Punicorum Libri Septemdecim (part 3 of 7)
171. hospitio, ad hospitium seu domum Falerni. --litora Calpes; vid. ad I, 141. 172. Extremum diem occidentem, plagam occidentalem, Hispaniam, quam sol postremo illustrat, ut XIV, 8. --pes dexter et hora, prospera fortuna. De Bacchi itinere et expeditione in Hispaniam vid. Varro ap. Plin. III, 1; Sosthen. Iberic. lib. XII, apud Plut. de flumin. p. 1159. 173. Pulcherrimi versus, quibus elegantiarum studiosi comparent dulcissima loca Ovid. Met. VIII, 626 seq. de Baucide ac Philemone, et Fast. V, 495 sq. de Hyrieo. --parvosque lares, etc. Cf. ad I, 616. 174. volentem, vid. ad XI, 445. [“XI, 445” recte 442] --cepere ut adcepit, XVI, 2. 175 sq. ritu... mensæ, quod notum ex Ovid. Fast. VI, 305 seq. et aliis. 178. instabat senectæ, ut urgere ultra vires dixit Quinctil. XI, iii, 51, vid. ad I, 268; II, 407, et cf. VI, 100.
175. stant ritu conj. N. Heins. et v. 178, Gnavo occursabat vel sine libris legendum existimabat, refrag. Lefeb. qui absurde ita emendari contendit et conf. Ovid. Fast. V, 503, addidit et vultum verbis.
Donec opes festas puris nunc poma canistris Composuit, nunc inriguis citus extulit hortis 180 Rorantes humore dapes: tum lacte favisque Distinxit dulces epulas, nulloque cruore Polluta castus mensa cerealia dona Adtulit, ac primum Vestæ decerpsit honorem Undique, et in mediam jecit libamina flammam. 185
179. opes festas, festis diebus destinatas ac reservatas. 182, 183. Μιασμοὺς multi veterum præter Pythagoræos putabant τὰς τῶν ἐμψύχων ἀφαιρέσεις, D. Heins. Præterea Silius fingit, hæc aureo sæculo, aut proximo certe tempore acta esse, quo nemo mensam sanguine vel carne pollutam habebat, sed herbis vel fructibus vescebantur homines, Drakenb. coll. Ovid. Met. I, 103 sq.; XV, 96 sq. 184. primum Vestæ decerpsit honorem, primum quædam in honorem Vestæ desumsit, libamina detraxit. Cf. V.L. et ad III, 218. 185. in mediam jecit libamina flammam, ἐν πυρὶ βάλλε θυηλὰς, Hom. Iliad. ι, 220. Cf. Lips. ad Tac. Ann. XV, 30.
179. patulis, vel potius ruris pro puris substituendum videbatur N. Heins. Sed Drakenb. recte notat, veteris ævi delicias non in pretiosa, sed in pura et munda supellectile constitisse; conf. quos laudat, Ovid. Fast. VI, 320, et Broukh. ad Tibull. I, i, 30; poma Col. Put. R. 2, Benes. coma Oxon. Vulgo corna. 180. e riguis maluerit N. Heins. quem vid. ad Ovid. Met. V, 535. Nec tamen video cur vulgatam spernamus. 184. decerpsit scripti; deterpsit R. 2. Vulgg. Vestæ detersit honorem, quod Marsus et Cell. coll. XIII, 434, male exponunt: ignem Vestæ dicatum amovit, dissipavit, ut libamina in medium jacere posset. Vestæ honorem focum interpretantur Dausq. et D. Heins. Melius Lefeb. explicat: «ex iis, quæ adfert, partem primam in honorem Vestæ detrahit, eaque veluti libamina in focum mittit, consecrat, ut ἀκροθινιάζει ap. Dionys. Hal. laudatum a Bernart. ad Stat. I, 553; ἀπήρξατό τε ταῖς Νύμφαις in Longi Daphnid. p. 57, ed. Cl. Villoison. Detersit vox est Ciceroniana Ep. ad Att. XIV, 10, extr.» Sed ibi Cicero jocose dixit, octoginta (sestertia) detersimus, h.e. ex tota summa cepimus, ut nos in familiari sermone einstreichen. Nollem itaque his dictis adjecisset: delirant prope hic Heins. et Drak. dum obtrudunt decerpsit: quod verbum poeta dignius est.
Deesse tuos latices, hac sedulitate senili Captus, Iacche, vetas: subito (mirabile dictu) Fagina pampineo spumarunt pocula succo, Pauperis hospitii pretium; vilisque rubenti Fluxit mulctra mero, et quercu in cratera cavata 190 Dulcis odoratis humor sudavit ab uvis.
188. Fagina pocula ad simplicitatem priscæ vitæ et aureæ ætatis pertinent. Drak. comparat Tibull. I, x, 8; Ovid Met. VIII, 668 sq., et Fast. V, 520. 189. rubens, vel nigrum fere fuisse vinum Falernum, docent Dausq. et Drak. ex Martiali VIII, 77; IX, 23; XI, 9 et 50. 190. Fluxit mulctra, propr. merum in mulctra. Cf. Virg. Æn. III, 626, et Ge. II, 166; Val. Fl. VI, 360. 191. Dulcis humor videtur esse jucundus: nam vinum Falernum propr. austerum, vel amarum erat, (unde severum, ardens, ferox, v. 211, et indomitum, Lucan. X, 163. dicitur) et hinc Chio, dulciori vino, vel aqua temperari solebat. Vid. Jani ad Hor. Od. I, xxvii, 9; II, xi, 19; Broukh. et Heyne ad Tibull. II, i, 28. De odoratis uvis, vid. Vulp. ad Prop. II, xxxiv, 30; III, xv, (17) 27. Ernesti ad Hom. η, in Bacch. v. 34 sq. (Οἶνος ἡδύποτος κελάρυζ᾽ εὐώδης, ὤρνυτο δ᾽ ὀδμὴ Ἀμβροσίη), et Heyne ad Virg. Ge. IV, 279.
190. multra priscæ edd. --in uvis Ox. Put. R. 1, 3, Med.
«En cape, Bacchus ait, nondum tibi nota, sed olim Viticolæ nomen pervulgatura Falerni, Munera»: et haud ultra latuit Deus: inde nitentem Lumine purpureo frontem cinxere corymbi, 195 Et fusæ per colla comæ, dextraque pependit Cantharus, ac vitis, thyrso delapsa virenti, Festas Nysæo redimivit palmite mensas.
194. De variis divinæ præsentiæ signis in discessu vid. Heyne Exc. XIII; ad Virg. Æn. I, et de Bacchi indiciis a Drak. laud. Broukh. ad Tibull. I, vii, (viii) 45. 195. corymbi, (vid. Heyne ad Virg. Ecl. III, 39.) h.l. corona hederacea Bacchi, qua et capita eorum, qui Orgia agebant, ornabantur, unde Bacchus κορυμβοφόρος, βοτρυφόρος, βοτρυόκοσμος, κισσοκόμης, κισσοχαρὴς, κισσόβρυος, dicitur. --Lumine purpureo, splendido, vel potius pulchro juventæ nitore et gratia, ut πορφυρέη Ἀφροδίτη, etc. Cf. omnino Heyne ad Virg. Æn. I, 590; VI, 641; Jani ad Hor. Od. III, iii, 12; IV, i, 10; Vulp. ad Tibull. III, v, 4; pupureus vultus Bacchi, Stat. Th. VII, 148. Bacchus autem et Apollo sunt pulcherrimi deorum, quibus æterna est juventas, et coma promissa ac intonsa, fusæ per colla comæ, unde uterque etiam ἀκερσεκόμης, ἀκειρεκόμης, ἀβροκόμης, χρυσοκόμης, χρυσοπλόκαμος, καλλιέθειρος, intonsus, indetonsus, semper puer et juvenis. Vid. Broukh. ad Tibull. I, iv, 37, 38; Intpp. ad Ovid. Met. III, 421; IV, 13... 18; Hor. Od. I, xxi, 2; Ill. Harles. Anthol. Gr. poet. ad Anacr. XXIX, 33 et 43, p. 32, 33. 197. De Cantharo Bacchi et Sileni vid. Heyne ad Virg. Ecl. VI, 17; Dorville Sicula p. 408 sq.; Burm. ad Val. Fl. II, 272, et Drak. ad h.l. qui docet, eum ab una tantum parte ansam habere ap. Tristan. Comment. hist. T. II, p. 614; Vaillant. num. Colon. T. II, p.m. 64, et Beger. Thes. Brand. T. I, p. 15; sed ab utraque parte apud Cuper Apoth. Hom. p. 175. 198. Nysæo, Bacchico. Vid. Heyne ad Apollod. p. 563 sq., et ad Virg. Æneid. VI, 806.
192. quippe pro nota Colon. quod non capiebat N. Heins. Placet autem Lefeb. qui jungit: quippe tibi nondum nomen.
Nec facilis læto certasse, Falerne, sapori, Postquam iterata tibi sunt pocula, jam pede risum, 200 Jam lingua titubante moves, patrique Lyæo Tempora quassatus grates et præmia digna Vix intellectis conaris reddere verbis,
200, 201. Hæc ex Eubuli versibus ap. Suid. voc. Οἶνος expressa putabat D. Heins. et ex Virg. Ge. II, 94; Drak. qui comparat Lucret. III, 478; Oppian. Venat. IV, 202, et multa aliorum loca. 202. Tempora quassatus, ut quassus, (Ovid. Rem. Am. 146.) ictus, percussus vino, ὀινοπλήξ. Vid. Broukh. et Heyne Obss. in Tibull. I, ii, 3. Heins. ibid. et ad Prop. III, vii, 14; Burm. ad Val. Fl. VIII, 81.
201. patrique, non patrioque, Colon.
Donec composuit luctantia lumina Somnus, Somnus, Bacche, tibi comes additus. Hic ubi primo 205 Ungula dispersit rores Phaethontia Phœbo, Uviferis late florebat Massicus arvis, Miratus nemora, et lucentes sole racemos.
204. luctantia lumina, quæ claudi nolebant, et cum somno quasi pugnabant, ut ap. Val. Fl. VIII, 85. Cf. inf. X, 343. [“X, 343” recte X, 345] 205. Somnus Bacchi comes in antt. monum. Vid. Lessing. _wie die Alten d. Tod gebildet_, p. 48, et Grut. Inscr. p. LXVII, 8. 206. Ungula Phaethontia, equi solis. 207. Massicus, vid. ad v. 159. [“159” recte 162] 208. Conf. Virg. Ge. II, 82. Pulcher versus, ut et sqq. lucentes propr. uvæ.
205. Hic, non Hinc, Col. 207. Viniferis Put. R. 1, 3, Parm. Med. Mars. Vitiferis edd. recentt. Sed Uviferis Col. ut v. 263, et ap. Stat. Silv. IV, iii, 64, Uvifer Massicus. 208. lucentes Col. Put. Parm. lucenti Oxon. rorantes R. 1, Med. Mars. (qui olim turgentes amplectebatur, ut ap. Virg. Ge. II, 102, et Ovid. Trist. IV, vi, 9) et Mart. Herbipol. fulgentes primum edidit Nicander, quod περκάζοντας exponit D. Heins. liventes, hoc est maturescentes, et nigrum colorem ducentes, ingeniose conj. N. Heins. et recepit Lefeb. Ille laudat Horat. Od. II, v, 10; Prop. IV, ii, 13, et Juven. II, 81, hic Hom. Iliad. ς, 562, et Anacr. LII, 1; conf. not. ad v. 189; VI, 282; VII, 685.
Id monti decus, atque ex illo tempore dives Tmolus, et ambrosiis Ariusia pocula succis, 210 Ac Methymna ferox lacubus cessere Falernis.
210. Tmolus, Lydiæ mons, vino nobilis. Vid. Plin. V, 29, 30; XIV, 7; Intpp. ad Virg. Ge. I, 56; II, 98, et Ovid. Met. VI, 15. --Ariusia pocula, vinum Chium. Vid. Plin. XIV, 7; Strab. XIV, p. 625, 637 (ubi ἡ Ἀριουσία χώρα), et Athen. I; quos Dausq. jam laudavit. Conf. Victor. Varr. Lectt. XV, 24; inpr. Pier. Heins. et Heyne ad Virg. Ecl. V, 71; ubi dulce hoc vinum nectar dicitur, ut h.l. --ambrosii succi. Conf. ad v. 191. 211. Methymna, h.e. vinum Methymnæum, ab urbe Lesbi ins. unde Lesbium quoque vocatur. Cf. Virg. Ge. II, 90; Prop. IV, viii, 38, et Cell. Geogr. T. II, p. 15. --ferox, austerum, generosum, ut inmite, VIII, 378; cf. ad v. 190. --lacus propr. est receptaculum, quo mustum continetur prelo expressum, ut doliis excipiatur; (vid. Burm. ad Petron. c. 70 et 135.) h.l. ipsum vinum, ut prela Falerna sup. v. 165.
209. Id monti quatuor scripti cum R. 3, et Parm. It monti Med. Vulgo It montis, non inprob. Lefeb. ut it significet est. Tacitus tamen edidit Id montis. 210. Ariusia pro Arvisia scribendum vidit jam N. Heins. Conf. not. 211. ferox non ferax, scripti et R. 2, lacibus Col. ut veribus, artibus, etc. unde lacubus restituerunt Modius et N. Heins. latibus Oxon. lucus Put. Latiis in editis.
Hæc tum vasta dabat, terrisque infestus agebat Hannibal, et sicci stimulabant sanguinis enses, Ludificante ducem Fabio: jamque inproba castris Ausoniis vota, et pugnandi prava libido 215 Gliscebat; proni decurrere monte parabant.
212. Cf. Liv. XXII, 14; Polyb. III, 89... 92. 213. sicci stimulabant sanguinis enses. Cf. ad I, 11.
212. dum e Col. recepit Drak. 213. ut sicci non male conj. Barth. Adv. I, 13, h.e. in terras sæviebat, quum cæde crudelitatem explere non posset; en sicci maluerit N. Heins. Idem v. 220, clamoribus pro rumoribus positum, vel ita forte legendum censebat. Conf. nota Ennii verba ap. Cic. de Senect. c. 4.
Da famæ, da, Musa, virum, cui vincere bina Concessum castra, et geminos domitare furores.
217. Da famæ, vid. ad IV, 73. --bina castra, et Hannibalis et sua, in quibus Romani instinctu Minucii, magistri equitum, eadem, qua Pœni cupiditate ardebant, Fabiique cunctationem increpabant. Cf. Polyb. III, 90, et Liv. XXII, 14, 15; ubi Minucii oratio exstat, ut h.l. Fabii, qui ejus criminationes refellit.
«Fervida si nobis corda, abruptumque putassent Ingenium Patres, et si clamoribus, inquit, 220 Turbari facilem mentem; non ultima rerum, Et deplorati mandassent Martis habenas.
219. Oratio Fabii, qua feroces militum animos frangit, tam ob dignitatem gravitatemque sententiarum, quam ob dilectum verborum, in perfectissimis Silii locis adnumeranda est. --Poeta quod jam Drak. ex Mureti Var. Lect. II, 14, adnotasse video, expressit verba Cic. pro C. Rabir. c. 6. «Nihil me clamor iste commovet, sed consolatur, quum indicat, esse quosdam cives imperitos, sed non multos. Numquam, mihi credite, populus Romanus, hic, qui silet, consulem me fecisset, si vestro clamore perturbatum iri arbitraretur.» Conf. Claud. b. Get. v. 111 sq. --Ingenium abruptum, ut præceps, h.e. temerarium, fervidum, præproperum; unde agere abrupte, h.e. temere et incaute, dixit Justin. II, xv, 4. 220. clamoribus, ut ap. Cic. l.c. vel turbulentæ Minucii orationes per contemtum ita dicuntur, ut clamator et clamare, Drak. coll. Petron. c. I; Quintil. Inst. Or. II, 12; Gell. XIX, 9; Cic. Divinat. in Cæcil. c. 15, et Brut. c. 49; Add. Cic. Or. III, 21 et 34. 223 sq. Cf. Polyb. III, 89, 90. --vincam servare, ut ap. Prop. I, ix, 5. Drak. vel ut v. 398, quamquam impedior, tamen pertinaciter id agam ut servem, κρατήσω σώζειν, Schmid. Cf. ad V, 552. --urgentes ultima fata interitum adcelerantes, in summum discrimen inruentes. Vid. ad IV, 731.
Stat pensata diu belli sententia; vincam Servare invitos, urgentesque ultima fata. Nulli per Fabium e vobis cecidisse licebit. 225 Si lucis piget, et supremis esse cupido est Nominis Ausonii, tædetque in tempore tali Nullum clade nova, claræque fragore ruinæ Insignem fecisse locum; revocandus ab atris Flaminius vobis est sedibus: ille ruendi 230 Jam dudum properans signum auspiciumque dedisset.
226. lucis piget, ut ap. Virg. Æn. V, 678. --supremis esse cupido est, ut IX, 322; XVI, 493. Nota elegantia, quam multis exemplis illustravit Heins. ad Ovid. Her. XIV, 64. 227. tempore tali, tam tristi et importuno, ut XII, 311; Conf. Drak. ad VIII, 112, et Burm. ad Val. Fl. II, 144. 228, 229. Ad vecordiam diraque vota Caligulæ ap. Sueton. c. 31, adludi censebat Drak. Si vos tædet, nondum quartam cladem adcepisse, etc. --claræ fragore ruinæ, ut Hesperiæ sonitus ruinæ apud. Horat. Od. II, i, 32, ubi vid. Jani.
223. Stet p. d. bellis sententia, cives S. i. opinabatur N. Heins. Servare scripti et editi ante Nicandrum, qui primus Servando dedit; vincam Servando invitos (ut sup. v. 151, 152), vel vincam Servari, vel potius Stat p. d. b. sententia mecum, Servare, etc. non male conj. Withof. quem vide in Spec. ad Guntheri Ligurin. p. 65. Quos enim vincat, vel vincet Fabius? In loco Prop. me vincent, etc. 230. ruenti priscæ edd. non inprob. Lefeb. ut sensus sit, vobis inruere cupientibus. 231. properus malebat N. Heins.
«An nondum præceps vicinaque fata videtis? Una, ut debellet, satis est victoria Pœno. State, viri, et sentite ducem: quum optabile tempus Deposcet dextras, tunc ista ferocia dicta 235 Æquentur factis. Non est, mihi credite, non est Arduus in pugnas ferri labor: una reclusis Omnes jam portis in campum effuderit hora. Magnum illud solisque datum, quos mitis euntes Jupiter adspexit, magnum est, ex hoste reverti. 240
232. præceps, præcipitium, h.e. maximum et imminens periculum. Vid. Drak. 233. debellet, bellum finiat. 234. Vid. Var. Lect. 239. quos mitis, æquus, propitius, Jupiter adspexit, ut ap. Virg. Æn. IV, 372; IX, 209, et inpr. VI, 128 seq., quem locum poeta respexisse videtur.
232. Nondum in præcipiti, vel Ah! non præcipitis, ut ap. Virg. Æn. VI, 105, frustra corrig. Dausq. At Tell. quod mutata distinct. non minus aptum. 234. Præstiterit, opinor, State, viri, aut sentite ducem! Perperam certe post ducem comma vulgo ponunt, et explicant: quiescite, et tum demum me ducem sentite, quum optabilis occasio pugnam suaserit. Ita Cell. et alii. Sed Fabius hæc potius iratus dixisse censendus est, et sentire hoc loco significat, damno suo experiri, de quo vid. Burmann. ad Petron. c. 139, et ad Val. Fl. IV, 746; V, 505; VI, 502.
Fortunæ Libys incumbit, flatuque secundo Fidit agens puppim: dum desinat aura, sinusque Destituat tumidos subducto flamine ventus, In rem cunctari fuerit. Non ulla perenni Amplexu Fortuna fovet: jam copia quanto 245 Artior est nullo Tyriis certamine! quantum Detritum est famæ! quin inter cetera nostra Haud laude abfuerit, modo qui.... Sed parcere dictis Sit melius. Jam vos acies et prælia et hostem Poscitis? o maneat, Superi, fiducia talis! 250
241. incumbit Fortunæ; conf. ad IV, 731, etsi propter ea, quæ sequuntur, suspicari fere possis, hoc loquendi genus petitum esse a navi, quæ propellitur a nautis, qui remis incumbunt. Fortunam vero secundam cum felici navigatione, et adversam cum tempestate atque naufragio comparari, ex Ovid. Trist. I, v, 17, 36, aliisque locis vel tironibus notum est. Cf. Jani ad Hor. Od. I, 14. 242. dum, donec. --sinus velorum tumidos, ventu secundo inflatos. 243. subducto, cessante. 244. In rem, utile. 245. copia, commeatus. 246. nullo certamine, quum nulla sit pugna. 247. Detritum, minutum. 248. Haud a laude nostra abfuerit, h.e. laudis parandæ occasionem mihi dederit. --modo qui, vid. ad VI, 110. Videtur Minucium carpere voluisse, judice etiam Lefeb. Hannibal nobis porro gloriæ materiam dabit, modo is non consilia mea impediat, qui a me dissentit. Cellar. supplebat: qui modo Romanos tot cladibus adfecit: et sic fere Cl. Ernesti: qui modo solus victor habebatur; quæ ultima verecunde reticuerit Fabius, ne Hannibalis laude inminuta suam ipse augere videatur.
Interea, exclusa majoris sorte pericli, Me solum, quæso, toti me opponite bello.»
242. minusque edd. recentt. 243. ventos Col. 246. Artior et Col. Put. R. 2, Artior e conj. N. Heins. et Artior en Lefeb. 248. nostræ laudi volebat N. Heins. et prob. antiq. scripturam afuerit pro abfuerit, quæ exstat in c. Col. h.l. et XIII, 268, ubi Draken. laudat Intpp. Cæs. b. G. I, 36, et Val. Fl. III, 629; Stewich. ad Arnob. contr. Gent. III, pag. 79; Gifan. Ind. Lucret. vocc. victus et vinctus, devictus et devinctus somno, Faern. et Muret. ad Cic. Phil. I, 2; Pier. et Heins. ad Virg. Æn. VII, 498.
His dictis fractus furor, et rabida arma quierunt. Ut, quum turbatis placidum caput extulit undis Neptunus, totumque videt, totique videtur 255 Regnator ponto, sævi fera murmura venti Dimittunt, nullasque movent in frontibus alas; Tum, sensim infusa tranquilla per æquora pace, Languentes tacito lucent in litore fluctus.
253. Imitat. Virg. Æn. I, 127... 148 sq.; VI, 102. 257. alas, vid. ad I, 589. --in frontibus: nam tempora quoque, vel capita ventorum alata finguntur, v.c. Zetæ et Calais ap. Hygin. f. XIV. Cf. quos Drak. laudat, Cuper. Apoth. Hom. p. 178, et Barth. ad Stat. Th. V, 434. 258. pace; cf. ad VI, 168. 259. lucent, reducto sole, ut ap. Virg. Æneid. I, 143, et quia ventis non amplius turbantur.
253. rapida Nicander dedit, quem secuti sunt Ald. Gryph. Nut. et Dausq. Conf. ad v. 1, et Virg. Æn. VI, 102. 255. totique, non totoque, Col. paulo venustius judice N. Heins. qui v. 257, in fluctibus, vel in montibus, vel stridoribus tentabat. Sed vid. not. 257. movent cum fratribus alas, h.e. invicem venti præliantes, conj. Withof. qui tamen vulgatam lect. forte non sollicitandam recte putabat, quum et Hiemi nebulosa frons, tempora et caput glaciale tribuantur infra XII, 2 et al. Idem merito repudiavit conject. Heins. montibus et fluctibus, quoniam h.l. de mari sermo est, et vox fluctus mox sequitur. 258. effusa, vel fusa malebat idem, et v. 259, ludunt in l., vel luctantur l. recubant pro lucent opinabatur Withof. si quid mutandum esset.
Sensit cura sagax Pœni, fraudisque veneno 260 Adgreditur mentes. Pauca atque hæc ruris aviti Jugera, nec multis Fabius vertebat aratris; Massicus uviferis addebat nomina glebis. Hinc pestem placitum moliri, et spargere causas In castra ambiguas: ferro flammisque pepercit, 265 Suspectamque loco pacem dedit arte maligna, Ceu clandestino traheretur fœdere bellum.
260. Conf. Liv. XXII, 23; Val. Max. VII, 3, extr. 8; Frontin. I, viii, 2, et Plut. in Fab. --Sensit, furorem militum in castris Rom. sævire, vel etiam Fabii oratione consedisse. Hinc dolo invidiam duci parat. --cura sagax Pœni; vid. ad IV, 599. 264. Hinc, ex hoc agro. --pestem moliri, exitium parare, ut insidias, calamitatem, periculum, pestem patriæ civibus, etc. moliri dixit Cic. Cluent. 63, 64. Sext. I, et Catil. II, 1; cf. ad I, 645. Id moneo, ne quis amoliri interpretetur cum Draken. ad XIII, 48. --spargere causas, etc., ex Virg. Æn. II, 98; ubi vid. Heins. 266. pacem dedit, pepercit, eum incolumem intactumque servavit.
264. placitum, non placidam, Colon.
Intellectus erat Fabio, Tyriosque videbat Dictator sævire dolos: at non vacat ægre Invidiam gladios inter lituosque timere, 270 Et dubia morsus famæ depellere pugna;
271. Verba morsus famæ vel ad calumniam invidiamque, cui dens et inf. v. 512 stimulus tribuitur, vel ad dolorem, ex maligna fama haustum, spectat. Dolor enim et cura mordet, edit, adedit, exedit, urit, fodit, stimulat, pungit animum, δάκνει φρένας, ἀμύσσει, κατέδει θυμὸν, vel, ut ap. Pind. Isthm. V, 74, κνίζει ὄπιν. Cf. XIII, 581, 665, 679; XVII, 345; Hom. Iliad. α, 243; ε, 493; ζ, 202; et vid. ad I, 85 in V.L., ad VIII, 25; Heins. ad Val. Fl. III, 694; V, 365, et ad Ovid. Met. XIV, 208.
269. non valet Oxon. acrem Invidiam, vel ægro (ut in marg. R. 1) non male corrig. N. Heins. sed melius forte agri Barth. Adv. I, 13, ut sensus sit: non tanti erat ipsi hic ager, ut ejus gratia pugnam maturaret, et sic Pœni dolos ulcisceretur. Hoc recepere Cell. et Lefeb. qui ineptire putat N. Heins. cum Drak. et conf. Cic. Leg. agrar. II, 26; maximam habet invidiam Sullanus ager, et Justin. III, 7, hujus Periclis agros... gloriam invenit. Possis etiam legere, at non vacat, (non placet, ut XVII, 378; Virg. Æn. I, 373; X, 625 al.) ægro Invidiam... timore, Et dubia... depellere pugna. In vulgata lect. illustranda misere se torquet Marsus. Withof. emend. non vacat æque, etc. ut sensus sit: videbat quidem illa, sed non ita, non æque vacat timere invidiam; alia agenda habebat. Nec tamen ipsi displicebat conjectura Heinsii ægro, coll. IX, 36, 52, et XVI, 512.
Donec reptantem, et nequidquam sæpe trahendo Huc illuc castra, ac scrutantem prælia Pœnum, Qua nemorosa juga, et scopulosi vertice colles Exsurgunt, clausit sparsa ad divortia turma. 275
274. Cf. Polyb. III, 92, 93, et Liv. XXII, 16. --juga Calliculæ. --colles Aminei Lefeb. coll. Liv. l.c. ubi tamen Calliculæ potius mentio fit. De illis collibus vid. Intpp. ad Virg. Georg. II, 97. 275. sparsa, etc., militibus dispositis in omnibus viis. --divortia, fauces, seu angustias præsidio occupavit; Lenz. Silius imitatur Virg. Æn. IX, 379. Cf. etiam supra V, 42, 46.
272. raptantem et trahenda castra conj. Livineius. Melius captantem nequidquam s. t. N. Heins. Inportunum certe est τὸ et, nisi trahentem refingere malis. 274. scruposi, ut VIII, 431, conj. N. Heins. quem vid. ad Valer. Flacc. lib. II, v. 518. Sed conf. mox v. 357.
Hinc Læstrygoniæ saxoso monte premebant A tergo rupes; undosis squalida terris Hinc Literna palus: nec ferri aut militis usum Poscebat regio; septos sed fraude locorum Arta fames, pœnas miseræ exactura Sagunti, 280 Urgebat, finisque aderat Carthaginis armis.
276. Læstrygoniæ rupes, ut Formiana saxa ap. Liv. l.l. Formiæ, olim Hormiæ, opp. Latii in finibus Campaniæ, prope Caietam (hod. Gaeta), in intimo sinus Caietani, seu Formiani recessu, ubi prisca Læstrygonum, horumque regum, Lami, et ab eo oriundi Antiphatis sedes, et nunc Mola est, in Terra di Lavoro. Cf. v. 410; VIII, 529 sq.; Plin. III, 5; Strab. III, p. 161; V, p. 223; Intpp. ad Tibull. IV, i, 59; ad Ovid. Met. XIV, 233 sq.; ad Cic. Att. I, 3, 4, 10; II, 13; Eustath. ad Hom. Od. κ, 81; Spanh. ad Callim. H. in Dian. 67; Jani ad Hor. Od. III, xvi, 34; xvii, 1... 9, inpr. Heyne Exc. I; ad Virg. Æn. VII, 2. 278. Literna palus, vid. ad VI, 654; Literni arenæ stagnaque perhorrida situ; Liv. XXII, 16. 280. Arta fames, ut V, 477, et mox v. 310.
278. Literna, non Linterna, scripti; conf. ad VI, 654. 280. Arta, non Arcta, scripti; vid. ad V, 477. Atra fames in mentem venit N. Heins. et v. 283; labore diurno.
Cuncta per et terras et lati stagna profundi Condiderat somnus, positoque labore dierum, Pacem nocte datam mortalibus orbis agebat.
282. Idem orationis color apud Virg. Æn. IV, 522... 532; VIII, 26 sq.; IX, 224 sq.; Hom. Il. β, pr. et κ, pr. Narratio autem, quæ sequitur v. 290... 347, ex heroum ævo, et tota fere ex Hom. Iliad. κ, petita est. --stagna, aquas, ut ap. Virg. Æn. I, 126; X, 765. --stagna profundi, ut inf. v. 500, et ap. Lucan. VIII, 853. --stagna profundi, mare, ut λιμνη; Lenz. 284. Pacem, quietem.
At non Sidonium curis flagrantia corda 285 Ductorem, vigilesque metus haurire sinebant Dona soporiferæ noctis: nam membra cubili Erigit, et fulvi circumdat pelle leonis, Qua super instratos projectus gramine campi Presserat ante toros: tunc ad tentoria fratris 290 Fert gressus vicina citos; nec degener ille Belligeri ritus, taurino membra jacebat Effultus tergo, et mulcebat tristia somno.
285. Cf. VIII, 207 sq. 288. Cf. ad II, 156. Ὀρθωθεὶς ἐέσσατο δέρμα λέοντος Αἴθωνος, Hom. Iliad. κ, 21, 23. 289. Dormientibus olim pelles (terga, v. 293) substernebantur, inpr. in castris. Cf. quos D. Heins. et Drak. citarunt, Hom. Odyss. υ, 2; Iliad. κ, 155; Nonn. Dionys. XVI, 94 sq.; Add. Hom. Odyss. ξ, 530; Iliad. ι, 657; H. in Ven. 158 sq; Virg. Æn. VII, 88, 94, et VIII, 368; ubi v. Heyne. 290. fratris, Magonis. 291. nec degener ille, etc., servans ritus bellicos.
287. nam, non jam, scripti. 288. Eripit conj. N. Heins. et Exigit Drak. coll. XVI, 234. Sed non adsequor, cur vulgata ferri non possit; conf. Val. Fl. VII, 145; Stat. Th. V, 248 al.
Haud procul hasta viri terræ defixa propinquæ, Et dira e summa pendebat cuspide cassis: 295 At clipeus circa, loricaque, et ensis, et arcus, Et telum Baliare simul tellure quiescunt. Juxta lecta manus, juvenes in Marte probati; Et sonipes strato carpebat gramina dorso.
294. Bene comparant Homer. Iliad. κ, 74 sq., et 151 sq. --hasta terræ defixa, ἔγχεα Ὄρθ᾽ ἐπὶ σαυρωτῆρος ἐλήλατο, Hom. l.c. Cf. Intpp. ad Virg. Æn. VI, 652, et XII, 130. 295. dira cassis, ut minax apud Stat. Th. IV, 205, et torva ibid. VIII, 707; δεινὸν δὲ λόφος καθύπερθεν ἔνευεν, Hom. Iliad. γ, 337; cf. Iliad. ζ, 468, 469, et Burm. ad Val. Fl. VI, 519. --e summa pendebat cuspide cassis, ut apud Val. Fl. VIII, 309; Drak.
295. Et Tyria... cassis maluerit N. Heins. ut cassis Aurunca IV, 516; Sidonia XVI, 452. Sed exquisitior est vulgata. 299. Forte leg. stricto, vel strictus... loro. Cf. Hom. Iliad. κ, 475, et Virg. Æn. IX, 352.
Ut pepulere levem intrantis vestigia somnum, 300 «Heus! inquit (pariterque manus ad tela ferebat), Quæ te cura vigil fessum, germane, fatigat?» Ac jam constiterat, sociosque in cespite fusos Incussa revocat castrorum ad munera planta, Quum Libyæ ductor: «Fabius me noctibus ægris, 305 In curas Fabius nos excitat; illa senectus, Heu! fatis quæ sola meis currentibus obstat.
300. vestigia, sonitus pedum. 301. inquit, scilicet Magus. 304. Incussa planta, λὰξ ποδὶ κινήσας, Hom. Iliad. κ, 158. 307. fatis currentibus, ut in cursu est fortuna et dolor ap. Ovid. Met. X, 401, et ex Ponto IV, xi, 18; cf. v. 479, et ad IV, 731.
305. Cum pro Tum e scriptis recepit Drak. suadente N. Heins. quos secutus sum, sed sublata στιγμῇ τελείᾳ post planta. Cui reposuit Lefeb. Non male; si modo libri addicerent: ægrum dedit Nicander, et post eum alii. 306. vos suspic. Livineius, et somno excitat N. Heins. Sed τῳ nos major vis subesse videtur: non me tantum, sed te quoque et nos omnes. 307. quam, h.e. quantum, vel ut pro quæ malebat N. Heins. Ego majorem distinct. post excitat sustuli, ut illa senectus per adpositionem, et docte dicta sit pro, ille senex.
Cernis ut armata circumfundare corona, Et vallet clausos conlectus miles in orbe. Verum, age, nunc quoniam res artæ, percipe porro, 310 Quæ meditata mihi. Latos conrepta per agros Armenta adsueto belli de more sequuntur.
309. vallet in orbe, undique circumdet; Lenz. 310. Cf. Liv. XXII, 16, 17; Polyb. III, 93, 94 (qui tamen Hasdrubali, non Magoni id negotii mandatum tradunt); Frontin. Strateg. I, v, 28; Appian. VII, xiv, 15; Plut. in Fab. et quos Drak. laudat, Cornel. Nep. Hann. 5; Quintil. Inst. Orator. lib. II, 17, et Pausan. Achaic. c. 26. 311. conrepta et avecta ex agris hostium.
309. clauso collectos (contractos, artatos), quod Drak. recepit, vel clausos collectum limes in orbem emend. N. Heins. quem vid. ad Virg. Æn. XII, 862; clauso collectus ex c. Tell. et R. 2, reposuit Lefeb. Equidem non nisi orbem pro orbe substituendum crediderim, ut in spiram se colligit anguis ap. Virg. Ge. II, 154, et similia al. 310. non pro nunc Put. quando pro quoniam Tell. R. 1 et 2, quod recepit Lefeb. quando res arte nunc R. 2.
Cornibus arentes edicam innectere ramos, Sarmentique leves fronti religare maniplos; Admotus quum fervorem disperserit ignis, 315 Ut passim exsultent stimulante dolore juvenci, Et vaga per colles cervice incendia jactent. Tum terrore novo trepidus laxabit iniquas Custos excubias, majoraque nocte timebit.
316. exsultent, discurrant. 318. laxabit, deseret. 319. Custos, milites Rom. qui Pœnos vallibus includebant, et ad transitum saltus insidendum locati erant.
Si cordi consulta (moras extrema recusant), 320 Adcingamur, ait.» Gemino tentoria gressu Inde petunt: ingens clipeo cervice reposta Inter equos, interque viros, interque jacebat Capta manu spolia et rorantia cæde Maraxes, Ac dirum, in somno ceu bella capesseret, amens 325 Clamorem tum forte dabat, dextraque tremente Arma toro et notum quærebat fervidus ensem.
320. extrema, summa pericula. 322. Milites olim, scutis capiti substratis, dormiebant. D. Heins. ad v. 292; laudavit Hom. Iliad. λ, 730, et Claud. b. Gildon. 352 sq. quibus Drak. addit Iscan. b. Troj. VI, 163 sq., et Sax. Gram. hist. Dan. IV, p. 57. 324. rorantia cæde, sanguine. Vid. ad I, 525, et IV, 447. 325. Confer I, 64 seq. 326. Clamorem tum forte dabat, interruptum nempe, qualem edunt dormientes. Ed.
320. Vulgatam distinctionem, Si cordi, c. m. e. r., mutavit N. Heins.
Huic Mago, inversa quatiens ut dispulit hasta Bellantem somnum: «Tenebris, fortissime ductor, Iras compesce, atque in lucem prælia differ. 330 Ad fraudem occultamque fugam tutosque receptus Nunc nocte utendum est: arentes nectere frondes Cornibus, et latis adcensa inmittere silvis Armenta, obpositi reserent quo claustra manipli, Germanus parat, atque obsessa evellere castra. 335
329. Bellantem somnum, in quo bellare sibi videbatur; somnians se pugnare. 334. Ut milites Fabii, in præsidio viarum collocati, eo decedant.
329. Bellantis primus edidit Nicander, prob. Dausq. qui etiam Bellanti tentabat. Sed conf. Gronov. Obss. IV, 9. 334. Sarmenta scribendum videbatur N. Heins. quum non ipsi tauri sint adcensi, sed frondes taurorum cornibus adligatæ. At vulgata doctior est, ut adcendere aram, focum, etc. et german. eine Pfeife anzünden. qua Col. et Put. quæ Ox.
Emergamus, et hic Fabio persuadeat astus, Non certare dolis.» Nihil hinc cunctante, sed acris Incepti læto juvene, ad tentoria Acherræ Festinant, cui parca quies, minimumque soporis, Nec notum somno noctes æquare: feroci 340 Pervigil inservibat equo, fessumque levabat Tractando, et frenis ora exagitata fovebat. At socii renovant tela, arentemque cruorem Ferro detergent, et dant mucronibus iras.
338. Acherræ, cf. III, 299. 339. In his valde luxuriatur poeta. 340. æquare noctes somno, usitatius, somnum nocte; Schmid. 341. inservibat per sync. ut sævibat, scibat, custodibat, lenibat, vestibat, nutribat, operibat, Dausq. Cf. App. 342. fovebat, ἁπαλύνει, quod vel mulcendo adeoque manu fiebat, vel aqua tepida, vel oleo, teste Polluce I, §. 201; D. Heins. 343. arentem cruorem, ut X, 511. 344. Conf. v. 534, 535. --dant mucronibus iras, ut ap. Stat. Achill. I, 436; h.e. deterso sanguine, situ ac rubigine, gladios saxo exasperant, ut IV, 19; Drak.
337. Nos et mox hic refinxit Nicander, quem secuti sunt alii. 344. detergent, non detergunt, Col. quod cum Lef. recepi. Cf. v. 534; Jani ad Hor. Od. I, vii, 15 et VV. DD. ad Virg. Æn. VII, 626. Mox quid tempus, non quod t., scripti ei priscæ edd.
Quid fortuna loci poscat, quid tempus, et ipsi 345 Quænam agitent, pandunt, et cœptis ire ministrum Haud segnem hortantur: discurrit tessera castris, Intentique docent, quæ sint properanda, monentque Quisque suos: instat trepidis, stimulatque ruentes Navus abire timor, dum cæca silentia, dumque 350 Majores umbræ: rapida jam subdita peste Virgulta, atque altis surgunt e cornibus ignes.
347. Drak. monet, tesseras, συνθήματα, duplicis olim generis ususque fuisse; primi, ut iis milites in pugna se internoscerent, neque vigiles fraude hostium circumvenirentur, (quæ breves et sæpe unius vocis fuerint, ut apud Eurip. in Rheso 521; Xenoph. Cyrop. III, p. 85; VII, p. 174, et de exped. Cyri I, p. 264; VI, p. 386; Pausan. Phoc. I; Dion. Cass. XLIII, p. 235; XLVII, 352; LIX, p. 662; Val. Max. I, 5, ex. 6; Suet. Calig. 57, et Ner. 9; Tac. Ann. XIII, 2, al. sed interdum totam sententiam continuerint, ut ap. Polyæn. I, 11, et Dion. Cass. LX. p. 675) alterius generis, (τὰ παραγγέλματα καὶ διατάγματα) quibus dux militibus significaverit, quid fieri voluerit, ut h.l. et XV, 478 sq.; Liv. VII, 35; IX, 32; XXVII, 46; Suet. Galb. 6; cf. Lips. Exc. A. ad Tac. l.c. et Mil. Rom. V, 9; Intp. ad Virg. Æn. VII, 637; Stewich. ad Veget. II, 7; Bernart. ad Stat. Th. X, 17. --discurrit, vid. Onosandri Stratag. c. 25; D. Heins. 349. instat trepidis. Cf. I, 268, et II, 407. 350. timor Navus, qui navos, strenuos, fortes facit. Cf. ad IV, 25. 351. Majores umbræ, occidente sole. Cf. Virg. Ecl. I, 84; primis tenebris noctis Liv. --rapida peste, igne sarmenta raptim pervadente; Cell. --peste, ut mox malum et lues. Vid. ad I, 174. --subdita peste Virgulta, quibus ignis subditus est, ut XVII, 224.
349. instat trepidis, non instant trepidi, in scriptis. instat trepidus D. Heins. et Cell. vitiose.
Hic vero ut, gliscente malo et quassantibus ægra Armentis capita, adjutæ pinguescere flammæ Cœpere, et vincens fumos erumpere vertex: 355
354. Lefeb. hæc notat: «Die, flammæ adjutæ motu boum primum crescunt obscuræ; dein magis ac magis exardescentes erumpunt per fumum, clarumque tandem earum vertex lumen vibrat. Pinguis non hic usurpatur de pice, ut male intellexit Prudent. Rom. vers. 850 seq. sed de obscuritate flammæ, quam veluti involvebat initio fumus, et legendus erat Salmas. in Solin. T. I, p. 558, A. ed. Paris. Sic murex pinguis X, 569, de intense rubro, in obscurum veluti cedente.» Sed forte pinguescere h.l. est ali, nutriri, crescere. --adjutæ, vid. V.L. et ad IV, 289. 355. vincens fumos, quibuscum antea luctabatur, erumpere ad cælum cœpit vertex flammæ; Drak. Conf. ad II, 631.
354. adjutæ pice crescere flammæ Cœpere minus grato ad aures sono emend. et copiose illustravit N. Heins. Picis in cornibus boum nemo mentionem facit. Vox quidem adjutæ simpl. posita suspicionem interpolationis movere potest: sed flammas quassatione capitum adjutas intelligere licet ex iis, quæ præcedunt. Capitum irrita quassatio excitans flammam, Liv. XXII, 17. 355. et vinclis fumi, vel atque undans fumo se erumpere vertex conj. N. Heins. quam locutionem erumpere se (ut emergere se inf. v. 413, prorumpere se ap. Cæs. B. G. I, 80, inrumpere se Varr. ap. Non. Marcell. in Calidum) Silio etiam obtrudit VIII, 642, et inpr. XII, 438, ubi Lucret. IV, 1113; Virg. Ge. I, 446; IV, 368; Æn. XI, 548; aliaque loca adscripsit, et Drak. laudavit Manut. ad Cic. Ep. ad Div. VIII, 14; Stewich. ad Arnob. adv. gent. I, p. 52 et 56; II. p. 69; Gifan. Ind. Lucret. et Broukh. ad Tibull. IV, i, 86.
Per colles dumosque, (lues agit atra) per altos Saxosi scopulos montis lymphata feruntur Corpora anhela boum, atque obsessis naribus igni Luctantur frustra rabidi mugire juvenci. Per juga, per valles errat Vulcania pestis, 360 Nusquam stante malo, vicinaque litora fulgent: Quam multa, adfixus cælo sub nocte serena, Fluctibus e mediis sulcator navita ponti Astra videt; quam multa videt, fervoribus atris Quum Calabros urunt ad pinguia pabula saltus, 365 Vertice Gargani residens incendia pastor.
357. Cf. ad I, 459. 358. Corpora boum, vid. ad IX, 572. Duo millia boum fuisse, Plut. et Polyb. tradunt. 362. adfixus, intentus, cælo. Heins. et Drak. comparant Tibull. I, iii, 87; vi, 61, et Sen. Consol. ad Marciam, c. 2; intenta in unam rem et toto animo adfixa. Sic et pendere, vel suspensum esse ab astris, etc., ap. Val. Fl. I, 481; vultibus inhærere dixit Ovid. Trist. IV, iii, 19; conf. ad VI, 565. 364 sq. Cf. Hom. Iliad. υ, 490 sq.; Virg. Æn. X, 405 sq., et inpr. Lucan. IX, 182 sq. 365. urunt ad pinguia pabula saltus, ut gramina faciant pinguiora. Cf. Virg. Ge. I, 84 sq. --fervoribus, cineribus. Ad ornatum spectat mentio Calabriæ et Apuliæ, cujus mons est Garganus. Vid. ad IV, 561. In his vicinis regionibus optima erant pascua, quæ Hor. Od. I, xxxi, 5; Colum. VII, 2, et alii laudant.
362. intentus cælo primus refinxit Nicander.
At facie subita volitantum montibus altis Flammarum, quîs tunc cecidit custodia sorti, Horrere, atque ipsos nullo spargente vagari Credere, et indomitos pasci sub collibus ignes. 370
367. Cf. Liv. XXII, 17; Polyb. III, 94. 368. cecidit, obtigit, evenit, ut ap. Sall. Cat. 21, et Jug. 31; Cic. Rabir. 2; Verr. I, 2; ad Att. III, 1, et ad Qu. Fr. I, 3; Drak. --sorti, pro sorte, ut igni, I, 115, et inf. v. 358; sorti provincia evenit, Liv. XXIX, 20; ubi vid. Gron. et Gifan. Ind. Lucret. voc. Colli; Heins. ad Claud. in Rufin. I, 9; ad Ovid. Her. IV, 31; ad Vell. Pat. II, 30; Bentl. ad Hor. Serm. I, v, 72; Perizon. ad Sanct. Minerv. I, 6; II, 7; Drak. qui tamen non vidit, hæc esse verba Virg. Ge. IV, 165; ubi vid. Heyne in V.L. Cf. sup. ad v. 155, et ad VIII, 125; in V.L. 369. Excubitores, miraculo rei adtoniti, non ab hominibus, vel adeo jumentis ignes spargi, sed sponte vagari credebant, ignari, utrum cælo deciderint, an e terra eruperint.
367. Ita scripti. Hac facie subita volitantum in montibus editi, prob. Dausq.
Cælone exciderint, et magna fulmina dextra Torserit Omnipotens, an cæcis rupta cavernis Fuderit egestas adcenso sulfure flammas Infelix tellus, media in formidine quærunt. Jamque abeunt; faucesque viæ citus occupat armis 375 Pœnus, et in patulos exsultans emicat agros.
371. magna dextra, ut IX, 438, et apud Horat. Od. III, iii, 6; χεὶρ ἀνίκητος Διός, Sophocl. Œd. Col. 1517. 372 sq. De ignibus subterraneis multa disputat Dausq. et plura Hard. ad Plin. II, 106, et VII, 16. 376. agros Allifanos. 377 sq.; copiosior Liv. XXII, 18.
372. terra pro rupta iterum primus dedit Nicander, qui etiam v. 374, post tellus inseruit tantis damnata ruinis. Jamque fugam Rutuli, et Atque pro Jamque refinxit: quæ inepti versificatoris laciniæ se probabant Dausq. nisi quod τὸ terra respuerit, quia tellus sequitur.
Huc tamen usque vigil processerat arte regendi Dictator, Trebiam et Tusci post stagna profundi, Esset ut Hannibali Fabium Romanaque tela Evasisse satis: quin et vestigia pulsi 380 Et gressus premeret castris, nisi sacra vocarent Ad patrios veneranda Deos: tum, versus ad Urbem, Adloquitur juvenem, cui mos tramittere signa Et belli summam primasque jubebat habenas, Atque his præformat dictis, fingitque monendo: 385
378 sq. Ut post victorias ad Trebiam et Trasymenum satis esset H. h.e. is contentus esset, etc. Cf. X, 591. [recte 589 sq.] 381. Conf. Liv. XXII, 18, et Polyb. III, 94. --gressus premeret, pressisset; quod fecit, donec in Larinate agro castra communiret. --sacra gentis Fabiæ, in colle Quirinali obeunda, quæ ne in bello quidem intermitti fas erat. Vid. Val. Max. I, i, 11, et Liv. V, 46 et 52. An publica sacra sunt intelligenda, quum Fabius b. Punico II, non modo quinquies consul, sed etiam pontifex, et XLII, vel LXII annos augur fuerit? vid. Liv. XXX, 26; Val. Max. VIII, xiii, 3; Plin. VII, 48. 383, 384. Intell. magistrum equitum, cui tramittere signa h.e. summum imperium tradere, absente dictatore, mos jubebat; quod Barthium et Cell. non vidisse mireris. Ille monet, jubere rem alicui dici pro, imperare ei, ut ap. Claud. laud. Stilic. III, 85: hic jungit jubebat habenas, scilicet capere, ut regem jussit, scilicet creari apud Liv. I, 22. 385. præformat, h.e. antea format, et fingit monendo. Conf. ad I, 441.
382. celebranda et versus adultum maluerit N. Heins. 383. tramittere, non transmittere, scripti; conf. ad IV, 487.
«Si factis nondum, Minuci, te cauta probare Erudiit Fortuna meis; nec ducere verba Ad verum decus, ac pravis arcere valebunt. Vidisti clausum Hannibalem: nil miles et alæ Juvere, aut densis legio conferta maniplis. 390 Testor te, solus clausi; nec deinde morabor.
386. cauta, consilia, probare, et pravis, temerariis audacibusque præferre. 387. verba, monita mea.
386. Minuci, non Minuti, in scriptis omnibusque illius gentis numis; etsi in priscis marmor. utrumque reperitur: Μινούκιος dicitur Polyb. III, 87, Appian. Hannib. c. 12 seqq. Plut. vit. Fabii et aliis. 391. Versus hic spurius putidusque videbatur N. Heins. et, qui uncinis eum inclusit, Drakenborchio; quod contra putat Lefeb. qui cum verbis nec deinde morabor comparat Liviana XXII, 25, propediem effecturum, ut sciant homines, etc. Minus forte displicebit omniaque melius procedent, si v. 393, Tunc (quod tacite a Lefeb. quem Ernesti secutus est, nunc editum video), scil. quum rediero, ut v. 391, deinde refinxeris. Pro vulg. Nunc ex Col. Hunc (ut v. 401) recepi: sed illud præstat. Tum sententia v. 395 hæc est: Interea, quamdiu absens fuero, saluti erit ægræ reip. cum hoste non conflixisse. Sed vide notas.
Dis sine me libare dapem et solennia ferre: Hunc iterum atque iterum vinctum vel montibus altis, Amnibus aut rapidis (modo pugna absistite) tradam. Interea (crede experto, non fallimus) ægris 395 Nil movisse salus rebus: sit gloria multis, Et placeat, quippe egregium, prosternere ferro Hostem; sed Fabio sit vos servasse triumphus.
392. solennia sacra, solenne ac statum sacrificium, ap. Cic. Tusc. I, 41. 393 sq. vinctum tradum, includam. 395. Summa δεινότης in his vss. --Interea, ut alibi interim, pro interdum, h.l. (et ap. Sen. Cons. ad Marc. c. 2; Quinctil. Inst. Or. II, 3, aliisque locis, a Gron. ad Sen. de Ben. V, 42, et Pric. ad Appul. Met. IX, p. 532, excitatis) positum non male putabat Drak. quia Silius expresserit Liv. XXII, 18, extr. «Medicos quoque plus interdum quiete, quam movendo atque agendo proficere.» Cf. V.L. --crede experto, ut ap. Virg. Æn. XI, 283, et Ov. A. Amat. III, 511; Drak. 396. Comparant Fabii verba ap. Liv. XXII, 25. 397. quippe, v. ad V, 117.
395. Parenthesin addidit N. Heins. fallimus, non fallimur Colon. 396. Vulgo comma post rebus, et punctum post placeat ponitur, quod mutavit Burmann. 398. sic vos servasse Colon. et Oxon. quod recepit Drak. Vulgo sit vos servar. Τὸ sit cum Lef. retinui, suadente Burm. Sat Fabio cives servasse triumphi est, vel Stet F. cives s. triumphus suspic. N. Heins. coll. v. 224: sic, h.e. nil movendo, cunctando, restituit Lenz, pro sit.
Plena tibi castra atque intactus vulnere miles Creditur: hos nobis (erit hæc tibi gloria) redde. 400 Jam cernes Libycum hunc vallo adsultare leonem, Jam prædas obferre tibi, jam vertere terga, Respectantem adeo, atque iras cum fraude coquentem. Claude, oro, castra, et cunctas spes eripe pugnæ.
401. leonem, ut ap. Hor. Od. III, ii, 11; cf. Hom. Iliad. ο, 592, 630; ω, 41, et sup. I, 569. 403. iras coquentem, vid. ad II, 327; unde recocti adpellantur homines subdoli, quinque premere, quod sentiunt, ad maturam occasionem possunt. Ed.
400. has nobis erit hæc tibi gloria reddi conj. N. Heins., et aliud præterea mendum latere putabat, quum τὸ gloria jam præcesserit: vobis Colon. et se pro tibi, ut sed in R. 2, unde sat refinxit Lefeb. Mihi in mentem venit legere hos nobis, erit hæc si gloria redde, etsi vulgata quoque ferri potest. 401. hunc, non huic, scripti.
Hæc monuisse satis: sed si compescere corda 405 Non datur oranti, magno te jure pioque Dictator capere arma veto.» Sic castra relinquens Vallarat monitis, ac se referebat ad Urbem.
406. jure pio, quo in salutem patriæ utor, vel potius jure æquo, potestate justa, ut pium bellum XV, 162; justum piumque bellum, Liv. XXXIX, 36; XLII, 23; jusque piumque, Ovid. Art. I, 200, et Her. VIII, 4. --jure pio, sancto summi magistratus; Lenz. 408. Vallarat, tuta fecerat.
408. monitus ed. Dausq. vitiose.
Ecce autem flatu classis Phœnissa secundo Litora Caietæ, Læstrygoniosque recessus 410 Sulcabat rostris, portusque intrarat apertos, Ac totus multo spumabat remige pontus; Quum trepidæ fremitu vitreis e sedibus antri Æquoreæ pelago simul emersere sorores, Ac possessa vident infestis litora proris. 415
409. Hæc classis Punica videtur eadem esse, quæ primo in Sardiniam, et deinde Pisas in Italia, ubi, qui in ea erant, Hannibali se conjungi posse speraverant, adpulit, sed classe Cn. Servilii conspecta, cursum repetiit, teste Polyb. III, 96. 410. Vid. ad v. 276. 413. Pulcherrimum ornatissimumque episodium, cui magnam poeta suavitatem adfudit imitatione, Virg. Ge. IV, 387... 529. Forte etiam ante oculos habuit, Hom. Odyss. δ, 384 sq. Sed quorsum illud inseruerit, vix adsequaris, nisi forte eo efficere voluit, ut lectores tum docerentur, cur Venus tantopere Romanorum partibus faveat perpetuoque rebus ab illis gerendis intersit, tum ad summam quidem, huic populo inminentem cladem, sed finem quoque malorum et splendidas, tunc a Scipione Africano, patriæ vindice, agendas, partes præpararentur; unde iterum in subsidium adhibet vaticinium, ut I, 125 (ubi vid. not.), et III, 570 sq.; ubi eadem arte legentium animos sensusque ad Scipionem juvenem inclinaverat, v. 590 sq., ut ad Fabium VI, 613 sq. Poeta tamen melius forte carminis dignitati prospexisset, si narrationi cladis Cannensis hoc episodium subjunxisset, et tum animos lectorum, inpr. Romanorum, magna exspectatione suspensos et adflictos, brevi rerum futurarum indicio recreasset: nisi potius omnino ejusmodi vaticiniis animi adtentio magis infringitur, quam excitatur. --vitreis sedibus antri, vid. ad IV, 344, in V.L. et Heyne ad Virg. Ge. IV, 363.
411. intrarat scripti et R. 2. Vulgatum intrabat servavit Lefeb. qui v. 412, tortus tacite reposuit ex ingeniosa et admodum probabili emend. N. Heins. quem vid. ad Val. Fl. IV, 657, et ad Catull. LXV, 13. Possis et motus scribere. 413. vitrei se sedibus antri... emersere conj. N. Heins. quem cf. ad Ovid. Fast. III, 367. Id recepit Cell. et prob. Draken. Conf. sup. ad v. 355. 415. At Put. unde Ut suspic. N. Heins.
Tum magno perculsa metu Nereia turba, Adtonitæ propere refluunt ad limina nota, Teleboum medio surgunt qua regna profundo, Pumiceæque procul sedes: inmanis in antro Conditur abrupto Proteus, ac spumea late 420 Cautibus objectis rejectat cærula vates.
416. Nereia turba Νηρηΐδες, de quibus, vid. Apollod. I, ii, 7, et ad eum Heyne, p. 27 sq. 418. Teleboum regna, ut ap. Virg. Æneid. VII, 735. Capreæ ins. (hod. Capri) ad sinum Neapolit. et Sirenum scopulos, ex adverso Surrenti, cujus incolæ Teleboæ et rex Theron. Cf. VIII, 541; XIV, 443; Strab. V, p. 171; Sueton. Tiber. c. 40, 43; Tac. Ann. IV, 67; Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, 733 sq., p. 140, et ad Apollod. II, iv, 5, p. 312; Cluver. Ital. ant. IV, p. 1168. Ibi antrum pumiceum, sedes Protei, quæ etiam in Pharo, Ægypti ins. et in Pallene Thessaliæ ei adsignatur; vid. Burm. ad Val. Fl. II, 318; Heyne ad Virg. Ge. IV, 387; Æn. XI, 262, et ad Apollod. p. 385. 419 sq. antro abrupto, doctius pendentia pumice tecta, ap. Virg. Ge. IV, 374; conf. ibid. v. 418.
416. perculsa e scriptis et R. 2, recepi, non inprob. Drak. Vulgata lectio percussa præferenda videbatur N. Heins. Sed vid. ad II, 213. 417. properæque fluunt volebat N. Heins. coll. III, 412; limina, h.e. antrum Protei, non litora, quæ vox modo præcesserat, omnes scripti. 418. Teleboum regna ex emendat. N. Heins. recepi cum Lefeb. vid. not. Teleboa Oxon. Vulgo Teleboi, quod ex Telebou ortum videtur. Telebois non male corrig. Dausq. et sic tacite edidit Cell. 421. despectat emend. N. Heins. prob. Drakenb. Vulgatam scripturam Lefeb. defendit his verbis: «Inepte Heins. despectat. Non capit. Rejectat verbum grave pro rejicit, repellit, objiciendo cautes. Fucum sibi facit Drak. qui hanc emend. probat, et absurde citat Stat. Th. II, 35, nam illi stat sublimis recte præcedit despicit: at in Silio quomodo despectabit, qui conditur in imo antro»? Inconcinna certe verba objectis rejectat, et incondito ad aurem sono. Forte leg. receptat, vel reflectit; nisi malis Cautibus obversis. Cautes vero objectæ sunt forsan utrimque sibi obpositæ et procurrentes, ut ap. Virg. Æn. I, 160 sq. et III, 534. Ceterum Silius h.l. expressit Virgil. Ge. IV, 422.
Is postquam (sat gnarus enim rerumque metusque) Per varias lusit formas, et terruit atri Serpentis squamis, horrendaque sibila torsit, Aut fremuit torvo mutatus membra leone, 425 «Dicite, ait, quæ causa viæ? quisve ora repente Pervasit pallor? cur scire futura libido?»
422 sq. Cf. Virg. Ge. IV, 396... 414, 440 seq., et ibid. Heyne ad v. 387; it. Clariss. Hermann Myth. Hom. et Hesiod. p. 411, 412. 424. sibila torsit, ut IX, 443, et ap. Val. Fl. VII, 525, et Prop. IV, viii, 8; cf. ad IV, 278.
425. At primus dedit Nicander: Et vero Wolf. in Basil.
Ad quæ Cymodoce, Nympharum maxima natu Italidum: «Nosti nostros, præsage, timores. Quid Tyriæ classes ereptaque litora nobis 430 Portendunt? num migrantur Rhœteia regna In Libyam Superis? aut hos Sarranus habebit Navita jam portus? patria num sede fugatæ Atlantem et Calpen extrema habitabimus antra?»
428. Cf. Virg. Ge. IV, 338; Æn. V, 826, inpr. X, 225. 431. num regna Rhœteia, h.e. Romana (vid. ad. I, 115). --Superis migrantur, h.e. a diis transferuntur? Nam migro active est migrare facio, transfero, ut ap. Liv. X, 34, extr.; Gell. II, 29, et, quem Draken. laudat, Cic. Off. I, 10, ubi vid. Intpp. 432. Sarranus, vid. ad I, 72. 434. antra, judice Dausq., in Libyæ insula, quam Triton amnis circumdat. Cf. Diodor. III, 69. Sed vid. V.L.
428. Cymothoe ex c. Tell. et R. 2, recepit Lefeb. Conf. III, 58. 430. obsessaque Put. unde obsessaque l. nautis conj. N. Heins. et v. 434, Calpes antra, h.e. antrum Phorcydis et Gorgonum ad Calpen: quod probat Drak. et recepit Lefeb. Conf. ad II, 59. Sed vulgata lectio doctior, et per adpositionem explicanda videtur. Pœnis pro nobis malebat Withof.
Tum sic involvens repetita exordia retro 435 Incipit ambiguus vates, reseratque futura:
436. ambiguus vates potest esse obscuris vera involvens, ut utar verbis Virgil. Æn. VI, 100. Sed quia clare loquitur Proteus, varias potius, quas induit, formas innui censet Drak. ut ap. Ovid. Met. II, 9; ὀλοφώϊα εἰδὼς, Hom. Odyss. δ, 460; cf. Burm. ad Val. Fl. II, 318, et ad Ovid. Amor. III, xii, 28. Schmidio videtur ut epitheton vatis solenne adcipiendum, quod non semper aptam suo loco vim habeat, qualia multa sint apud poetas. --reserare, ut recludere I, 19.
435. evolvens, h.e. exponens, corrig. N. Heins. coll. v. 494, suffrag. Drak. quum involvere futura significet, verbis obscuris et intricatis ambagibus ea prædicere, et Proteus non obscure h.l., sed clare, ut semper, vaticinetur. Male, judice Lefeb. cujus hæc nota est: «Ineptissime evolvens Heinsius; non capit. Dic, connectens præterita et futura, incipit a præteritis, et tandem reserat futura.»
«Laomedonteus Phrygia quum sedit in Ida Pastor, et, errantes dumosa per avia tauros Arguta revocans ad roscida pascua canna, Audivit sacræ lentus certamina formæ: 440
437. Fabula de judicio Paridis, quam in posterioris ævi commentis numerat Hemsterh. ad Lucian. T. I, p. 253, a. (ubi versus Hom. Iliad. ω, 28... 30, pro panno, a mala manu adsuto, habet, refrag. Scalig. Poetic. V, 3, extr.), vel tironibus nota est; vid. Hygin. f. 92; Lycophr. v. 90 sq.; Eurip. Troad. v. 925 sq., et Lucian. Dial. Deor. 16 et 20. --Laomed. Trojanus, ut VIII, 172. --sedit, ut ap. Sen. Agam. 730, et Stat. Silv. I, ii, 44; nam proprium est judicum; Drak. Cf. Intpp. ad Phædr. I, x, 6, et Ernesti Clav. Cic. Ex marm. et numo Paridem coram deabus sedentem nobis exhibuit Drak.; vid. ad v. 447, in V.L. Cf. etiam Beger. Th. Br. T. I, p. 43, et Montf. Antiq. expl. T. I, p. 1, pl. 108. --in Ida, et quidem in ejus cacumine, Gargaro, teste Luciano. Locum ipsum Καλλικολώνην dictum tradit Schol. ad Hom. Iliad. υ, 3, et Ἀλεξάνδρειαν, Steph. Byz. h.v. 438. Pastor, Paris, quem olim expositum pastores in Ida educasse dicuntur. --errantes, pascentes, ut ap. Virg. Ecl. I, 9; Æn. I, 185, et Hor. Epod. II, 12. 439. Arguta canna, canoro calamo. 440. lentus, vid. ad II, 489. --sacræ, divinæ, ut v. 463, 469; ἱερὸν αἷμα, ap. Bion. Id. I, 22.
437. Ide rescripsit Lefeb. ex auctoritate codicis, nescio cujus, unde et v. 465, Iden edidit.
Tum matris currus niveos agitabat olores, Tempora sollicitus litis servasse, Cupido. Parvulus ex humero corytos, et aureus arcus Fulgebat, nutuque vetans trepidare parentem, Monstrabat gravidam telis se ferre pharentram. 445
441. olores, vid. a Drak. laud. Barth. ad Stat. Silv. I, ii, 142, et cf. Pitture d’Ercol. T. I, tav. 10. Passeres quoque (vid. Ill. Harles. Anthol. Gr. poet. p. 203), vel columbas in monumm. antt. nonnunquam et leones (v.c. ap. Beger. Thes. Brand. T. I, p. 170) ejus currui junctos videmus. 442. Sollicite observabat tempus illud, ne, si Venus serior venisset, crederetur male de forma sua præsumsisse, aut aliis victoriam cessisse; Drak. 443 sq. Ἐρως ap. Mosch. Id. I, 18 sq.: τόξον ἔχει μάλα βαιὸν, τυτθὸν τὸ βέλεμνον, καὶ χρύσεον περὶ νῶτα φαρέτριον. 445. Monstrabat, etc. quo innuit, se facile Paridem amore inflammare animumque ejus matri conciliare posse. --gravidam telis pharetram, ut ap. Hor. Od. I, xxii, 3; cf. Heins. ad Ovid. Met. I, 443.
441. curru et mox liti emend. N. Heins. Sed recte olores currus jungit Drakenb. et servasse pro observasse positum adcipit, vid. ad III, 380. 443. corytos, non coritus, Oxon. et Put. cum priscis edd. coritos R. 1, et Med.
Ast alius nivea comebat fronte capillos, Purpureos alius vestis religabat amictus, Quum sic suspirans roseo Venus ore decoros
446. De Veneris in ornanda coma studio docte et copiose disputat Spanh. ad Callim. H. in Pall. v. 17, 21, 22 et 31. 446. alius... alius, ut ap. Bion. Id. I, 80 sq., nam ὁπαδοὶ Ἀφροδίτης sunt multi Ἔρωτες, Νυμφῶν παῖδες, τυτθοὶ omnes; unde agmen Amorum ap. Stat. Silv. I, ii, 54; turba Veneris inf. XI, 397; exercitus Cupidinum, ibid. v. 413, et ap. Val. Flacc. VI, 457, ubi v. Burm. Ab his diversi Veneris nati, v. 449, et XI, 390. Ἔρως et Ἀντέρως, vel Ἔρως et Ἵμερος, quibus Pausan. Att. 43, Πόθον addit. Vid. Cic. N. D. c. 23, et Jani ad Hor. Od. I, ii, 34; xix, 1. Ceterum eandem operam, quam Cupidines h.l. præstant, Nymphis tribuit Claud. loco insigni Nupt. Hon. et Mariæ, v. 49 sq. 447. Purpureos alius, πορφύρεον φάρος Bion. Id. I, 3. --vestis religabat amictus, h.e. vestem ligabat sc. cesto. Drak. monet, amictum vestis etiam capi posse id, quod vesti superinjiciatur, quum vestes sint interiora corporis tegumenta, amictus vero superiora, de quo vid. Brouk. ad Tibull. I, ix (al. 8.), 13. Similiter Venerem exornant Gratiæ, ejus ministræ, venustatisque conciliatrices, apud Hom. H. in Vener. v. 61 sqq., et Claudian. de Nupt. Honor. et Mar. Carm. X, vers. 100 seq. De Venere autem, fingendis disponendisque crinibus operam dante, locus class. est Apollon. III, 45 sqq. 448. roseo ore, ut purpureo ap. Hor. Od. III, iii, 12: ῥοδίνη παρειὴ, Παφίη ῥοδέη, vel ῥοδόχρους Ἀφροδίτα ap. Anacr. XXIX, 18, et LIII, 22, ubi vid. Cl. Fischer. Cf. sup. ad I, 577, et Kœppen ad Hom. Iliad. θ, 1. [“I, 577” recte I, 578]
447. Vulgo post Purpureos distinguunt, et tum capilli purpurei sunt pulchri, ut πορφύρεαι χαῖται ap. Anacr. XXVIII, 11 et al. vid. sup. not. ad v. 195. Sed purpureos amictus jungebat N. Heins. et ingeniose conj. cesto, vel cesti pro vestis, probb. Drak. qui maxime in hoc judicio Venerem cesto opus habuisse putabat, ut nempe magicis ejus illecebris animum Paridis in suas partes pelliceret. Notus est κεστὸς Veneris, cingulum, ex locis class. Hom. Il. ξ, 214 sqq. et Claud. de nupt. Hon. et Mar. 124 sq. Conf. Heins. ad Claud. nupt. Pall. et Celer. v. 6; Broukh. ad Tibull. I, ix, 5; Rigalt. ad Onosandr. p. 25; Alberti ad Hesych. T. II, p. 239, et Winckelm. Gesch. der Kunst P. I, pag. 198. Sed ex vulgata scriptura eadem, puto, sententia exoritur; vid. not. et Virg. Æn. I, 404; ubi conf. Heyne. In alia omnia discedit Lefeb. qui hæc adnotavit: «Nil intellectum hic Heinsio et Draken. 1º Referunt purpureos ad amictus; sed p. crines sunt croceæ comæ in Ovid. A. A. I, 530; citante Cl. Ruhnken. ad hymn. Pseudhomer, v. 177, ubi χαῖται κροκηΐῳ ἄνθει ὁμοῖαι. 2º Legendum erat vestis amictum, pleonast. ut tegmine vestis I, 673, pro veste. 3º Religabat valet hic solvebat, vel ut in Ovid. A. A. I, 529, recingebat, laxabat. Hoc sensu diserte occurrit in Catull. LXII, 84; (ubi v. 76, voce resolvens explicatur) ej. Argonaut. v. 174; Horat. Od. II, ii, 24; coll. Virg. Æn. I, 320, 323. 4º Frustra vult Heinsius cesti. Sat intelligitur jam poeta verbo religare. 5º Incaute Drak. vult, ut Venus cingatur suo cesto. Nam traditio mythica nos docet, Deas tres ipsas Pastori omnino nudas patuisse. Nec aliud dicit Prop. II, ii, 14. Jam vero quare zona sine tunica? Nec aliud exhibet numisma in Drak. ære incisum. Alia plura adferre possem e sola historia Augusta Itali Angeloni, in qua Venus victrix nuda sine zona occurrit, licet semel cum tunica, et cincta, manu pomum gerens, ut amictum subtilem induta, sed sine zona, in magno marmore, quod Draken. incidi curavit: sed hoc pudoris ergo factum a sculptore.» Vid. numum ap. Morell. specim. rei numar. tab. XI, et marmor ap. Beger. Spicileg. Antiq. p. 135. Nudæ etiam, Gratiarum instar, sunt Deæ in lapide Maffei Gemme antiche, T. IV, t. 2, et apud quosdam poetas, quos Spanh. ad Callim. H. in Pall. v. 53, laudavit; sed, teste eodem, amictæ, seu stolatæ in aliquot monumm. antt. Vid. v.c. Begeri Thes. Brandenb. T. I, p. 43, et Montfauc. Antiq. expliq. T. I, P. I, pl. 108. Id quoque a poetis tradi solet, et Palladis certe verecundiæ magis convenit. Præterea verbum religare sensu solvendi non nisi ap. Catull. reperitur, et vulgaris ejus vis huic loco satis apta est. Plura ad observatt. Lefeb. respondere, nec vacat, nec opus est. Ceterum vesti conj. Schmid.
Adloquitur natos: «Testis certissima vestræ «Ecce dies pietatis adest: quis credere salvis 450 «Hoc ausit vobis? de forma atque ore (quid ultra «Jam superest rerum?) certat Venus: omnia parvis «Si mea tela dedi blando medicata veneno,
453. medicare, inficere, oblinere, ut XIII, 197. Cf. Heyne ad Virg. Ge. I, 193; IV, 65. --blando, μειλίχῳ, veneno et telis, eo unctis, comparantur vis amoris, et, quæ eum excitant, oscula, etc. quod multis exemplis docuit Dorville ad Chariton. T. II, p. 203: τὸ φίλαμα καθάπερ ἰὸς εἰς τὰ σπλάγχνα κατεδύετο, ibid. T. I, p. 24; τὰ χείλεα φάρμακον ἐντί, Mosch. Id. I, 27, ubi vid. Ill. Harles. in Anthol. Gr. p. 129. Ἀκίδας ἐβαπτε Κύπρις, Μέλι τὸ γλυκὺ λαβοῦσα. Ὁ δ᾽ Ἔρως χολὴν ἔμισγεν, Anacr. XLV, 5 sq., ubi vid. Fischer V.C. cf. sup. ad V, 19, et Cl. Barth. ad Prop. II, xii, 13... 19.
453. Si modo maluerit N. Heins. et v. 455, victoria nostram Cypron.
«Si vester, cælo ac terris qui fœdera sancit, «Stat supplex, quum vultis, avus; victoria nostra 455 «Cypron Idumæas referat de Pallade palmas, «De Junone Paphos centum mihi fumet in aris.»
454. Ornate pro, si ipse Jupiter supplex stat, se victum vobis tradit, a vobis vinci potest; facite, ut victoriam de Pallade et Junone reportem. Ἔρως κρατεῖ πάντων τῶν θεῶν, καὶ αὐτοῦ τοῦ Διός Chariton. VI, 3; Ὅδε καὶ θεῶν δυνάστης, Ὅδε καὶ βροτοὺς δαμάζει, Anacr. LVIII, 4, ubi vid. Fischer. Cf. et Hom. H. in Ven. v. 34 sq., et alia loca ap. Rittershus. ad Oppiani Cyn. 410. --fœdera, leges, ut ap. Virg. Ge. I, 60, et Æn. I, 62. 456. Idumæas referat palmas, ut ap. Virg. Ge. III, 12, ubi vid. Heyne. Cf. ad III, 600. --Cyprus ins. ejusque urbs Paphos sacra Veneri, quæ inde Κύπρις, Κυπρογένεια, Παφίη, Cypria, Paphia, dicitur; vid. Hesiod. Theog. v. 199; Spanh. ad Callim. II. in Del. v. 21; Jani ad Hor. Od. I, iii, 1; xxx, 1. 457. Præivit iterum Virg. Æn. I, 415 sq., ubi vid. Heyne.
457. De, non Et, Col.
Dumque hic aligeris instat Cytherea, sonabat Omne nemus gradiente Dea; jam bellica virgo, Ægide deposita, atque adsuetum casside crinem 460 Involvi tum comta tamen, pacemque serenis Condiscens oculis, ibat, lucoque ferebat Prædicto sacræ vestigia concita plantæ.
458. Egregii versus ob dilectum verborum, et singulæ deæ suis veluti notis insignitæ repræsentationem. --instat, precibus eos fatigat. --aligeri, ὑπόπτεροι Ἔρωτες, de quo vid. pulcherr. loca Bion. Id. IX, 6, 7 (ubi vid. Schwebel.); Mosch. I, 16, et Longi Pastor. II, p. 33 sq., ubi cf. Moll. p. 40 sq. --sonabat, etc. Cf. ad IV, 442 sq. 459 sq. Alia species Palladis, ad terrorem incutiendum adcommodata, adumbratur IX, 442 sq., 461 sq., et Hom. Iliad. ε, 733 sq. Eam in ipso Paridis judicio retinuit, testibus, a Drak. jam laudatis, Appul. Met. X, p. 233, et Callim. H. in Pall. v. 18 sq., ubi Spanhem. monet, tres deas minus sapienter comtas exhiberi ab Eurip. Helen. 682 sq., et Androm. 283; it. in Anthol. IV, 19, epigr. 37. 461. pacem, mansuetudinem et hilaritatem, (conf. ad VI, 168) serenis, placidis, (ut XIV, 81). 462. oculis Condiscens, adsumens, (ut, monente Drak. discere consortia, ap. Claud. R. P. II, 368, ubi vid. Heins.) præclare, si severitatem torvamque bellicæ deæ faciem cogitaveris. Ipsa autem verba, quod Gron. Obss. I, 17, docet, ab histrionibus petita, qui gestus discunt et meditantur, quos deinde in scena agunt.
458. hic R. 1, 3, Parm. Med. non inprob. N. Heins. unde id recepit Drak. Ille tamen conj. hoc, hac oratione; hic vero his, quod et nobis in mentem venit. Possis et Dumque his aligeros inflat. Vulgo hæc; quod Dausq. exponit τάδε, coll. Virg. Æn. VIII, 433. Marsus Cupidinibus instando hæc dicit. 461. Involvit quotquot noti sunt libri, Involvi est ex emendat. Gronov. Obss. I, 17, et N. Heins. qui tamen comta manu maluerit, tamen Oxon. et omnes editi, præter Basil. Colin. et Dausq. qui comam habent, non comta tamen conj. Barth. Adv. I, 13. 462. Connivens refinxit Nicander, et v. 464, jussas silvas, de quo vid. ad VI, 498.
Parte alia intrabat jussis Saturnia silvis, Judicium Phrygis et fastus pastoris et Iden 465 Post fratris latura toros: postrema nitenti Adfulsit vultu ridens Venus: omnia circa Et nemora et penitus frondosis rupibus antra Spirantem sacro traxerunt vertice odorem.
465. Judicium superbi pastoris in Ida post Jovis conjugium perlatura; ei se submissura, quamvis connubio digna adeoque pulcherrima ab ipso Jove judicata esset, et sic summum formæ præmium tulisset. Cellar. exponit: judicium Paridis propter conjugium Jovis contemnens. Sic quoque Ernesti; quia Junonis perpetuus character sit, majestate sua commovere. Enimvero eam non sprevisse judicis sententiam, sed hanc potius causam fuisse excidii Trojani et omnium malorum bellorumque, quibus postea tam Trojani, quam ab his oriundi Romani ira Junonis et Palladis adflicti sint, intelligitur ex v. 472 sq., et Virgiliana expositione, Æneid. I, 26. Ed. 466. Dulcissimi versus! nitenti vultu ridens, ut dulce adridens XI, 392: Φιλομμειδὴς Ἀφροδίτη, Hom. Il. γ, 424; δ, 10, al.; ἡδὺ γελοιήσασα, et ἐφ᾽ ἱμερτῷ δὲ προσώπῳ αἰεὶ μειδιάει, Hom. H. in Ven. I, 49; III, 2; μειδιάσας ἀθανάτῳ προσώπῳ Sapph. II, 14; cf. Hesiod. Theog. 205, et Heins. ad Ovid. Met. X, 558. 467. Adfulsit, præclare pro adparuit, quonium et dii insolito aliquo splendore in conspectum veniunt, et Venus dearum pulcherrima est; vid. Jani ad Hor. Od. IV, v, 6, 7. 468 sq. Ornatius extulit Maroniana Æn. I, 402 sq., ubi vid. Heyne et in Exc. XIII. Virgilio forte præivit Hesiod. Scut. H. v. 7, 8: Τῆς (Alcmenæ) καὶ ἀπὸ κρῆθεν βλεφάρων τ᾽ ἀπὸ κυανεάων Τοῖον ἀηθ᾽, οἷον τε πολυχρύσου Ἀφροδίτης. Theogn., v. 8 sq., de Apolline, Πᾶσα μὲν ἐπλήθη Δῆλος ἀπειρεσίη Ὀδμῆς ἀμβροσίης· ἐγέλασσε δὲ γαῖα πελώρη, Γήθησεν δέ βαθὺς πόντος ἁλὸς πολιῆς.
465. Idem, non Idam, scripti, unde Iden reposui, suadente N. Heins. quod et tacitus fecit Lefeb.
Nec judex sedisse valet, fessique nitoris 470 Luce cadunt oculi, ac metuit dubitasse videri.
470, 471. Conf. Hom. Iliad. γ, 396 sq., et H. in Ven. v. 182 seq. --oculi fessi, quorum aciem nitor deæ hebetaverat. Cf. ad III, 538. Non diu ferre poterant adspectum pulchræ deæ, nimia luce coruscantis, ut ex Argonautis οὐδέ τις ἔτλη Ἀντίον αὐγάσασθαι ἐς ὄμματα καλὰ Θεοῖο, h.e. Apollinis, ap. Apollon. II, 683. --metuit dubitasse videri. Ne dubitasse videretur, confestim Venerem formosissimam judicavit, eique aureum malum dedit; Drak.
Sed victæ fera bella Deæ vexere per æquor, Atque excisa suo pariter cum judice Troja. Tum pius Æneas, terris jactatus et undis, Dardanios Itala posuit tellure Penates. 475 Dum cete ponto innabunt, dum sidera cælo Lucebunt, dum sol Indo se litore tollet, Hic regna, et nullæ regnis per secula metæ.
472. bella vexere, Græcos adduxere Trojam. 474, 475. Vid. Heyne, Exc. XII, ad Virg. Æn. I, 378, et Exc. IX, ad Æn. II, 293; cf. sup. ad I, 43. --terris jactatus et undis, ex Virg. Æn. I, 3. 476, 477. Orationis color similis Maronianæ, Ecl. V, 76 sq., et Æn. I, 607 sq., ubi vid. Cerda. --Indo litore, cf. Tibull. II, iii, 56, et IV, ii, 20. 478. Hæc sumsit a Virg. Æn. I, 278, 279.
473. Vulgg. Troja est. Sed secutus sum cod. Col. et Ox. qui verbum substantivum omittunt. 474. unda antt. edd. 476. ponto innabunt, non innabunt ponto, Colon. ponto vivent R. 1, Med. et al. 477. limine conj. Burm. ad Ovid. Am. II, vi, 1, notante Cl. Ernesti.
At vos, o natæ, currit dum inmobile filum, Hadriaci fugite infaustas Sasonis arenas. 480 Sanguineis tumidus ponto miscebitur undis Aufidus, et rubros inpellet in æquora fluctus; Damnatoque Deûm quondam per carmina campo Ætolæ rursus Teucris pugnabitis umbræ.
479. Descriptio pugnæ Cannensis. Cf. ad I, 50 sq. --natæ Nerei. --currit inmobile filum Parcarum, fatum inmutabile. Cf. ad v. 307. Quamdiu adversa Romanorum fata durant. 480. Conf. IX, 469. --Sason parva ins. maris Ionii, seu Hadriatici, in quod Aufidus, Cannensi clade nobilitatus, fluit. Cf. I, 52 sq. Sason inter Epirum et Brundusium, humilis vadis, unde æquore perfunditur, teste Lucano; vid. V.L. et Palmer. Antiq. Græc. I, 33. 483. carmina Marciana vulgo intelligunt propter locum Livii XXV, 12; sed Sibyllina Drak. coll. IX, 57 sq. 484. umbræ Ætolæ, Diomedis, vid. ad I, 125. --rursus Teucris pugnabitis, quoniam Romani, a Trojanis oriundi, in campo Diomedis pugnabunt. Animo poetæ insidebat locus Virg. Æn. X, 26 et sqq.
480. Sasonis, non Sassonis, Col. ut etiam IX, 469, et ap. Plin. III, extr. Mel. II, 7; Lucan. II, 627; V, 650; Æthic. et in Tab. Peuting. Σάσων dicitur Polib. V, 110, et Strab. VI, p. 194; Σασών Scylaci p. 10 et 22; Σασὼ Ptol. III, 13.
Punica Romuleos quatient mox spicula muros, 485 Multaque Hasdrubalis fulgebit strage Metaurus.
485. Conf. XII, 507 sq. 486. Conf. XV, 558 sq.; Liv. XXVII, 43 sq.; Flor. II, 6, et Hor. Od. IV, iv, 37 sq., ubi vid. Jani. [“XV, 558” recte XV, 556] --Metaurus, Umbriæ fl. (nunc Metro, seu Metaro) non confundendus cum Metauro in Bruttiis, quem errorem notavit quidem Hummel, sed nihilo secius per eum lapsus est, Handbuch d. alten Erdbeschr. T. I, P. II, p. 456 et 508. --fulgebit, clarus erit, vel potius, ut flagrare sanguine I, 126.
486. Multaque, non Multa quoque, Col. et Ox. lugebit, vel potius turgebit (ut tumidus v. 481) emend. N. Heins. Sed vid. not. Mataurus Col. ut et VIII, 449; XV, 559, et, quos N. Heins. laudat, Mel. II, 4, in MSS., Stephan. Μάταυρος πόλις Σικελίας, Gruter. p. clxi, et Antonin. in Itiner. Mataurum flumen. Sed Μέταυρος dicitur Strab. VI, p. 177; Livio, Plinio, Horat. Claud. Lucano et aliis. Conf. ad IV, 187.
Hinc ille, e furto genitus, patruique piabit Idem ultor patrisque necem: tum litus Elissæ Inplebit flammis, avelletque Itala Pœnum Viscera torrentem, et propriis superabit in oris. 490
487. Hæc ad Scipionem Afric. spectant. --e furto Jovis genitus, σκότιος Hom. Iliad. ζ, 24, vid. ad IV, 476. Furtum, quidquid furtim, vel clam fit, hinc clandestini amores, furtivus concubitus. Sic φώριος εὐνὴ, ὑποκλέπτεσθαι εὐνὴν, σκοτόεσσαν ὑποκλέπτειν Ἀφροδίτην, D. Heins. --patruique, Cn. Corn. Scipionis Calvi, patrisque, P. Corn. Scipionis, necem piabit, ut XV, 10. Cf. XIII, 382 sq., 671 sq. 488. litus Elissæ, Carthaginiense, Africanum; vid. ad I, 81. 489. avelletque, etc. Cf. III, 590 sq. 490. Viscera, ut medullæ et venæ, (quæ verba jungit Cic. Phil. I, 15, et Catil. I, 13) partes intimæ. Conf. Intpp. ad Virg. Æn. VI, 834. --torrentem, ferro ignique vastantem, Drak. ad h.l. et ad VIII, 272. Sic urere, exurere, φλέγειν, φλέγεσθαι, vel πόλεμος ἄστυ ἀμφιδέδηε ap. Hom. Iliad. ζ, 329; μ, 35; ν, 736. Conf. Ind. et Gron. ad Sen. Phœniss. 560; Cl. Ernesti Glossar. Liv. voc. urere. --propriis, Libycis.
