Front matter
ct ct
Indice
I. Galla
I. — GALLA
Ad insignem virum Appenninigenam Donatum de Pratoveteri dilectissimum amicum suum Iohannis Boccaccii de Certaldo Buccolicum carmen incipit in xvi distinctum eglogis; quarum prime titulus Galla est, collocutores autem Damon et Tindarus
Tindare, non satius fuerat nunc arva Vesevi et Gauri silvas tenera iam fronde virentes incolere, ac gratos gregibus deducere rivos, quam steriles Arni frustra discurrere campos? Quid stolidus moneo? Prudens es. Die tamen, oro, que te cura gravis iussit superare nivosas alpes et fluvidas valles transire coegit? O Damon Damon, quantum sibi quisque beavit qui potuit mentis rabidos sedare tumores et parvas habitare casas, nemora atque remota! Quod nequeam, dure de me voluere sorores. Hinc igitur tauros curo deducere silvis Alcesti: sic atra iubet voluitque cupido. Sed quid tristis ades? Fervet nunc limpidus aer et fugiunt virides inter spineta lacerti. Quid tu solus agis? quid pascua torrida queris? Ne rogites: stat corde mori; mors ipsa quietem sola dabit fesso. Mors est inimica laborum. Tuque tuus facito sis, fac quoque semper amores effugias volucres, et diras speme pharetras. Quo fortuna trahet miserum, moriturus abibo.
Esne tui compos? Paulum requiesce sub antro; est equidem veteris michi grandis copia bachi. Perge, precor, Phorba, crateras fronde corona; en pendant ansis patulam, si cernis, ad alnum. Interea que dira lues michi pandito, Damon, te cruciet: leviat mentes recitasse dolores. Quis neget? Audieram solitum cantare Menalcam. Ast ego si dicam, mecum lacrimaberis ipse. Sic volo. Quem letis tantum dicemus amicum? Nympha fuit silvis totis pulcherrima nostris; et quantum lauro cedit funesta cupressus, cupresso mirtus bicolor, mirtove mirice, Tindare, huic tantum cedit Galathea Miconis. Hec facilem placidis quondam me cepit in annis has inter fagos, pulchris comitata napeis. Heu! quibus hec oculis, roseo suffusa rubore, impulit in pectus flammas quibus uror, et auxit blanda nimis! Nobis volucres nunc terre sagictas, nunc solita et catulos, nunc retia tendere cervis, dissuadere truces ursos ac dentibus apros ne sequerer sevos, lata et venabula furtim surripere, ut vacuo lenes apponeret arcus. Indignor memorans: quercus michi testis amorum est. Amplexus centum cui iunximus, oscula centum, nunc alios, oblita mei, sic temperat ignes, ut moriar: permitte mori; moriemur amando! Sed videant silve montes arbusta fluenta, et memores nymphe reddant pro munere munus. Absit, mi Damon! Nimium falluntur amantes. Quid nosti cur ista feras? Stat sepe sub umbra ignis. Dum pallet iuvenis, tum fervet Adonis. Erras, non sic est: fraus hec notissima nobis. Antrum grande manet silvis sub colle virentis Montis Ugi, quo forte greges contraxerat Egon, et pastos gracili solus refovebat avena. Huc ego dum, Phytia pecori custode relicto,
errans advenio; sic me malus ardor agebat; presensi timuique dolos. Nam mixta puellis Galla choros antro festos lasciva trahebat; nec secum Egoni quicquam cur luderet antro. Pamphylus interea dum cogeret inde capellas ad salices, tacitus meditans sub rupe sedebam invisus. Petiit verum ille secreta salicti, et stipula doctus pariter fidibusque canoris carmen inauditum cepit. Tunc sistere silvas cantu et stare capros et ludere saltibus edos vidisses. Quid multa feram? Iam certus amorum in longum tenuit, donec lasciva per umbras venisset iuvenis. Timidos quis fallet amantes? Venit et illa quidem catulis sociata duobus, illis illudens manibus succinctaque ramis, voce ciens comites, ne forsan longius iret Pamphylus. At postquam coram lenique sub umbra ylicis argute consedit, et ylice teste pastorem flagrans cepit spedare canentem, o! sibi quos oculos, actus quos quosque reflexus auricomi capitis, quos risus quosque rubenti obtulit amplexus facie! Vix illa profecto abstinuit, quin visa prius se conderet altis in silvis. Nec plura loquar. Mors, eripe flammas. Nequicquam lacrimas fundis. Narrare solebat Tytirus, heu! nobis quondam, dum dulcior etas: — Non lacrimis satiatur amor, non rore cicade, non cythiso pecudes eque nec prata fluento. — Quid facies igitur? flebis? Quas sordidus ulmis abstulit autumnus cernis ver reddere frondes; et zephyrus placat quas undas turbidus auster miscuit; et pandos delphynes ludere sepe vidimus in pelago quod sorbserat ante carinas. Sic peragit fortuna vices: nunc livida vultu prosternit miseros, relevat nunc fronte serena. Est reditura dies qua dicas, non tibi primus