487. in furto Col. quod recepit Lefeb. Hinc Jovis e furto, vel Ille Jovis furto hinc g. suspic. N. Heins. et v. 490, torquentem.
Huic Carthago armis, huic Africa nomine cedet. Hic dabit ex sese, qui tertia bella fatiget, Et cinerem Libyæ ferat in Capitolia victor.»
491. huic Africa nomine cedet, δεινῶς pro, Africani cognomen adcipiet. Cf. Liv. XXX, 45. 492. Hujus Africani majoris filius, P. Corn. Scipio, adoptavit L. Æmilii Pauli filium, P. Corn. Scipionem Africanum minorem Æmilianum, qui b. Punicum III, finiet, Carthaginemque exscindet. --dabit ex sese, ut III, 625. --fatiget, vid. ad I, 63; II, 75. 493. cinerem Libyæ, παθητικῶς, ut apud Virgilium, Æn. V, 787.
Quæ dum arcana Deûm vates evolvit in antro, Jam monita et Fabium bellique equitumque magister 495 Exuerat mentem, ac præceps tendebat in hostem.
494. Retexitur filum narrationis, inde a v. 409, abruptum. 495. Cf. Liv. XXII, 23 sq., et Polyb. III, 101, 102. --monita Fabii, vid. v. 385 sqq. 496. Exuere aliquem κατὰ mentem, oblivisci, vel repudiare, ut ἐκδύσασθαι τινὰ, e. magistrum Tac. Ann. XIV, 52, extr. ubi vid. Ern. Contra induere patrem dixit Claud. Cons. Hon. III, 157.
496. mente pro mentem conj. Cell. et ex ed. Gryph. recepere Drakenb. et Lefeb. auctore N. Heins. Imo κατὰ mentem: quod certe minus durum est, quam si copulam et suppleas cum Cell.
Pascere nec Pœnus pravum ac nutrire furorem Deerat, et, ut parvo majora ad prælia damno Eliceret, dabat interdum simulantia terga.
497. Cf. V.L. 499. dabat simulantia terga, fugam simulabat.
497. nec Pœno deerat ex Colon. recepit Drakenb. et impense arridebat N. Heins. qui male comparabat Valer. Flacc. lib. II, vers. 314. Equidem explicarem: nec pascere Pœno deerat, scilicet facultas, de quo vid. ad VI, 10. Sed aptior hoc loco vulgata lectio, quam reduxi cum Lefeb. Nec deerat pascere, vel quin, vel quo minus pasceret; nil intermisit, quo pasceret, nutriret, aleret perversam pugnandi cupiditatem, qua Minucius flagrabat. Locutio passim obvia, v.c. XI, 50; apud Prop. I, xvi, 7; Liv. XXVIII, 8, pr. Tac. Hist. IV, 11 (nec deerat ipse complecti in vulgg. edd.) et Ann. XIV, 39; Pœnos Oxon. Pœnum Put. furorem, scilicet bellandi, Col. R. 2; Benes. Conf. not. ad I, 32. Vulgo favorem, scilicet militum et vulgi, quem Minucius sibi conciliaverat, de quo vid. Liv. XXII, 25, extr. 27, pr. Polyb. III, 103. Sed alterum præstat. [“ad VI, 10”: in Not.]
Non aliter, quam qui sparsa per stagna profundi 500 Evocat e liquidis piscem penetralibus esca, Quumque levem summa vidit jam nare sub unda, Ducit sinuato captivum ad litora lino.
500 sq. Cf. V, 47 sq. --stagna profundi, vid. ad v. 282. 502. levem, velociter natantem. Cf. ad III, 394. 503. sinuato, ob motum et formam, epith. orn.
503. sinuato captivum omnes scripti, sinnato c. R. 2, summato c. Med. Ducens summato c. R. 1, Ducens hamato c. ad l. ferro Parm. et Benes. Vulgata scriptura Ducit captivum sinuato, cujus auctor metro haud dubie metuebat. Sed vid. ad III, 495; vel potius ad VI, 226; et X, 182, ubi eadem iterantur. Ed.
Fama furit, versos hostes, Pœnumque salutem Invenisse fuga: liceat si vincere, finem 505 Promitti cladum: sed enim ditione carere Virtutem, et pœnas vincentibus esse repostas; Clausurum jam castra ducem, rursusque referri Vaginæ jussurum enses, reddatur in armis Ut ratio, et purget miles, cur vicerit hostem. 510 Hæc vulgus: nec non Patrum Saturnia mentes Invidiæ stimulo fodit et popularibus auris. Tunc indigna fide censent optandaque Pœno, Quæ mox haud parvo luerent damnata periclo.
504 sq., cf. Liv. XXII, 24, 25, et Polyb. III, 103. 504. Fama furit, ut bacchatur ap. Virg. Æn. IV, 666. 505. Singula invidiose dicta in Fabium. 506. ditione, vi ac potestate. Cf. Metilii et Fabii verba ap. Liv. XXII, 25. 507. Virtutem, Minucium, virum fortem. 510. purget se, rationem reddat. 512. stimulo fodit, vid. ad I, 113, et sup. ad v. 271. --aura popularis, levis favor plebis; vid. Ern. Clav. Cic. et Jani ad Hor. Od. III, ii, 20. 513. Cf. Liv. XXII, 25... 27, et Polyb. III, 103.
509. Vagina insuetos enses Ox. et Put. 510. et exstat in scriptis, R. 1, Parm. Med. Vulgo omittitur, prob. Lefeb. 513. Tum opinor; vid. VI, 299. 514. luerint malebat N. Heins.
Dividitur miles; Fabioque equitumque magistro 515 Imperia æquantur penitus: cernebat, et expers Irarum senior, magnas ne penderet alti Erroris pœnas patria inconsulta, timebat.
516 sq. Non tam patienter eandem rem tulit L. Papirius Cursor, de quo vid. Liv. VIII, 30... 35. --cernebat, Cell. exponit, prævidit periculum; et Lefeb. «senex, expers irarum, quid agebat inconsulta patria, cernebat, et timebat, ne ipsa penderet, etc.» 518. Cf. Liv. XXII, 36, extr. --patria inconsulta, cui male consultum erat, unberathen, übelberathen; Lenz. Immo temeraria: illa certe notio vocis hujus nullo, opinor, exemplo firmari potest. Vid. ad VIII, 217, sententiam virorum doctorum. Ed.
516. Ita distinxi cum Drak. suadente Burm. Vulgo æquantur, penitus cernebat, etc. Spernebat emend. N. Heins. Non male. Sed Cedebat verbis expers irarum aptius videtur. Pro cernebat, Withof. conj. cedebat, vel temnebat. Nec tamen plane respuebat vulg. lect. coll. sup. v. 268 sq.
Ac tum, multa putans secum, ut remeavit ab Urbe, Partitus socias vires, vicina propinquis 520 Signa jugis locat, et specula sublimis ab alta Non Romana minus servat, quam Punica castra. Nec mora: disjecto Minucî vecordia vallo, Perdendi simul et pereundi ardebat amore.
519. multa putans, secum, ut ap. Virg. Æneid. VI, 332. 522. servat, vid. ad III, 380. 523. Minuci vecordia, ut virtus Catonis et sapientia Læli ap. Horat. Cf. ad IV, 599.
523. Minuci (nam Minici N. Heins. mendose scripsisse suspicor) Colon. ut semper. Vulgg. Minuti, vid. ad vers. 386.
Quem postquam rapidum vidit procedere castris 525 Hinc Libys, hinc Fabius, simul adcendere sagaces In subitum curas: propere capere arma maniplis Edicit, vallique tenet munimine turmas Ausonius: torquet totas in prælia vires Pœnorum ductor, propellitque agmina voce: 530
525. Cf. Liv. XXII, 28, et Polyb. III, 104, 105. Sensum h.l. qui cuivis facile in oculos incurrit, Drak. ita exposuit: Quum Minucium castris procedere videret hinc Fabius, inde Hannibal; ille, ut milites arma caperent, edixit, quos tamen intra castra continebat ad subita rerum paratos: hic autem suos in aciem eduxit, ut absente Dictatore cum magistro equitum manum consereret. 527. In subitum, ut subitum, de subito, subito, per subitum, per longum, per tacitum, quæ vid. in Ind. et ap. Drak. et N. Heins. ad XV, 145; Cf. Heyne ad Virg. Æn. IX, 31. --curæ sagaces in subitum, scil. periculum, seu consilium capiendum, h.e. cautio et prudentia, quæ in quovis repentino casu consilia habet parata et in promptu; Lenz. 529. Ausonius, Romanus, Rom. dux, Fabius, ut Pœnus dicitur Hannibal. --torquet vires, ut IV, 640.
528. vallique Colon. et Tell. Vulgg. nulloque, ut Ausonius sit Minucius, non Fabius. Male!
«Dum dictator abest, rape, miles, tempora pugnæ. Non sperata diu plano certamina campo Obfert ecce Deus: quoniam data copia, longum Detergete situm ferro, multoque cruore Exsatiate, viri, plenos rubiginis enses.» 535
531. rape tempora, vid. ad I, 569. 534. Cf. sup. v. 343, 344. 535. Exsatiate enses, vid. ad V, 274.
531. tempora, non tempore, Colon. 532. Non sperata tibi, vel Nunc sperata diu, maluerit N. Heins. Tam pro non legendum recte, opinor, putabat Withof. 533. quando ex R. 2, recepit Lefeb. 534. Detergere ed. Drak. vitiose.
Atque ea Cunctator pensabat ab aggere valli, Perlustrans campos oculis, tantoque periclo Discere, quinam esset Fabius, te, Roma, dolebat. Cui natus, juncta arma ferens, «Dabit inprobus, inquit, Quas dignum, pœnas; qui per suffragia cæca 540 Invasit nostros hæc ad discrimina fasces.
539. Hæc de suo addidit poeta. Cf. ad v. 567 sq. --natus, Q. Fabius, de quo vid. Liv. XXIV, 9, 12, 43... 46. Ejus verba h.l. summum indignationis adfectum spirant. 540. suffragia cæca, ut VIII, 255; possunt esse, seu plebis cæcæ et ignobilis (vid. ad V, 2), vel incerta ac vana, ut suffragia ventosæ plebis dixit Hor. Epist. I, xix, 37. Sed præstat explicare inconsulta, vel plebis cæco impetu, studio et favore in Minucium inclinantis. [“V, 2” recte V, 3] 541. Invasit, ut II, 292, et IV, 712, ad se rapuit, vi nobis extorsit.
538. quinam, non quisnam, Col. et Ox. Cf. ad II, 645; dolebit, vel docebat conj. Dausq. invita Minerva. 540. Quas dignum est scripti. Vulgo Quas dignum. Sed Quas dignus, scil. dare, ἅς ἄξιος δοῦναι, ex R. 1, recepit Lef. Non male!
Insanæ spectate tribus! pro lubrica rostra, Et vanis fora læta viris! nunc munera Martis Æquent imperio, et solem concedere nocti Sciscant inbelles! magna mercede piabunt 545 Erroris rabiem, et nostrum violasse parentem.»
542. rostra lubrica, periculosa; vel fallacia, ut ap. Virg. Æn. XI, 716; vel denique levia, mobilia, (ut mobiles Quirites ap. Hor. Od. I, i, 7) fluctuantia, inconstantia, ut lubricus adsensus ap. Cic., Acad. IV, 108. 544. solem concedere nocti, δεινῶς pro, Fabium, tantum ducem, cedere Minucio. Cf. Hor. Sat. I, vii, 24, et Cic. N. D. II, 5. 545. Sciscere voc. propr. de legibus jubendis, et quidem plebeiis, quæ inde scita plebis, vel plebiscita dicuntur; Drak. --inbelles, h.l. non timidi et ignavi esse videntur, sed ad bellum inepti, rectæ belli gerendi rationis ignari. Ita adversariis idem probrum, quo Fabium lacerabant, etsi alio sensu ingeritur.
542. Libyca rostra R. 1. 545. Discant R. 1 et 3, Parm. Med. Sed vid. not. In vulgg. edd. ante Drak. distinguitur Sciscant, imbelles magna, etc.
Tum senior, quatiens hastam, lacrimisque coortis: «Sanguine Pœnorum, juvenis, tam tristia dicta Sunt abolenda tibi: patiarne ante ora manusque Civem deleri nostras? aut vincere Pœnum, 550 Me spectante, sinam? nos æquavisse minori, Solvetur culpa, si sunt mihi talia corda.
548. tristia dicta, vid. ad I, 147. 549. abolenda, expianda. Conf. ad I, 61.
549. obolenda Col. 551. non Col. et R. 2; minorem scripti. Mox si sunt iidem et priscæ edd. ut I, 602, 647; X, 270, al. Hæc omnia in contextum recepit Lefeb. suadente N. Heins. qui tamen frustra nonne emendabat: nam non centies interrogative pro nonne occurrit. Tum sensus est: Nonne plebs in eo, quod minorem mihi æquavit, haud peccasse videbitur, sed ego potius hac ignominia dignus ero, si talis mihi mens est? minore antt. edd. Secutus sum Drak. qui vulgatam lect. servavit, nisi quod sunt reposuit, et post minori, non post æquavisse distinxit. Idem tamen probat lectionem MSS. quia Romani non majorem minori, sed minorem majori, Minucium Fabio, æquaverint. Hæc nimis subtiliter dicta agnoscit Ernesti, et monet, verba nostra in universum de potestate imperatoria æquis inter utrumque partibus divisa intelligi posse, coll. v. 515, et interrogationem illam frigere. Ceterum omissio subjecti h.l. dura est. Forte leg. plebs æquavisse... corda.
Jamque hoc (ne dubites) longævi, nate, parentis Adcipe, et æterno fixum sub pectore serva: Succensere nefas patriæ, nec fœdior ulla 555 Culpa sub extremas fertur mortalibus umbras.
554. æterno, æternum, semper. Conf. ad II, 235, in V.L. 556. fertur mortalibus, eos prosequitur.
Sic docuere senes. Quantus qualisque fuisti, Quum pulsus lare et extorris Capitolia curru Intrares exsul! tibi corpora cæsa, Camille, Damnata quot sunt dextra! pacata fuissent 560 Ni consulta viro, mensque inpenetrabilis iræ, Mutassentque solum sceptris Æneia regna, Nullaque nunc stares terrarum vertice, Roma.
557. Præclare Fabius filio ad imitandum proponit exemplum M. Furii Camilli, qui damnatus in exsilium abiit Ardeam, sed mox ibi, injuriarum oblitus et publica, quam sua, fortuna mæstior, Gallos in castris trucidavit, precibusque ingratæ civitatis cedens in patriam rediit, ubi Dictator dictus Gallis internecione occisis triumphavit, et, post incensam a Senonibus urbem, solus Romanos a consilio Veios migrandi revocavit; quaæ nota sunt ex Liv. V, 32, 43...55. 558. curru, triumphali; vid. ad VI, 546. De hac Camilli victoria et triumpho prorsus tacet Polybius, unde utrumque ab historicis Rom. confictum putant. Cf. Duker. ad Flor. I, 13, 17, p. 117. Sed vid. sup. commentat. Argumento lib. VI subjuncta. 559 sq. tibi Damnata dextra, a te damnato. 561. inpenetrabilis iræ, ut VI, 413. 563. Hæc Silii magis, quam Fabii temporibus conveniunt.
558. cursu Intrares? exin tibi, etc. volebat Dausq. Sed exsul h.l. δεινῶς dicitur Camillus, qui post exsilium triumphavit. 562. Mutassent solium conj. N. Heins. quam ineptam esse conject. monet Withof. et duplex que eleganter poni, exemplo Virgil. Æn. II, 56.
Pone iras, o nate, meas: socia arma feramus. Adceleremus opem.» Jamque intermixta sonabant 565 Classica, procursusque viros conliserat acer.
564. iras meas, quæ potius me decent, qui, dimidia imperii parte ademta, læsus sum; Mars. et Barth. Adv. I, 13. Male Dausq. quibus honori meo consultum is, vel in quas imperium meum est.
564. feramus, Ac celeremus opem tacite rescripsit Lefeb. 565. Jamjamque immixta suspic. Scalig. et sic Puteol. cum edd. Marsi et Cell. 566. concursus primum edidit Nicander. Sed nostram lect. magno eruditionis adparatu et exemplorum numero stabiliunt N. Heins. et Drak.
Primus claustra manu portæ dictator et altos Disjecit postes, rupitque in prælia cursum.
567 sq. Si Liv. XXII, 29; Polyb. III, 105; ceterisque historicis fides habenda, Fabius Hannibalem repulit tantum et cedere coegit, non justa acie cum eo conflixit, qua vinci eum posse primus apud Nolam docuit M. Marcellus; vid. Liv. XXIII, 16, et Val. Max. IV, i, 7. Silius vero brevem pugnæ Fabianæ mentionem, quam illi injiciunt, in Dictatoris laudem amplificavit, ut contra tot alia prælia, a Livio memorata, silentio fere prætermittit, quia ad lectoris delectationem reique summam minus momenti habent. Quid enim ad rerum magnitudinem, quæ animum admiratione percutit, ad narrationis splendorem, et ad popularium inpr. mentes tenendas, majorem vim habere poterat, quam imago magni viri, qui adhuc singulari prudentia certamen fugit, summaque constantia in consilio, nihil temere audendi, mansit, nunc autem, salute patriæ et re ipsa ita postulante, Hannibali non magis virtute, quam rei militaris peritia cedit? Hinc etiam filius tanti viri, qui militiam auspicatur, v. 713 sqq., inter ceteros virtute eminet: de quo in historicis nihil reperias. Cf. ad IV, 417. 568. rupit cursum, vid. ad I, 54.
Non graviore movent venti certamina mole, Odrysius Boreas, et Syrtim tollere pollens 570 Africus: obnixi quum bella furentia torquent, Distraxere fretum, ac diversa ad litora volvunt Æquor quisque suum; sequitur stridente procella Nunc huc, nunc illuc, raptum mare, et intonat undis.
569. Splendida comparatio militum, qui magno strepitu ex tentoriis castrisque undique effusi in hostes ruunt et inter se conliduntur, cum ventis inter se pugnantibus. Aliquantum congruit locus Virg. Æn. X, 356 sq. 570. Odrysius Boreas, vid. ad I, 587, et IV, 431. 571. obnixi, ut ap. Virg. l.c. ubi dubia est lectio. --bella torquent, vid. ad IV, 431. 572 sq. volvunt quisque, conf. Heins. ad Ovid. Met. I, 59, et Stroth. ad Liv. I, 59. [573.] stridente procella, ut ap. Virg. Æn. I, 102; ὑπὸ λιγέων ἀνέμων σπέρχωσιν ἄελλαι Hom. Iliad. ν, 334; λιγυρῇσι πνοιῇσι Iliad. ε, 526; λιγυπνείοντας ἀνέμους Odyss. δ, 567.
571. Post Africus comma, et post torquent colon posuit Lefeb. 574. raptum, non raptim, scripti et R. 1 a m. sec.
Haud prorsus daret ullus honos, tellusque subacta 575 Phœnicum, et Carthago ruens, injuria quantum Orta ex invidia decoris tulit: omnia namque Dura simul devicta viro, metus, Hannibal, iræ, Invidia, atque una Fama et Fortuna subactæ.
575. Hæc prorsus divina, sententiarum verborumque gravitate! 576... 579. injuria quantum, etc., quum omnibus persuaderet, quanta injuria adfecissent eum, qui solus rectam belli gerendi rationem teneret patriamque ab interitu retraxisset.
575. tantum pro prorsus refinxit Nicander. Sed præstat τὸ prorsus, quod etiam ex VIII, 328; XI, 153, 237, et XIV, 511, defendit N. Heins. qui v. 579, uni maluerit.
Pœnus ab excelso rapidos decurrere vallo 580 Ut vidit, tremuere iræ, ceciditque repente Cum gemitu spes haud dubiæ præsumta ruinæ: Quippe aciem denso circumvallaverat orbe, Hausurus clausos conjectis undique telis. Atque hic Dardanius pravo certamine ductor 585 Jam Styga et æternas intrarat mente tenebras.
580. excelso vallo, colle, seu tumulo, in quo Fabius castra ponere solebat. Conf. v. 731. 581. tremuere iræ, tremuit Hannibal, qui ante iratus et ferox erat. 583. Aciem Minucii corona militum circumdederat. 584. Hausurus, vid. ad I, 392. 585. Minucius, dux pravus, metu prope jam exanimatus erat. 586. mente intrarat, se intraturum putabat; Drak. coll. II, 352; Stat. Th. X, 556, et inpr. Homer. Iliad. ο, 251: Καὶ δὴ ἔγωγ᾽ ἐφάμην νέκυας καὶ δῶμ᾽ Ἀΐδαο Ἥματι τῶδ᾽ ὄψεσθαι. Add. Hor. Od. II, xiii, 21, 22, et inf. v. 741, ubi se jam vidisse umbras æternas Minucius memorat.
584. Hausurus, non Hausturus, Col. et Put. Ausurus Ox. sine adspiratione; conf. ad XVI, 11, et Intpp. Virg. Æn. IV, 383. 585. parvo c. Put. R. 1, 3, Parm. Med. Hinc parvo discrimine emend. N. Heins. quem vid. ad Ovid. Metam. VII, 426. 586. pæne pro mente conj. idem. Sed potior est vulgata.
Nam Fabium auxiliumque viri sperare pudebat; Quum senior, gemino complexus prælia cornu, Ulteriore ligat Pœnorum terga corona, Et modo claudentes aciem, nunc extima cingens, 590 Clausos ipse tenet: majorem surgere in arma, Majoremque dedit cerni Tirynthius: altæ Scintillant cristæ, et (mirum) velocibus ingens Per subitum membris venit vigor: ingerit hastas, Aversumque premit telorum nubibus hostem. 595
588. gemino complexus, suo et Minucii. Cf. Liv. c. 29; Polyb. c. 105. 589. Ulteriore, exteriore. 590. Lenz. comparat Cic. Somn. Scip. IV, 9, orbium unus est cælestis extimus, qui reliquos omnes complectitur. 591. surgere in arma, cf. ad IV, 619. Conf. Virg. Æn. I, 589, ubi vid. Heyne. Conf. etiam Kœppen ad Hom. Iliad. δ, 439; ε, 1 sq., et quæ disputavi in Magazin für Philologen, T. I, p. 205 sq., 233 sq. 592. Tirynthius, generis auctor; vid. ad II, 3. 594. Per subitum, cf. ad v. 527. 595. telorum nubibus, vid. ad I, 311.
590. Vulgo post aciem et extima distinguunt, quod mutavi, quia mentem poetæ hanc puto esse: Pœnos, modo claudentes aciem Minucii, nunc clausos ipse tenet, extima h.e. extremos hostes, vel a tergo cingens. Ego vero vulgatam distinctionem restitui, et jure, opinor. Ed. 595. Aversumque, non Adversumque, scripti. Recte: nam a tergo hostem adoriebantur.
Qualis post juvenem, nondum subeunte senecta, Rector erat Pylius bellis ætate secunda.
596. juvenem, juventutem. 597. Rector Pylius, Nestor. --ætate secunda, media. Cf. Hom. α, 260 sq., ubi ipse de suis laudibus rebusque gestis prædicat. Sic nostras J. B. ROUSSEAU, Au midi de mes années, Je touchais à mon couchant. Ed.
596. juvenum Colin. D. Heins. et Dausq. 597. bellans opinabatur N. Heins.
Inde ruens, Thurin, et Buten, et Narin, et Arsen Dat leto, fisumque manus conferre Mahalcen, Cui decus insigne, et quæsitum cuspide nomen. 600 Tum Garadum, largumque comæ prosternit Adherben, Et geminas acies superantem vertice Thulim, Qui summas alto prensabat in aggere pinnas. Eminus hos: gladio Sapharum, gladioque Monæsum, Et Morinum pugnas æris stridore cientem, 605 Dexteriore gena sedit cui letifer ictus, Perque tubam fixæ decurrens vulnere malæ, Extremo fluxit propulsus murmure sanguis.
601. largum comæ, εὐπλόκαμον. 603. aggere, vallo, vel muro. Cf. I, 265. Res in miraculum aucta. 605. pugnas æris stridore cientem, ut adcendere ære VIII, 488; utrumque ex Virg. Æn. VI, 165; Drakenb. Add. Val. Fl. VI, 92. 607 sq. Cf. IV, 169 sq.
598. Thurin, non Turin, Col. R. 1. Med. Beucen Col. Narin, non Marin, Col. Put. R. 1, 3, Parm. Med. unde recepi. 599. nisumque conj. N. Heins. Mahalcem Colon. Vulgo Maleon. 601. consternit Marsus et post eum alii. 602. Thulim e scriptis recepi; Tylin et Thylin in editis. 604. Monesum alii. 606. consedit letifer i. ex Colon. reposuit Lefeb. qui vulgatam frigere putat. Sed vid. ad I, 540. Poeta forte scripserat cui sedit, et hinc librariorum pars consedit, alii sedit cui.
Proximus huic jaculo Nasamonius occidit Idmon. Namque super tepido lapsantem sanguine, et ægra 610 Lubrica nitentem nequidquam evadere planta, Inpacto prosternit equo, trepideque levantem Membra adflicta solo, pressa violentius hasta, Inplicuit terræ, telumque in cæde reliquit. Hæret humi cornus motu tremefacta jacentis, 615 Et campis servat mandatum adfixa cadaver.
610. lapsantem sanguine, ut Æn. II, 551. 611. Lubrica evadere, ex lubrico loco emergere. 612. Inpacto equo, vid. ad IV, 370. 613. adflicta solo, vid. ad I, 674, in V.L. --pressa violentius hasta, ut ap. Virg. Æn. X, 347. Conf. ad I, 383. 614. Inplicuit, adfixit. --telum in cæde, vulnere reliquit, ut ap. Virg. Æn. XI, 637. 615 sq. Luxuriantis ingenii versus.
612. trepidoque solo Colon. non inprob. N. Heins. ut solum pro planta pedis positum sit. 616. campo Colon. quod recepit Lefeb.
Nec non exemplo laudis furiata juventus, Syllæque, Crassique simul, junctusque Metello Furnius, ac melior dextræ Torquatus, inibant Prælia, et unanimi vel morte emisse volebant 620 Spectari Fabio: miser hinc vestigia retro Dum rapit, et molem subducto corpore vitat Intorti Bibulus saxi, atque in terga refertur;
617. furiata, ἐναργῶς pro excitata, ut XIV, 281; XVII, 298; conf. ad I, 32. 620. emisse, vid. ad IV, 754. 621. Spectari Fabio, h.e. ejus plausum et favorem. Bibulus retro cedens labitur super cadaver, ex quo telum exstat, quod in latus adcipit. 623. in terga refertur, id. q. vestigia retro rapit, vid. ad IV, 315.
618. juventus Syllæque C. jungit idem. Sed plures potius horum nominum juvenes, quam omnes, quibus Sylla et Crassus præerant, milites intelligendi videntur, quoniam non nisi clarissima nomina memorantur. Syllæque Crassique quatuor scripti, R. 1, 2, 3, Parm. Med. Vulgata lectio Sylla ruunt Crassusque redolet interpolationem ejus, qui ignorabat, syllabam finalem, per se brevem, sequentibus duabus, vel tribus consonis, modo corripi, modo produci; conf. ad XVII, 547, et Draken. ad IX, 575, ubi laudat Gifan. Ind. Lucret. v. E longum ob Cr. Barth. ad Claud. bell. Gildon. v. 136, ad Calpurn. Ecl. II, 32, ad Stat. Silv. I, vi, 10, et Advers. XXIII, 4; Intpp. Virg. Æn. XI, 309, et Culic. v. 193; Voss. Gramm. II, 15, et Zinzerl. diatr. promulsidi crit. subjunctam. Adde Dorville ad Chariton. p. 184. Idem quoque nonnunquam fit, etsi plures consonæ non sequuntur, ob cæsuram. Conf. simil. vers. Virg. Æn. XII, 363. 619. Furnius, non Fannius, scripti. Notus est Furnius ex Horat. Sat. I, x, 86, et alius ex Cic. ad Div. X, 1 et 6. Clara vero et gens Fannia fuit. 620. fovebant conj. N. Heins. 621. Spectari Col. Vulgo inibant Spectati Fabio, omisso v. 620, quem ex c. Col. revocavit Modius.
Strage super lapsus socium, qua fibula morsus Loricæ crebro laxata resolverat ictu, 625 Adcepit lateri, penitusque in viscera adegit, Exstabat fixo quod forte cadavere, ferrum. Heu sortem necis! evasit Garamantica tela Marmaridumque manus, ut inerti cuspide fusus Occideret, telo non in sua vulnera misso. 630
624. qua fibula, etc., imitat. Virg. Æn. XII, 273, 274. ubi vid. Heyne, et ad Æn. I, 169; XII, 782. --morsus, ut ap. Ovid. Met. VIII, 318; Claud. Cons. Olyb. et Prob.; 88 Drak. 629. iners cuspis, a nullo conjecta, et sine vi, ut i. ignis V, 572, et fere κόφων βέλος Hom. Iliad. λ, 390, vel telum sine ictu Virg. Æn. II, 544. --fusus, vid. ad II, 113. 630. telo non in sua vulnera misso, ut alieno vulnere dixit Virgil. Æn. X, 781.
Volvitur exanimis, turpatque decora juventa Ora novus pallor; membris dimissa solutis Arma fluunt, erratque niger per lumina somnus.
632. membris solutis, ut λύθη ψυχὴ Iliad. ε, 296; λῦσε γυῖα Iliad. δ, 469; λῦντο γυῖα Iliad. η, 16; ο, 435. 633. Arma fluunt χαμαὶ πέσον. Cf. ad II, 131. --erratque niger per lumina somnus, ut σκότος ὄσσ᾽ ἐκάλυψε, vel στυγερὸς μὲν σκότος εἷλε, et ἀμφὶ δὲ ὄσσε κελαινὴ νὺξ ἐκάλυψε, Hom. Iliad. δ, 461; ε, 47, 310. --niger somnus, ut mors atra, μέλας et πορφύρεος θάνατος, vel μέλαινα κῆρ Iliad. β, 834; ε, 22, 83; cf. ad II, 574. Hinc et fuscæ alæ, quibus nos Somnus, etiam æternus ille, obumbrare dicitur; vid. ad X, 345.
631. decora juventæ, ut ap. Virg. Æn. IV, 559, putabat N. Heins.
Venerat ad bellum Tyria Sidone, nepotum Excitus prece, et auxilio socia arma ferebat, 635 Eoa tumidus pharetrati militis ala, Gens Cadmi, Cleadas; fulva cui plurima passim Casside, et aurato fulgebat gemma monili.
634 sq. Episodium multis verborum ambagibus ornatum. --nepotum, Pœnorum, cf. ad I, 6. 636. Eoa ala, ut ap. Virg. Æn. I, 489. 637. Gens Cadmi, vid. ad I, 6, et II, 185. --Miles orientis auro superbit, genio terræ materiam suppeditante; Dausq. --fulva, aurea.
Qualis ubi Oceani renovatus Lucifer unda Laudatur Veneri, et certat majoribus astris. 640 Ostro ipse, ac sonipes ostro; totumque per agmen Purpura Agenoreis saturata micabat ahenis.
639. Imitat. Virg. Æn. VIII, 589 sq., ubi Heyne recte monet, non satis commode comparari Hom. Iliad. ε, 5 sq. Magis huc spectant loca Iliad. χ, 317 sq., et Apollon. II, 40 sq.; quos imitati sunt, a Drak. laudati, Ovid. ex P. II, v, 49, et Sen. Hippol. 749 seq. --renovatus exponit D. Heinsius, ex Hespero Lucifer factus; sed est modo ortus, unde Lucifer hic positus erit pro Hespero; Hesperus enim idem astrum vocatur, quum oritur, Lucifer vero, quum occidit; Drak. Veteres autem, Stoici in primis, putabant, sidera, cursu suo fatigata, terræ humoribus vaporibusque maris ali, pasci, refici, renovari ac recreari, ταῖς τῶν ὑδάτων ἀναθυμιάσεσι τρέφεσθαι Plut. Plac. Phil. I, 3; Πίνες Θάλασσα δ᾽ Αὔρας· Ὁ δ᾽ Ἥλιος Θάλασσαν· Τὸν δ᾽ Ἥλιον Σελήνη Anacr. XIX, 3 sq.; ubi vid. Clar. Fischer. Cf. loc. simil. inf. XII, 248; Burm. ad Val. Fl. II, 62 et 441; Heyne, Cerda et Burm. ad Virg. Æn. I, 608; Spanh. ad Callim. H. in Dian. v. 141; Jablonsk. Panth. Æg. P. II, p. 103, et, quos Drak. laudat, Gron. Diatr. Stat. pag. 234; Lambin. ad Lucret. I, 232; Lips. Physiol. Stoic. II, 14, et Livinei. ad eumen. paneg. Constant. Aug. c. 7. 640. Laudatur, placet, Veneri, cujus stella est; vid. Guell. ad Virg. Æn. VIII, 590; Cic. N. D. II, 20; Somn. Scip. 4 et 5. --saturata, tincta, ut ap. Ovid. Met. XI, 166; Martial. VIII, 48, et satur ap. Virg. Ge. IV, 335, ubi vid. Heyne. [642.] Agenoreis Tyriis (vid. ad I, 15) ahenis, ut ap. Stat. Silv. I, ii, 151, et Sen. Herc. Œt. 663. Conf. inf. XVI, 177.
Hic, avidum pugnæ, et tam clarum exscindere nomen Brutum exoptantem, varie nunc lævus in orbem, Nunc dexter levibus flexo per devia gyris 645 Ludificatus equo, volucrem post terga sagittam Fundit, Achæmenio detrectans prælia ritu.
644. lævus in orbem, ut ap. Virg. Æn. X, 885. Cf. sup. IV, 317 seq. 645. levibus gyris, ut ap. Iscan. b. Troj. VI, 10, forte pro parvis, ut X, 592. Drak. vel ut levibus frenis, levis equitatus, faciles gyri N. Heins. 646. post terga, retro, more Parthorum, ut ap. Lucan. I, 230. Conf. intpp. ad Virg. Ge. III, 31; Jani ad Hor. Od. I, xix, 11, et II, xiii, 17, et inf. X, 12, ubi Drak. laudat Barth. ad Stat. Silv. I, iv, 78, et ad Claud. laud. Stil. I, 68. 647. Achæmenio, Persico, seu Parthico, ut passim, a primo Persarum rege, cujus posteri inde Achæmenidæ dicebantur; vid. Herodot. VII, 11; Ammian. XIX, 4, et Hor. Od. II, xii, 21, ubi cf. Jani.
642. aenis, non ahenis, Col. et Ox. vid. ad V, 606. 643. exscidere ex scriptis, auctore N. Heins. recepit Drak. quod tamen recte repudiavit, et ex comp. script. exscīdere ortum putat Lef. Veteres dixerunt, vel exscindere, vel excidere (quod ex præp. ex, et verbo cædere compositum est) non exscidere: unde enim tum litera s? Neque huic verbo respondet τὸ abscidere, de quo vid. ad III, 552. 645. brevibus gyris emend. Gronov. gustu ad Stat. p. 374. Non male; cf. Broukh. et Heyne Obss. ad Tibull. IV, i, 93, 94, et loca, a Drakenb. adscripta, inf. XVI, 489; Senec. Hippol. v. 313, et Thyest. v. 841; Ovid. Met. II, 517; Lucan. III, 554; Add. Cic. Or. III, 19; Colum. X, 226, et Stat. Silv. IV, vii, 3. Sed vid. not. 646. post, non per, Col. Tell. R. 2, Benes.
Nec damnata manus, medio sed (flebile) mento Armigeri Cascæ penetrabilis hæsit arundo, Obliquumque secans subrecta cuspide vulnus 650 Uventi ferrum admovit tepefacta palato.
648. Nec damnata manus, non irritus, vanus fuit ictus; ὁ δ᾽ οὐχ ἅλιον βέλος ἧκεν, Ἀλλὰ, etc. Iliad. ο, 575. 649. penetrabilis, active, penetrans, ut XII, 240; Virg. Ge. I, 93; Æn. X, 481. 650. subrecta, sursum erecta, ut X, 253, ubi Drak. laudat Virg. Æn. IV, 183; Liv. VII, 10; Gron. ad Liv. VIII, 8, ad Sen. Herc. F. 790; Acidal. ad Curt. IX, 5, et alibi. 651. Uventi palato, epith. orn. ut udum ap. Virg. Ge. III, 388.
650. subjecta priscæ edd. Male! 651. Umenti Col. unde Humenti tacite rescripsit Lefeb. etsi forte rectius, vid. ad II, 469, et III, 522; Viventi in aliis.
At Brutus, diro casu turbatus amici, Ausum multa virum, et spargentem in vulnera sævos Fraude fugæ calamos, jam nullis cursibus instat Prendere cornipedis, sed totam pectoris iram 655 Mandat atrox hastæ, telumque volatile nodo Excutit, ac summum, qua laxa monilia crebro Nudabant versu, tramittit cuspide pectus. Labitur intento cornu transfossus, et una Arcum læva cadens, dimisit dextra sagittam. 660
653. sævos, exitiosiores et periculosiores, fraude fugæ, fuga simulata, quoniam post tergum conjiciuntur, adeoque minus tibi ab iis cavere possis. 658. versus, στίχος, ordo, ut passim, h.l. catenulæ, quod quoque versum inflecti possunt, N. Heins. et Drak. qui citarunt Virg. Ge. IV, 144; Æn. V, 119; Colum. R. R. II, 11; Plin. XV, 29; XVII, 12; XVIII, 19; Grat. Cyn. 144, et alibi. --Nudabant, nudam præbebant summam pectoris partem, quia catenularum ordines laxe juncti erant. 659. Cf. II, 127 sq., ubi similiter Dorylas occiditur. Ed. --intento cornu, arcu, ut II, 109; Cf. Burm. ad Val. Fl. III, 591.
658. versu, tramittit, non cursu transmittit, Col. 659. transfossus, non transfixus, Col.
At non tam tristi sortitus prælia Marte Phœbei Soractis honor Carmelus agebat: Sanguine quippe suo jam Bagrada tinxerat ensem, Dux rectorque Nubæ populi; jam fusus eidem Zeusis, Amyclæi stirps inpacata Phalanti, 665 Quem tulerat mater claro Phœnissa Laconi.
662. Phœbei Soractis, cf. ad V, 175. --honor, decus patriæ. 665. Amyclæi, Spartani, Phalanti, quo duce Partheniæ Tarentum, a Tarante conditum, occuparunt. Cf. XI, 16; Heyne ad Virg. Ge. IV, 125, et Exc. XIV ad Æn. III, 551; Jani ad Hor. Od. I, xxviii, 29; II, vi, 11. --stirps inpacata, propter odium Spartanorum in Romanos, quod a Xanthippi bellique Punici I temporibus resederat. 666. claro Laconi, Spartano cuidam, qui a claro illo Phalanto originem ducebat. Ejusmodi originem ducis Pœnorum, vel propterea fingere poterat poeta, quod Spartani, duce Xanthippo, in Africam venerant.
662. Carmelus, non Charmelus, scripti et priscæ edd. 663. Bagrada, non Bragada, scripti, ut I, 407, et VI, 141. Mox iidem Nubæ, non Jubæ, ut III, 269.
Talia dum metuit, nec pugnæ fisus in hoste Tam rapido, nec deinde fugæ, suadente pavore, Per dumos miser in vicina cacumina quercus Repserat, atque alta sese occultabat in umbra 670 Hampsicus, insistens tremulis sub pondere ramis.
667. Talia, talem necem, qualem Carmelus Zeusi adtulerat, _metuit Hampsicus_. 669. sqq. Cf. V, 469 sqq.
668. fugæ Col. et Tell. fuga, Ox. Put. et R. 2. Vulgo fugam suadente, etc. 669. in et mox occultabat, non et... occultarat, scripti et priscæ edd. 671. Hampsicus Col. Vulgo Nampsicus, vel Napsicus, Amsychus conj. N. Heins.
Hunc longa, multa orantem, Carmelus, et altos Mutantem saltu ramos, transverberat hasta; Ut, qui viscatos populatur arundine lucos, Dum nemoris celsi procera cacumina sensim 675 Substructa certat tacitus contingere meta, Sublimem calamo sequitur crescente volucrem. Effudit vitam, atque alte manante cruore Membra pependerunt curvato exsanguia ramo.
672. multa orantem; Maronianum illud, Æneid. XII, 294. Ed. 673. Mutantem saltu ramos, modo in hunc, modo in illum ramum insilientem. Lepida profecto imago: credas Hampsicum sciuros venari; Ernesti. 674. Similis locus Val. Fl. VI, 260 sq.; vid. ibi Intpp. et ad h.l. Drak. qui laudat Salmas. ad Solin. p. 83 et 765 (1087); Gron. Obss. III, 18, et ad Auctor. Octaviæ v. 412; Intpp. ad Petron. c. XL et CIX; Broukh. ad Prop. II, xv, al. xix, 24; Rader. et Grut. App. notar. ad Martial. IX, 54, et XIV, 218, et gemma ap. Gorlæum Dactyl. T. II, num. 480, ed. Gronov. Cf. etiam Oppian. III, 486 sq. 676. N. Heins. hæc notat: «Substructa meta, ut mox et ap. Martial. XIV, 218. [677.] calamo crescente, vel calamo structo Prop. II, xv, (19) 24; (ubi vid. Broukh. et Vulp.) textis arundinibus Petron. 109; crescente arundine Martial. IX, 54, et Gr. συνθέτους καὶ πηκτοὺς καλάμους. Dum enim viscatæ arundini aliæ ex aliis arundines, atque illæ crassiores crassioresque substruebantur et infigebantur, formam metæ reddebant ac pyramidis: extremæ autem arundinum crescentium compagi frondentem ramum, visco inlitum, inserebant, cui dum insidebant aves, (cantu inprimis adlectæ) glutine adstringebantur.» Τὼς καλάμως ἅμα πάντας ἐπ᾽ ἀλλάλοισι συνάπτων, Bion. Id. II, 5; Drak. Inf. XIV, 309, crescentia tecta h.e. turris pluribus contignationibus, seu tabulatis, quorum superiora inferioribus minora sunt, alte educta. [676.] Meta, conus, et quæcumque res ex orbiculari et lata basi in acutum fastigium surgit.
674. viscata emend. jam Barth. Adv. I, 13, quod N. Heins. et Drak. probarunt, et recepit quoque Lefeb. Sic viscata virga dicitur Ovid. Met. XV, 474, et Varr. R. R. III, 7; pinguis virga Martial. IX, 54; viscati viminibus Petron. c. cix. Sed vulgata lectio forte non mutanda, quia doctior est, et poetæ epitheta verbis, ad quæ propr. non spectant, jungere solent. 676. Substructa, Colon. Substracta, Tell. et R. 2. Vulgo Subtracta.
Jamque in palantes ac versos terga feroces 680 Pugnabant Itali, subitus quum mole pavenda Terrificis Maurus prorumpit Tunger in armis. Nigra viro membra, et furvi juga celsa trahebant Cornipedes, totusque novæ formidinis arte Concolor æquabat liventia currus equorum 685 Terga, nec erectis similes inponere cristis Cessarat pennas, aterque tegebat amictus. Ceu quondam æternæ regnator noctis, ad imos Quum fugeret thalamos, Hennæa virgine rapta, Egit nigrantem Stygia caligine currum. 690
683. furvi Cornipedes, cf. Burm. ad Val. Fl. I, 149. 684. arte formidinis novæ, novam terroris insolitamque speciem excogitandi. 688 sq. Cf. XIV, 240 sq. [689.] Hennæa virgine, vid. ad I, 93.
682. Hæc est lectio c. Colon. quam etiam confirmant reliqui scripti et R. 2, nisi quod pro Tunger in Put. nigris, in ceteris niger exstat. Vulgo Terrificus nigris p. Maurus. 683. furvi pro fulvi cum Cell. Draken. et Lefeb. reposui ex emendat. Dausq. et N. Heins. quem vid. ad Ovid. Met. III, 273; conf. sup. ad V, 220. 686. arrectis conj. N. Heins. Sed vid. ad II, 668. 689. Hennæa, non Ætnæa, scripti. Conf. ad I, 93.
At Cato, tum prima sparsus lanugine malas, Quod peperere decus Circæo Tuscula dorso Mœnia, Laertæ quondam regnata nepoti, Quamquam tardatos turbata fronte Latinos Conlegisse gradum videt, inperterritus ipse 695 Ferrata calce, atque effusa largus habena Cunctantem inpellebat equum: negat obvius ire, Et trepidat cassa sonipes exterritus umbra.
691. prima sparsus lanugine malas, ἐτὶ χνοάοντας ἴουλους ἀντέλλων Apollon. II, 93; πρὸς εὐάνθεμον δ᾽ ὅτε φυὰν λάχναι νιν μέλαν γένειον ἔρεφον Pind. Ol. α, 109; Cf. Virg. Æn. VIII, 160; X, 324, et sup. ad I, 61; III, 84. 692, 693. M. Porcius Cato, qui Sapiens, Major, seu Priscus et Censorius dicebatur. Romæ decus, ortus Tusculo; vid. Corn. Nep. c. 1; Cic. Mur. 8. Primum quidem stipendium in pugna Cannensi meruit, (inf. X, 13 sq.) vel demum post eam, Q. Fabio Max. tertium consule; vid. Corn. Nep. c. 1; Cic. de Sen. c. 4, et Pighii Ann. ad a. 549, p. 219. Sed poeta non ad tam subtilem et accuratam temporum rationem exigendus est. --Tusculum, Latii municipium, ubi Ciceronis, Tiberii aliorumque prædia erant et nunc Frascati est, non longe a Roma, conditum a Telegono, Circes et Ulyssis f. Laertis nepote, (unde Circæo decus et Laertæ quondam regnata nepoti) in colle, ἐπ᾽ ὀρεινῇ Strab. V, p. 165 (al. 239), quare h.l. --dorso Circæo, ut ap. Horat. superni Tusculi Circæa mœnia Epod. I, 29, vel juga Telegoni Od. III, xxix, 8, ubi vid. Jani; Cf. inf. XII, 535; Cluver. Ital. ant. III, 4, p. 942, et Intpp. ad Prop. II, xxxii, 4. 695. Conlegisse gradum, ut VI, 399. 696. effusa habena, ut XIII, 172, et Virg. Æn. XII, 499, irarumque omnes effundit habenas. Ed. --largus, doctius pro, large, multum effusa habena. Conf. V.L. 698. assa umbra, ut vana Virg. Æn. X, 593, Drak. Cf. V.L.
696. Ferrata calce, h.e. calcaribus, non Ferrato c., scripti, ut etiam XIII, 169, et XVII, 5. Conf. Ernesti Clav. Cic. Intpp. Virg. Æneid. XI, 714, et, quos Draken. laudat, Nonius h.v. Voss. art. Gramm. III, 34, et Davis. ad Cic. Tusc. Qu. I, 8. Mox forte leg. effusæ largus habenæ, vel effusam l. habenam. Conf. Intpp. ad Lucan. VII, 225. 698. cassa scripti, R. 1, 2, 3, Med. Mars. Benes. conf. Heins. ad Ovid. Fast. VI, 406, grandi Junt. Ald. Gryph. Nut. crassa Mart. Herbip. Basil. et al.
Tum, celer in pugnam dorso delatus ab alto Alipedem planta currum premit, atque volanti 700 Adsilit a tergo: cecidere et lora repente Et stimuli; ferrumque super cervice tremiscens Palluit infelix subducto sanguine Maurus. Ora rapit gladio, præfixaque cuspide portat.
699. Cato ab equi dorso desilit, et saltu conscendit currum Tungri, quem a tergo adoritur. 700. premit, persequitur. 701. Cf. Virg. Æn. IX, 475, 476, ubi vid. Cerda et Heyne. 702. stimulus, κέντρον, μάστιξ, Iliad. ψ, 383, 387, 390; unde κεντρηνεκέες ἵπποι Iliad. ε, 752; cf. ad I, 113. 703. subducto sanguine, metu exsanguis. Cf. Virg. Æn. III, 259. [704.] Cato ora rapit, (ut XV, 810, et diripere XV, 730) cum impetu et ardore amputat. [“XV, 810 ... 730” recte XV, 807 ... 727]
At sævo Mavorte ferox perrumpit anhelum 705 Dictator cum cæde globum: miserabile visu, Vulneribus fessum ac multo labente cruore, Ductorem cernit suprema ac fœda precantem.
705 sq. Poeta exornavit Liviana XXII, 29. --globum anhelum, qui angitur, laborat, in angustiis versatur; Lenz. 708. Ductorem, Minucium. --suprema ac fœda, mortem turpem.
705. Ac scripti. 707. multum labente mavult N. Heins. et v. 710, instimulans.
Manavere genis lacrimæ, clipeoque paventem Protegit, et natum stimulans, «Fortissime, labem 710 Hanc pellamus, ait; Pœnoque ob mitia facta, Quod nullos nostris ignes disperserit arvis, Dignum expendamus pretium.» Tunc, arte paterna Ac stimulis gaudens, juvenis circumdata Pœnum Agmina deturbat gladio, campumque relaxat, 715 Donec Sidonius decederet æquore ductor.
709. Aptissime ingenio Fabii patris. Cf. v. 547 sq. 710. natum, vid. ad vers. 539. 711, 712. Conf. v. 260 sq. Sarcasmi vim facile senties.
712. arvis scripti et R. 2, unde reposui pro vulg. agris. 713. Tum leg. videtur; vid. ad VI, 299; Marte paterno conj. N. Heins. et v. 719, cursim, et v. 722, ejectat coll. Virg. Æneid. V, 470. Vulgata lectio arte paterna etiam Withofio non displicebat coll. VIII, 12; Hor. Od. I, xii, 9; aliisque simillimis locis, quæ laudavit in Spec. ad Guntheri Ligurin. p. 17.
Ceu, stimulante fame, rapuit quum Martius agnum Averso pastore lupus, fetumque trementem Ore tenet presso; tum, si vestigia cursu Auditis celeret balatibus obvia pastor, 720 Jam sibimet metuens, spirantem dentibus imis Rejectat prædam, et vacuo fugit æger hiatu.
717 sq. Pulcherrima comparatio et præclare verbis expressa, a qua non multum differt Maroniana Æn. XI, 809 sq. Cf. Claud. in Rufin. II, 252 sq. --Martius lupus, ut Virg. Æn. IX, 566 (ubi vid. Heyne), et _Martia tigris_, ap. Val. Fl. III, 635. 719. cursu, cursim, festinanter, ut XI, 137; XVI, 7, et certamine pro certatim X, 536; XII, 268; Drak. 721. spirantem, ἀσπαίροντα. 722. vacuo hiatu, ut ap. Claudian. l.c. Cf. Burm. ad Val. Fl. III, 589, et ad Ovid. Met. VII, 786. --æger, iratus et tristis, propter prædæ jacturam.
Tum demum terris, quas circumfuderat atra Tempestas, Stygiæ tandem fugere tenebræ. Torpebant dextræ, et sese meruisse negabant 725 Servari, subitisque bonis mens ægra natabat. Ut, qui conlapsa pressi jacuere ruina, Eruta quum subito membra, et nox atra recessit, Connivent, solemque pavent agnoscere visu.
723, 724. Ornate pro, tum demum, hostis impetu rejecto, mortis metus, quem Romanis præsentissimum incusserat periculum, et quo occæcabantur eorum oculi, depulsus est. Cf. V.L. et v. 586. 726. mens natabat, fluctuabat, dubia et incerta erat, quum nimia et inopinata felicitas ipsis somnio similis videretur. Cf. Hor. Sat. II, vii, 7; Sen. Ep. 35, extr. Manil. IV, 256, et sup. ad II, 122. 727. Præclara comparatio, quam nescio an ulli debeat poeta. Videtur tamen ante oculos habuisse Virg. Æn. IV, 688... 692. 729. Connivent, claudunt sc. oculos.
723. Tyriis pro terris Ox. et Put. turmis ingeniose emend. N. Heins. quod recepit Lefeb. Sed præstiterit, opinor: Tum demum tetræ,.... Stygiæ tandem f. t. ut gradatio sit, vel, τὸ Stygiæ interpretam. τοῦ tetræ. Alioquin verba demum et tandem minus apta esse et languere videntur. 729. cognoscere ex c. Tell. et R. 2, reposuit Lefeb. Sed nihil interest.
Quîs actis, senior, numerato milite lætus, 730 Collis et tuto repetebat in aggere castra.
730. Cf. Liv. XXII, xxix, 30, et Polyb. III, 105, ut indolem et δεινότητα poeticæ rei tractationis perspicias, quo, præter majorem adfectus gravitatem, etiam hoc spectat, quod non a solo Minucio, sed a toto exercitu is, cui omnes inmeritum vitæ servatæ beneficium debebant, laudibus celebratur, et in Fabii honorem aræ exstruuntur vinumque ac dapes ei, tanquam Deo, libantur. Ceterum iidem historici tradunt, Fabium parentem esse vocatum ob servatum exercitum, de quo vid. Drak. ad VIII, 2, ubi citat IX, 565. Claud. laud. Stil. III, 51; Liv. V, 49, et Juven. VIII, 243. --numerato milite lætus, quod pauci militum, quibus ipse (non quibus Minucius, de quo vid. Liv. XXII, 29) præfuerat, perierant; Lenz. Cf. sup. v. 396... 400.
731. Colles Col. et Put. Collis ἀρχαϊκῶς scripsi, unde vulgata lectio Collibus orta videtur.
Ecce autem e media jam morte renata juventus, Clamorem tollens ad sidera, et ordine longo Ibat ovans, Fabiumque decus, Fabiumque salutem Certatim, et magna memorabant voce Parentem. 735
735. memorabant voce Parentem. Quintil. Declam. IX, «Fabio Maximo immortalem adtulit laudem ereptus ex hostium manibus Minucius.» Notandum est, viros tam bello strenuos in castris, quam togæ muniis in urbe felices, Patrum nomine a veteribus adpellatos. Juvenal. sat. VIII, v. 243, Roma parentem, Roma patrem patriæ Ciceronem libera dixit. Liv. lib. V, cap. xlix, «Dictator (Camillus) recuperata ex hostibus patria, triumphans in urbem redit: interque jocos militares, quos inconditos jaciunt, Romulus ac parens patriæ, conditorque urbis haud vanis laudibus adpellatur.» Insigne decus et dulce in primis merito civi! quod autem apud posteros, infami sæpius pretio prostitutum, vix unus et alter jure adepti reperiantur: rarus enim rex populi dictus pater; rari duces, ut Turennius! Ed.
735. memorabant, non memorabat, Col. et Oxon.
Tum, qui partitis dissederat ante maniplis, «Sancte, ait, o genitor, revocato ad lucis honorem Si fas vera queri, cur nobis castra virosque Dividere est licitum? patiens cur arma dedisti, Quæ solus rexisse vales? hoc munere lapsi 740 Æternas multo cum sanguine vidimus umbras.
736. dissiderat; Dissidere hic est diversis locis sedere, separatum esse. Sic Senec. Thyest. vers. 124, «Isthmi si quis amat regna Corinthii, Et portus geminos, et mare dissidens.» Ed. 737. Sancte, venerande, ut ap. Val. Fl. I, 11. 740. hoc munere lapsi, perperam usi, vel infelices, in perniciem ruentes. 741. Cf. supra v. 586, et congestis ibi exemplis adde Senec. in Phœniss. vers. 233, «... cur caput tenebris grave Non mitto ad umbras Ditis æternas?» in Hippolyt. v. 835, «Tandem profugi noctis æternæ plagam;» perpetuam noctem, ibid. v. 221, «Adiit silentem nocte perpetua domum.» Vide Horat. lib. II, Od. 13. Ed.
736. dissederat Col. h.e. diversis locis sederat, separatus fuerat; discederat Put. dissiderat malit Lefeb. ut insiderat V, 3. Vulgo discesserat. 737. revocato, non revocati, Col. 741. Tænarias olim conj. N. Heins. et postea Pæne atras... umbras, ut apud Hor. Od. II, xiii, 21. Utrumque nimis abit a vulg. scriptura, quæ etiam non minus venusta est. Cf. sup. v. 586 et 688. Sic et perpetuæ u., perpetua, æterna, longa nox; vid. Drak. et Ind.
Ocius huc aquilas servataque signa referte. Hic patria est: murique Urbis stant pectore in uno. Tuque dolos, Pœne, atque astus tandem exue notos: Cum solo tibi jam Fabio sunt bella gerenda.» 745
742. huc, ante tribunal; Lefeb. col. Liv. XXII, 30. 743. murique, etc., vid. ad v. 8. --stant, cf. ad III, 173.
Hæc ubi dicta dedit, mille hinc (venerabile visu) Cespite de viridi surgunt properantius aræ. Nec prius aut epulas, aut munera grata Lyæi Fas cuiquam tetigisse fuit, quam multa precatus In mensam Fabio sacrum libavit honorem. 750
746 sq. «Tum dextræ interjunctæ, militesque, concione dimissa, a notis ignotisque benigne atque hospitaliter invitati; lætusque dies ex admodum tristi paulo ante ac prope exsecrabili factus: Romæ... pro se quisque Maximum laudibus ad cælum ferre;» Liv. XXII, 30. Vid. vol. IV, ed. nostr., p. 199. Ed. 747. Vid. ad IV, 701. 748. munera Lyæi, ut δῶρα Διονύσου, Ἀφροδίτης, Δήμητρος. Cf. sup. v. 183, 194. Hesiod. Scut. H. 47; Stat. Silv. IV, 6; Hor. Od. IV, xv, 26; Heyne ad Virg. Æn. I, 636, 734; IV, 33; Kœppen ad Hom. Iliad. γ, 54. 750. Cf. Virg. Æn. I, 736; III, 177, 354. Fabio, ut Deo, vinum libant; et revera θεὸς ἀπὸ μηχανῆς fuerat. Cf. XI, 302. --honorem, vid. ad III, 218. Hæc apte finxit poeta. Similiter Cimbris ad internecionem cæsis atque deletis, neminem fere Romæ fuisse, qui non lautas in honorem Marii instruxerit cœnas, eique ut Deo libaverit, memorant Plutarch. in vita Marii (Opp. T. I, p. 421, ed. Frft.) et Valer. Max. VIII, xv, 7. Augusto etiam libationes tam publicæ, quam privatæ a.U.C. DCCXXIV et DCCXXV decretæ; de quo vid. Dio. Cass. LI, 19 et 20; Hor. Od. IV, v, 31 sqq., ibique Jani. Marum ipsi hastæ libavisse vidimus sup. VI, 138.
747. properantibus conj. Livineii, a Cortio et Ernesti notata.
* * * * * * * * *
Errata: Liber VII
234n. Vid. Var. Lect. [Varr. Lect.] 358n. vid. ad IX, 572 [VI, 572] 458, 472 [« desunt] 486v. Antonin. in Itiner. Mataurum flumen. [flmen] 523n. Cf. ad IV, 599. [IV, 959] 561n. inpenetrabilis iræ [inpenetrabilisiræ] 698n. Virg. Æn. X, 593 [X, _c_593]
* * * * * * * * * * * * * *
C. SILII ITALICI
PUNICORUM
LIBER OCTAVUS.
ARGUMENTUM.
Fabium, qui posse vinci hostem, Romanis persuaserat, pro se quisque laudibus ad cælum fert: Hannibal contra, jam summum militiæ jus dictatori redditum, eoque vivente omnem sibi non victoriæ tantum, sed prælii quoque spem præcisam esse, magnopere et dolet et indignatur; 1-11.
Quin etiam inopia cunctarum rerum in dies ingravescit, et milites, ex conluvione omnium gentium mixti, Galli in primis, animo semper fluctuantes et prædæ sanguinisque cupidi, pugnam stipendiumque debitum exposcunt, et jam consilia, vel transitionis, vel reditus in patriam agitant; Hannon autem, qui ducem Pœnorum internecivo capitalique odio prosequitur, quantum potest et valet, inpedit, quo minus, vel supplementum copiis ejus scribi, vel frumentum et pecuniam mitti senatus censeat; 11-24.
Has curas, quibus Hannibal conficitur, lenit Juno, quæ Annam, Didonis sororem et Numicii fl. Nympham, blande adpellat, ut eum de prosperis, quæ instent, fatis, de fine dictaturæ, comitiis consulum, temeritate Varronis, quem, sui generis hominem, vulgus ad consulatum extrahere nitatur, et de pugnæ Cannensis eventu, certiorem faciat; 25-38.
Nympha, communis a Belo ductæ originis, amoris patriæ et mandatorum sororis memor, negotium sibi demandatum non recusat, quanquam divino in Italia honore colatur; 39-49.
Quem, unde, et quando consecuta sit, ipsa hoc modo memorat: Post Didonis mortem Iarbas, Gætulorum rex, Carthagine rerum potitur, et Anna primum quidem ad Battum, Cyrenes regem, confugit; sed biennio post, bello propterea hospiti suo a Pygmalione indicto, navem conscendit, quæ vi tempestatis in litus Italiæ ejicitur; 49-68.
Ibi in terra prorsus sibi ignota oberrans obviam venit Æneæ, a quo benigne hospitio excepta Didonem, dolore confectam, in ardentem rogum adscendisse refert; 69-159.
Sed a sorore in somnis admonita, ut insidias vitaret, quas Lavinia strueret, intempesta nocte fuga sibi consulit, ipsaque se in Numicium præcipitat, quo facto inter Deas indigetes Latii relata colitur; 160-201.
His ordine expositis, Anna, Junonis voluntati morem gerens, ejus verbis optatissimum de subita, quæ inpendeat, rerum mutatione, nuntium Hannibali adfert; 202-224.
Is animum revocat, et e Campania, monitu deæ, in Apuliam castra movet; 225-241.
Interea Romæ comitiis consulum indictis, C. Terentius Varro, homo non humili solum, sed sordido etiam loco ortus, haud parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia principumque insectatione petit, et suffragiis turbæ forensis, quæ æternam fastis labem adspergunt, consul creatur; 242-257.
Is, qui melior lingua quam dextra erat, et qui nec castra, nec hostem unquam viderat, extemplo ab urbe signa movere statuit; concionesque multas ac feroces habet, denunciantes, bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus, mansurumque in visceribus reipublicæ, si plures Fabios imperatores haberet; se, quo die hostem vidisset, Pœnorum bello æque ac inpotenti Patrum dominationi finem adlaturum, et Hannibalem mox, Fabio spectante, in triumpho ducturum; 258-277.
Collega ejus, L. Æmilius Paulus, qui cum L. Livio olim consul fuerat, et ab iis, qui gloriam perfecti belli Illyrici ipsi invidebant, adcusatus damnatione collegæ, et sua prope, ambustus evaserat, etsi perniciem patriæ imminentem animo præsagit, et tam nobilitate, quam virtute excellit, nihil tamen inclementer in Varronem dicere conatur; 278-297.
Eum proficiscentem hortatur Fabius, ut, quum non minus ipsi certaminis cum Varrone, quam cum Hannibale futurum sit, nec alia ratione saluti reipublicæ, quæ tota ab ipso pendeat, consuli possit, utrisque ducibus unus fortiter resistat, sibique persuadeat, Pœnum imperatorem, qui in aliena, in hostili terra, inter omnia inimica infestaque, procul ab domo, procul ab patria sit, summaque commeatus et pecuniæ inopia laboret, superari posse ab eo, quem ratio agentem ducat, non fortuna, quique nec occasioni suæ desit, nec suam occasionem hosti det; 298-326.
Ad ea paucis verbis mæstoque vultu respondet consul, se quidem, quam possit, solertissime omnia e republ. fide sua facturum, et, quæ una salutis sit via, eadem ratione bellum adversus Hannibalem gesturum, qua Fabius gesserit; sed, quum irati dii alterum quasi consulem Romanis, alterum Pœnis dederint, et ne ipse quidem Carthaginiensium senatus, vel magis sibi discordem collegam adjungere, vel infestiorem reipubl. Rom. pestem inmittere potuerit, consilia amici magis sana et salubria, quam explicatu facilia esse, et, si vana idcirco præcepta surdis caneret auribus, atque adversi quid adcideret, hostium se telis potius, quam iterum suffragiis iratorum civium, caput objecturum; 327-348.
Non ita multo post consules ad nobilitandas clade Romana Cannas, Apuliæ vicum, cui Hannibal castra jam admoverat, proficiscuntur, et in unum locum cogunt exercitum numero amplissimum (349), et ex Latinis (356), Sabinis (412), Picentibus (424), Umbris (446), Etruscis (468), Marsis (495), Pelignis (510) Campanis, Marrucinis, Frentanis, Vestinis (512) Samnitibus (562) Brutiis, Lucanis, Hirpinis, Calabris, Salentinis, Picentinis (568), Gallis Cisalpinis, Boiis, Anamanis, Cenomanis, Venetis, Lingonibus, Liguribus, Morinis, Euganeis, Carnis, Vagennis (588), Siculis et Ilvæ ins. incolis (613) conscriptum, quorum populorum urbes una cum ducibus, Scauro, 370, Scævola, 384, Sulla, 393, Tullio, 404, Nerone, 413, Curione, 425, Pisone, 463, Galba, 469, Scipione, 546, Cethego, 575, et Bruto, 607, recensentur; 356-621.
Castris autem vix ad Cannas locatis, varia deorum iram declarant prodigia; (622-655). Unde milites, vultu sensibusque adtoniti, et omnia truci clamore complentes, cladem Romanis inminentem, Pauli Serviliique mortem, fugam Varronis, et tot equitum peditumque stragem ominantur; 656-676.
Primus Agenoridum cedentia terga videre Æneadis dederat Fabius: Romana parentem Solum castra vocant; solum vocat Hannibal hostem, Inpatiensque moræ fremit: ut sit copia Martis, Exspectanda viri fata, optandumque sub armis 5 Parcarum auxilium: namque, hac spirante senecta, Nequidquam sese Latium sperare cruorem.
1. Fabius nempe Hannibalem primus repulit et retro cedere coegit; at prælio primus eum superavit Marcellus; Drak. Conf. tamen v. 15, et ad VII, 567. 2. parentem, cf. VII, 735. 3. solum vocat Hannibal hostem, cf. Liv. XXII, 30, extr. 4. De pugnæ copia desperandum ante Fabii mortem. 5. Expectanda, cf. ad V, 207. 6. hac spirante senecta, vivente hoc sene.
4. Ut si c. M. E. v. fato Oxon. prob. Barth. Adv. IV, 22; belli pro Martis Tell. et R. 2. Post fremit comma ponunt Dausq. Cell. et alii, prob. Ernesti. Idem monet v. 9, Indivisus honos rerum, quin rursus, etc. conjecisse Markland. epist. crit. p. 33.
Jam vero concors miles, signisque relatis Indivisus honos, iterumque et rursus eidem Soli obluctandum Fabio, majoribus ægrum 10 Angebant curis. Lentando fervida bella Dictator, quum multa adeo, tum miles egenus Cunctarum ut rerum Tyrius foret, arte sedendi Egerat, et, quanquam finis pugnaque manuque Haud dum partus erat, jam bello vicerat hostem. 15
11. Cf. Liv. XXII, 32, et inpr. 43; quem locum miror fugisse diligentiam memoriamque Ill. Ernesti, qui non modo ea, quæ de Hannonis odio, sed etiam quæ de Celtis, defectionem molientibus, mox dicentur, fictioni poeticæ tribuenda putat. --Lentando, prolatando, trahendo, vel lente gerendo, bella fervida, quæ Minucius majore fervore, quam consilio aut prudentia, administrabat; Drak. 13. arte sedendi, vid. ad III, 142. 14. Egerat, effecerat.
11. Angebant, non Angebat, omnes scripti et R. 2; Urgebant Tell. a m. sec. 12. Dictator quum multa adeo, tum, miles, etc. interpungebat Withof. --cruori Ox. cruoris emend. N. Heins. ad h.l. et ad Claud. laud. Stilic. II, 16, coll. VII, 213, idque recepere Cell. et Lefeb.
Quin etiam ingenio fluxi, sed prima feroces, Vaniloquum, Celtæ, genus ac mutabile mentis, Respectare domos: mærebant, cæde sine ulla (Insolitum sibi) bella geri, siccasque cruore Inter tela siti Mavortis hebescere dextras. 20
16, 17. Cf. ad IV, 50 et 311. --prima, τὰ πρῶτα, primum, initio. 20. siti, collocati ac undique hostium pilis septi; Mars. et Barth. Adv. IV, 22. Cf. V.L.
20. Inter tela sati Med. et sic conj. Dausq. coll. I, 341, cui loco Drak. addit verba Liv. X, 16, Galli inter ferrum et arma nati. Idem mihi quoque in mentem venit, nec video, quid causæ sit, cur pessime ita legi censuerint N. Heins. et Drak. Nam τὸ sati pendet a mærebant; vel quod minus durum, satis refingendum; situ corrig. D. Heins. probb. filio ejus et Drak. qui parum commode comparat VII, 534 et Stat. Th. III, 583. Equidem situm explicarem inertiam, segnitiem, ut ap. Ovid. Trist. V, xii, 2, et Quintil. I, 2, vel quo sensu Apuleius Flor. 3, p. 351, 352, ed. Elmenh. dixit, gladius usu splendescit, situ rubiginat. Minus placet conject. N. Heins. ad Claud. l.c. sui Mavortis, quam recepit Cell. et ceteris longe præstare putabat Drak. ut Gallorum Mars Romanorum Marti obponatur, quod mihi non persuaserunt verba Flori II, 4, Mox, Astrionico duce, Galli vovere de nostrorum militum præda Marti suo torquem. Magis ad rem facit locus Virg. Æn. XII, 187, ubi vid. Heyne. Mars enim est illorum, quibus favet. Confer. not. ad I, 118. Sed non adsequor, cur displiceat vulgatum siti, quod Dausq. jam recte exposuit, ardenti desiderio belli, prob. Lefeb. qui lepidam hanc rationem adfert: maximam debilitatem sequi nimiam sitim, ipse non semel expertus sum in itineribus. Horrescere priscæ edd. Withof. situ quidem putabat legendum, sed verba sic construenda esse: tela hebescere situ, inter dextras cruore siccas Mavortis.
His super, internæ labes, et civica vulnus Invidia augebant: lævus conatibus Hannon Ductoris, non ulla domo submittere Patres Auxilia, aut ullis opibus juvisse sinebat.
21. labes, ut pestis et lues, pernicies, ruina, et omne malum, quod interitum minatur, ut passim ap. Cic. v.c. Dom. I; Div. I, 43; Verr. I, 1; Harusp. 22; conf. Ern. ad Tac. Ann. II, 47; Intpp. ad Val. Fl. II, 239; V, 237, et ad h.l. Drak. recte intelligit vitium et malum, quod remp. Carthag. adfligebat, et quo latius serpente ruinam minitabatur; invidiam nempe popularium, et factionem Hannonis Barcinæ factioni adversam, quæ Hannibali necessaria submitti prohibebat. 22. lævus, adversus, vid. ad III, 94; Virg. G. IV, 7; Æn. II, 693. Ed.
21. tabes maluerit et multis exemplis illustravit N. Heins. ad h.l. et ad Claud. bell. Getic. v. 50. Id probavit Drak. et recepit Cell. Sed vulgata quoque satis apta est. 22. augebant et mox Hannon, non angebant et Anno, Col.
Quîs lacerum curis, et rerum extrema paventem 25 Ad spes armorum, et furialia vota reducit Præscia Cannarum Juno, atque elata futuris. Namque hac adcitam stagnis Laurentibus Annam Adfatur voce, et blandis hortatibus inplet:
25. Cura lacerat, τείρει θυμὸν, φθείρει, φθινύθει κῆρ. Cf. ad VII, 271. --rerum extrema, pro vulg. extremas res, ut ap. Cæs. B. C. II, 25; extrema, sup. VII, 320. Sic extrema tempora, fortuna, casus, extrema pati, ad extrema ventum est, et similia passim obvia. 26. furialia vota, furiosam, h.e. acerrimam pugnandi cupiditatem, vid. ad I, 32, bellandi furore. 28. Episodium nimis forte longum, quod tamen magni poetæ ingenium doctrinamque arguit. Nam Annæ memoria in Carthaginis et Romæ etiam historiis, mythis atque originibus non erat obscura. Præterea hoc episodio, ad quod viam sibi munivit Silius, v. 8 sqq., rerum varietati consuluit cavitque, ne lectorum voluptas perpetua præliorum descriptione interciperetur; sed potius eorum, qui antiquæ historiæ, Virgilii aliorumque poetarum lectione imbuti essent, Romanorum in primis, animi magnarum rerum exspectatione suspensi tenerentur, et ad pugnam Cannensem præpararentur. Cum Anna, Didonis sorore, filia Beli (vid. ad I, 73, 87, et Heyne Exc. XXIII, ad Virg. Æn. I), exemplo poetarum Rom. confunditur Anna Perenna, quæ facta inde Nympha Numicii fl., quum potius dea esset ex indigetum numero, et fausta anni initia designaret; quod monet Heyne, Exc. III et IV, ad Virg. Æn. VII, p. 112 et 121, ed. prior. Annæ fata et fabulam non minus copiose persequitur Ovid. Fast. III, 523... 696; quem Silius ante oculos habuit, sed sermonis poetici nitore multum antecellit. Utrumque poetam comparasse, non pœnitebit humanitatis studiosos. --stagnis, aquis (vid. ad VII, 282), fluvio, Laurentibus, Numicio, seu Numico, qui in Latio inter Laurentum ac Lavinium in finibus Rutulorum defluit; vid. Heyne, Exc. III, ad Virg. Æn. VII, 150 sq., et Cluver. Ital. ant. III, 3, p. 893.
28. Jamque conj. Dausq. prob. N. Heins. qui et excitam volebat, refrag. Draken. vid. Ind.
«Sanguine cognato juvenis tibi, Diva, laborat 30 Hannibal, a vestro nomen memorabile Belo. Perge, age, et insanos curarum comprime fluctus. Excute sollicito Fabium: sola illa Latinos Sub juga mittendi mora: jam discingitur armis.
31. a vestro nomen memorabile Belo, ut v. 439. 32. fluctus curarum, ut ap. Lucret. VI, 33, et Catull. LXV, 62, 97. Sic et fluctus concionum, Cic. Mil. 2, et Fl. 24; fluctus belli, Lucret. V, 1289, et inf. IX, 527: κῦμα μόθου in Epigr. κῦμα κατακλυσμὸν φέρον νόσων, Plat. Leg. V. Conf. Cerda ad Virg. Æn. VIII, 19; XII, 831. --insanos, vid. ad I, 251. 33. Excute Fabium, eripe ei metum Fabii. 34. jam discingitur armis, ἀποζώννυται, jam in eo est, ut arma imperiumque deponat. Cf. Liv. XXII, 31.
31. vestro, non nostro, Col. Oxon. Parm. Confer. v. 222. 33. sola ille... mora non male emend. N. Heins. quod recepit Lefeb. multisque exemplis adstruxit Drak. v.c. Virg. Æn. X, 428; Liv. XXIII, 9; Lucan. I, 100; Senec. in Agam. 211, in Troad. 124, in Phœniss. 458; in Herc. fur. 1215, ubi vid. Gronov. et ad Senec. de Ben. V, 12; conf. not. ad I, 479; V, 319; XVI, 504.
Cum Varrone manus, et cum Varrone serenda 35 Prælia: ne desit fatis ad signa movenda. Ipsa adero: tendat jam dudum in Iapyga campum. Huc Trebiæ rursum et Trasymeni fata sequentur.»
35. Varronis nomen repetit contemtus causa; Cell. 37. jam dudum, ut ap. Virg. Æn. II, 103, ubi Vid. Heyne et Burm. --Iapyga campum, vid. ad I, 51.
36. nec scripti. ad signa movendum frustra conj. N. Heins. Conf. tamen XI, 562, 563; XV, 105; (ubi bona censendum verbis græcis οὐ νομιστέον ἀγαθὰ εἶναι respondere, notavit Schmid.) Colum. VII, 5 (ulcera medicamentis curandum) Lucret. I, 112, II, 1127; Intpp. Virg. Æn. XI, 230, et quos Drak. inf. ad XV, 105, laudat, Gifan. Ind. Lucret. voc. Gerundia in dum; Gronov. Obss. I, 7; Marcil. ad Tertull. Pall. p. 60; Zinzerl. Promuls. crit. c. 3 et 32; Barth. Adv. XXV, 3, et Perizon. ad Sanctii Minerv. I, 15. [“XI, 562, 563” recte XI 559, 560]
Tum Diva, Indigetis castis contermina lucis, «Haud, inquit, tua jus nobis præcepta morari: 40 Sit fas, sit tantum, quæso, retinere favorem Antiquæ patriæ, mandataque magna sororis, Quanquam inter Latios Annæ stet numen honores.
39. Indigetis dei, ἐγχωρίου, Æneæ, lucis, eum templo, vid. Liv. I, 2; Dionys. Hal. I, p. 52; Ovid. Met. XIV, 598 sq.; Tibull. II, v, 43, 44, ubi vid. Heyne. Lucum Jovis Indigetis memorat Plin. III, 5, ubi Dalec. monet, nemus illud hodie dici Campo Selva prope Albam Longa (Savello) et Aritiæ (la Riccia) ruinas. 40. Cf. Virg. Æn. I, 76, 77. 41. Fas sit, amorem in Carthaginem, patriam meam, retinuisse, et mandatorum Didonis, quæ ad æternum in Æneam Romanosque odium spectabant, (vid. Virg. Æn. IV, 622 sq.) memorem esse, etsi Anna (ego) stet, sit, inter Latios honores, h.e. numina, quæ a Romanis coluntur.
41. Sit fas, sit tantum non male Colon. teste N. Heins. nam cautum in eo invenit et tantum pro eo scribendum esse notavit Modius. Sic fas sit t. Oxon. prob. Barth. Adv. I, 5. Sed fas sit t. Put. R. 1. Parm. Med. si fides habenda, N. Heins. et Drak. Sed fas sit cautum primum edidisse Marsum et post eum alios, testatur Drak. Si fas, si fieri potest, εἰ δύναμαι τελέσαι γε καὶ εἰ τετελεσμένον ἐστί, sit cautum, quæso, retinere favorem... sororis. Quamquam... honores, Multa, etc. refinxit Lefeb. qui τὸ Si in c. Put. et τὸ cautum in tribus antiquis, nescio quibus, inveniri, et verba sit cautum triplici sensu accipi posse monet, respectu, vel Junonis, quam offendere nolit, vel suî, quam Romani colant, vel sororis, cujus mandatis obtemperare fas sit; tantum quæ detinuisse favorem Col. unde quin detinuisse conj. N. Heins. Forte leg. quæso, tenuisse.
Multa retro rerum jacet, atque ambagibus ævi Obtegitur densa caligine mersa vetustas, 45 Cur Sarrana dicent Œnotri numina templo, Regnisque Æneadum germana colatur Elissæ. Sed pressis stringam revocatam ab origine famam Narrandi metis, breviterque antiqua revolvam.»
46. Cur Romani templum mihi dicaverint. --Sarrana, vid. ad I, 72. --Œnotri, ut v. 220; IX, 473; XIII, 51; quibus locis vulgo Œnotrii legitur, quod recte emendarunt N. Heins. et Drak. Gr. Οἰνώτροι, seu Οἴνωτροι, et Οἰνωτρία, secunda producta, ut in Œnotria I, 2, et ap. Virg. Æn. VII, 85. Cf. Burm. et Pier. ad Virg. Æn. I, 532; III, 165, et sup. ad I, 2. 48, 49. Hæc luxuriosius dicta, pro leviter et paucis adtingam hanc famam. Formæ loquendi a Circo desumtæ, ubi brevissimus cursus est ejus, qui metam stringit et premit. Metam stringere, ut V, 24, ubi vid. not. --pressis, artatis; propr. ut premere litus, latus, etc. ap. Hor. Od. II, x, 3; Ovid. Trist. III, xi, 14, al. --famam, cf. simil. loc. Virg. Ge. IV, 286.
47. Regnis Æ. Colon. in quo versus præc. male omittitur. 48. pressa R. 2.
Iliaco postquam deserta est hospite Dido, 50 Et spes abrupta e medio, in penetralibus atram Festinat furibunda pyram: tum conripit ensem Certa necis, profugi donum exitiale mariti.
50. Conf. Virg. Æn. IV, 494 sq., 504 sq., 641 sq. 51. spes nuptiarum. --atram infaustam. 52. Festinare, ut properare, festinanter, properanter facere; Drak.
51. spes abruptæ medio, in medio spei deserta, corrig. Barth. Adv. IV, 22. Melius Et spes atruptæ; mediis penetralibus N. Heins. quod recepit Lefeb. qui τὸ in non invenit in c. Tell. Possis etiam spes abruptæ mediæ, in, etc.
Despectus tædæ regnis se inponit Iarbas, Et tepido fugit Anna rogo. Quis rebus egenis 55 Ferret opem, Nomadum late terrente tyranno?
54 seq. Conf. Virg. Æn. IV, 36, 196 sq., et sup. ad I, 417. [“I, 417” recte I, 414] 55. tepido rogo, tepente adhuc Didonis rogo, h.e. ea modo interfecta; non tertio demum anno, ut ap. Ovid. Fast. III, 551 sq. Drak. 56. Nomadum terrente, ut ap. Virg. Æn. IV, 320.
54. De voc. Iarbas vid. ad I, 417. 55. Et tepido fugit Anna rogo Colon. Tell. et R. 1. in marg. Et tepido fugit arma rogo R. 2, 3, et c. Puteol. in marg. nam in contextu est templo pro tepido. Et trepido fugit arma rogo R. 1, Parm. Med. Et trepido figit arma rogo ed. Marsi a. 1492, et Mart. Herbip. Et tepido figit arma r. ed. ant. Marsi. Quod quum metri legibus repugnaret, Nicander refingebat Et tepido arma rogo figit, quæ vulgata lectio probavit se Dausq. Et tepido Anna rogo fugit emend. Barth. Adv. IV, 22.
Battus Cyrenen molli tum forte fovebat Imperio, mitis Battus, lacrimasque dedisse Casibus humanis facilis; qui, supplice visa, Intremuit regum eventus, dextramque tetendit. 60
57 sq. Conf. ad III, 253, in V.L. 60. Intremuit, ut θάμβειν, ταρβεῖν; Lefeb. --regum, regiæ familiæ, eventus, tristia fata. --tetendit supplici, ἰκετίδι, dextram, pignus amicitiæ et hospitii.
57. Cinerem quidam. 60. Ingemuit rerum eventus, vel rerumque vices maluerit N. Heins. Sed in vulgata major vis inest.
Atque ea, dum flavas bis tondet messor aristas, Servata interea sedes: nec longius uti His opibus Battoque fuit: nam ferre per æquor Exitium miseræ jam Pygmaliona docebat. Ergo agitur pelago, Divis inimica sibique, 65 Quod se non dederit comitem in suprema sorori: Donec jactatam laceris (miserabile) velis Fatalis turbo in Laurentes expulit oras. Non cæli, non illa soli, non gnara colentum, Sidonis in Latia trepidabat naufraga terra. 70
61. Color orationis satis notus apud poetas. Confer Intpp. ad Petron. c. 89, ad Virg. Æn. I, 265, 756; Ecl. I, 70, et quos Drak. laudat, Ovid. Fast. III, 557; Sen. Œd. 783, et Troad. 73 sq.; Claud. b. Get. 147, 166, et inf. XIII, 672. 63. fuit, vid. ad I, 163. 64. Cf. Virg. Æn. I, 346 sq.
62. sede est conj. Dausq. Male. 66. feroci pro sorori R. pr.
Ecce autem Æneas, sacro comitatus Iulo, Jam regni compos, noto sese ore ferebat. Qui terræ defixam oculos et multa timentem, Ac deinde adlapsam genibus lacrimantis Iuli Adtollit, mitique manu intra limina ducit. 75 Atque ubi jam casus adversorumque pavorem Hospitii lenivit honos, tum discere mæsta Exposcit cura letum infelicis Elissæ. Cui sic, verba trahens largis cum fletibus, Anna Incipit, et blandas addit pro tempore voces: 80
71. Iulo, sed Achate ap. Ovid. Fast. III, 603. --sacro, venerabili, ex cujus stirpe Julius Cæsar, in Deorum numerum relatus; Cell. Conf. ad VII, 9. 72. Jam regni compos, post mortem Latini, soceri sui. --sese ferebat, vid. ad IV, 261. 79. verba trahens, ut ap. Virg. Æn. I, 371; vel longo sermone qui tractus dicitur, Val. Fl. II, 665. 80. En consilium, quod in tota narratione sequitur poeta. --pro tempore, pro misera conditione sua, quæ odium Æneæ subprimere cogebat, ut fere ap. Virg. Ecl. VII, 35.
71. caro Iulo volebat N. Heins. citra necessitatem. 73. oculos, non oculis, scripti, ut apud Virg. Æn. I, 561; XI, 480; Ovid. Epist. VI, 26, et Amor. II, vii, 11, quibus locis, a Drak. laudatis, demissus, dejectus et fixus oculos dicitur.
«Nate Dea, solus regni lucisque fuisti Germanæ tu causa meæ: mors testis, et ille (Heu! cur non idem mihi tum?) rogus. Ora videre Postquam est ereptum miseræ tua, litore sedit Interdum, stetit interdum, ventosque secuta 85 Infelix oculis magno clamore vocabat Ænean, comitemque tuæ se inponere solam Orabat paterere rati: mox turbida anhelum Retulit in thalamos cursum, subitoque tremore Substitit, et sacrum timuit tetigisse cubile. 90
81. regni lucisque, proprie malorum et mortis causa fuerat. 83 sq. Poeta variavit, nec tamen adsequutus est gravitatem et vim narrationis Maronianæ, Æn. IV, 586 sq.; (vid. ad v. 126) quam ut carmini suo intexeret, v. 78, maculis adspersit characterem Æneæ, quem multo veriorem et amabiliorem ab Ovid. Fast. III, 619, proditum jam notavit Ernesti.
83. tum, non tunc, scripti et R. 2. 85. navesque secuta I. oculis conj. Withof. coll. Stat. Silv. V, 2, 5, et Ovid. Ep. Her. V, 55. Durior certe dictio ventos sequi oculis. Oculis autem sequi, ut apud Virg. Æn. VIII, 592; Ovid. Met. XIII, 259, et Ep. Her. XII, 55; XIII, 18. At lenior forte medicina vectosque, vel nautasque secuta.
Inde amens, nunc sideream fulgentis Iuli Effigiem fovet amplexu; nunc tota repente Ad vultus conversa tuos, ab imagine pendet, Conqueriturque tibi, et sperat responsa remitti. Non unquam spem ponit amor: jam tecta domumque 95 Deserit, et rursus portus furibunda revisit, Si qui te referant converso flamine venti.