pastorum silvis sit: fletus hos pone, precamur. Nam si non redeat, sunt et medicamina mille: carmine sevus amor sacro revocatur et herbis; carmina sunt nobis, et gratas novimus herbas. Iamdudum veterem Phorbas iam portat hyacum. Cum capreis pascetur ovis, lupus acer ybisco, gurgite cum vultur vivet, cumque ethera piscis, cum freta sulcabit vomer, cum pascua navis, tunc servare fidem incipiet lasciva puella; carmine tunc Gallam revocabimus, arte vel herbis. Ydalium petii culmen sanctumque Cytheron et Paphi mirteta dolens, oscillaque ramis suspendi, pia thura dedi, precibusque potentes tentavi nymphas, votis superosque vocavi; postque preces supplex ingentia munera misi in cassum: crudescit amor, crudescit et ipsa. Heu michi! nequicquam defers Amarillidis olim castaneas, Phorba, nobis, bromiumque vetustum. Frons cecidit viresque animi; precordia dirus urit amor misero: saxis, heu! verba movemus. Attamen expecta si cesserit impius ignis. O quantum natura parens tibi, Pamphyle, rerum posse dedit nemori! Tu sertis nectere flores, tu cantu recreare greges fluviisque quietem ponere, tu validas ornos cautesque movere novisti, et mulcere deos et flectere montes: o quantum! Neque sevus amor sua iura negavit ipse tibi; nam velle tuo, ni fallor, habenas nunc manibus, nunc mente regis, quod forte Tonanti non licuit quondam, silvis dum captus amaret. Quis, nisi tu, placidam fusca sub veste per arva Egonis Gallam nuper traxisset in antrum? quisve inter salices et densa vepreta volentem? Te, Silvane pater, precor hec: fac cernere possim quos pectit croceos crines per tempora canos, et rugis roseas plenas pallescere malas,
et tacitis nemorum iaceat neglecta sub umbris, ut ludam tremulos gressus oculosque gementes. Hoc si forte neges, patiaris ut ultima saltem me rapiat mors atra, meo positura quietem fervori, corpusque tegant sub cespite sicco pastores miseri, signent et carmine bustum. Trux amor, et iuvenum semper certissima pestis. Heu! cecidit. Lymphas manibus portate recentes, o pueri, si forte queam revocare dolentem.
II. Pampinea
II. — PAMPINEA
Explicit Galla egloga prima; incipit egloga ii, cui titulus Pampinea, locutores autem Palemon et Melampus.
Quid merui? Duris fustemne securibus olim concessi, Silvane senex, aut fontibus ursos segnes immisi, nymphas lesurus agrestes, ut crucier misereque trahar moriturus in arvis? Nunc tacet omne nemus; subeunt vineta cicade, omne pecus radios cessat, cantare volucres desistunt, et colla boum disiungit arator fessus et umbrosos querit per rura recessus. Me miserum male sanus amor per devia solum distrahit, et longos cogit sine mente labores ut subeam, victusque sequar vestigia nondum cognita Pampinee. Dixi «sequar» inscius, imo perscruter; nec cura potest retinere peculi quin montes celsos densosque per invia lucos discurram, tristisque ferar referarque ferarque quo iubet ire furor, prospectans undique nunquid venantum turmas videam, nubemque per arva surgere pulveream, seu capras vertice pulsas currere et auritos lepores; si demere campis retia, si sparsos eque revocare ministros
atque canes spectem. Sed frustra lumina tendo: nusquam Pampineam video, vestigia nusquam. Pampineam, o! quotiens nequicquam vocibus usque in celum totis clamavi vallibus imis, «Pampineam» et totiens valles dixere sonore! O! quotiens deceptus ego surgentia longe arbusta aggeribus zephyro concussa putavi, utque iubebat amor redeuntem credidi, et ultro obvius in vacuum veni! Sic dirus amantes fecit amor pronos ac omnia credere iussit. Silvestres nymphe, colui quas sepe per umbras, dicite cur homini reliquis animantibus alma indulgens natura minus. Nam cetera possunt indulgere suo, nimium si fervet, amori: stant ducibus pecudes, tauro dilecta iuvenca; turtur in arboribus socium, sociumque columba turribus insequitur: pastori grata voluptas tollitur, atque fugit miseros quos pulchra puella traxerat in casses saviis et murmure dulci. ::Quid, dulces satyri, faciam, faunique potentes? quid faciam? quid pulchra iuvant armenta? quid antra? quid nemora aut valles? Uror sine mente sub umbra; sole sub ingenti tristis tremor occupat artus. Hinc amor infestat dubium, timor arguit illinc, ne vel dura silex ictu vel belua morsu leserit incautam, vel fessam seva viarum asperitas grandisque labor fortasse moretur; vel, quod fata vetent, non quis temerarius illam traxerit invitam rapiatque per oscula mentem. Novimus, insidias posuit persepe Cupido silvarum in latebris, et longa silentia ruris non sine labe manent. Quis nigras ire per umbras succinctam et genibus nudam ventoque solutis crinibus inspiciet nympham, mirtique virentis conspicuam serto, qui non rapiatur in ignes extemplo veneris, rapiatque quod optat in usum?