91. sideream, splendidam, divinam, pulchram, ut siderea ora et juventa; vid. Heins. et Burm. ad Val. Fl. IV, 190; V, 467, et VIII, 26. Sic et fulgentis Iuli pro pulchri juvenis: nam juventuti proprie tribuitur nitor et lumen purpureum. Cf. ad VII, 195; κάλλεϊ καὶ χάρισι στίλβων, Homer. Odyss. ζ, 237. 92. Effigiem, cf. Virg. Æn. IV, 508. 93. pendet, vid. ad VI, 565.
91. Ita Colon. non, ut vulgo, sideream Julique tuamque Effigiem, quod præfert. Dausq. qui nugatur, judice N. Heins. Iüli nomen tribus syllabis enuntiari solet, et de Æneæ effigie v. 92, 93, agitur: præterea τὸ nunc repetitur. 95. Non unquam Oxon. R. 1, Parm. Med. Vulgo Nonnunquam.
Ad magicas etiam fallax atque inproba gentis Massylæ levitas descendere conpulit artes. Heu sacri vatum errores! dum numina noctis 100 Eliciunt, spondentque novis medicamina curis, Quod vidi decepta nefas! congessit in atram Cuncta tuî monimenta pyram, et non prospera dona.»
98. Conf. Virg. Æn. IV, 480 sq. 99. Massylæ, vid. ad I, 101. --compulit invitam, Æn. IV, 493; Drak. qui et contra Barth. monet, non inopportune mores Pœnos in persona Annæ fallaces vocari, sed recte Didonem reprehendi, quod, quum Tyro oriunda sit, ad hanc levitatem prolapsa fuerit. 100. Cf. Virg. Æn. IV, 65 sq., ubi vid. Heyne. --sacri, ut ἱεροὶ, magni; D. Heins. et Dausq. Conf. ad VII, 9. Horrendos, exsecrabiles, nefandos, exponunt Drak. et Barth. Adv. IV, 22, Coll. Catull. carm. XIV; (ubi vid. Muret.) Stat. Th. II, 298; Virg. Æn. III, 57; Ge. III, 566. Possis etiam felices, sive præclaros errores (vid. ad VII, 9) per ironiam intelligere; vel, quod cæteris præstiterit, sacrorum vatum errores. 101... 103. Conf. Virg. Æn. IV, 487... 511. --non prospera dona, inprim. ensem, quo se ipsa transfixit.
101. Post curis tacite interpunxit Lef.
Tum sic Æneas dulci repetitus amore: «Tellurem hanc juro, vota inter nostra frequenter 105 Auditam vobis, juro caput, Anna, tibique, Germanæque tuæ dilectum mitis Iuli,
104. repetitus amore, iterum sagittis ab Amore petitus, transfixus: nam ducta in matrimonium Lavinia, primi amoris memoria Æneæ exciderat, quem Annæ sermo ipsi revocabat; petere autem sagittariorum vox est, unde ad Amorem transfertur, qui sagittis petit; Drak. Sic et repeti dicuntur gladiatores, si vulneratis nova plaga infligitur; vid. Lips. Saturn. II, 20. Possis tamen etiam simpl. explicare, iterum captus, vel ita: repetitus, h.e. iterum (ut ap. Virg. Ge. I, 39; Ovid. Met. V, 473; Martial. XII, xviii, 7) dulci amore adfatus est, ut ap. Virg. Æn. VI, 455. 105. Conf. Virg. Æn. VI, 458 sq. Tellurem, etc. Imitat. Ovid. Fast. III, 613 sq. --juro Tellurem, h.e. per tellurem, ut ap. Catull. LXVII, 40; Cic. ad Div. VII, 12; Prop. I, xv, 35; Claud. b. Gild. I, 81; ὄμνυμι τοὺς θεοὺς Herodian. II, 10, et Theocrit. XXX, 22 sq. Drak. Cf. Broukh. et Heyne ad Tibull. IV, xiii, 15. --frequenter Auditam, cf. v.c. Virg. Æn. I, 530, 553; III, 94; IV, 345, 361; et alibi. 106 sq. juro caput Iuli, ut ap. Virg. Æn. IX, 300, Drak. [107.] Mitis, vox fructibus propria, qui vel maturitate, vel requie, postquam decerpti sunt, molles, dulces suavesque fiunt; hinc placidus, dulcis, jucundus, ἤπιος, cui venustas et gratia, χάρις καὶ ἵμερος, inest, adeoque pulcher, ut Gr. ὡραῖος. Sic mitis Venus, Tibull. II, iii, 72; mites Horæ, Ovid. Fast. I, i, 125; πολυγηθέες Ὧραι, Hom. Iliad. φ, 450. Pulchritudo autem Iuli nota est ex Virg. Æn. V, 570; VII, 107; IX, 293; X, 132 sq.
104. irretitus audacter corrigebat N. Heins. ad h.l. et ad Sabini Epist. III, 91. Lenior forte medicina: resecutus, scilicet ejus his dictis respondet, ut ap. Ovid. Met. VI, 36; VIII, 863; XIII, 749. Sed vid. not. 107. dilectum mitis Col. Tell. a m. sec. et R. 2, quod recepi, præeunte Lefeb. Hinc reliquæ lectt. ortæ; dilecti, invitus, Iuli R. 1, 2, Parm. Med. et al. quod recepit Drak. suadente N. Heins. qui Respiciensque malebat, et τὸ invitus ex Virg. Æn. VI, 460, vindicabat. Sed vid. not. ad v. 108. dilecti vultus Ox. Put. et Tell. a m. pr. dilecti, mitis Iuli vulgg. edd. dilecti ceu mihi (æque ac mihi), vel si mihi conj. Barth. Adv. IV, 22.
Respiciens, ægerque animi tum regna reliqui Vestra, nec abscessem thalamo, ni magna minatus, Meque sua ratibus dextra inposuisset, et alto 110 Egisset rapidis classem Cyllenius Euris. Sed cur, (heu seri monitus!) cur tempore tali Incustodito sævire dedistis amori?»
108. Respiciens, ægerque animi, ut non sponte et invitus ap. Virg. Æn. IV, 361; VI, 460. Cf. et Æn. V, 3; inf. XII, 729, et XVII, 214, ubi Drak. confert Quintil. Decl. X, p. 174; Ovid. Her. XVIII, 118; Scalig. ad Virg. Cir. 469, et Gebhard. ad Prop. II, vii, 10. 109 sq. Cf. Virg. Æn. IV, 222 sq., 356 sq.; VI, 461. --magna minatus, ut ap. Val. Fl. VIII, 460. Sic et magna promittere, inf. v. 240, vel magna loqui, μεγάλα εἰπεῖν, ἔπος μέγα ἐξερέειν, μεγα πνεῖν, φρονεῖν, etc., vid. Vulp. ad Prop. II, xv, 53; Burm. ad Val. Fl. I, 262, et ad Phædr. IV, 22, extr. 110. Qui plane prospero eventu utitur, manu deorum levari dicitur; Barth. Adv. IV, 22. Imo sensus est: nisi Mercurius me invitum vi et minis ad navigandum impulisset. 112. tempore tali, tam importuno, vid. ad VII, 227. Nam Dido, etsi Iarbæ desponsata erat, incustoditum, h.e. incautum, vel potius non celatum, non furtivum amorem, (ut ap. Tac. Ann. XII, 4) sed palam exercebat. Conf. Virg. Æn. IV, 169 sq. 113. dedistis, permisistis, concessistis. --sævire, cf. Virg. Æn. IV, 300 sq., et 532.
113. servire Put. et R. 2.
Contra sic infit, volvens vix murmur anhelum Inter singultus, labrisque trementibus Anna: 115 «Nigro forte Jovi, cui tertia regna laborant, Atque atri sociæ thalami nova sacra parabam, Quîs ægram mentem et trepidantia corda levaret Infelix germana tori, furvasque trahebam Ipsa manu, properans ad visa pianda, bidentes. 120
114, 115. Ornate et summo Annæ mærori apte. 116. Imitat. Virg. Æn. IV, 634 sq. --Nigro Jovi, vid. ad II, 674. --tertia regna, ut XIII, 437. --laborant, serviunt, parent, adeoque imperio subjecta sunt. 117. sociæ thalami, Proserpinæ. 119. furvas, vid. ad I, 119, et V, 220, in V.L. 120. visa pianda, expianda, avertenda, quod proprie _procurare somnia_ dicebant; Drak. qui laudat Broukh. ad Tibull. I, v, 13, et Intpp. ad Petron. c. 104.
114. vix, non sic, Colon. ex quo etiam labrisque pro labiisque recepi, præeunte Lefeb.
Namque asper somno dirus me inpleverat horror, Terque suam Dido, ter cum clamore vocarat, Et læta exsultans ostenderat ora Sychæus.
121. Recte comparant Virg. Æn. IV, 460 sq., et Ovid. Her. Ep. VII, 99 sq. 122. Dido, Διδόα, contr. Διδὼ, ut v. 233. --suam Dido, non solum uxorem suam dum viveret, sed cui mortuo etiam voverat, se reliquum vitæ tempus viduam fore; cui se totam dicarat; Drak. qui hanc emphasin vocc. meus, tuus, suus illustrari monet a Broukh. ad Prop. IV, iii, 1, et Heins. ad Ovid. Rem. Am. 492. Cf. Virg. Æn. IV, 15 sq. et 552. 123. exsultans, quod votam tumulo suo pudicitiam, neque servatam, mox ipsa suî cæde ultura, atque ad ipsum ventura esset; Barth. Adv. IV, 22.
121. summo Oxon. Put. R. 1, Med. Nam somno aspersam ex ingeniosa emend. N. Heins. reposuit Lefeb. non inprob. Drak. qui monet, sic quietem irrorare, dici X, 357; q. irrigare Virg. Æn. I, 692, ubi vid. Intpp. perfundi somno Val. Fl. VIII, 81, ubi vid. Heins. infusus sopor Appul. Met. III, p. 56, ed. Pric. et somno sese exsiccare, de experrectis ex eo, Ennio p. 142. ubi vid. Columnam. Conf. Virg. Æn. III, 511; Kœppen ad Hom. Iliad. β, 19; Burm. ad Val. Fl. IV, 16. Quum vero hæc nimis a vulgata lectione abeant, et vox me omnino, nisi me omnia fallunt, importuna sit, (nam ipsa Dido, non Anna, somnio territa, vocem Sychæi audierat) præstiterit, opinor, Namque asper somno diffusam i. h. Asper est dirus, vel simpl. magnus, de quo vid. not. ad I, 2; diffusam, perfusam; vel, quod malim, circumfusam, circumdatam alis, vel fusco amictu, quo Somnus ἀμφιχυθεὶς obumbrat. Conf. X, 345, Kœppen l.c. Heyne Obss. ad Tibull. II, i, 89, et III, iv, 55; Cuper. Apoth. Homer. p. 178, et Spanhem. ad Callim. H. in Del. v. 234; Nam me asper somno dirusque inpleverat horror conj. Ernesti. Conjectura mea non displicuit viro docto in Allg. litt. Zeit. a. 1796, N. 139; cui tamen Heinsii emendatio probabilior videtur, donec exemplis evincatur, diffusam pro circumfusam dici posse. Nonne vero similiter umbras diffusas dixit Martial. de Spect. II, 9; platanus diffuderat umbras, et diffusa ramis, Petron. 131; rami late diffunduntur, Cæs. Bell. Gall. VI, 25; et similia alii? Quæ exempla si non satis firma ad illud probandum censueris, diffusam accipe pro perfusam eo sensu, quo somno perfundi, adspergi, inrigari dicimur. 122. Terque suum, ter Dido suum c. v. conj. Dausq. ut sensus sit: Dido suum Ænean vocarat, qui nullus aderat; sed pro eo ora ostendebat Sychæus. Male!
Quæ dum abigo menti, et, sub lucem ut visa secundent, Oro cælicolas, ac vivo purgor in amni; 125
124, 125. Conf. Virg. Æn. IV, 635 sq. Oro deos, ut visa sub lucem, h.e. somnia horrenda, instante luce, nocte in diem vergente, (quo tempore veriora credebantur, de quo vid. ad III, 200) mihi inmissa, prospera facere velint; Drak. coll. IX, 90, et XIII, 406. Add. Virg. Æn. VI, 225, et alia loca, ubi τὸ sub, cum quarto casu junctum, rem inminentem innuit, ap. Gron. ad Liv. II, 55. --visus secundent, ut ap. Virg. Æn. III, 36, et Lucan. I, 635; Drak.
124. Vulgo distinguunt, et sub lucem, ut v. secundent, Oro c. prob. D. Heins. qui interpretatur: ore vultuque ad lucem solemque surgentem converso, more expiandi, ut ap. Sophocl. Electr. 425, ἡλίῳ Δείκνυντ᾽ οὔναρ, et inf. XIII, 406. Sed ibi diis inferis sub lucem, h.e. instante luce sacra fiunt, non superis, ut h.l., quibus orto sole sacrificabant, quod jam observavit Drak. 125. amni ex Colon. bene restituit Modius coll. Virgil. Æn. II, 719; IV, 635. Vulgg. antro, probb. Dausq. et Barth. ut intelligatur antrum, in quo sit fons isti expiationi; amne etiam conj. Dempst. ad Rosini antiq. Rom. II, 2; amni vero ἀρχαϊκῶς scribitur, ut sorti VII, 368, ubi Drak. laudat I, 115; VII, 358; Gifan. Ind. Lucret. voc. colli; Gron. ad Liv. XXIX, 20; Heins. ad Claud. in Rufin. I, 9, ad Ovid. Epist IV, 31, ad Vellei. II; Bentl. ad Hor. Serm. I, v, 72.
Illa, cito passu pervecta ad litora, mutæ Oscula, qua steteras, bis terque infixit arenæ. Deinde amplexa sinu late vestigia fovit, Ceu cinerem orbatæ pressant ad pectora matres.»
126. Conf. Virg. Æn. IV, 642... 692. --mutæ, vitæ, sensus ac rationis experti, ut passim. Dido iterum ad litus tendit, in quo jam sup. v. 84 sq., modo sedisse, modo stetisse fingitur, et arenam, qua Æneas steterat, exosculatur, quæ molli potius amoris adfectui consentanea sunt, quam animi motibus, quos desperatio nunc concitare debebat, quosque bene expressit Virg. Æn. IV, 586 sq., ubi Dido non domo se proripit ad litus, sed ex edita ædium parte Ænean vela in altum dantem prospicit, et confestim æstuat dirasque perfido inprecatur. Conf. ad v. 80. 128. vestigia, arenam, in qua vestigia tua erant. 129. Ut ap. Ovid. Met. VIII, 538, al.
126. prævecta conj. N. Heins. ut IV, 51.
Tum rapido præceps cursu, resolutaque crinem, 130 Evasit propere in celsam, quam struxerat ante Magna mole, pyram: cujus de sede dabatur Cernere cuncta freta et totam Carthaginis urbem.
133. juncta, h.e. propinqua, vicina freta malebat idem, quod prob. Drak. et recepit Lefeb. Sed cuncta freta, h.e. cunctum fretum, totum mare, prætulerim, quoniam cum tota urbe jungitur.
Hic Phrygiam vestem et baccatum induta monile, Postquam illum infelix hausit, quo munera primum 135 Sunt conspecta, diem, et convivia mente reduxit, Festasque adventu mensas, teque ordine Trojæ Narrantem longos se pervigilante labores, In portus amens rorantia lumina flexit.
134 sq. Cf. Virg. Æn. I, 647 sq., 654, 711; IV, 648, 649. 135. hausit sc. animo, (ut Æn. XII, 26) in intimam mentem demisit, memoriam diei penitus animo infixit. Cf. ad I, 345. Similiter fere oculis, vel auribus haurire, bibere, trahere, pro intentissime videre, et cupidissime audire, metaph. a bibendi aviditate petita. Cf. XI, 284; Jani ad Hor. Od. II, xiii, 32; Burm. ad Val. Fl. I, 263; III, 609; Barth. Adv. III, 21. [“XI, 284” recte XI, 282] 136. convivia... mensas, cf. Virg. Æn. I, 699 seq. Sed cur harum nunc rerum et singulatim memor est? et cur vestem Æneæ induit? Apud Virg. Æn. IV, 648, vestem notumque cubile conspicit, paulum lacrimis et mente morata. 138. Narrantem, Æn. II et III. --se pervigilante, cf. Virg. Æn. I, 748 sq.
134. bacatum scribendum videbatur N. Heins. vid. ad III, 596. 139. Hunc versum in recentt. libris sequitur alius, a Nicandro procusus, et e vers. 130, judice Lefeb. confictus, Atque hæc sparsa comam Divis in morte profudit, quem Drakenborch uncis inclusit, et nos cum Lefeb. prorsus hinc ablegare non dubitavimus, etsi pro eo stet Dausq. Certe comam vicina morte p. legendum monebat N. Heins.
«Dî longæ noctis, quorum jam numina nobis 140 Mors instans majora facit, precor, inquit, adeste, Et placidi victos ardore admittite manes. Æneæ conjux, Veneris nurus, ulta maritum, Vidi constructas nostræ Carthaginis arces.
141. Imitat. Virg. Æn, IV, 651 sq.; cujus loci præstantiam irrito quidem, sed laudabili conatu adsequi studuit; Apud Virg. l.c. v. 660 sq. odium Æneæ in ipso necis momento expromitur. Sed h.l. v. 146, 147, Dido cum dulci spe reditus ad Sychæum animam efflat. Cf. ad v. 80. --majora, venerabiliora. 142. ardore, gravius quam amore. 143. ulta maritum, vid. Æn. I, 360 sq.; IV, 656. Ed.
Nunc ad vos magni descendet corporis umbra. 145 Me quoque fors dulci quondam vir notus amore Exspectat, curas cupiens æquare priores.»
145, 146. Verba Virg. Æn. IV, 654, 655. --magni corporis umbra, ut ap. Virg. magna mei imago, vel umbra. Cf. V, 421, et X, 289, ubi Drak. conf. XI, 348; Lucan. IX, 2, et Sen. Troad. 181: vid. sup. ad I, 97. Corpus ut σῶμα, etiam homo, ejusque manes, ut ap. Virg. Æn. VI, 303, 306, al. [“X, 289 ... XI, 348” recte X, 286 ... XI, 346]
145, 225. Hi versus, qui primum leguntur in Aldi et Andreæ Asulani ed. Lugd. 1523, an Silii essent, multum ambigebat N. Heins. eosque depromtos suspicabatur ex Collectan. crit. Jac. Constantii, editis Fani a. 1508, qui eos ad Baptistam Guarinum e Galliis fuisse missos adfirmat c. 92. Contra Lefeb. non dubitat, quin genuini sint, et vacuum a Benessa in ed. sua locum propterea relictum censet, quod Marsus notaverit, plurimos hic fuisse versus omissos ab eo, qui Silium e codice, in monasterio S. Galli invento, exscripserit. Omnino facile quidem intelligitur, iis extrusis orationis seriem non cohærere. Sed quæritur, num monachus, an ipse poeta lacunam h.l. ita expleverit. Prius fere suspicari possis, quum nonnulla in iis sint, quæ ineptum versificatorem sapiant, et imitatio Maronis Ovidiique nimis videatur servilis. Sed illud librariorum quoque et interpolatorum culpa contingere potuit, et hoc forte excusabis si reputaveris, quam misera sit poetæ conditio, qui fabulam repetit notissimam, et ab aliis quoque summo jam ornatu tractatam. 145. magni nominis umbra conj. N. Heins. cui vulgatum nimis frigidum videbatur.
Hæc dicens ensem media in præcordia adegit, Ensem Dardanii quæsitum in pignus amoris. Viderunt comites, tristique per atria planctu 150 Concurrunt: magnis resonant ululatibus ædes. Adcepi infelix, dirisque exterrita fatis, Ora manu lacerans, lymphato regia cursu Tecta peto, celsosque gradus evadere nitor. Ter diro fueram conata incumbere ferro, 155 Ter cecidi exanimæ membris revoluta sororis. Jamque ferebatur vicina per oppida rumor. Tum Cyrenæam fatis agitantibus urbem Devenio; hinc vestris pelagi vis adpulit oris.»
149. Æn. IV, 647. 150 seq. Æn. IV, 646 sq. et Ovid. Epist. VII, 195. 151. Æneid. lib. IV, 663 sq. Ed. 153 sq. Æn. IV, 672 sq. et 685. --lymphato cursu, vid. ad I, 459. 155, 156. Variavit Maroniana Æn. IV, 690, 691. Cf. ad IV, 457. 158, 159. Cellarius, nisi quædam desint, nimis arte hæc dici putat, sed omnino ei excidit, ipsum etiam Silium ea jam plenius descripsisse sup. v. 54 sq. Drak.
155. Ter Phrygio rueram emend. N. Heins. quoniam diris fatis modo præcessit. 157. serebatur maluerit N. Heins. et Drak. ut spargitur, diditur fama. Non male, sed non necesse.
Motus erat, placidumque animum mentemque quietam 160 Troius in miseram rector susceperat Annam. Jamque omnes luctus, omnesque e pectore curas Dispulerat, Phrygiis nec jam amplius advena tectis Illa videbatur. Tacito nox atra sopore Cuncta per et terras et lati stagna profundi 165 Condiderat, tristi quum Dido ægerrima vultu Has visa in somnis germanæ effundere voces: «His, soror, in tectis longæ indulgere quieti, Heu! nimium secura, potes? nec, quæ tibi fraudes Tendantur, quæ circumstent discrimina, cernis? 170 Ac nondum nostro infaustos generique soloque Laomedonteæ noscis telluris alumnos?
160. Vellem minus hæc languerent. 165. Ita ad verbum sup. VII, 282; Drak. 171, 172. Imitat. Virg. Æn. IV, 541, 542.
171. At Ald. et Constant. quod recepit Lef. An, vel Ah suspic. N. Heins. Non male. Sic heu ap. Virg. Æn. IV, 541. 172. sentis conj. Livineius, notante Ernesti. nescis Asulan. et Gryph. forte ex Virg. l.c.
Dum cælum rapida stellas vertigine volvet, Lunaque fraterno lustrabit lumine terras; Pax nulla Æneadas inter Tyriosque manebit. 175 Surge, age; jam tacitas suspecta Lavinia fraudes Molitur, dirumque nefas sub corde volutat.
173. Conf. Æn. IV, 622... 629. Color orationis, ut sup. VII, 476, ubi vid. not. --cælum stellas vertigine volvet, ut ap. Ovid. Met. II, 70. Proprie stellæ in cælo se circumvolvunt, de quo vid. Heyne Exc. II, ad Virg. Æn. II. 174. fraterno lumine, ut fere IV, 481; quod a sole mutuatur, quo ipsa caret. 176. Cf. Ovid. Fast. III, 633 sq.
Præterea (ne falsa putes hæc fingere somnum) Haud procul hinc parvo descendens fonte Numicus Labitur, et leni per valles volvitur amne. 180 Huc rapies, germana, viam, tutosque receptus. Te sacra excipient hilares in flumina Nymphæ, Æternumque Italis numen celebrabere in oris.» Sic fata in tenuem Phœnissa evanuit auram.
178. Verba Maroniana Æn. VIII, 42. 180. leni amne, cf. Heins. ad Ovid. Fast. III, 647 et 652. 181. rapies viam, vid. ad I, 569. 184. Cf. Virg. Æn. IV, 278.
178. Prævenias, aut tale quid Silio dignius arbitrabatur Barth. Adv. III, 21.
Anna novis somno excutitur perterrita visis, 185 Itque timor totos gelido sudore per artus. Tunc, ut erat tenui corpus velamine tecta, Prosiluit stratis, humilique egressa fenestra Per patulos currit plantis pernicibus agros; Donec arenoso (sic fama) Numicius illam 190 Suscepit gremio, vitreisque abscondidit antris.
186. Cf. ad IV, 205. Ad sqq. cf. Ovid. l.c. v. 643 sq. 191. vitreis, vid. ad IV, 344, in V.L. et ad VII, 413.
188. elapsa, vel quid simile pro egressa dicendum fuisse monebat N. Heins. cui verba Qvidii Fast. VI, 577, intrare parva fenestra obponit Lefeb. Majori forsan jure v. 190 verba sic fama carpi poterant, quoniam ipsa iis Anna utitur.
Orta dies totum radiis inpleverat orbem, Quum nullam Æneadæ thalamis Sidonida nacti, Et Rutulum magno errantes clamore per agrum, Vicini ad ripas fluvii manifesta sequuntur 195 Signa pedum; dumque inter se mirantur, ab alto Amnis aquas cursumque rapit: tum sedibus imis Inter cæruleas visa est residere sorores Sidonis, et placido Teucros adfarier ore.
193. nacti, invenientes, καταλαβόντες, ut ap. Liv. V, 45; Cic. Orat. 9, extr. et al. 196. ab alto, a mari Infero, seu Tyrrheno, in quod influit, aquæ cursum revocat. Sustinuit tacitas conscius amnis aquas, Ovid. Fast. III, 652. Ill. Ernesti interpretatur: aquis utrimque reductis fundum alvei apertum ostendebat, ut Anna a Trojanis conspici posset inter Nymphas residens: quod miraculum fundi amnis aperti putat nos debere ingenio Silii, ad παράδοξα hujus generis inprimis proni. 199. Ovid. l.c. pergit: Ipsa loqui visa est: Placidi sum Nympha Numici.
193. Sidonida, non Sidonia, Ald. quod et conj. Dausq. probb. N. Heins. et Drak. 194. Hic versus adulterinus est, judice Barth. Adv. III, 21. Effictus certe videtur ex Ovid. Fast. III, 649. En tacite reposuit Lefeb. ut passim. 197. sursumque conj. Barth., ad fontem revocat. Male!
Ex illo primis anni celebrata diebus 200 Per totam Ausoniam venerando numine culta est.
200. primis anni veteris diebus, Idibus scil. Martiis; quippe a mense Martio annum redintegrabant antiqui. Vid. Ovid. l.c. v. 523 et 675 sq.; Macrob. Sat. I, 12; Rosin. Antiq. Rom. IV, 7, et Struv. Synt. Antiq. Rom. cap. 1, pag. 178, et cap. 9, pag. 434.
201. Hæc vellem minus languerent.
Hanc postquam in tristes Italum Saturnia pugnas Hortata est, celeri superum petit æthera curru, Optatum Latii tandem potura cruorem. Diva Deæ parere parat, magnumque Libyssæ 205 Ductorem gentis nulli conspecta petebat. Ille, virûm cœtu tum forte remotus ab omni, Incertos rerum eventus bellique volutans, Anxia ducebat vigili suspiria voce. Cui Dea sic dictis curas solatur amicis: 210
202 sqq. Tandem poeta redit in viam, de qua inde a v. 38 deflexerat. 203. superum æthera, ut ap. Ovid. Met. II, 437, ubi vid. Heins. 207. νόσφι λιασθεὶς, etc. Hom. Iliad. α, 349; λ, 80; D. Heins. 208. Ut ap. Virg. Æn. VI, 157.
204. Latiis Constantii ed. potitura emend. Barth. loco citato, quem ineptire loco Stat. Thebaid. lib. XII, vers. 719, citato mihi non persuasit Lefeb. Sed vulgatam lect. ab ira Junonis erga Romanos, adeoque ab ejus majestate, non alienam esse, et secundam syll. in potitur, non vero in potitus aut potiturus, corripi, Cell. et N. Heins. jam notasse video. 209. vigili nocte ex probabili emend. N. Heins. recepit Lefeb. non repugn. Draken.
«Quid tantum ulterius, rex o fortissime gentis Sidoniæ, ducis cura ægrescente dolorem? Omnis jam placata tibi manet ira Deorum, Omnis Agenoridis rediit favor. Eia, age, segnes Rumpe moras, rape Marmaricas in prælia vires. 215
211. tantum ulterius, τόσον περαιτέρω, Lefeb. --ulterius ducis, producis, continuas, ut ducere bellum, et tempus, vel trahere verba, sup. v. 79; nisi ducere dolorem dicitur, ut ducere suspiria, seu spiritum, ἀνάγεσθαι πνεῦμα διὰ στηθέων, ap. Callim. Epigr. 45. 213. Cf. v. 234, 235. Virg. Æn. VIII, 40, et ad II, 365. --placata manet, πραϋνθεῖσα διατελεῖ, Lefeb. 214. Eia, age, segnes Rumpe moras, ut ap. Virg. Æn. IV, 569, et Ge. III, 42.
213. namque pro manet conj. N. Heins.
Mutati fasces: jam bellum atque arma Senatus Ex inconsulto posuit Tirynthius heros, Cumque alio tibi Flaminio sunt bella gerenda. Me tibi, ne dubites, summi matrona Tonantis Misit; ego Œnotris æternum numen in oris 220 Concelebror, vestri generata e sanguine Beli.
216. Senatus ex inconsulto, ex SC. sed inconsulto et temerario, Cell. Barth. et Drak., ut inconsultum substantive sit inconsulta ratio, temeritas. 217. Tirynthius heros; vid. ad II, 3. 218. alio Flaminio, C. Terentio Varrone. Nam Silius, ut fere Polyb. III, 106, silentio prætermittit biennem consulatum Atilii et Gemini Servilii, qui Fabii artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt, teste Liv. XXII, xxxii, 34; ut tot alia, quæ non satis poetice tractari possunt, quibusque rerum status non mutatur, tacitus præterit, aliisque gravioris momenti rebus diutius inmoratur. 220. Œnotris, vid. ad I, 2.
216, 217. Senatus En ex consulto (hoc est Senatusconsulto), vel Ecce e consulto corrig. N. Heins. Mutati fasces jam; bellum a. a. Senatus Exin consulto refinxit Lef. addita hac nota: «Hic solus versus probaret, fragmentum esse Silii. Nil intellexit hic Drak. nec duces ejus Barth. et Heynsius. Transponitur exin, ut XV, 327. Vox senatusconsulto dividitur more Lucilii, de quo vid. Scalig. Lectt. Auson. II, 14.» Senatu Ex inconsulto conj. Livineius, notante Cortio, et ex eo Ernesti. 220. Œnotris, non Œnotriis, Ald. vid. not. ad v. 46.
Haud mora sit; rapido belli rape fulmina cursu, Celsus Iapygios qua se Garganus in agros Explicat: haud longe tellus; huc dirige signa.» Dixit, et in nubes humentia sustulit ora. 225
222. fulmina belli possint esse τεύχεα μαρμαίροντα, παμφανόωντα; sed præstat, cum Drak. adcipere de militibus Punicis, quibus Hannibal omnia tanquam fulmine prosternit; vid. ad I, 421. 223 sq. Livius XXII, 43, Hannibalem, frumenti inopia commotum, in calidiora, atque eo maturiora messibus Apuliæ loca movisse tradit. Plures causas adfert Polyb. III, 107. 224. Cf. ad I, 51, et IV, 561. 225. humentia sustulit ora, ut Nympha fluvii.
222. flumina (Aufidum) conj. Dausq. Male! Verba rapido rape cursu, quæ judice N. Heins. ineptissima sunt, Drak. vindicat ex VII, 116, ex quo loco, et v. 215, totum potius versum conflatum arbitratur Lefeb. qui eum, commate post Explicat et tellus posito, prorsus resecuit, vel pro rapido certe volucri, aut rabidus rape belli fulmina, currum coll. Horat. Od. I, xv, 12, legendum suspicatur. Lenior medicina foret: trepido cursu, h.e. celeri, ut XIII, 146; Virgil. Æn. IV, 672; VII, 638; IX, 233 al. Sed versus manum at acumen versificatoris potius, quam poetæ, redolet. rapido belli pete culmina cursu conj. Withof; 223. ubi se Constant. 224. Post hunc versum vulgo alius inseritur, Hæc, ut Roma cadat, sat erit victoria Pœnis, quem scripti et priscæ edd. ante Aldin. non agnoscunt, et Lefeb., quem secutus sum, sustulit, quod etiam suaserant N. Heins. et Drakenborch, qui eum ex VII, 233, effictum esse, jam recte, puto, monuit. 225. amentia Colon. vitiose pro umentia; vid. ad II, 125. uventia Gryph. prob. N. Heins. Confer. ad II, 469, et III, 522; viventia, Oxon. Puteol. et priscæ edd. evanida Wolf. Colin. D. Heins. Dausq. et Cell.
Cui dux, promissæ revirescens pignore laudis: «Nympha, decus generis, quo non sacratius ullum Numen, ait, nobis, felix oblata secundes.
226. revirescens, vigorem, vires et animum recipiens, ut XV, 134, ubi Drak. cf. Ovid. Met. VII, 305; Val. Max. IV, 8, extr. 4, et Cic. Phil. VII, 1, ubi vid. Intpp. 227. generis, Beli. Conf. v. 31 et 221. 228. Felix, qui facit felices, propitius; vid. Intpp. ad Virg. Ecl. V, 65, et Æn. I, 330. --secundes, ut sup. v. 124. Lefeb. male capit de secundo, vel altero omine, quod antiqui rogaverint deos ad prius omen confirmandum. --oblata bona, spem, promissa.
228. Numen, ave, nobis conj. Barth. Adv. III, 1, Male! secundes pro secundis recte reposuerunt Draken. et Lefeb. ex emendat. N. Heins. et Burm. qui posterior etiam optata malebat.
Ast ego te, compos pugnæ, Carthaginis arce Marmoreis sistam templis, juxtaque dicabo 230 Æquatam gemino simulacri munere Dido.»
229. compos pugnæ, quam opto, et cujus committendæ facultate mihi data certam victoriæ spem habeo. 230. Marmoreis templis, ut ap. Virg. Ge. III, 13, et Æn. VI, 69. --sistere, ut ponere, et τιθέναι, aliquem, h.e. imaginem ejus. 231. Simulacrum Didonis juxta tuum ponam.
230. Marmoream rescripsit Lefeb. Conf. Virgil. Ecl. VII, 35, et Hor. Od. IV, i, 20. Sed vulgata quoque bene habet. statuam templis conj. N. Heins. prob. Drak. 231. Æquantem Put. et R. 3. Æquante Parm. ac Mediol. Æquam te R. pr. Æquatam te Mars. Mox munere R. 1, 3; Med. probb. N. Heins. et Drak. Vulgatum numine servavit Lefeb.
Hæc fatus socios stimulat tumefactus ovantes: «Pone graves euras tormentaque lenta sedendi, Fatalis Latio miles: placavimus iras Cælicolum; redeunt Divi: finita maligno 235 Hinc Fabio imperia et mutatos consule fasces Nuntio: nunc dextras mihi quisque, atque illa referto Quæ Marte exclusus promittere magna solebas.
233. tormenta lenta sedendi, gravem dolorem ex segni et ignava belli gerendi ratione, quæ nos lente sensimque conficit. Conf. ad III, 142. 234. Fatalis, quem fata in Latii exitium miserunt. Ed. 235. redeunt Divi; vid. ad II, 365. 237. dextras, quæ olim data dextra promisit, referto, renovato, iterum promittito. An referre est perficere, ut ap. Liv. III, 45, extr. et alibi? 238. Marte, pugnandi occasione; cujus spe destituti Pœni, et inpr. Galli, fremebant. Cf. v. 16 sq. --promittere magna; vid. ad v. 109.
232. tum factus Col. Ox. R. 2, unde tumefactus, scilicet augurio, recte emend. Barth. Adv. III, 1, et N. Heins. tum fatus Put. tunc fatus R. 1, et Med. Vulgo tum festus, festa facie, non inprob. Barth. si fatur, socios refingatur. stimulat festinus ovansque, vel ovatque, vel stimulatum it festus ovantes tentabat Dausq. ovansque ed. Ven. 234. omnes pro iras Colon. unde omen conj. N. Heins. Sed τὸ omnes ex marginali potius nota glossatoris, ad vers. 213 respicientis, in textum inrepsisse, non male suspicabatur Draken. 236. mutato consule malebat N. Heins. 238. clusus Colon. unde Quæ Marti clusus promittere optimo se sensu edidisse putat Lefeb. respiciens forte ad Calliculam montem, ubi Fabius Pœnum clauserat. Sed vid. not.
En, numen patrium spondet majora peractis. Vellantur signa, ac Diva ducente petamus 240 Infaustum Phrygibus Diomedis nomine campum.»
241. Apuliam petamus. Cf. ad v. 223, et ad I, 125.
241. Phrygibus, ut v. 359, non Phrygiis, scripti. Conf. Pier. et Burm. ad Virg. Æn. II, 191.
Dumque Arpos tendunt instincti pectora Pœni, Subnixus rapto plebeii muneris ostro, Sævit jam rostris Varro, ingentique ruinæ Festinans aperire locum, fata admovet Urbi. 245
242. Arpos; vid. ad IV, 554. 243 sq. Cf. Liv. XXII, 34 et 38. --Subnixus, h.l. non tam fretus, vel, ut Schmid. putat, adjutus, quam audax et superbus, ut ap. Liv. XXVI, 13; XLI, 19, et Cic. Or. I, 58. Cf. Gell. XVII, 2; Gron. Diatr. Stat. c. 54, et Intpp. ad Tac. Hist. I, 73. --ostro, purpura consulari, muneris plebeii, quam aura favoris popularis, et insectatione Patrum consecutus fuerat, vel potius rapuerat; ut invadere VII, 541. 244. Sævit rostris; cf. Liv. XXII, 38; ferocibus turbulentisque concionibus criminatur Patres. --ruinæ est vel interitus, vel, ut mox fata, calamitates et clades, quæ rixæ gravi fato atque fundatæ tenebantur. --ruinam et fata admovet, ut ruinam ducit, apud Hor. Od. II, xvii, 9, ubi vid. Jani. 246 seqq. Summo verborum ornatu et pondere expressit Liv. XXII, xxv, 26. Cf. Val. Max. III, iv, 4.
242. instincti Colon. quod exemplis firmant N. Heins. et Drak. Conf. Burm. ad Ovid. Fast. VI, 597, et Gronov. Diatr. Stat. c. 54. Vulgo instructi pectora, prob. Barth. Adv. III, 1, quum Hannibal omnia astu et prudentia, Varro contra impetu et audacia gesserit. 244. Sævit jam, non Sævitiam, Colon. Conf. Gronov. l.c. Serviciam Ox. unde Servitium conj. Barth. Adv. III, 1, ἀπροσδιονύσως.
Atque illi sine luce genus, surdumque parentum Nomen, et inmodice vibrabat in ore canoro Lingua procax: hinc auctus opes, largusque rapinæ Infima dum vulgi fovet, oblatratque Senatum; Tantum in quassata bellis caput extulit urbe, 250 Momentum ut rerum, et fati foret arbiter unus, Quo conservari Latium victore puderet.
246. genus sine luce, splendore, dignitate, claritate, ut ap. Stat. Silv. V, iii, 117. Lux et lumen dicitur, quidquid præstans, pulchrum et clarum est. De Varronis genere vid. Liv. l.c. --surdum; cf. ad VI, 75. 247 sq. Lingua vibrabat; vid. ad I, 539, et II, 587. Non vero innuitur oratio vibrans, h.e. vehemens, incitata et gravis, ut ap. Cic. Orat. 95, et Quintil. X, i, 60; XII, 9; sed linguæ verborumque volubilitas. Varro similis Dranci, de quo vid. Virg. Æn. XI, 338 sq. --inmodice vibrabat lingua procax in ore canoro, arguto, stridulo, ut Thersites ap. Homer. Iliad. β, 212, ἀμετροεπὴς ἐκολῴα, Ὅς ῥ᾽ ἔπεα φρεσὶν ᾗσιν ἄκοσμά τε πολλά τε ᾔδη, et v. 222, Ὀξέα κεκληγὼς λέγ᾽ ὀνείδεα. Lenz. 249. oblatrat Senatum; vid. ad v. 290. 250. caput extulit, ut I, 29. 251. Summa δεινότης horum versuum! --Momentum rerum, ut ap. Liv. III, 12; XXVII, 9; Lucan. III, 338; IV, 819. Momentum propr. pondus, quo libræ lanx deprimitur.
247. at recte, opinor, refinxit Lefeb. vibrarat Ox. Tell. R. 1, 3. sonoro Ald. 248. opum alii. 249. Infima pro Intima est ex emendat, Barth. l.c. et N. Heins. oblatratque Senatu pro Senatui conj. Voss. ad marg. ed. Junt. ut ap. Sen. de Ira III, 43. Sed vid. Bentl. ad Hor. Sat. II, i, 85.
Hunc Fabios inter, sacrataque nomina Marti Scipiadas, interque Jovi spolia alta ferentem Marcellum, fastis labem suffragia cæca 255 Addiderant, Cannasque malum exitiale fovebat Ambitus, et Graio funestior æquore campus.
253. sacrata nomina Marti, ἀρήϊοι, ἀρηϊφίλοι. Cf. ad IV, 729. 254 sqq. Scipiadas; vid. ad VII, 106. --Jovi spolia alta ferentem Marcellum; vid. ad I, 133. --labem addere, ut l. adspergere, maculam notasque inurere. --suffragia cæca, ut VII, 540. --Suffragia cæca, temeraria plebis, hunc Varronem consulem addiderant, inscripserant, fastis labem, tanquam dedecus eorum, inter viros et consules, qui bello Punico II inclaruerant; et v. 257 (ubi poeta verbis ludit) campus Martius funestior Cannensi, quoniam clades Cannensis non illata fuisset Romanis, nisi Varro consul creatus esset; Lenz. 257. Ambitus, quo viam sibi ad consulatum Varro muniverat, Cannas fovebat, Romanis cladem Cannensem inportabat. Cf. V.L. --campus Martius propter comitia funestior Romanis æquore Graio, campo Diomedis, seu Cannensi; vid. ad I, 125.
256. Cannasque malum e. scripti et priscæ edd. ut Cannas tumulum Hesperiæ I, 50. Cannisque Wolf. Colin. D. Heins. Dausq. et Cell.
Idem, ut turbarum sator, atque adcendere sollers Invidiam, pravusque togæ, sic debilis arte Belligera, Martemque rudis versare, nec ullo 260 Spectatus ferro, lingua sperabat adire Ad dextræ decus, atque e rostris bella ciebat.
258. sator, auctor, turbarum, ut sator litis, Liv. XXI, 6; sator scelerum, Plaut. Capt. III, v, 3. Cf. ad I, 394, in V.L. 259. pravus togæ, domi, seu pacis tempore malis artibus utens. 261. Spectatus ferro; vid. ad I, 77, et observa h.l. verborum ambages. 262. dextræ decus, virtutis gloriam, quæ manu, non lingua, paratur. --e rostris bella ciebat; cf. verba Livii, inf. ad v. 311, adscripta.
260. ulli maluerit N. Heins. Sed forte ullo ferro est, ullo armorum genere.
Ergo alacer, Fabiumque moræ increpitare professus, Ad vulgum in Patres et ovantia verba ferebat:
263. Præclare exornavit verba Liv. XXII, 38: «Conciones, priusquam ab urbe signa moverentur, consulis Varronis multæ ac feroces fuere, denunciantes, bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus, mansurumque in visceribus reipublicæ, si plures Fabios imperatores haberet; se, quo die hostem vidisset, perfecturum.»
264. ut ovatia Oxon. ovantia sine copula et Tell. R. 1, 2. ad ovantia Put. unde adovantia edidit Lefeb. qui nove id dictum putat, ut aderrat, adverberat, advelat ap. Stat. Th. IX, 78 (in ed. pr.), 686; Virg. Æn. V, 246. resonantia emend. Dausq. ut ore canoro v. 247; petulantia (h.e. contumeliosa, legibusque vetita) verba serebat conj. et multis exemplis, quibus Drak. plura adjecit, illustravit N. Heins. qui verba ovantia nihil esse, et τὸ et manifeste redundare putabat. Sed versus sententiam ita forte expedias: Ad plebem contra Patres (non contumeliosa tantum, ut antea, sed) et, etiam, adeo, ovantia verba ferebat, exsultans et ovans quasi parta jam et explorata victoria. Conf. mox v. 273, 277, et Liv. XXII, 38. Verbum certe serere sermonibus potius et colloquiis, quam adclamationi, lætitiæ et orationi, ad populum habitæ, convenit, et multo aptius h.l. est τὸ ferre, ut aliis locis, quibus τὸ serere inculcabat Heins. Conf. ad I, 394; Burm. ad Val. Fl. IV, 330, 547; Cerda ad Virgil. Æn. VIII, 60. Vulgo non post professus, sed post vulgum distinguunt, prob. Cell. ut sensus sit: ut antea ad populum, ita nunc ad Patres quoque elata verba jactitabat. Sed e rostris, non in curia loquebatur. Withof. emend. in Patres violentia verba ferebat.
«Vos, quorum imperium est, consul præcepta modumque 265 Bellandi posco: sedeone, an montibus erro, Dum mecum Garamas et adustus corpora Maurus Dividit Italiam? an ferro, quo cingitis, utor?
265. Vos, populum adloquitur. A vobis belli gerendi rationem quæro, jubeatisne, more Fabii, sedere (vid. ad III, 142), et in locis altis munitisque castra ponere, an cum hoste confligere? 267. adustus corpora Maurus; cf. XVII, 633.
266. ac pro an scribendum esse, recte, opinor, monuit N. Heins. Withof. emend. Sedeone in montibus ergo. 267. corpora, non corpore, scripti cum R. 3, Parm. Mediol.
Exaudi, bone Dictator, quid Martia plebes Inperitet: pelli Libyas, Romamque levari 270 Hoste jubet. Num festinant, quos plurima passos Tertius exurit lacrimosis casibus annus?
269. bone Dictator, ut ap. Virg. Æn. XI, 344; Cic. Rosc. Am. 2, et Verr. V, 6. 272. exurit; vid. ad VII, 490.
269. pubes Parm. et al. edd. Plebes pro plebs centies apud Livium aliosque occurrit, nec opus erat exemplis, quæ adtulit Draken. 270. pelli Col. pello Oxon. Libyas in iisdem et aliis libb. antt. Pro vulg. lect. bello Libyes perperam stat Dausq. 271. jubent Oxon. et R. 2. 272. exhaurit, et mox Ite, agite, arripite arma conj. N. Heins. qui tamen nec vulgatum spernebat. Si quid mutandum, rapite arma scriberem, quod efficacius est. Conf. ad IV, 98.
Ite igitur, capite arma, viri: mora sola triumpho Parvum iter est. Quæ prima dies ostenderit hostem, Et Patrum regna et Pœnorum bella resolvet. 275 Ite alacres, Latia devinctum colla catena Hannibalem Fabio ducam spectante per Urbem.»
273. mora sola, etc., mora facilem, adeoque ignobilem triumphum parit: nam virtute opus non est, ubi hostem sedendo et cunetando adteris; Ernesti. Imo sensus verborum est: parvum iter ad hostem sola res est, quæ victoriam et triumphum nostrum moratur. Conf. sqq. 275. Patrum regna, plena invidiæ verba, quibus senatum regnare, et plebem obprimere innuit; Cell. --regna, tyrannidem. 276, 277. Cf. IX, 634 sq.; XI, 118 sq. --ducam in triumpho, sive in et per triumphum ante currum, ut agere XI, 120, et ducet agens XVI, 275. --Fabio spectante; sarcasmi vim facile percipis.
276. devictum Col. et Tell. unde destrictum in mentem veniebat N. Heins.
Hæc postquam increpuit, portis arma incitus effert, Inpellitque moras; veluti quum carcere rupto Auriga indocilis totas effundit habenas, 280 Et præceps trepida pendens in verbera planta Inpar fertur equis; fumat male concitus axis, Ac frena incerto fluitant discordia curru.
278. Conf. Virg. Ge. I, 512 sq.; III, 103 sq.; Æn. V, 144 sq.; inf. XVI, 339 seq., 496 seq.; sup. IV, 713 sq. 279. Carcere rupto, ut carceribus reseratis XVI, 316. [recte XVI, 315] 281. pendens in verbera, ut ap. Virg. Æn. V, 147, et X, 586; Drak. Cf. et XVI, 387, et Georg. III, 107. Idem potest esse præceps, ut etiam XVI, 325. Sed minus forte languet, si junxeris _præceps fertur_, h.e. celeriter, raptim. --trepida planta, calcaribus; Cell. Imo, pede trepido, tremulo, quoniam propendet, et pronus dat lora. 282. Inpar equis, vi equorum, quos flectere non potest, et regere. --fumat; vid. ad II, 81. 283. frena fluitant, ut ap. Ovid. A. A. II, 433; undantia lora, Virg. Æn. V, 146; XII, 471. --discordia, confusa.
280. effudit Col. 282. titubat, vel nutat conj. N. Heins. ut IV, 816. Sed cave quidquam mutes.
Cernebat Paullus (namque huic communia Campus Jura atque arma tulit) labi, mergente sinistro 285 Consule, res, pessumque dari: sed mobilis ira Turbati vulgi, signataque mente cicatrix Undantes ægro frenabat corde dolores.
284. L. Æmilius Paulus comitiis, in campo Martio habitis, Varroni collega datus; vid. Liv. XXII, 35. 285. mergente se, h.e. pereunte; Schmid. Sed voc. res tam ad labi, quam ad mergente spectat. Cf. Virg. Æn. VI, 512; Juven. X, 56; XIII, 8; unde res mersæ apud Ovid. Met. I, 380. 286 sq. Conf. Plut. vit. Fab. «Æmilius, qui cum M. Livio consul fuerat, et damnatione collegæ, et sua prope, ambustus (de cujus voc. vi vid. Gron. Diatr. Stat. c. 30, et Ern. Clav. Cic.) evaserat,» Liv. XXII, 35; ibid. c. 40, pr. Æmilius ipse dicit, se populare incendium (h.e. judicium capitis, vitæque periculum, ut incendio Plætoriano adustus est ap. Cic. Att. V, 20) priore consulatu semiustum effugisse. Cf. inf. IX, 25 sq. --mobilis, quæ facile movetur. --mobilis ira Turbati vulgi spectat ad inconstantiam favoris ac odii plebis, ut ap. Horat. Od. I, i, 7; Lenz. Idem et mihi olim in mentem venit, sed h.l. non satis placuit. Cf. ad VII, 512. [287.] Turbati, vid. ad I, 477. --cicatrix, memoria vulneris, h.e. injuriæ et ægritudinis, qua olim adficiebatur. 288. Undantes dolores, ut u. iræ Claud. in Ruf. I, 76; undare curis, Val. Fl. V, 304, ubi vid. Intpp.; irarum, vel curarum fluctuare æstu, Virg. Æn. IV, 532, 564, et VIII, 19.
286. ira est Colon. Put. Tell. R. 2.
Nam quum perdomita est armis juvenilibus olim Illyris ora viri, nigro adlatraverat ore 290 Victorem Invidia, et ventis jactarat iniquis.
289. Æmilius in priore consulatu, universo Illyrico, cujus rex, Demetrius Pharius, a Romanis defecerat, in potestatem redacto, εἰς τὴν Ῥώμην ἐπανῆλθε, καὶ τὴν εἴσοδον ἐποιήσατο μετὰ θριάμβου καὶ τῆς ἁπάσης εὐδοξίας· ἐδόκει γὰρ οὐ μόνον ἐπιδεξίως, ἔτι δέ μᾶλλον ἀνδρωδῶς κεχρῆσθαι τοῖς πράγμασιν· Polyb. III, 16, 18 et 19. Conf. inf. v. 507, 508, et Appian. B. Hannib. c. 17, et B. Illyr. c. 8. Æmilium de crimine capitali accusatum vix evasisse, haud scio, an quisquam historicorum præter Livium memoriæ prodiderit. 290. adlatrare, famam alicujus falsis conviciis proscindere; unde Hecuba in canem versa fingebatur (vid. Plaut. Menæchm. V, i, 16), et verba canina pro conviciis ap. Ovid. in Ibid. v. 14. Drak. Latrat et in toto verba canina foro, Ovid. l.c. v. 232; canina eloquentia, Quintil. XII, 9. Conf. sup. v. 249, et inpr. Bentl. ad Hor. Sat. II, i, 85. --nigro ore, ut nigra pectora, tecta, dentes Invidiæ. Vid. præclara ejus pictura ap. Ov. Met. II, 760... 808; Lefeb. cf. Hor. Sat. I, iv, 85. 291. ventis, ut aura, vel ventus popularis, et venti, h.e. rumores, concionum, Cic. Cluent. c. 28 et 47. --jactarat ventis, ut jactari rumoribus et dictis petulantibus, Gell. I, et VI, 11; clamore convicioque, Cic. ad Div. I, 5; ventum in aliquem excitare, Cic. Sull. 14. Hæc jam monuere N. Heins. et Drak. Conf. Ernesti Clav. Cic.
289. juvenalibus scribendum crediderim, vid. ad II, 312. 290. Ita Col. et Oxon. Vulgo ora, nigro tunc a. o. 291. Invidia scripsi, majore litera initiali, ut persona sit. vetarat Puteol. agitarat, ut XI, 547, R. 1, 3; Parm. Mediol. e glossa. vexarat suspic. N. Heins. qui tamen vulgatam non damnat.
Hinc inerat metus et duræ reverentia plebis. Sed genus admotum Superis, summumque per altos Adtingebat avos cælum: numerare parentem Assaracum retro præstabat Amulius auctor, 295 Assaracusque Jovem: nec, qui spectasset in armis, Abnueret genus. Huic Fabius jam castra petenti:
293... 297. Originem gentis Æmiliæ Silius ad Amulium, qui Assaracum, et per hunc ipsum Jovem inter proavos numeravit, refert; sed, teste Festo, alii ad Ascanium, qui duos habuerit filios, Iulum et Æmilon; alii vero, quibus Plut. vit. Numæ, p. 65, et Pauli, p. 256, suffragatur, ad Mamercum, Pythagoræ f. cui propter unicam humanitatem cognomen fuerit Æmilos. Hæc jam docuit Drak. qui addit, nomen hujus gentis etiam deductum videri posse ab Æmilia, Æneæ et Laviniæ filia, ap. Plut. vit. Romuli, p. 80. Cf. inf. v. 341, 347. --admotum Superis, ut avos cælo, Ovid. Her. XI, 17, Drak.
«Si tibi cum Tyrio credis fore maxima bella Ductore, invitus vocem hanc e pectore rumpam; Frustraris, Paulle, Ausoniam: te prælia dira, 300 Teque hostis castris gravior manet; aut ego multo Nequidquam didici casus prænoscere Marte.
298. Comparetur Plut. in Fabio, et inprimis, quem Silius expressit, Liv. XXII, 399. 299. rumpam; vid. ad lib. I, 95.
302. prænoscere, non pernoscere, scripti cum R. 1, 3; Parm. Mediol.
Spondentem audivi (piget, heu! tædetque senectæ, Si, quas prospicio, restat passura ruinas!) Cum duce tam fausti Martis, qua viderit hora, 305 Sumturum pugnam. Quantum nunc, Paulle, supremo Absumus exitio, vocem hanc si consulis ardens Audivit Pœnus! jam latis obvia, credo, Stat campis acies, exspectaturque sub ictu Alter Flaminius. Quantos, insane, ciebis 310 Varro, viros! tu, (pro Superi!) tu protinus arma?
303. Spondentem, etc. Conf. ad vers. 263 seq. 309. sub ictu, ab hoste, ad ictum parato. Sed vid. ad IV, vers. 42. 310. Alter Flaminius, ut sup. vers. 218; VII, 34, 229, Drak. 311. tu protinus, confestim, arma, scil. ciebis, movebis? Quæ abrupta oratio adfectui congruit. Ap. Liv. XXII, 38, Æmilius dicit: «Mirari se, quomodo quis dux, priusquam aut suum, aut hostium exercitum, locorum situm, naturam regionis nosset, jam nunc locatus in urbe sciret, quæ sibi agenda armato forent.» Et Fabius c. 39, «Varro, inquit, priusquam castra videat, aut hostem, insanit, et jam nunc procellas, prælia atque acies jactando inter togatos ciet.»
308. Audierit putabat N. Heins. 311. tu, pro Superi, tum (tū, non tu, ut a librariis scriptum) protinus arva (scilicet castris adcommoda, ut ap. Stat. Th. VII, 442), Tum campum (ad certamen parandum, ut ap. Virgil. Æn. XII, 116) noscas ante, e. t. Ritus hostis; tum vero (tū nō, pro qua male tu nō in antt.) quæ c. r., Quæ natura locis (ut campis IV, 91), quod sit r. s. A. genus; et... adspicies. Fer, etc. emend. et edidit Lefeb. adjecta hac nota: «Alludit ad verba Liv. XXII, 38, minari, etc. Tandem tenebras erumpit, ducibus antiquis, locus insignis frustra huc usque tentatus. Tum ter iteratur exemplo Cic. qui quater iterat in eadem sententia. Patet jam, quam cæcus Drak. in his vss.» Equidem, quæ mei animi cæcitas est! id non video: sed non vacat, singula excutere. tam pronus in arma conj. N. Heins. Withof. conj. tu (pro superi) tu protinus arma, Tu campum poscas, (h.e. pugnare velis, ut apud Ovid. Met. XIII, 219, et Amor. I, vii, 10), non exploresque trahendo, quantum hosti victus?
Tu campum noscas ante, exploresque trahendo, Qui ritus hostis: tu non, quæ copia rerum, Quæ natura loci, quod sit, rimabere sollers, Armorum genus? et stantem super omnia tela 315 Fortunam adspicies? Fer, Paulle, in devia recti Pectora: cur, uni patriam si adfligere fas est, Uni sit servare nefas? Eget inprobus arto Jam victu Libys, et, belli fervore retuso, Laxa fides sociûm est: non hic domus hospita tecto 320 Invitat patrio, non fidæ mœnibus urbes Excipiunt, renovatque pari se pube juventus.
313. Qui ritus hostis, mos et ratio belli gerendi. Lefeb. bene cf. VII, 28 et 292. Fabius ap. Liv. l.c. ita pergit: aut ego rem militarem, belli hoc genus, hostem hunc ignoro, aut, etc. --copia rerum, commeatus, victus. 315. Armorum genus, ut belli genus, apud Liv. l.c. --stantem, quæ est. Cf. ad II, 639, in V.L. Tu nullam rationem habes fortunæ, quæ plus valet quam virtus, et quæ nunc hostium cœptis adspirat? 316. «Duobus ducibus unus resistas oportet: resistes autem, si te neque collegæ vana gloria,» etc. Liv. XXII, 39. Conf. V.L. 318 sq. Cf. Liv. XXII, 39, 40, extr. et 43, pr. 320. Laxa fides, minus firma et constans, quæ jam titubare ac fluitare incipit, quemadmodum temeritas, ira aliaque laxari dicuntur, quum remittunt, vel languescunt; Drak. qui laudat Burm. ad Petron. c. 82. Proprie laxa sunt frena, funes, arcus.
313. Quam ritus hostis, tu non Colon. Quantum rictus hostis, tu non Oxon. et Put. Quantum ictus hostis valeat R. 1, 3; Parm. Med. Vulgo Quantum hostis ritus valeat, quod primus dedit Marsus. Quantum hostis visus valeat conj. Barth. Adv. III, 1. Quantum hosti victus: tu non corrig. N. Heins. qui ad Claud. in Rufin. I, 217, tentaverat, Quantum hostis victu valeat. Hoc recepit Cell., illud vero Drak. adpositis, consilio Heins. interrogandi notis, quas servavi, etsi non magnopere repugnarem, si quis eas iterum ejiciendas censeret, ut Fabius contemtim de Varrone loquatur: tu non, tu vero, qua stultitia et temeritate es, nihil eorum curabis, in quæ dux inquirere solet. Quantum hosti victus, tum, quæ sit c. r. legendum videbatur Burm. Victum quidem pro cibo, commeatu, et castrensi alimento poni, non erat quod tot exemplis evincerent Heins. et Drak. Sed ita locus admodum languet, quoniam mox copiæ rerum, et v. 319 sqq. victus mentio sit. Præterea Marsus primum metri causa voces ritus et hostis transposuisse videtur, et ritus huic loco longe aptior est quam victus; vid. not. Denique tutissimum est, codici Agripp., a quo reliqui libri antt. non multum abhorrent, quam proxime adcedere. Ejus itaque scripturam revocavi, nisi quod Qui pro Quam reposui: nam, nisi me omnia fallunt, scriptum fuerat a festinante librarii manu qm, quod vel quam, vel quantum significat, et lectionis varietatem peperit. Possis etiam castigare: Quæ vires hostis, vel Quem rides, hostem. Sed ita magis a membrr. vestigiis, et a veritate deflectes. 316. indevia, h.e. non devia, Tell. R. 2; Mars. Benes. Ald. quod Lefeb. in contextum admisit. adspice: te fer, Paulle, in devia recti Pectora conj. Barth. adv. III, 1, ut sensus sit: te contrarium infer, obpone Varronis conatibus. fer Paullum in devia recti Pectora, hoc est, toto Paullo, atque omni tua prudentia incumbe eo, ut obnitaris inconsultis cœptis temerarii Varronis, corrig. N. Heins. coll. vers. 328, prob. Drakenborch; confer ad lib. I, vers. 345. Uterque sensum nexumque h.l. perspexit, sed his emendatt. non opus esse, et ipse dudum putavi, et nunc monuisse video Ill. Ernesti, qui verba, fer, Paulle, pectora in (adversus pectora Varronis) devia recti, explicat: obpone te, resiste huic tantæ audaciæ et temeritati. Conf. not. [“ad lib. I, vers. 345”: in Not.] 317. par est R. 1, 3; Med. quod placebat N. Heins. 319. retuso Col. Conf. not. ad I, 34; Heins. ad Claud. Cons. Hon. IV, 627; VI, 302; et Jani ad Hor. Od. III, vi, 10. Vulgg. recluso, quod Cell. interpretatur: fervore Romanorum, mea expeditione renovato, socii, qui ad Hannibalem defecerant, nunc Romanos respiciunt. 320. Fluxa, vel Lapsa fides conj. N. Heins. Lassa ex R. 2 recepit Lefeb. Omnibus his non opus. 322. reveatque Put. unde recreatque suspic. N. Heins.
Tertia vix superest, crudo quæ venit Ibero, Turba virûm. Persta, et cauti meditamina belli Lentus ama: si qua interea invitaverit aura, 325 Adnueritque Deus, velox adcede secundis.»
325. invitaverit aura, αὖρα, ventus, h.e. occasio rei bene gerendæ. Conf. Liv. XXII, 39, extr. Formula loquendi petita est a vento secundo, qui ad navigandum invitat, et navis cursui adspirat, unde aura honoris, voluntatis, favoris, etc. (vid. Ern. Clav. Cic.), vel adspirat fortuna labori, ap. Virgil. Æn. II, 385, al. 326. adcede secundis, adripe ea, utere occasione, tibi oblata.
323. Præstat forte distinguere superest crudo, h.e. crudeli, vel forti Pœno. 324. meditamina belli (ut ap. Tac. Hist. IV, 26) est ex emend. N. Heins. qui præterea ad Claud. B. Get. v. 138, refingebat lenti m. b. Cautus ama, quod recepere Cell. Drak. et Lefeb. Vulgo medicamina. 325. irritaverit scripti et R. 2. tibi faverit corrig. N. Heins. Possis et adspiraverit. Sed vulgata bene habet.
Cui breviter mæsto consul sic ore vicissim: «Mecum erit hæc prorsus pietas, mentemque feremus In Pœnos, invicte, tuam: nec me unica fallit Cunctandi ratio, qua te grassante senescens 330 Hannibal obpressum vidit considere bellum.
327. Cf. Liv. XXII, 40, qui brevior est. 328. Mecum erit hæc prorsus pietas; cf. Heyne ad Virg. Æn. I, 675, et IV, 115. --pietas in patriam, sensus animi, qui amoris in patriam plenus, et officiorum, quæ ei debet, memor est. --mentemque feremus, etc., ut VI, 585. 330. senescens, vid. ad II, 457; Liv. XXII, 39. «Dubitas, quin sedendo superaturi simus eum, qui senescat in dies?» etc.
329. nec scripti. Vulgo non.
Sed quænam ira Deûm? consul datus alter, opinor, Ausoniæ est, alter Pœnis: trahit omnia secum, Et metuit demens, alio ne consule Roma Concidat: e Tyrio consortem adcite Senatu; 335
335. accite Col. Parm. Med. Mox Non tam sæva Colon. R. 1, Med. Non jam sæva Ox. Put. R. 3, Parm. Vulgo e Tyrio c. accire S. Non jam sera volet probb. Dausq. et Barth. Sed non perspexere sensum h.l. qui tamen satis obvius est, et a Draken. his verbis exponitur: Temerarius ille et inconsultus Varro omnia secum in exitium rapit, et metuit, ne Roma alio, quam se consule, concidisse dicatur: quin tanta ejus est temeritas, ut, si ducem nobis ex Senatu Carthaginiensi adciremus, non tam perniciosa velle posset, quam noster Varro.
Non tam sæva volet: nullus, qui portet in hostem, Subficit insano sonipes: incedere noctis, Quæ tardent cursum, tenebras dolet, itque superbus Tantum non strictis mucronibus, ulla retardet Ne pugnas mora, dum vagina ducitur ensis. 340
336 sq. Observa sarcasmum et vim verborum. 337 sq. incedere tenebras noctis, h.e. oriri, ingruere, ut Tac. Ann. XV, 37, ubi vid. Ernesti. Cf. idem ib. ad III, 26 et 36, pr. Gronov. ad Liv. XXIX, 24, et Drak. ad Liv. I, 57. 340. ducitur, pro educitur, ut IX, 314; vid. Heins. ad Val. Fl. I, 122.
337. incendere noctis Oxon. unde intendere nocti jam ad Val. Fl. VII, 114, conjecerat N. Heins. qui tamen in nota ad h.l. nec cedere noctis verius esse putabat. intendere (se cælo) noctis... tenebras suspic. Drak. qui laudat Gronov. ad Liv. I, 57, ubi tamen ipse pro vulg. lectione adserenda luctatur, et recte quidem, vid. not. Insidere (noctis Quæ t. c. tenebræ) dolet infeliciter, ut sæpe, refinxit Lefeb. adscripta hac nota: «Locus adhuc impervius editoribus. Insidere est stare in castris. Deinde parenthetice lege, cujus exempla dabunt Virg. Æ. IX, 210; Val. Fl. III, 206, et Stat. Achill. I, 229. Hunc modum loquendi nemo perspexit; hinc itaque tot turbæ, tot vana commenta in loco clarissimo. Nec Modius aliis felicior. Sine ullo sensu ed. Drak. incedere noctis. Quæ, etc. Sed det exemplum noctis pro nocte: aliter enim non intelligetur; si tamen ita intelligetur poeta.» incedere noctu, Quod tardent cursum tenebræ, dolet conj. Ernesti. noctes Put. 338. Quæ, non Quod, scripti; tenebræ iidem cum R. 3, ac Parm. itque, non idque, Col.
Tarpeiæ rupes, cognataque sanguine nobis Tecta Jovis, quæque arce sua nunc stantia linquo Mœnia felicis patriæ, quocumque vocabit Summa salus, testor, spreto discrimine iturum. Sed si surda mihi pugnabunt castra monenti, 345 Haud ego vos ultra, nati, dulcemque morabor Assaraci de gente domum, similemve videbit Varroni Paullum redeuntem saucia Roma.»
341. Tarpeiæ rupes; cf. I, 541 --cognataque Tecta Jovis, etc. vid. sup. ad v. 293. 342. arce, septem arcibus, h.e. collibus. 345. Cf. Liv. XXII, 40. --surda, dicto non audientia. 346. morabor, curabo, de vobis sollicitus ero: vel spem reditus mei, quæ vobis est, morabor, differam; quoniam ad vos numquam revertar, et mori tum apud animum statui. 347. Assaraci domum, cf. v. 295.
341. Tarpeia ed. Dausq. et Gryph. ad cujus marg. Tarpeias emend. Casaub. 345. moventi Oxon. Put. R. 2.
Sic tum diversa turbati mente petebant Castra duces: at prædictis jam sederat arvis 350 Ætolos Pœnus servans ad prælia campos. Non alias majore virum, majore sub armis Agmine cornipedum concussa est Itala tellus. Quippe extrema simul gentique Urbique timebant, Nec spes certandi plus uno Marte dabatur. 355
350. Cf. v. 240 sq. --prædictis ab Anna, vel supra dictis. Conf. v. 222 sq. 351. Ætolos campos, ut I, 125. --servans, vid. ad III, 380. 352, 353. Drak. conf. Liv. XXII, 36, et Plut. vit. Fabii, p. 182, qui contrarium ipse tradit vit. Marcelli, p. 299, ut, quem Lefeb. citat, Leonard. Aretin. de b. Gall., pag. 79. Verba itaque non majore agmine ad summam subtilitatem haud exigenda sunt.
349. Ita Colon. ut jam olim conjecerat Barth. Adv. III, 1. Conf. ad I, 264. Vulgo tumidi, versa turbati mente, ut tumidi ad Varronem, et turbati ad Paullum spectet, monente Cell. 350. at, non ac, Col.
Faunigenæ socio bella invasere Sicano Sacra manus Rutuli, servant qui Daunia regna, Laurentique domo gaudent, et fonte Numici:
356 sq. Recensio copiarum, et summorum ejus ætatis virorum, a quibus tam magnæ res gestæ sunt, per opportune descriptioni summæ, quam Romani umquam adceperunt, cladis præmittitur. Aciem Pœnorum silentio prætermittit Silius, quia eam jam sup. III, 222 sq. exposuerat. Præterea Romanis scribebat poeta, quorum magis intererat, suas, quam hostium, copias cognoscere. Eosdem vero illarum enumeratio magis delectare debuit, quam nudum numeri indicium, quod Livius XXII, 36, aliique historici adferunt. Huc adcedit, quod tantum consules nunc conscripserant exercitum, quantus nullo umquam bello antea sub armis fuerat, unde commoda Silio obferebatur occasio ad singulas, si non urbes, certe gentes Italiæ memorandas, et sic universam fere imperii Romani imaginem, simulque cladis magnitudinem lectorum oculis animisque subjiciendam. In qua quidem re iterum ei præivit Virg. Æn. VII, 647 sq. (ubi vid. Heyne), et X, 163 sq. in cujus tamen verbis tantum figurisque variandis non turpiter ingenii vires adtrivit: sed novo rerum ornatu, novis fabulis, et accuratiore sæpius, pluriumque urbium populorumque descriptione ita cum eo certavit, ut locus hic dignus sit, qui in perfectissimis Siliani carminis partibus, et præstantissimis antiquitatis monimentis adnumeretur. Ceterum nos summas tantum res adtingemus, quia otium nobis fecere Hummel. (Handbuch d. alt. Erdbeschr.) Cellar. Geogr. ant., Cluver. in Ital. ant., Vulpius in Vet. Lat. et Heyne in not. et Exc. ad Virg. Æn. VII, ad quos lectores remittimus. In memoria autem nostra penitus id insideat, nos in poeta legendo versari, qui neque ordine, neque subtilitate geographorum in regionum, vel certe locorum urbiumque situ definiendo se adstringi patitur. --Descriptio Latii, tam veteris, quam novi, vel adjecti, quod Æquos, Auruncos, Volscos, Hernicos, Rutulos aliosque populos, finibus ad Lirim fluv. promotis, continebat. Latii incolæ antiquissimi, præter Umbros, fuere Siculi, et post hos Aborigines, quorum rex Faunus fuisse dicitur, unde Faunigenæ sunt Latini; vid. Cluver., p. 787 et 790, inpr. vero Heyne, Exc. IV, V et VIII, ad Virg. Æn. VII, 37 sq., 45 sq. et 795, it. not. et Exc. II, ad Æn. VIII, 314 sq., ubi etiam monuit, Siculos, inter Tiberim et Lirim quondam habitantes, a Silio Rutulis socios, adjici nec satis adcurate Sicanos adpellari, sed exemplo Maronis Æn. VII, 795, et VIII, 328. 357. Sacra manus, vid. ad VII, 9. Sed conf. Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, extr. --Rutuli, servant qui Daunia regna; vid. ad I, 291 sq. 358. Laurenti, conf. ad I, 110. --Numici; vid. sup. ad v. 28.
Quos Castrum, Phrygibusque gravis quondam Ardea misit, Quos celso devexa jugo Junonia sedes 360 Lanuvium, atque altrix casti Collatia Bruti;
359. Castrum Inui, in Rutulis, inter Ardeam et Antium. Cf. Ovid. Met. XV, 727; Martial. IV, 60; Heyne ad Virg. Æn. VI, 776, et Cluver., p. 978. Ab eo diversa sunt Castrum novum Etruriæ, Castrum Prætutiorum, Herculis, Minervæ, etc. --Ardea gravis quondam Phrygibus, Trojanis, regnante Turno, et postea Romanis, propter opes et divitias. Confer I, 292; Liv. I, 57 sqq.; IV, i, 7... 11. Nunc est viculus, propter grave cælum fere desertus. 360, 361. Lanuvium, municipium Latii, celebre cultu Junonis Sispitæ, vel Sospitæ, et Conservatricis. Cf. XIII, 364; Liv. VIII, 14 (ubi vid. Sigon.); XXI, 62; XXII, 1; XXIII, 31; XXIX, 14; XXXI, 12; XL, 19; Plin. XXXV, 3; Æliani H. Anim. II, 16; Cluver., p. 935 sq., Spanh. de U. et P. N. II, p. m. 82, 83; Sigon. ad Liv. VIII, 13; Broukh. ad Prop. IV, viii, 3; Heins. ad Ovid. Fast. VI, 60. --Collatia, urbs in finibus Latii, Sabinis a Tarquinio ademta; vid. Liv. I, 38, et Heyne ad Virg. Æn. VI, 774. --altrix, ut ap. Virg. Æn. III, 273. Cf. ad I, 218. L. Junius Brutus castus, et castitatis vindex; ultor ap. Virg. Æn. VI, 819.
359... 361. Hi versus absunt ab edd. R. pr. Mediol. Marsi et Martini Herbip. 361. Lanuvium Colon. Tell. et R. 2; Lavinium Oxon. et Puteol. Vulgo Lavinum; vid. not. atque, non ac, scripti.
Quique inmite nemus Triviæ, quique ostia Tusci Amnis amant, tepidoque fovent Almone Cybeben.
362 sq. inmite nemus Triviæ, Aricia, vid. ad IV, 367 sq. --Tusci Amnis, Tiberis fl. qui ex Apennino oritur in Tuscia, seu Hetruria, quam dextra ripa tangit, et a Latio, Umbria, Sabinorumque agro separat. Infra Romam Tyrrheno mari infunditur duobus ostiis, quorum sinistro adjacebat Ostia, prima Rom. colonia, ab Anco rege deducta, quæ h.l. innuitur, et adhuc quidem salinas habet, atque episcopum, sed paucos incolas propter aerem pestilentem; vid. Cluver. p. 870. [363.] Almo, seu Almon (vid. Heins. ad Ovid. Fast. II, 601) rivus, non longe a Roma in Tiberim præcipitans, in quo simulacrum Cybeles VI. Cal. April. ablui solebat, unde sacer gurges XVI, 680. Cf. Ovid. Fast. IV, 337 sq.; Spanh. ad Callim. H. in Pall. pr. Barth. ad Claud. b. Gild. v. 119, et Intpp. ad Val. Fl. VIII, 239.
363. trepido Put. et Dausq. et al. quo sensu forte lubricus Almon dicitur Ovid. Fast. IV, 337, judice Lefeb. qui perperam addit: «in c. Tell. legitur Albone. Equidem Almon fuit civitas in Thessalia, a Scythis condita: sed etiam fuerunt Albones in Illyria, quæ gens Slavica, a Scythis quoque orinnda; ut Phryges, qui hoc nomen in Italiam cum Cybeles cultu transtulisse dicuntur. Adjiciam, Germanis quoque sollemne fuisse Deam Hertam (Terram), immo currum ejus, vestes fluvio quotannis lavare: Terra autem eadem ac Cybele. At Germani a Sarmatis, et hi a Scythis oriundi. Hinc videre est, quam ab origine primævæ gentes inter se conveniant.» Vulgg. Cybelen, Κυβέλην, vel Cybellen. Sed Cybeben, Κυβήβην, scripsi, quod etiam suasisse video Drak. ad h.l. ad IX, 293, et inpr. ad XVII, 8, ubi Heins. ad Prudent. περὶ στεφ. X, 196; Spanhem. ad Callim. H. in lavacr. Pall. pr. et Broukh. ad Prop. III, xv, 35, suffragatur, etsi Cybelen scribendum statuerint Stephan. Schediasm. de delectu in lection. Virg. pag. 57, et Barnes. ad Eurip. Bacch. v. 79, quorum ille monet, vocem esse Græcam, ut Philomelam et alias, præcipue a μέλος deductas, hic vero, secundam syllabam nunc longam, nunc brevem esse, ut in Sydonius, et ut prima in Eos, quia Græci Κυβήλη et Κυβέλη, Σιδώνιος et Σιδόνιος, Ἠώς et Ἕως dixerint. Sed vid. præter laudatos VV. DD., Heins. et Heyne ad Virg. Æn. III, 111, et X, 220. Gudius et Burm. ad Phædr. III, xvii, 4, xx, 4; Græv. ad Lucian. T. II, p. 895, et Berkel. ad Steph. Byz. v. Κυβελεια.
Hinc Tibur, Catille, tuum, sacrisque dicatum Fortunæ Præneste jugis, Antemnaque prisco 365 Crustumio prior, atque habiles ad aratra Labici.
364. Vid. ad IV, 187, in V.L. 365. Præneste, Latii urbs, haud procul Roma, in monte amœno sita, teste Strab. V, p. 365 (unde h.l. jugis, et altum Virg. Æn. VII, 682; frigidum Hor. Od. III, iv, 22); hod. Palestrina, in vallem deducta. Celebris fuit Fortunæ templo et oraculo, sortibus Prænestinis; vid. Strab. l.c. Cic. Div. II, 41 et 42; Sueton. Tiber. 63; Prop. II, 32; Cluver. p. 950, et Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, 783 sq. --Antemna, Ἄντεμνα Dionys. L. II, vel Antemnæ, Ἀντέμναι Strab. V, pag. 159; Plin. III, 5; Virg. Æn. VII, 631; urbs Sabinorum, sed a Romulo capta (Liv. I, 9... 11), et Romæ proxima, cis Anienem (ante amnem, unde nomen ei datum tradunt Varro L. L. IV, 5, et Serv. ad Virg. l.c.), non longe ab ejus et Tiberis confluente; vid. Cluver., p. 663. 366. prior, antiquior. --Crustumium (Crustumerium Liv. I, 38, et Plin. III, 5. Crustumeria Liv. II, 19; III, 42: Κρουστομέρεια, οὐ πρόσω τῆς Ῥώμης Dionys. XI, p. 705; unde incolæ urbis Crustumeri Virg. Æn. VII, 631; sed Crustumini Liv. I, 11, dicuntur) Sabinorum opp. de quo vid. Liv. I, 11 et 38, et Cluver., p. 657. --Labicum (ut XII, 534, et παλαιὸν Λαβικὸν Strab. V, p. 164), vel Labici et Lavici (Liv: II, 39; IV, 47; Cic. Agrar. II, 35) Latii opp. unde via Lavicana, ap. Liv. IV, 41; XV, M. P. a Roma. Cf. Liv. IV, 45, 46; V, 16; VI, 21. Labici h.l. et ap. Virg. Æn. VII, 796, vel Labicani, vei urbs ipsa, de cujus situ vid. Cluver., p. 947; Liv. XXVI, 9; Heyne ad Virg. Æn. VII, Exc. VIII, extr., et Franc. Ant. Vitale Diss. de oppido Labici, qua origo etiam, atque compendiosa historia oppidi Montis Compitis in Latio describitur, Rom. 1778, in-4to, ubi ex inscripp. probatur, posterius oppidum hodie la Colonna dici, non Labicum, quod Holsten. putabat.
Nec non sceptriferi qui potant Thybridis undam, Quique Anienis habent ripas, gelidoque rigantur Simbruvio, rastrisque domant Æquicula rura.
367. sceptriferi Thybridis, Θύμβρις ἐϋῤῥείτης ποταμῶν βασιλεύτατος ἄλλων Dionys. laud. a Dausq. qui etiam ad majestatem imperii Romani (quod probat Ernesti, coll. Ovid. Met. II, 259), vel ad submersionem sceptriferi Tiberini epitheton referri posse monet. --qui potant Thybridis undam, ut qui Thybrim potant, ap. Virg. Æn. VII, 715; vid. Heins. ad Ovid. Her. VII, 145. 368. habent, habitant, ut ap. Virg. Æn. VII, 696, et ἔχειν, ap. Hom. Iliad. α, 18; Drak. qui laudat Pricæum ad Appul. Apol., p. 58. Cf. Heins. ad Ovid. Met. IV, 773. --rigantur, ut ap. Tibull. IV, i, 60 et 146, ubi vid. Heyne. 369. Simbruvio in Æquis. «Anio, in monte Trebanorum ortus, lacus tres amœnitate nobiles, qui nomen dedere Sublaqueo (hod. Subiaco), defert in Tiberim,» Plin. III, 12. Hæc sunt Simbruina, vel Simbruvina stagna, de quibus vid. Ern. ad Tac. Ann. XI, 13; XIV, 22, et Cluver., p. 713. --rastris domant, ut ap. Virg. Æn. IX, 608. --Æquicula rura; vid. Heyne not. et Exc. VIII ad Virg. Æn. VII, 746 sq., et Cluver., p. 773.
367. Vulgg. Tibridis. Sed est Θύμβρις. V. Intpp. ad Virg. Æ. III, 500, et VIII, 330 sq. 369. Simbruvio Col. R. 3, et Parm. prob. N. Heins. qui Simbruvina stagna, colles et aquas, non Simbruina, vel cum Lipsio Imbrivina ap. Tac. Ann. XI, 13; XIV, 22, et Cels. IV, 5, scribendum putabat. Simbrunio Ox. Symbruvio R. pr. et Med. Imbruvio Marsi ed. Ven. Imbrivio Lips. ad Tac. Ann. XI, 13. Vulgo Simbrivio.
His Scaurus monitor, tenero tunc Scaurus in ævo; 370 Sed jam signa dabat nascens in secula virtus. Non illis solitum crispare hastilia campo, Nec mos pennigeris pharetram inplevisse sagittis; Pila volunt, brevibusque habiles mucronibus enses: Ære caput tecti surgunt super agmina cristis. 375
370. Scaurus cognomen gentis Aureliæ et Æmiliæ: ex illa notissimi M. Aurelius orator et consul a. U. 656, et C. Aurelius prætor, Liv. XXXIX, vi, 8; ex hac vero, in cujus gratiam poeta hæc inprimis finxisse videtur, M. Æmilius Scaurus, consul a. U. 638; princeps Senatus, orator, censor et iterum consul; ejusque filius, Sullæ privignus, qui P. Lentuli magnificentiam ædilitatis imitabatur; vid. Ern. Clav. Cic. --monitor, rector, dux. 371. nascens in secula virtus; cf. ad II, 511. 372. crispare hastilia, ut ap. Virg. Æn. I, 313. 373. pennigeris sagittis, ut al. alatis, πτερόεντες ὀϊστοὶ, vel ἰὰ πτερόεντα, Hom. Iliad. ε, 171; υ, 68, et pennæ inf. XV, 633. Cf. Burm. ad Val. Fl. VI, 421. 374. Cf. Virg. Æn. VII, 664 (ubi vid. Heyne), et Liv. XXII, 46, med. --habiles; vid. ad IV, 433. Mucronem teretem dixit Virg. l.c. 375. Ære, casside ærea.
374. volant conj. N. Heins. quod tamen ensibus non convenit. Præstiterit colunt, h.e. amant, præferunt, vel poliunt, ut ap. Tibull. I, viii, 9, et Ov. Art. III, 107.
At quos ipsius mensis seposta Lyæi Setia, et incelebri miserunt valle Velitræ,
376 sq. Poeta de Volscis, maximo novi totiusque Latii populo, agit, inserta tamen Hernicorum mentione v. 391... 394. --mensis seposta Lyæi Setia, cujus vinum seponitur, reservatur ipsius Bacchi mensæ, h.e. ea dignum, adeoque præstantissimum est; ut sepositus grex, Martial. II, xliii, 4, et vestis, Tibull. II, v, 8. --Setia (hod. Sezze) colonia Rom. (Liv. VI, 30; VII, 42, al.) et Valerii Flacci patria, non longe a paludibus Pomtinis; vid. Cluver., p. 1021, et S. V. Adlers Nachr. von den Pomtinischen Sümpfen, p. 28 sq. De vino Setino conf. X, 33; Strab. V, p. 229; Martial. VI, 86; IX, 3; X, 74; XIII, 109 et 112; Juvenal. V, 34; X, 27, et Plin. XIV, 6, qui, «Divus Augustus, inquit, Setinum prætulit cunctis, et fere secuti principes, confessa propter experimenta, non temere cruditatibus noxiis ab ea saliva:» unde nec Horatium, nec Catonem, Colum. et Varronem (nec Maronem quoque) ejus meminisse, merito mirabatur N. Heins. --Velitræ (nunc Velletri) colonia Rom. (Liv. II, 31, 34; VI, 13, 21 sq., 36 sq., al.) vini proventu (Plin. XIV, 6), et gente Octavia (Sueton. Octav. 1 et 94) nobilis. Cf. Borgia de Cruce Velitrina, Rom. 1780. --incelebri olim, et Punici belli temporibus, postea celebriore, Mars. Vid. V.L.
376. dapsilibus mensis in mentem veniebat N. Heins. 377. Phetia Col. Rhecia Ox. et R. 3; Rhetia Put. quas lectt. ex. Virg. Ge. II, 96, ortas esse, non male suspicatur N. Heins. et e celebri corrig. idem cum patre suo, quia Veliternus ager minime ignobilis fuerit, si vetustatem oppidi ipsius, et frequentiam civium spectes, unde et Cæsar Augustus duxerit originem, sive ubertatem agri, et vini in eo præstantissimi proventum. Hinc Lefeb. eam emendat. recepit. in celebri, scilicet οὖσαι, conj. Dausq.
Quos Cora, quos spumans inmiti Signia musto, Et quos pestifera Pomptini uligine campi,
378. Cora, vid. ad IV, 220. --Signia (hod. Segni) colonia Rom. (Liv. I, 56; II, 21; VIII, 3, al.) nota opere Signino (Plin. XXXV, 12; Colum. I, vi, 12), piris (Plin. XV, 15; Juven. XI, 73) et vino inmiti, h.e. austero (vid. ad VII, 211), quod ventri sistendo adstringendoque adhibebatur; conf. Plin. XIV, 6; Strab. V, p. 229; Martial. XIII, 113, al., 116; Cels. IV, 5 et 19; Cluv. Ital. Ant. III, 8. 379. Campi et paludes Pomtinæ, (hod. Paludi Pontine) inter Nymphæum et Ufentem, ab Astura ad Terracinam, quæ ab agro Pometino, vel Suessa Pometia (vid. ad v. 398), vicino Volscorum opp., (Gr. Πωμέντια, unde τὸ Πωμέντιον, seu Πωμεντίνων πεδίον Strab. V, p. 159, 161; Dionys. VI, p. 364, al.) nomen adcepisse putantur (conf. V.L.), et olim locum XXIII urbium obtinuere (Plin. III, 5), sed postea creverunt in dies ex aquis, quæ ex montibus in planitiem confluunt, aeremque pestiferis vaporibus, qui vel Romæ sentiuntur, inficiunt. Ingentes sumtus, a Corn. Cethego Cos. a. U. 590 (Liv. Epit. XLVI), a Jul. Cæsare (Sueton. c. 44); Augusto (Horat. A. P. 65), Trajano (teste Xiphilino ap. Dionem), Theodorico (Cassiod. Var. Epist. II, 32 et 33), nostroque ævo a Papis Sixto V (ducta fossa, fiume Sixto) et Pio VI, in paludes siccandas inpensi, nondum operi perficiendo suffecerunt; vid. S.V. Adleri libell. ad v. 377, laud.