Dant aditus vires animis et opaca viarum. Preterea non Egla fuit, non culta Neera pulchrior; ac posito modicum sit fusca, quis alter aptior est silvis color? His quoque Iuppiter olim sepius in lucis captus, sic Phebus et Argus. Sed nullus timor iste michi: nunc atria celi celicole servant; dubium non rufus Alexis aut Coridon donis soliti hanc tentare vicissim detineant: potuere deas iam flectere dona. Heu michi! cuncta meis obsunt venientia votis! Exitium stabulis lupus est, sic messibus imber, fructetisque novis grando, fetisque capellis est boreas: michi sevus amor, quo distrahor uror impellor crucior volvor rapiorque ferorque, nec scio quid faciam; verum hec sententia cordis, hanc animam exuere et placide hec dare membra quieti. Heu michi! nonnunquam hos cornix expulsa labores dixerat a quercu, sed mens hec leva neglexit. :: O nostrum predulce decus, qua parte vagaris hos inter montes? que te, mea, lustra ferarum accinctam pharetra retinent? quas incolis umbras, quave iaces longo forsan nunc vieta labore? O! utinam fortuna michi tam grata fuisset, ut comes ire tibi possem! Quis retia cervis ponere me melius, quisnam venabula porcis, quis canibus dare lora magis, quis flectere retro cornua dicteis olim lassata sagictis et duros arcus validis curvare lacertis ac telis agitare capros cognovit agrestes? Nasilus in silvis docuit me nempe remotis. O! michi si tantum cupido Phebeia faveret, ut minimos inter pueros, dum solis ab estu aufugis, unus ego possem numerarier unquam: putre solum lymphis premerem, iuncoque palustri tum specus omne latus strarem; post gramina pomis, lacte novo et veteris bachi cererisque canistris
ornarem iussus; prestarent inde mirice seu mirtus vel lenta salix in cespite lectum. O! tibi quot flores, violas quot quotque rubentesus narcissos ferrem! Quis flores non det amanti? Inde graves animis didici depellere curas et tenues somnos lepido revocare susurro fabellisque novis, demum prohibere latratus voce canum, et culices facie removere flabello. Hec faceret Coridon, faceret vel rufus Alexis, seu quem tu sequeris Glaucus quemque ipsa bubulcis preponis campisque tuis? Cur ergo petenti surripis optatos vultus? cur dulcia differs oscula? cur tantos fugiens frustraris amores? Quesivi persepe, miser! qua parte napeas pastoresque pios ires; respondit Opheltes: — Pampineam Glaucus nuper deduxit in antrum: tu montes et fusca petis nunc lustra, Palemon. — Heu miser! impulsus cecidi cessique dolori, et victus iaceo scabrose vallis in imo. Delia, virgineum potuit si flectere pectus Endimion, si sepe tuas celebravimus aras sique tibi lentos fagis suspendimus arcus, in me flecte tuas iras, me confice telis. Quid prodest placidum calamis superaddere carmen? quid labor assiduus? quid saltus ire per altos? Excepit segnis Glaucus quem vepribus aids excivi studio leporem, captoque potitur. Ast ego delusus plorans effundo querelas has inter cautes et saxa ruentia ripis exesis, quas aura velox per inane resolvit. O veteres quercus, ylex annosa nemusque perpetuum, voces miseri Palemonis amaras suscipite, et morte hos agiles mollite dolores! En clausere dii, nymphe clausere procaces supplicibus votis aures, clausere semones. Si qua igitur vobis pietas sub cortice duro est,
irruite, et grandi misero sub pondere mortem ferte, precor, si dulce fuit sitientibus olim exoptasse leves pluvias, servasse virentes a pecorum morsu frondes, rarnisque bipennes obstasse; hec est sola meos que possit amores et male complexos quondam dissolvere nexus. Quid michi vita magis? Glaucus bona nostra moratur, is tenet atque trahit. Quid vitam tristis in annos extendis lacrimans? Negligis quid perfida tantum, mors orata? Veni, venias precor, impia, nostros exime quos nequeo iuvenis iam ferre furores. Advenies tandem? Sed tu que dulcia falce, dum tibi solus eram, signabas cortice fagi furta, meos deflens, dum cogerer ire, recessus amplexuque morans, summum iam munus amantis tolle volens: facito iuvenis ne tempora perdas. En redeunt flores, redeunt et gramina pratis; tempora non redeunt, que dudum stulta Liquoris in vacuum flevit moriens, ac obsita canis. Nos morimur dum, dira, iubes, peiora futuris linquentes, credo; flebit mea Testilis usque vivet, et ornabit bustum lacrimosa corollis. Tu flores titulumque necis concede dolenti, si quondam placui, si te ferventer amavi. Ast michi quod restat lucis te consequar, atque dum montes silvasque coles et roscida rura, ipse colam montes, silvas et roscida rura. — Hec secus umbrosas ripas quis defluit Arnus lenis ad alpheos, prostratus mente Palemon deflebat lacrimans: ast ocior Hesperus edos egit ut ad septas traherem caprosque Melampus.