378. inmiti, non inimico, Col. 379. Pomptini Col. prob. N. Heins. et al. ob euphoniam. Promptini Oxon. Vulgo Pomtini, vel Pontini, ut ap. Fest. in Pontina tribu, quam æque ac paludem Pontinam a Pontia urbe dictam tradit, et ap. Dion. Cass. XLIV, pag. 242; XLV, p. 274, τὰ Πόντινα ἕλη.
Qua Saturæ nebulosa palus restagnat, et atro 380 Liventes cœno per squalida turbidus arva Cogit aquas Ufens, atque inficit æquora limo, Ducit avis pollens, nec dextra indignus avorum Scævola, cui diræ cælatur laudis honora Effigie clipeus: flagrant altaribus ignes. 385
380. Conf. Virg. Æn. VII, 801, 802. --Saturæ palus, vel ipsa Pomtina palus, quod Cluver. p. 1003, putabat, vel ejus pars. 382. Ufens fl. (Oufens) in Inscrr. et Festo (hod. il Portatore), Terracinæ proximus, per paludes Pomtinas in mare Inferum fluit. 383. avis pollens, ut avis potens et dives ap. Virg. Æn. VII, 56, et X, 201, ubi vid. Heyne in not. et V.L. Cf. inf. v. 524. --dextra, virtute, vel propter eam, non indignus avorum, ut ap. Virg. Æn. XII, 649. Dignus, ut ἄξιος, passim cum secundo casu jungitur; vid. Heins. ad Ovid. Trist. IV, iii, 57, et Drak. inf. ad XII, 81. 384. C. Mucii Scævolæ historia, quam h.l. unus ex ejus posteris clipeo expressam habet (de quo vid. ad IV, 153), vel tironibus nota ex Liv. II, 12, 13, et Flor. I, 10. Gemmas vid. ap. Drak. et de Muciis Ern. Clav. Cic. et Rupert. ad Pompon. O. J. III, 7, §. 39, 41. Scævolæ mors memoratur inf. IX, 370; X, 404. --diræ, magnæ, admirabilis; vid. ad IV, 260; quo sensu ap. Maronem, relligio dira, Æn. VIII, 350. Ed.
382. Malim fere æthera pro æquora, h.e. campos, etsi hoc quoque ferri potest; vid. not.
Tyrrhenum valli medio stat Mucius ira In semet versa, sævitque in imagine virtus. Tunc ictus specie pavitare hoc bella magistro Cernitur, effugiens ardentem Porsena dextram.
386. Tyrrheni in valli medio opinabatur N. Heins. 388. Locus fœde interpolatus, in quo majore cum fiducia destruas aliena, quam moliaris et struas tua. Tunc ictæ species iniere ac bella magistro Col. Tunc icte species nuere ac b. mgro Oxon. Tunc ictæ species numere ac belli Put. Tunc ictæ s. ruere acri bella m. R. 1, 3, Parm. Med. Vulgatam lectionem, Tunc icti specie ruere acri in b. m. cujus difficultates plerique intpp. vel non senserunt, vel callide dissimularunt, et quam Draken. quia de loco hoc conclamato constituere non audebat, asterisco adjecto, servavit, verbis acri in b. m. parenthesi inclusis, adjuvari posse putabat Barth. Adv. III, 1, ut species sit exemplum, quod acre sane magisterium in bello sit, et virtute inaudita percellat mentes paventium, nec minus percusserit Porsenam, quam ferrum militiæ magistrum. Idem conj. Tunc icto spes conciderant, vel corruerant, ac bella magistro, scilicet militiæ Tyrrhenæ, quem Mucius occiderat. Sed magis sententia ejus eo inclinabat, ut totum versum vel spurium, vel certe sequenti postponendum censeret. Posterius placebat etiam N. Heins. qui tamen tentabat (Acti his auspiciis iniere hoc bella m.), ut auspicium sit omen infaustum (ut ap. Senec. Troad. 608), et eo agi, ut ap. Virg. Æn. III, 5. Tunc icti specie furere in fera bella ministri Cernitur, etc. emend. Burm. hoc sensu, Porsenam specie purpurati, seu scribæ vulnerati in furorem actum esse, Tunc icti specie finire hoc b. m. Cernitur, etc. refinxit Lefeb. qui, ut solet, non minus barbare, quam confidenter, præter alia, hæc disputat: «Locum editoribus nimia præcipitantia impervium facile erat restituere. Dic, Porsena tunc effugiens feliciter ardentem dextram Mucii cernitur specie icti (à la vue de ce coup, ut species in Virg. Æn. II, 407, et icti in secundo casu, ut in Gell. IX, 13, extr.) finire bella, (quomodo in clipeo id cerni potest?) hoc magistro, Mucio docente, quid timendum a Romanis conjuratis habebat. Si Burm. scripsisset: Tunc icti specie finire hæc bella ministri, ne minimum ab historia recessisset. Placet mihi admodum hic versus, sed nimium differt ministri a magistro. Saltem fuisset ministro, vel in uno antiquo, et in textum vocassem.» Omnibus his conjecturis longe, puto, præstat ingeniosa illa, quam adtulit Ill. Ernesti, qui arbitratur omnino transponendum esse versum, et sic legendum: Hac acti specie ruere acri in bella magistro, hac effigie clipei, in quo tantum facinus expressum admirabundi spectabant milites, acti, inflammati, ruebant in bella duce tam acri et forti. Vellem tamen, hæc emendatio minus a lectione MSS. abhorreret, et sine versus transpositione carminis nitori atque dignitati consuli posset. Post tot itaque VV. DD. conatus meum judicium non nisi timide interposuisse videri velim, nec tantum mihi sumsisse, ut meliora me dedisse, vel adeo rem acu tetigisse mihi persuadeam. Quum vero scabies mera et rubigo sit lectio, quæ in omnibus libris circumfertur, veniam dabit L.B. quod aliam in ejus locum substituerim, quam, simul ac meliora edoctus fuero, ipse primus damnabo. Olim conjiciebam: Triginta decies iniere hoc b. m., vel Ter centum auspiciis iniere, actus pro conatu, vel sitiere ea, sive hæc bella magistri, h.e. ducis, cujus prima sors exierat; sed nunc reposui: Tunc ictus specie, adspectu, viso, ut ap. Virg. Æn. II, 407; Cic. Tusc. II, 23; IV, 14, al. (nisi malis species sive speciem, quoad habitum oris, τὸ εἶδος) pavitare hoc bella magistro (bella et pericula sibi inminentia tali duce) Cernitur, etc. Possis etiam suspicari: Tunc ictus specie minitantis bella (sive tela, etsi præstiterit magna, sive vana, certe multa) magistri, (ducis conjuratorum, cujus prima sors excidit)... vel Tunc ictus specie (sive species, sive speciem) minitans ac multa magistro Cernitur, effugiens (postquam effugerat), etc. ut apud Liv. II, 12, Quum rex, simul ira infensus, periculoque conterritus, circumdari ignes minitabundus juberet, etc. et ap. Virg. Æn. VIII, 649, Illum indignanti similem, similemque minanti Aspiceres, etc. Ictus specie, ut prope adtonitus miraculo rex ap. Liv. l.c. Similiter ictus (gall. frappé) re nova, metu, conscientia, etc. ap. Liv. I, 16; XXVII, 9; XXXIII, 28; πληγεὶς, vel ἐκπληγεὶς ἦτορ Homer. Iliad. γ, 31; ς, 225; Aristoph. Plut. 673; λόγων Pythag. carm. aur. 22; ἐρωτι Eurip. Med. v. 3. Eadem metaphora, a telo desumta, dicitur percussus (vid. ad II, 113) et perfixus desiderio ac telis pavoris Lucret. II, 360, III, 306. Withof. putabat, vulgatam sic commode lectionem explicari posse: Tunc acri magistro in bella, Mucio Scævolæ, cernitur arte cælaturæ sub specie icti ruere Porsena effugiens, etc. vel legendum esse, tunc his auspiciis ruere acri in bella magistro C., vel potius, Dum victi specie tremere, ac pallescere monstro (h.e. insolito facinore) Cernitur, etc. ut Porsena visus sit ipse trepidare, quasi propria manus arserit; de quo vide Florum, et, qui ab ejus interpr. laudantur, Senecam ac Sidonium. Vir doctus in Allg. Litt. Zeit. a. 1796, N. 139, emendat, Tanta ictus specie finire hoc bella magistro Cernitur, ut sensus sit: ab hoc viro edoctus, quanta sibi pericula obeunda sint, bellum finire constituit. Sed quomodo et talis sententia his verbis exprimi, et aliquis bellum finire in cælatura cerni possit, equidem non adsequor. Withofius autem non librariorum errores, sed ipsius poetæ orationem correxisse videtur. [“II, 113” recte II, 143?]
Quîs Circæa juga, et scopulosi verticis Anxur, 390 Hernicaque inpresso raduntur vomere saxa, Quîs putri pinguis sulcaris Anagnia gleba, Sulla Ferentinis Privernatumque maniplis Ducebat simul excitis; Soræque juventus Addita fulgebat telis: hic Scaptia pubes, 395 Hic Fabrateriæ vulgus; nec monte nivoso Descendens Atina aberat, detritaque bellis Suessa, atque a duro Frusino haud inbellis aratro.
390. Circæa juga, ut ap. Virg. Æn. VII, 799, promont. in orientali fine Latii, quod Circe olim insedisse ferebatur, cujusque urbs Circeii colonia Rom. fuit, in hod. Monte Circello; vid. Heyne Exc. I, ad Virg. Æn. VII. --Anxur; vid. ad IV, 532. 391. Cf. ad v. 376. --Hernica saxa; vid. ad IV, 226. 392. De Anagnia vid. ad V, 543. --putri pinguis gleba, fertilis. Cf. Virg. Ge. II, 203, 204, et Æn. VII, 684, ubi vid. Heyne. 393. Ferentinum (hod. Ferentino), æque ac Anagnia, urbs Latii in Hernicis et colonia Rom. ex Livio nota. Aliud Ferentinum in Etruria ap. Plin. III, 5; Suet. Oth. 1, et Horat. Epist. I, xvii, 8. --Privernum; vid. ad VI, 43. 394. Sora, colonia Rom. (Liv. X, 1) quæ adhuc nomen retinuit. 395. Scaptia, prope Pedum, quod Cellar. in Geogr. ant. ex Festo colligit; clara olim Latii urbs, teste Plin. III, 5. De Scaptia tribu, vid. Liv. VIII, 17, et Suet. Aug. 40; Σκαπτήνιοι Dionys. V, p. 326. 396. Fabrateria, ad Trerum fl. (Strab. V, p. 164) colonia Rom. (Vellei. I, 15) et quidem duplex forte, quia Plinius III, 5, Fabraternos veteres a novis distinguit. 397. Atina, quæ etiam nunc nomen servavit, colonia Rom. Cf. Frontin. de colon. pr. et Cic. pro Plancio c. 8; potens dicitur Virg. Æn. VII, 630. 398. Suessa Pometia, quæ Volscorum μητρόπολις, Strab. V, p. 159, et ἡγεμὼν τοῦ ἔθνους, Dionys. VI, p. 364, passimque vel Pometia tantum, vel Suessa, Σουέσσα, Strab. l.c. dicitur; detrita b. a Romanis sæpius vi victa. Vid. Liv. I, 53; II, 16, 17, 22, 25; IV, 25. Errorem Cell. et Cluver. Ital. ant. p. 1181, qui Suessam Auruncam (hod. Sessa) Atinæ quidem propiorem, sed Campaniæ urbem, innui putabant, jam notavit Drak. Neque audacior hic saltus poetæ est, quod censet ill. Ernesti: nam inde a v. 376... 403 de Volscis agitur, cujus gentis caput a Silio silentio prætermissum esse quis sibi persuadeat? ut taceam hanc, non alteram Suessam bellis detritam esse. Conf. ad v. 379. --Frusino, nunc Frosinone, ad Cosam fluv. cis Lirim. --a duro haud inbellis aratro; v. ad I, 614; et cf. inf. XII, 532; Liv. X, 1.
390. Axur Col. quod tacite recepit Lefeb. et præter Scalig. ad Festum defendit N. Heins. ad h.l. et ad Virg. Æn. VII, 799, ubi eum refellit Heyne. Conf. ad IV, 532. 393, 394. Ita scripti. Vulgo Ferentinos Privernat. maniplos D. s. excitos. Verbum ducebat fraudi fuit librariis, qui non viderunt, illud ad præcedd. spectare. Nec tamen simul h.l. pro cum positum esse, Drak. mihi persuasit. Sulla ducebat eos, qui arant Circæa juga, etc. excitis simul Ferentinis P. m. 398. Sessa Col.
At, qui Fibreno miscentem flumina Lirim Sulfureum, tacitisque vadis ad litora lapsum 400 Adcolit, Arpinas, adcita pube Venafro Ac Larinatum dextris, socia hispidus arma Conmovet, atque viris ingens exhaurit Aquinum.
399. Cf. ad IV, 348 sq. Proprie Liri flumen miscet Fibrenus. 400. Sulfureum, quod in eo tractu Campaniæ sulfur nascitur, auctore Plin. XXXV, 15, sed in collibus præcipue Leucogæis: unde ad colorem aquæ fortasse rectius epitheton referas, quo sensu et lutei sæpe fluvii poetis dicuntur; Ernesti V. Cl. Sed candida ejus aqua laudatur sup. IV, 350, quam sulfuri forte debet. Sic Sulfurea Nar albus aqua Virg. Æn. VII, 517. 401. Arpinum (hod. Arpino) C. Marii et Ciceronis patria. --Venafrum, nunc Venafro, extremum Campaniæ versus septemtr. oppidum, ad Vulturnum, et optimi olei proventu nobile. Non satis commode poeta hujus urbis meminit in descriptione Latii, a cujus tamen finibus non longe abest. 402. Larinum, hod. Larino, in Frentanis, ad dextram Tiferni ripam, haud procul a mari supero situm (vid. XV, 568), municipium (Cic. Cluent. c. 5.), sed nimis remotum a Latii finibus, quos poeta h.l. describit: unde Marsus Larinates hic putabat esse antiquos Latii incolas, quorum nulla nunc exstet memoria. Præter illud Larinum aliud certe alicubi fuisse, non inprobabili judicio ex verbis Plin. III, 11, extr. Larinates, cognomine Frentani, colligas. Plinius paulo ante in eod. cap. Frentanum agrum brevioribus terminis, ad Tifernum, non ad Frentonem fl. productis, definit, et hinc exemplo Melæ II, 4, Larinum Daunis Apulis adtribuit. Cf. V.L. 403. Aquinum (nunc Aquino) ingens, Volscorum πόλις μεγάλη, Strab. V, p. 164; frequens municipium, Cic. Phil. II, 41.
402. Lirinatum emend. Cellar. Geogr. ant. II, 9, p. 822, 823, ed. Lips. a. 1701, ut sint Interramnates, quos Succasinos et Lirinates cognominabant (vid. Plin. III, 5, et Grut. Inscr. p. 431), et qui inter Arpinum et Aquinum sub Casilino monte, et ad Lirim fl. sedes habebant; vid Liv. XXVI, 9. Possis etiam intelligere incolas Liris opp., quod memoratur Melæ II, 4, nisi malis legere Cassinatum. Casinates, vel Cassinates (apud Cicer. Phil. II, 40 al.) dicti a Casino opp. vel Cassino (Cicer. Phil. II, 4), de quo vid. ad IV, 227. [“ad IV, 227”: in Not.] 403. Abest hic versus a R. 2.
Tullius æratas raptabat in agmina turmas, Regia progenies, et Tullo sanguis ab alto. 405 Indole pro! quanta juvenis, quantumque daturus Ausoniæ populis ventura in secula civem!
404. Splendidum M. Tullii Ciceronis elogium, in quod facile poeta incidere poterat, quum Arpinum, ejus patriam, memoraret. Ut itaque memoriam ejus viri, quem non minus fere, quam Maronem, ad imitandum sibi proposuerat, hoc quasi monimento consecraret; unum a majoribus ipsius Arpinatibus aliisque Volscis præfuisse fingit. Comparant Plin. VII, 30; Senec. Suasor. VI et VII; Catull. Carm. L. --æratas turmas, ut æratas acies dixit Virg. Æn. VII, 703; IX, 463. Ἀχαιοὶ χαλκοχίτωνες, Hom. --raptabat; vid. ad IV, 218. 405. sanguis; cf. ad I, 671. --ab alto, antiquo, ut v. 439, et Virg. Æn. VI, 500; vel magno, excelso, ut apud Hor. Od. III, iv, 37; ubi vid. Jani. Cf. Heins. ad Ovid. Fast. IV, 305, et Broukh. ad Prop. II, i, 26. --Tullo Attio, Volscorum rege (vid. Liv. II, 35... 39), quem suum gentilem adpellat Cic. Tusc. I, 16. Cf. inf. XII, 175. De hac regia Ciceronis origine, quam in dubiam vocavit Corrad. in Quæstura, p. 33, vid. quos Dausq. et N. Heins. jam excitarunt, testes, Plut. vit. Cic. (ubi male Τούλλιος Ἄππιος legitur) Euseb. in Chronico, Dionys. Hal. et Aurel. Vict. de Vir. ill. c. 81.
Ille, super Gangen, super exauditus et Indos, Inplebit terras voce, et furialia bella Fulmine compescet linguæ, nec deinde relinquet 410 Par decus eloquio cuiquam sperare nepotum.
408. Imitat. Virg. Æn. VI, 795. super, ultra. --exauditus, notus. 409. voce, eloquentia, ejusque fama. --furialia bella Catilinæ et M. Antonii. 410. Fulmine linguæ; cf. ad I, 421.
411. eloquium Put. eloquii e Parm. recepit Draken. auctore N. Heins.
Ecce inter primos Therapnæo a sanguine Clausi Exsultat rapidis Nero non imitabilis ausis.
412. In hac Sabinorum descriptione poetæ præivit Virg. Æn. VII, 706... 717. Quæ ibi Heyne in not. et Exc. VIII, de plerisque oppidis h.l. memoratis disputavit, omittimus. --Therapnæo, Spartano, a sanguine Clausi; conf. XIII, 466; XV, 547; XVII, 33, et vid. ad II, 8; VI, 303; Heyne, l.c. Heins. ad Ovid. Fast. IV, 305, et Lips. ad Tac. Ann. XII, 25, extr. De C. Claudii Neronis virtute, v. XV, 544 seq., coll. Liv. XXVII, 41... 51, et Hor. Od. IV, iv, 37 seq., ubi vid. Jani. 413. Exsultare, γαυριᾷν, vel ut ap. Virg. Æn. X, 550.
412. Therapnæo scripti. Vulgo Theramnæo, vel Theramneo; vid. ad VI, 303; Theraneo Parm.
Hunc Amiterna cohors, et Bactris nomina ducens Casperia, hunc Foruli, magnæque Reate dicatum 415 Cælicolum Matri, nec non habitata pruinis Nursia, et a Tetrica comitantur rupe cohortes.
414. Amiternum (hod. S. Vittorio, seu Vittore) extremun Sabinorum opp. quod Ptol. Vestinis, quorum finibus etiam adjacet, sed Strabo V, p. 157; Plin. III, 12, et Liv. X, 39; XXVIII, 45, Sabinis adtribuunt. Amiterna, ut ap. Virg. l.c., et Martial. XIII, 20. Plinio et Livio incolæ Amiternini dicuntur, et urbs Ἀμιτέρνη Dionys. I, p. 12. 415. Verbis Casperia a Bactris nomina ducens, poeta, qui ob nominis similitudinem passim miram urbium originem fingit, respicere videtur Caspiram (nunc f. Cashmir), urbem et regionem Indicam, in qua Cossæi velocitate cursus excellebant, teste Dionys. cujus versus excitat Steph. Byz. Καπηρία Indica regio circa montem Vindium intra Gangem, ap. Ptolem. Conf. d’Anville, Antiq. géogr. de l’Inde, p. 40 sq. Marsus et Cell. adludi putabant ad nomen Caspiorum, ultra quos Bactriani, Caspium mare ab ortu contingentes. Cf. Cluver. Ital. ant., p. 644 et 676. --De Forulis, vid. Heyne l.c. --Reate, hod. Rieti, vetus opp. præfectura (Cic. Cat. III, 2) et municipium (Suet. Vesp. 1), ad lacum Velinum, nunc Lago di Rieti dictum. In agro Reatino rosea rura Velini, Virg. Æn. VII, 712; vel tempe Reatina, Cic. ad Att. IV, 15; Plin. II, 103; Varr. R. R. II, i, 14. --magnæ dicatum C. Matri, Cybelæ sacrum. Conf. Heyne Exc. VIII, ad Æneid. VII, extr., p. 142; ed. prior. 417. Nursia, hod. Norcia, ad radices Apennini, unde habitata pruinis, ut frigida ap. Virg. Æn. VII, 716. Tetricus, vel Tetrica Holstenio est montis jugum, quod inter montem Sibyllæ et Asculum super cetera Apennini juga eminet; conf. Heins. et Heyne ad Virg. Æn. VII, 713. De his omnibus vide nost. edit. T. III, p. 336 sqq., 386 sqq. Ed.
415. Casperia Col. vid. Intpp. ad Virgil. Æn. VII, 714. Vulgo Casperula.
Cunctis hasta decus, clipeusque refertur in orbem, Conique inplumes, ac lævo tegmina crure.
418. Omnem hunc locum ad imitat. Virg. Æn. VII, 685... 690 effictum putat Ernesti: sed multum differt inter utrumque. --hasta Sabinis propria, et quiris, vel potius curis, κύρις, dicta; vid. Ovid. Fast. II, 477; (ubi conf. Heins.) Macrob. I, 9; Dionys. II, p. 81, et Fest. voc. quiris. Non desunt, qui inde Sabinos quoque, et ab his Romanos Quirites adpellatos statuant: sed vid. Liv. I, 13, et Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, 710. 419. Coni inplumes, galeæ sine cristis. --lævo tegmina crure; cf. III, 279; Livius, IX, 40, et inpr. Heyne Exc. VIII ad Virg. Æn. VII, 689, p. 135, ed. prior.
418. Forte leg. refectus, h.e. factus. Dura certe videtur Schmidii explicatio: clipeus fertur rotundus. 419. Conique i. Col. et R. 3, Denique et i. Ox. R. pr. Parm. Med. Mars. et Martin. Herbip. lævo tegmina crure scripti, R. 1; Med. at lævi tegmine cruris Mars. et Mart. Herb. Vulgata lectio Vertice et implumes, ac lævi tegmine cruris Ibant debetur Nicandro.
Ibant, et læti pars Sancum voce canebant, 420 Auctorem gentis; pars laudes ore ferebant, Sabe, tuas, qui de proprio cognomine primus Dixisti populos magna ditione Sabinos.
420. Imitat. Virg. Æn. VII, 698, ubi vid. not. Heynii. Cf. sup. III, 346. --Sancum, Semonem Sancum, Deum Fidium, Sabinorum δαίμονα ἐπὶ χώρων, et Curium conditorem, cujus filius Sabus, vel Sabinus; quæ tradunt Cato in Origg. (ubi Sabus divi Sagni gentilis filius dicitur) et ex eo Dionys. Hal. II, 49, ubi vid. Hudson. T. II, p. 335; cf. etiam Mureti Epist. 81 et 82; Heins. et Burm. ad Ovid. Fast. VI, 213, et Broukh. ad Prop. IV, ix, 74. 422. Sabus dicitur pater Sabinus Virg. Æneid. VII, 178, ubi vid. Heyne Exc. IV, p. 118. Alii, v.c. Plin. III, 12, et Varro ap. Festum, Sabinos ἀπὸ τοῦ σέβεσθαι, quod præcipue Deos coluerint, dictos putabant. --proprio, ἰδίῳ, tuo, ut XII, 717.
420. Sangum ed. Marsi Ven. Vulgo Sanctum. Sed Sancum emend. Cell. et N. Heins. vid. not. 421. ferebat scripti. 422. proprio, non patrio, scripti. 423. Rexisti magna ditione corrig. N. Heins. quod placere potest coll. Virg. Æneid. X, 53. Sed abhorret a verbis de proprio c. et minus durum videtur, jungere populos magna ditione, h.e. potentissimos, qui in magno imperio erant, ut utar verbis Cic. Mur. 11, ut magna sit pro magnos, vel magna in ditione, nisi alterutrum potius reponere malis.
Quid, qui Picenæ stimulat telluris alumnos, Horridus et squamis et equina Curio crista? 425
424. Picentes, a Marone silentio prætermissos, et a Sabinis voto vere sacro ortos (vid. Strab. V, p. 228, et Plin. III, 13) commodo loco post hos describit poeta, ut Plinius l.c. --Picenum, vel ager picenus (hod. Abrutium ulterius cum parte Marchiæ Anconitanæ) ad mare superum, cujus incolæ dicuntur Picentes, a quibus deducti Picentini ad mare inferum in veterem Campaniam, quam Silarus amnis (nunc Selo) a Lucanis dividebat, ubi Salernum (Salerno) Picentiam (inf. v. 578, memoratam) et Marcinam condidere; vid. Strab. V, extr. Plin. III, 5; pr. et fere extr. 425. Curio, quo cognomine inclaruere C. Scribonius avus, pater et filius; vid. Ern. Clav. Cic., et de morte Curionis inf. X, 209, 403. --Horridus; cf. ad I, 423. --squamæ, θώραξ φολιδωτὸς. --crista equina, κόρυς ἵππουρις, vel ἱπποδασεῖα ut ap. Virg. Æn. X, 869, ubi vid. Cerda.
424. Quid, qui (quod, Barthio monente, admirationem commode infert) scripti et priscæ edd. ante Junt. in qua Nicander Et qui dedit.
Pars belli quam magna venit! non æquore verso Tam creber fractis albescit fluctus in undis; Nec cœtu leviore, ubi mille per agmina virgo Lunatis acies imitatur Martia peltis, Perstrepit et tellus et Amazonius Thermodon. 430
426. Pars belli magna, ingens ejus momentum, vir fortissimus, ut apud Virgilii Æneid. X, 427; cf. supra ad librum V, 329. --Egregiæ comparationes, quibus et multitudo et inprimis agilitas Picentum adumbratur. Priorem magis exornaverat poeta I, 468 seq. ubi vid not. --æquore verso, non remis, ut ap. Virg. Æn. V, 141, et X, 208, sed ventis; vide Burm. ad Val. Fl. IV, 725. 427. fractis, non vi remorum, quod putabat Burm. ad Val. Fl. I, 363, sed χέρσῳ ῥηγνυμέναις, ut ap. Hom. Iliad. Δ, 425. --albescit spuma, ut ap. Virg. Ge. III, 237, ubi vid. Cerda et Heyne. 428 sq. Imitat. Virg. Æn. XI, 659 sq. ubi vid. Heyne; cf. sup. II, 73 seq. --leviore; vid. ad III, 394. --virgo Martia, Penthesilea, acies imitatur; conf. V.L. 430. Perstrepit, ut ap. Virg. Æn. VI, 709.
426. æquore verno conj. N. Heins. et v. 429, aciem minitatur, vel molitur, vel, quod ceteris præferebat, meditatur, Barth. Adv. I, 5, suspicatur acies iniit Mavurtia; sed recte monet, h.l. forsan de exercitatione, non de prælio Amazonum agi. Cf. a Lefeb. laud. Senec. Med. 214, acies imitatur, ut belli simulacra ciere dixit Virg. Æn. V, 585, 674.
Hic et, quos pascunt scopulosæ rura Numanæ, Et quîs litoreæ fumant altaria Cupræ, Quique Truentinas servant cum flumine turres, Cernere erat: clipeata procul sub sole corusco Agmina sanguinea vibrant in nubila luce. 435
431. Numana, hod. Humana, a Siculis condita, teste Plin. III, 13; municipium Rom. Vid. Gruter. p. 446. 432. Cupra litorea, ad mare Adriat. sita, ut maritima ap. Gruter., p. 108, n. 7; diversa a Cupra montana, in interiori Piceno, prope Ripam Transonam, teste Ptolem. III, 1, et D. Azolino, hujus loci episcopo, ap. Holsten. in Ital. p. 137, unde Cuprenses, cognomine Montani, ap. Plin. III, 13. Condita est ab Etruscis, et ab Etrusco nomine Junonis, cujus templum (h.l. altaria) in edito loco versus mare positum Hadrianus restituit, (vid. Gruter. p. 1016, n. 2.) Κύπρα dicta, si fides habenda Strab. V, p. 166. Sed a Siculis potius Junonis sacra e Græcia advecta, templumque exstructum esse, docet Jos. Colucci in Cupra maritima, antica città Picena, illustrata, Maceræ 1779, 4, qui etiam in situ urbis definiendo discrepat a Cluver. p. 734. 433. Truentum, seu castellum et castrum Truentinum (Mel. II, 4; Cic. ad Att. VIII, 12 et 18) opp. natura munitum, ad ostium Truenti fl. (hod. Tronto) in ora maris; Plin. III, 13, 15. 435. cf. Virg. Æn. VII, 526, 7. --vibrant; vid. ad I, 539. --sanguinea luce, rutili aeris. Cf. supra II, 586; IV, 517; Virg. Æn. II, 207.
431. scruposæ opinabatur N. Heins. Conf. ad VII, 274. 435. vibrant in lumina Oxon. vibrant rutilantia conj. N. Heins. sanguineam vibrant in nubila lucem Drakenborch. cui tamen id non necesse videtur.
Stat fucare colos nec Sidone vilior Ancon, Murice nec Libyco; statque humectata Vomano Hadria, et inclemens hirsuti signifer Ascli.
436. Stat, adstat, adest. --Ancon, Ἀγκὼν, quia in angusto duorum promontt. montt. ex diverso coeuntium inflexu cubiti imagine sedet, teste Mela II, 4, vel, quia adposita est prom. Cumero (hod. il Monte Guasco) in ipso flectentis se oræ cubito, ut utar verbis Plin. III, 13, vulgo, ut etiam nunc, Ancona dicta urbs (vid. Oudendorp. ad Cæs. B. C. I, 12), in ora maris, a Syracusanis, Dionysii tyrannidem fugientibus, si Straboni V, p. 166, 241, vel si Plinio l.c. et Solino c. 12, fides habenda, a Siculis condita, ubi templum Veneris (Catull. carm. 36), et portus, a Trajano refectus, in cujus honorem arcus triumphalis e pulchro marmore positus est, qui a temporis injuria integer fere mansit. Anconam vini et tritici feracem dicit esse Strabo; sed non alius, quod sciam, præter Silium, a lanæ infectura eam laudat, nisi auctore Dausq. ap. Martial. XIII, 125. Ancon pro Aulon refingatur. Sed vid. Hor. Od. II, vi, 18, et ibi Jani. Purpura Sidonia, vel Tyria satis nota: de murice Libyco, cf. ad XVI, 177, et 355. 438. Hadria, nunc Altri, Hadriani patria et colonia, quam ab oriente Matrinus, (Strab. l.c.) ab occid. Vomanus, qui hod. Vomano dicitur, humectat, h.e. præterfluit (Plin. III, 13); diversa et, ut Cluver. p. 646 suspicatur, deducta ab ejusdem nominis urbe in Venetis ad Tartarum fl. inter Padum et Athesim. Mare Hadriaticum alii ab hoc, alii ab illo opp. quod tamen VII M.P. ab eo abest, dictum putant. --Asculum, Ἄσκλον, nunc Ascoli, colonia Piceni nobilissima (Plin. III, 13; Gruter. p. 465), caput gentis (Flor. I, 19.) et municipium (Cic. pro Sulla 8), natura munitum, et muro, montibusque silvestribus, vix ulli exercitui perviis (vid. Strab. V, p. 166, al. 369), inclusum, unde hoc loco inclemens forte, et hirsutum, h.e. durum et asperum, quale montanum ac silvestre hominum genus esse solet, dicitur. Marsus voce hirsuti ad pennas Pici, qui et inclemens fuerit, quum amorem Circes sperneret, adludi putabat. Cave tamen hoc oppidum confundas cum Asculo Apulo, ubi Pyrrhus cum Fabricio Curioque Coss. adverso prælio conflixit. Vid. Plut. in Pyrrho et Flor. I, 18, 439.
438. Hadria pro Adria scripsit Drakenborch. suadente N. Heins. vid. ad I, 54.
Hoc Picus, quondam nomen memorabile ab alto Saturno, statuit genitor, quem carmine Circe 440 Exutum formæ volitare per æthera jussit, Et sparsit plumis croceum fugientis honorem.
439 sq. Cf. V.L. et Virg. Æn. VII, 48 sq. 187 sq. ubi vid. Heynii not. et Exc. V, in quo de Pico et hujus mythi origine disputat. --genitor, ut parens II, 654. --nomen memorabile ab alto Saturno, prorsus ut sup. v. 31. Cf. ad v. 405, et IV, 729. 442. Sparsit, adspersit, plumis honorem, doctius pro, sparsit plumas honore (ut sparsit coloribus alas, dixit Virg. Æn. VII, 191), et hoc pro, dedit ei pennas crocei, vel pulchri coloris. Cf. ad IV, 755, et VII, 447, in V.L.
439. Hoc Picus ex emendat. N. Heins. recepi cum Draken. et Lefeb. Sed illi recte jungebant Hoc, scilicet Asculum Picus statuit, h.e. condidit (vid. ad I, 24); hic vero Hoc nomen, scilicet Piceni, ni fallor: nam ipsi non placuit, nos docere, quod nomen intellexerit. Id quidem adridere potest, quoniam v. 443, totius telluris mentio fit, et nomen Piceni vulgo deducitur a pico, cujus avis ductu Sabinos (cf. not. ad v. 424) in has oras venisse memorant Strabo V, p. 166, al. 368, et Festus voc. Picena regio: quamvis alii a pice agrum Picenum (quasi piceum) putant dictum. Sed illa ellipsis dura est, et quo tum verba memorabile ab a. S. referenda? Forte post v. 442 excidit alius, quo totam regionem a Pico, Asculi conditore, nomen adcepisse poeta declaravit. Vopicus scripti. Vos Picus corrig. Barth. Adv. I, 5. Ut Picus Rom. 1, 3, Med. Vulgo Vepicus, quod exponunt, parvus Picus, ut Vejovis, vegrandis, etc. quia ex homine avis factus sit; prob. Dausq. qui non minus inepte pro statuit emend. Fauni, vel potius Fatui (quod nomen alii Fauno dant, teste Festo voc. Picus) genitor (vid. Virg. Æn. VII, 48), quod recepit Cell. Sic et Livineium conjecisse, et in ed. Basil. Henr. Petri editum esse, notavit ad marg. Silii sui Cortius, et ex eo Ernesti. 441. Exemtum Rom. 1, 3, Parm. Med. 442. croceum plumis Col.
Ante, ut fama docet, tellus possessa Pelasgis, Quîs Æsis regnator erat, fluvioque reliquit Nomen, et a sese populos tum dixit Asilos. 445
443. Cf. quæ de variis modis, quibus veteres scriptores priscam de Pelasgorum in Italiam adventu famam tradiderint, disputat Heyne in Exc. III, ad Virg. Æneid. lib. VIII, Tom. III, pag. 482, nostræ editionis, ubi præter alia docet, teste Hellanico apud Dionysium Halic. I, 28, Pelasgos in sinum Hadriat. adpulsos in interiora Italiæ inmigrasse. 444. Æsis fl. (hod. Gesano) urbem Umbriæ ejusdem nominis, quæ nunc Iesi dicitur, præterfluit, et Picenum ab Umbria dirimit, unde v. 448, iterum memoratur. 445. Cf. V.L.
445. Asisos ex emendat. Scalig. recepere Cell. et Lefeb. quia Asilorum nemo mentionem facit. Recte, opinor; etsi Asisium (Ptol. Ἀσίσιον, hod. Assisi), Umbriæ opp. est in monte trans Clasium fl. Francisci monachi patria, cujus incolæ Asisinates apud Gruter. p. 21, n. 11, et Plin. III, 14 (ubi tamen omnes MSS. Asirinates exhibent) dicuntur, et Ἀσίσινοι Procop. b. Goth. III, 12. Nam ab Æsis nomine Asili vocari ac formari non possunt, et Picenum, Umbriæ vicinum, ab qua Æsi fl. dividitur, olim forte latius patuit, vel poeta, nominum similitudine inductus, fines imperii, quod Æsis tenuisse fingitur, nimis dilatavit.
Sed non ruricolæ firmarunt robore castra Deteriore, cavis venientes montibus, Umbri. Hos Æsis Sapisque lavant, rapidasque sonanti Vertice contorquens undas per saxa Metaurus,
446. Apte nunc recensentur fluvii et urbes Umbriæ, Piceno vicinæ; quæ nunc Urbino et Spoleto dicitur. Virgilius etiam hanc regionem silentio præteriit. --De Æsi, v. ad v. 444. 448. Sapis fl. hod. Savio, cujus pars superior fines Umbriæ circa Sarsinam perstringit (unde tribus Sapinia ap. Liv. XXXI, 2), inferior per extremam Galliæ Cispad. partem fluit. Conf. Intpp. ad Plin. III, 15, pr. et Lucan. II, 406. --Hos lavant, ut rigat, vel irrigat ap. Tibull. IV, i, 60, et 146. 449. De Metauro, vid. ad VII, 486. --Vertice; conf. ad III, 475.
448. lavans Oxon. Pro lavant, quod etiam N. Heinsium offendisse video, quia mox lavat sequitur, forte juvant, vel potius rigant legendum. 449. Mataurus Col. vid. ad VII, 486.
Et lavat ingentem perfundens flumine sacro 450 Clitumnus taurum, Narque albescentibus undis In Thybrim properans, Tiniæque inglorius humor, Et Clanis, et Rubico, et Senonum de nomine Sena.
451. De Clitumno; vid. ad IV, 544 sq. --Nar (hod. Nera) albescentibus undis; cf. Virg. Æn. VII, 517, ubi vid. Intpp. 452. Tinia, nunc Topino, parvus fl. (unde inglorius humor) qui cum reliquis, h.l. memoratis, Tiberi miscetur. --Tiniæ humor; cf. ad IV, 599, et V.L. 453. Clanis a Dausq. male confunditur cum Clanio, seu Liri, de quo vid. v. 335; cf. V.L. --Rubico, qui Italiam prop. a Gallia Cisalpina sejungit, vel tironibus notus ex Sueton. Cæs. c. 31, et Lucan., I, 185, 213 sq. Hodie dicitur vel Rugo, seu Rigo, judice Cluver. p. 296, vel Luso, vel denique Pisciatello, seu Pisatello. Hoc plurimus etiam Volckmanno V.C. probabilius videtur. Cf. Cl. Oberlin ad Vib. Sequest. p. 176 sq. et Intpp. ad Plin. III, 15, pr. --Sena, ut XV, 556, et Lucan. II, 407, Cluverio, p. 610, est fluvius, qui nunc Cesano vocatur, IV millibus ante Senogalliam, vel Senam (hod. Senigaglia), a Senonibus Gallis, Alpes transgressis, conditam.
452. Tuniæque scripti. Sed Tinia dicitur Plin. III, 5; Τενέας Strab. V, p. 227, unde Casaub. Teneæque h.l. scribendum censebat, quod jam notavit Draken. 453. Clanis, seu Glanis (hod. la Chiana) cum Tinia etiam jungitur a Plin. III, 5, ubi Tiberis, inquit, navigabilis, sicuti Tinia et Glanis influentes in eum. Sed quoniam fluvius Etruriæ est, in cujus finibus ex Clusina palude trans Tiberim oritur, recte, opinor, Clasis reposuit Lefeb. suadente Cluver. Ital. ant. p. 701, ut intelligatur Clasius, qui per Umbriam lapsus Tiniæ et sic Tiberi miscetur. Sena, non Senæ, Colon.
Sed pater ingenti medios inlabitur amne Albula, et admota perstringit mœnia ripa. 455
454. pater; vid. ad I, 606. --medios populos Latinos, Ernesti. Forte minus durum erit, si retuleris ad fluvios modo memoratos, etsi proprie isti ab utraque parte in Tiberim, qui Umbriam ab Etruria dirimit, inlabuntur. Cf. ad v. 399. 455. Albula, cf. ad VI, 391. --mœnia Romæ. --perstringit, cf. ad IV, 350.
455. admota, non immota, Col. præstringit tacite rescripsit Lef. et frustra.
His urbes Arna, et lætis Mevania pratis, Hispellum, et duro monti per saxa recumbens Narnia, et infestum nebulis humentibus olim Iguvium, patuloque jacens sine mœnibus arvo Fulginia: his populi fortes, Amerinus, et armis 460 Vel rastris laudande Camers, his Sassina dives Lactis, et haud parci Martem coluisse Tudertes.
456. Arna, Ἄρνα, Ptol. III, 1, nunc Civitella d’Arno, trans Tiberim, ex adverso Perusiæ, unde Arnates, ap. Plin. III, 14. --lætis Mevania pratis, cf. IV, 544; VI, 645 seq. 457. Hispellum, Ἴσπελον. Ptol. Εἰσπέλλον, Strab. Colonia Julia, (Grut. p. 351.) postea Flavia Constans a Flavio Constantino Cæsare dicta, hod. Spello. --duro monti per saxa recumbens, cf. Claud. Cons. Hon. VI, 515, et Martial. VII, 92. 458. Narnia, olim Nequinum, sed colonia eo adversus Umbros missa, a Nare fl. Narnia, nunc Narni, adpellata. Conf. Liv. X, 10, et Plin. III, 14. 459. Iguvium, hod. Gubbio seu Ugubio, sed rectius Eugubio. Cf. V.L. 460. De Fulginia, vid. ad IV, 545. --Ameria, nunc Amelia, municipium notum ex Cic. pro Rosc. Am. c. 6, 7. Cf. Plin. III, 14, extr. 461. De Camerte, vid. V.L. et ad IV, 157. --Sassina, hod. Sarsina, Plauti patria, in sinistra Sapis ripa, dives lactis, h.e. pecoris. Cf. V.L. et Martial. I, 43, (ubi cod. Thuan. Sasina pro fiscina et fuscina exhibet, monente N. Heins.) et III, 58. 462. haud parci Martem coluisse Tudertes, cf. ad IV, 222, et Cluver. II, 7, 633.
456. Arma scripti, R. 1, et Med. lætis, non latis, scripti et R. 2. vid. ad VI, 645. 457. Hisbellum Col. Hispellum, et dumosa jugi p. s. r. N. malebat N. Heins. propter verba Martial. lib. VII, ancipiti vix adeunda jugo Narnia. 458. viventibus Oxon. unde uventibus corrig. Barth. Adv. I, 5, et N. Heins. Conf. ad III, 522. 459. Ingenium Put. R. 1, 3, Med. Igninum Oxon. Inginium Parm. Inginum Mars. et recentt. edd. Ignuvium Col. proxime verum, vid. Manut. ad Cic. Ep. ad Att. VII, 13, Oudend. ad Cæs. B.C. I, 12, et, quos N. Heins. laudavit, Plin. XXIII, 4, extr. (ubi idem nomen in vulgg. edd. mendosum circumfectur) Gruter. p. 347, et Cluver. p. 624, qui plures inscriptt. adfert. in mœnibus conj. N. Heins. 461. Camars Col. et Put. ut ap. Liv. X, 25, Clusium, quod Camors olim adpellabant. Καμάρινον Strab. et Ptol. Conf. Gœfii Ind. geogr. in Scr. R. A. et Cluver. p. 613. Sassina Col. et Oxon. prob. N. Heins. ut ap. Gruter. p. 120, 297, 322, 474, 522, 923; Martial. III, 58; IX, 59, Reines. Class. VII, Inscr. 20. Vulgo Sarsina, Σαρσίνα Strab. V, p. 157, Σαρσινάτοι Polyb. II, 24. Sarsinates ap. Gruter. p. 1095, et Plin. III, 14. Saxina Put. ditis Tell.
Ductor Piso viros spernaces mortis agebat Ora puer, pulcherque habitum; sed corde sagaci Æquabat senium, atque astu superaverat annos. 465
463. De Pisonis morte, vid. X, 251, 404. 464 sq. Cf. IV, 426, et VI, 20. Plura exempla desideranti suppeditabunt Drak. et quos laudat.
464. Ora, Colon. et Oxon. pulcherque habitum, Colon. pulcherque habitu, R. 2; puerque habitu, Oxon. et Puteol. Vulgo Ore puer, puerique habitu, probb. Dausq. et Barth. Ora puer; puerumque, vel puerosque habitu, sed corde sagaci Æquabat s. maluerit Burmann. non inprob. Drakenborch. et Lefeb. ut sub molli habitu virilis animus et prudentia latuerit. Conf. ipse Burmann. ad Val. Fl. V, 593.
Is primam ante aciem pictis radiabat in armis, Arsacidum ut fulvo micat ignea gemma monili.
466. De pictis armis, vid. Heyne ad Virg. Æneid. VIII, 588; XII, 281, et Barth. V.C. ad Propert. IV, iv, 20; x, 21. 467. Imitationem Virg. Æn. X, 134, notat Drak. et Arsacidum monile cum dilectu positum monet, tum quod gemmæ in Perside reperiantur, tum quod eas vestibus addere solerent, de quo vid. Barth. ad Claud. Cons. Hon. III, 203. --Arsacidæ, successores primi Parthorum regis, h.l. Persæ, ut apud Lucani Pharsal. X, 51.
466. primum Colin. et Dausq. raptis superabat in armis R. 1, 3, Med. culpa male festinantis librarii, ex præc. versu, ut passim alibi (vid. Drak.), vocem repetentis; unde conjecturæ N. Heins. hinc ortæ, pictis rutilabat, et rutilis vibrabat in armis parum solido nituntur fundamento. Conf. a Draken. laud. Prop. IV, i, 27, Nec rudis infestis miles radiabat in armis. Vulgg. in armis Arsacidum, et fulvo, etc. in armis: Arsacidum ut fulvo Col. probb. N. Heins. Drak. et Lefeb.
Jamque per Etruscos legio completa maniplos Rectorem magno spectabat nomine Galbam.
468. Describitur Etruria, (hod. Magnus Ducatus Tusciæ seu Florentinus) quam XII primum populi tenuere, ab oppidis nominati, quæ Cluver. et Holsten. ita recensent: Clusium, Perusia, Cortona, Vetulonium, Volaterra, Arretium, Tarquinii, Rusellæ, Falerii, Cære, Veii, Volsinii. De his aliisque oppidis, a Silio memoratis, vid. Heynii not. et Exc. III ad Virg. Æneid. VIII, 478 sq., et Exc. I ad Æn. X, 166 sq., quæ loca, a poeta nostro expressa, omnino comparari cupio. 469. Silius, quod jam alii viderunt, respexit Galbam Imperatorem, qui «in atrio stemma proposuit, quo paternam originem ad Jovem, maternam ad Pasiphaen, Minois uxorem, referret,» teste Sueton. Galb. 2. Fabula de Pasiphae vel tironibus nota; sed de ejus sensu et origine consulant Heyn. ad Virg. Æn. VI, 24 sqq.
Huic genus orditur Minos, inlusaque tauro 470 Pasiphae, clarique dehinc stant ordine patres.
470. Verba tauro inlusa, Lefeb. accipit, quo sensu corrupta dicitur, Prop. II, xxxii, 58; ludificatus virginem, Terent. Eun. IV, iii, 3. subposta, et sic inclusa, Virg. l.c. Inludere verbum esse obscenæ significationis, observat N. Heins. coll. Sueton. Tib. 45. Tacit. Ann. XIII, 17; XVII, 72; Apul. Met. 1, et Lactant. Inst. VI, 23. Sic et ludere ludum, dixit Terent., Eun. III, v, 39, et ludus ætatis (ἐρωτικὴ παιδία) Liv. XXVI, 50. 471. stant, sunt, (vid. ad II, 639 in V.L.) vel poeta potius imagines in atrio ordine positas innuit.
470. genus orditor Col. prob. Modio, nec inprob. Lefeb. quum sit elegantia Græca, et veteres orditus pro orsus dixerint, quod ignoraverit N. Heins. qui tum orsor dicendum censuerit. --Inlusaque e Colon. recepi cum Lefeb. et Ernesti. Idem adridebat N. Heins. a quo merito reprehenditur Modius, qui in eodem cod. inclusaque, quod Cell. recepit, scriptum monet et probat, quum tamen vaccæ, non tauro, inclusa fuerit Pasiphae. Idem Heins. commissaque tauro (ut Venus commissa ap. Prop. IV, vii, 19, et hora nos commisit in unum ap. Ovid. Epist. XI, 21) vel incestaque t. tentat; sed vulgatam lectionem invisaque tauro, quam Barthius male interpretetur infamem tauri amoribus, (quum verisimile non sit, Silium genti Sulpiciæ voluisse exprobrare dedecus amati a Pasiphae tauri) defendi posse putat ex Virgil. Ecl. VI, Ovid. A. A. I, 289 sq. et inpr. Prop. III, xvii, (al. 19) 11: Testis (Pasiphae) Cretæi fastus quæ passa juvenci; ex quibus locis pateat, eam a tauro repudiatam, adeoque ei invisam fuisse, inmissa, vel inmixta corrig. Beroald. Withof. conj. insessaque tauro P. coll. Stat. Silv. I, i, 58; Ovid. Art. Am. I, 293, et Ep. Her. IV, 57; vel, si non verius, certe decentius, furiosaque tauro.
Lectos Cære viros, lectos Cortona superbi Tarcontis domus, et veteres misere Graviscæ.
472. Cære hod. Cerveteri, cujus priscum nomen Agillæ, vid. Virg. Æn. VII, 652, et VIII, 478. Urbs ipsa et formula loquendi, in Cærites, vel Cæritum tabulas referri, notissima ex Liv. V, 40, 50; VII, 20, et Gell. XVI, 13, ubi vid. Intpp. --Cortona, quæ nomen hodieque servat, Κυρτώνιον, dicitur Polyb. III, 82; sed Κόρτωνα, Ptol. et aliis. Vid. ad IV, 719. --Tarcon, Telephi f. qui cum Tyrrheno fratre in Italiam venisse, et Tarquinios, Etruriæ urbem, condidisse dicitur. Vid. Steph. Byz. Vid. Ταρχώνιον, Strabon. V, p. 152, al. 191 et 336. A. Justin. I, 20. Hinc post Cortona distinguendum crediderim, ut superbi Tarcontis domus sint Tarquinii, quod certe oppidum a poeta silentio prætermissum esse mireris. Cf. tamen omnino Heyn. Exc. III ad Virg. Æn. VIII, extr. unde disces, ab aliis alias Etruriæ urbes, ab eodem conditas, memorari. 473. Graviscæ, cf. Virg. Æn. X, 184, et ibi Heyn. Exc. I, p. 416.
472. Cære, Καῖρε, vel Καίρη, non Cere, Col. Corona Oxon. Put. R. 3. 473. Tarconis, ut Τάρκωνα ap. Strab. scribendum puto, et sine adspirat. etsi Τάρκων Steph. Byz. dicitur. Conf. Pier. Heins. et Heyne ad Virgil. Æn. VIII, 506, 603; XI, 727. Grabiscæ Col. solenni librarr. errore v.c. inf. v. 505, 543, 606; X, 460; Draken. qui præterea laudat Reines. comment. ad Inscr. Class. I, 10. Conf. not. ad I, 236. Graniscæ R. 1, et Med.
Nec non Argolico dilectum litus Haleso Alsium, et obsessæ campo squalente Fregenæ. 475
474. Argolico Haleso, ut Agamemnio Haleso, ap. Virg. Æn. VII, 723, ubi v. Heyne Exc. VIII, p. 139. Cf. et Heins. ad Æn. X, 352. 475. Alsium, Ἄλσιον Strab. V, p. 225, et Ptol. colonia (Vellei. I, 14.) ad oram marit. sita, hod. forsan Palo, castrum gentis Ursinæ et Farnesianæ in ducatu Braciani, XVIII M.P. a Roma, quod putabant Cluver. p. 497, et Hard. ad Plin. III, 5 seu 8. --Fregenæ, IX M.P. ab Alsio, (vid. Antonin.) nunc la Macarese, villa Ducis Matheii, non longe ab ostiis Tiberinis. In maritimis coloniis numeratur a Liv. XXXVI, 3, et cum Alsio jungitur a Plin. l.c. et Strab. V, p. 156. al. 225. Γραουίσκιον, καὶ Πῦργοι, καὶ Ἄλσιον, καὶ Φρεγηνία. squalente campo sterili. Cf. Virg. Ge. I, 507, et sup. ad I, 211.
474. Haleso, non Aleso, Col. et R. 2. 475. Usium scripti, R. 1, 3, Med. Mox Fregenæ ex ed. Marsi recepi, quod et tacite fecit Lefeb. Ita pro Fregellæ, quæ Volscorum urbs est, (vid. ad V, 542) legendum esse, post Cellar. Geogr. II, 9, et Cluver. p. 498, jam monuere N. Heins. et Drak. Conjicerem Rusellæ (quæ una ex XII oppidis veterum Tuscorum et prisca colonia fuit, cujus clara restant vestigia); nisi Fregenæ propius ad vulgatam lect. adcederet, et prior syll. voc. Rusellæ longa forte esset. Ρουσέλλαι certe Ptolem. dicitur. [“ad V, 542”: in Not.]
Adfuit et sacris interpres fulminis alis Fæsula, et antiquus Romanis mœnibus horror Clusinum vulgus, quum, Porsena magne, jubebas Nequidquam, pulsos Romæ inperitare Superbos.
476. Verba sacris interpres fulminis alis, ad haruspicinam spectant, quam Romanos ab Etruscis adscivisse nota res est. --fulminis alis, ut ap. Virg. Æn. V, 319. Val. Fl. II, 97; VI, 56, ad quæ loca vid. Intpp. --sacris alis, ut divinis flammis III, 344. 477. Fæsula, Φαίσολαν passim adpellat Polyb. sed τὰ Φαίσολα, II, 25. Φαισοῦλαι, Ptol. et Appian. b. Civ. II, 2. Fæsulæ, Sallust. Cat. 24 et 27. Cic. Cat. II, 9, nunc Fiesole, III, M.P. supra Florentiam, ad Apennini radices. --Hæc vel tironibus nota ex Liv. II, 9 sq. 478. Clusium, hod. Chiusi, Porsenæ olim regia, ad Clanem fluvium sita, quæ tridui spatio ab Roma aberat, teste Polybio, lib. II, 25.
477. Fæsula, non Fesula, Col. ut ap. Græcos (vid. not.) et Gruter. p. 533, n. 5. Fesula soli Plin. III, 5, dicitur.
Tunc quos a niveis exegit Luna metallis, 480 Insignis portu, quo non spatiosior alter Innumeras cepisse rates, et claudere pontum, Mæoniæque decus quondam Vetulonia gentis.
480 sqq. Luna, in cujus ruinis alia ejusdem nominis urbs condita est, trans Macram fl. (Magra) qui Etruriam a Liguria dirimit, et Lunam ejusque portum, litori Ligustico adjacentem, interfluit. Portus Lunensis, seu verius sinus, (unde et sinus Erycis ap. Ptolem. et nunc Golfo della Spezia seu Spezza) λιμὴν μέγιστος τε καὶ κάλλιστος, ἐν αὐτῷ περιέχων πλείους λιμένας ἀγχιβαθεὶς πάντας, οἷον ἂν γένοιτο ὁρμητήριον θαλαττοκρατησάντων ἀνθρώπων τοσαύτης μὲν θαλάττης τοσοῦτον δὲ χρόνον. Περικλείεται δ᾽ ὁ λιμὴν ὄρεσιν ὑψηλοῖς, (unde h.l. claudere pontum) ἀφ᾽ ὧν τὰ πελάγη κατοπτεύεται, καὶ ἡ Σαρδὼν, καὶ τῆς ἠϊόνος ἑκατέρωθεν πολὺ μέρος, teste Strab. V, p. 153, al. 222, al. 339. Marmore totum quidem litus Ligusticum, omnisque Alpium maritimarum tractus abundabat; præcipuæ tamen lapicidinæ in portu seu sinu Lunensi fuere, unde h.l. niveis metallis, h.e. candido marmore, ut ap. Stat. Silv. I, v, 36, (ubi vid. Barth.) III, i, 5; inpr. IV, iii, 99. Commentarii instar iterum sint verba Strab. l.c. ab aliis jam adscripta: Μέταλλα δὲ λίθου λευκοῦ τε καὶ ποικίλου γλαυκίζοντος, τοσαῦτ᾽ ἐστὶ καὶ τηλικαῦτα μονολίθους ἐκδιδόντα πλάκας καὶ στήλας, ὥστε τὰ πλεῖστα τῶν ἐκπρεπῶν ἔργων, τῶν ἐν τῇ Ῥώμῃ, καὶ ταῖς ἄλλαις πόλεσιν, ἐντεῦθεν ἔχειν τὴν χορηγίαν. Plura de marmore Lunensi, vid. ap. Plin. XXXVI, 6 et 18. Intpp. ad Suet. Ner. 50, et Gronov. Diatr. Stat. c. 10. Lunensem caseum laudant, Plin. XI, 42 (ubi etiam ex Etruriæ vinis Lunensi palmam dat), et Martial. XIII, 30. --exegit, in bellum misit. 483. Mæoniæ, Etruriæ. Vid. ad IV, 721. Vetulonia, ap. Plin. II, 103. Vetulonii, cujus opp. rudera, Vetuglia, ut putant, non longe a mari et Massa di Maremma, etiamnum visuntur.
Bissenos hæc prima dedit præcedere fasces, Et junxit totidem tacito terrore secures: 485 Hæc altas eboris decoravit honore curules, Et princeps Tyrio vestem prætexuit ostro: Hæc eadem pugnas adcendere protulit ære.
484 sq. Lictores aliaque regum consulumque Rom. insignia, vel Romuli, vel Tarquinii demum Prisci temporibus, a Tarquiniis potius Romam translata fuisse testatur Strab. V, p. 152, al. 336, sed ab Etruscis generatim ea sumta tradunt Dionys. Halic. III, 61 et 84, Liv. I, 8; Flor. I, 5; Sallust. Cat. 51, et Plin. VIII, 48; IX, 39. 485. tacito terrore, conf. ad VI, 169 in V.L. 486. curules sellas. 487. Tyrio ornat. --vestem prætexuit ostro, pro, ostrum prætexuit vesti, unde _toga prætexta_ scil. purpura, limbo purpureo, nomen adcepit. 488. pugnas adcendere, cf. ad VII, 605. --ære, tuba. vid. ad II, 19, et V, 12. --protulit, invenit.
484. procedere Ox. non inprob. N. Heins. coll. VI, 444. Sed ibi de solenni consulum processione, die initi muneris agi, monet Drak. 485. vinxit R. 1, et Med. vulgari errore, de quo vid. Draken.
His mixti Nepesina cohors, Æquique Falisci, Quique tuos, Flavina, focos, Sabatia quique 490 Stagna tenent, Ciminique lacum, qui Sutria tecta Haud procul, et sacrum Phœbo Soracte frequentant.
489. Nepesina cohors ut ager Nepesinus, Liv. V, 19; XXVI, 34, et municipes Nepesini ap. Gruter. p. 441, n. 7, quorum urbs Nepet dicitur Plin. III, 5 seu 8, et ex emendat. Sigonii (nam vulgo Nepete legitur), Liv. VI, 9; XXVII, 9. Nepe in Tabula et Vellei. I, 14. Νέπετα, Ptol. III, 1, hod. Nepi, prope amnem Pozzolo, inter Romam et Viterbium. --mixti cohors, cf. ad V, 495. --Imitat. Virg. Æn. VII, 695 seq. De Æquis Faliscis, (hodie Falari, vel potius Civita Castellana, de qua vid. Fontanin. antiq. Hortæ colon. Etrusc. p. 80.) vid. Heyne ad Virg. l.c. Cf. sup. ad IV, 223. 490. Flavina seu Flavinium, unde Flavinia arva ap. Virg. l.l. dubii situs est. --Sabatia stagna, lacus Etruriæ, nunc forte Lago di Bracciano, et lacus Sabatinus ap. Frontin. aquæduct. 71, et Colum. VIII, 16, ubi Sabata opp. in Tabula, et ap. Fest. unde Sabatina tribus ap. Liv. VI, 5. Cum eo cave confundas Sabata, urbem Liguriæ, (hod. Savona in republ. Genuensi) Σαβάτα, Strab. V, p. 157, et Ptol. vicinumque huic opp. Sabatia vada, Σαββάτων Ὤυαδα, Strab. V, p. 139, vel simpl. Vada, Cic. ad Div. XI, 10, 13, ut nunc Vadi. 491. Cimini lacum, ut ap. Virg. l.c., ubi vid. Heyne. Κιμινία λίμνη, Strab. V, p. 157. --Sutrium (Sutri ad Pozzolo fl.) colonia, Romanisque claustra Etruriæ. Vid. Liv. IX, 32; Vellei. I, 14. Gruter. p. 302, n. 1. 492. sacrum Phœbo Soracte, conf. ad V, 175 sq.
489. Vulg. Hos juxta. Sed His mixti Col. His mixta Put. et R. 2. His juxta Oxon.
Spicula bina gerunt; capiti cudone ferino Sat cautum: Lycios damnant hastilibus arcus.
493. Imitat. Virg. Æn. VII, 687... 9. --Spicula bina gerunt, more barbarorum et heroum. Vid. Intpp. ad Virg. Ænei. I, 313; V, 557; VII, 687; VIII, 661; XII, 165, 488. Veget. I, 20; II, 15 et 16. --Cudo, ut XVI, 59, galea e crudis ferarum pellibus. Cf; Hom. Iliad. κ, 257, 258, 261 seq. 335, et sup. ad II, 156. Lips. Mil. Rom. III, 1. Lefeb. vocab. orientale esse putat, ut jam ante eum alii, literarum similitudine inducti. Sed hæc ratio semper lubrica est, et hebr. כידון, hastile potius seu lanceam designare videtur. Vid. Bochart. Hier. P. I. p. 135 sq. et Bernard. ad Joseph. p. 338. 494. damnant hastilibus arcus, hastilibus utentes non curant, spernunt arcus, sagittandi artem usui hastarum postponunt. Sic Eoas jaculo damnare sagittas, dixit Stat. Silv. III, ii, 126, et flava quercum damnavit arista, Val. Fl. I, 70, ubi vid. Burm. Cf. sup. ad III, 331. --Lycii, ut alibi Cretici, Ityræi, vel Cydonii arcus, pharetra, cornu, sagittæ. Cf. ad I, 421; II, 90, 109, 689.
493, 494. Ita in Colon. capiti etiam in Oxon. R. 1, Med. capidi Puteol. Vulgo caput his capiti ferino Stat cautum.
Hæ bellare acies norant: at Marsica pubes 495 Et bellare manu, et chelydris cantare soporem, Vipereumque herbis hebetare et carmine dentem.
495. De Marsis agitur, qui circa et ad Lacum Fucinum (Lago Fucino, vel di Celano) hodie provinciam Aquilam seu Abruzzo ultra (h.e. ultra Pescaram fl.) obtinebant, et a quibus Italicum seu sociale bellum Marsicum dicebatur, de quo vid. Flor. III, 18, et Appian. b. civ. I, 39... 53. Vel hoc ob bellum merito h.l. dicitur, bellare manu norant. 496. Imitat. Virg. Æn. VII, 753. Cf. ad loc. simil. I, 411, 2. De Marsorum autem veneficiis et artibus magicis res nota; unde Marsa nenia, voces, augur, ap. Horat. Epod. V, 76; XVII, 29. Cic. de Div. I, 58; II, 33, et Ovid. A. A. II, 102, ubi vid. Heins. Cf. Gell. XVI, 11, et Heyne not. et Exc. VIII, ad Virg. l.c. p. 141, et Cluver. II, 15, 759. 497. herbis, φάρμακοις; carmine, magica formula.
495. At, non ac, Colon. 496. atque hydris emend. N. Heins. quia penultima in chelydris præter exemplum corripitur.
Æetæ prolem Anguitiam mala gramina primam Monstravisse ferunt, tactuque domare venena, Et lunam excussisse polo, stridoribus amnes 500 Frenantem, ac silvis montes nudasse vocatis.
498. Anguitia proles; filia Æetæ, regis Colchici. Solinus c. 8, C. Cœlii auctoritate tradit, «Æetæ tres filias, Angitiam, Medeam et Circen fuisse: Circen Circæos insedisse montes.... Angitiam vicina Fucino occupavisse, ibique salubri scientia adversus morbos resistentem, deam habitam.» Cf. V.L. --mala gramina, magica et veneficiis idonea, ut τὸ κακὸν et τὰ κακὰ φάρμακα, apud Theocrit. Id. II, 39, 58, 161. D. Heins. propr. noxia et venenata. Conf. Virg. Ecl. VII, 28; Æn. II, 471, ubi vide Cerda; Heyne et Broukh. ad Tibull. I, ii, 51; III, 5, 20, et quos Draken. laudat, Gebhard. ad Prop. II, i, 53; et Intpp. ad Petron. c. 63. 499. venena, serpentes venenatas, ut stabula III, 383. --tactu domare, cf. ad I, 412. 500 sq. lunam excussisse, h.e. excutere, et hoc gravius pro vulgari deducere, κατάγειν, polo, cælo. De hac magicæ artis vi vid. Vulp. et Broukh. ad Tibull. I, ii, 43, et I, 8, (al. 9,) 19 seq. Cerda et Heyne ad Virg. Ecl. VIII, 69; Burm. ad Ovid. Met. III, 552, Intpp. ad Prop. I, i, 19; II, xxviii, 37, et ad Theocr. Pharmaceutr. --stridoribus... vocatis, cf. Virg. Æn. VI, 489 sq. et Tibull. I, ii, 44, ubi vid. Heyn. Obss. --Frenantem amnes, cursus aquarum, ut ap. Virg. Ge. IV, 136. stridoribus, ut magico stridore, murmure, ap. Tibull. I, ii, 47, ubi vid. Broukh. De silvis vocatis, cf. ad I, 96.
498. Angitiam e. Col. recepere Drak. Lefeb. et Ernesti. Agnitiam R. 1, et Med. Ego reduxi vulgatam lect. ut ab anguibus carmine ciendis Anguitia, non ab iis angendis Angitia sit dicta. Conf. Heins. et Heyne ad Virgil. Æn. VII, 759, et quos Drak. laudat, Salmas. Exerc. Plin. p. 60, et Delr. ad Sen. Med. v. 1024.
Sed populis nomen posuit metuentior hospes, Quum fugeret Phrygias trans æquora Marsya Crenas, Mygdoniam Phœbi superatus pectine loton.
502. Marsorum originem ac nomen quidam a Celtico voc. mar h.e. colle seu loco superiore, sed Romani scriptores more suo a Græca fabula deducunt, et Silius quidem a Marsya, Satyro vel tibicine Phrygio, alii vero (Gell. XVI, 11; Solin. c. 2, al. 8, et Plin. VII, 2,) a Marso, Circes, et Ulyssis filio. Vid. Heyne Exc. VIII ad Virg. Æn. VII, 750, p. 141. Marsos Sabinorum potius posteros et colonos esse, suspicatur Ill. Gatterer. (Einleit. in die synchronist. Universalhist. T. II, p. 543.) --nomen posuit, conf. Heins. ad Ovid. Fast. V, 73. 503. Quum omnes mythologi memorent, Marsyan cantu citharæ superatum, detracta cute ab Apolline interemtum esse, (vid. Munker. ad Hygin. f. 165. Burm. ad Ovid. Met. VI, 400, et Heyne ad Apoll. I, iv, 2,) patet, Silium alios auctores secutum esse, quorum auctoritate tradat, Marsyan post Apollinis victoriam in Italiam abiisse, Drak. Sed forte hoc commentum ex solo poetæ ingenio profectum est. --Phrygias Crenas: nam teste Plinio V, 29 seu 29. «Apamia (ubi palus quædam, quæ calamos gignit, tibiæ sonum reddentes; unde fabulam de Marsya ortam putabat Strab. XII, p. 578) sita est in radice montis Signiæ, circumfusa Marsya, Obrima, Orga, fluminibus in Mæandrum cadentibus. Marsyas ibi redditur, (emergit) ortus, ac paulo mox conditus, ubi certavit (Marsyas) tibiarum cantu cum Apolline, Aulocrenis: (Ἀυλοῦ κρήναις) ita vocatur convallis decem M.P. ab Apamia, Phrygiam petentibus.» Cf. Plin. l.c. sect. 31, et XVI, 44 seu 89; Marcian. VI, p. 221, et Solin. c. 40, quibus tamen locis hæc regio Aulocrene dicitur, ut adeo pluralis h.l. poetice pro singul. positus videri possit: quod tamen, sententia Drak. et Lefeb. non opus est, si crenas, κρήνας, intellexeris de multis fontibus fluviorum, qui Mæandro miscentur, ad quas Mæandri crenas Marsyas olim ante victoriam Apollinis tanta cum laude canere consuevit, quasque deinde fugit, ne quotidiano illius loci aspectu dedecoris sui memoriam renovaret. [“Plinio V, 29 seu 29”: V, 45] 504. Mygdoniam, vel Lydiam, vel, ut h.l. Phrygiam: nam Mygdones, Lydi et Phryges, populi vicini, passim inter se confunduntur, et Mygdones, teste Strab. VII, p. 295, et XII, p. 575, vetus fuere Thraciæ gens, quæ Europa derelicta, Phrygiæ partem occupavit. --Mygdonia lotos, h.e. tibia, (quæ ex loto vel buxo fingebatur, de quo vid. Theoph. IV, 3 et 4; Plin. XIII, 17; XVI, 36, et Heins. ad Ovid. Met. IV, 759) ut Phrygia lotos, XI, 432. Μυγδόνιος αὐλὸς, et λώτινοι αὐλοί, ap. Athen. IV, p. 182, al. Nam tibia vel modus certe Phrygius numeratur in inventis Phrygum, vel ipsius Marsyæ, Phrygis, cui tribuitur a Diodor. III, 59; Pausan. Phoc. c. 30, p. 668, et Plin. VII, 56. De tibia Phrygia, vid. Heyne ad Tibull. II, i, 86; Heins. ad Ovid. Met. XII, 158, et Jani ad Hor. Od. III, xix, 18, ubi Berecyntia dicitur, ut IV, xv, 30. Lyda tibia. --pectine, cithara, qua Apollo canebat, ut Marsyas tibia.
503. Marsua Col. unde Marsya restituit N. Heins. Marsia R. 1, Parm. Med. Cell. Martia edd. recentt. etiam Lefeb. Phrygias... Crenas ex emend. ingeniosa Salmas. ad Solin. p.m. 586 (al. 834, 5), recepi cum Lefeb. et Ernesti. Silium ita scripsisse, pro certo quidem adfirmare nolim: sed lectiones codd. scr. et edd. minus satisfaciunt, et stupore librarr. natæ videntur. Vulgo Phrygios Crenos; et frenos scripti, R. 1, 3, Med. h.e. imperium. (vid. ad I, 144) prob. N. Heins. ut conveniat verbis Ovid. Met. XV, 60, fugerat una Et Samon et dominos, etc. Idem olim conj. Phrygios threnos, non inprob. Drak. quum in Phrygia, præter Aulocrenen fontem, etiam Aulothrenis (Ἀυλοθρηνὴς) vallis fuerit, si antiquis codd. Plin. V, 29, quos Salmas. consuluerit, fides habenda. Quod etsi dubium est, (repugnat certe Harduin.) conjectura tamen quodammodo firmari potest ex Ovid. Met. VI, 392 sq. An legendum Phrygius Marsya Crenen, vel Phrygiam Crenen, seu Crenam, quia Aulocrene αὐλοῦ κρήνη, vulgo in singul. dicitur? Sed vid. not. [“ad I, 144”: in Not.]
Marruvium, veteris celebratum nomine Marri, 505 Urbibus est illis caput, interiorque per udos Alba sedet campos, pomisque rependit aristas.
505. Marruvium, sive Marrubium, Μαρούϊον, Strab. V, p. 167, al. 241, ad ripam orient. lacus Fucini, (ubi nunc Morrea, vel S. Benedicti pagus) unde Maruvii, Plin. III, 12. Splendidissima civitas; dicitur in Reines. Inscr. Class. VI, 114. Cf. Heyn. ad Virg. Æn. VII, 750, et Exc. VIII, p. 141. 507. Alba, quæ nomen servavit, in septentr. latere Fucini lacus sita, Alba Fucentia seu Fucentis, Anton. et Gruter. p. 404, colonia, Liv. X, 1; Vellei. I, 14; unde Albenses. Plin. III, 12. Ἀλβήσεις, Appian. b. Hannib. c. 39, ut Albani ab Alba Longa, et Albenses Pompeiani ab Alba Pompeia in Liguria, vocabantur. --sedet, cf. ad VI, 647. --pomisque rependit aristas, abundantia pomorum compensat, resarcit inopiam frumenti.
Cetera in obscuro famæ, et sine nomine, vulgi Sed numero castella valent: conjungitur acer Pelignus, gelidoque rapit Sulmone cohortes. 510
508. sine nomine ut ἀνώνυμον γῆρας, dixit Pind. Ol. I, 132. Cf. inf. X, 28, 214, et Virg. Æn. IX, 343, ubi vid. Heyne. 510. Peligni, ab Illyriis forte oriundi, (vid. Gatterer V.C. in d. Einleit. zur synchron. Universalhist. T. II, p. 544) communi portu Aternensi cum Vestinis et Marrucinis utebantur, et Sagrus fl. a Frentanis eos dirimebat. --Sulmo, (Sulmona in Abruzzo citra) de quo Ovid. Trist. IV, x, 3. «Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, Millia qui novies distat ab Urbe decem.» Cf. ejusd. Fast. IV, 79 sq. et Amor. II, vi, 1 seq.; III, xv, 11, et inf. IX, 70 seqq. rapit, ut IV, 218.
Nec cedit studio Sidicinus sanguine miles, Quem genuere Cales. Non parvus conditor urbi (Ut fama est) Calais, Boreæ quem rapta per auras Orithyia vago Geticis nutrivit in antris.
511 sqq. Teanum Sidicinum et Cales, Campaniæ oppida, inter quæ Silius quoque XII, 524, ea retulit, perperam h.l. memorantur, ut contra Corfinium, altera urbs et caput Pelignoram, inf. v. 520, et Allisæ, Samnii opp. v. 535, in Campaniæ descriptione. --Sidicinus miles, cf. ad V, 551. [512.] Quem genuere Cales, h.e. Teanum Calibus originem debet; quod nescio an alius tradat. An sensus est, non cedit... miles ei, quem g. Cales? --Cales, hod. Calvi, antiqua Ausonum, et deinde Campanorum urbs, colonia, (Liv. VIII, 16; Vellei. I, 14) et municipium, (Cic. Agrar. II, 31) cujus vinum laudat Hor. Od. I, xx, 9; xxxi, 9. Cale in singul. num. et Threicia dicitur XII, 525, ob Græcam originem, quam poeta more suo comminiscitur. Nam Calais, Zetæ frater, Boreæ Thracii (vid. ad I, 587,) filius ex Orithyia, a patre rapta. Vid. Heyne ad Apollod. III, xv, 2; Vulp. ad Prop. I, xx, 25 seq.; II, 26, 51, et Burm. Catal. Argonaut. vid. Calais.
511. cedit studii emend. N. Heins. quum studio et sanguine parum concinne concurrant. Siricinus Col. unde Sidicinus recte jam correxit N. Heins. ut intelligatur Teanum Sidicinum, quod opp. Calibus etiam conjunxerint Silius XII, 524; Virg. Æn. VII, 727, et Liv. XXVI, 9. Vulgg. vicinus, quod e glossa forte inrepsit, quoniam urbes illæ sunt vicinæ. 512. parvus scripti et editi ante Nicandrum, qui primus parvæ dedit. Urbes Campaniæ Strab. V, p. 248; πολίχνια, oppidula, dici, exceptis Capua et Teano, monet N. Heins. Sed idem Strabo V, p. 164, Cales πόλιν ἀξιόλογον vocat. Conf. not. urbi, non urbis, scripti, R. 3, et Parm. sed, teste Lefeb. non nisi duo scripti et R. 1.
Haud ullo levior bellis Vestina juventus 515 Agmina densavit, venatu dura ferarum:
515. Vestini, a Sabinis oriundi, inter Picentes et Marrucinos, a fontibus Vomani, Matrini et Aterni, (hod. Pescara) in ripis horum fluminum, (in Abruzzo citra et ultra scil. Pescaram fl. et in Teramo, provinc. Neapol.) usque ad mare habitabant. --Haud levior bellis, haud minus bellicosa, ut levis bello, inbellis, XIII, 214. [516.] dura moribus ac ingenio; vel obdurata. Cf. ad I, 558, et VI, 308.
515. ullo, non illo, scripti et R. 2, levior belli maluerit N. Heins. Conf. ad IV, 542. Idem conj. v. 516, venatu induta h.e. pellibus et exuviis ferarum, coll. v. 523, 570, 571, et Suid. Βεστῖνοι ἔθνος ἐν Ἰταλίᾳ θηριῶδες τὸν τρόπον. Id magnopere adridet Drak. qui locis Gell. IX, 4; Plin. VII, 2; X, 5, et Ammian. Marcell. XXIII, 6, probat, venatum etiam dici, quidquid venatione capiatur.
Quæ, Fiscelle, tuas arces, Pinnamque virentem, Pascuaque haud tarde redeuntia tondet Aveiæ.
517. Fiscellus, ut Tetricus (sup. v. 417.) et Severus citerior Apennini pars, in finibus Sabinorum, non procul ab agro Vestinorum, nunc quoque Monte Fiscello, in confinio Abrutii ulterioris: in quo monte Nar fl. oritur. Plin. III, 12, Var. R. R. II, ii, 1; §. 5; II, 3. --arces, cf. ad I, 7. --Pinna, hod. Civita seu Citta di Penna, Πιννὰ, Ptol. III, 1; Vitruv. VIII, 3; prope mare Venutum, unde Pinnenses, Plin. l.c. Πινῆται, Diodor. Exc. p. 398. 518. Pascua haud tarde redeuntia, conf. Virg. Ge. II, 201, 2. --Aveia, XX M. P. ab Alba, (et quidem, judice Cluverio, lib. II, cap. 12, pag. 750; ab Alba Fucentis, sup. v. 507,) in Tabula Itineraria, Avia, Ἀούϊα, Ptol. III, 1. Aviensis civitas prope Aquilam in Vestinis in Martyrol. Rom. a.d. XIII. Kal. Nov. Cf. V.L.
518. Avellæ in omnibus libris circumfertur, quæ tamen non Campaniæ modo urbs et soli sterilis est, sed etiam vers. 543, memoratur. Hinc Aveiæ, emend. N. Heins. quod in textum recepi, prob. Drak. Aviæ, quod idem est, edidit Lefeb. auctore Cluver. Ital. ant. p. 750. Conjicerem Aterni, (quod teste Strab. ἐπίνειον, navale, Marrucinis, Pelignis et Vestinis commune fuit) nisi a literarum ductu id nimis recederet. An olim in Vestinis quoque Avella, vel Ajella urbs fuit, quæ nunc Ajello dicitur?
Marrucina simul Frentanis æmula pubes Corfini populos, magnumque Teate trahebat. 520
519. Marrucini, quos ab Illyriis originem duxisse, sed cum Sabinis in unius populi corpus coaluisse suspicatur Ill. Gatterer, (Einleit. in d. synchron. Universalhist. T. II, p. 544.) ad mare Hadriat. et Aternum fl. in confiniis Vestinorum, Frentanorum et Pelignorum colebant. --Frentani, Σαννιτικὸν ἔθνος, Strab. V, p. 166, oram maris superi, ab Aterno fere ad Frentonem fl. a quo nomen adceperunt, obtinebant. 520. Corfinium, hodie forte Popolo, vel S. Pelino, ἣ τῶν Πελιγνῶν μητρόπολις, et in bello Marsico κοινὴ ἅπασιν τοῖς Ἰταλιώταις πόλις ἀντὶ τῆς Ῥώμης, ὁρμητήριον τοῦ πολέμου, μετονομασθεῖσα Ἰταλικὴ, teste Strab. V, p. 167, al. 369. Cf. Cæs. B. C. I, 16; Lucan. II, 478; Plin. V, 12, et sup. ad v. 511. --Teate, (Civita di Chieti seu Teti, caput Abrutii citerioris, vel provinciæ Chieti) ἣ τῶν Μαρουκίνων μητρόπολις, Strab. l.c. Τεατέα Μαῤῥουκινῶν μεσόγειος, Ptolem. III, 1, ad Aternum fl. in regione montana. Cf. XVII, 454.
519. Marrutioque simul Col. 520. Teate Col. R. 1, Med. Reate (Sabinorum opp.) Ox. Vulgo Rheate.
Omnibus in pugna fertur sparus, omnibus alto Adsuetæ volucrem cælo demittere fundæ. Pectora pellis obit cæsi venatibus ursi.
521 sq. Imitat. Virg. Æn. XI, 679 sq. --sparus, ut III, 388. 522. Cf. ad II, 96. Proprie ipsi sunt adsueti, adeoque periti hujus rei. 525. Cf. Virg. Æn. VIII, 553, et sup. ad II, 156.
521. in pugna affertur Oxon. in pugna offertur Colon. et Put. teste N. Heins. qui tamen nil mutandum censet, nisi quod in pugnam maluerit. Conf. ad v. 316, et VII, 67, in pugnam offertur dedit Lefeb. qui hæc notavit: «Ita recte scripti omnes et R. 2, ut Scipio obtulit, vel addidit pila suis cohortibus v. 548», alta Col. 522. demittere, non dimittere, Put. probb. N. Heins. et Drak. Conf. ad II, 96. 523. venantibus malebat N. Heins. quia venatu (sed interjectis sex versibus) præcessit; et v. 524, agrorum. Sed vid. not.
Jam vero, quos dives opum, quos dives avorum E toto dabat ad bellum Campania tractu, 525 Ductorum adventu vicinis sedibus Osci Servabant; Sinuessa tepens, fluctuque sonorum Vulturnum, quasque evertere silentia, Amyclæ, Fundique, et regnata Lamo Caieta, domusque Antiphatæ compressa freto, stagnisque palustre 530 Liternum, et quondam fatorum conscia Cyme.
524. Agitur de Campania; hod. Terra di Lavoro, quæ regni Neapol. pars est. --dives avorum, ut Mantua dives avis ap. Virg. Æn. X, 201, ubi vid. Heyne in V.L. et not. Hæc verba ad priscam Campanorum potentiam, ut τὸ dives opum ad eorum divitias terræque fertilitatem spectat. 526. Recensentur urbes Oscorum et Auruncorum seu Ansonum, qui extremam olim Latii partem, ad mare inferum, obtinebant, et priscis jam temporibus oppida et cis Lirim, qui Latium a Campania dirimit, (unde vicinis Campaniæ sedibus) et trans fluvium istum, in ipsa Campania, condiderant; quæ propterea modo Latio novo seu adjecto, quo nomine Strabo oram maritimam ab Ostia ad Sinuessam comprehendit, modo Campaniæ adjudicantur, v.c. Sinuessa Latio a Plin. III, 5, et Campaniæ ab eodem XXXI, 2. Cf. omnino Heyne ad Virg. Æn. X, 564, et Exc. VIII, ad Æn. VII, p. 139 sq. 527. Sinuessa in finibus Latii adjecti et Campaniæ, trans Lirim, ad mare, Sinope quondam a Græcis, et Sinuessa deinde ab colonis Rom. adpellata, (Liv. X, 21; Plin. III, 5 seu 9) cujus rudera prope castellum Rocca di Mondragone supersunt. [“Plin. III, 5 seu 9”: III.28] --tepens, dicitur non a tepida tantum aeris temperatione in Campania, sed inpr. quoque a thermis salubribus, aquis Sinuessanis, de quibus vid. Strab. V, p. 162, al. 371. (πλησίον αὐτῆς ἐστὶ θερμὰ λουτρᾲ κάλλιστα ποιοῦντα πρὸς νόσους ἐνίας) Plin. XXXI, 2; Tac. Ann. XII, 66, et ej. Hist. I, 72; Martial. XI, viii, 11, et lxxii, 1; Liv. XXII, 13. Vinum Sinuessanum laudant Martial. XIII, 111; Horat. Epist. I, v, 5 et alii. 528. Vulturnum, urbs et castellum, (hod. Castello di Voltorno) ad ostium maximi Campaniæ fluvii, qui olim Vulturnus dicebatur, nunc Voltorno. Cf. XII, 521; Liv. XXV, 20; XXXIV, 45, et Heyn. Exc. VIII, ad Virg. Æneid. VII, 729. --Amyclæ, quas evertere silentia, cf. omnino Heyn. not. et Exc. II, ad Virg. X, 564. 529. Fundi, hod. Fondi, inter Formias et Tarracinam, ad mare, unde Fundani municipes, Liv. XXXVIII, 36. F. lacus, Plin. III, 5. F. vinum, ib. XIV, 6. --regnata Lamo... freto, cf. ad VII, 276, et Ovid. Met. XIV, 233 sq. --domus Antiphatæ, Formiæ, compressa, pressa, freto, mari vicino, quod eam premit h.e. contingit, perstringit, adluit; (ut Hor. Od. II, x, 3, al.) vel premit, vexat; vel arva premit pelago, ut ap. Virg. Æn. I, 246. 530. stagnis palustre Liternum, cf. ad VI, 654. 531. Cyme, forma græca pro Cumæ. Urbs, a. 1207, diruta, Χαλκιδέων (incolarum Chalcidis, capitis Eubœæ) καὶ Κυμαίων παλαιότατον κτίσμα, testibus, Strab. V, p. 168, al. 243, al. 372; Plin. III, 5 seu 9; Vellei. Pat. I, 4, et Liv. VIII, 22, unde aquæ Cumanæ, Liv. XLI, 16, et inpr. Sibylla Cumana, a qua hod. Grotta di Sibylla Cumana nomen adcepit, et urbs h.l. dicitur fatorum conscia. Conf. V.L. et ad III, 399, et vid. Heyne ad Virgil. Æn. VI, 2, ibique Exc. II et III.
525. E, non Et, Col. 526. adventu, non adventum, scripti. 531. Liternum, non Linternum, Colon. vid. ad VI, 654; Cyme scripti et R. 2; Κύμη Steph. Byz. et Strab. Cf. IX, 57; XI, 290; XIII, 400, 494, 498; Heins. et Pier. ad Virg. Æn. VI, 2 et 98. Intpp. ad Val. Fl. I, 5; Cume R. 1, Med. Cell. Crinæ Ox. Vulgo Cumæ; Κοῦμαι Ptolem.
Illic Nuceria et Gaurus: navalibus acta Prole Dicarchea, multo cum milite Graia,
532. Nuceria Alfaterna, Liv. IX, 41; Diodor. XIX, 65. Nunc Nocera prope Sarnum fl. in Picentinorum finibus, de qua vid. Liv. IX, 38; XXVII, 3. Ab ea diversæ Nuceria Camellaria, (Nocero) Umbriæ opp. et Nuceria (Luzara) in Gallia Cispad. ad Padum. --Gaurus mons, (hod. Monte Barbaro) inter Puteolos et Avernum Lucrinumque lacum, vinetis consitus. Conf. XII, 160; Lucan. II, 667, 8; Plin. XIV, 3, 6; Stat. Silv. III, i, 147; v, 99; IV, iii, 65. --navalibus acta Prole Dicarchea, h.e. postquam Puteolani urbem suam cum portu reliquerant, ut ad bellum proficiscerentur, (conf. v. 480.) illic etiam adfuit Neapolis, h.e. eos sequebantur Neapolitani cum multo milite Graio. 533. Dicarchea, contr. pro Dicæarchea, ut XII, 107; et ap. Stat. Silv. II, ii, 3, et 96, Δικαιαρχία, vel Δικαιάρχεια Græcum et antiquius nomen urbis, quæ postea Puteoli (hod. Puzzuoli seu Puzzuolo) vel a putore aquarum, vel a puteorum minorum multitudine adpellata dicitur. Vid. Plin. III, 5 seu 9, Festus voc. minorem, Epit. Stephani, Varro L.L. IV, 7, et loc. class. Strab. V, p. 169, al. 245, al. 376. Dicarchi mœnia, dixit Stat. l.c. Plura de hac urbe vid. ap. Liv. XXIV, 12, 13; XXXIV, 45; Tac. XIV, 27. Verba navalibus acta spectant ad egregium, quo urbs etiam nunc utitur, portum, ad sinum Baianum. Δικαιαρχία, ἐπίνειον Κυμαίων, καὶ ἐμπορεῖον (emporium Puteolanorum, Cic. ad Att. V, 2.) γεγένηται μέγιστον, χειροποιήτους ἔχουσα ὅρμους, Strab. l.c. Cf. et Sueton. Aug. 98, et Stat. l.l. Antichita di Pozzuoli edidere Loffredi Capaccio, Mazzello et optime omnium Paul. Ant. Paoli, Napoli 1768.
532. Vulgo Gaurus navalibus apta, Prole Dicarchenia, vel Dicharchæa, prob. Marso, cui Gaurus est oppidum, cujus tamen nemo geographorum mentionem facit. Dicarcheia Put. R. 1, Parm. Med. Gaurus navalibus acta, Prole Dicarchea; multo, etc. ex Colon. recepere Draken. et Ernesti, suadente N. Heins. qui tamen scribendum putat, Illic Nuceria: et Gauri n. acta P. Dicharchea, multo cum milite, Graia Illic P. quia Gaurus a Nuceria satis remotus: quasi poeta ordine geograph. procedat. Pro acta Lefeb. reposuit aptus ex emendat. Cellar. Geogr. T. I, p. 671, edit. a. 1731, et Loyd. in Lex. vid. Nuceria, qui posterior refingit, Illic Nuceria, et G. n. aptus P. Dicharchea: multo c. m. Graio Illic P. ut Nuceria, vel incolæ Gauri ejusdem sint originis ac Puteoli. Sed Lefeb. punctum post aptus ponit, et verba seqq. ita explicat: illic fuit Graia Parthenope ex eadem prole, hoc est ejusdem originis, (vid. ad I, 221) ac Dicarchæa, multo cum milite; nam etsi a Samiis deducantur Puteoli, tamen hoc oppidum, quia, Strab. teste, navale fuerit Cumanorum, ab his conditum videri posse. Veram loci lectionem nondum constituam putat Ernesti, qui inprimis dubitat, an Silius Gauri mentionem ideo fecerit, ut populos ex eo monte adcitos significaret: sed vocem acta salvam esse, eidem persuasit Strabo V, p. 376 ἑξῆς δ᾽ εἰσὶν αἱ περὶ Δικαιαρχίαν ἀκταὶ, καὶ αὐτὴ ἡ πόλις, etc. Meo qualicumque judicio lectio c. Colon. aptissimum præbet sensum, modo distinctio ea, qua feci, ratione mutetur: et interpretes, ut in vitio detegendo sagaces, ita in medicina adferenda parum felices fuere, dum veteres Gaurum nobis oppidum obtrudunt, recentiores vero non Puteolana, sed Gauri navalia intelligunt, quia hic mons in imis vitifer, et, si non aliis locis, certe in summitate, pinifer fuerit, adeoque ligna navalibus apta suppeditaverit. Sed hoc ipsum ne satis quidem constat, et Gaurus Juven. IX, 57, inanis (arboribus, putat) dicitur, vid. not.
Illic Parthenope, ac Pœno non pervia Nola, Allifæ, et Clanio contemtæ semper Acerræ: 535
534. Parthenope, vetus nomen Neapolis, (Napoli) ὅπου δείκνυται μνῆμα τῶν Σειρήνων μιᾶς Παρθενόπης, Strabon. V, p. 170, al. 246, al. 377. Cf. idem I, p. 23, et 26, inf. XII, 33 sq. Plin. III, 5 seu 9; Solin. c. 2. Martian. de conditor. urb. L. VI, p. 206, et Steph. Byz. Λευκοσία, Λίγεια, Παρθενόπη, Sirenum nomina ap. Tzetz. Chil. VI, 719. Graia, quoniam non modo a Cumanis (Vellei. I, 4; Liv. VIII, 22; Martial. V, lxxix, 14. Martian. Heracleota in Periplo, p. 11) vel a Chalcidensibus, Cumarum conditoribus, (Plin. III, 5 seu 9,) ædificata traditur; sed etiam Græcorum ritus religiose servavit, eorumque exemplo gymnasia, agones, theatra habuit, unde et Græca urbs vocatur Tacit. Ann. XV, 33. Cf. inf. XII, 27, 31; Liv. XXXV, 16. --Nola, quæ nomen, non pristinum splendorem, retinuit, a Chalcidensibus, (conf. XII, 161; Justin. ex Trogo XX, 1,) vel Tyriis (Solin. c. 8) vel Tuscis (Vellei. I, 7) condita, et bello Samnitico a Romanis capta. Liv. IX, 28. --Pœno non pervia, non expugnabilis: nam ibi primum Hannibalis impetus a Marcello repulsus. Cf. XII, 161 sq. et Liv. XXIII, 14... 16. 535. Allifæ, hodie Alife, opp. Samnii, inter Venafrum et Sabati confluentem, supra lævam ripam Vulturni, qui Campaniam a Samnio dirimit. Cf. ad vers. 511, et V.L. Vinum Allifanum laudatur XII, 526, et Horat. Sat. II, viii, 39. --Clanio contemtæ semper Acerræ, imitat. Virg. Ge. II, 225, ubi vid. Intpp. --contemtæ, infestatæ, quoniam crebræ Clanii exundationes non facile aggeribus cohiberi possunt. Clanius, nunc L’Agno, Campaniæ fl. qui etiam Liternus dicitur, et inter Capuam Cumasque in mare fluit. Cf. ad VI, 654. Diversus ab eo Clanis, Etruriæ fl. (vid. 454) quod nomen etiam Liri tribuitur. [“454” recte 453] --Acerræ, hod. Acerra, Ἀχέραι, Strab. Cf. XII, 422; Liv. VIII, 17; XXIII, 17; XXVII, 3; Appian. b. Pun. c. 63, (ubi vid. Schweigh.) et b. Civ. I, 42, 45, quibus locis Ἀχέρῥας invenies. Colonos ab Augusto eo missos tradit Frontin. de colon. pr. Acerras Insubrium, in Gallia Transpad. ad Serii et Adduæ confluentes, (vide Plin III, 14, et inpr. Polyb. II, 34.) Dausq. ad h.l. German. ad Virg. et Pintian. ad Plin. et Hummel (Handb. d. alten Erdbeschr. p. 421) cum hoc Campaniæ opp. confuderunt.
535. Allifæ Col. ut ap. Liv. VIII, 25; IX, 38, 42; XXII, 13, 17, 18; XXVI, 9; Gruter. p. 407, 417, 460, Ἀλλίφαι Diodor. XXII, 35. Sed Ἀλιφαὶ Strab. V, p. 238 al. 364. Allife Cell. et alii, ut apud Frontin. de Colon. p. 83. Alliphe plerique libri. Ἄλιφα Ptol. contentæ ed. Dausq. culpa librarr. nam in comment. τὸ contemtæ explicat, unde inmerito in reprehensionem N. Heins. incurrit.
Sarrastis etiam populos totasque videres Sarni mitis opes: illic, quos sulfure pingues Phlegræi legere sinus, Misenus, et ardens Ore giganteo sedes Ithacesia Baii.
536 sq. Cf. Virg. Æn. VII, 738, ubi vid. Heyn. Exc. VIII, p. 140. 536. Sarrastes adcolæ Sarni fl. (nunc Sarno seu Scafati) qui Pompeios præterfluit. Strab. V, p. 171, al. 247; Plin. III, 5. 537. mitis, conf. ad IV, 85. --opes, copias ex populis, hunc fluvium adcolentibus, conscriptas, ut ap. Virg. Æn. VIII, 171 et 685, ad quæ loca vid. Heyne. 538. Phlegræi sinus, sive campi prope sinum Baianum, τὰ Φλέγραια πεδία, quorum Lat. nomen Laboriæ, seu Leboriæ et campi Laborini, (Plin. XVIII, 11) hodiernum vero Campo Quarto, quod adversus Cluver. propugnat Camill. Peregr. p. 261. A Puteolis ad Baias Cumasque patent, si fides habenda Strab. et Plin. ll. cc. Τὸ Κυμαῖον πεδίον ὠνομάσθαι Φλεγραῖον, tradit Diodor. IV, 21, sed τὰ περὶ Καπύην καὶ Νώλην πεδία, Polyb. II, 17, et III, 91. Cf. sup. ad IV, 275; Prop. I, 20, 9, et Eustach. ad Dionys. Perieg. lviii, 21. --Misenus seu Misenum opp. promont. (Capo di Miseno) et navale ad sinum Baianum, ubi Misenensis classis ab Augusto collocata. Cf. Suet. Aug. c. 49; Plin. Epist. VI, 20; Virg. Æn. VI, 232 sqq. Tac. Ann. VI, 50. 539. Baiæ, opp. Campaniæ, inter Puteolos et Misenum, (ubi nunc non nisi castellum, Castel di Baja, superest) ad sinum Baianum, portumque Julium, (de quo vid. Heyne ad Virg. Ge. II, 161 sq. et Æn. IX, 710) frequens hominibus, qui eo confluebant, et villas palatiaque ibi ædificabant, invitati amœnitate locorum et multitudine thermarum, quæ et ipsæ Baiæ, vel aquæ Baiæ vocabantur, (vid. Ern. Clav. Cic.) καὶ πρὸς τρυφὴν, καὶ πρὸς θεραπείαν νόσων ἐπιτηδείαι, (Strab. V, p. 169, al. 376) «quæ in imo habebant aut de sulfure, aut de alumine, aut bitumine ardentes maximos ignes,» Vitruv. II, 6. Eo respicere videtur poeta, qui tamen fabulose rem tradit. --ardens Ore giganteo, propter Inarimen, vicinam ins. de qua vid. mox, v. 541. --Sedes Ithacesia Baii: nam τὰς Βαΐας ἐπωνύμους εἶναι λέγουσι Βαΐου τῶν Ὀδυσσέως ἑταίρων τινὸς, Strab. l.c. Cf. inf. XII, 114. Βαίου, seu Βαιοῦ δ᾽ ἀμείψας τοῦ κυβερνήτου τάφον, Lycophf. Cass. v. 694. Ab eodem Baio vel Bæo, Ulyssis gubernatore, Bæam, Cephalleniæ montem, nomen adcepisse tradit Steph. Byz. Vid. Βαῖα.
536. Sarrastes alii, ut X, 316, inprob. N. Heins. ad. h.l. et ad Virg. Æn. VII, 738. 537. ditis opes conj. D. Heins. 539. Bæi c. Col. auctoritate, vel Baii ex emend. N. Heins. scribendum videtur; vid. not. Vulgo Bai, et Bacchi Put.
Non Prochyte, non ardentem sortita Typhœa 540 Inarime, non antiqui saxosa Telonis Insula, nec parvis aberat Calatia muris; Surrentum, et pauper sulci cerealis Abella:
540. Imitat. Virg. Æn. IX, 715, ubi vid. omnino Heyn. Exc. II. Cf. inf. XII, 143 sq., ubi Prochyta Mimanti, (de quo vid. ad IV, 276.) Inarime vero, non ut h.l. et apud Virg. l.c. Typhæo, sed Japeto inposita fingitur, ut Ætna ab ipso Silio XIV, 197, et aliis eidem Typhœo, ab aliis denique Briareo. De hac fabularum diversitate et origine, ut et de Typhœo, seu Typhone vid. Burm. ad Val. Flac. II, 24, inpr. Heyne l.c. et ad Virg. Æn. III, 578 sq. it. ad Apollod. p. 67... 87. Herman. Mythol. T. I. p. 254 sq. et T. II, p. 376, 7. --Prochyte (Procita), et Inarime, quæ et Pithecusæ, sive Pithecusa et Ænaria (hod. Ischia) vocantur, insulæ, in sinu Cumano seu Baiano, Cumis et Miseno prom. objectæ. Vid. Heyne et Burm. ll. cc. Prochyte, ἀπὸ τοῦ προχύναι dicta, ut Serv. ad Virgil. tradit, vel, ut Strabo V, p. 247, al. 379, et Plin. III, 6, quia profusa ab Ænaria erat, h.e. terræ motu divulsa et in altum velut projecta. 541. Telonis Insula, Capreæ. Conf. ad VII, 418, et Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, 733 sq. 542. Calatia, vel Calatiæ, Plin. III, 5 seu 9, hod. Cajazzo sive S. Cajazzo, opp. prope Vulturnum fl., vel ex Livio notissimum. 543. Surrentum, cf. ad V, 466. --Abella, nunc Abella vecchia, ultra Clanis fontes, colonia Chalcidensium (Justin. XX, i, 13) et municipium ap. Frontin. de Colon. --sulci cerealis, frumenti, ut Cerealia munera, herbæ, fruges etc. Cf. Virg. Æn. VII, 740.
540. Voc. ardentem miror nemini scrupulum injecisse, quum τὸ ardens modo præcesserit. Suspicor, illud, ex simili loco XIV, 197, margini adscriptum, in contextum inrepsisse, et poetam vel ingentem, vel adflantem, vel fumantem, vel simile quid scripsisse. 543. Abella scripti, R. 1, 3, Med. vid. Heins. ad Virg. Æn. VII, 740, et Græv. ad Justin. XX, 5. Vulgo Avella ex solenni permutatione literarum v et b in codd. medii ævi.
In primis Capua, heu! rebus servare serenis Inconsulta modum, et pravo peritura tumore. 545
544. Capua, caput Campaniæ, hod. vicus. S. Maria di Capua, qui M.P. a nova Capua abest. 545. Inconsulta servare modum, græce pro, in servando modo, inconsulte non servans modum rebus serenis, lætitiæ, vel in rebus serenis, h.e. lætis, (ut XV, 53) prosperis, quum post pugnam Cannensem ad Hannibalem deficeret, quæ ei causa exitii fuit, urbe a Romanis capta, agrisque sorte divisis. Cf. XI, 29 sq., Liv. XXIII, 2, 7; XXV, 20; XXVI, 16, et simil. loc. Virg. Æn. X, 501, 502, ubi vid. Heyne. --tumore, vid. ad II, 288.
Lætos rectoris formabat Scipio bello. Ille viris pila, et ferro circumdare pectus Addiderat: leviora domo de more parentum Gestabant tela, ambustas sine cuspide cornos; Aclydis usus erat, factæque ad rura bipennes. 550
546. Scipionem Africanum in pugna Cannensi tribunum militum de legione secunda fuisse tradit, Liv. XXII, 53. --formabat bello, ad bellum, et ad exercitium usumque armorum. 548 sqq. Addiderat, dederat; vid. Ind. --leviora domo Gestabant tela, h.e. domi gestare solebant, quod jam Lefeb. notasse video. Sic domo, Gr. οἰκόθι, ap. Cic. Dom. 3, et red. ad Sen. 11; Plaut. Amph. II, ii, 7; nisi levissima mutatione domi refingere malis. [549.] Gestabant ἀορίστως dicitur, quam imperfecti aliorumque temporum vim magna exemplorum copia illustrarunt Græv. Lectt. Hesiod. c. 5, ad Ἔργα, vers. 185, et Casaub. ad Pers. II, 5. --ambustas sine cuspide cornos, ut hasta, sudes, tela præusta et igne durata, ap. Virg. Æn. VII, 506, 524; XI, 894; Tac. A. II, 14; Liv. I, 32; Cæs. B. G. V, 40. 550. Aclydes, Campanis etiam a Virg. Æneid. VII, 730 tribuuntur. Cf. ad III, 363. --factæ ad rura bipennes, cf. ad V, 499, et h.l. Var. LL.
546. Lætos rectoris Oxon. prob. N. Heins. quem vid. ad h.l. ad XV, 122, et ad Virgil. Æn. I, 441; Val. Fl. VI, 266; Ovid. Met. VII, 435, et Claud. Cons. Hon. IV, 205. Lætos Col. Lectos Put. et Tell. sed τὸ c in illo notatum puncto, in hoc deletum esse, testatur Lefeb. --Lectos rectoris Put. Mars. Ald. et alii quidam Lectos rectores R. 1, 3, Parm. Med. Lectos venturo ex ed. Basil. Wolfii in libros recentt. venit. 548. leviora adeo, vel leviora duo (vid. not. ad v. 493) emend. N. Heins. leviora manu Burm. leviora domo... Gestarunt tela Drak. hoc sensu: Scipionem Campanos, quibus præerat, pilis ac thorace armasse, quum domo non nisi leviora tela et ambustas sudes adtulissent. Hic certe verus est sensus loci, judice Ernesti. Sed vid. not. 550. Aclydis, non Aclidis, Colon. vid. ad III, 363. Mox bipennis, scilicet usus erat iis, omnino mihi legendum videtur.
Ipse inter medios venturæ ingentia laudis Signa dabat, vibrare sudem, tramittere saltu Murales fossas, undosum frangere nando Indutus thoraca vadum: spectacula tanta Ante acies virtutis erant: sæpe alite planta 555 Ilia perfossum, et campi per aperta volantem Ipse pedes prævertit equum: sæpe arduus idem Castrorum spatium et saxo tramisit et hasta.
551. Describuntur usitata Romanis exercitia tironum, quos ipse dux exemplo suo incitat et docet. Idem Scipio ea instituit ap. Liv. XXVI, 51, quem locum poeta haud dubie ante oculos habuit. Neutrum videre interpretes. Cf. I, 242 sqq. --vibrare sudem, cf. V.L. 552. tramittere saltu (vid. ad IV, 345, et Burm. ad Val. Fl. III, 481). 553 sq. Murales fossas: nam saltum exercebant milites, ut fossas murales, h.e. circa muros vallumque castrorum, vel edita loca transsilire possent. Vid. Veget. I, 9. --undosum... vadum; hæc est natatio in mari, vel Tiberi aliisque fluviis, cum et sine armis. Vid. Veget. I, 10; III, 4; Suet. Aug. 64. Magnam viri fortis laudem esse, armatum tranare flumen, minus apte monent Barth. et Drak. prolatis exemplis Turni et Horatii ap. Virg. Æn. IX, 815, et Liv. II, 10. --frangere nando, vid. ad III, 457. --vadum, cf. ad I, 52. [554.] Spectacula, specimina, experimenta (vid. ad I, 77) virtutis, quæ ante acies, h.e. in exercitationibus, prolusionibus, dabat, deinde usui maximo futura in veris præliis; Burm. 555... 557. Hæc est decursio, vel cursus militum. Conf. Liv. XXIII, 35, inpr.; XXVI, 51, et XXIX, 22. Veget. I, 9. --alite planta, vid. ad VI, 212, et cf. VII, 67. 558. Hæc spectant ad missionem hastarum et lapidum, quos tirones vel manibus, vel fundis jaciebant. Cf. Veget. I, 14 et 16. --arduus tramisit, ut equo insidens, antea pedes; Ernesti V.C. qui τὸ saxo etiam de funda intelligi posse observat, quamvis etiam ad exemplum Homeri saxa manu jacere consueverint heroes. Verum h.l. non de heroum moribus, sed de exercitiis tironum, quibus ipse dux monstrat, quod imitentur, sermo est, et verba arduus tramisit eo sensu capienda sunt, quo Virg. Æn. V, 478, dixit: durosque reducta Libravit dextra media inter cornua cestus Arduus. Cf. etiam Val. Fl. VII, 572, et alia loca, ubi arduus pro alte ponitur, ut altus.
552. rudem pro sudem substituendam puto. Conf. not. et verba Liv. XXVI, 51: Legiones tertio die rudibus inter se in modum justæ pugnæ concurrerunt. Ejusmodi rudes etiam vectes dicebantur, et νάρθηκες παχεῖς Xenoph. Cyrop. II; vid. Schwebel. ad Veget. I, 9. Vulgata tamen lectio eundem præbet sensum, et defendi præterea potest coll. Liv. XL, 6, extr. et 9, extr. ubi de eodem exercitio, non gladiatoribus tantum, sed militibus quoque solenni, agitur: nisi his quoque locis eadem medicina adhibenda est. Cf. etiam Prop. IV, i, 29, et Ovid. A. A. III, 515. --tramittere, non transmittere, scripti h.l. et v. 558. Cf. ad IV, 487. 554. spectacula tantæ Ambæ acies v. e. suspic. N. Heins. coll. I, 164, 465, IX, 440, et al. Sed vid. not.
Martia frons, facilesque comæ, nec pone retroque Cæsaries brevior: flagrabant lumina miti 560 Adspectu, gratusque inerat visentibus horror.
559. Prosopographia Scipionis. --faciles comæ, sive molles, caput ambientes leni lapsu, quibus horrida et dura cæsaries contraria est, ut facilis fiscina, Virg. Ge. I, 266. Sive potius ita incomtæ, ut nulla ars, nullus cultus mollior adpareret, quippe a quo viri gravitas abhorrebat, ut fere semper voc. facilis Silius adhibet, v.c. I, 613, et XI, 286, ubi faciles mensæ Campanorum gulositati obponuntur; Ernesti V.C. Conf. ad IV, 433, et I, 613. 560, 561. Gravitas Scipionis cum gratia oris et comitate mixta satis ornate delineatur: sed hæc magis sentiri, quam explicari poterunt; Ernesti. Eamdem rem mira verborum ubertate poeta exornavit inf. v. 609 sq. --flagrabant, vid. ad I, 126.
Adfuit et Samnis, nondum vergente favore Ad Pœnos; sed nec veteri purgatus ab ira.
562. Samnites, quos Sagrus fl. a Marsis et Pelignis, et Vulturnus a Campanis dirimit, quique etiam Sabelli h.e. a Sabinis oriundi, et Σαννῖται, Strab.; Σαυνῖται, Polyb. ac Dionys. dicuntur, (Plin. III, 12) in plures populos dividebantur, quorum nonnulli, v.c. Samnites Caraceni et Pentri, trans Apenninum, sed plures citra montem, aut in montanis regionibus colebant. Hirpini et Frentani ab iis originem ducebant, (vid. Strab. V, p. 368, et 383) unde Hirpinorum urbes mox apte recensentur. --nondum vergente favore, quum nondum defecissent Ad Pœnos, ad quos inclinarunt post cladem Cannensem. Cf. XI, 7; Liv. XXII, 61; XXIII, 42. 563. veteri ab ira in Romanos, nota vel ex Liv. VII, 29... 37; VIII, 1, 23... 26, 30, 36... 39; IX, 1... 45; X, 11... 45. Cf. inf. XI, 7, 8 et 173 sq.
Qui Batulum Nucrasque metunt, Boviania quique Exagitant lustra, aut Caudinis faucibus hærent, 565 Et quos aut Rufræ, quos aut Æsernia, quosve Obscura incultis Herdonia misit ab agris.
564 sqq. Batulum, Nucræ et Rufræ oppida incerti situs, quæ in Hirpinis ponunt, Cluv. p. 1200, et Heyne in Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, 739. Sed in Campanis supra Teanum, in ortum hibernum, Serv. ad Virg. l.c. (qui tamen a Samnitibus ea condita tradit) et Cellar. Geograph. II, 9, ubi auctoritate Holstenii monet, Rufranos colonos in lapide, Præsenziani in Teanensi diocesi reperto, memorari, agrumque vicinum vulgo la Costa Rufaria dici. Nucrarum, vel Mucrarum (vid. V.L.) præter Silium nemo mentionem facit, nisi forsan Suidæ et Steph. Byz. Νουκρία πόλις Τυῤῥηνίας, ἡ καὶ Νακρία διὰ τοῦ ἄλφα, eadem urbs est, quod suspicatur N. Heins. qui tum Νουκραὶ scribendum putat, quod non opus est, judice Drak. quum etiam Fregenæ Straboni Φρεγηνία dicantur. --Rufræ, Cluverio et Heyn. idem videntur opp. esse, quod Liv. VIII, 25. Rufrium, seu Ruffrium et nunc Ruvo (in Terra di Bari) vocatur, in Hirpinorum finibus situm. Sed Cell. et Holsten. Rufras in Campanis, et Rufrium in Hirpinis urbibus numerant. --metunt exquisitius quam tenent ap. Virg. l.c. Ut fluvium bibere est ad fluvium habitare (vid. ad v. 367), sic regionem metere est eam incolere, ut arare, vomere, exercere et serere colles, litus, culta, saltus, ap. Virg. Æn. VII, 798; Stat Th. IV, 51; V, 53; Drak. Cf. Burm. ad Val. Fl. I, 25. Urbem metere paulo audacius dictum videri potest et doctius; sed lyricæ poesi aptius est, quam epicæ. --Bovianum, Βουΐανον, Ptol. III, 1; Βοΐανον, Strab. V. p. 167. Bobianus, Frontin. p. 109, hodie Bojano in comitatu Molise, Pentrorum Samnitium caput (Liv. IX, 31) et colonia (Plin. III, 12, qui duplex memorat Bovianum, vetus, et alterum cognomine Undecuma norum) prope Tiferni fontes, trans Apenninum et ad ejus radices. Plura vid. ap. Liv. IX, 28, 31, 44; X, 12; XXV, 13. [565.] Exagitant lustra, propr. feras ex lustris; vel pervestigant lustra, silvas. Cf. IV, 303; XVI, 552 al. --Caudium inter Calatiam et Beneventum in via Appia, (vid. Strab. l.c. et Tabula Itin.) opp. muro ductum et a Cæsare coloniæ Beneventanæ adjudicatum, teste Frontino. --Furculæ, seu Furcæ Caudinæ, h.l. fauces, (ubi pagum Furchie dictum superesse tradit Holsten. et Cluver. p. 267) et clades Romanorum ibi adcepta, notissimæ ex Liv. IX, 1... 3, 7, 12; XXII, 14, et Flor. I, 16. --hærent in faucibus, h.e. habitant, ut XII, 531. [566.] Æsernia, hod. Isernia, seu Sergna, in comitatu Molisii, cis Apenninum, non longe a læva Vulturni ripa, colonia, de qua vid. Frontin. et loca Livii, in V.L. laudata. [567.] Herdonia, Κερδονία, Strab. Erdoniæ, Tabul. et Anton. Ἑρδονία, Appian. Hannib. c. 48. Ἑρδωνία rectius Ptol. in Hirpinis vel Apulis, versus Canusium, nunc Ardona, nec diversa ab Ardoneis, Liv. XXIV, 20, quod Cell. et Holsten. p. 281, probant adversus Cluver. qui Ardoneas, nunc putabat Ardonam vocari, Herdoniam vero Cedogna, quod potius teste Holsten. recentius est nomen Aquiloniæ, in Apulorum finibus prope Aufidum fl. sitæ. --Obscura incultis cet. Conf. Liv. XXV, 21 inpr.; XXVII, 1, et Appian. l.c.
564. Batalum Col. et Oxon. cum edd. Marsi. Sed vid. Intpp. ad Virg. Æn. VII, 739. Nucras Col. Vulgo Mucras. Rufas, vel Rufras corrig. Cerda ad Virg. l.c. cujus tamen opp. v. 566, mentio fit. Macras opinatur Dausq. quia ὁ Μάκρης χωρίον memoratur Strab. V, p.m. 222, ubi ὅριον scribendum censet, ut sit Macra fl. Liguriæ finis. Utraque conject. merito damnatur a Drak. Ego fere Bucamque reponendum crediderim. Βοῦκα opp. maritimum Frentanorum; vid. Strab. V, p. 167, al. 242; Mel. II, 4; Plin. III, 12. Sic vel una saltem Frentanorum urbs a Silio memoratur: nam sup. v. 402, lectio dubia est. Aptius quidem poeta ejus mentionem fecisset sup. v. 519. Sed de ordine geographico parum sollicitus est, et Frentani certe altera sunt Samnitum progenies; metunt scripti et editi ante Nicandrum, qui primus colunt refinxit. 565. Exagitant Col. Vulgo Exercent, quod magis ad agriculturam, quam ad venationem pertinere monent N. Heins. et Drak. Fatigant Put. et Parm. unde Vestigant conj. Lefeb. Reciperem fatigant, nisi poetæ priorem syll. corriperent. Conf. Virg. Æneid. IX, 605, et vid. ad I, 63. 566. Rufræ restituit N. Heins. ex optimis membrr. Virg. Æn. VII, 739; Rufæ Col. Rufrie Oxon. et Put. Ruria R. 3; Rufeiæ Med. Vulgo Rufre; quos aut bis scripti. Vulgg. quos aut R. aut quos, claudicante versu. Cæsernia scripti. Cesernia R. 1, et Med. Vulgo Esernia, ut ap. Frontin. p. 109; Ἐσερνία Strab. V, p. 250; Esernini Plin. III, 12; Æsernia est ex emend. N. Heins. Sic in numis apud Gruter. p. 570, n. 10, et in antiq. codd. Liv. X, 31; XXVII, 10; XLIV, 40; ejusq. Epit. XVI, LXXII, LXXIII, Αἰσερνία et Ptol. dicitur.
Bruttius haud dispar animorum, unaque juventus Lucanis excita jugis, Hirpinaque pubes Horrebat telis, et tergo hirsuta ferarum. 570 Hos venatus alit: lustra incoluere, sitimque Avertunt fluvio, somnique labore parantur.
568. Reliquas Italiæ gentes urbesque, et quidem v. 568... 584, Italiæ inferioris, 588... 606, Galliæ Togatæ, seu Cisalpinæ, et 613... 616, insularum, poeta quam potest brevissime perstringit, et levi quasi digito ac sine ordine adtingit, quasi senserit, se paulo longius fere, quam par erat, huic Italiæ descriptioni immoratum, et, si maximarum rerum narratio, ad quam se jam adcinxerit, diutius differretur, periculum esse, ne lectorum exspectatio tam longo episodio nimis suspensa teneatur, animique eorum relanguescant. --Brutii, a Sabinis oriundi, australem Italiæ peninsulam oramque maritimam usque ad fretum Siculum tenebant. Vid. Strab. VI, pr. 569. Lucania, hod. Basilicata, ad Tyrrhenum mare, Silaro fluv. (Selo) a Picentinis, et Lao (Laino) a Brutiis dirimebatur. --Hirpini ab ortu adtingebant Apulos, a meridie Picentinos, a septemtr. Apenninum et, ut ab occidente, Samnites, a quibus, æque ac Lucani et Frentani, originem ducebant. 570. Horrebat telis, vid. ad I, 423. --tergo hirsuta ferarum, cf. ad II, 156. 571. Lustra, silvas.
568. Brutius alii, vid. ad VI, 15. 570. terga R. 2.
Additur his Calaber, Sallentinæque cohortes, Nec non Brundisium, quo desinit Itala tellus.
573. Calabria, quæ etiam Messapia, Iapygia, et Sallentina dicebatur, (ut nunc maxima ejus pars Terra d’Otranto, seu Hydruntina ab Hydrunto opp. vel provincia Lecce) est quasi peninsula, qua in Ionium mare Italia procurrit, isthmum, Apuliæ conterminum, inter Tarentum et Brundisium occupans. --Salentini seu Sallentini in Calabria circa et prope promont. Iapygium seu Salentinum (Capo di S. Maria di Leuca) colebant, (Strabon. VI, p. 191, 194) sic dicti a Σαλλεντίᾳ (Steph.), quam etiam Soletum a Plin. III, 11, et nunc Solito vocari putant. Cf. Liv. IX, 42; X, 2; XXIV, 20; XXV, 1, et Virg. Æn. III, 400, ubi vid. Heyne. 574. Brundisium, hod. Brindisi, opp. antiquiss. post colonia Rom. auctum, (Vellei. I, 14, et Livius Epit. XIX) cum promont. et portu olim egregio, nunc obstructo, unde olim Dirrhachium in Græciam (ut hodie a Caleto Dubrim) trajicere solebant, quoniam hic trajectus longior quidem, quam Hydruntinus, sed commodior etiam ac tutior erat. Vid. Strab. VI, p. 433. --quo desinit Itala tellus, scil. trajicientibus in Graciam, qui sic Italiæ oram derelinquunt: nam alioquin Italia ultro, usque ad promont. Iapygium, procurrit.
573. Sallentinæque Col. et priscæ edd. Conf. Heins. et Burm. ad Virg. Æn. III, 400; Σαλλεντία Steph. Byz. Sallentini passim in marmm. Capitol. et optimis libris Livii. Sallentinæque Oxon. etiam non male, judice N. Heins. Sed vulgatæ lect. Salentinæque favent lapis ap. Gruter. p. 199, n. 1, et auctoritas Græcorum, Steph. excepto; Σαλεντῖνοι et Σαλεντίνη Ptol. III, 1; Strab. et al. Σαλαντῖνοι numi in Thes. Goltzii. 574. Brundisium Col. et priscæ edd. ut ap. Gruter. p. 151, 801, et in antt. exemplarr. Lucani, Horat. Cic. Plin. Livii et al. quod jam monuit N. Heins. Vulgo Brundusium, Βρεντέσιον Strab. et Appian. Βρεντήσιον Polyb. et Steph. Βρενδέσιον Ptol.
Parebat legio audaci permissa Cethego, 575 Cui socias vires, atque indiscreta maniplis Arma recensebant; nunc sese ostendere miles Leucosiæ e scopulis, nunc quem Picentia Pæsto Misit, et exhaustæ mox Pœno Marte Cerillæ,
575. Cethegus cognomen familiæ cujusdam Lentulorum e gente Cornelia. M. Corn. Cethegus, Suadæ medulla Ennio dictus, belli Punici II, temporibus vixit, P. Tuditani collega in consulatu A.U. 549, et postea in censura. 578. Leucosia ins. prope et contra Lucaniam ejusque sinum Pæstanum, nunc la Licosa, petra verius, quam insula; unde h.l. e scopulis. Cf. V.L. Picentia, Πικεντίνων μητρόπολις, Strab. V, extr. bello Marsico adcensa, (Flor. III, 18) quam Cluver. et Hard. ad Plin. III, 5 seu 9 extr. in mediterraneo. procul a mari sitam fuisse contendunt, repugn. Holsten. p. 263, ubi dicit: inter Salernum (Salerno) et Ebolos (Evoli) transitur locus Bicenza dictus, (quem adlabitur il Bicentino fl.) VII M.P. a Salerno, et XIII M.P. a Silaro distans: hæc ipsissima est Picentia, quam et Mela II, 4, in ora maritima recenset. Cf. ad v. 424. --Pæstum. hod Pesti, Παῖστον, Ptol. III, 1, et Ποσειδωνία, Strab. V extr. Posidonia, Plin. III, 5 seu 10; Liv. Epit. XIV. Neptunia, Vellei. I, 15, urbs Lucaniæ, non, quod ex h.l. colligas, Picentinorum, (vid. tamen Strab. l.c.) et colonia, (vid. Liv. et Vellei. ll. cc. ac Liv. XXVII, 10) non longe a Silari ostio, (Strab. VI pr.) ad sinum Pæstanum, nunc Golfo di Salerno. Rosæ Pestanæ, notæ ex Virg. Ge. IV, 119. Cf. et Liv. XXII, 36, et Martial. IX, xxvii, 3. The Ruins of Pæstum or Posidonia post Dumont. Paris. 1764, et Phil. Morghem ibid. 1766; splendidius edidere Miller Lond. 1767, et Thom. Major ibid. 1768. 579. exhaustæ Cerillæ, vid. V.L.
578. Leucasiæ emend. N. Heins. ad Ovid. Metam. XV, 708; Græcis utique non Λευκοσία, sed vel Λευκωσία (Strab. V, p. 176; VI, p. 178; Lycophr. et Steph. Byz.) vel Λευκασία (Strab. II, p. 84, al. 123, et Dionys. Hal. I, p. 43) ut Leucasia Plin. 3, 7, et Marciano Capellæ lib. VI, dicitur. Sed Silium Leucosiæ secunda brevi posuisse licentia poetica (vid. ad IV, 776) putant Drak. ad h.l. et Salmas. Exerc. Plin. p. 49, al. 68, ubi Delrium refellit, qui Lucasiæ reponendum censuerat. Addo, hanc insulam, vel a Leucasia, Æneæ consobrina, ibi defuncta, (Dionys. Halic. I, p. 43) vel a Sirene ibidem sepulta (vid. Plin. III, 7; Strab. V, p. 176 al. 252, et Lycophr. in Alexandra v. 723, ubi conf. Tzetz.) ita adpellatam putari. Sirenum autem nomina ap. Tzetz. Chil. VI, v. 719, sunt Λευκοσία, Λίγεια, Παρθενόπη. populis Col. quod et idem Delrius conjecerat, refrag. Salmas. l.c. quum tota hæc insula scopulosa fuerit. Pesto quidam. 579. Cerillæ Col. Oxon. Tell. et R. 2. Cerillæ, seu Cerelæ in Tabula, hod. Cirilla, in Tyrrheni, seu Inferi maris litore, et in isthmo Bruttiorum, qui est ἀπὸ Θουρίων εἰς Κηρίλλους πλησίον Λάου, teste Strab. VI, p. 176, si sanus est locus, de quo dubitat N. Heins. qui etiam exustæ Marte volebat; sed ipse sup. v. 272, exhaurit conjecerat, et inf. X, 590, et XIV, 686, nihil mutavit. Vulgo Carillæ, quod metri causa a manu Silii profectum videbatur Cluver. p. 1285. Sed vid. ad IV, 776.
Nunc Silarus quos nutrit aquis, quo gurgite tradunt 580 Duritiem lapidum mersis inolescere ramis.
580. Silarus fl. (Selo) Silerus, Mel. II, 4. Σίλαρις, Strab. V, extr. et VI pr. Siler, Lucan. II, 427, qui Lucanos a Picentibus disterminat. 581. Duritiem lapidum inolescere ramis, h.e. induci lignis, ut ap. Virg. Ge. II, 77; τὸ καθιέμενον εἰς αὐτὸ φυτὸν ἀπολιθοῦσθαι, Strab. V, extr. Conf. Vibius Sequest. p. 194 seq. ed. Oberlin. V.C. De eadem vi aliorum fontium rivorumque, vid. a Dausq. laud. Ovid. Met. XV, 313, et Plin. XXXI, 2.
Ille et pugnacis laudavit tela Salerni Falcatos enses, et quæ Buxentia pubes Aptabat dextris inrasæ robora clavæ.
582. Salernum (Salerno) opp. et colonia (Liv. XXXIV, 45; Vellei. I, 15) in Picentinis, cum castro in monte, (Liv. XXXII, 29, et Strab. V, extr. ἐπετείχισαν αὐτοῖς Σάλερνον Ῥωμαῖοι φρουρᾶς χάριν, μικρὸν ὑπὲρ τῆς θαλάττης) ad mare Inferum, a quo et castrum, et opp. quoque ipsum olim remotum fuisse putabat Cluver. refragg. Ptol. Cell. Holsten. et Hard. ad Plin. III, 5 seu 9 extr. Schola Salernitana in medio ævo inclaruit. 583. Falcatos enses, ut ap. Virg. Æn. VII, 732, et sup. III, 278. --Bruxentum, Gr. Πυξοῦς, (Strab. VI, pr.; Plin. III, 5, seu 10) colonia, (Vell. I, 15; Liv. XXXIV, 45; XXXIX, 23) in Lucania, hod. vel Policastro, vel, quod Leander putat, Piscicta. 584. inrasæ, non rasæ, non levigatæ, robora clavæ, h.e. clavam rudem et inpolitam. D. Heins. comparat ἁυτοφυῆ κορύνην, Theocr. Id. IX, 24, ἄξοα δούρατα, Nonn. Dionys. ΛΗ., v. 172, et ingenuam clavam, Auson. Clavam e buxo intelligit Dausq. quia Πυξοῦς a buxetis nomen sortita sit.
Ipse, humero exsertus gentili more parentum, 585 Difficili gaudebat equo, roburque juventæ Flexi cornipedis duro exercebat in ore.
585. Cethegorum hic mos fuit, a L. Cethego desumtus, ut exserto humero et brachio expapillato pugnarent: ut enim habilius valentiusque telum vibrarent, substrictiores erant. Ita Modius et Dausq. qui jam compararunt Lucan. II, 543, exsertique manus vesana Cethegi, et Horat. A. P. 50, cinctutis Cethegis, ubi vid. Schol. --Ipse dux, Cethegus. --humero exsertus, cf. Virg. Æn. I, 492; XI, 649; Stat. Th. IV, 235, (ubi vid. Barth.) et ej. Achil. I, 346. 586. Difficili, feroci, qui difficulter regi ac flecti potest. 587. Flexi cornipedis in ore, in flectendo equo feroci ac generoso.
585. humerum exsertus præstiterit. Cf. loca in not. laudata. Idem nunc video in mentem venisse Livineio, notantt. Cortio et Ern. 587. Flexi, non Flexu, Col. prob. etiam Dausq.
Vos etiam adcisæ desolatæque virorum Eridani gentes, nullo adtendente Deorum Votis tunc vestris, casura ruistis in arma. 590
588. adcisæ desolatæque virorum, victoriis et vastatione Hannibalis. Conf. ad II, 392, in V.L. 589. gentes Eridani adcolæ, gentes Galliæ Cisalpinæ, quæ etiam Togata, Citerior atque Subalpina vocabatur, et in Trans- ac Cispadanam dividebatur, quia Padus, cujus Græcum nomen Eridanus est, eam secat; cui qui propiores utrimque colebant, Circumpadani dicebantur. --nullo adtendente Deorum Votis, cf. Hor. Od. I, ii, 27; Val. Fl. I, 341, et ad VI, 82, 87. 590. in arma casura, in pugnam, infelicem eventum habituram.
588. accisæ Col. et R. 1, vid. ad II, 392; accisciæ Ox. acrisæ Med. actritæ Marsi prima. metitæ Put. Vulgo attritæ. 589. accedente vel intendente malebat N. Heins. vid. ad III, 466. Sed vulgata bene habet.
Certavit Mutinæ quassata Placentia bello: Mantua mittenda certavit pube Cremonæ, Mantua Musarum domus, atque ad sidera cantu Evecta Aonio, et Smyrnæis æmula plectris.
591. Certavit Mutinæ, cum Mutina, mittenda pube, de numero militum, Romanis adversus Pœnos auxilio mittendorum. --Mutina, hod. Modena, Boiorum opp. in Gallia Cispad. firmissima et splendidissima populi Rom. colonia, (Cic. Phil. V, 9; Liv. XXXIX, 55; Cluver. Ital. Antiq. I, xxviii, p. 277) unde bellum Mutinense, ex Cic. Philipp. oratt., Suet. Aug. 9, 84; Flor. IV, 4; Appian. b. Civ. III, 49 sq.; Dione XLVI, 37, aliisque notissimum. Placentia, nunc Piacenza, opp. Gallorum, qui Polyb. II, 17. Ἄνανες et d’ Anvillio Anamani dicuntur, colonia metu belli Punici II, primo ejus anno cis Padum, ut Cremona trans Padum, condita (Polyb. III, 40; Liv. XXI, 25, et Epit. XX; Vellei. I, 14; Tac. Hist. II, 19) ubi ex Apennino decurrens ὁ Τρεβίας συμβάλλει τῷ Πάδῳ, Strab. V, p. 150. --quassata bello, primum, quum Romani ab Hannibale ad Trebiam victi, eo fugerent; (Liv. XXI, 56... 59) deinde sæpius, de quo vid. Liv. XXVII, 39, 43; XXVIII, 11; XXXI, 10, 21; XXXIV, 22, 56; Tac. Hist. II, 21. 592. Cremona, quod etiam nunc comitatus et oppidi Mediolanensis nomen est, in Cenomanis ad Padum, infra Adduæ confluentem, colonia, ut modo diximus, ac municipium, bellis civilibus et Vitelliano adflictum, de quo vid. Serv. ad Virg. Ecl. IX, 28, et Tac. Hist. III, 19, et 32 sq. 593. Mantua, vicina Cenomanorum urbs, (hod. caput ducatus ejusdem nominis) ab Etruscis condita in Benaco lacu, (Lago di Mezo, seu Sotto, Painolo et Sopro) quem Mincius amnis, (Menzo) ex eo profluens, efficit. Originem nomenque urbis, quam a celt. voc. man, aqua, dictam putat Mentelle, Géogr. comparée, p. 75, fabulose ac varie tradit Virg. Ecl. IX, 60, et Æn. X, 198 seq. ad quæ loca, vid. Heyne. Versus 593, 594. Poeta in laudem Virgilii adjecit, qui Andibus, in agri Mantuani vico, natus dicitur. Cf. Virg. Ge. III, 10 sq. et T. I. p. cxviii et cxlii, edit. Heyn. prior. --cantu Aonio, ut Aoniæ sorores, lyra, vates. Vid. Heyne ad Virg. Ge. III, 11. Sed possis etiam cum Drak. sententiam h.l. ita expedire: Mantua celebris facta Virgilii Georgicis et Æneide, quorum altero carmine Hesiodum, Ascræ habitantem, quod Aonum, primorum Bœotiæ incolarum, oppidulum est, altero Homerum imitatus est. 594. Smyrnæis plectris, nam Ἑπτὰ ἐριδμαίνουσι πόλεις διὰ ῥίζαν Ὁμήρου, Κύμη, Σμύρνα, Χίος, Κολοφὼν, Πύλος, Ἄργος, Ἀθῆναι. --plectris ut ap. Hor. Od. I, xxvi, 11, ubi vid. Jani.
594. Aonio Col. et R. 2, probb. N. Heins. et Drak. Achino Oxon. Achivo Put. Ascræo R. 1, 3, Med. Andino Tell. Parm. Mars. et al. quæ utraque lectio glossam sapit. vid. Virg. Ge. II, 176, et not.
Tum Verona Athesi circumflua, et undique sollers 595 Arva coronantem nutrire Faventia pinum.
595. Verona, opp. Venetorum, quod integro nomine ac flore superat, Catulli, Plinii, majoris et Vitruvii patria. --Athesi, Rhætiæ fluv. hod. Adige, seu Etsch. --circumflua, ἀμφίῤῥυτος, περίῤῥυτος. Idem testatur Serv. ad Virg. Æn. IX, 679, cujus auctoritatem Drak. obponit Scalig. qui Poet. VI, p.m. 324 id in dubium vocat, et nunc certe fluvium ab urbe claudi contendit. 596. Faventia, nunc Faenza in Romandiola, Lingonum oppid. in Gallia Cispad. vinetis (Varr. R. ¯R. c. 2, Colum. III, 3) et bello Sullano (Liv. Epit. 88; Vellei. II, 28) nobilitatum.
596. vitem forte leg. pro pinum. Cf. not.
Vercellæ, fuscique ferax Pollentia villi, Et quondam Teucris comes in Laurentia bella Ocni prisca domus, parvique Bononia Rheni.
597. Vercellæ, hod. Vercelli, Libicorum opp. in Gallia Transpad. ad Sessim, seu Sessitem flux. Plin. III, 17; Tac. Hist. I, 70. --Pollentia (Pollenza), Πολεντία, Ptolem. urbs Liguriæ cis Padum, ad confluentes Tanari et Sturæ, diversa ad oppidis ejusdem nominis in Piceno et Majorca. Laudatur a calicibus fictilibus, Plin. XXXV, 12; Martial XIV, 157, et a copia ovium nigrarum ac villi fusci h.e. lanæ nigræ Martial. l.c. Colum. VII, ii, 48, et Plin. VIII, 48, a quo lanam potius canam prædicari monent, Dausq. Drak. et Cluver. p. 85. Sed vid. ibi Harduin. 598. Conf. Virg. Æn. X, 198 sq. et ibi Heynii Exc. I. 599. Ocni prisca domus non potest esse Mantua, cujus poeta jam meminit v. 592 sq. Hinc vetustiorem et vere priscam Ocni domum, Bononiæ vicinam, quam coluerit, antequam Mantuam conderet, vel, quæ et Marsi sententia est, montana illa, e quibus Tiberis, Ocni pater, oritur, intelligit Cellar. De ipsa Bononia adcipit Heyne l.c. quam certe ab Ocno conditam nonnulli tradiderunt, teste Serv. Ab ea tamen omnino Ocni domus h.l. discerni videtur. Bononia (Bologna) olim Felsina Tuscis dicta, ante Gallorum incursiones, (Plin. III, 15: Liv. XXXIII, 37.) Boiorum opp. in Gallia Cispad. ad radices Apennini, inter fluvios Lavinium et Rhenum (Savena et Reno), unde h.l. parui Rheni, ut distinguatur a Rheno, Galliæ et Germaniæ fl. In illo amni Bononiensi (Plin. XVI, 36) insula Triumvirorum fuit, de qua vid. Cl. Schweigh. ad Appian. b. Civ. IV, 2. Alia autem est Bononia, hod. Boulogne, urbs Morinorum in Gallia Belg.
Quique gravi remo, limosis segniter undis, 600 Lenta paludosæ proscindunt stagna Ravennæ.
600 sq. gravi remo... Ravennæ, ἐν τοῖς ἕλεσι μεγίστη μὲν ἔστι Ῥαβέννα, καὶ διάῤῥυτος, Strab. l.c. Nunc quoque multæ ibi paludes, et quibus limosa ac fætida aqua ne fluviis quidem Ronco et Montone, ad latera oppidi propterea ductis, satis derivari potest. De situ urbis, quæ hodie III M.P. abest a mari, quod sensim plurimum arenæ evomuit, vid. inpr. Jornandes rer. Get. c. 29. Observa autem h.l. ubertatem verborum! [601.] Lenta, quibus lenta fit navigatio. --Ravenna, (Ravenna, caput Romandiolæ) Lingonum urbs in Gallia Cispad. ad oram maritimam, Sabinorum opp. (Plin. III, 15) vel potius Θετταλῶν κτίσμα, (Strab. V, p. 148, al. 214, al. 327, Zosim V, 27) regni sedes Theodorici et Exarchorum, cujus antiquo portui, in Bedesis ostio; Augustus novum addidit, et in eo classem Ravennatem, superi, seu Adriatici maris tuendi causa, collocavit. Suet. Aug. 49; Tac. Ann. IV, 5, et Hist. II, 100; III, 6, 40.
601. proscindunt, non perscindunt, scripti et R. 2, non repugn. Dausq.
Tum Trojana manus, tellure antiquitus orti Euganea, profugique sacris Antenoris oris. Nec non cum Venetis Aquileia superfluit armis.
602. Intelligit Patavinos, quorum urbs Patavium (Padua), Livii patria, opulentissimum Venetorum opp. (Strabon. V, p. 147) in læva ripa Medoaci minoris ab Antenore condita fuit. 603. Euganei ante belli Trojani tempora ad ipsum mare Hadriat. colebant, ex qua sede a Trojanis et Henetis, duce Antenore, pulsi, in septemtrionem ad Alpes, inter Larium lacum et Athesin fl. secesserunt; unde tellus Euganea h.l. Venetorum regio. Cf. XII, 212 sq.; Liv. I, 1; Dionys. Hal. I, 20; Virg. Æn. I, 242... 249, ubi vid. Heyne. 604. Aquileia, Carnorum, Alpini populi, qui Forum Julium (Friuli, seu Friaul, provinciam Venetam) incolebant, oppidum, nunc fere dirutum, inter Turrum et Natisonem (Turrone et Natisone) fluvios situm, (Plin. III, 18) et antiqua colonia, adversus barbaros munita (Liv. XL, 34; Strab. V, p. 148, al. 214) et non ita multo post aucta, (Liv. XLIII, 17) unde emporium insigne factum. Herodian. VIII, 2, et Spanhem. ad Julian. p. 254. --superfluit, abundat, armis, armatis, copiis, quas in bellum mittit. Cf. V.L.
604. superfluit scripti, ut ap. Cic. Brut. 91; Tac. Hist. III, 58; Plin. IV, 7; XII, 1, et adfluere inf. XII, 361; XIV, 208; N. Heins. superfluit Marsi ed. Paris. Vulgo perfurit.
Tum pernix Ligus, et sparsi per saxa Vagenni 605 In decus Hannibalis duros misere nepotes.
605. Liguria, nunc Genua et Lucca. --Vagenni, seu Vagienni, (Bagitenni in Tabula Peuting.) ex Caturigibus orta Ligurum gens, ad Alpes marit. et Padum, (Plin. III, 16 et 20) quorum opp. Augusta Vagiennorum (hod. Vico, quod d’Anville, sed, quod alii putant, Saluzzo in Pedemontio) memoratur, Plin. III, 5, seu 7. Augusta Bagiennorum apud Sponium Misc. Er. Antiq. p. 164, et corrupte Αὐγούστα Βατιενῳν, Ptol. III, 1, ubi et perperam cum Iria et Dertona in Taurinis ponitur. 606. In decus Hannibalis, ut ab eo cum reliquis ad Cannas vincerentur. --duros nepotes adcipio ut adsuetum malo Ligurem ap. Virg. Georg. II, 168, ubi vid. Heyne. Cf. sup. ad I, 558, et VI, 308. «Ligures montani, duri atque agrestes: docuit ager ipse, nihil ferendo, nisi multa cultura et magno labore quæsitum,» Cic. contra Rullum II, 35.
605. Vagenni Col. Bageni Ox. Put. (in quo tamen Bageu reperit Lefeb.) R. 1, 2, 3, Med. Bareni Tell. Vulgo Vageni; vid. not.
Maxima tot populis rector fiducia Brutus Ibat, et hortando notum adcendebat in hostem. Læta viro gravitas, ac mentis amabile pondus, Et sine tristitia virtus: non ille rigoris 610 Ingratas laudes, nec nubem frontis amabat, Nec famam lævo quærebat limite vitæ.
609 seq. Poeta ducem fingit ad exemplum M. Bruti, quem Cicero amavit, quique mentis pondere h.e. prudentia, et cunctis virtutibus par L. Bruto, primo Consuli, fuit, sed sine tristitia, sine rigore, Mars. et Cell. Cf. sup. ad v. 560. --Læta gravitas, comitate mixta, ut mentis amabile pondus, et sine tristitia virtus. --mentis pondus, cf. ad VI, 429. 611. nubem frontis, νεφέλην ὀφρύων, Sophocl. Antigone, v. 538. Κρέοντα συννεφῆ, Eurip. Phœniss. v. 1317; D. Heins. διασκεδᾶτε τὸ προσὸν, νῦν νέφος ἐπὶ τοῦ μετώπου, Athen. I, p. 34; τὴν νεφέλην τῶν ὀφρύων, Philostr. epist. 72; Drak. qui etiam Stat. Silv. III, v, 11, et Theb. IV, 512, (ubi tamen cæcitas designatur) Martial. II, 11, aliorumque loca comparavit. Plura desideranti suppeditabit Lambin. ad Hor. Epist. I, xviii, 94. 612. limite lævo, sinistra, h.e. prava vitæ via ac ratione. Non simulatione virtutis, sed vera virtute, Mars. Cf. IX, 140.
610. vigoris scripti, R. 1, 3, Med. quod testantur, sed inprobant N. Heins. et Drak. Verum τὸ rigoris in duobus scriptis, nescio quibus, exstare contendit Lefeb.
Addiderat ter mille viros, in Marte sagittæ Expertos, fidus Sicula regnator ab Ætna.
613. Innuitur Hiero, rex Syracusanus, fidissimus Romanorum socius. Cf. V, 489 sqq.; Liv. XXI, 50; XXII, 37, 56. --ter mille, propr. mille sagittariorum et funditorum, teste Livio. 614. Expertus passive dicitur peritus, vel qui tritus est in aliqua re usu, et experientiam habet. Sic expertus belli ap. Virg. Æn. X, 173, et Tac. Hist. IV, 76; conf. et Liv. IV, 9; XXIV, 22, al.
614. Expertus Put. et R. 2: fidos R. 2. Prius ab Heinsio silentio prætermissam miratur, et utrumque non inprobat Lefeb. ut jungantur verba, expertus fidos sagittæ, quo sensu fidum ensem dixerit Virg. Æn. VI, 524.
Non totidem Ilva viros, sed lætos cingere ferrum, 615 Armarat patrio, quo nutrit bella, metallo.
615, 616. Conf. Virg. Æn. X, 173, 174, et Rutil. Numat. Itiner. I, 351. --Ilva ins. hodie Elba in mari Tusco, Gr. Ἀιθάλη, seu Ἀιθαλία (quam ab Ilva perperam distinguit Ptol.) in Etruriæ ora, ferri metallis abundat, ut etiamnunc Elba. Vid. Plin. III, 6, et Heyn. Exc. I, ad Virg. l.c. pag. 415, 416. --De qua insula conf. Wernsdorf. ad Rutil. Itin. I, 351, in Poet. Min. T. V, P. I, p. 139.
615. Næ t. I. viros, et sine librorum auctoritate reposuit Lefeb. Idem lætos gignere ferrum e c. Col. recepit, prob. N. Heins. qui comparat III, 575; IX, 223, et inpr. verba Plin. XXXVI, 27, igne ferrum gignitur ac domatur... eademque materia aliud gignit primis ignibus, aliud secundis, aliud tertiis. Sed ars ferri cudendi, qua Ilvæ incolæ excellebant, mox laudatur, et ab hoc versu aliena videtur, gingere Oxon. Non t. dabat Ilva viros, sed cingere (ingere teste Lefeb.) ferrum Put. letos angere, sed a m. sec. tingere ferrum c. Tell. non male, judice Lefeb. Conf. Heins. ad Ovid. Fast. IV, 287, ubi tamen lætos fingere ferrum conjicit, ut h.l. lætos stringere f. ut innuatur, eos non sagittis jaculisve, Siculorum more, sed gladio uti in bello consuevisse, quod maxime adridet Drak. qui tamen vulgatam lect. lectos cingere ferrum servavit. Ego mediam viam ingressus, lætos cingere ferrum, h.e. latus ense, substitui, unde eadem sententia exsculpi potest: nisi potius mens poetæ est, Ilvam quidem non totidem, quot Siciliam, viros, sed ferro gladiisque in bello tractandis adsuetos, usu armorum peritos, adeoque fortes armasse. Conf. sup. V, 489 sqq. de Siculorum ignavia. 616. quæ nutrit bella R. 1, in marg.
Ignosset, quamvis avido committere pugnam, Varroni, quicumque simul tot tela videret. Tantis agminibus Rhœteo litore quondam Fervere, quum magnæ Trojam invasere Mycenæ, 620 Mille rates vidit Leandrius Hellespontus.
618. Varroni, cujus audacia tanto militum numero excusari quodammodo potest. 619 sqq. Rhæteo, Trojano, vid. ad I, 115. --Fervere rates litore, pro fervere litus ratibus, ut ap. Virg. Æn. IV, 407; VIII, 677. [620.] Mycenæ, urbs Argolidis, Agamemnonis regia, pro tota Græcia, ut ap. Virg. Æn. I, 284; II, 180, 331; VI, 839; VII, 222. [621.] Mille rates, conf. ad III, 229. --Leandrius Hellespontus, in quo, tempestate oborta, submersus Leander, seu Leandrus juvenis, Abydi in Troade natus, cujus amica Hero Sesti in Thracia habitabat, unde ejus visendæ causa hoc fretum tranare solebat. Fabula nota ex Musæi carmine, et ex Ovid. Ep. Her. XVIII et XIX. --Hellespontus (die Dardanellen) inter Sestum et Abydum non nisi VII stadia latus est, et hinc ibi ponte junctus dicitur a Xerxe.
617. Ignosset est ex emendat. N. Heins. ad h.l. et ad Claud. b. Gild. v. 297. Vulgo Ignoscet, quod non prorsus damnandum videtur Lefeb. quum ex atticismo Futurum pro Optativo adhibeatur, unde et νομίσεις pro νομίσαις recte restituerit Cl. de Villoison in Longi Pastoral. 1, pr.
Ut ventum ad Cannas, urbis vestigia priscæ, Defigunt diro signa infelicia vallo. Nec, tanta miseris jamque inpendente ruina, Cessarunt Superi vicinas prodere clades. 625
622. Cannas (vid. ad I, 50) urbis vestigia priscæ. Ἀννίβας καταλαμβάνει τὴν τῆς Κάννης προσαγορευομένης πόλεως ἄκραν. --τὴν μὲν οὖν πόλιν ἔτει πρότερον ἑνὶ συνέβαινε κατεσκάφθαι, Polyb. III, 107, πόλιν Κάνναν, ibid. IV, 1. Ignobilis Apuliæ vicus, dicitur Flor. II, 6. 624. Portenta, quæ pugnæ Cannensis præsagia fuerint, Silius non more tantum poetarum, quod Drak. putabat, (coll. Lucan. I, 524; VII, 151; Petron. c. 121; Stat. Th. VII, 401, et Virg. Ge. I, 466, ubi vid. Heyne) sed ex fide quoque historica, etsi variatis eorum generibus, aliisque adjectis commemorat; vid. Polyb. III, 112, et Liv. XXII, 36. Conf. omnino sup. ad V, 59 sq.
624. jamjam conj. Livineius, non inprob. Drakenb.
Per subitum adtonitis pila exarsere maniplis, Et celsæ toto ceciderunt aggere pinnæ, Nutantique ruens prostravit vertice silvas Garganus, fundoque imo mugivit anhelans Aufidus, et magno late distantia ponto 630 Terruerunt pavidos adcensa Ceraunia nautas.
626. Per subitum, vid. ad VII, 594. --pila exarsere maniplis, cf. Tac. Ann. XII, 64; XV, 7, et, qui in faustis hoc portentis reponit, a Dausq. laud. Dionys. Hal. lib. V, vid. omnino Heyne Opusc. acad. T. III, p. 257. 627. aggere, cf. ad I, 265. --pinnæ, ut ap. Virg. Æn. VII, 159. 628. Cf. Heyne l.c. p. 259 seq., 265 seq. 629. Garganus, vid. ad IV, 561. 630. Aufidus, cf. ad I, 52. 631. adcensa ignibus intestinis, vel potius, ut sæpe, fulminibus Ceraunia, vid. ad V, 386. --magno ponto, mari interno, seu mediterraneo, proprie sic dicto, quod Plin. III, 5, aliisque simpl. mare magnum vocatur. Nam alioquin Ceraunia prominent in mare Ionium et Hadriat. quæ sunt partes maris mediter.
Quæsivit Calaber, subducta luce repente Inmensis tenebris, et terram et litora Sipus: Obseditque frequens castrorum limina bubo.
633. Cf. V.L. --Sipus, forma græca, pro Sipuntis, Σιποῦντα, Polyb. X, Exc. c. 1. Sipus, Σιποῦς, Ptol. III, 1; Strab. VI, p. 284; Mel. II, 4; Lucan. V, 377, et Steph. Sipontum, Liv. xxxiv, 45; xxxix, 23; Plin. III, 11. Sipuntum, Antonin. et Mel. l.c. urbs Apuliæ Dauniæ, a Diomede condita et ἀπὸ τῶν ἐκκυματιζομένων σηπίων, a sepiis, ad litus ejectis, sic dicta, teste Strab. l.c. cujus ruinæ sunt proxime Manfredoniam. --Calabriæ, Apuliæ, Iapygiæ et Messapiæ nomina a poetis passim confunduntur. 634. Cf. Virg. Æn. IV, 462, 463, et Ovid. Met. V, 550.
633. Emersis tenebris emend. N. Heins. quam lect. æque ac vulgatam sine sensu esse putat Lefeb. quem certe Inmersus t. recte reposuisse crediderim. Conf. VIII, 45; XI, 122; XII, 659, et Virg. Æn. VI, 267.
Nec densæ trepidis apium se involvere nubes 635 Cessarunt aquilis: non unus crine corusco Regnorum eversor rubuit letale cometes.
635. apum nubes, examen (vid. ad I, 311) in aquilis, seu signis militaribus; vel in arbore, foro, castris et templi domusque culmine βοτρυδὸν considens, sæpius in diris ominibus numeratur. N. Heins. excitavit Ammian. Marcell. lib. XVIII, et Lucan. VII, 161; Dausq. autem Liv. XXI, 46; XXIV, 10; XXVII, 23; Plin. XI, 17, (ubi vid. Hard.) Val. Max. I, 6; Cic. harusp. resp. c. 12, et Virg. Æn. VII, 64 seq. ubi vid. Cerda et Heyne; Add. Juvenal. XIII, 68; Flor. II, 6; Ælian. V. H. X, 21; XII, 45, 46; Dion. XLVII, p. 328, 351; LIV, p. 544; LXXIV, p. 842; Tac. Ann. XII, 64, et Jul. Obseq. c. 95, 103, 113, 130, 132 al. --apium, pro apum. Vid. Ernesti ad Tac. l.c. Drak. ad Liv. IV, 33, et ad h.l. ubi laudat Voss. art. gram. IV, 14, et Salmas. ad Capitol. vit. Anton. Pii c. 3. 636, 637. cometes Regnorum eversor, h.e. eversionem portendens. Cf. ad I, 460 sq. Suet. Ner. c. 36; Lucan. I, 529; Tac. Ann. XIV, 22; XV, 47; Virg. Ge. I, 488; Plin. II, 25 et 26; crine corusco, vid. ad I, 358.
635. apium, et mox Cessarunt bene post Lips. ad Tac. Ann. XII, 64, emendarunt Dausq. et N. Heins. avium conj. Livineius; absum Col. Vulgo absunt. 636. Cessarunt, non Cessaruntque, Col. Oxon. R. 1, 3, Med.
Castra quoque et vallum rabidæ sub nocte silenti Inrupere feræ, raptique ante ora paventum Adjunctos vigilis sparserunt membra per agros. 640
638 sq. Conf. XIII, 130 sq. et Virg. Ge. I, 486. 640. Adjunctos, vicinos.
638. rapidæ Oxon. et Put. vid. ad V, 451. 639. raptimque conj. Scaliger ad oram libri sui. 640. Abjunctos, h.e. diversos, emend. Livineius, prob. Dausq. quia id plus miri habeat.
Ludificante etiam terroris imagine somnos, Gallorum visi bustis erumpere manes:
642. Hom. Iliad. λ, 53, comparat Lefeb. et Drak. sup. VI, 179, (ubi vid. not.) Lucan. I, 580, et VII, 179. Hic et verbo Gallorum omen prægravari monet, quasi Gallorum, qui olim in obsidione Romæ occubuerint, manes bustis eruperint, ut iterum luctuosissima cum Romanis bella gererent. Busta Gallica, de quibus vide Livium lib. XXII, 14.
642. nisi Ox. bustis erumpere manes Col. Oxon. R. 2, et Beness. probb. N. Heins. et Lefeb. etsi ille se erumpere (vid. ad VII, 355), hic sævi e bustis rupere nitores maluerit. e bustis erumpere manes R. 3, et Parm. erumpere nitores Put. e bustis rupere nitores Tell. R. 1, Med. Vulgo bustis rupere nitores, quod etiam Dausq. displicuit.
Terque quaterque solo penitus tremuere revulsæ Tarpeiæ rupes: atque atro sanguine flumen Manavit Jovis in templis, lacrimæque vetusta 645 Effigie patris large fluxere Quirini. Major et horrificis sese extulit Allia ripis. Non Alpes sedere loco, non nocte dieve Ingentes inter stetit Apenninus hiatus.
644. atro sanguine flumen, cet. Conf. ad V, 91, et var. lect.; Liv. XLV, 16; Curt. IV, 2. 645 sq. lacrimæ... Quirini, conf. ad I, 86; Heyne ad Virg. Georg. I, 480, et Opusc. Acad. T. III, p. 257; Delr. ad Senec. Thyest. v. 702, 647. Cf. Heyne Opusc. Acad. T. III, p. 265. 647. Allia, cum delectu, quasi strages, Alliensi similis, Romanis portendatur. Cf. ad I, 547. 648. sedere, id. qd. mox stare. Vid. ad II, 385, et III, 173.
643. revulso corrig. N. Heins. 644. fulmen Oxon. Put. Tell. R. 1, 2, 3, Med. prob. N. Heins. nec refrag. Drak. ut fulmen, quod statua Jovis manu gesserit, sanguine manaverit. Cf. Heyne Opusc. acad. T. III, p. 257, 258. 646. præsens pro patris Tell. largæ Parm. quod concinnius est.
Axe super medio, Libyes a parte, coruscæ 650 In Latium venere faces, ruptusque fragore Horrisono polus, et vultus patuere Tonantis.
650. Axe... faces, cf. Plin. II, 26, et Heyne l.c. p. 214 seq. Axe, ut apud Virg. Æn. II, 512; IV, 482; VI, 536. --Axe medio, a meridie. --super, cf. ad I, 60, (in V.L.) et 340. 651 sq. ruptus... Tonantis. Cf. Heyne l.c. p. 213, 214. --ruptus fragore polus, vid. ad I, 135, et 535. [652.] vultus patuere Tonantis, magnifice, ad hiatum cæli, χάσμα, adumbrandum.
651. rumpensque R. 2, intransit. quod admodum placet Lefeb.
Ætnæos quoque contorquens e cautibus ignes Vesbius intonuit, scopulisque in nubila jactis Phlegræus tetigit trepidantia sidera vertex. 655
653. Cf. Stat. Silv. IV, iv, 79 sq. 654. Vesuvius (Monte di Somma) poetis dicitur Vesuius, vel, ut in antiquiss. codd. scribitur, Vesbius, ut h.l. XII, 152, (ubi vid. N. Heins.) XVII, 599; Stat. l.c. Val. Fl. III, 209; IV, 507. (ad quæ loca vid. Carr.) Martial. IV, 44; Colum. R. R. X, 133. Vesevus, Virg. Ge. II, 224; Suet. Tit. 8, et aliis, Οὐεσούϊος, Οὐεσσούϊον ὄρος, vel Οὐεσούβιος, Strab. Βέσβιος, Græcis posterioris ævi, v.c. Procop. passim in Gothicis, et Appian. b. Civ. I, 116, unde corrupte Bebius ap. Vib. Sequest. p. 301, ubi vid. Cl. Oberlin. Cf. Cluver. Ital. ant. p. 1157 seq. et Reimar. ad Dion. LXVI, 22, p. 1094. [“XVII, 599” recte XVII, 593] 655. Phlegræus, vid. ad IV, 275. --vertex. Cf. ad II, 631.
653. caucibus R. 1, 3, e faucibus Marsi duæ Venetæ et Paris. probb. IV. Heins. et Drak. coll. XII, 127; Claud. R. Pros. III, 186; Lucret. VI, 703; Lucan. I, 645. 654. Lerbius Put. Lesbius Col. et Tell. unde Vesbius jam recte emend. N. Heins. Vulgo Lemnius h.e. Vulcanus.
Ecce inter medios belli præsagus, et ore Adtonito sensuque simul, clamoribus inplet Miles castra feris, et anhelat clade futura.
656. Milites, ut ἔνθεοι, prælii eventum augurantur, et futura tamquam jam præsentia vident: unde Silius grandiore utitur oratione more poetarum, de quo vid. ad I, 125 sq. Lefeb. comparat Lucan. I, 618 sq., et Val. Fl. I, 207... 240.
Parcite, crudeles Superi, jam stragis acervis Deficiunt campi; video per densa volantem 660 Agmina ductorem Libyæ, currusque citatos Arma virum super atque artus et signa trahentem.
659. acervus Put. Quoniam optimi ævi scriptores verbum deficere cum quarto casu jungunt, acervos corrig. N. Heins. quem vid. ad Ovid. Am. I, viii, 93; Trist. V, xiii, 28; Met. II, 382, et Fast. III, 665. Plura exempla congessit Drak. quibus non opus erat. Sed idem verbum cum tertio casu occurrit præter h.l. inf. X, 193. et ap. Cæs. b. Gall. III, 5, Prop. I, i, 7, et Val. Max. V, 1, ext. 3, quibus quinque locis nulla lectionis varietas est, ut multa alia omittam, quibus major meliorque librorum pars rem certe dubiam facit. Utriusque autem dictionis ratio non tam in eo quærenda videtur, quod deficere alicui sit ei deesse, et deficere aliquem significet eum destituere, seu deserere, sed quod res deficit se mihi non minus recte dici possit, quam res deficit se apud me. Paulo acrius in Heinsium invehitur Lefeb. qui tamen non nisi verba Cæsaris l.c. quum tela nostris deficerent (quorum auctoritas ab una litera pendet) et dubium locum Ovid. Trist. V, xiii, 28, excitat. 661. cursusque citra necessitatem emend. N. Heins. prob. Drak. sed contra sentiente Lefeb. 662. artes Col. aras Oxon. arces R. 1, 3, et Med. acies suspic. N. Heins. frustra, judice et Drak. qui I, 53, et VI, 8, confert. Withof. recte damnabat conjecturam Heinsii, (quis enim cursus trahere unquam dixit?) sed præclare ita emendasse sibi videbatur: curruque citato Arma virum, lacerosque artus et signa trahentem, quod atrox spectatu fuerit.
Turbinibus furit insanis, et prælia ventus Inque oculos inque ora rotat. Cadit inmemor ævi Nequidquam, Trasymene, tuis Servilius oris 665 Subductus. Quo, Varro, fugis? pro Juppiter! ictu Procumbit saxi fessis spes ultima Paulus.
663, 664. Cf. IX, 491 sqq. Liv. XXII, 43 extr. et 46 extr. Flor. II, 6, et Appian. b. Hannib. c. 22. --insanis, vid. ad I, 101. --ventus scil. Vulturnus. --prælia rotat, prop. pulveris nubem, quæ Romanis pugnantibus prospectum hostium adimebat, et Pœnorum tela, quæ, ipsa vi venti adjuta, certius ac fortius mittebantur. Vid. Liv. et Appian. l.c. 664, 665. Cn. Servilius Geminus, qui superiore anno consul et collega primum C. Flaminii, deinde M. Atilii Reguli fuerat, Fabiique artibus bellum gesserat, ad Cannas cum eodem Regulo mediam aciem tenebat et occidebatur. Vid. X, 223 sq.; Liv. XXI, 57; XXII, 1, 8, 31, 32, 43, 49; Polyb. III, 77, 86, 88, 96, 114, 116. -- inmemor ævi, de vita parum sollicitus, adeoque fortiter pugnans. --Nequidquam... subductus; nam parum ipsi profuerat, pugnæ ad Trasymenum non interfuisse, quia anno seq. temeritate Terentii Varronis, Flaminio similis, cum tot millibus periit. 666. Varro cum lxx fere equitibus Venusiam perfugit; Liv. XXII, 49; Polyb. III, 116, 117. 667. L. Æmilius Paulus consul in prælio occubuit, funda graviter ictus, et telis deinde obrutus. Cf. X, 235 sq. et Liv. l.c. «Cn. Lentulus, tribunus militum, quum, prætervehens equo, sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset: L. Æmili, inquit,... cape hunc equum.... Ad ea consul: Tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto!... Abi, nuncia, etc. Hæc exigentes prius turba fugientium civium, deinde hostes, obpressere: consulem, ignorantes quis esset, obruere telis.» Ed. --fessis spes ultima, ut VII, 1, et X, 48. Conf. ad I, 566.
666. quos Putean.
Cesserit huic Trebia exitio: pons ecce cadentum Corporibus struitur, reicitque cadavera fumans Aufidus, ac victrix insultat bellua campis. 670
668 sq. Pons... struitur, non in Aufido, quod Cluver. putabat, sed in torrente Vergelli, teste Flor. II, 6, §. 18, vel in flumine Vergello, quod tradit Val. Max. IX, 2, ext. 2, ubi Cerbalo emend. Mitallerius, quia Cerbalus amnis (hod. Candelaro), Dauniorum terminus, memoratur Plin. III, 11. Ceterum hujus rei mentionem quoque faciunt Lucian. Dial. mort. II, pr. T. II, p. 63, edit. Schmid. et Appian. de Reb. Pun. cap. 63. 669 sq. reicitque cadavera fumans Aufidus; cf. X, 320 sq. et sup. I, 52 sq.; reicit, ut ap. Virg. Ecl. III, 96, et Stat. Th. IV, 574. 670. bellua, elephanti. An potius Hannibal? ut idem Libycus leo VII, 401, vel immanis bellua Verres Cic. Verr. V, 42, et Gallus Liv. VII, 10 dicitur. Ego vero intellexerim simplicius elephantos, libensque contulerim ad Horatianum illud, Od. III, 3, Dum Priami Paridisque busto Insultet armentum, etc. Quod mirifice juris sui fecit clarissimus poeta, nostras DELAVIGNE, in carmine cui titulus, Les Troyennes: Le pâtre de l’Ida, seul près d’un vieux portique. Sous les rameaux sanglans du laurier domestique Où l’ombre de Priam semble gémir encor, Cherchera des cités l’antique souveraine, Tandis que le belier bondira dans la plaine Sur le tombeau d’Hector. Ed. 668. penus ecce Oxon. rogus ecce Tell. R. 3. Mars. 669. reicitque cadavera fumans Colon. teste N. Heins. nam recitatque in eo invenit Modius et emend. reicitque. tacitaque cadavera Putean. tacitoque cadavera Ox. et R. 3, tacitoque cadavere Med. jacitoque cadavera R. 1. fumans scripti, cum R. 1, 3, Med. fundans Tell. fudes R. 2, jactoque cadavere fumat Parm. et Benes. tacitusque cadavera fundit edd. recentt. Male, quidquid contra dicat Dausq. qui provocat ad I, 54; Longe sonantem Aufidum dicit Horat. Od. IV, ix, 2; arctusque cadavere fumat conj. Barth. Adv. I, 5; tumidusque cadavera fundit non nemo ap. Lefeb. restatque cadavere fumans N. Heins. et Corte, teste Ernesti, ructatque cadavera, pro recitatque, quod in cod. Colon. legitur, reponendum esse, ingeniose suspicatur Cel. Herel. in literis ad me datis, in quibus monet, recentiores quidem linguas in gravi oratione non admittere verbum quod german. nostro rülpsen respondeat; Pindarum vero, Virgilium aliosque poetas ne in lyrico quidem epicoque carmine illud respuere, et τὸ vomere (speien) etsi non honestius sit, centies occurrere. Conf. Heins. ad Ovid. Met. XIV, 211.
Gestat Agenoreus nostro de more secures Consulis, et sparsos lictor fert sanguine fasces. In Libyam Ausonii portatur pompa triumphi. O dolor! hoc etiam, Superi, vidisse jubetis? Congesto, lævæ quodcumque avellitur, auro 675 Metitur Latias victrix Carthago ruinas.
671. Agenoreus, ut lib. I, v. 15. 675. Modii duo annulorum Carthaginem missi, dignitasque equestris taxata mensura, Flor. II, 6, §. 18. Tres modios memorant, Plin. XXXIII, 1, sect. 6; Val. Max. et Oros. Cf. inpr. Liv. XXIII, 12, et inf. XI, 532 sq. ut de annulis veterum, tam ferreis, quam aureis, Plin. XXIII, 1. --lævæ, digito sinistræ manus, qui minimo est proximus. Vid. Gell. X, 10, et cf. inf. XI, 532 sq. Definitionem annulorum in h.l. neque exspectari, neque probari posse monet Ernesti. Sed aliquam certe excusationem habet poeta: nam in vaticiniis oratio ornatior obscuriorque esse solet. Cf. ad I, 125. Præterea vid. ad XI, 532.
674. hæc Put.
* * * * * * * * *
Errata: Liber VIII
Arg. 278-297 [278-279] 49. ... antiqua revolvam.» [» deest] 145v. librariorum [libra,/riorum pro libra-/riorum] 152. «Adcepi infelix [« deest] 309n. sub ictu [subi ctu] 347n. [317] 363v. Ἠώς et Ἕως [Ἐώς et Εώς] 379n. ... nostroque ævo [notroque] 388v. ἐκπληγεὶς ἦτορ [vel ἧτορ] 404n. --æratas turmas, ut æratas acies [æratas acies] 438n. [432] 480n. ... λευκοῦ τε καὶ ποικίλου [λευκοῦτε] 533 ...multo cum milite Graia, [, deest] 573n. Liv. ... XXV, 1 [25, 1] 624n. ... tantum poetarum [poetarnm] 633n. cujus ruinæ sunt proxime Manfredoniam [sunt sunt]
C. SILII ITALICI
PUNICORUM
LIBER NONUS.
ARGUMENTUM.
Varro, nulla prodigiorum ratione habita, eadem, qua Hannibal, cupiditate pugnandi flagrat; ejusque temeritas augetur prælio tumultuario, procursu magis militum, quam jussu imperatorum, in prohibendis prædatoribus orto, in quo Mancinus quidem aliique Romani pereunt: sed haudquaquam par Pœnis dimicatio est; 1-14.
Itaque pugna non abstinuisset, nisi furenti obstitisset Paulus consul, cujus eo die (nam alternis imperitabant) imperium erat; 15-23.
Inpatiens moræ indignatur Varro, vociferaturque, emissum hostem e manibus, ferrum atque arma iratis et pugnandi cupientibus adimi militibus: quibus, ut postero die, prima luce, in prælium temere ruant, edicit; 24-37.
Paulus, futuram cladem animo præsagiens, multis eum precibus lacrimisque obsecrat, ut, donec tirones milites, Fabiana disciplina imbuti, omittant timorem, quem solum Hannibalis nomen ipsis injiciat, pugnam detrectet, et, si consilia collegæ respuat, monitis certe Deorum et Sibyllæ Cumanæ prædictis aures præbeat; 38-65.
Nocte præterea insequenti funestus incidit casus, quo clades Romanorum portenditur. Satricus, Sulmone in Pelignis natus, primo bello Punico a Xanthippo in Libya captus, regi Autololum dono datus erat, et nunc in Italiam reductus, ut eo interprete Gætuli uterentur; 66-79.
Is duos in Italia reliquerat filios, Mancinum et Solymum; quorum alter in prælio illo tumultuario ceciderat; alter, vigilias ante vallum agens, noctu exierat castris, ut fratris corpus humaret. Eodem tempore Satricus inermis a Pœnis ad Romanos transfugit, et in campo arma quærens, quibus se tueatur, forte fortuna in Mancini exanimum corpus incidit; 80-95.
Ejus armis indutus obviam fit Solymo, qui fraternis exuviis conspectis mortiferum ei infligit vulnus; 96-105.
Parens moribundus adnoscit filium, quem, diro facinore adtonitum, erroris excusatione et venia erigere conatur, et patriæ amore ductus orat, ut ipse cum Paulo et civibus suis furorem Varronis cohibeat; 106-151.
Solymus autem doloris inpatiens, vitæque pertæsus, gladio sibi pectus trajicit, et, his verbis, FUGE PRÆLIA, VARRO, sanguine suo inscriptis in clipeo, eoque e sagitta suspenso, mortuus super patris corpus concidit; 151-177.
Hisce aliisque ominibus quum infausta omnia Romanis portendissent Dii, duces prima luce signum pugnæ proponunt, et Hannibal, oratione ad milites habita, rerum feliciter gestarum memoria magnisque pollicitationibus animum iis incendit, et se sola contentum gloria illis omnia victoriæ emolumenta concessurum profitetur; 178-216.
Tum transgressus Aufidum copias instruit, et in sinistro cornu Afros duce Nealce, in dextro Hispanos et Baliares, in media acie Pœnos et Gallos, quibus ipse præest, ad ripam fluvii elephantos, passim vero Numidas locat, ut procursu hostes lacessant, armaque quaquaversus in prælio circumferant; 217-243.
Interea Varro, exercitu e castris educto, milites invento clipeo, sanguine Solymi inscripto, perterritos graviter objurgat, et dextrum cornu ipse tenet, lævo Paulum præficit, mediam pugnam Servilio Gemino tuendam dat, et Scipionem cum selecta manu Numidis equitibus obponit; 244-277.
Acie utrimque directa, instar ventorum agmina concurrunt cum strepitu, ipsique Dii cælo relicto prælio se inmiscent; 278-303.
Tum ingenti clamore sublato confertim in prima acie gladiis, nec ita multo post in secunda eodem impetu hastis, in tertia missilibus pugnatur; quique in ultimis stant ordinibus, clamore invicem suos adcendunt; 304-334.
Postremo omni utrimque armorum genere, ne falarica quidem excepta, utuntur, et atrox editur cædes; 335-353.
Ipsa pugna diu anceps est: tandem Nealces cuneos hostium perrumpit, et cum magna strage inpellit; 354-369.
Inter Romanos fortiter pugnantes eminent Scævola, et conjunctissimum amicorum par, Marius ac Caper: at ille saxi ictu a Nealce, hic a Symætho interficiuntur; 370-410.
Inclinatam Romanorum aciem restituunt Scipio, Varro, Curio et Brutus: sed Hannibal impetum hostium, jam ferocius procurrentium, reprimit; et in Varronem, consulis insignibus conspicuum, inruit; 411-423.
Hunc præsenti mortis periculo eripit Scipio juvenis, qui in singulare cum Pœnorum duce certamen descendit; 424-437.
Iis congredientibus Dii, Pallas Hannibali, Mars Scipioni, propere auxilio veniunt, ipsique acriter inter se dimicant; 438-469.
Monitu autem Iridis, a Jove missæ, ira deorum mitigatur, et Pallas invita Hannibalem, nube circumfusum, in tutiorem locum subducit; 470-485.
Absente Dea Mars prælium redintegrat: at Æolus, precibus Junonis motus, ventum, qui Apulis Vulturnus dicitur, et ex ipsis Ætnæ voraginibus igneam vim traxerat, Romanis inmittit; 486-500.
Is Pœnorum tela adjuvat, Romanis autem multo pulvere in ipsa ora volvendo adimit prospectum, nec arma tantum eripit, sed animam quoque intercludit; 501-520.
Quin ne Marti quidem parcit, ejusque iram incendit in Pœnos; 521-525.