III. Faunus
III. — FAUNUS
Explicit Pampinea egloga ii; incipit egloga iii, cui titulus est Faunus, collocutores Palemon Pamphylus et Meris.
Pamphyle, tu patrio recubas hic lentus in antro, dum fremit omne nemus pulsum clamoribus egre Testilis, et parvi vacuus nunc omnia pendis? Cantarus attrita nimium, puto, lapsus ab ansa terruit hunc. I, siste sues, ne gramina campis evellant rostris, et silvas mitte sonantes. Marcidus externo credis tibi forsan hyaco alloquar in somnum presso? Auribus accipe voces, si patitur torpor, patitur si grata Licisca. Pace precor nostra sedeas, ac ista sinamus; ignaroque aperi, queso, percepta, Palemon. Tempus erat placidum; pastores ludus habebat aut somnus lenis; paste sub quercubus altis ac patulis passim recubabant lacte petulcis ubera prebentes natis distenta capelle. Ast ego serta michi pulchro distinguere achanto querebam, servanda tamen, dum fistula gratos nostra ciet versus Mopso, cui tempora dignis nectere concessum, lauro et vincire capillos; ocia cum subito rupit vox improba meste Testilis, — O! — clamans — que te vesania cepit? Ursos quid sequeris montana per ardua, Faune? Non te cura tui retinet? non parva tuorum edis mixta cohors cornu ludentibus arvis natorum? non matris amor? Dic, obsecro, nescis qualis in hos rabies circumstrepat atra luporum allobrogum? Credis tantis obstare periclis, femina sum, possim paucis sociata molosis? —
Semper in adversos saltus fractasque ruinas ire cupit Faunus, monstra atque minantia mortem querere. Quid tandem? Tenuit vox ire volentem? Hoc ego querebam veniens. Sed Meris, ut opto, ecce venit tardus baculoque innixus adunco, nescio quid secum meditans. Salveris, amice! En optate venis. Quis nostris, obsecro, nuper rumor inest sii vis? Nostin que Testilis ire? Quid petis? Est usquam crebras qui nesciat iras Testilis et Fauni? Nequeunt subsistere quercus, depereunt fesse frondes clamoribus, et tu si cantet phylomena petis, si ruminet hyrcus. Sepius has quondam memini risisse querelas. Sed tu, Meri decus nostrum, modo pone galerum et baculum, mecumque sede lucemque severam hanc fugito. Nulle veniunt de montibus umbre; alta crepidinibus terre petiere lacerti. Hic nemus et gelidi fontes et mollia prata, hic hedere viridis tectum pictumque corimbis antrum, quo magnus quondam requievit Amintas; et pariter calamis una cantabimus omnes. His ego cantabo silvis? Nemus omne cicadis, dedecus in nostrum, milvis corvisque relictum est. Quid tandem? Corvos observent mente subulci; nos equidem nobis Mopso Musisque canamus, et placidum gremio servabunt sydera carmen. Cura gregis parvi, quem forsan mergere lymphis, dum calor arva tenet, cupit, hoc nunc carmine Musis et nobis placuisse vetat: sine, queso, revisat delirus Cidypem tenuesque recenseat edos. Est Cidypes nobis niveos que contrahat agnos in fontem cythisumque paret, vaccisque salicta; et surgent celse salso de gurgite pinus ante quidem, et blande venient ad ovilia tygres, atque leo cervas fugiet, lupus atque capellas, quam michi non animo Musis servire. Sed ecce,
si tibi tantus amor silvarum nosse tumultum, expediam paucis, postquam consedimus antro. Nescio si montes unquam nemorosaque plana nostis que gemino resident contermina ponto ausoniis, magno quondam disiuncta Peloro. His Argus pastor, merito cantandus ubique, vivus erat campis. Flavos hunc mille per arva audivi servare greges; nec plenius usquam et soles imbresque graves frondesque salubres et pecori fetuque novo, seu flumina, quisquam cognovit, tantusque fuit, dum carmine valles tangeret, ut noster, Nyse cui summa dicamus, amphrisus pastor vix quiret tendere secum vocibus aut calamis vel nervis. Horrida tandem parca virum rapuit meritisque recondidit astris. Fleverunt montes Argum, flevere dolentes et satyri faunique leves, et flevit Apollo. Ast moriens silvas iuveni commisit Alexi, qui cautus modicum dum armenta per arva trahebat, in gravidam tum forte lupam rabieque tremendam incidit impavidus nullo cum lumine lustrum ingrediens; cuius surgens sevissima guctur dentibus invasit, potuit neque ab inde revelli donec et occulto spirasset tramite vita. Hoc fertur. Plerique volunt quod silva leones nutriat hec dirasque feras, quibus ipse severus occurrens venans mortem suscepit Adonis. Si nunc cuncta velim que tunc gessere propinqui pastores narrare, dies non, lucis ab ortu usque domum sature redeunt cum nocte capelle, sufficeret spatio. Sed postquam Tytirus ista cognovit de rupe cava que terminat Hystrum, flevit et innumeros secum de vallibus altis Danubii vocitare canes durosque bubulcos infrendens cepit; linquensque armenta suosque saltus infandam tendit discerpere silvam,