De quo Dei furore Pallas graviter cum Jove expostulat: Juno autem, quæ ejus vel iracundia est, vel ingenii calliditas, marito auctor est, ut fulmine Carthaginienses delendo, quanta sit potentia sua, palam faciat; 526-541.
Jupiter contra inmutabilem fatorum rerumque seriem pandit, Iridemque mittit ad Martem, qui, dicto quidem patris audiens, sed cum fremitu ex acie excedit; 542-555.
Quo facto Hannibal, e remotiori campi loco, ubi metu Martis delituerat, progressus, undique conligit copias, et Minucium, Fabii olim ope servatum, hasta transfigit; 556-569.
Ejus jussu etiam elephanti in prælium rapiuntur, et e turribus, in dorsis eorum exstructis, saxa, ignis et tela jaciuntur in hostes; 570-583.
Ex his belluis una Ufentem, dente conreptum, sublime fert; alia Tadium excutit in altum, sed oculis ejus ense spoliata concidit; 584-598.
Multi tamen elephanti, ardentibus tædis in turres ingestis, furore instincti in fluvium præcipites currunt; reliqui jaculis et saxis eminus incessuntur; 599-631.
Paulus collegam, harum cladium auctorem, ejusque ignaviam acerbe increpat, et in medios hostes ruit; 632-643.
Varro, quem sera temeritatis pœnitentia subit, trepide ex acie refugit, diuque hæsitat, utrum sibi consciscat necem, an fugitivus Romam revertatur; 644-657.
Turbato monstris Latio, cladisque futuræ Signa per Ausoniam prodentibus inrita Divis, Haud secus ac si fausta forent et prospera pugnæ Omina venturæ, consul traducere noctem Exsomnis, telumque manu vibrare per umbras, 5 Ac modo segnitie Paulum increpitare, modo acres Exercere tubas, nocturnaque classica velle.
1. Cf. VIII, 625 sq. --monstris, prodigiis. 2. inrita quibus frustra cladem ab Italia avertere conabantur Dii, quum consul, h.e. Varro ea sperneret. 6. acres, acriter, (ut ap. Virg. Æn. IX, 665, et al.) vel, quæ acrem terribilemque sonitum reddunt. Conf. Virg. Æn. IX, 503. 7. classica velle, Signa cani cupit.
4. Omina Put. R. 1, Parm. Med. Vulgo omnia, solenni varietate, de qua vid. Drak. et quos laudat. 5. E somnis R. 1, Med. et omnes Marsi edd. Ex somnis aliæ. Male! Exsomnis est id. qd. insomnis; vid. Draken. ad h.l. Bentl. ad Horat. Od. III, xxv, 9, et Heins. ad Virg. Æn. VI, 556. 6. segnititæ Med. et R. 1, in marg. quod auctore N. Heins. recepit Drak. Sed vid. not. ad III, 88. 7. bello, vel potius vallo pro velle malebat N. Heins. Sed Varronem noctu flagrasse cupiditate tubas et classica exercendi, non revera ea exercuisse jam monuit Drak.
Nec minor in Pœno properi certaminis ardor. Erumpunt vallo, fortuna urgente sinistra; Consertæque manus: jam sparsi ad pabula campis 10 Vicinis raptanda Macæ fudere volucrem Telorum nubem: ante omnes invadere bella Mancinus gaudens, hostilique ungere primus Tela cruore, cadit; cadit et numerosa juventus.
9. Cf. de hoc prælio tumultuario Liv. XXII, 41, pr. et Polyb. III, 110. --fortuna sinistra, adversa Pœnis, qui vincebantur, sed. non minus quoque Romanis, quoniam, ut Livii verbis utar, temeritati Varronis, ac præpropero ingenio materiam dabat. 11. Macæ, Pœni. Conf. ad II, 60. 12. Telorum nubem; vid. ad I, 311. --invadere bella, incipere pugnam ut XII, 199; XVII, 386, 472; Virg. Æn. IX, 186, XII, 712. 13. Mancinus; cf. v. 71 seq. --ungere Tela, ut ap. Hor. Od. II, i, 5, ubi Bentl. male conj. tincta.
10. jam, non nam, Oxon. vel teste Lefeb. duo scripti. 13. Vulg. hostili tingere. quod primus reposuit Nicander.
Nec pecudum fibras Varro, et contraria Paulo 15 Auspicia incusante Deum compesceret arma, Ni sors alterni juris, quo castra reguntur, Arbitrium pugnæ properanti in fata negasset.
15 sq. Marsus jam recte exposuit: Varro non abstinuisset eo die a pugna, quamvis auspicia essent contraria, nisi Paulus obstitisset, penes quem eo die imperium erat. Cf. v. 31, et Liv. XX, 42: «Paulus, quum ei sua sponte cunctanti pulli quoque auspicio non addixissent, obnuntiari jam efferenti porta signa collegæ jussit.» 16. incusante, gravius quam, prætexente. 17. sors alterni juris, ut sors ejus diei imperii ap. Liv. XXII, 45. --juris, imperii, ut IV, 714; VI, 612. Consules non alternis mensibus, ut mos ferebat (de quo vid. a Dausq. laudati Dionys. Halicarn. V et IX; Suet. Cæs. c. 20), sed alternis diebus imperium tenebant. Conf. Liv. XXII, 41, 45; Plut. in Fab. et Polyb. III, 110 et 113 pr. 18. properanti in fata, Varroni cæco impetu in perniciem ruenti, ut ap. Lucan. VIII, 658. Cf. V.L.
18. properanti fata forte præstiterit, ut fata lacessere, irritare, etc. et contra tenere. Conf. not. ad I, 225, 268; IV, 731; V, 234. Sed vulgata quoque lectio bene se habet.
Quæ tamen haud valuit perituris millibus una Plus donasse die. Rediere in castra, gemente 20 Haud dubie Paulo, qui crastina jura videret Amenti cessura viro, frustraque suorum Servatas a cæde animas: nam turbidus ira Infensusque moræ dilata ob prælia ductor: «Siccine, sic, inquit, grates pretiumque rependis, 25 Paule, tui capitis? meruerunt talia, qui te Legibus atque urnæ dira eripuere minanti?
19, 20. Hæc tamen imperii sors non nisi in unum diem tot millibus vitam prorogare, clademque remorari potuit. 21. crastina jura, crastini diei imperium. 22. turbidus ira. Cf. Ind. et ad I, 477. 24. ductor, Varro. 25. Hanc gratiam refers populo, cujus beneficio capitis olim periculum vix effugisti? Paulus a.u.c. DXXXIV de Illyriis triumphavit, sed deinde ob prædam inæqualiter divisam damnatus est. Cf. ad VIII, 288, 291; Liv. XXVII, 34, et Frontin. Stratag. IV, 1. Eadem de M. Livio Salinatore, collega ejus, tradit Aur. Victor de viris ill. c. 50. Conf. Liv. XXII, 35; XXVII, 29, 37. 27. urnæ dira minanti, damnationi: nam urna est cista, in quam tribus tabellas, litera C notatas, conjiciebant.
25. Siccine, sic, non Siccine nunc, Colon. nervosius, ut IV, 506, et XVI, 125; N. Heins.
Tradant immo hosti revocatos ilicet enses, Tradant arma, jube; aut pugnantum deripe dextris.
28. revocatos enses, pro, ut milites revocati tradant hosti arma: Paulus enim obnuntiari collegæ, jam porta efferenti signa, jusserat; vid. ad v. 15. Possis etiam exponere, refecta, nova arma, ut sup. IV, 15, «revocantque nova fornace bipennes.» Sed illa ratio simplicior est, et tam amaræ inrisioni, quam contextui verborum rerumque convenientior. 29. Conf. Var. Lect.
29. deripe, non diripe, Oxon. et Putean. deripe dextris, scilicet arma, pro deripe dextras, recte emend. N. Heins. quem vid. ad Ovid. Met. III, 52. Id recepi cum Lefeb. non inprob. Drak. qui jam contulit verba Liv. XXII, 44; se constrictum a collega teneri; ferrum atque arma iratis, et pugnare cupientibus adimi militibus.
Sed vos, quorum oculos atque ora humentia vidi, 30 Vertere quum consul terga, et remeare juberet, Ne morem et pugnæ signum exspectate petendæ; Dux sibi quisque viam rapito, quum spargere primus Incipiet radiis Gargana cacumina Phœbus.
31. Vide ad v. 15. 32. morem et pugnæ signum, Drak. consuetum pugnæ signum. Ernesti vir cl. consul morem pugnæ in eo esse monet, ut ordine e castris copiæ procedant, et signum imperatoris observent. 33. Ita ap. Curt. V, 4, Dux sibi quisque itineris cœperat fieri; Draken. 33. viam rapito; vid. ad I, 570. --spargere radiis cacumina pro radios per, vel in c. Cf. Virg. Æn. XII, 113; Burm. ad Val. Fl. V, 319, et V.L. 34. Gargana cacumina; conf. ad IV, 561.
30. liventia Put. R. 1, 3; Med. viventia Oxon. libentia Parm. umentia Col. uventia maluerit N. Heins. refrag. Drak. qui multis exemplis vulgatam lect. firmat. Conf. ad I, 259; II, 125, 469; III, 522, et VIII, 458. 32. Me Oxon. et R. 1, Et memorem p. Med. marem R. 1, et in marg. Martem, quod etiam N. Heins. in mentem venit. 33. rapito, non capito, Col.--primis e 3 scriptis recepit Drak. suadentt. Modio et N. Heins. Nos vulgatam lect., quæ exquisitior est, revocavimus cum Lefeb. Primus Phœbus, sol et dies passim poetis dicitur. Conf. ad II, 235, et Burm. ad Val. Fl. III, 257. Notandus inpr. locus Virg. a Silio expressus Æn. IV, 584, Et jam prima novo spargebat lumine terras Aurora.
Pandam egomet propere portas: ruite ocius, atque hunc 35 Ereptum revocate diem.» Sic turbidus ægra Pestifero pugnæ castra incendebat amore.
36. Ereptum diem, occasionem bene pugnandi prætermissam, et vobis ereptam revocate; temporis et fortunæ jacturam, quam fecistis, resarcite. --turbidus; vid. ad I, 477. --castra ægra, milites ægros animi, h.e. sollicitos et anxios de pugnæ eventu. Cf. v. 49 seq.
35. propere Col. Oxon. R. 1 et 3, prope Parm. Med. ed. Marsi et Martini Herbip. Vulg. primus.
At Paulus, jam non idem nec mente nec ore, Sed qualis stratis deleto milite campis Post pugnam stetit, ante oculos atque ora futuro 40 Obversante malo; ceu jam spe lucis ademta, Quum stupet exanimata parens, natique tepentes Nequidquam fovet extremis amplexibus artus:
41... 43. Egregia comparatio Pauli, mærore confecti, cum matre, cui certa nati mors, ut illi præsentissimum periculum, quod frustra remorari, nedum avertere conatur, non animo tantum, sed prope oculis obversatur.
39. deleto, non dilecto, tres scripti et R. 2; dejecto conj. N. Heins. et Burm. Conf. not. ad XV, 461.
«Per toties, inquit, concussæ mœnia Romæ, Perque has, nox Stygia quas jam circumvolat umbra, 45 Insontes animas, cladi parce obvius ire: Dum transit Divum furor, et consumitur ira Fortunæ, novus Hannibalis, sat, nomina ferre Si discit miles, nec frigidus adspicit hostem. Nonne vides, quum vicinis auditur in arvis, 50 Quam subitus linquat pallentia corpora sanguis?
44. Similis oratio Corvini sup. V, 82 sq. Cf. Liv. XXII, 41, 42. qui tamen historici, non poetæ, partes agit. --Per... mœnia; cf. ad I, 658 in V.L. 45. Cf. Virg. Æn. II, 360, ubi vid. Heyne. 46. parce, φείδεο, noli, ut passim. 47. Cf. V, 84... 91. Satis est, si, donec fortuna adfulgeat, et aves auspiciaque addicant, milites novi (tirones) et prodigiis territi usu prius didicerint, Hannibalis nomen ferre, non expavescere. 49. frigidus, ut I, 470; II, 339.
50. armis Ox. et Put.
Quamque fluant arma ante tubas? cunctator et æger, Ut rere, in pugnas Fabius quoscumque sub illis Culpatis duxit signis, nunc arma capessunt. At quos Flaminius.... Sed dira avertite, Divi. 55
52. fluant, effluant, excidant manu, ob metum. Vid. ad II, 131. --ante tubas, priusquam tubæ inflentur, ac signum pugnæ proponatur; Cell. et Drak. coll. Claud. in Rufin. I, 335, et Virg. Æn. XI, 424. --Milites, quos Fabius usu et cunctatione sensim metu Hannibalis liberaverat, nunc tantum animi habent, ut adversus eum arma capiant. --æger animi et consilii, segnis et timidus. 54. Culpatis signis: nam Varro Fabianam belli gerendi rationem ferocibus Romæ prosciderat concionibus. 55. Elegantissima aposiopesis, qua utitur Silius, ne ominosum foret, si adderet, Flaminii milites trepidare, ac jam fugam circumspicere; Drak. Conf. ad VI, 110.
55. At quos Col. Aut quos R. 2. Vulg. capessunt, Haud quos Flaminius, sed dira a. D. In ed. Drak. At quo, operarum haud dubie incuria.
Sin nostris animus monitis precibusque repugnat, Aures pande Deo: cecinit Cymæa per orbem Hæc olim vates, hæc te præsaga tuosque Vulgavit terris proavorum ætate furores. Jamque alter tibi, nec perplexo carmine, coram 60 Fata cano vates: sistis ni crastina signa, Firmabis nostro Phœbeæ dicta Sibyllæ Sanguine: nec Graio posthac Diomede ferentur, Sed te, si perstas, insignes consule campi.» Hæc Paulus, lacrimæque oculis ardentibus ortæ. 65
57 sq. Cymæa vates, Sibylla, cecinit, quæ Livius XXV, 12, Marcio cuidam tribuit. Conf. ad VII, 483; VIII, 531; Column. ad Ennii Fragm. p. 122. 59. proavorum ætate, quondam; Marsus et Cell. regnante Tarquinio Superbo, cui Sibylla libros obtulit. 61. Nisi crastino die, quo summa imperii penes te erit, consilio pugnandi abstiteris, etc. 63, 64. Non dicentur amplius campi Diomedis, sed Varronis. Vid. ad I, 125, Ætolos campos; nam Diomedes Ætoliæ rex fuerat. Ed. 65. oculis ardentibus; cf. ad I, 126.
57. Cumæa Col. in quo tamen plerumque Cymæa, more Græcorum, scribitur. Cf. ad VIII, 531; Crimea in scriptis. teste Lef. Crinea R. 2. Vulg. Grynæa. Sed scribendum certe Grynea, Γρύνεια, h.e. Apollinea, ab Apolline inspirata; vid. Heyne ad Virg. Ecl. VI, 72.
Nec non et noctem sceleratus polluit error: Xanthippo captus Libycis tolerarat in oris Servitium Satricus, mox inter præmia regi Autololum dono datus ob virtutis honorem.
66. Triste omen et sceleratus error, per quem Solymus Satricum, patrem suum, qui, primo bello Punico a Xanthippo captus, nunc ad Romanos transfugerat, occidit. Historiam hanc a Silio fingi ad exemplum illius, quæ de Julio Mansueto narratur a Tacit. Hist. III, 25, et de Mævio quodam in Pithœi Catalect. l. IV, p. 159, putabant Dausq. et Draken. Neque id negat Ernesti; sed narrationem Liv. XXII, 42, de servis duobus primam huic episodio occasionem dedisse suspicatur. Nomina autem patris et filii e Pelignorum et Latii oppidis, Sulmone et Satrico, conficta esse, jam monuit Cluv. Ital. ant. II, 4, p. 757. De Sulmone vid. ad VIII, 510; de Mancino sup. v. 13.
67. cretus conj. Scalig. ad oram cod. sui. Male!
Huic domus et gemini fuerant Sulmone relicti 70 Matris in uberibus nati, Mancinus et una Nomine Rhœteo Solymus: nam Dardana origo, Et Phrygio genus a proavo, qui, sceptra sequutus Æneæ, claram muris fundaverat urbem Ex sese dictam Solymon: celebrata colonis 75 Mox Italis paullatim adtrito nomine Sulmo.
72... 76. Locum Ovidii, Sulmonensis poetæ, Fast. IV, 79 sq. jam contulit Dausq. --Rhœteo; vid. ad I, 115. Solymi in finibus Lyciæ et Pisidiæ. Conf. Plin. V, 27; Steph. Byz. p. 551; Strab. XII, p. 573; A. B. XIV, p. 764, 765, al. p. 667 A. Kœppen ad Hom. Iliad. ζ, 184; Benedict. ad Pind. Ol. XIII, 129, et Cluver. l.l. ubi solam nominum similitudinem huic narrationi locum dedisse recte suspicatur.
72. Solinus Col. passim, quod recepit Drak. Scriptura anceps; vid. Heins. ad Ovid. Fast. IV, 79; Rhæteo multi, etiam Draken. et Ernesti. Sed est Ῥοίτειον.
Ac tum barbaricis Satricus cum rege catervis Advectus, quo non spretum, si posceret usus, Noscere Gætulis Latias interprete voces. Postquam posse datum Peligna revisere tecta, 80 Et patrium sperare larem; ad conamina noctem Advocat, ac furtim castris evadit iniquis. Sed fuga nuda viri: sumto nam prodere cœpta Vitabat clipeo, et dextra remeabat inermi. Exuvias igitur, prostrataque corpora campo 85 Lustrat, et exutis Mancini cingitur armis.
77. Cf. Var. Lect. 81. larem, reditum in patriam et domum suam. --conamina, fugam. 82. iniquis, Punicis: nam Italus erat, et captivus. 86. Mancini, filii sui occisi. Poetam in hac fictione magis artem et phantasiæ ludibria, quam rei probabilitatem sequi, jam monuit Ernesti.
77. At Put. R. 1, et Med. quod recepit Lef. non inprob. Drak. ut sensus sit: Satricum primo bello Punico captum, et in Libyam abductum, at nunc iterum in Italiam cum rege Autololum, cui dono datus fuerit, advectum fuisse, ut Gætuli, seu Autololes, in exercitu Hannibalis stipendia merentes (conf. III, 288, 306), eo interprete Romanos intelligerent. 83. quia pro nam refinxit Nicander, quem deinde omnes ante Drak. sequuti sunt.
Jamque metus levior: verum, cui demta ferebat Exsangui spolia, et cujus nudaverat artus, Natus erat, paullo ante Maca prostratus ab hoste. Ecce sub adventum noctis, primumque soporem, 90 Alter natorum Solymus vestigia vallo Ausonio vigil extulerat, dum sorte vicissim Alternat portæ excubias, fratrisque petebat Mancini stratum sparsa inter funera corpus, Furtiva cupiens miserum componere terra. 95
89. Maca, ut v. 11. 90. Cf. ad VIII, 124. 92 seq. sorte vicissim Alternat excubias, vid. ad VII, 165. [“VII, 165” recte VII, 155] 95. Furtiva terra, furtim. --componere terra, sepelire. Vid. Intpp. ad Horat. lib. I, Sat. ix, v. 27, et Tibull. III, ii, 26.
89. Macæ Col. Mace Oxon. et Put. cum antt. edd.
Nec longum celerarat iter, quum tendere in armis Aggere Sidonio venientem conspicit hostem. Quodque dabat fors in subitis necopina, sepulcro Ætoli condit membra occultata Thoantis.
96. tendere sc. iter, seu se, h.e. ire. 97. Aggere Sidonio, a castris Pœnorum. 99. Thoas, Ætolorum rex, quod jam Dausq. notavit, memoratur Hom. Iliad. β, 638; δ, 527. Alius Ætoliæ princeps Polyb. Eclog. XXIV. Alii passim ap. Virg. et Hygin. Idem autem, de quo hic agitur, judice Cell., Strab. VI, p. 176. --membra sua condit occultata, palillogia, ut XI, 198, et XII, 443; quibus locis Drak. conf. IX, 586; XII, 443; XIII, 106; Virg. Æn. III, 237; VI, 310; Sen. Herc. fur. v. 236; βῆ δ᾽ ἴων ap. Hom. et τὸ σῶμα κομίσαντες ἔφερον ap. Anton. Liber. fab. I, ubi vid. Muncker.
Inde, ubi nulla sequi propius pone arma, virumque 100 Incomitata videt vestigia ferre per umbras, Prosiliens tumulo contorquet nuda parentis In terga haud frustra jaculum; Tyriamque sequentum Satricus esse manum, et Sidonia vulnera credens, Auctorem cæci trepidus circumspicit ictus. 105
100. arma, armatos hostes. 102. terga nuda, thorace non tecta. 105. cæci ictus; cf. ad V, 3, cæcis armis, ubi vide omnino notas. Ed.
105. ceri pro cæci R. 1, et in marg. certi.
Verum ubi victorem juvenili robore cursus Adtulit, et notis fulsit lux tristis ab armis, Fraternusque procul, luna prodente, retexit Ante oculos sese, et radiavit comminus umbo; Exclamat juvenis, subita flammatus ab ira: 110 «Non sim equidem Sulmone satus tua, Satrice, proles, Nec frater, Mancine, tuus, fatearque nepotem Pergameo indignum Solymo, si evadere detur Huic nostras inpune manus: tu nobile gestes Germani spolium ante oculos, referasque superba, 115 Me spirante, domus Pelignæ perfidus arma?
111 sq. Verba callide ficta, unde pater cognoscit, se a filio percussum, et filii mortui armis indutum esse, Ern.; conf. V.L. 113. Pergameo, ut Rhæteo, v. 72. 116. Pelignæ domus; cf. v. 80; et ad v. 66.
111. Non sim et mox fatearque Colon. Vulgo sum et fateorque; forte rectius; vid. Burmann. et Heins. ad Ovid. Met. III, 272; ubi cf. loca similia Petron. c. 81; Apulei. Met. V, p. 163; Plaut. Menæchm. III, ii, 6, et Hom. Iliad. β, 260. 114. Huic. n. i. m. Col. Hinc vestra nunc impune manu Put. Hinc vestra i. manu Oxon. Sed evadere ubivis fere a Silio cum quarto casu jungi, monet Drak. Vulgo Hinc (al. Huic) nostra te i. manus, vel manu. 116. spectante R. 1, et Mediol.
Hæc tibi, cara parens Acca, ad solatia luctus Dona feram, nati ut figas æterna sepulcro.» Talia vociferans stricto mucrone ruebat.
118. Sepulcra et κενοτάφια, seu κενήρια non modo signis et emblematibus, quæ vitam plerumque et τὰ ἐπιτηδεύματα mortui indicabant, exornari, sed iis quoque arma et instrumenta, quibus is in vita usus fuerat, figi, h.e. adfigi solebant, æterna, i.e. quæ æternam defuncti memoriam conservabant; unde ipsa sepulcra μνήματα, μνημεῖα, σήματα, monimenta, memoriæ, dicebantur. Vid. Potteri Archæol. lib. IV, c. 7; Kirchman. de Fun. Rom. lib. III, c. 18 et 27; Intpp. ad Virg. Æneid. VI, 233. --sepulcro, cenotaphio.
117. Nec tibi Oxon. Putean. et Parm. ed. Non male, judice Drakenborch., si post feram signum interrogandi ponatur, ut sensus sit: Videremne hostem fratris arma gestare? nec tibi ea, o mater, ad solatium luctus ferrem, ut nati sepulcro figeres? Acca Col. quod nomen occurrit ap. Virgil. Æn. XI, 820; Ovid. Fast. IV, 854; V, 454; Prop. I, xxi, 6, ubi eadem lectionis varietas; acta Ox. et Put. unde vulg. apta: quo modo sæpe librarii nomina propria corruperunt, de quo vid. Drak.
Ast illi jam tela manu, jamque arma fluebant, 120 Audita patria, natisque, et conjuge, et armis; Ac membra et sensus gelidus stupefecerat horror. Tum vox semianimi miseranda effunditur ore: «Parce, precor, dextræ, non ut mihi vita supersit (Quippe nefas hac velle frui); sed sanguine nostro 125 Ne damnes, o nate, manus. Carthaginis ille Captivus, patrias nunc primum advectus in oras, Ille ego sum Satricus, Solymi genus: haud tua, nate, Fraus ulla est: jaceres in me quum fervidus hastam, Pœnus eram; verum, castris elapsus acerbis, 130 Ad vos et caræ properabam conjugis ora.
125. nefas, ἀδύνατον. Conf. Lambin. ad Hor. Od. I, 11, 1, 24, 20. 126. damnes, damnandas facias, h.e. contamines. 129. Fraus, scelus, facinus, mala fraude commissum; ἄγος, piaculum. 130. Pœnus eram, ut tu putabas; tibi esse videbar.
123. Cum Oxon. semanimi Col. unde recepit Drak. Conf. ad III, 16. 130. Verum ut castris emend. Scalig. ad oram cod. sui, et recepit Cell.
Hunc rapui exanimi clipeum: sed jam, unice nobis, Hæc fratris tumulis arma excusata reporta. Curarum tibi prima tamen sit, nate, referre Ductori monitus Paulo, producere bellum 135 Nitatur, Pœnoque neget certamina Martis. Augurio exsultat Divum, inmensamque propinqua Stragem acie sperat: quæso, cohibete furentem Varronem; namque hunc fama est inpellere signa.
132. unice nobis, qui solus mihi e filiis restas. 133. excusata, quorum usum error et justa causa excusant. 134. En insigne pietatis in patriam documentum! Morientium autem prædictiones ratæ habebantur. Conf. Hom. Iliad. π, 851 sq.; χ, 359 sq.; Virg. Æn. IV, 607 sq.; X, 739 sq.
136. Pœno Marti, hoc est Hannibali, malebat N. Heins. et vers. 138, spirat. 138. cohibete, non prohibete, scripti et R. 2.
Sat magnum hoc miseræ fuerit mihi cardine vitæ 140 Solamen, cavisse meis: nunc ultima, nate, Invento simul atque amisso redde parenti Oscula.» Sic fatus galeam exuit, atque rigentis Invadit nati tremebundis colla lacertis; Adtonito et nitens verbis sanare pudorem 145 Vulneris inpressi, telum excusare laborat:
140. cardine, in fine. 141. cavisse, prospexisse, meis civibus, Romanis, ut Ovid. Met. XV, 758; Drak. 145. Cf. V.L.
145. Attonito et nitens Col. Attonito, scilicet ex pudore, non ex desperatione; Ern. Attonitoque timens (hoc est timens nato, ne tanto scelere perculsus ipse sibi manus inferret) Oxon. Putean. et antt. edd. quod revocavit Lefeb. coll. simili loco Homer. Iliad. ς, 32 seqq. sed tacite addita sine codd. auctoritate copula et ante telum. N. Heinsio formula loquendi sanare pudorem verbis non satisfaciebat, nescio quare. Eodem certe sensu sanare animos consolatione dixit Hirt. B. G. VIII, 38; sanare curas Tibull. II, iii, 13; s. dolorem Cic. ad. Div. V, 16, pr. et Sen. Agam. 130, aliique similia passim. Inprimis tamen ei displicebant, et spurii videbantur versus 145 et 146, propterea quod nihil hactenus locutus sit Solymus, quo pudorem sanaret. Sed voc. verbis ad ea, quæ sequuntur, referendum esse, et hæc ab illis vss. pendere, recte jam monuerunt Lefeb. et Ern.
«Quis testis nostris, quis conscius adfuit actis? Non nox errorem nigranti condidit umbra? Cur trepidas? da, nate, magis, da jungere pectus.
149. manus pro magis conj. D. Heins. refrag. filio, quia vox ista mox recurrat. Sed locum hunc idonea declamatione juvari posse, observat Ern. Pro importuno voc. magis Schrader in Observatt. p. 27, ingeniose conj. trajectis literis genas, coll. loco simill. Val. Fl. III, 309 sq. quem Silius expressit, et ubi verba leguntur Jasonis, amplexati Cyzicum, quem pariter in nocturno tumultu ignarus interemerat. Satricus exuerat galeam, atque in collum filii invaserat, ut oscula suprema jungeret v. 143 sq. Hinc recte suspicabatur vir doctus, in vitiato voc. magis aliud latere, quo pars corporis, quam solerent osculari, significaretur, genas, non manus, quas pater etiam galeatus jungere potuisset.
Absolvo pater ipse manum, atque in fine laborum 150 Hac condas oculos dextra, precor.» At miser, imo Pectore suspirans, juvenis non verba vicesque Adloquio vocemve refert; sed sanguinis atri Sistere festinat cursum, laceroque ligare Ocius inlacrimans altum velamine vulnus. 155
150. manum, te qui inscius manu tua in patrem contorsisti jaculum. --laborum, miseræ vitæ. Cf. ad VI, 386. 151. Hac tua dextra, quam mea teneo. 152. vicesque, vicissim; quod apud Græcos, ἐπέεσσιν ἀμειβόμενος.
Tandem inter gemitus miseræ erupere querelæ: «Siccine te nobis, genitor, fortuna reducit In patriam? sic te nato, natumque parenti Inpia restituit? felix o terque quaterque Frater, cui fatis genitorem adnoscere ademtum! 160
159 seq. Ita τρὶς μάκαρες Δαναοὶ, καὶ τετράκις, etc. Hom. Odyss. ε 306, ubi vid. Schol. et Clark. Cf. Intpp. ad Virg. Æn. I, 94. 160. cui fatis et morte ademtum, erepta est facultas, patrem denuo videndi, et tam tristi modo adnoscendi.
Ast ego, Sidoniis inperditus, ecce, parentem Vulnere cognosco: saltem hoc, Fortuna, fuisset Solamen culpæ, dubia ut mihi signa dedisses Infausti generis: verum linquetur iniquis Non ultra Superis nostros celare labores.» 165
162 seq. Utinam certe non tam manifestis indiciis patrem adnovissem, et de cæde ejus dubitare possem! nunc vero non permittam, ut iniqui Dii facinus meum celari sinant (quæ spectant ad ea, quæ pater v. 147 sq. dixerat), sed dolorem meum, quem non ultra tacite ferre possum, voluntaria morte finiam. Fortunam adcusari miratur Ernesti, quum filius se ipse patri prodiderit v. 111 sq. sed id ipsum forte fortuna contigerat. Ego potius quærerem, unde Silius omnia hæc, quæ tam copiose et belle memorat, resciscere (vel Varro inf. v. 264 seq. conjicere) potuerit, quum pater et filius soli noctuque e castris exierint. Poeta, phantasiæ ingeniique lusibus indulgens, scrupulosis lectoribus libertatem illud fingendi reliquit, a quibus quin ita gratiam inierit, magnopere dubito. Quandoque tamen et bonus dormitat Homerus. Conf. Heyne ad Virg. Æn. III, 341 sq.
161. imperditus (non occisus Sidoniis, a Pœnis, ut frater meus) Col. ut X, 416; Virg. Æn. X, 430, et Stat. Th. III, 85; N. Heins. impertitus R. 2. Vulg. impercitus. 164. iniqui... Superi malebat aliquis, teste Lefeb. Male! 165. nostros celare Col. Vulg. non hos tolerare.
Hæc dum amens queritur, jam, deficiente cruore, In vacuas senior vitam disperserat auras. Tum juvenis, mæstum adtollens ad sidera vultum: «Pollutæ dextræ et facti Titania testis Infandi, quæ nocturno mea lumine tela 170 Dirigis in patrium corpus, non amplius, inquit, His oculis et damnato violabere visu.» Hæc memorat, simul ense fodit præcordia, et, atrum Sustentans vulnus, mananti sanguine signat In clipeo mandata patris, FUGE PRÆLIA, VARRO; 175 Ac summi tegimen suspendit cuspide teli, Defletumque super prosternit membra parentem.
167. Locutio Virg. Æneid. XI, 617. 174. Sustentans, cohibens vulnus, vel sanguinem, ut eo clipeum ante inscriberet, quam animam efflaret. Cf. Burm. ad Val. Fl. VI, 276, et Ovid. Ep. I, 114. Comparant exemplum Othryadæ, de quo vid. Intpp. ad Valer. Max. III, 2, ext. 4. Hæc vero concinnata esse e Liv. XXV, 12, monet Lefeb. 176. tegimen corporis, clipeum.
173. memorans maluerit N. Heins.
Talia venturæ mittebant omina pugnæ Ausoniis Superi, sensimque abeuntibus umbris Conscia nox sceleris roseo cedebat Eoo. 180 Ductor in arma suos Libys, et Romanus in arma Excibant de more suos; Pœnisque redibat, Qualis nulla dies omni surrexerit ævo.
180. Conscia nox sceleris. Cf. ad III, 393. --Eoo, lucifero, ut ap. Virg. Ge. I, 288, vel, ut Eos, Aurora, quæ rosea poetis dicitur. Vid. ad I, 578.
182. Excibant, non Excibat, scripti. 183. surrexerat Parm.
«Non verborum, inquit, stimulantum, Pœnus, egetis, Herculeis iter a metis ad Iapygis agros 185 Vincendo emensi: nusquam est animosa Saguntos: Concessere Alpes: pater ipse superbus aquarum Ausonidum Eridanus captivo defluit alveo.
184. Cf. similis oratio Hannibalis, superbissima rerum a se gestarum narratione, amplissimorumque præmiorum pollicitatione, milites ad virtutem inflammantis, ap. Polyb. III, 111, et, quam ad Ticinum amnem habuit, apud Liv. XXI, 43, ex qua Silius sup. IV, 59 seq. non nisi potiora quædam adhortationis momenta depromserat, et h.l. nonnulla ad verbum pæne expressit. Ap. Polyb. III, 108, 109, etiam Æmilius apud milites concionem habet, quam a poeta prætermitti mireris: sed Livius neutrum nunc ducem concionantem induxit. 185. De Herculeis metis, vid. omnino quæ exposuimus in notis, ad I, 142, et de campo Iapyge, h.e. Iapygio, ad I, 51. Cf. V.L. 186. nusquam est, diruta est. 187. Concessere, cessere, superatæ sunt. 188. Conf. Virg. Ge. I, 482, et sup. ad I, 606. --captivo alveo, quoniam victi sunt Romani ad Ticinum fl., qui in Padum influit.
184. Non Col. Vulgo Nec, quod revocavit Ern. 185. Iapygas verius esse credebat N. Heins. et sic ed. Lef. Cf. Ind. et not. Sed vulgata quoque lectio bene se habet. Iapyx, filius Dædali, a quo Iapygia nomen adcepisse dicitur, Plin. III, 11. s. 16.
Strage virum mersus Trebia est, atque ora sepulto Lydia Flaminio premitur, lateque refulgent 190 Ossibus, ac nullo sulcantur vomere campi.
189. mersus, repletus, ut I, 51. Cf. I, 47, 48. --ora Lydia, etrusca regio circa Trasymenum lacum. Conf. ad IV, 719 sq. 190. refulgent, ut albent, Virg. Æn. XII, 36; ὀστέα λεύκα, et ossa alba, Hom. Odyss. α, 161; Virg. Æn. V, 865 et al. Drak.
189. versus, vel aversus, ut obstructus virorum strage cursum alio deflexisse dicatur (seu potius retro fluxisse, ut I, 48), vel mersus, vel denique inmersus, pro mersus, conj. N. Heins. sepulcro Col. et Ox.
Clarior his titulus, plusque adlatura cruoris Lux oritur. Mihi magna satis, sat vera superque Bellandi merces sit gloria: cetera vobis Vincantur: quidquid diti devexit Hibero, 195 Quidquid in Ætnæis jactavit Roma triumphis;
192. Majorem mihi gloriam stragemque hostium hic dies adferet. 193. Ego sola contentus ero gloria; omnis vero præda vobis concedetur. 194. vobis, ut v. 201, in vestrum usum. 195 sq. Quidquid divitiarum ex Hispania (diti, metallis abundante), Sicilia et Libya in urbem Romani primo b. Punico convexere, in vestros enses veniet, eo vos armis potiemini, sine sortibus, ita ut quisque teneat, quæ ceperit. Κύριοι μὲν ἔσεσθε παραχρῆμα πάσης Ἰταλίας, etc. Polyb. l.c. «Quidquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne nostrum cum ipsis dominis est,» etc. Livius l.l. jactavit, jactanter tulit, transtulit, præferendum curavit.
192. Ita scripti et R. 2. Vulg. Clarior his titulis plus a. c. 193. vera, alii, vero, Put. R. 1, 2. Med. et Marsi ed. syll. posteriore correpta, de quo vid. Weitz. et Burm. ad Val. Fl. V, 322, quosque Drak. laudat, Auson. Epigr. CVIII, Barth. ad Stat. Theb. II, 187; Juret. ad Paullini vit. D. Martini IV, 433; Gifan. Ind. Lucret. voc. Adverbia, et Voss. Art. Gram. II, 27; certa emend. N. Heins. 196. Vulg. et Ætnæis, quod primus edidit Nicander, et restituit Lefeb. est in Put.
Quin etiam Libyco si quid de litore raptum Condidit, in vestros veniet sine sortibus enses. Ferte domos, quod dextra dabit: nil ductor honoris Ex opibus posco: raptor per secula longa 200 Dardanus edomitum vobis spoliaverit orbem.
197. Circumspecte Silius si, quum de Hispania et Sicilia adfirmatius, ne Hannibal suos a Romanis victos fateatur: hinc etiam de litore, non de visceribus Libyæ, et raptum, latrocinantum more; Dausq. 199. Conf. V.L. 200. raptor et spoliaverit, σαρκαστικῶς, ut raptum v. 197. 201. vobis, ut supra v. 194.
198. veniet, non venient, scripti. 199. ductor, non victor, scripti, R. 1, et Marsi et Ven. quod præter N. Heins. recte probavit, nec tamen, ut Lefeb. et nos, reduxit Drak. Honor, ut γέρας et τιμὴ, præmium, vel quidquid honoris causa datur (unde honorarium et inhonoratus), et quidem h.l. major pars prædæ ductori debita. Cf. Drak. ad h.l. Burm. ad Quintil. Decl. IV, 1; Ernesti. Clav. Cic. Id ignorans Barthius corrig. honorus, quia Hannibal v. 193, 194, solum sibi honorem poposcerit.
Qui Tyria ducis Sarranum ab origine nomen, Seu Laurens tibi, Sigeo sulcata colono, Adridet tellus, seu sunt Byzacia cordi Rura magis, centum Cereri fruticantia culmis, 205 Electos optare dabo inter præmia campos.
202. Hæc adumbrata e Liv. XXI, 45. --Pœni a Tyriis oriundi. Cf. ad I, 72. 203 sqq. Agrum dabo, ubi quisque velit, sive in Italia, sive in Africa. --Laurens tellus; vid. ad I, 110. --Sigeo, Trojano, ut I, 665. [204.] Byzacia Rura pro agris Africæ cum dilectu posita: nam Βυζακίον, seu provincia Byzacena fertilissima totius Lybiæ regio, ubi ex uno modio centum nasci, præter Silium h.l., memorant Plin. V, 4; XVII, 5; XVIII, 10; Steph. Byz., Solin. c. 40; Varro R. R. I, 44, et Martian. Capell. VI, p. 216. Quoad verba v. 205 sq.; cf. Colum. II, ix, 6. 206. optare, eligere, dabo, ut mox addam depascere. Cf. ad V, 324.
203. Vulg. Sigæo; cf. ad I, 665. 204. Byzacia Col. Byzātia Put. et Tell. Byzantia Ox. Parm. et Med. quod non prorsus damnandum videbatur N. Heins. quia Byzacium Gr. Βυζάντιον dicitur, et Βύζαντες populus, de quo v. Salmas. ad Solin. p. 320, vel 226, ed. ult. Byrantia R. 1, 2, 3. Vulgo Buxentia. 206. præmia, non prælia, Col.
Addam etiam, flava Thybris quas inrigat unda, Captivis late gregibus depascere ripas. Qui vero externo socius mihi sanguine Byrsæ Signa moves, dextram Ausonia si cæde cruentam 210 Adtolles, hinc jam civis Carthaginis esto.
207. flava Thybris; vid. ad I, 607. 208. Sic contra Claud. Cons. Hon. VI, 183 de fugiente Alarico, «Nec jam cornipedem Tiberino gramine passis. Ut rebare, tuum;» Drak. 209. socius Byrsæ, Carthaginiensium; vid. ad II, 363. 211. Sic fere Liv. XXI, 45, et Ennius ap. Cic. pro Corn. Balbo c. 22. Dausq.
207. Vulg. Tibris, vel Tybris. Sed vid. ad I, 607, et VIII, 367. 208. Ita Col. Ox. R. 2, et Marsi ed. Ven. Vulgo Gurgitibus late captivis pascere ripas. depascere etiam Put. poscere Colin. et Dausq. qui tamen Modio adstipulatur. 209. externo, non extremo, Col. sanguine, non cardine, scripti, R. 2, et Mars. in Comm. 210. movens Col.
Neu vos Garganus Daunique fefellerit ora; Ad muros statis Romæ: licet avia longe Urbs agat, et nostro procul a certamine distet, Hic hodie ruet: atque ultra te ad prælia miles 215 Nulla voco: ex acie tende in Capitolia cursum.»
212 seq. Neque propterea promissis meis diffidatis, quod in Apulia, procul a Roma sitis: nam si nunc viceritis, hæc urbs hic, hoc loco, ad Cannas, deleto, qui hostibus restat, exercitu, quasi ruet, et ad eam via vobis patebit. Conf. III, 509 seq. De Gargano, vid. ad IV, 561, et de Daunia, Apuliæ parte, ad I, 291. 213 sq. avia agat, remota sit.
212. Garganus Ox. et Put. Gargani vulg. et Lefeb. qui et tacite Ne pro Neu scripsit. 215. Hic, non Hæc, Col. R. 1, 3, Parm. Med.
Hæc memorat: tum, propulso munimine valli, Fossarum rapuere moras, aciemque locorum Consilio curvis adcommodat ordine ripis.
217. Totam non modo pugnam Cannensem, sed et aciem, in qua instruenda Silius discrepat ab historicis (Polyb. III, 113... 115; Liv. XXII, 46, et Appian. rer. Hannib. c. 19), commentario erudito pluribusque tabulis illustravit Guischardt in Mémoires militaires, T. I, c. 8. In distribuendis per tres aciei partes ducibus ne historici quidem inter se consentiunt. De Cannensi pugna et acie vid. etiam Nast. Röm. Kriegsalterth., pagin. 408 sq. 218. Fossarum rapuere moras, fossas, impetum militum, e castris in pugnam ruentium, morantes (cf. ad I, 479, et V, 319), expleverunt propulso munimine valli, vallo, munimine castrorum, in fossas proruto, ut ap. Liv. IX, 14, et al. locorum consilio, pro ut locorum situs suadebat, mira locutio; Drak. Similia tamen passim apud Silium aliosque poetas obvia; v.c. ensis suasit I, 11, ubi vid. not. [219.] ripis Aufidi.
219. Consimilem pro Consilio conj. N. Heins.
Barbaricus lævo stetit ad certamina cornu 220 Bellator Nasamon, unaque inmanior artus Marmarides, tum Maurus atrox, Garamasque, Macesque, Et Massylæ acies, et ferro vivere lætum Vulgus Adyrmachidæ pariter, gens adcola Nili, Corpora ab inmodico servans nigrantia Phœbo; 225 Quîs positum agminibus caput imperiumque Nealces.
220... 225. In lævo cornu Afri erant: de quorum populis vide Ind. et ad III, 222 sq. 226. positum, præpositum, imperium, imperator. Cf. ad I, 479, et III, 383.
221. artus scripti, arcu R. 1, 3, Med. Vulgo arctus. 224. Adyrmachidæ Ox. Adirmachidæ Col. Sed. v. ad III, 279. Achirmachidæ R. 1, 3, Med. Vulgo Adrimachidæ, pariter, etc. patrii, vel Pharii... Nili pro pariter scribendum putabat N. Heins. Adyrmachidæ, et pariter g. a. N. h.e. simul omnes ad Nilum habitantes populi, vel nominatim Nubæ, ad sinistrum Nili latus habitantes (teste Strab. XVII, p. 786), et corpora ab inmodico servantes n. P. (cf. III, 268), vel etiam Æthiopes (de quibus v. III, 265), ingeniose et recte, opinor, emend. Drak. qui interpunctionem certe, eo, quo fecimus, modo mutandam censuit, ut Adyrm. per adposit. gens adcola Nili dicantur, ut apud Scylac. in Periplo, p. 105; cf. not. ad III, 279.
At parte in dextra, sinuat qua flexibus undam Aufidus, et curvo circum errat gurgite ripas, Mago regit. Subiere leves, quos horrida misit Pyrene, populi, varioque auxere tumultu 230 Flumineum latus: effulget cætrata juventus;
228. gurgite, unda, fluctibus. Cf. de sinuosis Aufidi flexibus XI, 510 seq. 229. horrida silvis, vel celsa (cf. III, 415, 417), vel ubi bellicosi ferocesque populi habitant. Cf. XVII, 641. 230. populi, Celtiberi (cf. III, 418), leves, vid. ad III, 394. Gallos super umbilicum nudos fuisse memorant Liv. XXII, 46, et Polyb. III, 114. 231. Flumineum latus ripa Aufidi, augetur, quatenus copiæ ibi augentur, seu multitudo earum in illa crescit, seu vario augetur tumultu, quatenus a variis ibi populis tumultus augetur, ut urbs luctu, vel domus gemitu miseroque tumultu miscetur ap. Virg. Æn. II, 298, 486. Ernesti ripam augeri putat turba militum, dum locus, quem milites cum castris occuparunt, exinde altior et plenior fieri videtur. Sed milites desertis castris in aciem descenderant. Cætra utuntur Hispani et Afri. Cf. ad III, 278, 348; X, 231; XVI, 30. [“X, 231” recte X, 230]
230. anxere Ox. forte ut unda Europam curvis anfractibus angit ap. Val. Fl. IV, 727; hausere e Put. recepit Lefeb. et pro inplevere, occupavere dictum putat, quod vellem exemplis firmasset; et vario cinxere corrig. N. Heins.
Cantaber ante alios, nec tectus tempora Vasco, Ac torto miscens Baliaris prælia plumbo, Bætigenæque viri. Celsus media ipse coercet Agmina, quæ patrio firmavit milite, quæque 235 Celtarum Eridano perfusis sæpe catervis.
232. nec tectus tempora Vasco. Conf. III, 358, et V, 197. 233. Cf. I, 314; V, 193. --miscens prælia; vid. ad I, 69. 234. Bætigenæ, ut Bæticolæ I, 146. --Celsus ipse Hannibal. --coercet, regit, ut ap. Virg. Æn. IX, 27. 235. patrio milite, Carthaginiensibus. 236. Celtæ, Galli, adcolæ Padi, cujus exundationibus sæpe eorum terræ perfunduntur.
Sed qua se fluvius retro labentibus undis Eripit, et nullo cuneos munimine vallat, Turritæ moles, ac propugnacula dorso Bellua nigranti gestans, ceu mobilis agger, 240 Nutat, et erectos adtollit ad æthera muros.
237, 238. In flexuosa Aufidi ripa, ubi se eripit, celeriter e conspectu quasi aufertur, et unda retro labitur, quatenus cursum flectit, aliumque petit; neque adeo fluvius cuneos, milites tuetur. Cf. v. 227 seq., et XI, 507 seq. Ernesti: «elephantorum turma collocata erat in vadis fluvii, ubi is se eripit, h.e. relabitur, decrescit, ἀναῤῥοιβδεῖ, quæ loca vadosa ornate describuntur, coloribus mutuatis a Virg. Æn. XI, 628 seq.» Is vero locus a Nostro alienus est, et elephantos in aqua, quam tantopere reformidant, locari vix crediderim. 239 sq. dorso nigranti. Conf. ad III, 463 in V.L. et IV, 618. 241. Nutat, præclare pro, stat.
239. Turritæ moles (hoc est, magni elephanti, machinas, turris instar, dorso ferentes), scripti; cf. ad III, 46, et infra vers. 559, 571, 619. Vulg. Turritas moles, ut ipsæ illæ machinæ intelligantur, quæ mox propugnacula, mobilis agger et muri dicuntur, quod a Siliana verborum luxurie non abhorret. [“ad III, 46”: in Not.] 240. mobilis, non molibus, scripti, R. 1. Parm. Mediol. et Marsi prima ed. 241. evectos legendum putabat N. Heins.
Cetera jam Numidis circumvolitare, vagosque Ferre datur cursus, et toto fervere campo.
242. Silius Numidas in acie Pœnorum non collocat, sed videntur ei separatum quoddam a reliquo exercitu agmen constituisse, quod vago procursu Romanos lacesseret, dum aciem instruerent, et, postquam ad manus ventum erat, quaquaversus arma circumferret: τὸ γὰρ τῆς Νομαδικῆς μάχης ἴδιόν ἐστὶ ἀποχωρεῖν μὲν εὐχερῶς καὶ σποράδην, ἐπικεῖσθαι δὲ πάλιν ἐκ μεταβολῆς τολμηρῶς καὶ θρασέως (Polyb. III, 72): unde et Romani v. 275 sq. Scipioni quasdam copias commisisse dicuntur, quibus se Numidis obponeret; Drak. Cf. Polyb. III, 112, 113; Liv. XXII, 44, extr. 46; XXXV, 11; qui tamen in hoc prælio dextrum cornu Numidis equitibus datum tradunt, et elephantorum nullam faciunt mentionem. 243. fervere, ut VI, 317, et ap. Virg. Æneid. VIII, 677, et Ge. I, 456; et passim.
242. nam conj. idem; vagosque Colon. conf. not. et Burmann. ad Valer. Flacc. III, 558; graves Tell. gyrosque Oxon. Put. et antt. edd. ante Juntinam, in qua Nicander primus citosque substituit, quod propterea frustra defendunt Dausq. et Lefeb. gyroque: ad marg. R. 1. 243. datur, non datum, scripti.
Dum Libys incenso dispensat milite vires, Hortandoque iterum atque iterum insatiabilis urget 245 Factis quemque suis, et se cognoscere jactat, Qua dextra veniant stridentis sibila teli, Promittitque viris, nulli se defore testem:
244. dispensat vires, aciem instruit. 245. Silius expressit verba Hannibalis apud Liv. XXI, 43. «Non ego illud parvi æstimo, milites, quod nemo vestrum est, cujus non ante oculos ipse sæpe militare aliquod ediderim facinus; cui non idem ego, virtutis spectator ac testis, notata temporibus locisque referre sua possim decora.» Cf. ad I, 454; Burm. ad Val. Fl. IV, 649, et inpr. Lucan. VII, 287 sq. --insatiabilis sc. hortandi, iterum iterumque hortatus, urget quemque, inpellit ad fortia facta, factis suis exemplo ipsi propositis, in memoriam revocatis, quæ quisque antea præclare fecerat; Lenz. 247. stridentis sibila teli; cf. ad I, 334, et IV, 567.
244. intenso Oxon. et Puteol. incenso, ut I, 55; II, 36, 41; VIII, 243; XII, 351, Drak.
Jam Varro, exacta vallo legione, movebat Cladum principia; ac pallenti lætus in unda 250 Laxabat sedem venturis portitor umbris.
250 seq. portitor infernus, Charon, laxabat sedem, ut plures cæsorum animas caperet; Cell. Ita et Lucan. III, 16: «Præparat innumeras puppes Acherontis adusti Portitor; in multas laxantur Tartara pœnas.» Petron. Sat. c. CXXI, et contra Silius XIII, 759 sq. Drak. [251.] Charon laxabat sedem, tabulata cymbæ vacuat, ut ap. Virg. Æn. VI, 411, «animas, quæ per juga longa sedebant, Deturbat, laxatque foros.» Lenz.
250. ac, non at, Col. et Ox.
Stant primi, quos sanguineæ pendente vetabant Ire notæ clipeo, defixique omine torpent. Juxta terribilis facies; miseranda jacebant Corpora in amplexu, natusque in pectore patris 255 Imposita vulnus dextra letale tegebat. Effusæ lacrimæ, Mancinique inde reversus Fraterna sub morte dolor, tum triste movebat Augurium, et similes defuncto in corpore vultus.
252, 253. Qui in prima acie locati erant, videntes Solymi clipeum (arma vetantia pugnam, v. 261), stupescunt omine, Cell. Cf. v. 175 sq. [255.] Corpora Satrici et Solymi.
254. jacebat Col. 255. in pectora malebat Livineius.
Ocius erroris culpam, deflendaque fata 260 Ductori pandunt, atque arma vetantia pugnam. Ille, ardens animi, «Ferte hæc, ait, omina Paulo: Namque illum, cui femineo stant corde timores, Moverit ista manus, quæ, cæde inbuta nefanda, Quum Furiæ expeterent pœnas, fortasse paterno 265 Signavit moriens sceleratum sanguine carmen.»
263. stant; cf. ad II, 639, in V.L. 264 sq.; cf. ad v. 162 sq. 266. carmen, titulus, inscriptio, ut XV, 491; Virg. Æneid. III, 287; Ovid. Ep. VII, 194; Drak.
262. omnia Martin. Herbip. et Dausq.
Tum minitans propere describit munera pugnæ; Quaque feras sævus gentes aciemque Nealces Temperat, hac sese Marso cum milite, cumque Samnitum obponit signis, et Iapyge alumno. 270
267. describit munera pugnæ; unicuique adsignat, quod in prælio faciendum sit, Drak. id qd. v. 244 dispensat vires. 268 sq. Varronem rexisse lævum cornu, Paulum dextrum, et Servilium mediam aciem, etiam Livius et Polyb. tradunt: at Silius v. 220 sq. Nealcen præfecit lævo cornu, quod dextro obpositum est, et tamen h.l. narrat, Varronis cornu obpositum fuisse illi, cui præfuerit Nealces, adeoque erravit, ut sup. V, 4, (ubi vid. V.L.) et ut Livius XXXIII, 9, ubi tamen Gronovius in lævo cornu pro dextro reponit, quo modo etiam hunc errorem a poeta in scribas librarios derivare facile foret, sed sine librorum auctoritate nihil mutare audeo; Drak. Cf. ad v. 274 in V.L. 270. Iapyge ut I, 51, campum Iapyga; ubi nota est videnda. Ed.
267. properæ, et v. 268. Afras lævus (h.e. in lævo cornu) gentes præstiterit, judice N. Heins.
At campi medio (namque hac in parte videbat Stare ducem Libyæ) Servilius obvia adire Arma, et Picentes Umbrosque inferre jubetur. Cetera Paulus habet dextro certamina cornu.
272. Servilius et Atilius Regulus, superioris anni consules ap. Polyb. III, 114; sed solus Servilius ap. Liv. XXII, 45, quem v. et c. 25. --obvia Arma, obpositam Pœnorum aciem, adire, adgredi, adoriri, ut ap. Virg. Æn. V, 379; IX, 56.
272. obvia ferre, nisi mox inferre sequeretur, mallet Burm. cui nostra locutio durior videbatur.
His super insidias contra Nomadumque volucrem 275 Scipiadæ datur ire manum; quæque arte dolisque Scindent se turmæ, prædicit spargere bellum.
275 sq. Cf. ad v. 242. --His super; v. ad I, 60 in V.L. 276. Scipiadæ, Scipioni. Conf. ad VII, 107. 277. spargere bellum, ut distrahere diversis locis, vel dispersis divisisque copiis, vel vagando, bellum gerere et ubivis circumferre, ut spargere arma apud Virg. Æn. VII, 551; vid. Ernesti ad Tac. Ann. III, 21, quemque ibi laudat Burm. ad Val. Fl. V, 488, et Lucan. III, 68.
274. lævo pro dextro, quod et Drak. et mihi in mentem venit, substituit Lefeb. qui monet poetam pro suo ingenio, non ad exemplum Livii, aciem ordinasse, et, quia Varro die illa imperium tenuerit, eum dextro, Paulumque sinistro cornu præfecisse. Conf. not. ad v. 268 sq. 276. quæque, non quaque, Colon. Oxon. R. 1, 3, Mediol.
Jamque propinquabant acies, agilique virorum Discursu, mixtoque simul calefacta per ora Cornipedum hinnitu, et multum strepitantibus armis 280 Errabat cæcum turbata per agmina murmur.
280. hinnitum Col. et Put. strepitantibus Colon. et Ox. ut strepere apud Virg. Æn. IX, 808; X, 568, de sonitu, quem conlisa et inpulsa arma reddunt, Drak. crepitantibus Put. conf. ad XIV, 310; XVI, 30. Vulgo trepidantibus, h.e. festinantibus, prob. Dausq. qui præterea alis pro armis rescribendum putabat: sed eas Silium jam per agilem virorum discursum expressisse monet Drak.
Sic, ubi prima movent pelago certamina venti, Inclusam rabiem, ac sparsuras astra procellas Parturit unda freti, fundoque emota minaces Exspirat per saxa sonos, atque acta cavernis 285 Torquet anhelantem spumanti vertice pontum.
282. Indicia tempestatis: unda freti, mare, parturit rabiem ac procellas, rabiosas procellas, inclusas, adhuc in gremio maris contentas, sparsuras astra, quæ, ubi emissæ fuerint, cælum adspergine adtingent; Lenz. Cf. VII, 569 sq. --Sic congredientium militum clamorem et strepitum cum maris sonitu confert Hom. Iliad. ξ, 393 sq. Drak. [283.] sparsuras astra procellas. Conf. III, 659; Virg. Æn. III, 423, 567, 574. 286. Cf. ad III, 475.
282. Sic tibi, et mox castra pro astra, Ox. 284. Pertulit R. 1, 3, Parm. Med. minacum Col.
Nec vero, fati tam sævo in turbine, solum Terrarum fuit ille labor; Discordia demens Intravit cælo, Superosque ad bella coegit.
287 sqq. Narrationi gravissimarum rerum, pugnæque atrocissimæ Silius θεῶν μάχην intexit, partim Homeri, (Iliad. υ, 32 sqq.) Maronis, (Æn. VII, 698 seq.) Petronii (c. 124) aliorumque exemplum sequutus, partim motus auctoritate Virgilii, ex cujus insigni loco, Æn. X, 11... 15, probabili judicio conligere possis, ex antiquioribus poetis hæc imitatione adumbrata esse. Dii Romanis faventes v. 290... 295, at iisdem adversi v. 296... 299 recensentur. 288 sq. Discordia, Ἔρις, Olympios ad pugnam excitat; Lenz.
287. sævo in t. scripti, teste N. Heins. Sed sævo turbine duo scripti, omnesque editi, si fides habenda Lefeb. qui præposit. margini adscriptam in textum inrepsisse putat, ut v. 196 et al. passim. 289. cælo, non cœlos, scripti et antt. edd. conf. ad VI, 498. Luctavit cælo Ox. Put. R. 1, 3, Parm. Med. prob. Barth.
Hinc Mavors, hinc Gradivum comitatus Apollo, 290 Et domitor tumidi pugnat maris: hinc Venus amens, Hinc Vesta, et captæ stimulatus cæde Sagunti Amphitryoniades, pariter veneranda Cybebe, Indigetesque Dei, Faunusque, satorque Quirinus, Alternusque animæ mutato Castore Pollux. 295
291. Venus amens, furens (vel potius adtonita tanto discrimine, Romanis suis inminente); Lenz. 292. Cf. I, 273 sq.; III, 475 sq. et V.L. 293. veneranda, ut πότνια ap. Hom. Iliad. α, 568; δ, 2, et al. Eurip. Hippol. 53. Cf. ad VII, 382; Heyne ad Tibull. IV, 2, 10; et ad Virg. Ge. III, 294. [“ad VII, 382”: in V.L.] 294. Indigetes dei, ἐγχώριοι. Vid. Heyne ad Virg. Ge. I, 498. 295. Cf. XIII, 805; Pind. Nem. X, 103 seq.; Virg. Æn. VI, 121, ubi vid. Heyne. Non temere autem id fictum monet Dausq., quia Tyndaridæ sæpe adjutores Romanorum fuisse dicantur, v.c. Flor. I, 2; Liv. XXII; Cic. Tusc. I (Nat. D. II, 2). Pollux alternus animæ, alternis vivens, Castore mutato, interea apud inferos agente; Lenz. Virg. Æn. VI, 121, alterna morte. Ed.
292. Hinc est a captæ, etc. conj. Dausq. quoniam Vesta, quum terra sit, eaque inmota maneat, a bello et conflictu seponenda videatur. Eum tamen nimium argutari, parique modo Vestam a Claudiano non semel induci, ut et a Nasone in Fastis, observat N. Heins. 293. Cybebe pro Cybele reposui; v. ad VIII, 363.
Contra cincta latus ferro Saturnia Juno, Et Pallas, Libycis Tritonidos edita lymphis, Ac patrius flexis per tempora cornibus Hammon, Multaque præterea Divorum turba minorum. Quorum ubi mole, simul venientum et gressibus alma 300 Intremuit tellus, pars inplevere propinquos Divisi montes, pars sedem nube sub alta Ceperunt: vacuo descensum ad prælia cælo.
296. Contra, a partibus Hannibalis, unde patrius Hammon. --Juno cincta latus ferro, ut apud Virg. Æn. II, 614, «ferro adcincta;» Lenz. 297. Cf. ad III, 322. [recte III, 323] 298. Vid. ad I, 414; II, 59; III, 10. [“I, 414” recte I, 415] 299. minores Divi, seu Indigetes, ut quidam in partibus Rom. Lenz. 300. Conf. ad IV, 442. --alma tellus, πολύφορβος γαῖα, Iliad. ι, 564; ξ, 200. 301. Conf. ad III, 203.
297. Tritonidos Col. R. 1, 3, Parm. Med. Tritonidas Put. Tritonides Ox. Vulgo Tritonides. 303. discensum Colon. et Put.
Tollitur inmensus deserta ad sidera clamor, Phlegræis quantas effudit ad æthera voces 305 Terrigena in campis exercitus: aut sator ævi Quanta Cyclopas nova fulmina voce poposcit Jupiter, exstructis vidit quum montibus ire Magnanimos raptum cælestia regna Gigantas.
305. Cf. ad IV, 275. 306. Terrigena, γηγενὴς, exercitus, Gigantes. 308. Cf. Heyne ad Virg. Ge. I, 277 seq. 309. Magnanimos; vid. ad I, 29.
305. effudit e scriptis et priscis edd. recepi cum Lefeb. Vulg. effundit. 309. Gigantas pro Gigantes scripsi, auctore N. Heins. quem v. ad Claud. Cons. Hon. IV, 534; Ovid. Metam. lib. I, v. 152; Fast. lib. III, v. 439. et ex P. IV, viii, 59.
Nec vero prima in tantis concursibus hasta 310 Ulla fuit: stridens nimbus certante furore Telorum simul effusus, cupidæque cruoris Hinc atque hinc animæ gemina cecidere procella.
310 sqq. Cf. Liv. XXII, 47. Tantus erat ardor bellandi, ut hastæ simul jacerentur, nec dignosci posset, quæ prima fuerit; Mars. 311 sq. Stridens nimbus Telorum, ut v. 313 procella. Conf. ad I, 311 et 334. 313. gemina procella, quoniam duo exercitus pugnant; Lenz.
311. nimbis effusis R. 1, Parm. Med. nimbis effusus edd. Marsi et Gryph. membris effusus Put. strident nimbi c. f. T. s. effusi opinabatur N. Heins. 312. rapidæque (h.e. rapaces, ut ap. Ovid. Epist. X, 96) Ox. et Put. prob. Barth. rabidæque R. 1, 3, Parm. Med.
Acrius insanus dextra qua ducitur ensis, Bellantum pars magna jacet: super ipsa suorum 315 Corpora consistunt avidi, calcantque gementes.
314. Cf. V.L. --dextra ala, in dextro cornu, qua, etc., ubi fervidior pugna est; Lenz. --ducitur, educitur vagina. Vid. ad VIII, 340.
314. Acri ast, vel Ast acri suspicabatur N. Heins. Sed recte, opinor, Burm. Ac prius insanus d. quam d. e., h.e. antequam ad manus ventum est, et comminus pugnabatur; quam conject. verissimam putabat Draken. et in contextum recepit Lefeb. coll. XII, 384, 651; XVII, 408; Hom. Iliad. ρ, 530; et Liv. XXVIII, 2: Post emissa tela, res gladiis geri cœpta. In vulgata lect. adquiescit Ern.
Nec magis aut Libyco protrudi Dardana nisu, Avertive potest pubes, aut ordine pelli Fixa suo Sarrana manus, quam vellere sede Si cœptet Calpen inpacto gurgite pontus. 320
317 sqq. Neutra acies inclinari poterat; sed utraque, montis instar, inmobilis stabat. Cf. Hom. Iliad. ο, 615... 622. Virg. Æn. VII, 586 sq.; X, 693. 320. Calpen; cf. ad I, 141; V, 395. --inpacto gurgite, infuso fluctu. Cf. ad IV, 370.
320. cœptet, Col. Ox. R. 2; cf. ad II, 275. Vulg. tentet.
Amisere ictus spatium, nec morte peracta Artatis cecidisse licet: galea horrida flictu Adversæ ardescit galeæ, clipeusque fatiscit Inpulsu clipei, atque ensis contunditur ense. Pes pede, virque viro teritur; tellusque videri 325 Sanguine operta nequit, cælumque et sidera pendens Abstulit ingestis nox densa sub æthere telis.
321. Adeo conferti et densi in pugnam utrimque ruerant, ut militibus spatium jacula conjiciendi deesset, utque, qui jam interfectus erat, in terram cadere non posset; Draken. qui comparat Lucan. II, 201 seq.; V, 218; Flor. IV, 9, et inpr. Virg. Æn. IX, 807 sqq., ubi vid. Heyne; cf. Liv. XXII, 47 pr. sup. ad IV, 352; Barnes. ad Eurip. Heracl. 836, et Klotz. ad Tyrtæum p. 101. 322. galea horrida flictu, etc. Cf. Virg. Æn. IX, 667. 327. Abstulit nox cælum, ut XII, 647, et ap. Virg. Æn. III, 198. --cælum, ejus adspectum. --pendens nox; cf. ad VI, 323.
Quîs adstare loco dederat Fortuna secundo, Contorum longo et proceræ cuspidis ictu, Ceu primas agitent acies, certamina miscent. 330 At quos deinde tenet retrorsum inglorius ordo, Missilibus certant pugnas æquare priorum. Ultra clamor agit bellum, milesque, cupiti Martis inops, sævis inpellit vocibus hostem.
328. In secunda acie hastis utuntur, in tertia missilibus. 330. certamina miscent; vid. ad I, 69. 331. inglorius ordo, ψίλοι, Suid. τάξις ἀγενεστάτη. Conf. Arcer. ad Ælian. Tact. c. II, et Burm. ad Val. Fl. VI, 530. 333, 334. Qui in ultimis aciei ordinibus stabant, quoniam ipsi manus cum hoste conferre non poterant, ne tamen nihil agerent, clamore bellum agitabant, ut eo hostem terrerent, suosque adcenderent; Draken. coll. Curt. VI, 1. «Spectabant plures, quam inierant prælium, et qui extra teli jactum erant, clamore invicem suos adcendebant.»
329. τὸ et delendum putabat N. Heins. ut esset adpositio.
Non ullum defit teli genus. Hi sude pugnas, 335 Hi pinu flagrante cient, hi pondere pili; At saxis fundaque alius, jaculoque volucri: Interdum stridens per nubila fertur arundo, Interdumque ipsis metuenda falarica muris.
335. Silius imitatur Virg. Æn. II, 467, nec ullum Telorum interea cessat genus: ejusque mens est, in hac pugna nullum teli genus defuisse, ne quidem falaricam, cujus usus in urbium expugnationibus, cujusque emissæ tanta vis ac violentia erat, ut vel ipsos muros subruere valeret; Drak.; conf. ad I, 350, et inf. XIII, 196 sqq. 336. pinu flagrante, face pinea, ut ap. Virg. Æn. VII, 397; IX, 72, 522; cf. inf. XIII, 199. --pondere pili, ut II, 246.
335. Non ullum Col. R. 2, et Mars. in notis. Nec u. R. 1, Med. et edd. Marsi. Ullum nec Asul. Plant. D. Heins. Cell. quia τὸ nec Silii temporibus nondum producebatur; desit R. 1 et Med. 336. fali pro pili Put. unde pali conj. N. Heins. 339. Hic versus in Puteol. deest, et in vulgg. edd. ante v. 338 legitur. Sed eos transponendos esse jam viderat Dausq. cujus conj. firmatur auctoritate cod. Col. et Ox. interdum ipsis male Nicander, et post eum alii edidere; unde Ipsis interdum reposuere Gryph. et Nut. ut metro consulerent. Ita quoque legendum putabat N. Heins., vel Interdum quassis.
Speramusne, Deæ, quarum mihi sacra coluntur, 340 Mortali totum hunc aperire in secula voce Posse diem? tantumne datis confidere linguæ, Ut Cannas uno ore sonem? Si gloria vobis Nostra placet, neque vos magnis avertitis ausis, Huc omnes cantus, Phœbumque vocate parentem. 345
340. Nova Musarum invocatio, ad gravitatem rerum narrandarum indicandam, animosque lectorum excitandos adcommodata. Cf. ad I, 3. 341. aperire in secula; vid. ad II, 511. 343. Ut Cannas, infortunium et cladem Rom. ad Cannas, uno ore, satis digne, sonem, memorare possim; Drak. Cf. ad IV, 525. 344. neque vos avertitis, adestis. Cf. Burm. ad Petron. cap. CX, et CXXIV; ad Valerium Fl. VI, 17.
341. aperiri idem recte, puto, emendabat. 344. nos Ox. R. 1, 3, Med.
Verum utinam posthac animo, Romane, secunda, Quanto tunc adversa, feras! sitque hactenus, oro, Nec libeat tentare Deis, an Troia proles Par bellum tolerare queat. Tuque, anxia fati, Pone, precor, lacrimas, et adora vulnera, laudes 350 Perpetuas paritura tibi: nam tempore, Roma, Nullo major eris: mox sic labere secundis, Ut sola cladum tuearis nomina fama.
346, 347. Cf. Horat. Od. II, iii, 1. --sit hactenus, oro, opto, ut hæc ultima sit ex magnis populi Rom. calamitatibus; Cell.; cf. ad IV, 795. 350 sq. Cf. III, 574 sq.; 584 seq.; IV, 603. 352. Mox, post excisam Corinthum, et Manlii ex Asia reditum, sic labere, in perniciem rues, secundis rebus, luxu a virtute majorum degenerabis, ut sola cladum fama, rerum a majoribus, non a posteris corum, gestarum memoria, tuearis nomina, gloriam tuam.
347. stetque hactenus malebat Dausq. et sisque N. Heins. 348. dies Put. Deos Buzio.
Jamque inter varias Fortuna utrimque virorum Alternata vices incerto eluserat iras 355 Eventu, mediaque diu pendente per ambas Spe gentes, paribus Mavors flagrabat in armis. Mitia ceu virides agitant quum flamina culmos, Necdum maturas impellit ventus aristas, Huc atque huc it summa seges, nutansque vicissim 360 Alterno lente motu incurvata nitescit.
354 seqq. Poeta atrocissimam pugnam clademque, omnium pæne, quas Romani umquam adceperunt, gravissimam enarraturus, ἀκρίβειαν historicam parum curat, et, quæ Polybius III, 115, 116, et Livius XXII, 47... 49 breviter tradiderant, exempla Homeri et Virgilii sequutus, adeo exornat, ut Cannensis prælii descriptio duos fere libros expleat. --Fortuna utrimque diu anceps erat, et nutabat, ut seges vento agitata. Silius venusta quidem comparatione, sed vs. 334... 357, magna quoque verborum luxurie ejusdem rei notionem expressit.
361. virescit emend. Livineius; tremiscit, vel tumescit N. Heins. refrag. Drak. qui cf. Lucr. I, 253, et Gifan. ind. Lucr. v. Nitidæ fruges. Omnino incurvata nitescit exquisite dictum pro simpl. incurvatur, et nitescunt, vel nitidæ sunt arbores, fruges, plantæ, quæ pulchrum præbent adspectum. Cf. Plin. XII, 25; XVII, 5 et 14, med. et 16, in Col. V, 6; Lucr. II, 594; Burm. ad Virg. Ge. II, 211.
Tandem barbaricis perfractam viribus acri Dissipat incurrens aciem clamore Nealces.
362. barbaricis viribus; cf. sup. v. 220... 226. Lenz. suspicatur, poetam ante oculos habuisse Polyb. III, 116, 5 sq. Οἱ δὲ Νομάδες ἀπὸ τοῦ δεξιοῦ κέρατος, etc.
362. acri clamore scripti, ut IV, 96; X, 460; acris R. 1, 3, Parm. Med. Beness. Marsi aliæque edd. acer Tell. et vulgg. edd. quod revocavit Lefeb.
Laxati cunei, perque intervalla citatus Inrupit trepidis hostis: tum turbine nigro 365 Sanguinis exundat torrens; nullumque sub una Cuspide procumbit corpus. Dum vulnera tergo Bellator timet Ausonius, per pectora sævas Exceptat mortes, et leto dedecus arcet.
364. Laxati cunei, ut ap. Virg. Æn. XII, 269. 366. Abundat τὸ sub (de quo vid. Barth. ad Claud. in Eutrop. I, 50, et mox ad v. 373); et sensus est, tot tela fuisse conjecta, ut plura plerumque in unius corpore hæserint; Drak. 367. Cf. ad V, 594. 369. mortes, h.e. mortem, vel, ut ap. Stat. Th. VI, 790, vulnera et tela, unde plures, si singulis unum quodque inflictum fuisset, mortui forent; Drak. --leto, dum fortiter pugnans in acie perit, non fugam capessit; nisi malis, a leto dedecus arcet. Vid. ad V, 490.
365. Inrumpit Puteol. trepidus Col. trepidos corrig. N. Heins. conf. ad II, 378; nigri Sanguinis Col. quod nescio cur concinnius duxerit N. Heins. et cur Drak. tot inlustraverit exemplis. Vulgata potius lectio doctior est. 366. sub una Col. R. 1, 3, Parm. Med. Ben. ut jam conjecerat Barth. Vulgo male post corpus comma ponitur, et legitur sub ima, quod ita interpretatur Cell. «in pectus excipiebant cuspidem, et cadebant resupini: nam si in tergum recepissent, ut fugientes solent, super imam cuspidis partem cecidissent.»
Stabat cum primis mediæ certamine pugnæ, 370 Aspera semper amans, et par cuicumque periclo, Scævola; nec tanta vitam jam strage volebat, Sed dignum proavo letum, et sub nomine mortem.
372. De Scævola ejusque proavo vid. VIII, 383 sqq. --tanta jam strage Romanorum edita, tot civibus ab hoste cæsis, non volebat vitam; cf. ad V, 601. 373. mortem sub nomine, ὀνομαστὴν, ut contra ἀνώνυμον γῆρας, dixit Pind. Ol. I, 132. Cf. VIII, 509; X, 28, 215; XII, 317; Virg. Æn. IX, 343, ubi vid. Heyne. De dictione sub nomine, vid. Burm. ad Ovid. Trist. II, 550, et ad Val. Fl. II, 329; III, 600. [“X ... 215” recte 214]
370. certamine Colon. et Oxon. Vulgo certamina pugnæ Aspera s. amans, quod servavit Lefeb. 371. avens R. 1, 3, Parm. Med. Parum interest: nec tamen h.l., quod Ernesti monet, sed XII, 451, Nicander primus edidit avet.
Is postquam frangi res, atque augescere vidit Exitium, «Brevis hoc vitæ, quodcumque relictum, 375 Extendamus, ait: nam virtus futile nomen, Ni decori sat sint pariendo tempora leti.» Dixit: et in medios, qua dextera concita Pœni Limitem agit, vasto connixus turbine fertur.
376. Extendamus etc. Cf. Æschyl. Prometh. 537. Heyne ad Virg. Æn. VI, 807; X, 467 seq.; Jani ad Horat. Od. II, 2, 5. Virtus est nomen inane, nisi mortis tempore satis tibi gloriæ parare possis. Cf. IV, 758. 379. Limitem agit; vid. ad IV, 462. --turbine, impetu.
377. Ni decoris assint pariendo tempora leti Col. unde nostram lectionem eruit N. Heins. Ne decoris adsint Tell. et R. 2. Ni decoris adsint patiendo tempora leti edd. Marsi. Ni decoris assint parendo tempore leti Oxon. et Put. Absit, ni decores pereundo tempora leti R. 1 et Med. quod non displicet Lefeb. Ita et R. 3, nisi quod in ea decoret legitur. Ni decoris absint pereundo tempora leti Parm. Adsint indecoris patiendo tempora letum Ven. Marsi. Ni decus huic atri superarit tempora leti Benessa. Ni decus affuerit patiendo, ubi tempora leti Proxima sint, pulchramque petat per vulnera laudem refinxit Nicander, quem spurii versus auctorem sequuti sunt alii. Ni decus affuerit patiendo ubi tempora leto conj. Barth. Ni decus addiderint pereunti tempora leti Burm. Ni decori prosint (h.e. inserviant) etc. conj. Withof. 379. connisus scribendum monet Drak. conf. ad II, 123.
Hic exsultantem Caralim, atque erepta volentem 380 Induere excelso cæsi gestamina trunco, Ense subit, capuloque tenus ferrum inpulit ira. Volvitur ille ruens, atque arva hostilia morsu Adpetit, et mortis premit in tellure dolores.
381. Induere... trunco, tropæum erigere, ut ap. Virg. Æneid. XI, 5 sqq. (ubi vid. Cerda et Heyne) et Claud. in Rufin. I, 341; Draken. 382. subit, invadit, ut ap. Virg. Æn. IX, 344. 383. arva morsu adpetit; cf. ad V, 526.
380. Caralim scripti et ed. Parm. Vulgo Calarim. Nomen ductum ab oppido Sardiniæ, quod in optimis libris Caralis scriptum legitur ap. Plin. III, 7; Mel. II, 7; Strab., Liv., Ptol. et al. Calarmi R. 1 et Med. 383. arva, non arma, Col. 384. Oppetit malebat Lef. conf. ad V, 526; ut mortis premat in t. d. legendum fere videbatur Drak., qui certe in his verbis non ταυτολογίαν inesse putabat, sed rationem, qua motus Caralis arva hostilia momorderit, ne scil. victus dolore mortis vocem viro forti minus decentem emitteret. Sed premit in tellure dolores, levaturus eos morsu, ut fit in summo dolore; Ern.
Nec Gabari Sicchæque virum tenuere furentes 385 Concordi virtute manus; sed perdidit acer, Dum stat, decisam Gabar inter prælia dextram. At Siccha auxilium, magno turbante dolore, Dum temere adcelerat, calcato inprovidus ense Subcidit, ac nudæ sero vestigia plantæ 390 Damnavit, dextraque jacet morientis amici.
389. calcato ense subcidit, pedem perdidit, Barth. quod mirum videri potest. 390. vestigia plantæ, pedes nudos habuisse in acie. Conf. Virg. Æn. VII, 689.
385. Gabaris recte, opinor, emend. Scaliger, et, qui in nonnullis libris id inveniri testatur, Dausq. Sicchæ, non Sichæ, passim Col. cum Parm. et ubique R. 1 et Med. 390. sero, non ferro, Col. Put. R. 2.
Tandem convertit fatalia tela Nealcæ Fulminei gliscens juvenis furor: exsilit ardens, Nomine tam claro stimulante, ad præmia cædis. Tum silicem scopulo avulsum, quem montibus altis 395 Depulerat torrens, raptum contorquet in ora Turbidus: incusso crepuerunt pondere malæ, Ablatusque viro vultus: concreta cruento Per nares cerebro sanies fluit, atraque manant Orbibus elisis et trunca lumina fronte. 400
393. Fulminei; cf. ad I, 421. --exsilit ardens, Nealces, dux Pœnorum. 395 seq. Nealces saxum jacit, more heroum ipsorumque deorum. Conf. v. 466 sq.; Heyne ad Virg. Æneid. XII, 896, et Kœppen ad Hom. Iliad. ε, 305. 397. Cf. Virg. Æneid. V, 436. 398. viro, Scævolæ, ablatus vultus; cf. ad IV, 242. 400. Orbibus, oculis, ut κύκλοι ap. Sophocl. Œd. Reg. 1270. Cf. Burm. ad Ovid. Met. II, 752, et ad Val. Fl. III, 178; IV, 235. --trunca fronte, ut III, 42, et IV, 539.
396. Depulerat Put. ut ap. Lucan. II, 666 (ubi v. Oudend.) et ὤσῃ ap. Hom. Iliad. ν, 138; Lefeb. Vulgo Detulerat, quod Drak. defendi posse monet ex Val. Fl. II, 523, ubi v. Burm.
Sternitur unanimo Marius subcurrere Capro Conatus, metuensque viro superesse cadenti. Lucis idem auspicium, ac patrium et commune duobus Paupertas; sacro juvenes Præneste creati Miscuerant studia, et juncta tellure serebant. 405
402. metuens, δεινῶς pro, non optans, nolens. 403. patrium sc. χρῆμα; ut triste lupus stabulis ap. Virg. Ecl. III, 80, et μέγα χρῆμα Λάκαιναν ap. Callim.; Lefeb. patrium, ut ἐμοὶ πατρώϊον οὕτω, vel πάτριον et γενναῖόν ἐστι. Vid. Heins et Burm. ad Val. Fl. II, 157. 404. Præneste sacro, ob sortes Fortunæ Prænestinæ, (unde et v. 409, Fortunæ mentionem factam monet Ern.) ut ap. Stat. Silv. IV, iv, 15; Burm. Cf. sup. ad VIII, 364.
401. Capro R. 1, 3, Parm. Mediol. Vulgo Caspro, quod non est nomen Rom. 403. æs patrium ac commune duobus Paupertas sacrum (h.e. instar religionis animos duorum continens, et sacra quædam res, utpote quæ frugi vitam colere docet) malebat Barth. Adv. I, 20. Male! ac patriæ opinabatur N. Heins.
Velle ac nolle ambobus idem, sociataque toto Mens ævo, ac parvis dives concordia rebus. Obcubuere simul; votisque ex omnibus unum Id Fortuna dedit, junctam inter prælia mortem. Arma fuere decus victori bina Symætho. 410
406. Comparant Sallust. B. C. c. 20, Idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est; et Virgil. Æneid. IX, 182, His amor unus erat, pariterque in bella ruebant: ubi intpp. laudant Homer. Iliad. π, 219: ἕνα θυμὸν ἔχοντες. Sed poeta nimis, ut solet, h.l. verbis ludit. 407. Conf. ad librum I, vs. 615. 408 sq. Artissima amicitia juncti plerumque vovent, et pro maximo mortis solatio habent, ut quemadmodum in vita, sic et in morte conjungantur; Drak. coll. XVII, 472; Eurip. Suppl. 106 seq. Stat. Th. II, 642; Ovid. Met. V, 73; Virg. Æn. IX, 445. 410. bina, utriusque, Marii et Capri.
410. Symætho, non Symetho, Col. Ita et scribendum XIV, 231; Σύμαιθος fl. in Sicilia. Conf. Heins. ad Ovid. Met. XIII, 750.
Sed longum tanto lætari munere casus Haud licitum Pœnis: aderat terrore minaci Scipio, conversæ miseratus terga cohortis, Et cuncti fons Varro mali, flavusque comarum Curio, et a primo descendens consule Brutus. 415 Atque his fulta viris acies repararet ademtum Mole nova campum, subito ni turbine Pœnus Agmina frenasset jam procurrentia ductor.
414. flavus comarum; cf. ad I, 438. 416. acies Rom. repararet, reparasset, nova mole, novis auxiliis, ope multorum magnorumque virorum, campum ademtum, restituisset pugnam, rem in fugam inclinatam, nisi Pœnus, Hannibal agmina Rom. frenasset, eorum impetum inhibuisset. 417. turbine, impetu: quæ vox et ad Pœnum, et ad agmina jam procurrentia referri potest.
416. repararat conj. N. Heins. frustra.
Isque ut Varronem procul inter prælia vidit, Et juxta sagulo circumvolitare rubenti 420 Lictorem; «Nosco pompam, atque insignia nosco: Flaminius modo talis,» ait. Tum fervidus acrem Ingentis clipei tonitru prænuntiat iram.
420. Ex hisce morem Romanorum cognosce, ne in pugnæ quidem fervore lictores a consule recessisse, eosdemque tum rufo sagulo amictos; Cell. cf. ad IV, 517. 422. Flaminius nuper talis erat, his insignibus ornatus: quod acerbe et invidiose dictum. 423. tonitru clipei, quatiens eum, more heroum, ad terrorem incutiendum. Cf. IV, 434, et ab Ern. jam laudatus Virg. Æneid. VIII, 354; XII, 332, ad quæ loca vid. Heyne.
Heu miser! æquari potuisti funere Paulo, Si tibi non ira Superum tunc esset ademtum 425 Hannibalis cecidisse manu. Quam sæpe querere, Varro, Deis, quod Sidonium defugeris ensem?
424 sqq. Scipionem, cujus præcipuæ in hoc bello partes fuere, non Varronem, in certamen singulare cum Hannibale descendisse, non sine judicio poeta comminiscitur; quod jam observavit Ern. --Varronem adloquitur poeta, nec sine sarcasmo. 425. Conf. sup. v. 160.
Nam, rapido subitam portans in morte salutem Procursu, cœpta in sese discrimina vertit Scipio: nec Pœnum, quamquam est ereptus opimæ 430 Cædis honor, mutasse piget majore sub hoste Prælia, et erepti Ticina ad flumina patris Exigere oblato tandem certamine pœnas. Stabant educti diversis orbis in oris, Quantos non alio vidit concurrere tellus 435 Marte, viri, dextraque pares, sed cetera ductor Anteibat Latius, melior pietate fideque.
428. in morte, Varroni inminente mortis periculo, ut mox cœpta discrimina. 430 sq. Cædes opima, ut opima spolia, dona, pax, I, 133; V, 167; XVI, 684. 432. Conf. IV, 466 sqq. 434. educti, educati, ut ap. Prop. III, ix, 51. Cf. Ind. et Intpp. ad Plaut. Curcul. IV, ii, 32. Sed totus versus frigere videtur Ern.
429. Sic idem vulgatam lectionem cœpta sese in d. v. emendavit; incœpta sese d. Ox. et Put. incœpta sese ad d. R. 3; incepta ad sese d. R. 1 et Med. 434. in, non ab oris, scripti et R. 2. 435. Quantos non alio Marte, nulla alia pugna, pro vulg. Quanto non alias, reposuit N. Heins. Quantos scripti; Quantas R. 2; alios Col.
Desiluere cava turbati ad prælia nube, Mavors Scipiadæ metuens, Tritonia Pœno; Adventuque Deum, intrepidis ductoribus, ambæ 440 Contremuere acies: ater, qua pectora flectit Pallas, Gorgoneo late micat ignis ab ore, Sibilaque horrificis torquet serpentibus ægis.
438 sqq. Cf. sup. v. 287 sqq. et IV, 417 seqq. Koeppen ad Hom. Iliad. ε, 130. 441 sq. Cf. ad VII, 459. 442. Os Gorgoneum, caput Medusæ, quod desectum Minerva h.l. et X, 435 sq. Virg. Æn. VIII, 435 sqq., et Pausan. Attic. c. 24, in lorica, adeoque in pectore, sed ap. Senec. Herc. fur. 900 seq., et alios, in clipeo gerere fingitur, unde ad ejus exemplum Imperatores Rom. cum hoc capite nunc in pectore, nunc in clipeo, sæpe in numis ap. Tristan. Comm. Hist. T. II, p. 190, et alios conspiciuntur; Drak.; conf. Heyne ad Virg. l.c. (ubi similiter ægis de thorace, non de clipeo adcipienda videtur) Hom. Iliad. β, 446 sq.; ε, 738 sq.; Od. χ, 297. --Alter ignis; cf. ad IV, 431. 443. Sibila torquet serpentibus ægis, pro, in ea conspiciuntur serpentes, quæ sibila edere videntur; et quidem tam in extremis ejus oris, quam in medio, in pectore, ubi Gorgo est. Conf. VII, 424, et Virg. Æn. VII, 786.
438. Desiluere Col. Vulgo Dissiluere, prob. Lefeb. ut sensus sit: diversi huc Mavors, illuc Pallas e nube inruunt in campum. 441. acer Put. R. 1, Parm. Med. pectora, non pectore, scripti, R. 1, Parm. Med. 442. ab orbe, h.e. clipeo etiam legi posse monebat N. Heins.
Fulgent sanguinei, geminum vibrare cometen Ut credas, oculi; summaque in casside largus 445 Undantes volvit flammas ad sidera vertex. At Mavors, moto proturbans aera telo, Et clipeo campum involvens, Ætnæa Cyclopum Munere fundentem loricam incendia gestat, Ac pulsat fulva consurgens æthera crista. 450
444 sq. Silium orationis colores mutuasse e locis Virgilii, a Clark. ad Hom. Iliad. ε, 4 conlatis; Æn. VII, 785; VIII, 680; IX, 732 et inpr. X, 270 sqq. (ubi apex, ut h.l. vertex, est conus, λόφος) jam monuit Ern. Conf. sup. I, 460 sqq. --sanguinei oculi, iræ et furoris indicia, ut apud Val. Fl. IV, 235, et Virg. Æn. IV, 643, ubi Gr. ὄμμα ὕφαιμον confert Heyne. Sic et ὄμμα αἱματηρὸν dixit Eurip. Iph. Aul. 381. 446. Undantes flammas, vid. Cerda ad Virg. Ge. I, 473, et Æn. XII, 673. 448. involvens, quasi nube vel umbra. Omnia in majus aucta. --Ætnæa... gestat; imitat. Virg. Æneid. VII, 786, ubi Hom. Iliad. ε, 4 sq., et ς, 205 sq. comparat Heyne. Arma deorum a Cyclopibus, ad Ætnæ radices habitantibus, et a Vulcano fabricata, ἡφαιστότευκτα, quis ignorat! Hinc et incendia Ætnæa, et v. 459 Ætnæum ensem. [450.] consurgens; conf. ad I, 400; IV, 610.
445. e casside Col. 447. proturbans, non perturbans, Col. 449. Munera, per adpositionem, malebat N. Heins.
Ductores pugnæ intenti, quantumque vicissim Audere est, propius mensi, tamen arma ferentes Sensere advenisse Deos, et, lætus uterque Spectari Superis, addebant mentibus iras.
452. est; v. ad I, 163. --Audere, rem gerere, pugnare, ut v. 612; N. Heins. 453. Cf. Heyne in Exc. XIII, ad Virg. Æn. I, et Exc. I ad Æn. IX, 659, 660. 454. addebant mentibus iras; cf. ad I, 71.
452. Audere est Put. R. 1. 3, Parm. Med. Audere et Martin. Herbip. unde Auderet refinxit Nicander, quem alii secuti sunt. Audere propius, etc. Oxon. Auderent Benessa, quod et conj. Barth. Adv. II, 9; Audiere R. 2.
Jamque ictu valido libratam a pectore Pœni 455 Pallas in obliquum dextra detorserat hastam: Et Gradivus, opem Divæ portare ferocis Exemplo doctus, porgebat protinus ensem Ætnæum in pugnas juveni, ac majora jubebat.
455 sq. Hom. Iliad. ε, 853 seq. comparat Lef. 459. majora jubebat, sc. audere, seu animo concipere; quia verbum jubere absolute quarto casui non jungatur; Drak. Jubere aliquid bene dicitur, sed non aliquem, vel alicui, quod ipse Burmannus a Drak. laudatus, ad Petron. Sat. c. 71 monuit.
458. edoctus Put. vel potius, Lefeb. teste, ebetus. 459. in pugnas, h.e. in usum pugnæ, scripti. Vulgo in pugna, dum pugnant. In pugnam edidit Lefeb. quoniam in antiquis sit pugna.
Tum virgo, ignescens penitus, violenta repente 460 Subfudit flammis ora, atque, obliqua retorquens Lumina, turbato superavit Gorgona vultu. Erexere omnes inmania membra chelydri Ægide commota, primique furoris ad ictus Rettulit ipse pedem sensim a certamine Mavors. 465
460. ignescens ira, ut XIII, 180 et Virg. Æn. IX, 66. 461. subfudit flammis ora; cf. ad V, 275. --obliqua retorquens Lumina, ut II, 621. Cf. Heyne ad Virg. Æn. VIII, 438. 462. turbato; vid. ad I, 477. Γοργότερον Γοργοῦς ποτε δέρκετο, D. Heins. 464. ad ictus, impetum, Pallade primo furore icta; nisi _crebros insani pectoris ictus_ (Virg. Cir. 345) intelligere malis.
Hic Dea convulsam rapido conamine partem Vicini montis, scopulisque horrentia saxa In Martem furibunda jacit, longeque relatos Expavit sonitus, tremefacto litore, Sason.
466 sqq. Cf. sup. ad v. 395. 468 seq. Cf. ad V, 399 seq. 469. Expavit; vid. ad I, 49. --De Sasone, vid. ad VII, 480.
466. rapide Tell. et R. 2, rabido malebat Drakenborch. 467. scrupisque legendum putabat N. Heins. Conf. ad lib. VII, v. 274. horrentia, non hærentia, scripti et R. 2. 469. Sason Colon. et Oxon. Sanson Puteol. R. 1, 3, Mediol. Saxon Parm. Vulgo Sasson, vid. ad VII, 480.
At non hæc Superum fallebant prælia regem. 470 Demittit propere subcinctam nubibus Irim, Quæ nimios frenet motus, ac talia fatur: «I, Dea, et Œnotris velox adlabere terris, Germanoque truces, dic, Pallas mitiget iras, Nec speret fixas Parcarum vertere leges: 475 Dic etiam, Ni desistis (nam virus et æstus Flammiferæ novi mentis), nec conligis iram, Ægide præcellant quantum horrida fulmina nosces.»
471 sqq. Iris nuntia Jovis plerumque et Junonis; de quo figmento vid. Kœppen ad Hom. Iliad. β, 786; Heyne ad Virg. Æn. IV, 693 sqq. et Hermanni Mythol. T. I, p. 37. 473. Œnotris terris; vid. ad I, 2, et VIII, 46. 476. virus, ut II, 288. --conligis, cohibes. Conf. ad VI, 399.
473. Œnotriis scripti, R. 1, 3, Parm. Med. Sed vid. not. ad VIII, 46. 474. Germanoque, h.e. in Martem. Col. Vulgo Germanæque, scilicet Jovis, i.e. Junonis, pro qua Palladem stetisse monet Cell. coll. v. 526. 478. Ægida R. 1, a m. sec. quod recepere Lefeb. et Ern.
Quæ postquam adcepit dubitans Tritonia virgo, Nec sat certa diu, patriis an cederet armis, 480 «Absistemus, ait, campo: sed Pallade pulsa Num fata avertet? cæloque arcebit ab alto Cernere Gargani ferventia cædibus arva?» Hæc effata, cava Pœnum in certamina nube Sublatum diversa tulit, terrasque reliquit. 485
479. Tritonia virgo. Cf. ad III, 322. 480. patriis armis, fulminibus patris. 482. arcebit, prohibebit. 483. arva Gargani, campum Apulum, seu Cannensem. Cf. ad IV, 561. 484 sq. Cf. Heyne ad Virg. Æn. V, 810; X, 82, et Kœppen ad Hom. Iliad. γ, 380; υ, 443.
480. sat certa sui conj. N. Heins. quem vide ad Valer. Flacc. I, 79.
At Gradivus atrox remeantis in æthera Divæ Abscessu revocat mentes, fusosque per æquor Ipse manu magna, nebulam circumdatus, acri Restituit pugnæ. Convertunt signa, novamque Instaurant Itali, versa formidine, cædem; 490
487. revocat mentes, reparat animum, et suum et Romanorum. 488. manu magna, χειρὶ μεγάλῃ, παχείῃ, ut VII, 371.
487... 489. Ita Col. Recte. Vulgo fusamque... nebula circumdatus atra, Restituit pugnam. fusorque Oxon. Put. Tell. R. 2, et al. edd. fusasque R. 1, 3, furorque Put. teste Lefeb. Mox acri scripti et R. 2, nebulam c. atram tacite edidit Lefeb.
Quum ventis positus custos, cui flamina carcer Imperio compressa tenet, cælumque ruentes Eurique, et Boreæ parent, Corique, Notique, Junonis precibus, promissa haud parva ferentis, Regnantem Ætolis Vulturnum in prælia campis 495 Effrenat: placet hic iræ exitiabilis ultor.
491. Poeta nimio ornatu et ὑπερβολικῶς, inpr. v. 497 et 509, amplificavit verba Livii XXII, 46. «Ventus, quem Vulturnum incolæ regionis vocant, adversus Romanos coortus, multo pulvere in ipsa ora volvendo prospectum ademit.» Cf. Appian. B. Hannib. c. 20 pr. 22 extr. Senec. Natur. Quæst. V, 16; Flor. II, 6, et Liv. XXII, 43 extr. Polybium nullam hujus venti mentionem facere mireris. Vulturnus autem est Eurus, vel potius εὐρόνοτος, ab oriente hiberno spirans (Gell. N. A. II, 22), et forte a Vulture, monte Apuliæ (Hor. Od. III, iv, 9, et Lucan. IX, 185), dictus (ut Iapyx a fl. et prom. Apuliæ), pro Vulturinus, non, quod N. Heins. putabat, ab oppido et amne Apuliæ (imo Campaniæ) Vulturno. Cf. Virg. Æn. I, 51 seq., et 81 sq. ad quæ loca vid. Heyne Excurs. I, et III. --ventis positus, datus, custos, rex, Æolus. 492. cælum ruentes, ut mare ap. Virg. Æn. I, 85. Cf. ad V, 392. 495. Regnantem Ætolis campis, ut Notus arbiter Hadriæ dicitur Horat. Od. I, iii, 15, ubi vid. Jani. 496. Effrenat, dimittit.
491. Quum non Tum, scripti et R. 2, cui flamina carcer tenens malebat N. Heins. ut ad τὸ parent referretur. 494. furentis in quibusdam edd. 495. Ætolis pro Æoliis recte substituere N. Heins. et Cluv. Ital. ant. IV, 12, p. 1227. 496. Lef. ducibus antiquis (quibus? frustra quæres), v. 513 (in quo Ecce caput refinxit) et 514, post hunc versum, vss. 515... 517, post v. 500, et vss. 518... 520, post v. 507, posuit. Ita primum memoratur, quid Vulturnus nocuerit Romanis, et deinde quantum Pœnis profuerit. Sed vulgaris verborum ordo, etsi a rhetorica forte subtilitate alienus, tamen et naturæ rei h.e. perturbationi illi, et rationi poeticæ multo convenientior videtur Cl. Ernesto.
Qui, se postquam Ætnæ mersit candente barathro, Concepitque ignes, et flammea protulit ora, Evolat horrendo stridore, ac Daunia regna Perflat, agens cæcam glomerato pulvere nubem. 500
499. Daunia regna; vid. ad I, 291. 500. cæcam glomerato pulvere nubem; cf. Virg. Æn. IX, 33, et XII, 444, ad quæ loca, vid. Heyne.
Eripuere oculos auræ, vocemque, manusque: Vortice arenoso candentes (flebile dictu!) Torquet in ora globos Italum, et bellare maniplis Jussa lætatur rabie. Tum mole ruinæ Sternuntur tellure et miles, et arma, tubæque; 505 Atque omnis retro flatu obcursante refertur Lancea, et in tergum Rutulis cadit inritus ictus.
501. auræ, ventus, αὖρα, eripuere oculos, eorum usum. 504. Jussa lætatur rabie, jussu Æoli, precibus Junonis victi, lætus furit. --jussa rabie, ut XIII, 372; XIV, 396, 600; XV, 130, et al. Drak. qui etiam laudavit Bentl. ad Hor. Od. III, xxvii, 71, et Heins. ad Val. Fl. III, 234, et ad Vellei. II, 126. 506 sq. Tela in Pœnos conjecta vento referuntur in Romanos. Cf. VIII, 663, 664, quosque Drak. et Dausq. laudarunt; Claud. Cons. Hon. III, 93 sq., et Lucan. IX, 471 sqq. 507. in tergum, retro, cadit; vid. ad IV, 315.
504. Jussa lætatur rabie Col. quod cum Lefeb. recepi, auctore N. Heins. et Richter. Specim. Obss. Crit. p. 75. In ed. Drak. lætantur, haud dubie operarum errore, quem non sustulit Ernesti. Jussa lacerantur rabie Oxon. Put. et edd. tantum non omnes. Jussa lacessantur r. edd. Basil. Jussa bacchatur rabie Parm. et Beness. Jussus acerbatur rabie corrig. Dausq. prob. Barth. Jussa alacer agitur conj. Huetius, et Jussa alacer fertur Lefeb. 505. jubæque emend. Dausq. et N. Heins. quod tacite recepit Lefeb. 507. in tergum pro interdum ex emendat. Barth. Adv. II, 9, jam edidit Cell.
Atque idem flatus Pœnorum tela secundant, Et velut amento contorta hastilia turbo Adjuvat, ac Tyrias inpellit stridulus hastas. 510 Tum, denso fauces præclusus pulvere, miles Ignavam mortem compresso mæret hiatu.
509. amento; cf. ad I, 318. 512. Milites Romani mærebant, se, tamquam inbelles et ignavos, nullo edito egregio facinore obcumbere; Drak. cf. IV, 605 sq. ad III, 123, et de sententiæ gravitate Klotz. ad Tyrtæum p. 146, 147. Ipsius rei imaginem desumtam et verba compresso mæret hiatu explicanda monet Lefeb. e Liv. XXII, 51. «Inventi sunt quidam mersis in effossam terram capitibus, quos sibi ipsos fecisse foveas, obruentesque ora superjecta humo, interclusisse spiritum adparebat.»
508. secundant Col. et Oxon. Vulgo secundat. 512. marcet Oxon. et Puteol. prob. Barth. Adv. II, 9, ut sit, marcore ignavam mortem inter media tela perit. Male!
Ipse, caput flavum caligine conditus atra, Vulturnus, multaque comam perfusus arena, Nunc versos agit a tergo stridentibus alis; 515 Nunc, mediam in frontem veniens clamante procella, Obvius arma quatit, patuloque insibilat ore. Interdum intentos pugnæ, et jam jamque ferentes Hostili jugulo ferrum, conamine ducto Avertit, dextramque ipso de vulnere vellit. 520
515. Cf. ad I, 589. 516. clamante procella; vid. ad III, 471. 520. vulnere, forte ferro, seu telo, quo vulnus infligere conabatur: vid. ad I, 397. Locum, qui ad vulnus infligendum petebatur, intelligit Ernesti. Idem v. 522, vomit auras infelici metaphora dictum putat. Sed cf. Virg. Æn. VIII, 681; Ge. II, 462 et al.
515. agitat tergo Veneta II, Marsi, quod mendum typograph. multas postea edd. occupavit. 517. ori, scilicet Romanorum, maluerit N. Heins. coll. VII, 146; XII, 616. Ventus Cercius, quum loquare, buccam implet, Gell. N. A. II, 22; Drakenborch. 518. prementes conj. N. Heins. pro ferentes ferrum, quod numquam legere meminit. Vulgatam lect. Drakenb. firmat e v. 544; Tac. Ann. I, 35, et Virg. Ge. IV, 330. Conf. sup. ad III, 365. 519. ducto R. 1, 3, Parm. Med. Conf. Gron. Obss. I, 13; dictu Oxon. et Put. Vulgo et ictu.
Nec satis Ausonias passim fœdare cohortes, In Martem vomit inmixtas mugitibus auras, Bisque Dei summas vibravit turbine cristas.
523. vibravit, movit, concussit, ut Obvia adversas vibrabant flamina vestes, dixit Ovid. Met. I, 528, et similia alii. Lefeb. interpretatur, contorsit, coll. Virg. Æn. XII, 100; vid. V.L. et ad I, 539.
522. iras Col. ut conj. D. Heins. 523. libravit, Oxon. Put. R. 1, 3, Parm. Med. unde N. Heins. ad h.l. et ad Claud. in Rufin. II, 406; libavit scribendum putabat, quod post Cell. et Drak. recepit Ernesti, cui tamen, ut Lefeb., hoc de turbine paulo clementius et tenuiter dictum videtur. Sed epitheton summas illi conj. favet, nisi forte fulvas cristas, ut sup. vers. 450, poeta scripsisse censendus sit. Conf. ad V, 274, et Stat. Th. V, 587.
Quæ dum Romuleis exercet prælia turmis Æolius furor, et Martem subcendit in iras, 525 Adfatur virgo socia Junone parentem: «Quantos Gradivus fluctus in Punica castra (Respice) agit, quantisque furens se cædibus inplet! Nunc, quæso, terris descendere non placet Irim?
525. Æolius furor, ut patrius furor, lib. I, v. 71. 526. virgo, Pallas. 527 seq. fluctus agit, ut κῦμα συμφορᾶς, κακῶν, μάχης, στρατοῦ, δοχμολόφων ἀνδρῶν ap. Eurip. Hippol. 825; Lycophr. 228 (ubi vid. Potter.); Æsch. Sept. c. Theb. 63, 116, et similia ap. alios poetas, quos laudavit Klotz. ad Tyrtæum, p. 124... 129. Cf. etiam ad VIII, 32. Nonne nunc quoque ad Martem, ut antea ad me, (sup. v. 471 sq.) Irim mittes, quæ a prælio eum revocet?
Quamquam ego non Teucros (nostro quum pignore regnet 530 Roma, et Palladio sedes hac urbe locarim), Non Teucros delere aderam; sed lumen alumnæ Hannibalem Libyæ pelli florentibus annis Vita, atque exstingui primordia tanta negabam.»
530. Teucros, Romanos. 531. De Palladio, vid. Heyne Exc. IX ad Virg. Æn. II, in editione nostra Vol. II, p. 337. Ed. 532. delere, græce, pro, ut delerem. --aderam, in prælio et partibus Pœnorum. --lumen; vid. ad VI, 130. --alumnæ, quæ me aluit, Mars. Cf. ad III, 322. 534. Cf. III, 79. --negabam, nolebam, vel prohibebam, ut I, 107, 520.
Excipit hic Juno, longique laboris ab ira, 535 «Immo, ait, ut noscant gentes, inmania quantum Regna Jovis valeant, cunctisque potentia quantum Antistet, conjux, Superis tua, discute telo Flagranti (nil oramus) Carthaginis arces, Sidoniamque aciem vasto telluris hiatu 540 Tartareis inmerge vadis, aut obrue ponto.»
535 sqq. Verba iratæ Junonis, æque ac Palladis et Jovis, adfectui ejus et ingenio aptissima sunt: Per me vel Pœnos evertas licet, ut utique ostendas, quam potens sis! An hæc σαρκαστικῶς adcipienda sunt: Quin potius deles hanc gentem, ut, quanta sit potentia tua, intelligatur? Sed illa ratio probabilior propter verba, ab ira (vid. ad II, 139) longi laboris, quem et Pœni, et ipsa in eorum gratiam pertulerat. --labor, ærumnæ, vel bellum. Vid. ad I, 3, et VI, 386. Conf. Virg. Æn. I, 25, et V, 608. Silio ante oculos fuisse Hom. Iliad. δ, 51... 56, jam notavit D. Heins. 538 sq. telo Flagranti, πυρπάλαμον βέλος Ὀρσικτύπου Διός, Pind. Ol. X, 96. Cf. Heyne ad Virg. Ge. I, 331, 332. 539. arces Carthaginis; vid. ad I, 7. 541. vadis, fluviis. Cf. ad I, 52.
535. hic Oxon. Vulgo hæc. 538. dissice, Oxon. Put. R. 2, unde disjice, auctore N. Heins., dedit Drak. Conf. Intpp. ad Val. Fl. III, 141, 162; Gronov. ad Senec. Phœn. 343; Heins. et Burm. ad Ovid. Met. XII, 108, 252; ad Virg. Æn. VIII, 191, 355; XII, 655, et Ge. I, 283. Sed vulgata lectio, quam et Lefeb. servavit, in omnibus fere libris reperitur, et nervosior est; vid. not. ad VI, 280. 539. nil obstamus opinabatur N. Heins. quod, judice Ernesti, est quoddam glossema. At prorsus tamen responderet Homerico τάων (scilicet πολήων) οὔτι ἐγὼ πρόσθ᾽ ἵσταμαι Iliad. δ, 54. Præterea majestati Junonis magis congruit, quam illa, nil oramus, h.e. non deprecor pro Pœnis. Conf. Iliad. δ, 57 seqq. 541. plagis pro vadis maluerit N. Heins.
Contra quæ miti respondet Jupiter ore: «Certatis fatis, et spes extenditis ægras. Ille, o nata, libens cui tela inimica ferebas, Contundet Tyrios juvenes, ac nomina gentis 545 Induet, et Libycam feret in Capitolia laurum.
543. Certatis cum fatis; vid. ad V, 76. 544. Ille, Scipio. --tela ferebas; vid. ad III, 365 in V.L. 545 seq. Cf. III, 591, 592; IV, 472 sq.; VII, 487... 493. --nomina gentis Induet, Africanus cognominabitur. 546. Libycam feret in Capitolia laurum, de Poenis triumphabit: nam triumphantes lauream, quam gerebant, coronam in gremio Jovis Capitolini (non Feretrii, ut Augustus, qui eam ibi παρὰ τὸ νομιζόμενον ἐς τὰ γόνατα τοῦ Διὸς κατέθετο, teste Dione) deponere solebant. Conf. Suet. Dom. 6; Martial. VII, 4 et 5; Plin. XV, 30, et inf. XV, 119, ubi Draken. laudavit Intpp. ad Plin. Paneg. c. 8, et Barth. ad Stat. Silv. IV, i, 41.
At, cui tu, conjux, cui das animosque decusque, (Fata cano) avertet populis Laurentibus arma. Nec longe cladis metæ: venit hora diesque, Qua nullas umquam transisse optaverit Alpes.» 550
548. arma a populis Laurentibus, Italis, Romanis (vid. ad I, 110), avertet, jussu patriæ, et a Scipione coactus, atque in Africam revertetur. Cf. III, 591, 592; VII, 489. 549. Nec longe absunt metæ, finis, cladis, exitii Pœnorum et Hannibalis. 550. Cf. II, 704 sq.
548. vertet scripti, R. 1, 3, Parm. Med. et Marsi edd.
Sic ait; atque Irim propere demittit Olympo, Quæ revocet Martem, jubeatque abscedere pugna. Nec vetitis luctatus abit Gradivus in altas Cum fremitu nubes, quamquam lituique, tubæque, Vulneraque, et sanguis, et clamor, et arma juvarent. 555
553. Nec vetitis luctatus, non repugnans iis, quæ Jupiter vetuerat, dicto ejus audiens, sed cum fremitu, invitus. 555. Cf. Hor. Od. I, ii, 37 sqq.
Ut patuit liber Superum certamine tandem, Laxatusque Deo campus, ruit æquore ab imo Pœnus, quo sensim cælestia fugerat arma, Magna voce trahens equitemque, virosque, feræque Turrigeræ molem, tormentorumque labores. 560
557. æquore, campo, imo, ut extremo ap. Virg. Æn. XII, 614.
558. quo fugerat, recesserat fugiens, pertimescens. Qui metus Pœnum, h.e. Hannibalem parum decet. 559. trahens, ducens, rapiens, ut III, 254; XVII, 125.
Atque ubi turbantem leviores ense catervas Adnovit juvenem, scintillavitque cruentis Ira genis, «Quænam Furiæ, quisve egit in hostem, En, Minuci, Deus, ut rursum te credere nobis Auderes, inquit? genitor tibi natus ab armis 565 Ille meis, ubi nunc Fabius? semel, inprobe, nostras Sit satis evasisse manus.» Atque inde superbis Hasta comes dictis murali turbine pectus Transforat, et voces venturas occupat ictu.
562. seq. Ira scintillavit, propr. ὄμματα μαρμαίροντα. Cf. Virg. Æn. XII, 101, sq., et ibi Heyne. --Juvenis vocatur Minucius, etsi jam Consul aliquot annis ante fuerat; Drak. cf. ad III, 608. 563. Sarcasmi vim senties coll. VII, 730 sq. 735 sq. 565. genitor tibi natus, etc. quem parentis nomine salutasti, quia te armis meis eripuerat. 568. comes dictis, ἅμα ἔπος, ἅμα ἔργον. Cf. ad IV, 134. --turbine impetu, murali, ut VI, 269. 569. voces venturas occupat ictu, priusquam respondere posset Minucius, eum occidit.
562. Fabium pro juvenem priscæ edd. insigni librariorum audacia et stupore. 563. Quæ jam Furiæ, quis te egit in hostem? An, Minuti, Deus? emend. Barth. Adv. II, 9. 564. En inimice Deis priscæ edd. Minuci, non Minuti, Col. vid. ad VII, 384. [recte VII, 386] 565. navus in armis R. 1, 3, Parm. natus in armis Med.
Nec ferro sævire sat est: adpellitur atra 570 Mole fera, et monstris componitur Itala pubes. Nam, prævectus equo, moderantem cuspide Lucas Maurum in bella boves stimulis majoribus ire, Ac raptare jubet Libycarum armenta ferarum. Inmane stridens agitur, crebroque coacta 575 Vulnere bellatrix properos fert bellua gressus.
570 seq. atra Mole fera, ut v. 577 liventi dorso. Conf. ad III, 463 in V.L. 571. componitur; v. ad I, 39. 572 seq. bos Luca, seu Lucas, elephas, ut ap. Senec. de Brevit. Vit. cap. 13; et ap. Lucret. lib. V, v. 1301; Senec. Hypp. 352; Cell. Varro, quod jam Drak. monuit, L. L. VI, 3, elephantos ita dictos putabat ab luce, quod longe relucebant propter inauratos regios clipeos, quibus eorum tum ornatæ erant turres; sed alii, verb. c. Plin. VIII, 6, rectius a Lucania, ubi primum eos videre Romani in bello Pyrrhi. Cf. Salmas. Exerc. Plin. p. 218. Sic Δαυλίαν κορώνην philomelam Græcis dici, et ita ap. Hesych. legendum esse, observavit D. Heins.
572. prævectus Col. et Put. vid. ad lib. V, v. 170. Vulgo provectus. 575. Immani... vulnere corrig. Livineius, metuens forte, ne metro vis fieret. Sed vid. ad lib. VII, v. 618, et not. ad lib. I, v. 398; IV, 192.
Liventi dorso turris, flammaque, virisque, Et jaculis armata, sedet: procul aspera grando Saxorum super arma ruit, passimque volanti Celsus telorum fundit Libys aggere nimbum. 580 Stat niveis longum stipata per agmina vallum Dentibus, atque ebori præfixa comminus hasta Fulget ab incurvo derecta cacumine cuspis.
580. Celsus Lybis ex aggere, turri dorso inposita, volanti (cf. v. 573 sq.) fundit (vid. ad I, 267) nimbum telorum. Conf. ad I, 311. 581. niveis Dentibus, quos alii rectius cornua vocant; Drakenborch. ad lib. XVI, v. 206, et Brouckhus. ad Propertium lib. II, eleg. xxiii, (al. xxxi) 12. 582. Machinæ, quam elephas portabat, præfixa hasta erat, qua obvios hostes transverberabat, et quæ a curvitate dorsi directa fulgebat; Cell.
582. derecta Colon. (teste Lefeb. tres scripti) vid. ad II, 92. Vulgo dejecta.
Hic, inter trepidos rerum, per membra, per arma Exigit Ufentis sceleratum bellua dentem; 585 Clamantemque ferens calcata per agmina portat. Nec levius, Tadio lævum qua tegmine thorax Multiplicis lini claudit latus, inproba sensim, Corpore non læso, penetrarunt spicula dentis, Et sublime virum clipeo resonante tulerunt. 590 Haud excussa novi virtus terrore pericli. Utitur ad laudem casu, geminumque citato Vicinus fronti lumen transverberat ense.
584. trepidos rerum, vid. ad II, 234. 587. thorax Multiplicis lini; vid. ad III, 272. 592. citato ense, ut IV, 536.
585. Exiit Col. Cf. ad I, 642. 586. furens maluerit N. Heins. et ego. Sed vid. not. ad v. 99. 587. Tadio Col. quod, ut Ufentis, nomen Latinum esse docuere N. Heins. et Draken. coll. Pers. VI, 66; Fabrett. Inscr. p. 445, 679, 752; Grutero et aliis. Conf. Ernesti clav. Cic. Radio, seu Rodio conj. Barth. Adv. II, 9. Et levius radio Dausq. Vulgo Nec levius radio scilicet textorio, per stamina sine hæsione (f. læsione) conjecto; Mars. et Cell. Male! conf. sup. ad v. 117.
Exstimulata gravi sese fera tollit ad auras Vulnere, et erectis excussam cruribus alte 595 Pone jacit volvens reflexo pondere turrim. Arma, virique simul, spoliataque bellua visu Sternuntur subita (miserandum) mixta ruina.
594 sqq. Poeta ob oculos habuit Virg. Æneid. X, 892 seqq. (ubi vid. Heyne), ut et inf. XVII, 134 sqq.
595. arrectis reponendum putabat N. Heins. e Virg. Æn. X, 892. Sed Drak. vulgatam lect. tuetur coll. XVII, 134, et Liv. VIII, 7.
Spargi flagrantes contra bellantia monstra Dardanius tædas victor jubet, et facis atræ, 600 Quos fera circumfert, compleri sulfure muros. Nec jusso mora: conlectis fumantia lucent Terga elephantorum flammis; pastusque sonoro Ignis edax vento per propugnacula fertur.
599 sqq. Δεδοίκασι δὲ πῦρ οὐ μεῖον τῶν λεόντων ἐλέφαντες Ælian. H. A. VII, 6; Dausq. 600. victor; vid. V.L. 601. muros, turres, ut mox propugnacula.
599. Spargi, non Spargere, Col. Ox. et R. 2. Cf. ad VI, 413. 600. ductor, vel rector non male post Barth. conj. N. Heins. quum victor non possit dici, qui hoc prælio subcubiturus sit. Sed quæritur tum, quisnam intelligendus sit, Paulusne an Varro? Posterior, puto, quoniam penes eum hujus dici imperium fuit: nisi potius victor, scilicet elephanti est Tadius, qui, quod utique mireris, vs. 589, corpore non læso in sublime latus dicitur, et belluæ oculos effodit. 602. conjectis omnino scribendum putabat N. Heins. 603. pastus Col. ut XIV, 308, et al. portusque Put. parcusque Oxon. partusque in comment. Marsi. Vulgo raptusque, ut apud Lucan. III, 501; unde illud retinuit Lefeb.
Non aliter, Pindo Rhodopeve incendia pastor 605 Quum jacit, et silvis spatiatur fervida pestis, Frondosi ignescunt scopuli; subitoque per alta Conlucet juga dissultans Vulcanius ardor. It fera candenti torrente bitumine corpus Amens, et laxo diducit limite turmas. 610 Nec cuiquam virtus propiora capessere bella; Longinquis audent jaculis, et arundinis ictu.
605. Imitat. Virgil. Æneid. X, 405 sqq. Pastor vero vel omnino agrestis, quod jam monere occupavit Ernesti, silvam (prop. sic dictam, non stipulas agri demessi, quas intelligit Heyne in loco Virg.) incendit, ut tractus silvester, arborum fruticumque cineribus stercoratus, in pratum agrumque frugiferum mutetur. Cf. sup. VII, 364... 367. 606. pestis; vid. ad I, 174. 610. laxo limite; cf. ad IV, 462. [recte IV, 461] 611 sq. vid. ad V, 442.
607. per arva edd. R. 1, Med. Marsi, Martini Herbip. Junt. Ald. et Gryph. per ardua in marg. R. 1.
Uritur inpatiens, et magni corporis æstu Huc atque huc jactas adcendit bellua flammas; Donec vicini tandem se fluminis undis 615 Præcipitem dedit, et, tenui decepta liquore Stagnantis per plana vadi, tulit incita longis Exstantem ripis flammam: tum denique sese Gurgitis inmersit molem capiente profundo.
613. æstu, celeri motu, corporis flammas adcendit, auget.
614. Hic versus, qui a vulgatis libris abest, in omnibus MSS. et R. 2, legitur.
At qua pugna datur, necdum Maurusia pestis 620 Igne calet, circumfusi Rhœteia pubes Nunc jaculis, nunc et saxis, nunc alite plumbo Eminus incessunt: ut qui castella per altos Obpugnat munita locos, atque adsidet arces.
620. Maurusia pestis, elephanti, ex Mauritania vel Africa adducti. Cf. ad I, 174. 621. Rhæteia pubes; vid. ad I, 115. 622. alite plumbo, ut sup. v. 233, et V, 365. 623. incessunt elephantos.
624. adsidet, h.e. obsidet, Col. Ox. R. 2, 3. Conf. XII, 453; Pier. ad Virg. Æn. lib. XI, 304, et Heins. ad Val. Flaccum, lib. V, 536; aspidet R. 1; aspidit Med. Vulgo obsidet.
Ausus digna viro, fortuna digna secunda, 625 Extulerat dextram atque adversum comminus ensem Mincius infelix ausi: sed stridula, anhelum Fervorem effundens, monstri manus abstulit acri Inplicitum nexu, diroque ligamine torsit, Et superas alte miserum jaculata per auras 630 Telluri elisis adflixit (flebile!) membris.
626. Extulerat, sustulerat, ut feriret. Cf. Burm. ad Val. Fl. VI, 248. --adversum ensem, ut IV, 207. 628. monstri manus, proboscis, de qua vid. Aristot. Hist. Anim. I, 9; II, 1; Ælian. H. A. IV, 31; Plin. VIII, 10; Lambin. ad Lucret. V, 1305; Drak. Cf. Burm. ad Val. Fl. IV, 495. 631. Vid. V.L.
625. Ita scripti et antiq. edd. In vulgatis libris et digna. 626. dextraque adversum Col. dextramque Oxon. 627. Mincius scripti, R. 1, 3, Med. Nomen a fluvio, seu lacu agri Mantuani deductum. Conf. ad I, 306; Mnicius Marsi et Martini Herbip. edd. operarum errore. Vulgo Mutius, auctore Nicandro. 631. Tellure elisis adflixit Colon. unde Telluri elisis adflixit ex emendat. Modii recepi cum Drakenborch. vid. ad I, 674. Vulgo Tellure elisit ac flexit. N. Heins. maluerit Telluri illisis afflixit membris. Sed vid. not. ad III, 34; Membra elisa sunt pressu et nexu proboscidis suffocata; Drakenb. Hanc notionem poeta ter expressit.
Has inter clades viso Varrone sub armis Increpitans Paulus, «Quin imus comminus, inquit, Ductori Tyrio, quem vinctum colla catenis Staturum ante tuos currus promisimus urbi? 635 Heu patria! heu plebes scelerata, et prava favoris!
633 seq. Vim sarcasmi facile senties, coll. VIII, 273 seqq. --Imus et promisimus egregie pro is et promisisti. Qui illud Romæ glorians promiserat, pugna excedit, et Paulus in medios hostes ruit. currus, currum triumphalem. Vid. ad VI, 546. 636. Cf. VIII, 255 sqq.
635. Staturi corrig. D. Heins. et Scalig. ad Prop. II, vii, 45; Acturi conj. N. Heins. qui tamen non dissimulavit, vulgatam scripturam a Gronov. Obss. IV, 15, jure defendi. Si quid mutandum, reponerem Iturum.
Haud unquam expedies tam dura sorte malorum, Quem tibi non nasci fuerit per vota petendum, Varronem, Hannibalemve magis.» Dum talia Paulus, Urget præcipites Libys, atque in terga ruentum 640 Ante oculos cunctas ductoris concitat hastas, Pulsatur galea, et quatiuntur consulis arma. Acrius hoc Paulus medios ruit asper in hostes.
637... 639. O patria, in tam ancipiti malo haud dixeris, utrum tibi magis optandum fuerit, Varronem an Hannibalem numquam natum fuisse; Drak. cf. VIII, 298 seqq. Comparant verba Fabii apud Liv. XXII, 39: «Nescio, an infestior hic adversarius, quam ille hostis, maneat.» 640... 643. Cf. Liv. XXII, 49 pr. et Polyb. III, 116. --præcipites, Romanos ruentes. --Libys, Hannibal. [641.] Ante oculos ductoris, Pauli, ut mox consulis; sed præstat, puto, hæc verba ad Varronem referri.
637. dura scripti. Vulgatum dira tuetur Lefeb. 638. Quem tibi nam, vel nunc nasci opinabatur N. Heins. frustra. 639. Hannibalemve scripti, non Hannibalemne. 640. præcipites emend. N. Heins. præcipitis (f. ἀρχαικῶς scriptum) Oxon. et Put. præcipiti Col. Vulgo præcipitans. 641. Atque Col. junctas hastas, h.e. continuatas, et admodum frequentes, legendum censuit N. Heins. et permultis exemplis illustravit.
Tum vero excussus mentem, in certamina Paulo Avia diducto, convertit Varro, manuque 645 Cornipedem inflectens, «Das, inquit, patria, pœnas, Quæ, Fabio incolumi, Varronem ad bella vocasti.
644 sqq. Præclare adumbrantur sera temeritatis conscientia, pudor ignavia mixtus, consilii inopia et desperatio, qua actus Varro, timidorum more, vim vitæ suæ adferre mente agitat. --excussus mentem, vid. ad II, 592 in V.L.
645. diducto, non deducto, Col. seducto conj. N. Heins. et v. 645. converti, infin. hist. Nec tamen repugnat, si quis convertit adcipiat pro, convertit se, seu convertitur; quod probat Drak. Conf. not. ad I, 539. Sed convertit cornipedem jungit Lefeb.
Quænam autem mentis, vel quæ discordia fati, Parcarumque latens fraus est? Abrumpere cuncta Jam dudum cum luce libet: sed comprimit ensem 650 Nescio qui Deus, et meme ad graviora reservat. Vivamne? et fractos sparsosque cruore meorum Hos referam populo fasces? atque ora per urbes Iratas spectanda dabo? et, quo sævius ipse Hannibal haud poscat, fugiam, et te, Roma, videbo?» 655
648. mentis, cupiditatis ac consilii, quod cepi, necis mihi consciscendæ, et fati, quod obstat proposito meo. (Cf. v. 649 sq.) Parcarum latens fraus, cæcæ insidiæ fati, quæ me ad graviora reservant (v. 651). --cuncta, dedecus et pœnas; Lenz. 654. Cf. Virg. Æn. XII, 643 sqq. Lefeb. 655. fugiam Romam, quo turpius et ignominiosius ne Hannibal quidem in votis habere posset? Lenz.
649. Parcarumne dedit idem, ne admonitis quidem lectoribus, fraus hæc maluerit N. Heins. 651. qui, non quis, Col. et Oxon. vid. ad II, 645.
Plura indignantem telis propioribus hostes Egere, et sonipes rapuit laxatus habenas.
656. Plura indignantem, quum indignatione adcensus plura loqui vellet. 657. laxatus habenas, laxis habenis.
* * * * * * * * *
Errata: Liber IX
125n. ... Hor. Od. I, 11, 1, 24, 20. [h.e. I, xi, 1 et I, xxiv, 20] 195sq n. ... partum congestumque possident [congestamque] 216. in Capitolia cursum.» [» deest] 492n. cælum ruentes [sic scriptum, sed poema «cœlum» habet] 512n. ... spiritum adparebat.» [» deest] 546n. [numerus deest] 645v. diducto [644]
* * * * * * * * * * * * * *
C. SILII ITALICI
PUNICORUM
LIBER DECIMUS.
ARGUMENTUM.
Paulus, suis ad virtutem inflammatis, aliquot locis prælium restituit, et concitato impetu confertissimis se infert hostibus, qui, Catoni juveni circumfusi, consule conspecto trepide pedem referunt, et ingenti cæde prosternuntur; 1-30.
Sed prima Romanorum acies in fugam inclinat, et tres fratres, Labienus, Ocris et Opiter, cum Mæcenate diversis vulneribus concidunt; 31-41.
Ipsi Paulo, in medios hostes ruenti, Hannibalemque vestiganti, Juno, in Metelli faciem conversa, auctor est, ut exemplo Varronis fuga salutem quærat, neque vitam suam, in qua salus reipublicæ nitatur, in maximum temere discrimen adducat; 42-58.
At consul gravissimis verbis ignavum hominem perstringit, et ferociter in hostes invectus, Acherram ad suos frustra se recipientem, obtruncat; 59-82.
Juno itaque, eum nequidquam a consilio Hannibalis quærendi absterrere conata, alium nectit dolum: specie enim Gelestæ Mauri induta, ut Pœnum a sævo vicini consulis certamine avocet, ei mentitur, Paulum magnam ad Aufidum perpetrare cædem; quo falso nuntio motus Hannibal in longe diversam campi partem citatim contendit; 83-91.
Ubi Cristam cum sex filiis occidit; 92-169.
Paulus contra ingentem Pœnorum stragem edit, et Phorcyn interficit; 170-184.
Interea complures Numidæ ad Romanos transfugiunt, et in ultimam aciem recipiuntur, ubi, omnium oculis animisque certamine occupatis, fraudulenti homines, adreptis cæsorum scutis armisque, adversam Romanorum aciem adoriuntur, et Galba, necato hoste, qui vexillum abstulerat, gladio ab Amorgo per pectus transfigitur; 185-201.
Multos præterea Romanos vis et furor Vulturni, nubes pulveris in ora eorum volventis, præcipites ad Aufidum agit, et una cum Curione, qui effusum suorum cursum obposito corpore reprimere conatur, fluvio inmergit; 202-214.
Paulus ipse cæco impetu in victores Pœnos fertur, et Viriathum, cæde Servilii, viri fortissimi, et consulis anni prioris, ovantem, interimit; 215-231.
Verum mox ingenti saxo percussus mortiferam adcipit plagam, et cruore obpletus in propinquo considet scopulo; 232-246.
Tum Pœni effrenatius involant in Romanos, et Hannibal concitato equo super cadavera vehitur, inter quæ saucius jacet Piso, qui subrecta hasta ventrem equi haurit, sed gladio victoris jugulatur; 247-259.
Sedentem in saxo consulem videt Lentulus, tribunus militum, et equi sui usum ei obfert, ut e manibus hostium evadat, nec funestam hanc pugnam faciat morte tanti viri, quo exstincto de rebus Romanis actum sit; 260-275.
Paulus vero, laudata juvenis virtute, consilium inhonestæ fugæ repudiat, et Lentulo auctor est, ut subditis equo calcaribus Romam advolet, ac portas claudi, Fabioque summam rerum tradi jubeat; 276-291.
Ille in patriam properat, et consul quidquid superest virium ad ulciscendam mortem sibi inminentem insumit: sed mox hostibus undique cinctus vir magnus telis obruitur; 291-308.
Paulo interfecto Romani occisione occiduntur, et Aufidus cadaveribus repletur; 309-325.
Noctis interventu prælium dirimitur, et Hannibal ferox victoria, minimeque cessandum ratus, dum recens militum ardor esset, postero die Romam proficisci constituit; 326-336.
Temerario huic consilio Juno, et furoris Pœni, et iræ Jovis, fatorumque haud ignara, obcurrit, adcito ex inferis Somno, qui somnium Hannibali inmittit, in quo is Romam quidem obpugnare, sed Jovis fulminibus et cælesti voce perterreri atque repelli sibi videtur; 337-370.
Expergefacto lætus de castrorum Rom. deditione nuntius adfertur a Magone fratre, qui suadet, ut confestim exercitum Romam ducat, non dubitans, quin die quinto victor in Capitolio epulari possit; 371-376.
Hannibal contra dissimulans pavorem, somniorum visis sibi incussum, vulnera et exhaustas militum vires excusat: quo tamen prætextu juveni ferventis animi non satisfacit, sed indignationem potius movet; 377-386.
Interea residuæ Romanorum copiæ deformi agmine, sine ducibus, signis, armis, ornamentisque militaribus, defixis in terram oculis, Canusium abeunt, ubi tristem rerum suarum conditionem deplorant, et fossa urbi præducenda, portis muniendis, cæcisque stilis in campo conserendis occupantur; 387-414.
Ibidem nobiles quidam juvenes mare ac naves spectant, ut, duce Metello, timido homine, deserta Italia, ad regem aliquem transfugiant; 415-425.
Scipio autem, stricto super capita consultantium gladio, omnes jurare cogit, nunquam se Italiam relicturos esse; 426-448.
Quæ dum apud victos Canusii aguntur, Hannibal, magno suorum numero stipatus, campum lustrat, et grata iis spectacula præbet; 449-453.
Præcipue convertit omnes equus Clœlii, qui, a Bageso captus, eum excutit, domino procul inter semianimes conspecto, cui rapido cursu advolat, et inflexis pedibus adscendendum præbet dorsum; 454-471.
Hannibal miseratione ductus juveni cum morte luctanti eam adcelerat, et e Cinna, qui a Romanis ad Pœnos transfugerat, comperit, Clœlium genus duxisse a Clœlia virgine, quæ obses tradita Porsenæ, Clusino regi, deceptis custodibus, Tiberim tranavisset; 472-502.
Inter hæc milites spolia legentes exanimum Pauli corpus, vulneribus grave et deformatum, e strage cæsorum eruunt; 503-512.
Hannibal de morte quidem tanti viri lætatur, sed sibi similem aliquando exoptat; 513-523.
Postridie prima luce rogi struuntur, atque ingens armorum acervus; et in illis cadavera Pœnorum, in hostili terra jacentium, in hoc arma Romanorum, Marti vota, subdito igne, concremantur; 524-557.
Quo facto Pauli corpus, gramine frondibusque involutum, una cum armis insignibusque ejus in pyram inponitur, et exsequiæ magni viri, etsi non pompa funebri, tamen laudatione ipsius Hannibalis decorantur; 558-577.
Ceterum fama jam cladis Cannensis Romam perlata tantum ibi pavoris tumultusque exciverat, ut omnem salutis spem in Capitolio reponerent, et hostem contemtu tantum cunctari putarent; 578-591.
Qua in trepidatione Fabius hortatur cives, ne periculum ipsi cunctatione et metu augeant, sed ut confestim vetera hostium spolia templis atriisque detrahant, et arma parent pro salute patriæ, ad quam defendendam vires etiam nunc subficiant, modo omnes fortes sint et inpavidi; 592-604.
Dum gravis ille vir suos ita confirmat, nuntius venit de Varronis ad urbem adventu, qui varios animorum motus excitat; 605-614.
Isti sedantur oratione Fabii, qua ostendit, non esse virorum fortium, iracundiæ remedium solatiumque doloris ex aliorum pœnis petere, neque hunc diem sibi tristiorem videri eo, quo Varro consul et dux belli creatus sit; 615-622.
Quibus auditis, omnes ordines obviam eunt Varroni, et gratias agunt, quod de republica non desperaverit; 623-629.
Ipse vero consul culpæ conscientia et indignationis popularis pœnarumque metu perculsus, oculis lacrimantibus et in terram demissis ad urbem adcedit, neque a lictoribus populum submoveri patitur; 630-639.
Tum Patres sine mora et quacumque ratione adflictis rebus subcurrendum rati, pudore saluti posthabito, validos juvenes ex servitiis armari, delectuque edito juniores et quosdam adeo prætextatos scribi jubent; 640-649.
Captivos autem Romanos non redimendos censent, sed in Siciliam traducendos, ut ibi militent, donec in Italia bellum sit; 650-658.
Paulus, ut adversam videt increbrescere pugnam, Ceu fera, quæ, telis circumcingentibus, ultro Adsilit in ferrum, et per vulnera conligit hostem, In medios fert arma globos, seseque periclis Ingerit, atque omni letum molitur ab ense. 5
1. Conf. Liv. XXII, 49, et Virg. Æn. IX, 551 seqq. ubi vid. Heyne. --increbrescere, crescere, augeri, ut apud Tac. Hist. II, 67, et Stat. Th. IV, 30, ubi vid. Barth. 3. per vulnera hostem conligit, contrahit (ut V, 282; VI, 399), densat, eorum numerum auget, nisi malis, hostes retro cedentes in unum locum cogit, condensat. Cf. Homer. Iliad. μ, vers. 48. Gesnerus (ad Claud. b. Gild. vers. 468), conripit hostem. Ernesti: conligit hostem, dum, quamvis undique vulneribus inflictis, insatiabili furore in hostes inruit, eosque veluti conquirit. Drak. contulit Senec. de ira III, 3 (Gaudent feriri, et instare ferro, tela corpore urgere, et per suum vulnus exire), et Lucan. I, 212. --conligit hostem, in conlectum, densum hostem inruit, ut ap. Virg. Æn. IX, 555, «Inruit, et qua tela videt densissima, tendit.» Lenz. 4. In medios fert arma globos, ὅθι πλεῖσται κλονέοντο φάλαγγες, Τῇ ῥ᾽ ἐνόρουσε, Hom. Iliad. λ, 148. Cf. Virgil. Æn. loco supra citato, et XII, 4 sqq. Ed. 5. ab omni ense, quovis ictu. --letum molitur, ut ap. Virg. Æn. XII, 852.
1. increbescere c. Tell. ut rubescere a ruber, unde hanc orthographiam probant Lefeb. et Heins. ad Virgil. Ge. I, 359; Æn. III, 530; VIII, 14; XII, 222, 407. MSS. codd. sæpissime variare monuit Drak.
Increpat horrendum, «Perstate, et fortiter, oro, Pectoribus ferrum adcipite, ac sine vulnere terga Ad manes deferte, viri: nisi gloria mortis, Nil superest: idem sedes adeuntibus imas Hic vobis dux Paulus erit.» Velocius inde 10 Hæmonio Borea, pennaque citatior ibat, Quæ redit in pugnas fugientis arundine Parthi:
7, 8. Cf. ad V, 594. 10. idem hic Paulus, δεικτικῶς, Drak. 11. Hæmonio Borea; vid. ad I, 587, et conf. Burm. ad Claud. in Rufin. I, 325, et Klotz. ad Tyrtæum p. 110 seq. Borea pennaque citatior ibat, ἀελλόπος, ποδήνεμος, θείειν ἀνέμοισιν ὅμοιος, Hom. Iliad. κ, 437, et al. v. Klotz. l.c. 12. Cf. ad VII, 646.
8. Ad manes deferte: viris, nisi gloria mortis, Nil superest frustra conj. Burm. 10. Heic Cell. et Barth. Adv. II, 9. Velocior, ut XV, 573, malebat Withof. quia mox sequitur citatior.
Atque, ubi certamen primi ciet inmemor ævi Fetus Gradivo mentem Cato, fertur in hostes; Ac juvenem, quem Vasco levis, quem spicula densus 15 Cantaber urgebat, letalibus eripit armis.
13, 14. Conf. VIII, 663 sqq. 15. Vasco levis; cf. ad III, 358.
13. certamine Oxon. 14. Pœnus Gradivo mentem Cato Col. Pœnus G. m. et Cato Ox. Pœnis Gradivus mente Put. Pœnis Gradivus mentem R. 3; Pœnis Gradivus mentem Cato R. 1, Parm. Med. Benes. Pætus Gradivus mente et Cato Ald. Petus Gradivus mente cito f. Mars. Pætus, Gradivus mente, et cito f. ed. Paris. Colin. Dausq. Cell. et al. Pætus, Gradivo intentum et Cato fertur male corrig. Barth. Adv. II, 9; sed ingeniose N. Heins. Plenus, vel potius Fetus Gradivo mentem Cato, ut XI, 203; XIII, 592; XVII, 379, 447. 15. densis Col. densens conj. N. Heins. Cf. ad IV, 159. Sed græcismi in deliciis sunt poetis, inpr. Silio.
Abscessere retro, pavidique in terga relatos Abduxere gradus: ut lætus valle remota Quum capream venator agit, fessamque propinquo Insequitur cursu, et sperat jam tangere dextra, 20 Si ferus adverso subitum se protulit antro, Et stetit ante oculos frendens leo, deserit una Et color, et sanguis, et tela minora periclo; Nec jam speratæ cura est in pectore prædæ.
17. in terga relatos, retro cedentes. Vid. ad IV, 315. 18 seqq. aptissima comparatio, cui non satis respondet Homerica, a Drak. laudata, Iliad. ο, 630 sqq. 23. tela minora periclo, non satis valida et idonea ad periculum propulsandum.
18. Adduxere gradus, h.e. contraxere (ut conligere IV, 391, et VII, 695), emend. N. Heins. 23. Ultima syllaba voc. sanguis producitur, quia in cæsura est, ut passim, v.c. ap. Ovid. Met. X, 459; (quem locum Silio ante oculos fuisse, suspicabatur Drak.) sed et extra eam ap. Ovid. Fast. VI, 488, et Tibull. I, vi, 66. Conf. Burm. ad Ovid. Met. XII, 127; Intpp. ad Hor. Od. I, xv, 36, et, quos Draken. laudavit, Gifan. Ind. Lucret. voc. sanguis; Bulæus ad Val. Fl. III, 234; Grotius ad Lucan. II, 338, et Brouckh. ad Tibull. I, vii, 72.
Nunc in restantes mucronem comminus urget, 25 Nunc trepidos ac terga mala formidine versos Adsequitur telis: furere, ac decorare labores, Et sævire juvat: cadit ingens nominis expers Uni turba viro; atque alter si detur in armis Paulus Dardaniis, amittant nomina Cannæ. 30
27. Furere; cf. ad I, 32. 28 sq. nominis expers turba; vid. ad VIII, 508, et IX, 373. 29, 30. Similis orationis color sup. VII, 147 seq. Hom. Iliad. β, 371 sq. et Virg. Æn. XI, 285.
26. mali (periculi) formidine conj. N. Heins. 29. Ita quatuor scripti, jam alter Benes. Vulgo viro: alter, omissa voce atque, qui hiatus pluribus Silii et Maronis (v.c. Ecl. III, 6) locis firmari potest.
Tandem inclinato cornu sine more ruebat. Prima acies, non parca fugæ. Labienus et Ocris Sternuntur leto, atque Opiter, quos Setia colle Vitifero, celsis Labienum Cingula saxa Miserunt muris: junxit fera tempora leti 35 Sidonius non consimili discrimine miles:
31. sine more, præter morem, sine exemplo, vel inmodice. Vide N. Heins. et Drak. ad XII, 449; Barth. ad Stat. Theb. I, 238; Heyne ad Virg. Æneid. V, 694; VII, 377; Heins. ad Claudian. p. 910, et Fabr. Semestr. II, 18. 33 seq. Sternuntur leto ut ap. Lucret. VI, 1194; Virg. Æneid. VIII, 566; IX, 433. --Setia colle Vitifero; cf. ad VIII, 376. --Cingulum (hod. Cingoli) in Piceno belli civilis Cæsariani tempore conditum a T. Labieno. Vid. Cæs. B. C. I, 15. Hinc Silium licentia poetica (per πρόληψιν) hoc finxisse monuit jam Drak. 35 sq. Pœni tres illos fratres simul, sed non eodem modo occiderunt.
32. Acres Oxon. Put. R. 3; Mars. Ocris non est Latinum nomen, unde Ocres conj. N. Heins. quem vid. ad Ovid. Fast. VI, 627. Id recepit Lefeb. et Marsus in notis exhibuit. 33. Sternuntur telo maluerit. N. Heins. quia tempora leti mox suhsequuntur; leto h.e. letiferis armis. ut mortes mittere et al. nec legendum telo, quia gladio cæsi v. 38; Withof.
Nam Labienus obit penetrante per ilia corno; Fratres, hic humero, cecidere, hic poplite, cæsis. Obpetis et Tyrio super inguina fixe veruto Mæcenas, cui Mæonia venerabile terra, 40 Et sceptris olim celebratum nomen Etruscis. Per medios agitur, projecto lucis amore Hannibalem lustrans, Paulus: sors una videtur Aspera, si obcumbat ductore superstite Pœno.
38. poplite, cæsis. Cf. ad IV, 341. 40, 41. Mæcenatis genus ab Etruscis regibus deducere solent poetæ. Cf. Hor. Od. I, 1; III, xxix, 1, ubi v. Jani. --Mœonia terra, Etruria. Vid. ad IV, 721. 42. projecto lucis amore; cf. ad V, 226. 43, 44. Cf. V, 372 sqq. et Virg. Æn. XII, 466 seq. «Turnum Vestigat lustrans.» Ed.
37. corno (h.e. hasta cornea) Col. Vulgo cornu. Utrumque recte dicitur: nam cornum et secundæ et quartæ declinationis esse, monuit jam Drak. ad h.l. et inf. ad v. 122. [recte v. 121] 38. cæsis scripti et Parm. cæsi R. 1, Med. Cell. cæsus R. 2; cæso Nicander dedit, quique eum sequuti sunt. 43. Mors corrig. D. Heins.
Quam metuens molem (neque enim, certamine sumto, 45 Tempestas tanta et rabies inpune fuissent) In faciem pavidi Juno conversa Metelli, «Quid vanos, inquit, Latio spes unica consul, Incassumque moves, fato renuente, furores?
45. Molem, conatum, seu vim, seu malum. 46. Tempestas et rabies, impetus et furor Pauli. 47. pavidi Metelli; conf. inf. v. 418 sq.
46. fuissent Puteol. Vulgo fuisset. 48. spes ultima R. 1, 3, Parm. Mediol. Benes. ut VIII, 667, et XVII, 202. Sed vulgata quoque lectio non spernenda. Conf. inf. v. 274, et VII, 1. 49. Ita Colon. Incassum removes Oxon. et Put. Vulgo Incassum renovas.
Si superest Paulus, restant Æneia regna; 50 Sin secus, Ausoniam tecum trahis: ire tumentem Tu contra juvenem, et caput hoc abscidere rebus Turbatis, o Paule, paras? nunc Hannibal ipsi (Tam lætus bello est) ausit certare Tonanti. Et jam conversis (vidi nam flectere) habenis 55 Evasit Varro, ac sese ad meliora reservat. Sit spatium fatis; et, dum datur, eripe leto Huc nostris majorem animam: mox bella capesses.»
54. ausit certare Tonanti, ut Diomedes ap. Hom. Iliad. ε, 362, 457, ὅς νῦν γε καὶ ἄν Διῒ πατρὶ μάχοιτο; Drak. 55, 56. Cf. IX, 645, 651. 57. Sit, da, spatium fatis, iis concede.
51. trementem Put. unde frementem conj. N. Heins. Sed Drakenb. contulit VI, 598, et VIII, 232. 52. abscidere Col. vid. ad III, v. 552. Vulgo abscindere. 54. belli maluerit N. Heins. 58. Vulgo Hanc, quod recte forsan revocavit Lefeb. Huc Col. quod elegantius videbatur N. Heins. nescio quare.
Ad quæ suspirans ductor, «Mortemne sub armis Cur poscam, caussa ista parum est, quod talia nostræ 60 Pertulerunt aures suadentem monstra Metellum? I, demens, i, carpe fugam: non hostica tela Excipias tergo, Superos precor: integer, oro, Intactusque abeas, atque intres mœnia Romæ Cum Varrone simul: talin’, pavidissime, dignum 65 Me vita, pulchraque indignum morte putasti?
59 seqq. Si nulla alia causa esset, cur deberem nunc mortem obpetere, nonne hæc esset maxima, quod te fugam suadentem audivi? Mars. 61. monstra; vid. ad II, 650. 62 sqq. Vim sarcasmi facile senties. Comparant Hom. Iliad. θ, 95, et I, 40, 43.
61. Pertulerunt, non Pertulerint, Colon. Confer ad lib. V, v. 264.
Quippe furit Pœnus, qui nunc contraria bella Ipsi ferre Jovi valeat: pro degener altæ Virtutis patrum! quando certamen inire, Cuive virum mallem memet componere, quam qui 70 Et victus dabit et victor per secula nomen?»
67 seq. Refelluntur verba Metelli sup. v. 53, 54. Pulcherrima mors est, a tanto viro vinci. Vid. ad II, 705, et inf. v. 302. --Quippe; vid. ad V, 117. --bella ferre Jovi; conf. ad III, 365, in V.L. 70. componere; vid. ad I, 39.
67. furit Ven. Marsi. Vulgo sinit, quod retinuit Lefeb. qui monet, illud idem esse quod vers. 57, datur, hoc est, conceditur, sunt Colon. 69. certamina Oxon. 70. virum Colon. Vulg. viro.
Talibus increpitat, mediosque aufertur in hostes, Ac retro cursum tendentem ad crebra suorum Agmina, et in densis furantem membra maniplis Per conferta virum et stipata umbonibus arma 75 Consequitur melior planta, atque obtruncat Acheram.
74. membra furantem, occultantem, furtim, seu clam se subducentem, ut XII, 300, et XIV, 561; Drak. 76. melior planta. Conf. Virgil. Æneid. lib. V, v. 430: Ille pedum melior motu; et ibid. 69, et 150. Ed. --Acheram; cf. ad III, 298, 299.
76. melior plantæ opinabatur N. Heins. coll. V, 333; VII, 620. Sed Drakenborch. vulgatam lect. similibus exemplis firmavit, XIV, 500; Virgil. Æneid. V, 68, inpr. 152, 430; IX, 556; XI, 338; Hor. Epist. I, x, 34, ubi vid. Bentl. Acheram Col. et Ven. Marsi. Vulgo Acerram; vid. ad III, 299.
Ut canis occultos agitat quum Belgicas apros, Erroresque feræ sollers per devia mersa Nare legit, tacitoque premens vestigia rostro Lustrat inadcessos venantum indagine saltus; 80 Nec sistit, nisi, conceptum sectatus odorem, Deprendit spissis arcana cubilia dumis.
77 sqq. Venusta comparatio Pauli, Hannibalem vestigantis, cum cane venatico; et ornate, sed non sine verborum luxurie, expressa. Compararunt jam alii Senec. Thyest. 498 sqq. et Hippol. 39 sq. 78 sq. Nare mersa, h.e. depressa, demissa, ut presso rostro et ore, vel demissi nare sagaci ap. Lucan. IV, 443, et Senec. ll. cc. N. Heins. et Gronov. Diatr. Stat. c. 38. Sic mergi apud Senec. Herc. Œt. 1348; Quinctil. Decl. XIX, 4; Stat. Theb. V, 502; Colum. R. R. III, 18 et al. quos laudavit Drak. 79. Tacito locum rostro pererrat, etc. Sen. Thyest. 501. Διφᾷν ἴχνια δορχαλίδος, Callim. Epigr. xxxiii, 2. 81. sistit, ut ap. Virg. Ge. 479, al.
77. Bellicus Col. quod recepit Lefeb. qui hæc notavit: «Sic recte c. Col. In c. Teli. Belicos: hinc forte melius Belicus. A regione Galliæ, ubi antiquissima urbs Belica, Bellium, Belley. Qui refert canes Gallos Oppianus, nil habet de Belgicis, nec alii. Refert quoque canes Anglos, agassæos dictos: an ita forte intelligeretur Belgicus q.d. Anglicus; nam Belgæ quoque fuerunt in Anglia: videant docti.» Ulitius etiam ad Gratii Cyneg. vs. 202, et in Proleg. p. 81, monet, ἀκυρόλογον esse, quod Silius canem Belgicum in apros inmiserit. Neuter vidit, Belgicum esse id. qd. Gallicum; (cui enim non nota Gallia Belgica?) Gallicos vero canes, quod jam Dausq. monuit, tamquam venatui aptos memorari ab Ovid. Met. I, 533, et Martiali III, 47. 78. tersa Nare perperam scribendum putabat D. Heins.
At conjux Jovis, ut Paulum depellere dictis Nequidquam fuit, et consul non desinit iræ, In faciem Mauri rursus mutata Gelestæ, 85 Avocat ignarum sævo a certamine Pœnum. «Huc tela, huc, inquit, dextram inplorantibus adfer, O decus æternum Carthaginis! horrida juxta Stagnantes consul molitur prælia ripas; Et laus haud alio major datur hoste peremto.» 90 Hæc ait; et juvenem diversa ad prælia raptat.
83 sqq. Conf. Virg. Æn. X, 633 sqq., ubi vid. Heyne. 84. desinit iræ, λήγει χόλοιο, ut abstinere irarum, Hor. Od. III, 27, 70, et desistere pugnæ, Virg. Æn. X, 441. Cf. Lambin. ad Horat. Od. II, ix, 17. 86. Pœnum ignarum, scil. ipsam Junonem, non Gelestam, hæc moliri. Juno, ut Pauli cum Hannibale pugna inpediretur, alia molitur: in faciem enim Gelestæ mutata Hannibali mentitur, Paulum juxta Aufidum ingentem stragem edere, quum tamen is in longe diversa parte pugnaret; atque ita ignarum Pœnum, qui falsi Gelestæ dictis fidem habebat, a sævo vicini Pauli certamine avocat; Drak.
84. desinit iræ Modius restituit e Col. Vulgo ire, scilicet in Hannibalem. 86. Ita Col. Vulgo Advocat ignavum sæva ad certamina probb. Barth. et Dausq. Advocat hinc navum Benes.
Flumineo Libycam turbabat in aggere pubem; Cristæ nomen erat: bis terni juncta ferebant Arma senem circa nati; pauperque penatum, Sed domus haud obscura Tuder, notusque per Umbros 95 Bellator populos, factis et cæde docebat Natorum armigeram pugnas tractare cohortem.
92. aggere; vid. ad I, 265. 94. pauper penatum, ut lar parvus pauperum, Hor. Od. III, xxix, 14, et parvi penates, Virg. Æn. VIII, 543. Cf. sup. ad I, 616. 95. domus; cf. ad I, 572. --Tuder; vid. ad IV, 222.
93. Cristæ, non Christæ, Col. et primæ edd.
Unanima inde phalanx, crudo ducente magistro, Postquam hominum satiata nece est, prostraverat ictu Innumero cum turre feram, facibusque sequutis 100 Ardentem monstri spectabat læta ruinam; Quum subitus galeæ fulgor, conoque coruscæ Majore intremuere jubæ: nec tarda senectus;
98. crudo; cf. ad I, 405. 101. Ardentem ruinam, incendium turris delapsæ. --monstri, ut feram, pro elephanto. 102 sqq. Adventus Hannibalis ex magnitudine et splendore armorum cognoscitur. Cf. I, 496... 501. 103. nec tarda senectus; Crista senex non tardus fuit, tardavit, cessavit, sed rapuit, etc.
99. nece est ex conj. Dausq. et N. Heins. Ille etiam nece p., et hic necis tentavit; necemet Ven. Marsi. Vulgo necem, p. 100. secutis Put. et Ven. Marsi, secutus Col. et Ox. Vulgo secuta.
(Adnovit nam luce virum) rapit agmine natos Sæva parens ultro in certamina, et addere passim 105 Tela jubet, nec manantes ex ore feroci, Aut quæ flagrarent galea, exhorrescere flammas.
104. agmine, ut sup. cohors et phalanx, adeoque omnes simul natos rapit. 105. addere, jacere, ut XV, 716. [recte XV, 719] 106 sq. Cf. ad IX, 444... 447. 107 seqq. Venusta comparatio Cristæ, filios ad fortiter pugnandum, adspectumque hostis intrepido animo ferendum, exhortantis, cum aquila, quæ ut verba Plinii (H. N. X, 3) aliis jam laudata, mea faciam, «inplumes etiamnum pullos suos percutiens, subinde cogit adversos intueri solis radios, et si conniventem humectantemque animadvertit, præcipitat e nido, velut adulterinum atque degenerem; illum cujus acies firma contra stetit, educat.» Eadem omnes aquilas, non solum haliæetum, de quo Plin. l.c. agit, facere memorant Aristot. Histor. Anim. IX, 34 et 45 (ubi iisdem fere verbis illa traduntur); Ælian. H. A. II, 26; Petron. Sat. 120; (ubi vid. Gonsal.) Lucan. IX, 902 seqq.; Claudian. Præf. in III Consul. Honor. 1 sqq. (ubi vid. Barth.) et alii.
104. Ita Put. et ed. Gryph. agmine etiam in Oxon. R. 1, 3, Med. Ven. Vulgo hac luce, et agmina natos, quod, per adpositionem dictum, non displicebat N. Heins. agnita, scilicet certamina, in mentem venit Dausq. 107. galeæ R. 2.
Armiger haud aliter magni Jovis; anxia nido Quum dignos nutrit gestanda ad fulmina fetus, Obversam spectans ora ad Phaethontia prolem, 110 Explorat dubios Phœbea lampade natos.
108. Armiger Jovis, aquila, quæ avis sola, supra nubes volans, fulmine non percuti, et hinc Jovis fulmina gestare fingebatur. Vid. Plin. II, 55; X, 3 extr. Heins. ad Ovid. Met. X, 158, et inf. ad XII, 56, 58. 111. Explorat dubios natos, quinam velut adulterini sint; ut explorare dubiam sobolem sup. I, 413. Phœbea lampade, eo, quod illos cogit adversos intueri solis radios. Cave cum Ill. Ernesti jungas dubios Phœbea lampade natos, et interpreteris, nondum satis firmatos ad solem intuendum. Videant latinæ poeseos studiosi carmen quoddam Car. RUÆI, cui titulus, Aquila cum pullis. Ed.
Jamque suis daret ut pugnæ documenta vocatis, En medias hasta velox prætervolat auras. Hæsit multiplici non alte cuspis in auro, Ac senium invalido dependens prodidit ictu. 115
114. multiplex aurum, lorica, multis aureorum annulorum nexibus ornata (cf. II, 401 sq. et Virg. Æn. V, 259, 264); nisi malis intell. clipeum, σάκος ἑπταβόειον, auro obductum. Cf. ad V, 318. 115. Cf. V, 568 sq. et Virg. Æn. II, 544 sq.
112. vocantes Puteol. et vacantis Colon. unde pugnæ vocantis emend. N. Heins. coll. Virgil. Æneid. lib. II, vers. 338; XII, 125 et al. vid. supra not. ad IV, 508. Id recepere Drakenb. et Lefeb. Sed simpliciorem sensum esse, patrem filios vocasse, ut præsentibus exemplum pugnæ præiret, jam monuit Ern. 113. Et medias hasta scripti et edd. vett. a quibus etiam abest versus a Nicandro procusus, Stridentem gelidis vibravit viribus hastam, Quæ medias raptim velox prætervolat auras. Hanc vulgatam lectionem, quæ magnopere languet, (inpr. ob verba raptim velox p.) etiam Drak. servavit, cui tamen, ut et N. Heins., locus perplexus et mutilus videbatur. Ego extruso versu spurio En pro Et reposui, quod Lefeb. jam fecisse video, qui ita interpretatur: «prætervolat auras cum hasta, cujus idiotismi plura sunt exempla in poeta.» Sed mea qualicumque sententia verbum prætervolat e marg. in textum inrepsit, et poeta transverberat, vel diverberat (ut Virgil. Æneid. V, 503), vel simile quid scripsit. 115. Ac senium Col. Vulgo Atque senem.
Cui Pœnus: «Quinam ad cassos furor inpulit ictus Exsanguem senio dextram? vix prima momordit Tegmina Callaici cornus tremebunda metalli. En, reddo tua tela tibi: memorabilis ista A nobis melius discet bellare juventus.» 120 Sic propria miseri transfigit pectora corno.
117. Exsanguem, debilitatam, ut II, 320; V, 328. --prima Tegmina; cf. ad V, 318. 118. Callaici metalli. Cf. II, 395 sq. --cornus, hasta, tremebunda, quæ in superficie clipei hærens nutat, sive tremulo motu per auras volavit; Ern. qui utrumque putat indicium esse teli exiguo impetu emissi: quod nobis non persuasit. Cf. II, 448; V, 628; VI, 251.
116. Quisnam dedit Nicander, quem sequuti sunt editores tantum non omnes. Confer ad II, 645. 117. senio dextram, non dextram senio Col. Obfendit tamen nos vox senium, quæ modo præcessit. 119. ausi, vel hastæ pro ista malebat N. Heins. Ego τὸ ista δεικτικῶς adcipio. 121. corno, non cornu, Col. prob. N. Heins. Cf. ad v. 27. [recte v. 37]
At contra (horrendum) bis terna spicula dextra Torta volant, paribusque ruunt conatibus hastæ. Haud secus ac Libyca fetam tellure leænam Venator premit obsesso quum Maurus in antro, 125 Invadunt rabidi jam dudum, et inania tentant Nondum sat firmo catuli certamina dente.
122. bis terna dextra, a sex Cristæ filiis simul torta, emissa. 124 sqq. Filii Cristæ, patre occiso, cum Hannibale pugnantes, comparantur catulis leænæ, venatores pro matre adgredientibus. --feta leæna, ut I, 406. 126. jam dudum, confestim. Cf. ad VIII, 37.
124. Libycam feta t. l. Col. neque aliter Oxon. Put. R. 1, 3, Med. nisi quod in iis sæva, vel scæva pro feta. Vulgo Libyca feta t. leæna. Sed Libyca fetam t. leænam recte, opinor, emend. N. Heins. quod recepi cum Lefeb. Libyca fetæ tellure leænæ conj. Scalig. ad marg. Silii. 125. Hunc versum ex scriptis addidere Modius et N. Heins. 126. rabidi, non rapidi, Col. Oxon. R. 2. Conf. ad V, 451.
Consumit clipeo tela, et, conlectus in arma, Sustinet ingentes crepitantibus ictibus hastas Sidonius ductor: nec jam per vulnera credit, 130 Aut per tot cædes actum satis; iraque anhelat, Ni leto det cuncta virum, jungatque parenti Corpora, et excidat miseros cum stirpe penates.
128. Consumit clipeo tela, ut V, 642. --conlectus in arma, h.e. in clipeum, ὑφιζάνων, ut ap. Virg. Æn. X, 412, et XII, 491, ad quæ loca vid. Heyne.
129. urguentes hastas maluerit N. Heins. trepidantibus Puteol.
Tunc Abarim adfatur; namque una hic armiger ira Flammabat Martem, atque omnes comes ibat in actus: 135 «Suppedita mihi tela: vadis liventis Averni Demitti globus ille cupit, qui nostra lacessat Tegmina, jam stultæ fructus pietatis habebit.»
134. armiger, θεράπων. Vid. ad I, 66. 135. actus, cœpta, molimina. Drak. cf. Val. Fl. IV, 162 et sup. III, 78. 136 seq. Vadis liventis Averni Demitti; vid. ad I, 439. --globus ille, sex filii Cristæ. 138. Tegmina, clipeum. --stultæ pietatis, qua patris necem contra fortiorem frustra ulturi erant; Cell.
134. huic armiger acrem F. M. conj. N. Heins. qui tamen monet, una ira exponi posse, pari ira, et prorsus eadem, qua dominus. Ego potius crediderim, hunc esse sensum h.l. Abaris non arma modo Hannibalis ferebat, sed una, simul, ira, iratus, flammabat Martem h.e. Hannibalem ad bellum, ad virtutem. 137. lacessat scripti et priscæ edd. At vulgata lectio lacessit forte loco non movenda. 138. fructum malebat N. Heins.
Hæc fatus jaculo Lucam, qui maximus ævi, Transadigit: pressa juvenis cum cuspide labens 140 Arma super fratrum resupino concidit ore. Mortiferum inde manu properantem vellere ferrum Pilo Volsonem (namque hoc de strage jacentum Fors dabat) adfixa sternit per tegmina nare.
140. pressa, alte inpressa. Cf. ad I, 383. 143. hoc pilum. --jacentum Romanorum. 144. Fors dabat Hannibali.
140. Transegit Put. quod recepit Lefeb. 144. Sors vitiose ed. Dausq.
Tum Vesulum, calido lapsantem in sanguine fratrum, 145 Ense metit rapido; plenamque (heu barbara virtus!) Abscisi galeam capitis, ceu missile telum, Conversis in terga jacit. Telesinus, ad ossa Inliso saxo, qua spina interstruit artus, Obcumbit; fratrisque videt labentia membra 150 Quercentis, quem funda procul per inane voluta Sopierat, dum supremam Telesinus in auras Exhalat lucem, et dubitantia lumina condit.
145. Cf. Virg. Æn. II, 551. 146. Conf. Stat. Th. VIII, 697, et Iscan. B. Troi. V, 253, Drak. --Ense metit; vid. ad IV, 213. --rapido, raptim. 149. qua spina interstruit artus, in imo dorso, scilicet ad femorum commissuras, Ern. 152. Sopire, sensu privare, et hinc interficere, ut ap. Lucret. III, 917, 1051; conniventem somno consopiri sempiterno ap. Cic. Tusc. Qu. I, 49; διευνάζειν apud Eurip. Hippol. 1375. Nam mors sopori, vel somno et nocti comparatur. Cf. ad II, 574 in V.L. 153. dubitantia lumina, ut natantes oculi II, 122, ubi vid. not. Conf. inf. v. 457, et Georg. IV, 496.
151. Quercentis Colon. Nomen viri ex Virg. Æn. IX, 684, notum, ut Lucas ex Æn. X, 561. Vulgo Quærentis.
At fessus mærore simul, cursuque, metuque, Et tamen haud iræ vacuus, non certa per æquor 155 Interdum insistens Perusinus membra ferebat. Hunc sude, quam raptam Libyci per terga jacentis Armiger obtulerat monstri, super inguina fixum Obtruncat, quercuque premit violentus obusta. Tentarat precibus sævum lenire furorem; 160 Sed Stygius primos inplevit fervor hiatus, Et pulmone tenus demisit anhelitus ignem.
155. non certa membra, quia vulneratus erat, Cell. 157. Libyci monstri, elephanti, jacentis, occisi. --per terga, ex incensa turri, elephantis tergori inposita. 160. furorem, iram Hannibalis. 161. Stygius fervor, sudes adusta, et hinc letifera. --primos hiatus, os apertum, quo preces modo fundere tentarat, h.e. tentaturus erat.
157. raptam Libyci, non Libyci raptam, scripti. 162. demisit Colon. et Puteol. dempsit Oxon. Vulgo depressit.
Tandem cum toto cecidit grege, nomen in Umbro Clarum, Crista, diu populo: ceu fulmine celsa Æsculus, aut, proavis ab origine cognita, quercus 165 Quum fumat percussa Jovi, sacrosque per ævum Æthereo ramos populantur sulfure flammæ; Donec victa Deo late procumbit, et omnem Conlabens operit spatioso stipite prolem.
164 sqq. Heroes in pugna cadentes passim comparantur magnis arboribus, vento, vel securi, vel, ut h.l. et ap. Hom. Iliad. ξ, 414 sq. fulmine eversis. Vid. Cerda et Heyne ad Virg. Æneid. V, 448 sq. Jani ad Horat. Od. IV, vi, 9 seq. 166. Jovi, a Jove. --sacros ramos; cf. ad III, 501 et 691. --sacros per ævum, inviolatos inde ab antiquissimis temporibus. Conf. Bentl. ad Hor. carm. sæc. v. 26. 167. sulfure; cf. Hom. l.c. 168. victa Deo, vi fulminis. 169. omnem prolem, minores arbores, ex majoris semine aut radicibus enatas; Cell.
165. consita præstare putabat N. Heins. Sed Drakenborch. jam recte monuit, quercum ab origine consitam sine sensu dici, et quercum ab origine sua, quum primum consereretur, cognitam proavis esse antiquissimam, proavorum ætate consitam.
Atque ea dum juxta Tyrius stagna Aufida ductor 170 Molitur, Paulus, numerosa cæde futuram Ultus jam mortem, ceu victor bella gerebat Inter mille viros: jacet ingens Phorcys ab antris Herculeæ Calpes, cælatus Gorgone parmam, Unde genus tristique Deæ manabat origo. 175
173. Cf. ad II, 59. --ab antris, ut I, 431, ubi vid. V.L. 174. Calpes, intell. Mauretania, quæ objacet; Cell. Herculeæ; cf. ad I, 142. --cælatus Gorgone parmam, in cujus parma cælatum erat caput Gorgonis, seu Medusæ, filiæ Phorci, seu Phorcyos, a quo Phorcys miles oriundus fingitur. 175. Unde, a Calpe, ubi olim regnarat una cum sororibus; N. Heins. --Deæ, Medusæ. --tristi; cf. ad I, 147.
172. noctem pro mortem Oxon. quod placebat N. Heins. Conf. ad II, 574. 173. Porcis Col. Phorcus in aliis. Cf. not. ad II, 59. 175. tristique Deæ Col. tristisque Dea emend. Barth. Adv. II, 9. Vulgo tristisque Deæ.
Hunc objectantem sese, atque antiqua tumentem Nomina saxificæ monstrosa e stirpe Medusæ, Dum lævum petit incumbens violentius inguen, Detrahit, excelsi conreptum vertice coni, Adflictumque premens, tergo qua balteus imo 180 Sinuatur, coxaque sedet munimen utraque, Conjecto fodit ense super: vomit ille calentem Sanguinis effundens per hiantia viscera rivum, Et subit Ætolos Atlanticus adcola campos.
176. tumentem; vid. ad II, 288; VI, 598; XVII, 429. 177. saxificæ Medusæ, ut ap. Sen. Herc. fur. 901; Lucan. IX, 670; Ovid. Met. V, 217, et in Ibin, 553. 179. Detrahit ad terram, eique adfligit. --vertice coni, galea. 180. balteus h.l. non a quo ensis in humero dependet, sed cingulum commune. 184. Atlanticus adcola, Phorcys Mauretanus. --Ætolos campos. Vid. ad I, 125. --subit campos, ibi cadit, moritur, ut τάχα γαῖαν ὑπὲρ Διὸς ἄσπετον αἶσαν Δυσόμεθ᾽ ἐσσυμένως, Calab. lib. III, Dausq. Sic et δῦναι δόμον Ἄϊδος εἴσω, dixit Hom. Iliad. γ, 322.
176. Hinc ed. Cell. et Drak. Sed in reliquis libris Hunc. 177. e, non ex, meliores libri. 181. utrique Col. unde coxæque utrique recte, puto, corrig. N. Heins. 182. Ita Col. ense super vomet Ox. Vulgo ense; supervomit, vel supervenit.
Has inter strages rapido terrore coorti 185 Invadunt terga, atque averso turbine miscent Bella inopina viri, Tyrius quos fallere doctos Hanc ipsam pugnæ rector formarat ad artem:
185. Numidarum stratagema notum ex Frontin. Strat. II, v, 27; Val. Max. VII, 4 ext. 2, et inpr. Liv. XXII, 48. Appianus, B. Hannib. c. 20 et 22, Celtiberis illud tribuit, non Numidis. 186 seq. turbine, ut lib. I, v. 41. --miscent Bella; sic ad I, 69, miscentem pugnas, ubi videndæ notæ. Ed.
185. cohorti Parm. coorto emend. N. Heins. coacti h.e. densati, in unum coeuntes, conj. Burm. quem vid. ad Ovid. Met. XI, 512. Sed coorti h.l. bene dicuntur Numidæ, qui, ut Livii verbis utar, specie transfugarum in mediam Romanorum aciem recepti, ductique ad ultimos, quieti aliquamdiu manserant, et nunc repente omnes commoventur. Similiter Livius dixit coortos gladiis rem gerere II, 30; cooriri ad bellum et in pugnam IV, 56; XXI, 32; coorti III, 41, pr. Vulturnus coortus in Romanos XXII, 46; omnibus in eum coortis VII, 3. 186. everso Col. Sed, quod jam Draken. monuit, Numidæ aversam adorti sunt Rom. aciem, teste Liv. XXII, 48.
Subcinctique dolis, fugerent ceu Punica castra, Dediderant dextras. Tum totis mentibus actam 190 In cædes aciem pone atque in terga ruentes Præcipitant: non hasta viro, non deficit ensis. E strage est ferrum, atque evulsa cadavere tela. Raptum Galba procul (neque enim virtutis amorem Adversa exemisse valent) ut vidit ab hoste 195 Auferri signum, connisus corpore toto Victorem adsequitur, letalique occupat ictu.
189. Subcincti dolis, ut contra discingere dolos VII, 153. 192 seq. «Adreptis scutis, quæ passim inter acervos cæsorum corporum strata erant, aversam adoriuntur Rom. aciem.» Liv. l.c. 196. connisus corpore toto, ut II, 629; IX, 379, et Virg. Æn. X, 127. 197. occupat ictu, φθάνει πλήξας. Cf. ad V, 520. Sic et φθάνει μὶν βαλὼν, φθῄη ὑπὸ δουρὶ τυπεὶς, φθῇσιν ὀρεξάμενος χρόα dixit Hom. Odys. χ, 91; Iliad. π, 861; ψ, 805.
192. viros recte, opinor, emend. N. Heins. quod recepit Draken. Conf. ad VIII, 659. 193. evulsa Col. Vulgo avulsa. 196. connisus, non connixus, scripti. Conf. ad II, 123.
Ac dum comprensam cæso de corpore prædam Avellit, tardeque manus moribunda remittit, Transfixus gladio propere adcurrentis Amorgi 200 Occidit, inmoriens magnis non prosperus ausis.
198. prædam, signum, vexillum.
200. accurrentis Col. Vulgo occurrentis, probb. Dausq. et Lefeb. 201. prosperus ausis Col. Puteol. R. 2, et Mars. Inmori ausis dicitur, ut clavo XIV, 404, et hastæ Val. Fl. VI, 570, Drakenb. Vulgo prosper in ausis.
Hæc inter, veluti nondum satiasset Enyo Iras sæva truces, sublatum pulvere campum Vulturnus rotat, et candentes torquet arenas. Jamque reluctantes stridens inmane procella 205 Per longum tulit ad campi suprema, cavisque Adflictos ripis tumidum demersit in amnem. Hic tibi finis erat, metas hic Aufidus ævi Servabat tacito, non felix Curio, leto.
202. Enyo, Ἐνυὼ, græcum nomen Bellonæ, de qua cf. IV, 439 sq. et V, 220 seq. 203. Pulvere campum, pro, pulverem campi, seu in campo. 204. candentes; v. V.L. 205 seq. Procella, ex vehementiori Vulturni flatu constans, reluctantes et invitos milites ad ultimam partem campi tulit; Drak. --stridens inmane procella, ut ap. Virg. Æn, I, 102. Cf. ad VII, 573. 209. tacito leto; v. ad III, 145, et cf. inf. v. 403.