atque lupam captare petit flavosque leones, ut penas tribuat meritis: nam frater Alexis Tytirus iste fuit. Nunquid vidisse furentem stat menti ferro nuper venabula acuto gestantem manibus, multos et retia post hunc portantes humeris, ira rabieque frementes, hac olim transire via silvamque per omnem? Calcidicos hystrosque refers. Quid, queso, tenenti Eridanum secus arva queunt inferre laboris? Exxe tene. Multi per devia Tytiron istum ex nostris, canibus sumptis telisque, sequuntur, inter quos Faunus, quem tristis et anxia fletu Testilis in cassum revocat, clamoribus omnem concutiens silvam: tendit tamen ille, neglectis fletibus atque suis. Pulvis patet, aspice colles. Semper in adversum fertur male sanus, et egre fert Faunus requiem. Veniet, ni sibilus austri nunc aures fallit, tempus quo Testilis ibit Hesperi in amplexus; dabitur nec posse volenti sistere. Sed redeat cupio melioribus astris! Quis queat ardores iuvenum compescere frenis? Apta quies senibus, sedeant in limine matres. Naritius nullas potuit preponere laudes quesitis peregre. Tibi si mens antra nemusque est servare, precor, cum sim post ire paratus, pasce greges nostros: et donec forte revertar in silvas, nemeam Crisidem tu solus habeto. I felix, factumque putes rediturus, amice.
IV. Dorus
IV. — DORUS
Explicit Faunus egloga iii; incipit egloga iiii, cui titulus est Dorus, collocutores autem Dorus Montanus et Phytias.
Quo te, Dore, rapis? nemorumne per herbida capros scrutaris seu forte boves? Consiste parumper; nondum tecta quidem fumant, non Hesperus ardet. Da veniam, Montane, precor, fugiamque iubeto. Quod petis, hoc prohibet casus, nam cuncta pavesco. Dives abis, si cuncta times; requiescere mecum hic fessus poteras. Nam si non tecta ligustris antra michi videas, est nobis ignis et umbra: et quanquam steriles agri sint, proxima capris pascua non desunt; est grandis copia lactis et veteris bachi nobis et farris acervus; nec tibi quis tuscus prestabit tutius antrum. Ha! miserum rides; nescis quibus ipsa reservet te fortuna dolis. Pastorum pascua quippe nec bona nunc quero; magnum michi tuta latebra. Si potius nil, Dore, petis, quid summere differs oblatum? Spectare potes de vertice campos alpheos tuscosque greges alpesque remotas et ligurum saltus, Rhodanum rubrosque galeros metiri, ac egram mentem revocare quiete. Montani laudanda fides. I, summe. Quid obstat? Si laudas, faciam. Sperabam posse tumores ponere quo placidus fesulanis defluit Arnus; nam priscam tu sepe fidem cantare solebas florigenûm, dum leta fuit fortuna, meorum. Sic fateor: dammas nemorum vidisse luporum rebus in adversis animos sumpsisse, labantem prostravit mentem, et timeo quoscunque recessus. Sic est. Intremus. Postquam successimus antro,
tu die, care puer, nobis, quibus anxius ultro sic fugias; medioque cibos Galathea parabit. O tibi si memorem quantis inimica fatiget me fortuna malis, non si per pascua tygres immancs videas fetas agitare iuvencas, in iugulumve rapi tauros, celoque maligno omne pecus captum tristique putrescere tabo, sic immite feres: utinam modo fata dedissent, immemor ipse forem! Nam, dum mecum acta revolvo, vix lacrimas cohibere queo, vix aspera verba. Quin tu pande, precor: magnos audire labores non sumus insoliti, grandisque invictaque cordi mens sedet, et nulli cedit, michi crede, labori. Que volsci coluere prius campanaque rura, lucanos saltus, samnitum pascua, rupes et montes brutios calabrumque aspreta levesque iam Dauni campos, peligno et flumina grata olim Argus tenuit; princeps his omnibus unus Argus pastor erat, cui fas complectere cuncta viribus ac oculis, calamis et flectere quercus. Hic abiit celoque senex se condidit alto, defletus modicum. Verum presagia vatum predixere quidem: — Lacrimas quas demitis Argo, inferias poscet. — Post hunc miserandus Alexis, qui gregibus nimium durus silvisque molestus imperitans, abiit crudeli funere pulsus. Munere post Phytie pulchra est michi iuncta Liquoris, et sub me septas Argi tenuere nepotes, quas inter clarosque lacus pecorosaque tempe calcidici veteres silvam posuere coloni a Cumis, qua nulla prior dum floruit; in qua dum nos iurgantes pueros agitaret Erinis, ecce celer quondam patriis Poliphemus ab arvis progenitus nostris et nostro sanguine, ripis altus in extremis Hystri, puto, lacte ferino, quo iaculo incertum, certo mutilatus ab ictu
parte sui, iusta rabie succensus et ira, irruit ut torrens qui hybernis imbribus auctus monte cadit celso et rumoribus omnia complens hec arbusta rapit, quatit hec, ruit atque superbus in rupes et saxa trahens ingentia volvit. Nec sevo lacerasse prius sub vindice sontes, nec post innocui Paphi fedasse cruore sydereos vultus, truncum et iecisse cadaver, aut vinclis gratos nymphis onerasse puellos, immitis potuere gravem minuisse furorem. Exuit infaustos ungues truculentior angue frendens, et pomis foliis et cortice nudat friícteta, et vitreos perturbans sanguine fontes, dentibus infringens ramos pictasque volucres murmure disperdens claustrisque repagula frangens; orane pecus mungit, decerpit, veliera tondet, absorbet natos, miseras eviscerat agnas: si peiora nequit, rescindit cornua tauris. Vix Cereri sacras quercus, vix antra Lyceo intacta est passus; satyros nymphasque vetustas et faunos lucis pepulit. Sic astra ferebant! Sic magnis prisci finem dare tristia rebus iurgia cantabant nobis quandoque bubulci. Quid lacrimis, Montane, mades? ubi pectus herile? O Phytia, fateor, quisnam sibi ponere leges sic potuit prout ipse facis? Sum carneus, hercle! Hec hodie, dum falce Lycas virgulta secaret, intento gregibus Coridon narrabat Aminte; etsi nulla fides illis, sum Aere coactus: quid veris faciam? Dorus sed cepta sequatur, et me linque meis lacrimis: satiabitur istis, heu! pietas et certa fides quibus angor amicus. Dum ruit omne decus nemorum, tunc ordine nullo pastores pariterque greges armentaque passim diffugiunt timidique ruunt; loca namque ministrat ipse pavor: petit hic colles, petit ille cavernas
lustraque silvarum. Plures se iungere monstro sunt ausi, et prestare fidem; quibus ipsa deum vis, si qua est, ut fertur, statuet prò munere munus. Obscenas sevi pregnans vix squalida Nays evasit tremebunda manus, onerata gemella prole, per umbrosam noctem magalia tentans passibus incertis. Lacrime non sponte tepentes quas tu Montani, Phytia, sic ante monebas, adveniunt; nec plura quidem iam dicere possum. Nec mirum: sed dura animum, mi Dorè, precamur, nec taceas reliquum. Iuvit narrasse labores. Quis neget optatum iuveni? Mos nempe gerendus Montano; die, Dorè, precor; nunc cura peculi nulla tibi, trahimusque moras in vertice tuto. Quid Paphus, queso, cui centum brachia, centum fama refert oculos, cui tanta licentia fandi in superos hominesque fuit? Non cuspide lata occurrit monstro? Quid tunc furibundus Asylas? quid pecudum custos Phorbas? quid Damon amicus? quid tu? quid Phytias? quid Pamphylus atque Molorcus? ac alii tecum tangentes alta boatu sydera, iactantes vario sermone palestras atque pedum cursus, cestus et fortia facta? Iam satis ostensum. Phytias in litore solus invictus mansit, qui nunc peregrina per arva me profugum sequitur. Stabat mens currere contra ingens, et lectas pharetra de more sagictas abstuleram, nervusque levem iam flexerat arcum; sed tenuit non sana fides numerusque meorum tunc nullus, Phytiasque boans: —Quo tendere frustra, stulte puer, tentas? Nequicquam flectere fata nitimur. Hoc celo placuit; sic Iuppiter equus viderat, et pensis dederat sua iura futuris. — Hinc natale solum silvas armenta domosque liquimus, ac tenui lembo diffugimus ambo infandam monstri rabiem; nec defuit usquam
dux fidus, placideque tulit quoscunque labores. Nos turbo fluctusque maris Thelamonis ad oras impulit, inde tuos errantes venimus agros. Ut vestros doleo casus, sit silva perennis hec nobis, parvumque pecus. Quod si tibi cure, summito: tu ducas, Sed, si michi nuntia veri ylice ab excelsa cornix fuit, ecce parantur multa tibi graviora satis, reditusque propinquus. Spes te sepe trahet sterilis; quicquid modo perdis, vinces cunctando: sed non tibi delphyca laurus sertum leta dabit, donec tu manibus unum falce caput tribues prò cunctis. Nos quoque, diras si tibi, Dorè, placet faciles transire querelas, mittamus, Bachoque sacrum celebremus honorem. En Galathea vocat: redeunt cum matribus agni, et nox cerulea iam terras denigrat umbra.
V. Silva cadens
V. — SILVA CADENS
Explicit Dorus egloga iiii; incipit egloga v, cui titulus est Silva cadens, collocutores autem Caliopus et Pamphylus.
Pamphyle, tu placidos tecum meditaris amores Calcidie, viridi recubans in gramine solus; ipsa dolens deflet miseras quas nescio silvas. Unde, precor, nosti? Sis mecum: Phebus in altum tollit equos; prosunt umbre, michi crede, capellis. Sicilidum saltus et florida rura Pelori forte pererrabam; vox venit tristis ad aures. Attonitus tum firmo gradum, prospecto frequenter si videam flentem. Video. Quid lilia falce secta loquar, floresque malo iam sole reflexos? Cespite sic nudo lacrimis oppleta iacebat illa suis, questusque graves ex ore trahebat. Heu michi! quid vivo? Iam tacte fulmine pinus,
et pecudes prostrasse canes, noctisque per umbram ex septis ululare lupos audisse, nefandum prodigium dederant. Sed die, quas, obsecro, voces illa dabat deflens? Tua presto stat tibi merces. Quas ego concepi, referam. Tu, dulcis Aminta, nunc oculos gregibus prestes servesque, precamur, ne si damna satis faciant fortasse capelle, hyrsutus Corilas, Bavio mittente, lacesset hyrcos interea morsu vel terreat agnos. Ne dubites, saxis sistet baculoque iuvabit. Illa diu postquam faunos nymphasque vocavit in cassum, pectusque manu pulsavit et ora, vocibus assiduis syrene in litore fractis Parthenopes residens, misere singultibus inquit: — Non fuit ausonicis campis, me iudice, silva hac letior aut maior, nulla atque capacior evi. Hec fagis celum tangebat et ylice multa, quercubus insignis, viridi spectandaque lauro ac cedro crebra, funesta et pulchra cupressu. Non adeo quondam formosa Libistridos ursis horrida, cui cessit magnorum Ercinia nutrix silvestrumque boum gelido sub cardine celi, Ydaque iudicio Paridis memoranda puellis, bebritiumve nemus cessit, cessitque erimantum. Floribus hec ramos et prata virentia semper pingebat croceis roseisque et mille colorum, colchida dum primum siccaret veliera Phebus. Quid referam claros leni per gramina cursu serpentes rivos fontesque lacusque recentes antraque perpetuis non arte recondita tophis? Hac picte nidos cuncte fecere volucres; psytacus exustis usque huc accessit ab arvis, captus amore soli, sic et pulcherrima fenix. Nec fuit Ytalie que ferret silva leones hanc preter: mites tulit hec iraque verendos, ut taceam lepores, cervos et dente minaces
apros et capreas et grandes viribus ursos. Hec niveas habuit pecudes, quibus inclita tantum veliera prestabant retiquis, quantum aurea poma glandibus aut sorbis. Referat quis grandia quantum dudum armenta boum pavitque et texerit umbra, quantum lactis eis fuerit, que copia prolis, pascua dum magnus servabat Tytirus olim? Heu michi! cognovit Ciclops. Ast Tytirus ille est qui primus pecori leges nemorique salubres carmine cantavit, quarum nec clarior usquam copia docta fuit legum nec prisca tulere secula maiores, auro dum floruit etas sanguine, si veri quicquam primeva vetustas insculptum liquit fagis vel robore duro. Me miseram! memini letis quibus ipsa choreis saltantes vidi satyros facilesque napeas floribus ornatas et sertis fronde revinctis esculea, et gratos silvis expromere versus nunc stipuiis auctos, fidibus nunc arte canoris. Sed quid tot refero? Complectar ut omnia paucis, quantum cana salix alno quantumque mirice quercubus et celsis cedunt vepreta cupressis, huic omnis tantum cedebat silva nemusque. Pro superum virtus! quantum hec modo tempora distant a priscis, quantumve malis dat Iuppiter astris arbitrii! Fortuna quidem, quos ante fovebat leta nimis, pavidos secum revoluta fatigat. Plangite, silvani veteres, heu! plangite mecum. Delapse quercus, grandes cecidere cupressus, esculus exarsit summissis undique flammis, pinus nulla sedet, virides albescere lauros, heu! video, et bicolor passim iacet undique mirtus; aret et omne solum pallens, arbustaque nuda frondibus in nichilum tendunt; abiere volucres antraque pastorum video deiecta, recessus incultos, muscoque putri pallescere fontes
et nitidos rivos turpi sordescere limo, ac circum ripas calamos crevisse palustres. Quod meritum? quod triste nefas? quod crimen avitum vel fortasse tuum potuit tot superis iras iniecisse tua cum clade? Miserrima quis tam, quis tam dira deus permisit lapsa? quis orco eduxit pestes in te? quis, queso, labores excudisse tuos potuit tristesque ruinas? O ruber ortorum custos, cui pulcher achantus aggere surgebat viridi canumque ligustrum, et quem puniceo quondam cum flore roseta et molles viole stabant et lilia circum ybleusque thymus, nigra et vaccinia tecum crescere sunt solita, an cernis quam creverit uncus carduus, et vacuus surgat paliurus in ortis, ulvaque vel saturis onagris suspecta cicuta? Ha! faunum pietas, fertis, dryadesve sorores, quis stipula totiens frondes virgultaque movi, hoc spectare nefas? Video sine vitibus ulmos; vix hedere vivunt. Solitos flavescere campos en vacuis plenos prospecto horrescere avenis; piscosíque lacus, pontus fluviique quiescunt; cortex nullus inest, resonant nec litora tonsis, et passim video sparsas, heu! vasta per arva infectas tabo pecudes morbisque capellas, pastoresque graves per sordida lustra ferarum dispersos, turpique fuga neinus omne relictum est. Alcestus trepidans abiit, tremebunda Liquoris in dubium liquit silvas evecta per altum. Omne decus periit, luctusque laborque supersunt. Plangite, silvani veteres, heu! plangite mecum. Silva decus nostrum periit, pereamus et ipsi. — Hec ubi dieta dedit, manibus lacerasse capillos implicitos vidi; tandem quasi vieta resedit. Heu miser, heu! video que sit sibi causa doloris: indignum facinus lacrimis revocare putabat
previsum dudum superis, et pensa sororum. Errat stulta nimis: celo parere necesse est. Sed tu, dum fleret, nullis solatia verbis perdita tentasti placidis reparare querentis? Non equidem, ne forte malus Poliphemus adesset indignans: celeri sed te per pascua passu quesivi. Tu verba dabis, tu nubila purga. Quid tibi mercedis statuam? que dona labori? De grege nil possum; calamos accepit Opheltes. Sunt michi crescentes catuli, quos seva Licisca lacte domi nutrit; summas quem duxeris ipse. Dum grandes faciam. Sed tu modo quere gementem dilectamque tibi; pecudes mulsurus abibo.
VI. Alcestus
VI. — ALCESTUS
Explicit Silva cadens egloga v; incipit egloga vi, cui titulus est Alcestus, collocutores autem Amintas et Melibeus.
Pastores transisse nives et frigora leti sub divo veteres stipula modulantur amores; esculeas hedera nectunt de more corollas, crateras Bromio statuunt et vina salutant cantibus, et multo protendunt carmine sacrum. Tu, Melibee, quidem plangoribus omnia solus confundis. Que tanta tibi nunc causa doloris? Silva vetus cecidit, lapsa est, cui prefuit Argus; custodes abiere gregum, periere sequaces. Nostris an vivat nobis Alcestus in oris incertum, et clausas disiecit belua septas. Parcendum lacrimis, nam trux Poliphemus abivit. Alcestus rediit nobis, rediere vagantes pastores oviumque greges, rediere priores, letitiaque virent silve vallesque resultant; omnis ager pubet, redeunt sua sydera pratis,
frondes arbustis, edis quoque cornua surgunt, cornupetant campis lunata fronte iuvenci, Massicus et Gaurus florent, pulcherque Vesevus innovat arbustis vites, stauratque Falernus ulmis iam coiles, stringit Vulturnus et undas: surge ideo, letumque diem psallentibus auge. Lenta fides magnis semper prestatur, Aminta, nec facile annosum falsis risisse subulcum est. Pan deus a silvis oculos avertit et orane sevit in Alcestum dira vertigine celum. Quisdaret, heu! celeres pennas? quis, queso, volatum? quisve iras superum posset placare repente? I, letis te dede, precor, sertisque corona, meque meis lacrimis sinito miserisque querelis. Si Corinna meo sedeat, Melibee, sub antro, vera loquor: vidi Cyrceum vertice flammis fulgentem in reditu; sic et Garganus et ingens Appenninus beri fumabant culmine summo letitia, et, multis quod forsan credere durum, Ethna quidem plausu fumos convertit in ignes. Et si nulla fides dictis, hunc suspice collem quam vireat, squalentem olim pallore. Quid ultra? His oculis, iuro, calcantem litora vidi euboica et matrem amplexu pulchrasque sorores suscepisse pio, letis ac oscula dantem. Quid verbis opus est multis, mi dulcis Aminta? Floribus ut Titan nocturno frigore lapsis, dictannus capreis pecorique favonius egro, utque salus arvis estu sitientibus imber, sic cordi tua dieta meo. Te, summe, precamur, Phebe pater, te, leta Pales; da cepta secundent. Non silvis unquam, nunquam pastoribus usquam illuxit tam grata dies. Tu cespite vivo erige propter aquas nobis altaria, Phorba, et lauro et sertis Federe mirtoque corona; inde et ydumeas fer palmas, postque bidentes
The opening of the book is shown; the full text loads in the reader.
Loading the full text…
The end
You’ve reached the end of Buccolicum carmen.