204. canentes malebat N. Heins. Sed conf. IX, 497 sq. 502. 205. reluctantes procellas Col. quod olim N. Heins. ad Claudian. in Eutrop. II, 171, probavit, sed in not. ad h.l. recte rejecit; v. not. 208. erit Col.
Namque, furens animi dum consternata moratur 210 Agmina, et oppositu membrorum sistere certat, In præceps magna propulsus mole ruentum Turbatis hauritur aquis, fundoque volutus Hadriaca jacuit sine nomine mortis arena.
214. sine nomine; conf. ad IX, 373. --Hadriaca arena, ut ad litora Hadriaca ponti I, 54.
Ingens ferre mala, et Fortunæ subdere colla 215 Nescius, adversa fronte incurrebat in arma Vincentum consul: pereundi Martius ardor, Atque animos jam sola dabat fiducia mortis; Quum Viriathus agens telis, regnator Hiberæ Magnanimus terræ, juxta atque ante ora furentis 220 Obtruncat Pauli fessum certaminis hostem.
215. Fortunæ subdere colla; v. ad VI, 414. 217 sq. Conf. ad I, 559 seq. --Consul, Æmilius Paulus. 219. De Viriatho v. ad III, 354. --regnator Hiberæ terræ, imperator Lusitanorum. 220. Magnanimus; conf. ad I, 29. 221. hostem, Servilium consularem, de quo v. ad VIII, 664.
219. Viriathus, non Viriatus, Col. v. ad III, 354.
Heu dolor! heu lacrimæ! Servilius optima belli, Post Paulum belli pars optima, conruit ictu Barbarico, magnamque cadens leto addidit uno Invidiam Cannis: tristem non pertulit iram 225 Consul, et insani quamquam contraria venti Exarmat vis, atque obtendit pulvere lucem, Squalentem rumpens ingestæ torvus arenæ Ingreditur nimbum, ac ritu jam moris Hiberi Carmina pulsata fundentem barbara cætra 230 Invadit, lævæque fodit vitalia mammæ.
222. Conf. V, 190. --optima belli pars, ut ap. Virg. Æn. X, 427, 737. Cf. ad V, 329. 224 seq. addidit Invidiam Cannis, Cannensis cladis memoriam ingratiorem, ipsamque calamitatem acerbiorem fecit. Cf. VI, 402. 225. Cf. XV, 690. 226 sq. contraria vis venti Exarmat, hebetat, lucem, aciem oculorum. --insani, ut VI, 175. 227. Exarmat, arma extorquere conatur; Lenz. --obtendi proprie dicuntur res, quibus vela obducuntur, vel tenebræ, unde obtendit h.l. tegit, occultat, velat. Cf. Val. Fl. III, 718; Intpp. ad Virg. Ge. I, 248; Heins. ad Claud. R. P. II, 226, et Gigantom. 92; Barth. ad Stat. Th. II, 248, et V, 45; Gronov. ad Senec. Œd. 625; Ernesti ad Tac. Hist. III, 56. 229 seq. Cf. ad III, 348, et IV, 215. [231.] vitalia membra, unde vita maxime pendet, ut ap. Lucan. VI, 194, 197; VII, 620; IX, 743 al. Eodem sensu qua fata celerrima dixisse Virg. Æn. XII, 507, observat Lef. --vitalia, cor; Lenz.
227. obtundit, vel obtexit, vel offundit scribendum censebat N. Heins. Sed vid. not. abtendit Tell. et R. 2. 229. ritu moris mira dictio. Forte leg. ritu victoris Hiberi.
Hic fuit extremus cædum labor: addere bello Haud ultra licuit dextram, nec tanta relictum est Uti, Roma, tibi posthac ad prælia Paulo.
233. est in Col. A reliquis libris abest. cauta pro tanta conj. N. Heins.
Saxum ingens, vasto libratum pondere, cæca 235 Venit in ora manu, et, perfractæ cassidis æra Ossibus infodiens, complevit sanguine vultus. Inde pedem referens, labentia membra propinquo Inposuit scopulo, atque, undanti vulnere anhelans, Sedit terribilis clipeum super ore cruento: 240
235 sqq. Cf. Liv. XXII, 49. --cæca manu; v. ad V, 3. [236.] perfractæ cassidis æra, ut ap. Lucan VI, 193; Lef. 239. undanti vulnere, ut apud Virg. Æneid. X, 908; Stat. Th. I, 449; II, 124, et unda sanguinis mox v. 244 et apud Val. Fl. VI, 573. Cf. Heyne ad Virg. Æn. IX, 700, et Heins. ad Claud. R. P. III, 127.
239. vulnere, non pulvere, scripti et R. 2.
Inmanis ceu, depulsis levioribus hastis, Adcepit leo quum tandem per pectora ferrum, Stat teli patiens media tremebundus arena, Ac, manante jubis rictuque et naribus unda Sanguinis, interdum languentia murmura torquens, 245 Effundit patulo spumantem ex ore cruorem.
241 sqq. Conf. Virg. Æn. IX, 792 sqq. ubi vid. Heyne. 243. tremebundus, ut territus ap. Virg. l.c. Cf. V.L. et Hom. Iliad. λ, 553; ρ, 111 seq. --arena amphiteatri. 245. murmura torquens languentia, ut IV, 278. 246. spumantem cruorem, ut canentem I, 424, ubi v. V.L.
243. teli inpatiens et fremebundus emend. N. Heins. Utrumque probavit Drak. et recepit Lefeb. Sed h.l. agitur de Paulo et leone, qui, inruenti hominum multitudini inpares, pedem referunt, et letali vulnere adcepto, patienter magnoque animo mori malunt, quam fugere. Conf. not.
Tum vero incumbunt Libyes super: ipse citato Ductor equo, qua flatus agit, qua pervius ensis, Qua sonipes, qua belligero fera bellua dente. Obrutus hic telis ferri per corpora Piso 250 Rectorem ut vidit Libyæ, connisus in hastam Ilia cornipedis subrecta cuspide transit, Conlapsoque super nequidquam incumbere cœptat:
248. Ductor, Hannibal. --status, Vulturnus, Pœnos adjuvans. 250. ferri, equo citato vehi, per corpora, cadavera Rom., inter quæ saucius jacet Piso. 252. subrecta cuspide, sursum erecta; v. ad VII, 650. --Ilia transit Piso, propr. cuspis.
247. incumbunt, non incubuit, Colon. Puteol. R. 2. 251. connisus, non connixus, scripti; vid. ad lib. II, v. 123. 252. subjecta Put. Tell. R. 1, 3, Parm. Mediol. et al. 253. Hic versus si non totus interpolatricem manum, certe vel incuriam poetæ, vel corruptelam redolet: nam locutio super incumbere modo præcessit, et verbum cœptare mox sequitur.
Quum Pœnus, propere conlecto corpore, quamquam Cernuus inflexo sonipes effuderat armo; 255 «Umbræne Ausoniæ rediviva in bella retractant Post obitum dextras? nec in ipsa morte quiescunt?» Sic ait, atque ægrum cœptanti adtollere corpus Arduus insurgens totum permiscuit ensem.
254. Conligere corpus, se erigere. 255. Cf. Virg. Æn. X, 894, et ibi Heyne. 256 sq. Num exanimes Romani reviviscunt, et arma retractant? Lefeb. Hunc locum putat expressum ex Hom. Iliad. φ, 55. Similem Silii locum me supra legere memini, quem tamen nunc frustra requisivi. 259. arduus insurgens, ut alte insurgens I, 401, et adsurgens IV, 610. --permiscuit visceribus, h.e. infixit.
254. Cum Col. Oxon. R. 1, 3, Parm. Med. et Venetæ Marsi. Vulgo Cui. 255. effunditur Parm. et Beness. effudatur R. 1; sed effunditur, vel effuderat a m. sec. 256. rediva Putean. recidiva recte, puto, emend. N. Heins. et recepit Lefeb. vid. ad I, 106.
Ecce, Cydonea violatus arundine plantam, 260 Lentulus effusis campum linquebat habenis; Quum videt in scopulo rorantem saxa cruore, Torvoque obtutu labentem in Tartara Paulum.
260. Cf. Liv. XXII, 49. --Cydonea arundine; vid. ad II, 90, et Heyne ad Virg. Æn. XII, 858. 262. rorantem saxa cruore; v. ad IV, 447, et Heins. ad Claud. in Rufin. I, 383.
260. libatus suspic. N. Heins. quo sensu et degustare atque perstringere dicitur. Sed v. not. ad V, 602.
Mens abiit; puduitque fugæ: tum visa cremari Roma viro, tunc ad portas jam stare cruentus 265 Hannibal, et totum tunc primum ante ora fuere Sorbentes Latium campi: «Quid deinde relictum, Crastina cur Tyrios lux non deducat ad Urbem, Deseris in tantis puppim si, Paule, procellis?
264 sqq. Mortuo Paulo Roma ipsi et omne Latium perire videbatur. --Mens fugæ abiit, fugiendi impetus eum reliquit; Lenz. 267. campi Cannenses in Apulia sorbentes Latium totum, sanguinem totius Italiæ. Conf. XI, 565, 566, et ad I, 50, 51. 269 seq. Verbis, e re nautica petitis, designatur auxilium Romanis in summo discrimine præstandum, puppim (gubernaculum), gubernare damna belli, etc.
266. totum tunc primum Oxon. totum tunc primi, vel Ætoli tunc primum, quod Lefeb. recepit, conj. N. Heins. 267. Ita Colon. Vulgo relictum est. 269. si, non sic, Col.
Testor Cælicolas, inquit, ni damna gubernas 270 Crudelis belli, vivisque in turbine tanto Invitus; plus, Paule, (dolor verba aspera dictat) Plus Varrone noces: cape, quæso, hunc, unice rerum Fessarum, cape cornipedem: languentia membra Ipse levabo humeris, et dorso tuta locabo.» 275
270 sqq. Ernesti monet, poetam manifeste veritatem Livii non adsecutum esse, apud quem Lentulus non adhortetur Paulum, ut ne desit Romanis, nec mortem vitæ præferat (quod nunc non integrum fuisset ei vulneribus confecto et moribundo), sed hoc modo postulet ab eo, ut, dum aliquid virium supersit, hostibus se eripiat, ne in ipsa pugna consul moriatur. Meo vero qualicumque judicio Silius recte mentem Livii cepit. Non tam triste fuit et acerbum, consulem, in acie, quam talem virum perire. Vulnera autem Pauli forte sanari potuissent, nisi obstinato ad moriendum fuisset animo. Ipse ap. Liv. l.l. a Lentulo petit, ut patiatur se expirare, ne aut reus iterum e consulatu sit, aut adcusator collegæ existat. Quod non rogasset, si nulla vitæ spes reliqua fuisset. Conf. V.L. 273 seq. rerum Fessarum; v. ad I, 566. --unice rerum fessarum; v. V.L. --unice rerum Fessarum, cladis communis, h.e. qui præ ceteris dignus es, ut serveris; Lenz. coll. verbis Liv. XXII, 49: «L. Æmili, quem unum insontem culpæ cladis hodiernæ dii respicere debent, cape hunc equum, etc.» Livius superat poetam. Ed.
270. damna superstas conj. N. Heins. Sed damna h.l. dicitur bellum damnosum et exitiabile, cujus calamitas v. 269, 271, imaginibus, a re bellica petitis, adumbratur. 273. Cape, spes, hunc, unica rerum, vel cape, dux, quæso, unice rerum Fessarum, hunc cape cornipedem corrig. Burm. inprob. Lefeb. qui monet, τὸ unice ad nobilius genus spectare, quo et ipse illud retuli in not. ad V, 495. At nunc nodum ita solvi posse vix crediderim, et prior potius Burman. emendatio probanda videtur, coll. IV, 815, et VII, 1.
Hæc inter, lacero manantem ex ore cruorem Ejectans, consul, «Macte o virtute paterna! Nec vero spes angustæ, quum talia restent Pectora Romuleo regno: calcaribus aufer, Qua vulnus permittit, equum; atque hinc ocius Urbis 280 Claudantur portæ: ruet hæc ad mœnia pestis. Dic, oro, rerum Fabio tradantur habenæ.
276. Respondet Paulus, at multo loquacius, quam in Livio (XXII, 49), cujus omnis narratio naturæ rei et tempori convenientior videtur; Ern. Enimvero Silius huic narrationi vix quidquam addidit præter ornatum poeticum. 277. Macte o virtute paterna; ut ap. Liv. l.c. Cf. ad IV, 475. Laudatur juvenis virtus, quoniam is equi sui usum consuli obtulerat, ejusque loco mori cupiebat. 280. Qua, quatenus, permittit vulnus in planta, v. 260. 281. hæc pestis, Hannibal. Cf. ad I, 174. 282. Conf. I, 144.
278. restant Put. R. 1, 3; Parm. Med. 281. postes pro portæ Put.
Nostris pugnavit monitis furor: amplius acta Quid superest vita, nisi cæcæ ostendere plebi Paulum scire mori? feror an consumtus in Urbem 285 Vulneribus? quantine emtum velit Hannibal, ut nos Vertentes terga adspiciat? nec talia Paulo Pectora, nec manes tam parva intramus imago.
283. Nostris monitis pugnavit, obstitit, furor Varronis; Mars. 284. cæcæ plebi; vid. ad VII, 540. 286. Conf. Virg. Æn. XII, 678 seq. En _animæ magnæ Prodigum Paulum, superante Pœno_, ut verba Horat. Od. I, xii, 37, mea faciam. 286. Quantine emtum velit Hannibal? Cf. ad V, 601, 602. 288. Vid. ad VIII, 145 sq. --imago; v. ad I, 97.
283. et ante rerum inserendum putabat N. Heins. et ita distinguendum: _atque hinc ocius urbis c. portæ, (ruet hæc ad m. p.) Dic, oro; et rerum F._ etc. Dic ergo Put. R. 1, 3, Med. 283. actæ Q. s. vitæ, vel acta Quid super e vita opinabatur N. Heins. 285. Feror, non Ferar, Col. Furor Parm. in Urbem scripti. Vulgo eidem, scilicet plebi, eodem, h.e. in urbem, tentabat N. Heins. 286. Quantine Col. et Tell. Vulgo Quantive, quod servavit Lefeb. Quanti heu suspic. N. Heins. Vulnere quantivis emtum Dausq.
Ille ego... Sed vano quid enim te demoror æger, Lentule, conquestu? perge, atque hinc cuspide fessum 290 Eripe quadrupedem propere.» Tum Lentulus Urbem, Magna ferens mandata, petit; nec Paulus inultum, Quod superest de luce, sinit: ceu vulnere tigris Letifero cedens tandem, projectaque corpus Luctatur morti, et languentem pandit hiatum 295 In vanos morsus, nec subficientibus iræ Ictibus, extrema lambit venabula lingua.
289. Ille ego..., abrupta oratio, de qua vid. ad VI, 110. De formula loquendi ille ego, cf. Heins. ad Ovid. Trist. V, vii, 55.
292 sqq. Paulus extremas vires in hostibus ulciscendis consumit: scena heroica, exiguam veri similitudinem habens, at narrata probabiliter; Ern. 293 seq. Similis comparatio sup. v. 241 seq. et I, 421 sqq. [294.] projectaque corpus, ut projecto lucis amore sup. v. 42. Cf. ad V, 226. 295. luctatur morti; v. ad II, 514. 297. extrema, extremum spirante. Ed.
289. vano, non vario, Col. 291. Erige Col. unde Exige conj. N. Heins. coll. v. 482; quadripedem Col. Conf. ad I, 162, et Pier. ad Virg. Ecl. V, 26, et Æn. XI, 714. 297. Rictibus emend. N. Heins. quod probavit Drak. et recepit Lefeb. Sed non sufficientes iræ ictus a languente hiatu et vanis morsibus non differre, idque a luxuriante Silii ornatu non abhorrere jam monuit Ern.
Jamque coruscanti telum, propiusque ferenti Gressum exsultantem, et securo cædis Iertæ Non exspectatum surgens defixerat ensem, 300 Sidoniumque ducem circumspectabat, in illa Exoptans animam certantem ponere dextra.
298. coruscanti telum, ut ictum daret. Cf. ad I, 434. 299. securo cædis, qui non dubitabat, quin Paulum facile occideret. 302. Exoptabat mori in certamine cum Hannibale, viro fortissimo. Sic tuaque animam hanc effundere dextra, dixit Virg. Æn. I, 98. Cf. sup. ad. v. 67 sq. et ad II, 705.
299. Jertæ Col. Inerte Oxon. Put. et priscæ edd. Inerti utraque Ven. Marsi, Ilerthæ Junt. Nicandri, et quæ inde fluxere; Ilerdæ reposuit Cellar. ut ab Ilerda, Hispaniæ urbe, dictus sit. 300. Forte leg. Ante exspectatum; vid. ad II, 151.--deflexerat Col. pro defixerat h.e. penitus infixerat. 302. animam restantem, vel bellantem conj. N. Heins. luctantem Draken. in illa Exoptans anima certantem ponere dextram Burm. ut sensus sit, exoptasse Paulum, ut cædes Hannibalis ultimum facinus foret; non vero, ut ab Hannibale cæderetur. Sed vid. not. cedentem c. Tell. quod recepit Lefeb. Non male, judice Ern.
Sed vicere virum coeuntibus undique telis Et Nomas, et Garamas, et Celtæ, et Maurus, et Astur. Hic finis Paulo: jacet altum pectus, et ingens 305 Dextera, quem, soli si bella agitanda darentur, Æquares forsan Fabio: mors additur Urbi Pulchra decus, misitque viri inter sidera nomen.
305. ingens Dextera, vir fortissimus. --Dextera, quem, ut βρέφος φεροντα, Anacr. III, 17, ubi vid. Intpp. σώματα ὅστις, Sophocl. Ajac. 760, ubi v. Brouck. Cf. sup. ad V, 495, et Köppen ad Hom. Iliad. β, 278. 306. darentur, data fuissent.
303. fixere suspic. N. Heins. et mox, Celta Burm. quoniam reliqui populi numero singulari memorantur, unde et tacite ita edidit Lefeb. 305. Hæc finis edd. Junt. Ald. et Gryph. Conf. Gell. XIII, 20; Heins. ad Virg. Æn. II, 554; III, 145, et ad Ovid. A. A. I, 282, quosque Drak. laudavit, Victorius ad Cic. Epist. ad fam. X, 32; Lambin. ad Lucret. I, 108, et Gron. ad Liv, IV, 11. 306. Dextra perperam ed. Marsi poster. et pleræque eam secutæ; quam emend. N. Heins. Sed vid. not. ad V, 495, et ad h.l. 307. mors addidit decus corrig. Dausq. Sed adpositio hæc longe magis poetica et elegans, judice etiam N. Heins.
Postquam spes Italum mentesque in consule lapsæ, Ceu truncus capitis, sævis exercitus armis 310 Sternitur, et victrix toto fremit Africa campo. Hic Picentum acies, hic Umber martius, illic Sicana procumbit pubes, hic Hernica turma. Passim signa jacent, quæ Samnis belliger, et quæ Sarrastes populi, Marsæque tulere cohortes; 315 Transfixi clipei, galeæque, et inutile ferrum, Fractaque conflictu parmarum tegmina, et ore Cornipedum derepta fero spumantia frena. Sanguineus tumidas in campos Aufidus undas Ejectat, redditque furens sua corpora ripis. 320
309. mentes lapsæ, animus Rom. fractus est. --in consule, morte Pauli. 313. Sicana pubes; cf. V, 489 sq. 315. Sarrastes populi; v. ad VIII, 536. 319. Cf. VIII, 669 seq.
311. fremit Col. Vulgo furit, tuto campo Put. 312. Picenum, h.e. Picenorum. R. 3. 316. Transfixos clipeos... Aufidus ejectat primum edidit Nicander in Junt. 317. ori conj. N. Heins. quem vid. ad Ovid. Met. III, 52. 318. derepta, Col. dejecta Tell. Vulgo direpta. Cf. ad IX, 29. 319. tumidis undis ed. Junt. et aliæ inde expressæ. 320. ferens maluerit N. Heins. et vide.
Sic Lagea ratis, vasto velut insula ponto Conspecta, inlisit scopulis ubi nubifer Eurus, Naufragium spargens operit freta; jamque per undas Et transtra, et mali, laceroque aplustria velo, Ac miseri fluitant revomentes æquora nautæ. 325
321 sqq. Lagea ratis; v. ad I, 196. Drak. suspicabatur, poetam respexisse ad naves portentosæ magnitudinis, a Ptolemæo Philopatore exstructas (v. Athen. Deipnos. V, 8, pag. 203, et Plut. Demetr. 59), vel ad naves Antonianas, de quibus v. Heyne ad Virg. Æneid. VIII, 691 sqq. ex quo loco etiam navis cum insula comparatio petita est. 324. aplustre, seu aplustrum, ἄφλαστον, seu ἄπλαστον, ornamentum puppis, tabulatum, in quo post diætam erigebatur baculus, στηλὶς, e quo dependebat velum, h. est, linteum, seu fascia (ταινία, Flagge), quæ motum venti indicabat. Conf. Köppen ad Homer. Iliad. ο, 717; Gesneri Thes., et, quos Drak. laudat, Scheffer. de Re Nav. II, 6; Salmas. Exerc. Plin. p. 403 seq.; Cuper. Apoth. Hom. p. 50 et 196; Fabrett. ad Column. Trai. pag. 117, et Beger. Thes. Brand. T. III, p. 408. Cf. et V.L. Vide etiam Wernsdorf ad Rutil. Itin. I, 513, in Poet. Min. T. V, P. I, p. 167. 325. æquora, aquam.
323. Naufragio operit, ut ap. Flor. II, 11. Vulgo male post scopulis et freta ponuntur commata. 324. amplustria Oxon. Put. Med. Drak. laudavit verba Festi: Aplustria, navium ornamenta; quæ, quia erant amplius, quam erant necessaria usui, etiam amplustria dicebantur.
At Pœnus, per longa diem certamina sævis Cædibus emensus, postquam eripuere furori Insignem tenebræ lucem, tum denique Martem Dimisit, tandemque suis in cæde pepercit.
326 sqq. Hannibal post victoriam Cannensem extemplo Romam contendere et obpugnare constituit: in quo poeta non historicam veritatem (v. Liv. XXII, 51), sed rationem poeticam, et episodii de machinatione Junonis (v. 337 sqq.) comminiscendi occasionem spectavit. 329. suis, suorum labori, in cæde Rom. peragenda; Dausq.
Sed mens invigilat curis, noctisque quietem 330 Ferre nequit: stimulat dona inter tanta Deorum, Corque acuit nondum portas intrasse Quirini.
331 seq. Cf. V.L.
331, 332. Vulgaris lectio, Stimulat d. i. t. Deorum: Hortatur nondum, etc. haud dubie incuria et stupore librariorum corrupta est, nec temperare mihi potui, quo minus eam desererem, etsi conjecturam meam non præstare, vel cuiquam obtrudere ausim. Hortator emend. Barth. Adv. II, 13; Hortatus Livineius; mens... stimulat d. i. t. Deorum Hortatu N. Heins. qui præterea post τὸ Quirini versum excidisse putabat. Eum mens stimulat d. i. t. Deorum Cunctatum n. p. i. Q. (quod cunctatus esset in tam felici rerum cursu, nec jam antea ad Urbem duxisset exercitum), Burm. cui τὸ Hortatur glossa vocis stimulat esse videbatur; mens... Ferre nequit, stimulat, d. i. t. Deorum, Hortatur nudi portas i. Q. (h.e. mœnia Rom. nuda auxilio et defensoribus post tantam cladem) Lefeb. Stimulat d. i. t. D. Optatas n. p. i. Q. Ernesti, ut sensus sit, excitat Hannibalem cogitatio hæc, se nondum Romam occupasse. Ego pro vulg. lectione Hortatur, quam ex compendio scripturæ ortam esse suspicor, levi mutatione Corque acuit reposui, et h.l. ita interpretor: id, quod Romam nondum ceperit, in tam secunda rerum fortuna, cor ejus stimulat et acuit, ut sup. I, 113, ubi vid. not. Infinitivo autem centies ita Silius utitur, v.c. v. 379. Pro Hortatur, Withof. conj. Iratum, vel Mirantum, vel denique Sacratas, ut sensus sit, hoc eum stimulat, urit, sollicitat, male habet, (vid. eum ad Guntheri Ligurin.) quod nondum ipsas Romæ portas intraverit. Cf. v. 367; XI, 118 al.
Proxima lux placet. Hinc strictos ferre ocius enses, Dum fervet cruor, et perfusæ cæde cohortes, Destinat, ac jam claustra manu, jam mœnia flamma 335 Occupat, et jungit Tarpeia incendia Cannis.
334. Dum recens est ardor militum. 336. Occupat et jungit, spe et cogitatione.
333. huc pro hinc substituendum censebat N. Heins. et v. 334; furor pro cruor.
Quo turbata viri conjux Saturnia cæpto, Irarumque Jovis Latiique haud inscia fati, Incautum ardorem atque avidas ad futile votum Spes juvenis frenare parat: ciet inde quietis 340 Regnantem tenebris Somnum; quo sæpe ministro Edomita inviti componit lumina fratris.
340 sq. Similiter Somnus mittitur ad Agamemnonem Hom. Iliad. β, 6 seq. ad Neptunum Iliad. ξ, 354 sq. ad Jovem Iliad. ξ, 230 sq. quo et h.l. v. 342 spectat. --quietis tenebris, a vestibulo et aditu locorum inferorum; ubi Somni sedes. Vid. Heyne ad Virg. Æneid. VI, 278, et Köppen ad Hom. Iliad. ξ, 231. 342. fratris, Jovis.
338. haud inscia Col. ut I, 41. Vulgo haud nescia. 339. ad futile nomen Put. 342. inviti scripti et R. 2. Conf. VII, 204, et Intpp. ad Val. Fl. I, 116. Vulgo invicti.
Atque huic adridens, «Non te majoribus, inquit, Ausis, Dive, voco; nec posco ut mollibus alis Des victum mihi, Somne, Jovem: non mille premendi 345 Sunt oculi tibi, nec spernens tua numina custos Inachiæ multa superandus nocte juvencæ.
343. majoribus Ausis, ad majora ausa. 344. mollibus alis; χρυσέαις πτερύγεσσιν, Orph. Arg. 1009. Ὄνειροι μελανοπτέρυγες, Eurip. Hecub. 71. Somnus alis, vel, ut mox v. 356, virga tangit, quibus soporem inmittit. Conf. Broukh. et Heyne ad Tibull. II, i, 89; III, iv, 55. Cuper. Apoth. Hom. pag. 178; Spanh. ad Callim. H. in Del. v. 234, et Herderi zerstreuete Blätter, T. II, p. 322. 345 sq. Non Argus tibi sopiendus est, custos Ius, filiæ Inachi, in vaccam mutatæ: quæ fabula vel tironibus nota est ex Ovid. Met. I, 624 sqq. --mille oculi, Argus πανόπτης, de quo v. Heyne ad Apollod. p. 252 seq. Centum ei oculos tribuunt Ovidius et alii. Cur spernat numina Somni, docebit idem Ovid. l.c. v. 626 sq. et 685 sq. 347. nocte, somno. Vid. ad II, 563. --multa, propter multos oculos.
347. multa morte Put.
Ductori precor inmittas nova somnia Pœno, Ne Romam et vetitos cupiat nunc visere muros, Quos intrare dabit nunquam regnator Olympi.» 350
348. nova somnia, inusitata, ab ipso Somno inmissa. Lefeb. étranges. Drak. quæ cum aliquo terrore animum percellunt, aut forma ac modo inusitato metum atque horrorem incutiunt, ut ap. Tibull. II, 7, 19 (al. vi, 37), ubi vid. Broukh. 349 sq. Conf. VI, 599... 605, et XII, 605 seq. Drak. --vetitos muros. Cf. ad III, 501; IV, 788.
348. bona somnia conj. N. Heins. et vers. 349, sibi pro nunc. 350. Quîs tacite et sine auctoritate scripsit Lefeb. Confer ad VI, 498.
Imperium celer exsequitur, curvoque volucris Per tenebras portat medicata papavera cornu.
351 sq. Cf. ad II, 543 sq. Somnus manu tenet cornu, unde soporem infundit, (v. Burm. ad Val. Fl. IV, 16; VIII, 72; Heyne et Cerda ad Virg. Æn. I, 692; Cl. Doering. Eclogæ poett. lat. pag. 249; Spencii Polymet. XII, pag. 264; Barth. et Lutat. ad Stat. Th. II, 144; VI, 27. Lessing. Wie die Alten den Tod gebildet, p. 1, 45 al.) et papavera (propter vim soporificam, quæ nigro inprimis papaveri inest, unde opium paratur) effundit, de quo v. Martin. ad Virg. Ge. I, 78; IV, 545; Ovid. Met. XI, 605 seq. Signum a Tollio post Cic. Or. pro Archia et a Drak. ad h.l. editum, Mariett. Traité des Pierres gravées, T. II, pag. 1, n. lx (ubi Somnus ex manu Noctis, cui tres Ὄνειροι a tergo stant, papaverum manipulum adcipit), et auctor libri qui inscribitur, papaver ex omni antiquitate erutum, Norib. 1713, 1714, p. 155 sq.; 170 sq. 352. medicata; conf. Heyne ad Virg. Æn. IV, 486, et VI, 420.
351. volucres suspic. N. Heins. Sed verba volucris (h.e. velociter) portat jungenda sunt, et τὸ volucris etiam masc. genere dici, docet Drak. coll. XIII, 345. Sic contra volucer fama Petron. Sat. c. 123; ubi vid. Burm. Cf. et inf. v. 470.
Ast ubi, per tacitum adlapsus, tentoria prima Barcæi petiit juvenis, quatit inde soporas Devexo capiti pennas, oculisque quietem 355 Inrorat, tangens Lethæa tempora virga.
353. per tacitum adlapsus, ut Ille volat, nullos strepitus facientibus alis ap. Ovid. Met. XI, 650; Drak. Cf. ad VII, 527. 354 sq. Barcæi juvenis, Hannibalis. Cf. I, 72. --soporas pennas; cf. ad v. 344. --quatit Devexo capiti, supra caput, στῆ δ᾽ ἂρ ὑπὲρ κεφαλῆς, Hom. Iliad. β, 21, ubi vid. Köppen. [355.] oculis quietem Inrorat; cf. ad VIII, 121 in Var. Lectt. Heyne et Cerda ad Virg. Æneid. I, 691, et III, 511; Burm. ad Val. Fl. IV, 16. 356. Imitat Virg. Æn. V, 854 sq. ubi Heyne coll. Apollon. IV, 156, monet, virgam, vel ramum proprie adcipiendum, et rem ab aqua lustrali ductam esse. Conf. Barth. ad Stat. Silv. V, iv, 18; Doering. Eclog. poett. lat. p. 242; Gronov. Obss. II, i, p. 210 sq.; Turneb. Advers. XXI, 4, et Burm. ad Val. Fl. VIII, 84. Sic et Mercurius ῥάβδῳ ὄμματα θέλγει, Hom. Odys. ε, 47; v. Gronov. l.c. Ernesti virgam h.l. ipsa papavera dici putat. Lethæa virga, ut Ληθαῖον πτερὸν ὕπνου, dixit Callimach. Hymn. in Del. vers. 234. Cf. Virg. Georg. I, 78; IV, 545, et Æneid. V, 854.
353. Atque ubi Lefeb. e c. Tell.
Exercent rabidam truculenta insomnia mentem: Jamque videbatur multo sibi milite Thybrim Cingere, et insultans adstare ad mœnia Romæ. Ipse refulgebat Tarpeiæ culmine rupis, 360 Elata torquens flagrantia fulmina dextra, Jupiter; et lati fumabant sulfure campi, Ac gelidis Anio trepidabat cærulus undis; Et densi ante oculos iterumque iterumque tremendum Vibrabant ignes: tunc vox effusa per auras: 365
357. insomnia, somnia, ut XI, 102; Virg. Æn. VI, 897, et Tibull. III, 4, 1, ubi v. Broukh. Singula h.l. ἐναργῶς et apte expressa, inpr. adparitio oratioque Jovis. 358. videbatur sibi, somniabat. 363. Cf. ad I, 49, et V, 542.
362. Latii campi conj. N. Heins.
«Sat magna, o juvenis, prensa est tibi gloria Cannis; Siste gradum; neque enim sacris inrumpere muris, Pœne, magis dabitur, nostrum quam scindere cælum.»
367 seq. Hæc graviter et ad dignitatem majestatemque Rom. urbis adumbrandam adcommodate dicta. --sacris muris; vid. ad III, 501; inrumpere muris; conf. ad II, 378 in V.L. inrumpere proprie significat, quo non licet penetrare, v.c. in adyta et penetralia, de profanis et non initiatis. Vid. Heins. ad Ovid. Trist. II, 305, et Burm. ad Quinctil. II, 1, p. 320.
365. aures Col. unde offusa per aures opinabatur N. Heins. quem v. ad Val. Fl. IV, 482, et Gron. Obss. IV, 21, ad Liv. XXVIII, 29; XXXIII, 7; ad Sen. Ep. 82, et natur. Quæst. V, 3. Sed vulgatam lect. firmavit Drak. e lib. IV, 260, et Virg. Æn. IX, 112. 366. pressa est scripti; unde pressis Cannis, vel pressæ tibi gloria Cannæ conj. N. Heins. coll. v. 487; parta est suspic. Drak. Sed prensa exquisitius quam parta videtur Ern. 368. exscindere opinabatur N. Heins. quem vid. ad Claud. Gigant. v. 31; conf. IV, 473; XII, 580, et Virg. Æn. VI, 583; scandere conj. Casaub. ad marg. ed. Gryph. Sed scindere id. qd. rescindere vel exscindere.
Adtonitum visis, majoraque bella paventem Post confecta Sopor Junonia jussa relinquit; 370 Nec lux terribili purgavit imagine mentem.
371. Nec lux purgavit imagine mentem, etiam vigili imago nocturna menti obversabatur; Ernest.
369. visus ed. Gryph. prob. N. Heins. qui etiam visi tentabat. 370. relinquit, non reliquit, scripti.
Quos inter motus somni vanosque tumultus, Dedita per noctem reliquo cum milite castra Nuntiat, et prædam pleno trahit agmine Mago.
373. Cf. Liv. XXII, 52. 374. pleno, onusto præda.
372. vanosque, non variosque scripti et R. 2, conf. v. 367, 368; monitus somni conj. N. Heins. Conf. not. ad IV, 120, et mox v. 377, Quos i. motus animi variosque tumultus non male emend. Burm. quoniam dies jam orta fuerit, soporque Hannibalem reliquerit, qui monitus somni secum revolverit, unde motus hi et æstus animi orti. Motus autem animi passim tumultus dici monet Drak. coll. Hor. Od. II, xvi, 10; Claud. in Rufin. I, 20, et Lucan. VII, 183. Sed motus somni et tumultus crediderim esse motus animi, per somnium excitatos.
Huic ductor lætas Tarpeio vertice mensas 375 Spondenti, quum quinta diem nox orbe tulisset, Celatis Superum monitis clausoque pavore, Vulnera et exhaustas sævo certamine vires, Ac nimium lætis excusat fidere rebus.
375. Cf. Liv. XXII, 51, in cujus tamen imitatione Silius ingenio suo indulsit, his additis, illis resecatis. Dictum hoc, die quinto victor in Capitolio epulaberis... quod Silius Magoni tribuit, et de quo vid. Gell. X, 24 et, qui eum descripsit, Macrob. I, 4; Maharbali dedere Liv. XXII, 51, et Val. Max. IX, 5 ext. 3; Adherbali vero Florus II, 6, ubi tamen Grævius Maharbalis nomen ex Mstis restituendum docuit; Draken. Possunt plures uno consilium dedisse; Dausq. et Cell. 377. monitis; cf. ad IV, 120. --clauso, dissimulato, celato, pavore, a somnio sibi incusso. 378 seq. Vulnera excusat, h.e. iis ad excusandum utitur, se iis excusat.
375. vertice, non in vertice, Col. lautas mensas conj. N. Heins. quia lætis rebus mox subjunxit poeta. Drak. contulit XI, 370, et Stat. Silv. IV, vi, 60. 378. exustas Put.
Tum spe dejectus juvenis, ceu vertere ab ipsis 380 Terga juberetur muris, ac signa referre, «Tanta mole, inquit, non Roma, ut credidit ipsa, Sed Varro est victus: quonam tam prospera Martis Munera destituis fato, patriamque moraris?
382. Tanta mole, tantis conatibus. Mago elevat res ab Hannibale gestas, spiritusque ejus reprimit. 383. Quonam tristi adversoque fato fit, seu efficitur, ut tam felicem rerum cursum non persequaris? Vincere scis, victoria uti nescis, Liv. XXII, 51. 384. patriam moraris, quatenus tergiversando et cunctando patriam imperio jam prope comparato fraudas; vel etiam milites diu hærentes in Italia patriæ detines; Ernesti. Imo patriam poeta dixit pro spe patriæ; ut vota meliora morari Stat. Th. III, 651.
382. Roma (ut credidit) ipsa vulgo legitur, quod mutavit N. Heins. qui etiam ut creditur ipsi reponi posse monet, quum in Put. exstet ut creditur ipsa. Forte leg. ut credis inepte, h.e. alieno tempore, præter rem, ut res mihi inepte nocet ap. Cic. ad Div. VI, 7. Vix certe adsequaris, quomodo nunc jam noverit Mago, Romam id credidisse. 383. Quenam R. 1, 2, unde Quænam edidit Lefeb. qui hæc verba e Lucano VII, 107, desumta putat, et hoc sensu capit: quam prosperos successus (ut I, 443; IV, 648; XIII, 870) tradis, committis fortunæ? Idem rescripsit: patriamne moreris? h.e. diu hærentem in Italia militem patriæ detinebisne? Sed vid. not.
Mecum exsultet eques: juro hoc caput, adcipe muros 385 Iliacos, portasque tibi sine Marte patentes.»
385. Sequere: cum equite, ut prius venisse, quam venturum, sciant, præcedam; Liv. l.c. --juro hoc caput; cf. ad VIII, 105.
Dumque ea Mago fremit cauto non credita fratri, Jam Latius sese Canusina in mœnia miles Conligere, et profugos vicino cingere vallo, Cœperat: heu rebus facies inhonora sinistris! 390
387. Cf. Liv. XXII, 50 et 52. 388 sq. Latius miles, decem millia hominum, qui duce Sempronio ex majoribus castris Canusium pervenerunt. Alii Venusiam, vel Cannas, vel in silvas profugerunt; et qui in minoribus castris restiterant, capti sunt. Conf. Appian. B. Hannib. c. 26. --sese conligere; v. ad VI, 399. --vicino urbi. 390 seq. Poeta ad similem rem transtulisse videtur narrationem Livii IX, 5 et 6.
387. tanto pro cauto Oxon. et Put. 389. profugus, scilicet ex prælio Cannensi, maluerit N. Heins. et v. 397, Detracto, vel Deterto, vel Deterso, vel Derepto. Ibid. pugnantibus Put. et priscæ edd.
Non aquilæ, non signa viris, non consulis altum Imperium, non subnixæ lictore secures. Trunca atque ægra metu, ceu magna elisa ruina, Corpora debilibus nituntur sistere membris. Clamor sæpe repens, et sæpe silentia fixis 395 In tellurem oculis, nudæ plerisque sinistræ Detrito clipeo: desunt pugnacibus enses: Saucius omnis eques: galeis carpsere superbum Cristarum decus, et damnarunt Martis honores. At multa thorax perfossus cuspide; et hærens 400 Loricæ interdum Maurusia pendet arundo.
393. elisa ruina; conf. V, 509. 398. carpsere, decerpsere, deripuere. 399. damnarunt, respuerunt, præ mœrore projecerunt, M. honores, illud superbum decus cristarum, et reliqua ornamenta insigniaque militaria. 401. Loricæ, in lorica hærens.
399. damnati, vel damnatos omnino scribendum putabat N. Heins. coll. inf. v. 639, et XI, 161. Sed vid. not. 400. Ac corrig. N. Heins. ut a superioribus hæc dependeant, perfusus Tell.
Interdum mæsto socios clamore requirunt. Hic Galba, hic Piso, et, leto non dignus inerti, Curio deflentur; gravis illic Scævola bello. Hos passim; at Pauli pariter, ceu dira parentis 405 Fata gemunt: ut vera mali præsentia nunquam Cessarit canere, et Varronis sistere mentem.
402. Verba Virg. Æneid. I, 217, ubi v. Heyne. 403 sq. Galba, v. sup. v. 194 sq. et VIII, 470. --Piso; cf. v. 250 seq. et VIII, 463. --Curio; cf. v. 209, et VIII, 426. --leto inerti; nam in Aufido perierat. Cf. ad v. 209, et III, 123, 145. [404.] Scævola; cf. IX, 370, et VIII, 383. 405. Hos duces passim hic et ille per exercitum, non omnes simul, sed ut quisque in hunc vel illum animatus erat, lugent: at Pauli fata omnes pariter gemunt; Burm. --pariter ceu, ut ὁμοίως ὡς, Lef. Male! 406. vera mali præsentia, vera et certo futura, quæ nunc præsentia sunt; Cell. Milites commemorabant inter se, ut ille sæpe prædixerit hanc calamitatem præsentem; Ern. 407. canere; cf. v. 60 seq. sistere, cohibere, mentem, consilia, vel θυμὸν, μένος furorem et iram.
404. deflentur, non defletur, Col. Ox. et primæ edd. 405. Hos passim, h.e. perfunctorie, at Paulli graviter... gemunt conj. Burm. Sed v. not. 406. mali præsagia non male suspic. Barth. Adv. II, 13, quod recepit Lef. qui et menti, sed perperam, refinxit.
Utque diem hunc toties nequidquam averterit Urbi; Atque idem quantus dextra: sed cura futuri Quos premit, aut fossas instant præducere muris, 410 Aut portarum aditus (ut rerum est copia) firmant;
409. quantus dextra, quam fortis fuerit.
408. Utque, non Atque, Col. toties scripti et priscæ edd. quoties primus edidit Nicand. 410. præducere pro producere post Lips. de Mil. V, 5, et Scal. rescripsit N. Heins. coll. Tac. Ann. XIV, 32; Cæs. B. G. VII, 46, 69, et B. Civ. I, 27, al. Conf. Gronov. et Ern. ad Tac. Ann. XI, 20, et Heyne Obss. ad Tibull. IV, i, 83. 411. adituque perperam ed. Dausq. et Cell.
Quaque patet campus planis ingressibus hosti, Cervorum ambustis imitantur cornua ramis, Et stilus occulitur, cæcum in vestigia telum.
413. Terræ infigunt stipites ramosos, in formam cornuum cervinorum truncatos, qui aggeribus committendis muniendisque, vel adscensui hostium prohibendo inserviebant, quorumque stili, h.e. cuspides, ex terra exstantes, et frondibus vel herbis occultatæ, equorum pedes lædebant inpediebantque. Dicuntur inde cervi Tibul. IV, i, 84 (ubi v. Heyne et Broukh.); Varr. L. L. IV, p. 30 et 51 (ubi v. Scalig.); Cæs. B. G. VII, 72; Liv. XLIV, 11; cervuli Frontin. Strateg. I, v, 2 (ubi v. Tennul.). 414. cæcum vallum, ut h.l. cæcum telum, Festo et Cæs. B. C. I, 28; stili cæci Hirt. B. Afric. 31; stimuli, Cæs. B. G. VII, 73, et tribuli, Veget. III, 24. Conf. Cæs. B. G. V, 18; Cerda, Guell. et Serv. ad Virg. Ecl. II, 29; Lips. Poliorc. II, 2, et al. --cæcum; v. ad V, 3.
414. stilus Col. Ox. et antt. edd. silus Tell. et Mars. quem præter alios secutus est Lefeb. cujus hæc nota est: «Silus vox est celtica et orientalis de acie, vel acumine. Superest apud Suecos syl, gall. poinçon, et skosyl vox composita de subula, alênc. Ita apud orientales sil, silon, de spina, a pungendo; apud Græcos σίλω, σίλλω, pungo.» Marsus silum exponit per telum, in terram defixum, aciem sursum versam habens; et ad Festum provocat, quo teste silus proprie dicitur nasus sursum versus et repandus.
Ecce, super clades et non medicabile vulnus, 415 Relliquias belli atque inperdita corpora Pœnis Inpia formido ac major jactabat Erinnys. Trans æquor Tyrios enses atque arma parabant Punica et Hannibalem mutato evadere cælo.
415. Hæc ad verbum fere adumbrata ex Liv. XXII, 53. Cf. Val. Max. V, vi, 7, et Oros. IV, 6. 416. Verba Virg. Æn. I, 30, et X, 430. 417. jactabat, movebat, agitabat, vel vexabat. Cf. ad VIII, 291. --Erinnys, furor, insania; evadere, effugere. 419. cælo, plaga cæli.
417. raptabat R. 1, Parm. Med.
Dux erat exsilio conlectis Marte Metellus, 420 Sed stirpe haud parvi cognominis: is mala bello Pectora degeneremque manum ad deformia agebat Consulta; atque alio positas spectabat in orbe, Quîs sese occulerent, terras, quo nomina nulla Pœnorum, aut patriæ penetraret fama relictæ. 425
420 seq. Dux erat exsilio, ad exsilium; conlectis Metellus, Marte quidem parvi cognominis, sed stirpe haud parvi cognominis, h.e. non bello quidem et factis, sed genere clarus. Cf. sup. v. 59... 69. 421. cognominis pro nominis, ut apud Gell. X, 12; Prop. IV, i, 69; Virg. Æn. III, 133... 350; XII, 845 et al. Nomen autem, ut ὄνομα, pro fama et gloria dici, vix est quod moneam. Cf. XIII, 98, et ad IX, 373. --mala bello Pectora, homines timidos et inbelles.
420. ex illo c. Marte, h.e. ex prælio Cannensi, emend. N. Heins. quod probavit Drak. et recepit Lefeb. Hac vero ratione admissa, vox Sed plane ab h.l. aliena est; exilis (haud bello spectatus) conj. Livineius, quod monet Ernesti, qui tamen ipse h.l. sententiam suam non expromit. Meo qualicumque judicio, vel nihil mutandum est, (vid. not.) vel poeta parvi vir nominis scripsit. Voc. vir facile excidere potuit, iisdem fere literis præcedentibus, et τὸ cognominis acumen interpolatoris redolere videtur, qui noverat, Metellum proprie cognomen, non nomen Cæciliæ gentis fuisse. 421. Is mala Oxon. R. 3, et Benes. Conf. Gronov. Obss. I, 13; is mana Col. Ismara R. 1, Parm. Med. hismara Tell. Vulg. is nova.
Quæ postquam adcepit flammata Scipio mente, Quantus Sidonium contra, fera prælia miscens, Ductorem stetit in campis, rapit ocius ensem, Atque, ubi turpe malum Latioque extrema coquebant Cœpta viri, ruptis foribus sese arduus infert. 430
426. Cf. auctores ad v. 415 laudati. 427. Quantus, quanto animo. --prælia miscens; vid. ad I, 69. 429 sq. extrema Cœpta; cf. ad VIII, 25. --coquebant; vid. ad II, 327. [430.] foribus sese arduus infert, ut ap. Virg. Ge. II, 145, et Æn. XI, 36.
Tum, quatiens strictum cum voce ante ora paventum Mucronem, «Tarpeia, pater, qui templa, secundam Incolis a cælo sedem, et Saturnia nondum Iliacis mutata malis, tuque aspera pectus Ægide Gorgoneos virgo subcincta furores, 435 Indigetesque Dei, sponte inter numina nostra, Perque caput, nullo levius mihi numine, patris Magnanimi juro, nunquam Lavinia regna Linquam, nec linqui patiar, dum vita manebit.
431. cum voce; cf. ad IV, 660. 432 sqq. Jupiter, Juno et Minerva præcipue in templo Capitol., quamvis diversis cellis, colebantur, unde frequenter junctim et invocantur (ut apud Cic. Or. pro Domo c. 57, et in Verr. V, 72; Val. Max. V, 10 ex. 2 al.), et in numis aliisque monumm. vett. (ap. Rycquium de Capit. c. 13; Bellorium Lucern. Sepulcr. P. II, n. 9 et 10, et inpr. Wildium in gemmis num. 129), occurrunt; Drak. Cf. Jani ad Hor. Od. I, xii, 20. [433, 444.] Iliacis, Romanis, ut V, 595; VI, 106 al. --nondum mutata mentem, mitigata. 435. Conf. ad IX, 441 sq. 462; Virg. Æn. II, 616; VIII, 435, 438, ex quibus locis etiam intelligitur, cur poeta caput Medusæ furores Gorg. dixerit, scil. propter oculos torvos et obliquos, iræ furorisque indices. 436. Indigetes Dei; cf. IX, 294. 437. Cf. VI, 113, 123, 416. 438. Magnanimi; v. ad I, 29.
431. strictum vagina mucronem opinabatur N. Heins. frustra. 434. Italicis Colon. et ita Lefeb. coll. XI, 26; Iticis forte Tell. 436. numina vestra Colon. Vulgatam lect. sponte inter numina nostra probat Barth. Adv. II, 13, et jungit sponte nostra, hoc est nostro allectu in Deorum numerum relati; spondens per nomina vestra,... juro (hoc est spondeo jurans, seu jurejurando, ut σὺ δὲ σύνθεο, καί μοι ὄμοσσον Homer. Iliad. α, 76) conj. N. Heins. sponte, (per emphasin, ut ultro, volens, v.c. ap. Virg. Æn. X, 677.) en, per numina vestra, P. c. n. l. m. nomine, etc. edidit Lefeb. cui vox en, quæ tamen mox sequitur, in deliciis est. Ego legendum crediderim Indigetesque Dei patrii (vel et patrii,) per numina vestra (coll. Virg. Ge. I, 498, ubi vid. Heyne), vel, quod minus a lectione cod. Col. recedit, sancte hic per numina vestra... juro, ut ap. Terent. Hec. II, ii, 26; Plaut. Capt. IV, ii, 112, et Cist. II, iii, 27; sponte en per, vel potius Dei Ausoniæ per numina vestra corrig. Withof.
Ocius, en, testare Deos, si mœnia tædis 440 Flagrabunt Libycis, nullas te ferre, Metelle, Ausurum in terras gressus: ni talia sancis, Quem tremis, et cujus somnos formidine rumpis, Hannibal hic armatus adest: moriere, nec ullo Pœnorum melior parietur gloria cæso.» 445 His excussa incepta minis: jamque ordine jusso Obstringunt animas patriæ, dictataque jurant Sacramenta Deis, et purgant pectora culpa.
440. mœnia Romæ. 443. Quem tremis; cf. ad II, 53. --cujus formidine somnos rumpis, somnus tuus rumpitur, turbatur. 444. «Haud secus pavidi, quam si victorem Hannibalem cernerent, jurant omnes;» Liv. XXII, 53. 445. Non major mihi gloria parietur cæde ullius Pœnorum, quam tui. 447. dictata a Scipione, qui ea verbis præivit.
440. antestare (quod vetus juris verbum est ap. Hor. Sat. I, ix, 177; Plaut. Pers. IV, ix, 10, et al.) opinabatur N. Heins. et v. 441, nullas efferre, Metelle, Orsurum, vel Ausonia in terras g. Ibid. nullos te ferre, M. Ausurum in terras (scilicet exteras, quo abire in animo habes) gressus emend. Scal. 444. moriere Col. (duo scripti, teste Lefeb.) et R. 2; morere Put. periere R. 1, Med. Ben. perimere ad marg. R. 1. Vulgo majore. 446. jussi (jurare ordine obstringunt) conj. Burm. Conf. Heyne in Var. Lectt. ad Virg. Æn. X, 444.
Atque ea dum Rutulis turbata mente geruntur, Lustrabat campos, et sævæ tristia dextræ 450 Facta recensebat, pertractans vulnera visu, Hannibal, et, magna circumstipante caterva, Dulcia præbebat trucibus spectacula Pœnis.
449 sq. Conf. Liv. XXII, 51, et sup. V, 668 sq.; VI, 1 sqq., 47 sq.; IX, 511 sq. quibus locis poeta jam ea, quæ Livius loco citato tradit, in rem suam convertere occupavit. His itaque prætermissis, novam nunc, eamque satis miram narrationem de equo Clœlium dominum adnoscente, comminiscitur: qualia in recentioribus poetis, a vita heroica remotioribus, displicere, jam recte monuit Ernesti. Cf. Heyne ad Virg. Æneid. XI, 89. Similia tamen de Centareti equo tradunt Ælian. H. A. lib. VI, 44, et Plin. VIII, 42. 451. pertractans visu, ut præcontrectare videndo ap. Ovidium, Met. VI, 478; oculis comedere et devorare, Martial. IX, 59, et Justin. XXI, 1, similiaque plura ap. Heuman. Parerg. Crit. p. 147; Drak.
453. pendebat, R. 1, Parm. Med. vitiose pro pandebat, ut apud Hor. Sat. II, ii, 26; N. Heins.
Quas strages inter, confossus pectora telis, Seminecem extremo vitam exhalabat in auras 455 Murmure deficiens jam Clœlius, oraque nisu Languida vix ægro et dubia cervice levabat. Adnovit sonipes, adrectisque auribus acrem Hinnitum effundens, sternit tellure Bagesum, Quem tunc captivo portabat in agmina dorso. 460
455. Seminecem vitam, ut mortuam vitam dixit Lucret. III, 1061; Drak. 460. captivo, captivus, ab eo captus.
454. Ita scripti et Marsi edd. Vulgo Quas inter strages. 455. exhalabat, non exhalarat, Col. Ox. R. 1; Parm. Med. Ben. necdum enim exhalarat, sed exhalabat moribundus; quod jam monuere Dausq. Barth. et N. Heins. exhalatat R. 2. 456. Murmure haud dubitanter cum Lefeb. reposui pro Munere ex emend. N. Heins. et Gronov. Obss. IV, 17; conf. Stat. Th. X, 435; et sup. ad III, 680. 459. Bagesum Col. R. 1, Parm. et Med., unde cum Lefeb. recepi. Vulgo Vagesum.
Hinc, rapidum glomerans cursum, per lubrica pingui Stante cruore soli et mulctata cadavera cædi Evolat, ac domini consistit in ora jacentis.
461. glomerans cursum, prop. gressus, pedes in cursu. Conf. ad III, 336, et Virg. Georg. lib. III, v. 117. --pingui, ut uberior III, 261, et nutritas sanguine fruges, apud Petron. Sat. CXX, ubi v. Intpp. 462. Stante cruore, stagnante, ut apud Lucan. II, 103: nam Festus aliique stagnum a voce stare deducunt, et stagnans aqua est stans, paludosa, ac limo turbida, de quo v. Gron. Diatr. Stat. c. 28; Heins. et Drak.
461. pingui, non pinguis, scripti et Parm. 462. Stagna soli (h.e. solum cruore stagnans, ut VI, 36; XII, 43, 127) malebat N. Heins. et mox cædis, vel mactata cædi, ut ap. Virg. Æn. XI, 197. Withof. malebat, cumulata cadavera cæde. Nec tamen diffitetur, nostram quoque lect. bene se habere, mulctata cadavera cædi scripti R. 1. Parm. Med. unde recepi. Cædi pro cæde, (vid. not. ad III, 88), et mulctata c. pro cæsa, ut m. morte ap. Virgil. Æn. XI, 839, ubi mulcatam scribendum putabat Heins. ut h.l. mulcata Drak. qui laudat VV. DD. ad Plaut. Mostell. IV, ii, 23, ad Auson. VI, 90; Gronov. ad Liv. XXVIII, 30; Græv. ad Suet. Cæs. 17; Victor. ad Cic. Brut. c. 22. Sed vid. Heyne ad Virg. l.c. cui tamen, ut Burm., multatam scribendum videtur. Ego optimorum libb. scripturam retinui: nam verba mulctare et mulcta formata videntur a mulgere, et vulgari olim sermone mulgere aliquem, scilicet pecunia, ut emungere, pro privare, seu damnum inferre, dictum fuisse, non inprobabilis est conjectura Schelleri in Præceptis stili bene lat. T. I, p. 37 et 86; mutata c. cæde Mars. quem secuti sunt alii. Sed τὸ pingui ineptum videbatur Withof. et vulgatum servandum; conf. Ovid. Ep. Her. I, 54. 463. in ore maluerit N. Heins. (conf. ad III, 66) ad ora Burm. latentis Oxon.
Inde, inclinatus colla, et submissus in armos, De more inflexis præbebat scandere terga 465 Cruribus, ac proprio quodam trepidabat amore.
464. submissus in armos, ut ap. Stat. Achill. I, 124; Lef.
464. Ita scripti et edd. antt. nisi quod vitiose in c. Oxon. marinos pro in armos, et in Ven. Marsi subnixus reperitur, inclinatus collum, submissus et armos primus dedit Nicander. 466. propero conj. Barth. Adv. II, 13; prono N. Heins. qui tamen τὸ proprio probavit coll. III, 515. Idem legendum putabat ut quondam, quia quondam in Put.
Milite non illo quisquam felicius acri Insultarat equo, vel si resupina citato Projectus dorso ferretur membra, vel idem Si nudo staret tergo, dum rapta volucris 470 Transigeret cursu sonipes certamina campi.
468 sqq. Respexit Silius ad duplicem equitis artem, quum citato cursu, vel, capite per dorsum in nates equi inclinato, resupinus jacet, vel erectus in pedes in tergo equi stat; Burm. --projectus, jacens, ut passim. --citato dorso; v. var. lect. 470. Velocitatis notio luxuriante ornatu expressa. --rapta, raptim. Cf. ad I, 569. 471. Transigeret cursu, celeriter, ut ap. Virg. Æn. IV, 154; Drak. --certamina campi, campum, in quo certatur; Ern.
468, 469. citati, scilicet equi, frustra; sed ferretur, quod recepi, pro vulg. ferret quum recte, opinor, emend. Gronov. Obss. IV, 17, p. 741, probb. Ernesti et N. Heins. qui tamen Provectus, vel Proreptus præstare existimabat, et citatum dorsum non inepte dici, ut similia XII, 521; Sen. Agam. 326, et Med. 852; Stat. Th. VI, 768; Claud. laud. Stil. v. 335; conf. not. ad VI, 21; ferret sua membra corrig. Burm. Porrectus Lefeb. 470. dum, non cum, scripti R. 1, Parm. Med. volucri cursu R. 1, Parm. Med. Ben. prob. N. Heins.
At Libys, humanos æquantem pectore sensus Haud parce miratus equum, quinam ille sinistræ Depugnet morti juvenis, nomenque, decusque Erogitat, letique simul compendia donat. 475
473 seq. quinam ille; cf. ad II, 645 in V.L. --sinistræ Depugnet morti, luctetur cum morte acerba; Cell. Conf. ad I, 234. 475. leti compendia donat, adcelerat Clœlio mortem, jubendo, ut telo conficiatur; Cell. Neque donare sine delectu dictum: nam beneficium exhibet tali misero, cui vitæ retinendæ nulla spes est, qui mortem ei adcelerat; Ern.
472. pectora Col. h.e. κατὰ p., unde forsan non spernendum. 473. sinistræ sorti, vel sinistro Marti opinabatur N. Heins.
Hic Cinna (ad Tyrios namque is sua verterat arma, Credulus adversis, et tum comes ibat ovanti) «Auribus huic, inquit, ductor fortissime, origo est Non indigna tuis: quondam sub regibus illa, Quæ Libycos renuit frenos, sub regibus olim 480 Roma fuit. Sed enim, solium indignata Superbi, Ut sceptra exegit, confestim ingentia bella Clusina venere domo: si Porsena fando Auditus tibi, si Cocles, si Lydia castra.
476. Transiit, vertit se ad Hannibalem, credulus adversis, credens, adversam fortunam non recessuram ab Romanis; Cell. ovanti, victori, Hannibali. 480. Libycos renuit frenos, Pœnorum adspernatur imperium, se Pœnis submittere recusat. 482. sceptra exegit, Tarquinium Superbum regno et urbe expulit. 483. Historia vel tironibus nota ex Liv. II, 9... 14. --fando, fama. 484. Lydia, Etrusca, Porsenæ, Clusini regis. Cf. ad IV, 719.
476. Hic, non Hinc, Col. Oxon. R. 1, Med. et Venetæ Marsi. 477. adversis, et tum Colon. adversi sat tum Oxon. et Putean. sat tunc R. 1, Mediol. adversi, et tum Venetæ Marsi et Mart. Herb. adversi, qui tum edidit Nicander, et deinde alii. 482. Vi sceptra exegit conj. Barth. Adv. II, 13, Male!
«Ille, ope Mæonia et populo subcinctus Etrusco, 485 Certabat pulsos per bella reponere reges.
485. Mæonia, id. qd. Lydia. Vid. ad IV, 721. 486. reges, rex ejusque familia, ut ap. Liv. I, 39; II, 2, 8 al. --reponere, ut V, 533.
Multa adeo nequidquam ausi; pressitque tyrannus Janiculum incumbens: ubi mox, jam pace probata, Compressere odia, et positum cum fœdere bellum, Obsidibusque obstricta fides, mansuescere corda 490 Nescia, pro Superi! et nil non inmite parata Gens Italum pro laude pati! Bis Clœlia senos Nondum complerat primævi corporis annos, Una puellarum Laurentum, et pignora pacis Inter virgineas regi transmissa catervas 495 (Facta virum sileo): rege hæc, et fœdere, et annis, Et fluvio spretis, mirantem interrita Thybrim Tranavit, frangens undam puerilibus ulnis:
490. Cf. ad II, 653. 492 seq. Cf. XIII, 828 sq. --Clœlia... primævi corporis, ut apud Virg. Æn. X, 345, et Val. Fl. II, 653. 494. Laurentum; v. ad I, 110. Pignora pacis per appositionem vocari catervas virgineas bene monuit Withof. 496. virum, Coclitis et Mucii Scævolæ. 497 sq. mirantem Thybrim Tranavit, ut apud Claud. in Eutrop. I, 447, et similia ap. Ovid. Amor. II, ii, 1, et Catull. LXV, 15; Drak. Cf. ad I, 49, et V, 542. Adcedit autem Silius hic eorum opinioni, qui Clœliam natando Thybrim transmisisse dicunt (v.c. Liv. II, 13); quum alii (e.g. Florus I, x, 17) velint, eam equo insidentem flumen trajecisse, quorum sententiam firmat statua equestris in memoriam hujus facti a Romanis ipsi posita, de qua v. Liv. l.c. et gemma ap. Beger. Spicil. antiq. p. 73; Drak. Sed forte equo insidens tranavit flumen. 498. frangens undam ulnis, ut III, 457.
489. cum, non tum, scripti et primæ edd. 494. pignore R. 1, et Med. in pignora Ben. quod placebat N. Heinsio. Sed Clœliam pignus pacis vocari exemplo Liv. II, 13, observat Draken.
Cui si mutasset sexum natura, reverti Forsan Tyrrhenas tibi non licuisset in oras, 500 Porsena! sed juveni (ne sim tibi longior) hinc est Et genus et clara memorandum virgine nomen.»
501. juveni, Clœlio. --hinc, ab hac Clœlia.
501. hinc scripti, teste N. Heins. sed huic, si Lefeb. fides habenda, qui hanc vulgatam lect. servavit, in duobus scriptis, et hic in c. Put. est non exstat in R. 2. 502. a virgine primus edidit Marsus, et deinde alii, etiam Lefeb. qui in duobus scriptis præpos. a reperiri testatur.
Talia dum pandit, vicinus parte sinistra Per subitum erumpit clamor: permixta ruina Inter et arma virum et lacerata cadavera, Pauli 505 Eruerant corpus media de strage jacentum. Heu quis erat! quam non similis modo Punica telis Agmina turbanti! vel quum Taulantia regna Vertit, et Illyrico sunt addita vincla tyranno!
503 sqq. Silius exornat Liviana XXII, 52: «Consulem quoque Roman. conquisitum sepultumque quidam auctores sunt.» [504.] Per subitum, vid. ad VII, 527. 507. Recte jam compararunt Virg. Æn. II, 274, ubi v. Cerda et Heyne. 508. Cf. ad VIII, 290; Plut. vit. Æmilii Pauli, Camers ad Flor. II, 13, et Schweigh. ad Polyb. II, 5 sqq. --Taulantii, Illyrica gens, dicta a Taulante, Illyrii f. unde IIlyrici nomen adcepisse feruntur. Vid. Mel. II, 3; Thucyd. I, p. 17; Ptolem. III, 13. 509. Vertit, evertit.
Pulvere canities atro, arentique cruore 510 Squalebat barba, et perfracti turbine dentes Muralis saxi; tum toto corpore vulnus.
510. sq. Cf. Virg. Æ. II, 272, 276 sq. et sup. VII, 343, et Hor. Od. I, xv, 20: Crines pulvere collines. Ed. 512. Muralis saxi, ut VI, 269; IX, 568. --toto corpore vulnus, ut V, 333, ubi Drak. comparavit Ovid. Met. III, 237; VI, 388; Stat. Th. V, 608, ut N. Heins h.l. Ovid. Met. XV, 529, de Hippolyto, «unumque erat omnia vulnus;» et nostras RACINE, Phèdre, Act. V, sc. 6: «...Tout son corps n’est bientôt qu’une plaie.» Ed.
510. Pulvere concilies atro, accensique cruore perperam scripsit Dausq. 512. unum toto corpore vulnus Tell. quod recepit Lefeb. Non male! toto unum c. v. conj. Barth. Adv. II, 13.
Quæ postquam adspexit geminatus gaudia ductor Sidonius: «Fuge, Varro, inquit, fuge, Varro, superstes, Dum jaceat Paulus: Patribus, Fabioque sedenti, 515 Et populo consul totas edissere Cannas. Concedam hanc iterum, si lucis tanta cupido est, Concedam tibi, Varro, fugam: at, cui fortia et hoste Me digna haud parvo caluerunt corda vigore, Funere supremo et tumuli decoretur honore. 520 Quantus, Paule, jaces! qui tot mihi millibus unus Major lætitiæ caussa es: quum fata vocabunt, Tale precor nobis, salva Carthagine, letum.»
513. geminatus gaudia, geminatis gaudiis: nam ad victoriam tanti viri cædes adcesserat. 515. Fabio sedenti; conf. ad III, 142, et inpr. Klotz. ad Tyrt. p. 143 sq. 516. Cannas, cladem Cannensem. Cf. IV, 505 seq. 522. fata vocabunt, ut IV, 508. Idem est sensus ad Æn. I, 98. Ed.
513. Quem duo scripti et R. 2 (teste Lefeb.) it. Marsi Ven. et deinde aliæ edd. Quem p. a., geminans, en, gaudia, etc. tacite et sine fide librr. reposuit Lefeb.
Hæc ait, et socium mandari corpora terræ, Postera quum thalamis Aurora rubebit apertis, 525 Imperat; armorumque jubet consurgere acervos, Arsuros, Gradive, tibi. Tum munera jussa, Defessi quamquam, adcelerant, sparsoque propinquos Agmine prosternunt lucos: sonat acta bipenni Frondosis silva alta jugis. Hinc ornus et albæ 530 Populus alma comæ, validis adcisa lacertis, Scinditur, hinc ilex proavorum condita seclo.
524. Imitat. Virg. Æn. VI, 176 sqq., et XI, 135 sq., 182... 212, ad quæ loca v. Heyne. 526. Comparant Liv. VIII, 30 med. XXX, 6; XLI, 12; Virg. Æn. VIII, 562, et Fabrett. ad Column. Traj. c. IX, p. 312. 527. munera, inpr. arma, ut ap. Virg. Æn. XI, 195. 528 sq. sparso Agmine, militibus passim per silvam missis. 530 seq. comæ, ut IV, 682. --albæ; nam folia inferius candida sunt. Cf. Heyne et Brouckh. ad Tibull. I, iv, 30. [531.] alma; v. ad III, 203. 532. ilex proavorum condita seclo, ut fere supra v. 165.
528. sparsosque edidit Marsus, et deinde alii. 529. icta coll. Virgil. Æn. VI, 180, et XI, 135, recte, opinor, emend. N. Heins. Idem v. 530, pro silva alta, quam pro nutrita sumi posse putabat, conj. silva atra, quia vox alta confestim sequitur. Nam mox vulgo legitur altæ Populus alba c., (ut δρῦς ὑψικόμους dixit Hom. Iliad. ψ, 118); in c. Put. albæ P. alta c. quod Heinsiis suadentibus recepit Drak. qui tamen albæ P. alma c. scribendum suspicabatur, quod cum Lefeb. reposui, quoniam c. Oxon. habet alte P. alma comæ. 532. ilex consita corrigendum esse, jam monuere N. Heins. et Drak. qui multa exempla, quibus opus non est, congessere, ut et Brouckh. ad Prop. I, xiv, 5, et Bentl. ad Horat. Od. III, x, 6; Lefeb. condita exquisite pro consita poni arbitratur, ut ἔκευθε, condidit, pro sevit, Hymno pseudhomer. v. 431, et forte abdere sulco semina III, 350. Sed arbores quoque hoc sensu conditas cuiquam dici haud memini.
Devolvunt quercus, et amantem litora pinum, Ac, ferale decus, mæstas ad busta cupressos. Funereas tum deinde pyras certamine texunt 535 Officium infelix et munus inane peremtis; Donec anhelantes stagna in Tartessia Phœbus Mersit equos, fugiensque polo Titania cæcam Orbita nigranti traxit caligine noctem.
533. amantem litora pinum, quia naves inde conficiuntur: an quia in litoribus crescit? Lefeb. ad septimam pini speciem respici existimat, de qua v. I. Bauhin. Theatr. Botan. Zwingeri, pag. 158. 534. Conf. Heyne ad Virg. Æneid. III, 64, et VI, 216; Jani ad Hor. Od. II, xiv, 23. --mæstas ad busta cupressos, quæ circa rogum positæ tristem præbent adspectum. 535. certamine; v. ad VII, 719. 536. Officium infelix, superstitibus amicis, ut triste ministerium, Virg. Æn. VI, 223, et munus inane peremtis, qui neque sentiunt illud, neque eo in vitam revocantur, ut ap. Virg. Æn. VI, 886, et vanus honor, Æn. XI, 52, quod jam alii monuere. 537. Cf. ad III, 399, et VI, 1. --stagna; vid. ad VII, 282. 538 sq. Titania Orbita, solaris currus, sol. Eadem res vario ornatu expressa.
533. Advolvunt tentare possis coll. Virg. Æn. VI, 182. Sed vulgata quoque lectio bene se habet: devolvunt, scilicet de jugis v. 530. 534. Ac scripti, Ad R. 1, Med. et al. Vulgo At. Mox mæstas ad justa c. putabat N. Heins. et v. 535. Funereo certamine.
Post, ubi fulserunt primis Phaethontia frena 540 Ignibus, atque sui terris rediere colores, Subponunt flammam, et manantia corpora tabo Hostili tellure cremant. Subit horrida mentem Formido incerti casus, tacitusque pererrat Intima corda pavor, si fors ita Martis iniqui 545 Mox ferat, ac ipsis inimica sede jacendum.
540 sq. Conf. V, 55 sq. --Phaethontia frena, solis equi, ut Phaethontia ungula, VII, 206. Cf. Virg. Æneid. V, 105. 541. colores sui terris rediere, h.e. tenebris involuti et absconditi rursum adparebant; Drak. coll. V, 56, et Virg. Æn. VI, 272. 542. Subponunt flammam, acervo armorum. Ævo heroico (Hom. Iliad. ψ, 154, 226 seq.; ω, 788 seq.) rogus interdiu quoque strui, sed vesperi adcendi, et per noctem ardere solebat; quod jam monuit Heyne ad Virg. Æn. XI, 202, quo tamen loco initium potius noctis designari, ut v. 188 sq. ea, quæ interdiu circa adcensos rogos facta sint, referri crediderim. 543 sq. Merito hos versus inter lumina carminis Siliani refert Ernesti, monetque in tam funesto loco nos veluti recreari notatione indolis animi nostri, qui aliena mala considerans facile soleat in hanc cogitationem deduci: quid, si tibi olim similia adcidant? 546. Cf. IV, 77, et ad II, 574.
546. ast ipsis scripti et priscæ edd. est i. R. 1. ad oram; hac i. i. sede (hic in Italia) conj. N. Heins. atque ipsis tacite et sine librr. auctoritate scripsit Lefeb. jacentum Col.
At tibi, Bellipotens, sacrum, constructus acervo Ingenti mons armorum surgebat ad astra. Ipse, manu celsam pinum flammaque comantem Adtollens, ductor Gradivum in vota ciebat: 550
547 sq. Hunc locum de tropæo Marti erigendo agere, et maximam partem e Virg. Æn. XI, 5 sq. expressum esse, observat Ernesti. Sed arma, deorum cuipiam sacrata, non tropæa incendi solebant. Cf. v. 526 sq., et loca ibi laudata. 549. pinum, facem, ut ap. Virg. Æn. IX, 72. Cf. v. 555. --flamma comantem; v. ad VI, 183. 550. in vota ciebat; v. ad II, 115.
547. At Put. et primæ edd. unde recepi; Ac Col. Vulgo Ast. 549. flammamque Med.
Primitias pugnæ et læti libamina belli Hannibal Ausonio cremat hæc de nomine victor, «Et tibi, Mars genitor, votorum haud surde meorum, Arma electa dicat spirantum turba virorum.»
551. Primitias pugnæ, et libamina belli, ut apud Virg. Æn. XI, 16, ubi v. Heyne. Cf. IV, 827; XI, 376; XV, 262. 552. Ausonio de nomine, de Romanis. 553. genitor; v. ad I, 606, et III, 126 in V.L. --votorum haud surde meorum; cf. ad I, 692. 554. spirantum, viventium. Inest simul gratiarum actio pro vita conservata; Ern.
551. leto Put. leti Mart. Herb. et Cell. lethi Colin. et Dausq. 552. ductor Put. 554. superantum, h.e. victorum, vel spirantum e strage virorum corrig. N. Heins. sperantem conj. Withof. At idem vulgatum turbatur coll. XIII, 407.
Tum, face conjecta, populatur fervidus ignis 555 Flagrantem molem, et, rupta caligine, in auras Actus apex claro perfundit lumine campos. Hinc citus ad tumulum donataque funera Paulo Ibat, et hostilis leti jactabat honorem.
556. Flagrantem molem, acervum armorum. --caligine, fumo, ut ap. Virg. Æn. XI, 187. --rupta, flamma fumum perrumpente. 557. apex; v. ad II, 631. 559. Hæc non ad arrogantiam, sed ad generosum aliquem sensum munificentiæ erga hostem, at virum magnum, referenda esse, monet Ern. Humanitati id quoque tribuere Valer. Max. V, 1 ext. 6; notavit Drak. qui etiam laudavit sup. VI, 670 seq. et Dempster. ad Rosin. Antt. Rom. V, cap. ult. Cf. etiam inf. XII, 473 seqq., et XV, 387 seq. Exsequiarum quidem honos Paulo habitus humanitatis sensum indicat; sed verba hostilis leti jactabat honorem, vix aliam explicationem admittunt, quam quod simul de cæde tanti viri gloriatus sit Hannibal, vel quod tam honestum Pauli letum laudaverit. Hæc interpretandi ratio propter v. 520 seq. (cui fortia et hoste me digna... corda etc.), et 572 sq. præferenda: sed et sic hæc verba aliquam certe superbiam produnt et redolent.
556. ruptas corrig. N. Heins. Sed vid. not.
Sublimem eduxere pyram, mollesque virenti 560 Stramine composuere toros: superaddita dona, Funereum decus; expertis invisus et ensis, Et clipeus; terrorque modo atque insigne superbum, Tum laceri fasces, captæque in Marte secures.
560 seq. Cf. Virg. Æn XI, 64... 67, et Stat. Th. VI, 54 seq. Drak. qui et torum monet esse feretrum, lectum exsequialem, de quo vide Gron. Diatr. Stat. c. 17, et Kirchman. de Fun. II, 9. 561 sqq. Cf. Virg. Æn. XI, 72... 92, et 193 sq.; Lucan. VIII, 727 sq.; Stat. Th. VI, 201 seq. et sup. v. 527. De more autem, arma insigniaque mortui cum ejus cadavere comburendi v. Kirchman. de Fun. III, 5 et al. 563 seq. Fasces cum securibus, qui modo terror et superbum fuerant insigne, nunc vel laceri erant et fracti, vel in pugna ab hostibus capti.
560. rubenti Stramine (hoc est texto Tyrio, seu purpureo, quod toris mortualibus locupletiorum insternebatur), vel virenti Gramine conj. idem. At vid. not. 563. terrorque modum Oxon. Putean. et primæ edd. unde clipeus terror Nomadum emend. Barth. Adv. II, 13, et N. Heins. quod recepere Drakenborch. Lefeb. et Ern. Non male! Sed vulgata forte lectio non spernenda; insigne supernum, hoc est galea cristis exornata, in mentem venit Barth. loco citato. 564. Hic versus in Colon. non exstat; laceri, non lateri, Ox. et Put. ruptæque Oxon. prob. Barth. fractæque putabat N. Heins.
Non conjux native aderant, non juncta propinquo 565 Sanguine turba virum, aut celsis de more feretris Præcedens prisca exsequias decorabat imago.
565 sq. Exsequiæ Pauli non decorabantur pompa funebri; sed eam laudes Hannibalis abunde compensabant. 567. Præcedens prisca imago, majorum imagines prælatæ. De quo more et de orationibus funebribus (laudationibus, λόγοις ἐπιταφίοις), quæ pro rostris haberi solebant, et ad quas poetam, v. 569, respexisse jam monuit Drak., v. inpr. Polyb. II, 53, 54, ubi cf. Schweigh.
Omnibus exuviis nudo jamque Hannibal unus Sat decoris laudator erat; fulgentia pingui Murice suspirans inicit velamina, et auro 570 Intextam chlamydem, ac supremo adfatur honore:
569 sq. Conf. Virg. Æn. XI, 72 sq. --laudator, ut apud Liv. II, 47, et Plin. Ep. II, 1: _Hic supremus felicitati ejus cumulus adcessit laudator eloquentissimus. --pingui Murice_, dibapha purpura. Sic fere pinguem colorem dixit Plin. XXXVII, 8 extr. et pingue aurum, Pers. II, 52. Cf. ad VII, 354. 570. inicit; vid. ad I, 113. --auro Intextam chlamydem, ut ap. Virg. Æn. VIII, 167. Cf. Heins. ad Ovid. Met. XIV, 345. 571. honore; vid. ad II, 483, et Æn. XI, 61. Ed.
568. exuviis scripti et Ben. Vulgo exsequiis prob. Burm. modo namque legatur. O. exuviis nudos corrig. N. Heins. ut hæc a superioribus dependeant; nudæ Put. 569. decori reposuit Lefeb. Sed junge laudator decoris, et τὸ decoris adcipe ut II, 324.
«I, decus Ausoniæ, quo fas est ire superbas Virtute et factis animas: tibi gloria leto Jam parta insigni: nostros Fortuna labores Versat adhuc, casusque jubet nescire futuros.» 575 Hæc Libys; atque repens crepitantibus undique flammis Æthereas anima exsultans evasit in auras.
572 seqq. Nobilissimi versus, translati e Virg. Æn. XI, 96 seq., ubi v. Heyne. --superbas, magnas, præcellentes, ut θυμὸς ὑπέρβιος ap. Hom. Odyss. ο, 212; D. Heins. Possis et ornatas, vel augustas, venerandas, ποτνίας, exponere. Cf. Lucan. VI, 807; Val. Fl. VI, 735; Heyne ad Virgil. Æn. I, 21; XII, 326, et Gron. ad Sen. Œd. 804. 574 sq. Fortuna labores Versat, vario modo regit, ut apud Virg. Ecl. IX, 5. Forte et poeta ad fortunæ rotam respexit, de qua vide supra ad VI, 121. 577. Veteres rogo demum incenso animas in cælum subvolare putabant, ut de anima Pompeii Lucan. IX, 1 sqq.; Barth. Ad hanc superstitionem pertinet mos in consecratione Imperatorum usitatus, ut nempe, incenso rogo, ex summa ejus parte dimittatur aquila, qui ipsam principis animam in cælum ferre putatur: (v. Herodian. IV, 2 extr.) unde consecratio in numis nunc sola aquila, nunc ei insidente Imperatoris effigie indicatur; Drak.
Fama dehinc gliscente sono jam sidera adibat; Jam maria, ac terras, primamque intraverat urbem. Diffidunt muris: solam pavitantibus arcem 580 Speravisse sat est: nec enim superesse juventam, Ac stare Ausoniæ vacuum sine corpore nomen.
578. Fama cladis Cannensis. Silius ante oculos habuit locum Virg. Æn. IV, 175 sq. ex quo tamen non nisi pauca orationis suæ pigmenta et lenocinia adoptavit, desperans, se ejus præstantiam adsequi posse. Cf. VI, 552 sqq. --gliscente sono, crescente rumore. 579. primamque; v. ad II, 235 in V.L. 580 sq. Cf. Liv. XXII, 54 et sup. VI, 555 seq. In arce Tarpeia, seu Capitolio omnem spem ponunt. 582. stare; vid. ad II, 639 in V.L. 582. vacuum sine corpore nomen; v. ad I, 293.
582. Ausoniæ scripti R. 1, 3, Parm. Med. et al. Ausonium Mars. et Mart. Herb. Ausonia Junt. Ald. Gryph. Ausoniam R. 2; Buschii ed. Basil. et inde aliæ, prob. Lefeb. Nec stare R. 1, Parm. Med.
Quodque adeo nondum portis inruperit hostis, Contemtu cessare putant. Jam tecta cremari, Ac delubra rapi, cædesque ante ora nefandæ 585 Natorum, septemque arces fumare videntur. Lux una eversas bis centum in strage curules, Ac juvenum bis tricenis orbata gemebat Millibus exhaustæ nutantia mœnia Romæ; Atque ea post Trebiam, post Tusci stagna profundi, 590 Nec socium numero pariter leviore peremto.
585. rapi, diripi, ut ap. Virgil. Æn. II, 374; Lucan. III, 99 al. 587 sq. De numero cæsorum Romanorum, qui varie traditur, et quem poeta more suo non subtiliter exsequitur, v. Polyb. III, 117; Appian. R. Hannib. c. 25; VV. DD. ad Liv. XXII, 49 et 50; Magazin für Philologen, Brem. 1796, T. I, p. 71 sqq. Sensus est, ducentos Romanos, quibus jus fuerit in sella curuli sedendi, obcubuisse; Drak. 589. cf. VII, 378.
587. in strage Ven. Marsi, n. stār Tell. in stare R. 2; astare Parm. et Med. hac strage, vel (infame) conj. Burm. Vulgo instare.
Sed vero sed enim reliqui pia turba Senatus Munera sortito invadunt: celer omnia lustrans Clamitat adtonitis Fabius: «Non ulla relicta est (Credite) cunctandi ratio: adproperemus, ut hostis 595 Nequidquam armatos ausit subcedere muros.
592. Silius et variavit, et contraxit, et amplificavit narrationem Liv. XXII, 55. --Sed vero sed enim; v. ad I, 33. 593. omnia lustrans, ratione animoque, ut ap. Cic. Off. I, 17 h.e. secum reputans. 595. adproperemus quæ ad urbem defendendam pertinent.
592. Sed vero sed enim scripti R. 2; Ven. Ben. ut XII, 332. Sed non (nō pro uō) sed enim R. 1, et Med. Vulgo Hæc inter sed enim. 594. adtonitis pro adtonitus recte, opinor, legendum censuere Dausq. Barth. et N. Heins. relicta est, non relicta, scripti, R. 1, 3, Parm. Med. 596. armatis muris invitis libris reposuit Lefeb. coll. XI, 75. Sed vid. Heins. et Burm. ad Ovid. Met. XIII, 611; Heyne in V.L. ad Virg. Æn. III, 541, et VII, 161.
Dura inter pavidos alitur fortuna sedendo, Et gliscunt adversa metu: ite, ite ocius, arma Deripite, o pubes, templis: vos atria raptim Nudate, et clipeos in bella refigite captos. 600
597. sedere, ut ἧσθαι, et καθῆσθαι, tempus inutiliter et nihil agendo consumere, perdere, ut sæpe ap. Sil. v. Ind. et exempla larga manu suppeditata ab Heins. et Drak. inf. ad XII, 64; Heins. ad Virg. Æneid. XII, 237; Græv. Lectt. Hesiod. c. 11 et 12; Klotz. ad Tyrt. p. 143 sq.; Bergler. ad Alciphr. lib. I, 25; Upton. ind. Epict. v. κάθημαι; Krebs. ad Plut. περὶ ἀκούειν, p. 153. Sic et stare passim, de quo v. ad I, 341; IV, 44; XII, 41. 598. gliscunt adversa, crescit calamitas et periculum. 599. «Vetera hostium spolia detrahunt templis et porticibus,» Liv. XXII, 57. Cf. Flor. II, vi, 23, et sup. I, 617 sq.; IV, 12 sq.
598. ite, ite ocius, Oxon. Put. ed. Marsi et inde aliæ, quod retinui, quoniam et metro et adfectui convenientius est. Alterum ite deest in Col. R. 1; Parm. Mediol. probb. N. Heins. et Draken. Neque ignoramus, ejusmodi hiatus in Silio et Marone passim occurrere: sed cur sine necessitate eos poetis obtrudamus? 599. Deripite pro Diripite ex emend. N. Heins. Conf. ad IX, 29. 600. Præstiterit fere refingite, h.e. renovate; confer. Heyne ad Virg. Ge. IV, 202. Sed vid. not.
Sat patriæ sumus, e numero si ad prælia noster Nil minuit pavor: in patulis illa horrida campis Sit metuenda lues: muros haud fregerit unquam, Exsultare levis nudato corpore, Maurus.»
600. refigite, de pariete atrii deripite, revellite. Cf. Jani ad Horat. Od. I, xxviii, 11, et Heins. ad Ovid. ep. Her. VI, 104. Spolia tamen plerumque non in atriis, sed postibus et foribus, in adspectum prætereuntium suspendi solebant. Cf. VI, 434, 446, et Lips. de Mil. Rom. V, 17. 601 sqq. Summa δεινότης in his verbis inest. Et numero et viribus ad patriam defendendam satis etiam nunc valemus, modo fortes erimus. 602. horrida lues, Hannibal, vir sævus et exitiabilis, ut et pestis, labes, ὄλεθρος et al. 604. Maurus agilis ad exsultandum, non ad urbem obpugnandum, et nudato corpore, sine clipeo et galea. Conf. Claudian. loc. class. de inbelli hoc populo B. Gildon v. 432... 441; Bentl. et Jani ad Hor. Od. I, ii, 39.
601. nostre Ox. nostræ, teste Lefeb., tres scripti cum R. 1 et 2, nostro e Ven. Marsi. suadente N. Heinsio; recepere Drak. Lefeb. Ern. Sat p. s. a numero, si ad p. nostri scribendum videbatur Barthio Adv. II, 13.
Dum Fabius lapsas acuit formidine mentes, 605 Varronem adventare vagus per mœnia rumor Spargit, et occulto perfundit pectora motu: