← Punicorum Libri Septemdecim

Punicorum Libri Septemdecim (part 2 of 7)

Part 2 of 7 · T. Catius Silius Italicus · Public domain text

About this edition

Source: Project Gutenberg e-text #27672, public domain in the United States · text not rewritten or summarized · How RedLectern is built

 

Contents (7)

Continue:

Punicorum Libri Septemdecim (part 2 of 7)

530. altera moles, laboris species et molestia, nascitur, oritur, adparet. 531. Unde, ex qua altitudine; quæ tanta erat, ut vix sine quadam oculorum animique vertigine despicere possent. --altera moles, novus collis, unde, de quo. Lenz. 533. pruinæ, gelu, seu nivis, ut IV, 744, et ap. Virg. Ge. II, 376; III, 368; IV, 518. 534. permittere, mittere. Ubivis nil nisi nivem conspiciunt, qua totus mons obrutus est, et acies oculorum obtunditur: quod egregia comparatione illustratur. 536. inania, vento non inflata. 537. securo, a vi ventorum, quoniam hi quiescunt. 538, 539. Oculos lassare, vincere et consumere dicuntur æquora omniaque ea, quibus videndis diu intenti sunt, quia tum eadem semper rerum facies redit, nec quidquam novi et jucundi obfertur, cujus varietate oculi reficiantur quasi et recreentur: παπταίνων ἐμόγησα dixit Musæus Amor. Leandr. et Herus v. 78. Cf. v. 157, ad VII, 470; Burm. ad Val. Fl. III, 661, et VI, 174. --ἔκαμον δὲ μοι ὄσσε Πάντη παπταίνοντε πρὸς ἠεροειδέα πέτρην, dixit Homerus, Odyss. μ, 232. Lenz. 538. victa, fessa. 539. renovat, recreat. --cælo, ejus adspectu.

529. Erepsere gradus, h.e. lento gradu et quasi repentes montem transcenderunt, suspic. N. Heins. et Erepsere gradu edidit Lefeb. Cf. XIII, 332; XV, 617; Hor. Sat. I, v, 79, Stat. Th. VII, 451. Enimvero Pœni nondum superaverant Alpes, sed evadere nituntur et in adscendendo clivo gradum erigunt, h.e. altius tollunt: ut taceam, nos gradu non repere. 532. plana, quæ arduis et præruptis obponuntur, non plena, Col. et Ox. idemque jam conj. Dausq. conf. Heins. ad Ovid. A. A. II, 243. 534. promittere Col. quod prob. N. Heins. et recepit Lefeb. ut sit, extendere oculos, ut p. capillum ac barbam ap. Liv. VI, 16; p. tela in veterr. ed. Rom. Hirt. B. G. VIII, 9; p. ramos ap. Colum. V, 6, et ibid. VII, 8; trans maria promitti ex emendat. N. Heins. quam et adhibet ap. Lucret. IV, 687, 694.

Jamque, super clades atque inportuna locorum, 540 Inluvie rigidæque comæ squalore perenni Horrida semiferi promunt e rupibus ora; Atque effusa cavis exesi pumicis antris Alpina invadit manus, adsuetoque vigore Per dumos, notasque nives, atque invia pernix 545 Clausum montivagis infestat cursibus hostem. Mutatur jam forma locis: hic sanguine multo Infectæ rubuere nives: hic, nescia vinci, Paulatim glacies sedit tepefacta cruore; Dumque premit sonipes duro vestigia cornu, 550 Ungula perfossis hæsit comprensa pruinis.

540 seq. Cf. Liv. XXI, 33; Polyb. III, 51... 53. 542. semiferi, barbari homines montani. 547. sanguine multo ob stragem Pœnorum Alpinorumque. 550 seq. Cf. Polyb. III, 55, et Liv. XXI, 36, extr. --premit vestigia, ut ap. Virg. Æn. XI, 788.

540. super cautes, vel calles scribendum videbatur N. Heinsio. Sed super clades est, præter stragem, vel ærumnas et calamitates; vid. ad lib. I, v. 40. 543. effusa scripti; vid. not. ad II, 151. Vulgatum evulsa perperam præferebat Dausq. ut sit emphasis eos notans, qui vi quadam de novo adsumta, vel expromta se alicunde agunt; quum potius invitum ac difficilem motum innuat. 549. cruori malebat N. Heins. 551. Vulgg. compressa. Sed comprensa, vel deprensa corrig. N. Heins. et prius cum Lefeb. recepi, quia premit proxime præcessit.

Nec pestis lapsus simplex: abscisa relinquunt Membra gelu, fractosque asper rigor amputat artus. Bis senos soles, totidem per vulnera sævas Emensi noctes, optato vertice sidunt, 555 Castraque præruptis suspendunt ardua saxis.

552, 553. Nec jumentorum lapsus unica calamitas fuit, sed adcessit etiam hæc, ut pedes, in acuta et rigida glacie hærentes, frangerentur. 554. Nono id die factum, Polyb. III, 53, et Liv. XXI, 35, tradunt, et forma orationis ut ap. Virg. Æn. III, 203. Drak. --per, inter, vulnera, quæ ad membra fracta et vulnerata, pugnasque cum montanis initas spectant. 555. optato vertice sidunt, ut ap. Virg. Æn. VI, 203. 556. suspendunt, vid. ad I, 128.

552. lapsu ex emend. N. Heins. tacite recepit Lefeb. abscisa, non abscissa, scripti, ut X, 52, 148. Abscidere, vel abcidere (unde abscisus, vel abcisus et abscidit, seu abcidit, media producta), ex abs, vel ab et cædere; abscindere vero (unde abscissus et abscidit, media correpta) ex ab et scindere compositum est; vid. quos Drak. ad XV, 473, laudat, Heins. ad Val. Fl. I, 837; ad Prudent. Apotheos. v. 945; Gronov. ad Liv. XLIV, 5; ad Sen. Phœniss. 194, et Muncker. ad Fulgent. I, 2; Add. Heins. ad Virg. Ge. II, 23; Æ. IV, 590, et conf. inf. ad VII, 643. 554. per scrupea, vel lubrica conj. N. Heins. 556. proruptis ed. Lefeb. qui id in quibusdam libris antt. reperiri testatur; ostendunt Med.

At Venus, ancipiti mentem labefacta timore, Adfatur genitorem, et rumpit mœsta querelas: «Quis pœnæ modus, aut pereundi terminus, oro, Æneadis erit? et quando terrasque fretumque 560 Emensis sedisse dabis? cur pellere nostros A te concessa Pœnus parat urbe nepotes? Alpibus inposuit Libyen, finemque minatur Imperio: casus metuit jam Roma Sagunti.

557 sqq. Similis oratio Veneris ap. Virg. Æn. I, 229 sq., et inpr. X, 16 sqq. Dea Romanis suis timet et de periculo ipsis inminente queritur, quasi hostis jam ad mœnia urbis esset. --mentem labefacta, ut ap. Virg. Æn. IV, 395. 558. rumpit querelas, vid. ad I, 95. 561. sedisse h.e. fixas sedes et pacem. 563. Libyen, παθητικῶς, pro exercitu Pœnorum, ut II, 311, et ap. Virg. Æn. I, 68. Auget rem, ut magis moveat Jovem; Mars.

560. ecquando non male conj. N. Heins. et recepit Lefeb. Cf. Intpp. ad Virg. Æn. III, 341. Val. Fl. II, 395.

Quo Trojæ extremos cineres, sacramque ruinam, 565 Assaracique larem, et Vestæ secreta feramus, Da sedem, genitor, tutisque jacere: parumne est, Exsilia errantes totum quæsîsse per orbem? Anne iterum capta repetentur Pergama Roma?»

565, 566. Hæc quoque δεινῶς et cum mœroris sensu dicta. Cf. Heyne ad Virg. Æn. V, 787; IX, 259, et Exc. IX, ad Æn. II. --sacra ruina, ut Trojæ cineres, vel potius Palladium διϊπετὲς, quod cum Penatibus et igne sacro etiam conjunxit Lucan. IX, 990 sq. Cf. ad I, 251. 568. Cf. Æn. III, 4. 569. Possis hæc ita explicare: An fata Trojæ bis captæ (vid. ad I, 43.) repetentur, Roma bis capta, quam primum Galli expugnarunt? an Romanis eadem, quæ Trojanis, obtingent? vel: an, Roma iterum capta, Troja restaurabitur et Pergama recidiva erunt? vel etiam: an iterum repetentur Pergama, h.e. an iterum Romani, a Trojanis oriundi, Trojam revertentur, Roma capta.

569. repetuntur R. 2.

His Venus; et contra genitor sic deinde profatur: 570 «Pelle metus, neu te Tyriæ conamina gentis Turbarint, Cytherea: tenet, longumque tenebit Tarpeias arces sanguis tuus: hac ego Martis Mole viros spectare paro, atque expendere bello.

570. Manifesta imitatio Maronis Æn. I, 254 sqq., ubi vid. Heyne, et Exc. XIV, ad Virg. Æn. VI, p. 669. Silium tamen cum eo et novis sententiis imaginibusque, et verborum ornatu contendisse videbis. Forte et respexit Æ. VI, 766... 888. Conf. ad I, 125. 573, 574. Hoc tam gravi bello Romanorum virtutem exercere et explorare, vel ex ejus eventu æstimare constitui. Causam vid. inf. IV, 603, 604, et cf. sup. v. 163 sq., et Flor. I, 13.

570. Sic Venus malebat Withof. at contra ex emend. N. Heins. reposuit Lefeb. coll. Virg. Æn. I, 325; X, 16. 571. ne refinxit Lefeb. pro neu, quod non nisi pro neve et post ne poni putat. Sed neu, seu neve, μήτε, vel ne et aut ne, præmisso ne, sive ut; vel, quod non minus usitatum est, nec, neque, et non significare, quodvis lexicon eum docere poterat.

Gens ferri patiens, ac læta domare labores, 575 Paulatim antiquo patrum desuescit honori; Atque ille, haud unquam parcus pro laude cruoris, Et semper famæ sitiens, obscura sedendo Tempora agit, mutum volvens inglorius ævum, Sanguine de nostro populus, blandoque veneno 580 Desidiæ virtus paulatim evicta senescit.

575 seqq. Romani ab antiqua virtute et severiore majorum disciplina paulatim desciscunt. Conf. præclara loca Hor. Od. II, 15, tota, et Juven. XIV, 160 seq. --ferri, belli ejusque ærumnarum. --læta domare labores, φιλόπονος, φιλοκίνδυνος, φιλοπόλεμος. 578. sedendo, vid. ad v. 142. 579. Verba Maroniana, ex h.l. explicanda, Æn. XII, 397, ubi vid. Heyne in Exc. IV. Conf. sup. ad v. 123 et 145. --mutum, ut surdum et cæcum. Cf. ad VI, 75, et Ernesti clav. Cic. --volvens, doctius quam agens, ut apud Virgil. Georgic. lib. II, vers. 295. Proprie anni se volvere, seu volvi dicuntur v.c. Æneid. lib. I, v. 234, 269; et lib. IX, v. 7; περιτελλομένων ἐνιαυτῶν, Hom. Iliad. β, 551; θ, 404. 580. Blandum venenum præclare tribuitur desidiæ, quæ in mentes hominum, illecebris ipsius inretitas delinitasque, sensim, instar veneni, se insinuat. Cf. VII, 260; XI, 550; XIII, 536. 581. senescit, conf. ad II, 457.

581. effeta in mentem veniebat N. Heins. Nihil mutat Drak., qui monet, evicta esse penitus victa. Conf. Broukh. ad Prop. IV, vii, 2; Intpp. ad Hor. Od. I, v, 8 al. Nec tamen hæc emphasis, ut vulgo fit, nimis sectanda est.

Magnæ molis opus, multoque labore parandum, Tot populos inter, soli sibi poscere regna. Jamque tibi veniet tempus, quo maxima rerum Nobilior sit Roma malis. Hinc nomina nostro 585 Non indigna polo referet labor: hinc tibi Paulus, Hinc Fabius, gratusque mihi Marcellus opimis.

584. Ad consilium Silii sufficiebat, non nisi viros bell. Pun. II claros, gentemque Flaviam, poetæ temporibus regnantem, laudasse. --maxima rerum, ut ap. Virg. Ge. II, 534, ubi vid. Burm. et Heyne. 585. Nobilior sit Roma malis, ipsis malis cladibusque animosior, major et illustrior. Drak. laudat Sidon. Apoll. V, 65; VII, 6 (ubi vid. Savar.), et verba Liv. XXVI, 41: «Ea fato quodam data nobis sors est, ut magnis omnibus bellis victi vicerimus.» Add. Liv. XXII, 37, pr. XXVII, 14, et inpr. splendid. loc. Hor. Od. IV, 53... 68, ubi vid. Jani. 586. Paulus, L. Æmilius Paulus, Macedonici pater, animæ magnæ prodigus, superante Pœno, Hor. Od. I, xii, 37. 587. gratusque mihi Marcellus opimis, vid. ad I, 133.

585. huic R. 3. 587. gratisque malebat N. Heins.

Hi tantum parient Latio per vulnera regnum, Quod luxu, et multum mutata mente nepotes Non tamen evertisse queant. Jamque ipse creatus, 590 Qui Pœnum revocet patriæ, Latioque repulsum Ante suæ muros Carthaginis exuat armis. Hinc, Cytherea, tuis longo regnabitur ævo.

590 sq. Jam natus est P. Scipio Africanus; cf. var. lect. et VII, 487 sq. 593. Postea Imperatores, seu Augusti diu summæ rerum præerunt.

591. revulsum conj. Drak. et recepit Lefeb. coll. VII, 489, et XVI, 636; quum Scipio, bellum in Africam transferendo, Hannibalem ab Italia invitum abstraxerit (extorserit Flor. II, 6, extr.), non vero repulerit, numquam in Italia cum eo congressus. Sed quoties repellere δεινῶς pro arcere, avertere, dicitur?

Exin se Curibus virtus cælestis ad astra Efferet, et sacris augebit nomen Iulis 595 Bellatrix gens baccifero nutrita Sabino.

594. Sequitur nunc Flaviæ gentis elogium, splendidissimo verborum ornatu expressum, et v. 607 sqq. ubi de Domitiano agitur, quo regnante poeta carmen hoc composuit, in summam turpemque adulationem compositum, quæ eo magis displicet, quod Jupiter loquitur. Quodammodo tamen, si non defendi, certe excusari potest, si miseram illorum temporum hominumque doctorum conditionem reputaveris. Hinc similia poetarum loca v.c. Val. Fl. I, 7 sq., et inpr. Statii passim obvia. Huc adcedit, quod Silius h.l. res Romanas vaticinio exponit, unde facile ad graviorem spiritum adsurgere, resque amplificare et ad miraculum evehere poterat. --Tum regnabit «gens Flavia, obscura illa quidem, ac sine ullis majorum imaginibus, sed tamen reipubl. nequaquam pœnitenda,» ex Sabinis orta, quorum princeps urbs Cures, vid. Sueton. Vesp. c. 1, 2 et 12. 595. Augebit numerum sacrorum h.e. Divorum, consecratorum Cæsarum; nisi malis sacris pro substant. et Iulis pro Iuliis, seu Iuleis adcipere, ut sensus sit: augebit numerum sacrorum imperialium (ut Iuleæ olivæ et habenæ, ap. Martial. IX, xxxvi, 9, et civ, 15), vel flaminum, quales primum D. Julius Cæsar, et deinde Cæsares Juliæ gentis habuerunt, addito Flavialium collegio, quod una cum templo splendidissimo patri fratrique sacravit Domitianus. De utroque vid. Suet. Domit. 4, 15 et 17. VV. DD. ad Val. Fl. I, 15; Panuin. Civ. Rom. c. 27; Reines. Inscr. 49; et Spanh. de V. et P. N. p. 611 (T. II, p. 276). 596. Sabino agro baccifero, olivis abundante; cf. Martial. IV, iv, 10; Virg. Æn. VII, 711; Juven. III, 85. --Sabinum de Vespasiano, et mox patrem de Marte, vel Romulo adcipit Lefeb. Male!

595. Versus hic in edd. Marsi operarum errore, (nam in Comment. eum illustravit) et hinc temere in aliis prorsus omittitur, in Parm. autem et Med. sequenti postponitur. Exseret Col. et R. 3; quod respuit N. Heins. sed restituit Lefeb. et placere potest, quia ignobilitatem gentis Flaviæ, nunc primum in lucem quasi protractæ, vividius exprimit; vid. not. et ad I, 30. Forma tamen orationis paullo insolentior est et durior; sacris Iülis Parm. vid. Heins. ad Val. Flacc. I, 9; Iulus scripti, R. 3. Med. Vulgo Iuli. [“ad I, 30”: in Not.] 596. bacifero quidam, prob. N. Heins. ad VIII, 134, et XV, 535; quibus locis Drak. monet, utroque modo scribi posse, etsi non desint, qui ita distinguant, ut bacca sit fructus arboris, baca vero gemma, unio. Utrumque tamen in optimis MSS. plerumque baca dicitur; pacifero edidit D. Heins. et conj. Voss. ad marg. ed. Junt. Male! [“XV, 535” recte XV, 532]

Hinc pater ignotam donabit vincere Thulen, Inque Caledonios primus trahet agmina lucos: Compescet ripis Rhenum, reget inpiger Afros, Palmiferamque senex bello domitabit Idumen. 600

597. pater, Vespasianus, vincet Caledonios (in Britannia barbara, nunc Scotia), h.e. Britannos. Vid. Sueton. Vespasian. cap. 4; Tacit. vit. Agricol. cap. 13 et 17; Valer. Flacc. lib. I, 7 seq. --donabit vincere, al. dabit, δώσει, Hom. Conf. supra vers. 136. --Thule extremi septemtrionis insula, veteribus ignota, quorum alii Schetlandiam, alii Islandiam, alii denique Scandinaviæ penins. (Sueciam et Norwegiam) intellexisse putantur. Cf. Ill. Voss. ad Virg. Ge. I, 30; Dietz. ad Mel. III, 6, p. 57, Schwedische Bibliotek, P. I, §. 12, p. 22 seq.; Cel. Schlözer. Allgem. Nord. Gesch. (Allgem. Welthistorie, T. XXXI), p. 14... 20, 62, 70, 160 seq., 201 sq. «Insulam Vecten, Britanniæ proximam, in ditionem redegit,» teste Suet. c. 4. Pro ea Thulen posuit poeta. 598. lucos, silvam Caledoniam, notam ex Ptol. Flor. I, 17; Plin. IV, 16; Cæs. b. Gall. III, 10. 599. «Legatus legionis in Germaniam missus est, et sortitus Africam integerrime, nec sine magna dignatione, administravit,» Sueton. c. 4. --Rhenum, ejus adcolas. 600. Senex Judæam in provinciæ formam rediget. Vid. Suet. c. 4; Tac. Hist. I, 10; III, 4; V, 10. --Palmiferam Idumen, cf. VII, 456; et Virg. Ge. III, 12, ubi vid. Heyne.

597. Hinc, non Huic, scripti et edd. antt.

Nec Stygis ille lacus, viduataque lumine regna, Sed Superum sedes, nostrosque tenebit honores. Tum juvenis, magno præcellens robore mentis, Excipiet patriam molem, celsusque feretur, Æquatum imperio tollens caput: hic fera gentis 605 Bella Palæstinæ primo delebit in ævo. At tu transcendes, Germanice, facta tuorum, Jam puer auricomo præformidate Batavo.

601, 602. Cf. Virg. Ge. I, 503; Æn. I, 289, 290; et Hor. Od. I, ii, 45 sq. --viduata lumine regna, ut ap. Virg. Cul. v. 372, ubi vid. Intpp. 603. juvenis, Titus. --præcellens robore mentis, cf. Suet. Tit. c. 3; Tac. Hist. II, 1. 604. molem patriam, paterni imperii; vel majestatem et potentiam patris. Vide Gronovii Observat. I, 21 extr. 606. Confer Sueton. ibid. cap. 5; Tacit. Histor. lib. V, i, 10 seq.; et Joseph. de b. Jud. 607. Laudes Domitiani, ut XIV, 687 sq. --Vers. 607, quod jam Drak. monuit, spectat ad expeditionem, quam anno Chr. LXX et ætatis circiter XIX, in Germanos suscepit, et ad duplicem de iis triumphum cognomenque Germanici propter victoriam imaginariam a. Chr. LXXXI, ab ipso sumtum. Vid. Dodwell. Annal. Stat. §. 8; Suet. Dom. 2, 6, 13; Tac. Agr. 39 sq.; et Hist. IV, 85 sq.; Martial. II, 2; VIII, 26 al.; Stat. Silv. I, 1; IV, 1 al. --transcendes, ut apud Sen. Troad. 702, et Thyest. 912. 608. puer ex usu Romanorum dicitur. Cf. IV, 130, 454; Duker. ad Flor. II, 6, p. 296, et simil. loc. Martial. II, 2. --auricomo Batavo, Germanis, quibus, æque ac Gallis, crinis tam a natura, quam ab arte rutilus est; cf. IV, 202, et Tac. Germ. c. 4, ubi vid. Lips.

602. sedem scripti; superam sedem, et v. 604, celsoque malebat N. Heins. 607. transcendes Oxon. Vulgo transcendens. 608. præformidate, non performidate, scripti. Britanno scripti et priscæ edd. Tum sensus h.l. est, Britannos, quibus rutilæ comæ a Tac. Agric. c. 11, tribuuntur, timuisse, ne Domitianus olim, patris exemplo, (de quo vid. not. ad v. 598) bellum ipsis inferret. Sed vulgata aptior, judice etiam Drak. Batano R. 2.

Nec te terruerint Tarpeii culminis ignes: Sacrilegas inter flammas servabere terris; 610 Nam te longa manent nostri consortia mundi. Huic laxos arcus olim Gangetica pubes Submittet, vacuasque ostendent Bactra pharetras.

609. Cf. Suet. Dom. 1, ubi vid. Ern. et Tac. Hist. III, 69... 74. --culminis, templi, ut ap. Stat. Silv. III, 202; Claud. R. P. I, 68, et laud. Stil. II, 401. 610. Sacrilegas flammas, vid. Heyne Obss. ad Tibull. III, v, 11. 611. Mundus, totius universi compages, hic pro terra adcipitur, unde nostri mundi, Drak. Sed hanc ipsam ob causam præstiterit, cælum interpretari et longa, longinqua, sera, remota. Cf. mox v. 626, 627. --mundum pro cælo dici, observant Drak. ad XII, 336; Broukh. Vulp. et Heyne ad Tibull. III, iv, 18; Ill. Harles. ad Val. Fl. I, 246 (ipse suo voluit commercia mundo Jupiter, etc.), 563, et in Anthol. lat. poet. p. 9 et 164. 612, 613. Silius imitatur morem poetarum seculi Augustei, qui in Augusti gratiam de rebus ejus Parthicis Indicisque magnifice loquuntur; quorum tamen adulatio honestior est, quoniam Augustus arma certe contra Parthos paravit, eoque tantum iis metum incussit, ut signa militaria restituerent. De Domitiano ne hoc quidem constat. Cf. tamen Dio. Fragm. 49; Stat. Silv. IV, iii, 154 al. Dausq. mentionem facit nummi ap. Occonem, quo Domitianus Cos. V, et Parthus signa reddens cusus est.

613. obtendent ingeniose emend. N. Heins. prob. Drak. Cf. XIII, 69, 341; Virg. Æn. VIII, 116, 128; Ovid. Trist. II, 227. Vulgatum defendit Schmid. et interpretatur: ostendent Parthi pharetras suas vere vacuas, et sine fraude se agere.

Hic et ab Arctoo currus aget axe per Urbem, Ducet et Eoos, Baccho cedente, triumphos. 615 Idem, indignantem transmittere Dardana signa, Sarmaticis victor compescet sedibus Istrum.

614. Innuitur duplex triumphus de Cattis Dacisque, vid. Suet. c. 6; Stat. Silv. I, i, 7; ii, 180; iv, 89 sq.; Martial. VIII, 65. --currus triumphales, ut I, 616; VI, 546 (ubi vid. Heins. et Drak.); VII, 558; IX, 635. 615. Eoos de Indis et Parthis. --Baccho cedente, cf. XVII, 648; Herman. Mythol. Lyricorum, p. 262; et Virg. Æn. VI, 805. 616, 617. De Sarmatico bello vid. Suet. c. 6; Stat. Th. I, 19 al. Cf. var. lect.

617. cætibus Put. sectibus Oxon. legibus, vel cædibus conj. Dausq. et posterius quoque N. Heins. repug. Gronov. Diatr. Stat. c. 2; ubi hanc docet esse poetæ mentem: perdomabit Istrum sedibus S., h.e. Sarmatas in sua ripa, transgressus Istrum indignantem, non illos transgressos in ripa Romana.

Quin et Romuleos superabit voce nepotes, Quîs erit eloquio partum decus: huic sua Musæ Sacra ferent; meliorque lyra, cui substitit Hebrus, 620 Et venit Rhodope, Phœbo miranda loquetur.

618. Eloquentia iis quoque Romanis antecellet, qui ea maxime inclaruere, cf. Suet. c. 20. Minervæ filium se jactabat, teste Philostr. vit. Apoll. VII, 12; VIII, 10. Sapientia Palladi Jovique par dicitur Stat. Silv. I, i, 37 sq.; et Martial. VI, 10. 619. Studium ejus poeticum turpiter laudant multi v.c. Quintil. Inst. Or. IV; Proœm. et X, i, 91; Val. Fl. I, 12 sq. (ubi vid. Heins.); Tac. Hist. IV, extr. Plin. in Præf. Stat. Ach. I, 14. --huic sua Musæ Sacra ferent, poetæ in ejus honorem carmina scribent, vel tanquam fautor et princeps poetarum coletur. Sed proprie hæc intelligere, a reliqua adulatione vix abhorret. 620. melior lyra, etc., vincet ipsam Orphei Thracii lyram, quæ tamen fluviorum retardavit cursum, et montes silvasque secum duxit; cf. Hor. Od. I, xii, 7 sq., et a Drak. laudatum Occonis numisma XVII, cum duabus lyris.

619. Qui ferit Col. Qui serit e. patrum decus Put. Bisque erit corrig. N. Heins.

Ille etiam, qua prisca, vides, stat regia nobis, Aurea Tarpeia ponet Capitolia rupe, Et junget nostro templorum culmina cælo. Tunc, o nate Deum, Divosque dature, beatas 625 Imperio terras patrio rege. Tarda senectam Hospitia excipient cæli, solioque Quirinus Concedet, mediumque parens fraterque locabunt: Siderei juxta radiabunt tempora nati.»

622. Capitolium, incendio absumtum (v. 609), et a Vespasiano jam instauratum, (Suet. Vesp. 8; Tac. Hist. IV, 53) sed de cælo tactum iterum restituit. Vid. Suet. c. 5; Stat. Silv. I, 6, extr. IV, iii, 16. 623. Aurea Capitolia dixit exemplo Virg. Æn. VIII, 348, ubi vid. Heyne. 624. Hæc inprimis spectant ad splendida ingentiaque templa, quæ Flaviæ genti Jovique Custodi, in Capitolio, sacravit, vid. ad v. 595; Suet. c. 5; Tac. Hist. III, 74; Martial. IX, 4 (Addita quid Latio Flavia templa polo, etc.) et 35, ubi aliarum quoque ædium mentio fit. Cf. Virg. Æn. VIII, 99. 625. Comparant Virg. Æn. IX, 642, et Stat. Silv. I, i, 76. Statio et Martiali passim Deus, Jupiter, Tonans, dicitur. Vota Jovis personam dedecent. --dature, geniture, ut VII, 492. 626. Tarda senectam Hospitia excipient cæli, sero Dii senem in consortium recipient. Cf. Hor. Od. I, ii, 45 seq. Sed poeta iterum personæ, quam loquentem ipse induxit, inmemor fuisse videtur. Jupiter certe falsus fuit vates: nam Domitianus anno ætatis XLV occisus est. Nec Divos quoque dedit; sed unicum habuit filium. 627. Hospitia, ut XIII, 278. --solioque Q. Concedet, cedet, vel decedet, adsurget, honoris causa. 629. Post apotheosin, Cæsares eorumque liberi sidera nova fieri putabantur. Vid. Burm. ad Val. Fl. I, 19, et Ovid. Trist. V, ii, 52. Corona autem, vel caput radiatum divinitatis, sive consecrationis signum. Vid. Suet. Aug. 94; Flor. IV, 2; Plin. Paneg. c. 52, ubi vid. Schwarz. Lucan. VII, 458. Cf. Stat. Theb. I, 27 sq. --tempora, caput, nati, qui inmatura morte defunctus et consecratus est. Vid. Græv. et Ern. ad Suet. c. 3. Vocem nati pluraliter capiebat Dausq. qui Domitiano quoque filiam fuisse, Domitiam Longinam, cum Cell. et aliis putabat. Sed hanc potius uxorem ejus, ex Suet. Dom. c. 1 notam, fuisse, nec aliorum Domitiani liberorum mentionem facere Stat. Silv. I, i, 99 sq. aliosque, sed tantum patrem, filium, fratrem ac sororem memorare, jam monuit Drak. qui etiam h.l. exprimendum curavit nummum Domitiani, a Tristan. Comment. Hist. T. I, p. 348, illustratum, in quo filius stellatus conspicitur, orbique insidet, ut pater ap. Occonem, quem laudavit Dausq.

622. Ille Med., ut conj. N. Heins. et Scalig. vides Col. et Ox. Vulgatam lect. Illa etiam q. p. Fides, etc. propugnat Dausq., quia Fides passim prisca dicitur et in Capitolio colebatur. Male! Cf. quos Drak. et Heins. citarunt, Noster inf. IV, 425, 665; IX, 528; XII, 708, XIII, 733, 825; Virg. Æ. VI, 760, Gron. Obss. IV, 17. 625. Tuque o n. Deum, vel Dei malebat N. Heins.

Dum pandit seriem venturi Juppiter ævi, 630 Ductor Agenoreus, tumulis delatus iniquis, Lapsantem dubio devexa per invia nisu Firmabat gressum, atque humentia saxa premebat. Non acies, hostisve tenet; sed prona minaci Prærupto turbant, et cautibus obvia rupes. 635 Stant clausi, mœrentque moras et dura viarum; Nec refovere datur torpentia membra quiete. Noctem operi jungunt, et robora ferre coactis Adproperant humeris, ac raptas collibus ornos.

630. Cf. Liv. XXI, 36, 37, qui copiosius planiusque eadem memorat. --seriem al. ordinem. Vid. Burm. ad Val. Fl. II, 218; IV, 449. 633. humentia nive. 635. obvia forte contraria, adversa, cautibus, propter saxa aspera et abrupta; cf. VV. DD. ad Virg. Æ. III, 499. --rupes obvia cum cautibus, ad perpendiculum fere declivis; Lenz. Sed vid. var. lect. 638. Noctem operi jungunt, ut ap. Virg. Æn. VIII, 411, ne noctu quidem ab opere cessant. --coactis, densis, pluribus oneri submissis; vel incurvis, ut vertice coacto pinus, ap. Sen. Hippol. 1223.

635. turbant, non turbat, Col. et Oxon. ovia Puteol. abvia Tell. obsita conj. N. Heins. invia Burm. avia reposuit Lefeb. Quæ omnia et mihi in mentem venerunt. Cautes Alpium inviæ dicuntur Plin. XXXVII, 2, et cursibus, vel potius et cuntibus obvia rupes emend. Withof. coll. sup. v. 481, 530 sq.; IV, 518, 651; VII, 147, 307; IX, 272; Ovid. Met. III, 91, 568; VIII, 548; XI, 138; quibus locis obvium dicitur, quod conatui alicujus obstat.

Jamque ubi nudarunt silva densissima montis, 640 Adgessere trabes; rapidisque adcensus in orbem Excoquitur flammis scopulus: mox proruta ferro Dat gemitum putris resoluto pondere moles, Atque aperit fessis antiqui regna Latini. His tandem ignotas transgressus casibus Alpes, 645 Taurinis ductor statuit tentoria campis.

640 sq. Montes nudari, exui, spoliari arboribus, ut contra amiciri iis et vestiri dicuntur. Vid. Burm. ad Val. Fl. III, 332. --Mireris Silium non fecisse mentionem rei multo mirabilioris, aceti, quo infuso ardens rupes refrixerit, et magis putrefacta sit: tota quoque hæc historia, propter silentium Polybii, difficultatem adgerendarum arborum, quæ in superioribus Alpium jugis frustra quæruntur, aliasque rationes, in dubium vocata est nuper a Matthiæ in Obss. ad Liv. lib. XXI, p. 40 sq. sed defensa a Boettigero in Ephemerid. Brunsvic. Lenz. 643. pondere, saxo, resoluto, diviso, vel putrefacto igni et infuso aceto; unde putris moles, montes igne exesi, πέτρα ψαφαρὰ, ap. Appian. b. Hannib. c. 4, quem vide et Liv. XXI, 37. 644. aperit regna Latini, ostendit Latium, et viam in hanc terram pandit. 646. Cf. Polyb. III, 60; et Liv. XXI, 38, 39. --Taurini in Italia Transpadana ad Alpium radices habitabant, eorumque urbs, Augusta Taurinorum, nunc Turinum vocatur et Pedemontii caput est. Plin. III, 17. --statuit tentoria, quinto vel sexto mense, postquam ex Hispania moverat, Alpibus die XV superatis. Vid. Appian. l.c. et Liv. XXI, 38 pr. Quanam parte Hannibal Alpes transierit, ne inter antiquos quidem scriptores constitit. Vide Liv. XXI, 38; Lips. Epist. ad Belgas Cent. I, Ep. 93; Opp. T. II, pag. 826 sqq., et Folard ad Polyb.

643. putris Col. Vulgo patiens moles, quod Dausq. venuste dictum putabat pro rupes reluctari nescia, cedens et cædua, quum antea esset incædua et non nisi Herculi pervia. Male!

Interea, voces Jovis atque oracula portans, Emensis aderat Garamantum lætus arenis Bostar, et ut viso stimulabat corda Tonante: «Maxime Belide, patriis qui mœnibus arces 650 Servitium dextra, Libycas penetravimus aras. Nos tulit ad Superos perfundens sidera Syrtis: Nos pæne æquoribus tellus violentior hausit.

647 sqq. Cf. sup. v. 6... 13, et ad I, 414. 650. Belides, Hannibal, cf. II, 49. 652. Cf. Lucan. IX, 447... 497, et de campis Bactrianis Curt. IV, 7, et VII, 4. --Cf. Virg. Æn. III, 564 sq. ubi vid. Heyne. 653. violentior, ob arenas et ardorem solis.

650. Ita scripti et priscæ edd. Vulgo Belidæ, patriis qui a m. a. Sed Belida edidit Lef. quæ forma græca et N. Heinsio in mentem venerat. Cf. ad XII, 258; XIII, 71, 796; XVI, 192; Heins. ad Ovid. Epist. III, 87, et ad Virg. Æ. III, 475; VI, 126. [“XVI, 192” recte XVI, 191] 651. aras, h.e. templum Hammonis, non oras, Col. et Ox.

Ad finem cæli medio tenduntur ab orbe Squalentes campi: tumulum natura negavit 655 Inmensis spatiis, nisi quem cava nubila torquens Construxit turbo, inpacta glomeratus arena: Vel si, perfracto populatus carcere terras, Africus, aut, pontum spargens super aera, Corus Invasere truces capientem prælia campum, 660 Inque vicem ingesto cumularunt pulvere montes.

654. Ad occasum a meridie porriguntur. Cf. Cellar. Geogr. I, 1, 2, p. 7, 8; Lucan. IX, 351, 496. 655. Squalentes, cf. ad I, 211. 656. Ut ap. Hom. Iliad. μ, 157. 658. Conf. VII, 569 sq. --carcere, cf. Virg. Æn. I, 54; et Burm. ad Val. Fl. I, 584. 659. Africus et Corus venti contrarii. 660. capientem prælia, iis aptum, patentem.

654. panduntur conj. Burm. orbe scripti, R. 3; Med. Vulgatum ore ortum ex errore typogr. in ed. Marsi, qui in Comment. nostram lect. illustravit. 657. Constrinxit Put. 659. surgens Oxon. non improb. N. Heins. ut sit pro surrigens, ut porgens pro porrigens; aera, non æthera, scripti; aut (populatus) pontum, surgens super æquora, Corus perperam reposuit Lefeb., quo judice absurdam huic loco medicinam facit N. Heins., nec altius sapit Drak. quod nollem ei excidisset! 661. montes Colon. Vulgata montis non spernenda tamen, si ἀρχαϊκῶς scripta censeatur.

Has observatis valles enavimus astris: Namque dies confundit iter; peditemque profundo Errantem campo, et semper media arva videntem, Sidoniis Cynosura regit fidissima nautis. 665

662. Commentarii loco sint verba Lucan. IX, 493 sqq.; Curt. VII, 4, §. 28, 29; Plin. IV, 5; Arrian. III, 1; VI, 5. --enare pro evadere, transire, quoniam via per hos campos, ut in mari, ad astra dirigitur, quod jam monuit Drak. coll. XV, 375, et XVI, 335; Add. XVII, 370, et vid. inf. ad v. 682. 663. dies confundit iter, incertum reddit, quoniam astra non conspiciuntur. 665. Cynosura, h.l. pro quovis sidere, et reliqua ad ornatum spectant. Nam Cynosura proprie est ἄρκτος, vel Ursa minor, quæ Phœnicum, ut major, vel Helice Græcorum navigationem dirigebat, cf. Ovid. Fast. III, 107; Epist. XVIII, 149; et Trist. IV, iii, 1; Val. Fl. I, 17; Manil. I, 299 seq.; Strab. I, p. 3; Schwarz. ad German. Arat. v. 40, et Scheffer. milit. nav. vet. IV, 6.

Verum ubi defessi lucos nemorosaque regna Cornigeri Jovis, et fulgentia templa subimus, Exceptos hospes tectis inducit Arisbas. Stat fano vicina (novum et memorabile!) lympha, Quæ nascente die, quæ deficiente tepescit, 670 Quæque riget, medius quum sol adcendit Olympum, Atque eadem rursum nocturnis fervet in umbris.

666 sq. De templo Jovis Hammonis cf. Curt. IV, 7. Lucan. IX, 511 sqq.; Diodor. I, 13; XVII, 50; Herodot. II, 42; IV, 181. De vestigiis ejus etiamnum reliquis, vid. Grammaye Afric. illustr. p. 10. 669 sq. De Solis fonte, vid. Curt. l.c. Ovid. Met. XV, 309 sq.; Plin. II, 103; V, 5, ubi vid. Hard. Mel. I, 8; Diodor. XVII, 50, pag. 528, al. 589, B; Herodot. IV, 181; Arrian. III, 4, et inpr. Lucret. VI, 848 sq., ubi in causas hujus miraculi inquirit, Silioque præivisse putatur. 671. Cf. Virg. Ge. IV, 401. Sed adcendit h.l. est, illustrat; Cf. XV, 681; Claud. Cons. Mall. Theod. 78, et Burm. ad Val. Fl. III, 411, et V, 370. --medius sol, vid. ad I, 258.

667, 668. Ita Col. et Oxon. Vulgo novus versus, ab infaceto versificatore procusus, inseritur: fulgentia t. columnis Advenimus (Advehimur ant. ed. Ven. quod reponere præstat, quam attigimus, vel adpulimus, similiusve cum Dausq.) magnis, quam læta fronte (mente Put.) sacerdos Exceptos, hospes, etc. Hunc versum vel propterea delendum monet Drak., quod Arisbas hospes est, non sacerdos, a quo v. 694, distinguitur. 671. medius... accendit Col. et Put. Vulgo medium: Non male, et ne opus quidem videtur, ut tum, vel adscendit coll. Hom. Iliad. θ, 68, et Virg. Æn. VIII, 97; corrigas cum N. Heins., vel adcedit cum Drak. qui et medius sol adscendit O. ex Val. Fl. II, 444; defendi posse notat, licet ei lectio c. Col. propter antithesin, quam Silius hoc et seq. vs. captaverit, præferenda videtur.

Tum loca plena Deo, dites sine vomere glebas Ostentat senior, lætaque ita mente profatur: «Has umbras nemorum, et connexa cacumina cælo, 675 «Calcatosque Jovi lucos prece, Bostar, adora. «Nam cui dona Jovis non divulgata per orbem, «In gremio Thebes geminas sedisse columbas? «Quarum, Chaonias pennis quæ contigit oras, «Inplet fatidico Dodonida murmure quercum. 680

673. loca plena Deo, sc. silvas, in quibus oraculum erat. Cf. Lucan. IX, 522. --dites sine vomere glebas, sponte frugiferas, cf. Lucan. IX, 420 seq.; Curt. IV, 7, §. 16. 675. cacumina nemorum. 676. Calcatos, sæpius visitatos, quia locus ipsi sacer; vel, quod D. Heins. jam monuit, habitatos, ut χορεύων ap. Musæum, v. 48, pro ναίων. 677. De origine oraculi cf. Herodot. II, 54... 57, Jac. Gronov. ad Steph. Byzant. Fragm. de Dodone, Strab. VII, p. 329, al. 506. Triglandi Conjectan. in Thes. Antiq. Gr. T. VII; Parrhas. ad Claud. de R. P. I, 31; Serv. ad Virg. Ecl. IX, 13, et D. Heins. ad h.l. qui omnes fere fabulam inde ortam putant, quod πελειάδες et columbæ et mulieres fatidicæ dicuntur, et columbæ fuerunt subjectum τῶν ἐνταῦθα μαντευομένων, singularisque earum in vaticiniis usus, vid. et Tiraq. ad Alex. ab Alex. VI, 2, et Aristoph. in Avib. 720 sq. 678. In gremio Thebes, ἐν Θήβῃσι, sed ταῖς Αἰγυπτίῃσι, ut κόλπους λειμώνων ap. Aristoph. in Ranis, D. Heins. Cf. Drak. et ad II, 574. Sunt vero etiam, qui fabulentur, has columbas e gremio Thebes, virginis, evolasse. Lefeb. hæc notat: «An hæc ficta e Theba q.d. arca Noachi, qui columbas emisit? Valde suspicor.» Sed veremur, ut multis id adrideat. 679. Chaonias oras, Epirum. cf. Intp. ad Virg. Ecl. IX, 13; Ge. I, 8, et Prop. I, ix, 5.

680. Dodonida R. 2; prob. Lefeb. murmure, non munere, scripti et editi ante Marsum, ne improb. quidem Dausq. Conf. v. 698. Chaonis quercus loquax Sen. Herc. Œt. 1623, de silva Dodonæa, in qua columbæ oracula reddunt, quod vel ex Hom. Odyss. ξ, 328; π, 233, notum.

«At quæ, Carpathium super æquor vecta, per auras «In Libyen niveis tranavit concolor alis, «Hanc sedem templo Cythereia condidit ales: «Hic ubi nunc aram lucosque videtis opacos, «Ductore electo gregis, (admirabile dictu!) 685 «Lanigeri capitis media inter cornua perstans «Marmaricis ales populis responsa canebat.

681. Mare Carparthium pars maris Ægæi, a Carpatho ins. (hod. Scarpanto) inter Cretam et Rhodum sic dicta. Sed quare columba tam late vagatur? Poeta forte v. 678, Thebas Bœotiæ perperam innuit, non Ægypti urbem, a qua Hammonii non nisi decem dierum iter aberant, teste Herodoto IV, 181. 682. niveis, vid. V.L. Nota D. Heins. hæc est: «Nigræ πελειάδες sunt: πέλον enim τὸ μελανίζον χρῶμα, nigricans color; unde et bovem nigram πέλλην dicunt, et πελίωμα τὸ μέλαν.» --concolor Afris fuscis, sed Lefeb. judice, quia voc. Libye, ab orientali Lub, significat nigrum, ustum. --tranare, ut nare, seu enare, pro volare. Cf. XII, 95; XIII, 185, 238. Hinc pennarum et alarum remi XII, 98; Ovid. Met. V, 558; remigium alarum Lucret. VI, 743; Virg. Æn. I, 301, et VI, 19, ubi vid. Heyne. εἰρεσία πτερῶν Lucian. in Timone, T. I, p. 183, edit. Schmid. (Chrestom. Gr. Stroth. p. 166.) Cf. ad v. 662; Cerda ad Virg. Ge. IV, 59, et Æn. IV, 245; VI, 16; Heins. ad Ovid. A. A. II, 47, et Drak. inf. ad XII, 98, ubi verba Aristophan. in Avib. τὼ πτέρυγε ναυστολεῖν et Nonn. Dionys. XXXI, 15: νηχόμενος πτερύγεσσι excitat, et contra volare de navi monet dici, ut διαπτᾶσθαι Eurip. Med. 1, unde ἐρετμὰ, τάτε πτερὰ νηυσὶ πέλονται ap. Hom. Odyss. λ, 124; de quo vid. Cerda ad Virg. Æn. III, 520, et Barth. ad Claud. Cons. Hon. VI, 38. 683. Cythereia ales, columba, Veneri sacra. 685... 687. De columba, quæ medio arietis capiti insidens oracula ediderit, vid. Turneb. Advers. XIV, 18; Dempster. paralip. ad Rosini Antt. Rom. II, 5, et inpr. Beger. Thes. Brandenb. T. III, p. 221 sq., unde Drak. gemmam h.l. exprimendam curavit.

682. Vox niveis et contextui et fabulæ adversatur; vid. Herodot. II, 57 al. Hinc furvis conj. N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Met. III, 273; piceis Burm. nigris Drak. et Beger. Thes. Brandenb. T. III, p. 222, quod et mihi in mentem venit et a Lefeb. receptum video; liveis Dausq. voce inaudita et metro contraria. 683. templo, non primo, Col. et Oxon. non repug. Dausq. 684. nunc arma scripti constanter, unde aram cum Drak. dedi, suadente N. Heins. Vulgo aras. 685. Ductori non male emend. N. Heins. Idem v. 690, malebat tenuere scil. æthera. Sed vid. not. Ibid. pavore in scriptis, suffrag. Dausq. vid. ad v. 31, et ad I, 82. Vulgo favore, quod operarum errore in ed. Lefeb. relictum. [“ad v. 31, et ad I, 82”: in Nott.]

«Mox subitum nemus atque annoso robore lucus «Exsiluit, qualesque premunt nunc sidera quercus, «A prima venere die: prisco inde pavore 690 «Arbor numen habet, coliturque tepentibus aris.»

688. subitum, subito enatum, unde exsiluit. 689. premunt, alias feriunt, vel tangunt vertice. 690. venere, provenere, crevere, ut ap. Virg. Ge. I, 54, et II, 11. --pavore, vid. ad I, 82. 691. Arbor numen habet, vid. ad v. 499, 673, et cf. X, 167; Gronov. Obss. I, 13, pag. 111, et Intpp. ad Virg. Ge. II, 16.

Dumque ea miramur, subito stridore tremendum Inpulsæ patuere fores, majorque repente Lux oculos ferit: ante aras stat veste sacerdos Effulgens nivea, et populi concurrere certant. 695 Inde ubi mandatas effudi pectore voces, Ecce intrat subitus vatem Deus: alta sonoro Conlisis trabibus volvuntur murmura luco, Ac major nota jam vox prorumpit in auras:

694. ferit, vid. ad II, 580, et Drak. ad h.l. 697. Cf. Virg. Æn. VI, 45 sq., 77 sq. Deus dicitur intrare (Stat. Achill. I, 514.) ut insidere, inrumpere (Lucan. V, 167; Stat. Th. X, 341), possidere, inplere, inhabitare, incolere vatem, qui ita plenus et totus Dei, ὅλος τοῦ θεοῦ, vel κάτοχος ἐκ τοῦ θεοῦ et ἔνθεος fit, (Phœbo intrata sacerdos XII, 323.) et deum pectore adcipit, tenet, vel suspirat (IV, 777), ut contra, furore cessante, excutit. Cf. ad I, 124; Burm. ad Val. Fl. I, 207; IV, 445; VI, 673; Heyne ad Virg. Æn. V, 679. --alta murmura, ut alta vox. 698. Conlisis trabibus, arboribus sono quasi percussis et repercussis. 699. major nota vox, ut ap. Val. Fl. II, 226.

«Tenditis in Latium, belloque agitare paratis 700 «Assaraci prolem, Libyes: cœpta aspera cerno, «Gradivumque trucem currus jam scandere, et atram «In latus Hesperium flammam exspirare furentes «Cornipedes, multoque fluentia sanguine lora.

700. Cf. ad I, 125, et Virg. Æn. VI, 83 seqq. --agitare, cf. ad I, 146. 701. Assaraci prolem, cf. v. 566, et Virg. Æn. I, 284. Libyes, o Pœni, vid. ad I, 189. 702, 703. flammam atram, atri belli, et æstum furoris.

701. Vulgarem distinctionem, prolem: Libyes cœpta, etc. sustulit N. Heins.

«Tu, qui pugnarum eventus, extremaque fati 705 «Deposcis, claroque ferox das vela labori, «Invade Ætoli ductoris Iapyga campum: «Sidonios augebis avos, nullique relinques, «Altius Ausoniæ penetrare in viscera gentis; «Donec victa tibi trepidabunt Dardana regna. 710 «Nec ponet pubes unquam Saturnia curam, «Dum carpet superas in terris Hannibal auras.»»

705. extrema, finem, eventum. 706. Deposcis, scire cupis. --dare vela labori, ut famæ ap. Martial. VIII, 70; pro studere, operam dare; vel summo studio ad laborem perficiendum adcelerandumque ferri, quo forte sensu vela dare fatis, h.e. mandatis consiliisque deorum, dixit Virg. Æn. III, 9, et contra vela contrahere Hor. Od. II, 10, extr. 707. Pete Cannas, vid. ad I, 51 et 125. 708. augebis avos, h.e. majorum gloriam, ut αὔξειν, ὀφέλλειν. --nulli relinques, sc. gloriam et famam, h.e. permittes, concedes, adeoque nemo poterit. 711. Romani non sine timore et bello erunt. 712. Cf. Virg. Æn. I, 387, 388. --In hoc Hammonis oraculo, sicut in toto Silii poemate, continuam Virgilii imitationem deprehendere est, quæ, licet aliquando felicior, sæpius tamen ibique præsertim pallet, et quasi Maroniani solis radios caliganti orbe jam debiles remittit. Non ita profecto vaticinatur Cumæa illa sacerdos, quum, vere Deo præsente plena, nec jam mortale sonans, divina voce, Horrendas canit ambages, antroque remugit. Ed.

Talia portabat lætis oracula Bostar, Inplebatque viros pugnæ propioris amore.

* * * * * * * * *

Errata: Liber III

26-27n. ἱερᾶς στολῆς καὶ χλιδῆς [κα] 42n. Antiquarische Aufsätze [Auffätze] 97 sqq. n. [97 solum] 176n. [175] 222n. [122] 236n. Val. Max. ii, 2 [sic scriptum: vel pro II. vi. 2? Val. Max. II. vi. 2 “punicis in proelio tunicis utebantur”] 239n. Callim. H. in Lav. Pall. [h. in ...] 278v. falcatus in harpen emend. N. Heins. quod prob. Drak. [qnod] 362n. colonia, quibus יבושה, Jebuso [יכושה] 374v. ἀοριστῶς [ἀοριςτῶς] 380v. [330] 395v. Voss. ad Mel. II, 11, p. 133 [incertum vel II.ii vel II.11] 396n. Pausan. Hellad. VI, p. 378 [Pausan. Eliac.] 479n. periculosissimi [periculossimi] 712. ... in terris Hannibal auras.»» [auras.»]

* * * * * * * * * * * * * *

C. SILII ITALICI

PUNICORUM

LIBER QUARTUS.

ARGUMENTUM.

De Hannibalis tam audaci trajiciendarum Alpium consilio, et felici ejus effectu, tristes nuntii Romam veniunt, unde summa quidem in urbe et agriis trepidatio oritur, sed Patribus auctoribus magno quoque animo bellum comparatur; 1-38.

Interea Hannibal, quum Gallos, Padi adcolas, donis ad defectionem sollicitasset, castra ex Taurinis movet, et P. Cornelii Scipionis consulis, cui ex Massilia redeunti obviam venerat, vestigia persequens ad Ticinum amnem raptim contendit; 39-55.

Ibi duces militum animos ad pugnam adcendunt; 56-89.

Et, ad exploranda circa loca cum parte equitum progressi, ad prælium se expediunt; 90-100.

Primus omnium Bogus auspex, ex læto prodigio certam victoriæ spem augurans, telum in Romanos emittit; 101-142.

Quo facto in prima Pœnorum acie pugnam capessunt Boii, duce Cryxo, qui magnam hostium stragem edit; 143-188.

Quam dum ulcisci conatur Quirinus, a Vogeso interficitur; 189-215.

Impetum vero Gallorum, quibus multo successu audacia crescit, fortiter propulsat Scipio consul, qui ingenti eos cæde prosternit; 216-247.

Et Cryxum, insolentius se jactantem, in singulari, ad quod eum provocaverat, certamine, hasta trajicit; 248-299.

Ubi Gallos, ducis nece consternatos, terga vertere videt Magus, equites Pœnorum in primam aciem deducit: quo facto, diu dubio utrimque eventu pugnatur; 300-323.

Postremo Hannibal suis auxilio adcurrit, magnumque hostium numerum cædit; 324-354.

Forte in utroque tum exercitu trigemini erant fratres, qui inter duas acies infestis armis concurrunt, et mutuis vulneribus confossi cadunt; 355-400.

Mox fœdam Romanorum fugam sistit Scipio, et in confertissimos hostes inruit; 401-416.

Præsentissimum Consulis periculum repellitur auxilio Martis, a Jove missi, et interventu tum primum pubescentis filii, qui, Deo adjuvante, per densos hostes viam sibi ferro facit, multisque occisis patrem, gravi vulnere saucium, in conspectu Pœnorum, admiratione tam egregii spectaculi obstupefactorum, humeris suis ex acie reportat; 417-479.

Noctis interventu prælium dirimitur, et quarta ejus vigilia Scipio tacito agmine profectus ad Trebiam fluvium, in colles, equiti inpeditiores, aciem erigit, ubi Ti. Sempronius Longus Consul, compositis Siciliæ rebus, collegæ conjungitur; 480-497.

Ibidem Hannibal, secunda fortuna ferox, trajecto Pado, castra communit; et, ne quod rei gerendiæ præmitteret tempus, hostes ad novam pugnam, elicit, quam et Sempronius, vir fortis gloriæque cupidus, non detrectat; 498-524.

Magna tum cæde ab utroque perpetrata, Romani postremo pedes referunt, ripamque fluvii, qui nocturno imbri adcreverat, petunt, ubi alii inter cunctationem ingrediendi ab hostibus trucidantur, alii vero nive, nimbo, intoleranda vi frigoris, paludibus et undis absumuntur; 525-597.

Terror stragesque augetur, ubi elephantos quoque aquam ingredi vident, quos tamen mox, Fibreni exemplo incitati, verutis fortiter conjectis necant; 598-621.

Quin ipsam Romanorum pugnam restituit Scipio consul, qui licet vulnere, ad Ticinum adcepto, adhuc debilitatus, suis repente auxilio venit, et Trebiam hostium cadaveribus replet; 622-637.

Fluvius, id graviter ferens, magna vi ac mole aquarum super ripas effunditur; et in Consulem inruit, quem Vulcanus, precibus Veneris motus, præsenti periculo eripit, flamma undique excitata, qua vis undarum coercetur; 638-697.

Uterque deinde exercitus in hiberna concedit; et Romæ C. Flaminius, vir temerarius, et victoria, in priore consulatu a Boiis reportata, ad intolerabilem superbiam inflatus, Consul creatur; 698-721.

Lætus hic nuntius a Junone, in deum præsidem Trasymeni lacus conversa, ad Hannibalem perfertur, qui extemplo Apenninum quoque transire conatur, et, vi tempestatis in paludibus, præter homines et jumenta, altero etiam oculo amisso, in Etruria ad Trasymenum lacum castra locat; 722-762.

Dum hæc in Italia geruntur, Carthagine Patres, Hannonis sententia et sorte commoti, parvum Hannibalis filium Saturno inmolandum decernunt; sed Imilces lamentatione ad misericordiam adducti, patris arbitrio permittunt, sortemne respuere malit, an adcipere? 763-807.

Hannibal, legatis benigne exceptis, pro filio, cujus mortem deprecatur, se aliquot hostium millia diis patriis inmolaturum esse vovet, et, exercitu quadrifariam diviso, ad pugnam se expedit; 808-829.

Fama per Ausoniæ turbatas spargitur urbes, Nubiferos montes, et saxa minantia cælo Adcepisse jugum, Pœnosque per invia vectos; Æmulaque Herculei jactantem facta laboris Descendisse ducem: diros canit inproba motus, 5 Et gliscit gressu, volucrique citatior Euro Terrificis quatit adtonitas rumoribus arces.

2. saxa minantia cælo, ut ap. Virg. Æn. I, 162; cf. Burm. ad Val. Fl. IV, 178. 3. Adcepisse jugum, h.e. superata esse. 4. Cf. I, 510; II, 356; III, 91, et Liv. XXI, 41. --jactantem, v.c. II, 356; XI, 136, ap. Liv. XXI, 41 et 48, quæ loca jam laudavit N. Heins. --Herculei labores, ut ap. Horat. Od. I, iii, 36, vid. inf. ad v. 599. [5.] inproba fama, quæ mala et tristia vulgat. 6. Hæc petita e Virg. Æ. IV, 173 sq. 7. arces, vid. ad I, 7.

4. Ita in c. Col. legitur; Herculeo labori in mentem veniebat N. Heins. jactatum fama Put. jactantem fama ed. Lefeb. operarum haud dubie incuria. Vulgo jactatur fama. 5. diro c. i. motu malebat N. Heins. 7. aures ant. ed. Veneta, prob. N. Heins. Cf. ad II, 580. Vulgatum confirmat Drak. similibus locis Val. Fl. I, 743; II, 122; V, 273; et inpr. Virg. Æ. IV, 187. Cf. not. ad III, 436. Schmidio videtur elegans esse traductio ab ariete, qui propr. quatit muros. [“ad II, 580”: in Not.]

Adstruit auditis, docilis per inania rerum Pascere rumorem vulgi, pavor: itur in acres Bellorum raptim curas; subitusque per omnem 10 Ausoniam Mavors strepit, et ciet arma virosque.

8. Subitus belli adparatus, metusque Hannibalis adventu incussus, magno orationis ornatu et copia adumbratur. Silio autem ante oculos fuit Virg. Æn. VII, 623... 640. --Adstruit ut adnectit XI, 604; XV, 808, pro adfingit, plura addit, ut metus solet. Drak. cf. VI, 557; Claud. b. Get. v. 227, et verba Liv. XXIX, 3, Omnia in majus metu augente, etc.

8. verum rumorem placebat aliquando N. Heins. coll. Claud. Eutrop. II, 470.

Pila novant, ac detersa rubigine sævus Induitur ferro splendor; niveumque repostæ Instaurant galeæ coni decus: hasta juvatur Amento; revocantque nova fornace bipennes. 15

13. ferro, gladio, cujus splendida acies terrorem incutit mortemque minatur, unde sævus. 14. hasta juvatur Amento, hastis amentum addebatur, ut eo fortius et majori cum impetu adigi possent, Drak. Conf. ad I, 318.

13. niveumque... coni (φάλου) decus, Colon. et Tell., h. cristas, seu jubas, λόφον, ut gloria coni ap. Stat. Th. VIII, 706, et inf. X, 400. Vulgatam lect. juvenumque, quæ errore typogr. in ed. Lefeb. remansit, prob. Dausq. (qui tamen juvenesque malebat) et Barth. quod juvenes armorum ornatu maxime (an vero et soli?) capiantur, nec omnes cristæ nivei coloris fuerint. Neuter vidit, niveum esse epith. ornans, ut II, 399; ap. Stat. Th. IV, 130, al. reposti frustra volebat N. Heins, quum conus, non galea reponatur. 15. revocantque Col. Ox. R. 2, h.e. reficiunt; vid. Gronov. Obss. II, 19; recoquuntque ingeniose corrig. Bentl. ad Hor. Od. I, 35, 38; prob. Drak. cui nostra lectio inaudita et ex antiqua scribendi ratione recocunt orta videbatur, quod firmari potest loco Virg. Æ. VII, 636. Vulgo renovantque; in quo Dausq. adquiescit, quum tamen novant modo præcesserit; recoquuntque novas conj. Lefeb. Male!

Conseritur tegimen laterum inpenetrabile, multas Passurus dextras atque inrita vulnera, thorax. Pars arcu invigilant, domitat pars verbere anhelum Cornipedem in gyros, saxoque exasperat ensem. Nec vero muris, quibus est luctata vetustas, 20 Ferre morantur opem: subvectant saxa, cavasque Retractant turres, edit quas longior ætas.

16. Conseritur, ut ap. Virg. Æn. III, 467. 17. dextras et vulnera h.e. ictus. 18. arcu invigilant, arcubus fabricandis operam dant. Cf. Virg. Ge. IV, 158, et Æn. IX, 605. --domitat in gyros, cf. Heyne ad Tibull. IV, i, 94, et Virg. Ge. III, 191. 19. exasperat, acuit, ut asperare saxo pugionem, et _ossibus sagittas_ dixit Tac. Ann. XV, 54, et Germ. 46; Drak. comparat Lucan. VII, 139 sq.

16. inultas emend. N. Heins. quia irrita vulnera subsequuntur. Sed ita ταυτολογίαν poetæ obtrudi monet Drak.

Hinc tela adcipiunt arces; ac robora portis Et fidos certant obices arcessere silva: Circumdant fossas: haud segnis cuncta magister 25 Præcipitat timor, ac vastis trepidatur in arvis. Deseruere larem: portant cervicibus ægras Adtoniti matres, ducentesque ultima fila Grandævos rapuere senes: tum crine soluto Ante agitur conjux; dextra lævaque trahuntur 30 Parvi, non æquo comitantes ordine, nati. Sic vulgus traduntque metus, nec poscitur auctor.

23. robora, obices ligneos, ut ferratæ robora portæ dixit Stat. Th. X, 505. [24.] fidos obices, ut fidus ensis, fidelis lorica, ap. Virg. Æn. VII, 640; IX, 707, et firma objice, ap. Ovid. Metam. XIV, 780; cf. I, 489, XIII, 252. 25. ut VII, 349 seq. Comparant verba Ciceronis Philipp. II, 36, timor non diuturnus magister officii; et Plinii Epistol. VII, 17, timor est emendator acerrimus. --Confer Lucan. lib. I, v. 484 sq., et Valer. Flacc. lib. II, v. 163 sq. 28. ducentes ultima fila, quæ propr. Parcæ ducunt. Conf. Virg. Æn. X, 815. 30, 31. Cf. Virg. Æn. II, 723, 724. 32. Sic vulgus metu fugaque sua timorem injicit aliis, nec quæritur, quisnam sit auctor rumoris. Cf. Lucan. l.c. Possis etiam tradunt metus interpretari, narrant metuenda. Cf. Val. Fl. II, 166, ubi vid. Burm.

23. ast contra omnes libros scripsit Lefeb. ne admonito quidem lectore. 26. agris Col. armis Ox. 32. Sic vulgus (sc. facit); traduntque metus, vel Dira serunt, creduntque metu, vel Sic vulgus; crescuntque metus conj. Withof.

At Patres, quanquam exterrent inmania cœpta, Inque sinu bellum, atque Alpes et pervia saxa Decepere, tamen crudam contra aspera mentem 35 Et magnos tollunt animos: juvat ire periclis Ad decus, et dextra memorandum condere nomen, Quale dedit nunquam rebus Fortuna secundis.

34. In sinu, in intima Italia, ut VI, 652; Tac. Hist. III, 38; Sallust. Catil. 52 (al. 56), §. 35, et Claud. Eutrop. II, 575. 35. crudam, vid. ad I, 405. [36.] juvat ire, etc. Cf. I, 570. 37. condere, vid. ad III, 71.

34. nec pervia, vel impervia saxu emend. Schmid. quum Alpes ut non perviæ semper jactentur, et, si perviæ sint, in iis non poni possit spes, Pœnum eas non transcensurum. Sed Alpes, quas Hannibal primus præter omnium opinionem pervias fecerat, decepere, quia eas hominibus impervias esse putaverant. 35. Decepere scripti et editi ante Martin. Herbipol., qui primum Accepere dedit. Conf. Gronov. Obss. III, 20.

Sed Libyæ ductor tuto fovet agmina vallo, Fessa gradum, multoque gelu torpentia nervos; 40 Solandique genus, lætis ostentat ad Urbem Per campos superesse viam, Romamque sub ictu. At non et rerum curas, consultaque belli Stare probat, solusque nequit perferre quietem.

39. fovet Liv. XXI, 37, quies fessis data triduo. 41. Cf. Liv. XXI, 35. --Solandique genus, ut fere ap. Virg. Æn. VIII, 487, et Val. Fl. II, 195. 42. Per campos, patentem et expeditam. --sub ictu, in præsentissimo periculo et tam propinquam, ut fere sub ictum quasi detur. Cf. I, 528; V, 46, 549; VIII, 309. Similiter sub cuspide XII, 277. 43. At non et, ut sed non et, ac contra sed tamen et, de quo vid. Heins. ad Ovid. Metam. IV, 273, et ej. Epist. III, 4; ad Claud. Cons. Hon. IV, 500. 44. Stare, quiescere, cessare, ut I, 341; XII, 41; XIII, 37.

40. gradu e Col. recepit Lefeb. et exponit erependo gradu, gravissant sur les roches; respiciens forte ad III, 529. Sed olim potius gradu scriptum, vel ultima litera voc. gradum a prima vocis seq. absorpta, judice Drak.

Armiferæ quondam prisca inter tempora gentes 45 Ausonium invasere latus, sedesque beatas, Et metui peperere manu: mox inpia bella Tarpeius pater et capti sensere Quirites.

45 sq. Armiferæ gentes, ut XV, 172, sunt Galli, qui priscis temporibus Tarquinii Prisci Italiæ partem, quæ postea Gallia Cisalpina dicta est, occuparunt, ac fortitudine sua circumjacentibus populis terrorem injecerunt, mox et Romanos adgressi ipsam Romam expugnarunt, Drak. Mireris, Dausq. de Siculis, Aboriginibus, Pelasgis, Lydis, Tyrrhenis cogitasse. Hannibal quietem, quam exercitui dederat, ipse non capit; sed hoc temporis spatio utitur ad Gallos sibi jungendos, et junxisset, ni subito eos adventus Consulis obpressisset. Liv. XXI, 39. [47.] metui, metum, peperere manu, perfecere ut metuerentur, ut fere XVI, 15. 48. Tarpeius pater, Jupiter Capitolinus, pro ipso Capitolio, quod a Gallis obsidebatur.

Hic dum sollicitat donis, et inania corda Ac fluxam morum gentem fovet, armaque jungit; 50 Jam consul, volucri pervectus litora classe, Scipio Phocaicis sese referebat ab oris; Ingentesque duces, pelagi terræque laborem Diversum emensos, propiora pericula vallo Jungebant, magnæque aderant primordia cladis. 55

49, 50. Similiter Galli dicuntur corde leves inf. v. 708, ingenio fluxi, vaniloquum genus ac mutabile mentis, VIII, 16, 17. Cf. Liv. XXI, 39, 52; XXII, 1. [50.] fluxam, nimis mutabilem, parum firmam et constantem, ut f. fides, res, etc. 51. Cf. Liv. XXI, 26, 32, 39; Polyb. III, 41, 49, 56, 61. Poeta nimis abrupte in hæc incidit, neque certiorem fecit lectorem, cur Scipio, cujus nomen hoc loco primum legitur, Massiliæ fuerit. 52. Phocaicis ab oris, a Massilia (Marseille), urbe Galliæ Narbonensis, condita a Phocæis, seu Phocæensibus, incolis Phocææ, urbis Ioniæ (conf. XV, 168, 172 seq.; Plin. III, 4; Mel. II, 5; Strab. IV, p. 125; Tacit. vit. Agricol. cap. 4; Liv. V, 34; XXXIV, 9), non a Phocensibus, quos Justin. XXXVII, 1; XLIII, 1; et Lucan. III, 340; IV, 256, cum Phocæis confudisse videntur, errore antiquo et vulgari, de quo cf. ad I, 335. 53. labores pelagi, ad Scipionem, et terræ ad Hannibalem spectant.

49. Sic conj. Dausq. Male! 51. prævectus corrig. N. Heins. ut et VIII, 126: non male; etsi vulgata quoque ferri potest, si suppl. ad, ut V, 204; XVI, 519 al.

Namque ut, conlatis admoto consule castris, Sustulerat Fortuna moras, signumque furoris Adcensæ viso poscebant hoste cohortes; Debellata procul, quæcumque vocantur Iberis, Ingenti Tyrius numerosa per agmina ductor 60 Voce sonat; non Pyrenen, Rhodanumve ferocem Jussa adspernatos, Rutulam fumasse Saguntum, Raptum per Celtas iter, et, qua ponere gressum Amphitryoniadæ fuerit labor, isse sub armis Pœnorum turmas, equitemque per ardua vectum 65 Insultasse jugo, et fremuisse hinnitibus Alpes.

57. signum furoris, furiosi impetus, pugnæ, h.e. classicum. 59. Longior est H. oratio apud Polyb. III, 63, et Liv. XXI, 43, 44. Hispaniam debellatam esse jactat. 63. Raptum iter, vid. ad I, 569. 64. Cf. III, 513, 514, et ad II, 356. 66. Insultasse jugo, ut ap. Virg. Ge. III, 117. --fremuisse hinnitibus Alpes, ut ap. Virg. Æn. IV, 668, et XII, 922.

56. Namque en tacite refinxit Lef. puncto post cohortes posito. 57. furore Adcensæ conj. Schmid. quod et nobis in mentem venit. Sed vid. not. 59. coluntur volebat N. Heins. habitantur Drak. quacumque vagantur Iberi Livineius. Contra vocari, audire, cluere pro esse, XII, 709 et al. poni, monet Lef. At vocari alicui simpl. pro ei esse nemo facile dixerit, sed potius pro vocari ab aliquo. Præterea non omittendum est, quid et quomodo hoc, vel illud vocetur, seu audiat. Vulgata itaque lectio omnino suspecta videtur. Withof. varia tentabat: locantur Iberis, vel vocantur Ibera I. T. n. tot agmina, vel morantur Iberi, seu Iberos, (h.e. Pyrenen aliaque, quæ ipsi superare timent) vel lavantur Ibero (ut V, 161, 271; IX, 185, 195), vel armantur Iberis (ut III, 224; XI, 144), vel occantur Iberis, vel denique cavantur Iberis, ut adludatur ad auri fodinas Hispaniæ. 60. numerosa, non nemorosa, Col. Ox. Parm. memor ausa per a. frustra conj. Barth. Adv. VI, 3; quum meminerit Hannibal, quid quisque et quovis tempore gesserit. 61. ferocem Col. prob. N. Heins. ad h.l. et ad Claud. Cons. Mall. Theod. v. 53. Vulgo furentem, non minus recte. 62. Alii rutulam, vel rutilam. Conf. I, 291, 584.

Contra pulchra suos vocat ad discrimina consul: «Hostem, miles, habes fractum ambustumque nivosis Cautibus, atque ægre torpentia membra trahentem.

67. Conf. Polyb. III, 64, et Liv. XXI, 40, 41. Sed ibi castris jam ad Ticinum positis loquitur. --pulchra gloriosa; quia certam victoriæ spem ostendit. [68.] amburi, uri, καίεσθαι, ἀποκαίεσθαι, frigore, nota phrasis, vid. Drak. ad h.l. et Cerda ad Virg. Ge. I, 93. Præusti artus, membra torrida gelu, etc., ap. Liv. l.c.

En age, qui sacros montes, rupesque profundas 70 Transiluit, discat, quanto stat celsius arce Herculea vallum; et majus sit, scandere colles, An vestros rupisse globos: det inania famæ, Dum magna fuso pugna, retroque ruenti, Qua ventum est, obstent Alpes: super ardua ductum 75 Huc egere Dei, Latios ut sanguine fines Inbueret, tellusque hostilis conderet ossa.

70. sacros montes, vid. ad III, 501. 71. arce Herculea, Sagunto. cf. I, 273, vel Alpibus; vid. III, 496. --celsius, expugnatu difficilius, stat, est. 72. colles contemtim dicit Alpes. 73. det inania famæ, vanas res a se gestas laudibus efferat et celebret, Drak. qui confert VII, 217; XI, 140; XVI, 44, et monet, alio sensu ita dixisse Hor. Sat. II, 2, 95, ubi vid. Bentl. 75 sq. Hæc δεινῶς dicta. 77. Cf. ad II, 574.

71. Transiliunt, discant Put. stet, vel mox et majus si scandere corrig. N. Heins. reclam. Lefeb., quia mutatio modorum passim sit obvia. 73. vestros, non nostros, Col. et R. 2. 74. fusa ed. Paris. Colinæi, errore typogr., quem D. Heins. et Dausq. fideliter descripsere.

Scire libet, nova nunc nobis atque altera bellum Carthago, anne eadem mittat, quæ, mersa sub æquor, Ægates inter vasto jacet obruta ponto.» 80

78 sq. Liviana verba c. 41, Experiri juvat, utrum, etc.

78. nova num corrig. N. Heins. citra necessitatem. Conf. v. 72, 806, et quos Drak. laudat Perizon. Diss. de Dict. Cret. §. 40, et Bentl. ad Hor. Serm. II, iii, 166; vobis R. 2.

Hæc ait, atque agmen Ticini flectit ad undas. Cæruleas Ticinus aquas, et stagna vadoso Perspicuus servat turbari nescia fundo, Ac nitidum viridi lente trahit amne liquorem. Vix credas labi; ripis tam mitis opacis 85 Argutos inter volucrum certamine cantus, Somniferam ducit lucenti gurgite lympham.

81. Amplificavit narrationem Liv. XXI, 45 sq., et Polyb. III, 65. 82... 84. Notio aquæ liquidæ variis modis exornatur more Silii. 85. ripis, inter ripas. --mitis, lenis, placide manans, ut VIII, 537; XVI, 642, et ap. Virg. Æn. VIII, 88. 86. Cantus arguti dicuntur volucrum certamine, h.e. certatim, vel magno concentu canentium volucrum: quo sensu voces agmen et certamen a poetis usurpari, nota res est; Ern. Præstiterit, opinor, vulgata lectio Argutos inter, volucrum certamina, cantus, ut cantus per adpositionem dicantur volucrum certamina, quatenus hæ certatim canant. 87. Somniferam lucenti, propter cantum avium et lene murmur aquæ, Drak. Conf. Horat. Epod. II, 28, al.

86. certamine Col. Put. Parm. Vulgatum certamina servavit Lefeb. Recte opinor.

Jamque sub extremum noctis fugientibus umbris Lux aderat, Somnusque suas confecerat horas. Explorare locos consul, collisque propinqui 90 Ingenium, et campis quæ sit natura, parabat. Par studium Pœno, similesque in pectore curæ. Ergo aderant, rapidis equitum comitantibus alis.

89. suas, justas. 91. Ingenium, ut natura, indoles, situs, φύσις, ut XIV, 284. Plura exempla dabit Drak. ad h.l. et ad XVI, 46, it. Duker. et Freinsh. ad Flor. II, 6, n. 6.

88. fugientibus prisci tantum non omnes; nec opus tot exemplis, quot congessit Drak. fulgentibus R. 3, et alii recentt. probb. Barth. et Dausq. quia abeunte nocte splendor auroræ umbris intermicet. 89. duas horas conj. uterque Heins., h.e. vigilias. Sed hanc notionem incertam esse, et noctem apud Romanos quatuor vigiliarum fuisse, nec minus æstate quam hieme duodecim horas habuisse, docet Drak. conf. not. ad VII, 154 sqq. 91. campi frustra emend. Burm. ob præc. collis: quasi poetam non deceret orationem variare.

Verum ubi commoto docuerunt pulvere nubes, Hostem ferre gradum; et propius propiusque sonoro 95 Quadrupedum cornu tellus gemit; ac simul acer Vincentum lituos hinnitus sævit equorum: Arma, viri, rapite arma, viri; dux instat uterque. Ambobus velox virtus, geminusque cupido Laudis, et ad pugnas Martemque insania concors. 100

94. Cf. Liv. XXI, 46; et similia loca Virg. Aen. IX, 33... 39; XI, 597... 607, et 908 seq. 95. ferre, inferre, gradum, adcedere. 97. sævit, ut XIII, 600, et ap. Virg. Æn. V, 257; cf. Heins. ad Val. Fl. IV, 455. 98. Cf. XII, 169; N. Heins. ad XI, 133, vel, ubi eadem exempla congessit, ad Ovid. Met. XI, 377, et Cerda ad Virg. Æn. VII, 460. 99. velox virtus, alibi ignea et vivida. --geminus, similis, par, ut passim ap. Cic. Sic et mox concors. Ter eadem sententia exprimitur.

98. capite Col. ut VIII, 275; XII, 169. Sed τὸ rapite, ut VI. 210, efficacius esse, monet N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Met. II, 603. 100. consors conj. N. Heins. et v. 101: dirimebat, adacto Quantum inp. valet deprendere, ut ap. Cæs. B. Civ. III, 51. Sed telum tormentumve, non nodum adigi, a Schmid. jam notatum video: et prendere Put.

Haud mora: jam tantum campi dirimebat ab ictu, Quantum inpulsa valet comprendere lancea nodo; Quum subitum liquida, non ullis nubibus, æthra Augurium mentes oculosque ad sidera vertit. Accipiter, medio tendens a limite solis, 105 Dilectas Veneri, notasque ab honore Diones, Turbabat violentus aves; atque unguibus idem, Idem nunc rostro, duris nunc ictibus alæ, Ter quinas dederat sæva inter vulnera leto.

101. Cf. XII, 651; Virg. Æn. XI, 608 seq., et loca Hom. Iliad. ο, 357; π, 589; φ, 251, quæ jam comparavit Drak. qui docet, hoc spatium δουρηνεκές dici Iliad. κ, 357, ut, quod longius sit, μεταίχμιον, de quo vid. Schol. Eurip. ad Alcest. 91, et Phœniss. 1246. 102. nodo, vid. ad I, 318. 103. sq. Variavit et in usum suum convertit locum Virg. Æn. XII, 244 sq. Alia prodigia, quæ Romanis terrorem injecerint, memorat Liv. XXI, 46. 105. medio a limite solis, a m. spatio, seu via, quæ soli conficienda est, adeoque a medio cælo, seu meridie. 106. Dione, mater Veneris, et ipsa quoque Venus, vid. Barth. ad Stat. Silv. III, 5, 79; et Schwebel. ad Bion. I, 93.

105. limine R. 3; Parm. Med. non improb. N. Heins. Cf. eum et Burm. ad Virg. Æ. VI, 255. Sed quis unquam dixit, a medio limine solis venire? 106. ab honore scripti et editi ante Nicandrum, qui primus in h. dedit.

Nec finis, satiasve, novi sed sanguinis ardor 110 Gliscere; et urgebat trepidam jam cæde priorum, Incertamque fugæ, pluma labente, columbam; Donec Phœbeo veniens Jovis ales ab ortu In tenues tandem nubes dare terga coegit. Tum victrix lætos signa ad Romana volatus 115 Convertit; prolesque ducis qua parte decora Scipio quassabat puerilibus arma lacertis, Clangorem bis terque dedit, rostroque coruscæ Perstringens conum galeæ, se reddidit astris.

115. lætos, Romanis fausta portendentes. 116, 117. Ornate pro, ubi Consulis filius armatus stabat. Confer infra ad vers. 456 seq.

110. satiasve corrig. Dausq. quod prob. N. Heins. et recepere Drak. ac Lefeb. Recte, puto, quia saties, si dubiam lectionem loci Plin. VIII, 51, exceperis, non nisi ap. Juvenc. I, 637; III, 216, occurrit. 115. jactos volatus R. 3; lævos conj. N. Heins. h.e. a sinistra conspectos, quod felix augurium videbatur Romanis, ut a dextra Græcis. At lætum, seu faustum omen erat potius fuga accipitris, non aquilæ volatus; quod Drak. jam adnotasse video. 119. Præstringens ex Oxon. recepit Drak. auctore N. Heins. qui ubivis hanc scripturam intrudunt; vid. ad I, 358, et conf. v. 352; V, 24, 274; Virg. Æn. X, 344 al.

Exclamat Liger (huic Superos sentire monentes 120 Ars fuit, ac penna monstrare futura magistra): «Pœne, bis octonos Italis in finibus annos, Audaci similis volucri, sectabere pubem Ausoniam, multamque feres cum sanguine prædam: Sed compesce minas; renuit tibi Daunia regna 125 Armiger ecce Jovis: nosco te, summe Deorum: Adsis o, firmesque tuæ, Pater, alitis omen. Nam tibi servantur, ni vano cassa volatu Mentitur superos præpes, postrema subactæ Fata, puer, Libyæ, et majus Carthagine nomen.» 130

120. Liger (quod nomen, a Galliæ fluvio ductum, occurrit etiam ap. Virg. Æn. X, 596), ex numero columbarum, ab accipitre occisarum, auguratur æque ac Calchas ap. Hom. Iliad. Β, 321 sq., et Ovid. Met. XII, 13 sq., quod Drak. jam observasse video. --Superos sentire, voluntatem deorum cognoscere. --monere et monita vocabb. propria de vatibus, oraculis et diis, qui vel somniis, vel prodigiis aliisque signis futura significant, vid. Ind. et Drak. ad V, 117, et X, 373; quibus locis laudat Heins. ad Ovid. Met. XIII, 216; Gronov. Diatr. Stat. c. 56, et Broukh. ad Tibull. I, vi, 50; III, iv, 2; Add. Burm. ad Val. Fl. I, 29, 231, et ad Ovid. Met. II, 639. [“X, 373” recte X, 372] 121. penna magistra, ut natura magistra ac duce, et alia. --penna pro avibus earumque volatu, vid. ad III, 344. 125. Aquila innuit, Jovem tibi imperium Italiæ recusare. 126. Nosco te, ut ap. Virg. Æn. XII, 260. 127. Hæc desumta ex Virg. Æn. VIII, 78; Drak. lectores remittit ad Turneb. Adv. XIII, 16, et Burm. Jov. καταιβ. c. 9. 130. puer, cf. ad v. 454. --majus Carthagine nomen, cognomen Africani, quod Africam, non solam Carthaginem, armis subactam declarabat. Cf. Bentl. ad Hor. Epod. IX, 25.

Contra læta Bogus Tyrio canit omina regi, Et faustum accipitrem, cæsasque in nube volucres Æneadis cladem et Veneris portendere genti. Tum dictis comitem contorquet primus in hostes, Ceu suadente Deo, et fatorum conscius, hastam. 135

133. Veneris genti, Romanis, qui in Veneris tutela sunt, ut columbæ. 134. Cf. Virg. Æn. IX, 52, et XII, 266 sq. --dictis comitem, ἐμμαπέως, ut I, 304, et IX, 569; Drak. Cf. Burm. ad Val. Fl. V, 601.

131. omina R. 3; Parm., Veneta tam Marsi quam Martini Herbipol., et Junt. probb. Heinsiis, Draken. et Lefeb. Vulgo læta omnia ut ap. Liv. XXXI, 7, et fœda omnia ibid. c. 12.

Illa volans patuli longe per inania campi Ictum perdiderat spatio, ni, fusus habenas, Dum primæ decus adfectat decerpere pugnæ, Obvia quadrupedis præceps Catus ora tulisset.

137. Ictum perdiderat, h.e. perdidisset hasta, ut, ἅλιον βέλος ἔκφυγε Iliad. Λ, 376. --Perdere dicimur, quæ inrita sunt et fine suo excidunt, vel quæ sine utilitate profundimus, nec in rem nostram convertimus, quorumque eventus et spes nos frustratur, v.c. vulnera, Stat. Th. VIII, 415; lacrimas, ævum, jactus, ibid. II, 656; V, 136; X, 393; ictus Lucan. VI, 197; mortem p. (h.e. inultum mori, ut nec amicis id expediat, nec hostibus noceat), inf. v. 605, ubi N. Heins. et Drak. laudant Senec. Agam. 519; Lucan. III, 706; Stat. Th. IX, 58; Auct. ad Herenn. IV, 44 (Decius amisit vitam, at non perdidit), et Burm. ad Petron. 82. --fusus habenas, pro fusis habenis, ut XIII, 172; sic fusa comas XIV, 570; Val. Fl. III, 315; f. barbam, Virg. Æn. X, 838. 138. decerpere decus, ut δρέπειν τιμὴν ap. Pind. Pyth. I, 95.

137. Ictum Col. Vulgo Letum; quod non minus probum. Dausq. interpretatur: vires leti inferendi perdiderat, ut contra dicitur hasta letum ferre, προπέμπειν φόνον; vid. not.

Sic elanguescens, ac jam casura, petitum 140 Invenit vulnus, cædemque adcepit ab hoste Cornus, et oblatæ stetit inter tempora frontis. Incurrunt acies, magnoque fragore per æquor Suspendunt cuncti frenis sublime reductos Cornipedes, ultroque ferunt: erectus in auras 145 It sonipes, rapidaque volans per aperta procella Tenuia vix summo vestigia pulvere signat.

141. adcepit cædem, vulnerandi et occidendi occasionem, ab hoste, qui sagittæ occurrebat. 144. cuncti equites suspendunt equos, h.e. habenas ita adducebant, ut equi in priores pedes se elevarent et quasi penderent. Drak. citat Stat. Th. VI, 504. 146. procella, impetu. 147. Drak. comparat III, 308; XIII, 327; XIV, 508; Hom. Iliad. Υ, 226; Virg. Æn. VII, 808 sq.; Stat. Th. VI, 638 sq.; Ovid. Met. X, 654; Claud. Cons. Hon. III, 197, et al. --summo vestigia pulvere signat, verba Maroniana, Ge. III, 171; cf. inf. XVI, 485.

141. accepit Col. Vulgo recepit, quod Cell. exponit: hasta, jam invalidior spatio facta, non tam intulit cædem, quam recepit et admisit ex occursu Cati. 144. cunei opinabatur N. Heins. ut v. 516; I, 454; XV, 739; quum de equitatu etiam et copiis navalibus hæc vox adhibeatur a Claud. in Rufin. II, 352, et Cons. Hon. IV, 625; Stat. Th. V, 426, et inf. XIV, 540. Nihil muto cum Drak. 145. ultroque ruunt conj. N. Heins. Vulgatum contra eleganter dictum videbatur Barth. Adv. VI, 3, quasi ferentes ipsi ultro denuo ferant.

Boiorum ante alias, Cryxo duce, mobilis ala Arietat in primos, obicitque inmania membra. Ipse, tumens atavis, Brenni se stirpe ferebat 150 Cryxus, et in titulos Capitolia capta trahebat;

148. Boios in Gallia olim Celtica, seu Lugdunensi, et quidem in Burbonio potissimum agro habitasse, eorumque alios Sigoveso duce Boiohemum et, a Marcomannis inde pulsos, Vindeliciæ ac Norici partem, quæ ab illis Boioaria, seu Bavaria dicitur, expugnasse; alios vero, de quibus h.l. agitur, partem Galliæ Cisalpinæ, inter Padum et Apenninum sitam occupasse, et in partibus Pœnorum stetisse, ex Livio aliisque nota res est. --Boios a Romanis ad Pœnos defecisse, eorumque regulum Magilum, vel Magalum fœdus cum Hannibale junxisse, memorant Polyb. III, 40, 44, et Liv. XXI, 29; eos vero in prælio ad Ticinum (de quo vid. Guischard, Mém. milit. T. I, c. 5) adfuisse, nemo memoriæ prodidit præter Silium, qui vel alios, quorum scripta interciderunt, vel suum quoque ingenium sequutus est, quo spectant etiam ea, quæ de Cryxo, ejus nomine, habitu et certamine cum Scipione tradit, quæ ex historia pugnæ Virdomari, Gallorum regis, cum Marcello (vid. Plut. Marcell. p. 300. sq.) hausisse videtur; Lenz. 149. Arietat, inruit, ut ap. Virg. Æn. XI, 890. --in primos, Romanorum προμάχους. --inmania membra, conf. ad V, 110 sq. 150. Historia notissima (cf. ad I, 624 sq.) et insculpta clipeo, in Britannia reperto, quem Drak. delineandum curavit. --Brenni, Gallorum Senonum ducis. 151. in titulos trahebat, sibi gloriæ ducebat. --Capitolia capta, de conatu et jactanter pro, obpugnata, ut tenebant ap. Virg. Æn. VIII, 657.

148. Cryxo ex emend. N. Heins. recepit Drak. Crixo scripti et edd. antt. In recent. Chrixo et Chryxo. Forte leg. Brixo, a Brixello, Boiorum opp. in Gallia Cispad. 150. Vulgatam distinct. membra Ipse tumens, atavi B. mutavit N. Heins. qui et atavis pro atavi, et mox in titulis legendum monuit. Prius recepit Draken. quem secutus sum; tumens satavi Med.

Tarpeioque jugo, demens! et vertice sacro Pensantes aurum Celtas umbone gerebat. Colla viri fulvo radiabant lactea torque, Auro virgatæ vestes, manicæque rigebant 155 Ex auro, et simili vibrabat crista metallo.

153. Vid. ad I, 407. --umbone, clipeo, qui Gallis oblongus est. --gerebat insculptos. 154. Hæc sublecta Virg. Æn. VIII, 659 sqq., ubi vid. Heyne. Comparant etiam Æn. IV, 138 sq.; VI, 144. --Colla lactea, ut XVI, 520 et ap. Virg. Æn. VIII, 660; X, 137, alias nivea, marmorea, eburnea, etc.; conf. N. Heins. et Drak. ad XII, 245, 246; Jani et Bentl. ad Hor. Od. I, xiii, 2. --fulvo, aureo. [155.] De vestibus virgatis, ῥαβδωτοὶς (nobis gestreifte Gewänder), cf. Diodor. V, 30; XII, 21; Burm. ad Val. Fl. II, 159, et, quos Drak. laudat, VV. DD. ad Virg. Æn. VIII, 660; Scalig. ad Varr. L. L. p. 67; Salmas. ad Vopisc. Carin. c. 20; Spanh. ad Callim. H. in Dian. v. 12; Jungerm. ad Polluc. VII, §, 53. Perperam Lefeb. exponit gall. galonnées, a virga, galon, germ. Band, Borte. 156. crista non λοφος, sed κόρυς, quod inutili eruditionis adparatu probat Daniel Heinsius. --vibrabat, vid. ad I, 539. 157. Camertes, seu Camerini, Umbri, quorum urbs Camers, seu Camerinum (hod. Camerino) in montibus qui Picenum ab Umbria dirimunt.

153. gerebat, non ferebat, Col. et Put. 156. rubrabat Ox. rutilabat ed. Nutii Antwerp.

Sternitur inpulsu vasto perculsa Camertum Prima phalanx; spissæque ruunt conferta per arma Undæ Boiorum: sociata examina densent Infandi Senones; conlisaque quadrupedantum 160 Pectoribus toto volvuntur corpora campo.

159. Undæ ut ap. Virg. Ge. II, 462; Juv. III, 244; Stat. Th. II, 224, et aliis locis, a Drak. cit. Sic quoque torrens XIII, 760, et undans vulnus, unda sanguinis, etc.; X, 240, 245. 160. Infandi Senones, cf. I, 624 sq.

159. et sociata conj. N. Heins. --densent scripti et priscæ edd. vid. Intpp. ad Virg. Georg. I, 248, 419; Æn. VII, 794; X, 432; XI, 650; XII, 264; Bentl. et Jani ad Horat. Od. I, xxviii, 19; Creech. ad Lucret. I, 393, et, quos Draken. laudat, Gifan. Ind. Lucret., Prisc. Gramm. VIII, p.m. 336; Heins. ad Ovid. Met. XIV, 369; et Fast. III, 820; ad Val. Fl. III, 207; VII, 629; ad Claud. Cons. Hon. IV, 325; et ad Prudent. Cathemer. hymn. V, 53. Vulgatum densant primus Wolf. Basileæ edidit.

Arva natant, altusque virum cruor, altus equorum Lubrica belligeræ sorbet vestigia turmæ. Seminecum letum peragit gravis ungula pulsu, Et circumvolitans tetros a sanguine rores 165 Spargit humo, miserisque suo lavit arma cruore. Spicula prima, puer, tumidi, Tyrrhene, Pelori Purpureo moriens victricia sanguine tingis.

162. Deformitas rei nimis fere ad vivum resecatur. --natant, cruore submersa sunt, Drak. 163. sorbet, abscondit, ita replet, ut conspici et cognosci nequeant. Propr. vestigia sorbent cruorem. Durior, judice Drak. locutio, quam alibi non notavit. Cf. tamen Lucan. III, 261; IV, 100. 164. letum peragit, eos prorsus necat. 165. Verba Maroniana Æn. XII, 339. 167, 168. Sensus est, quod Drak. jam monuisse video, Tyrrhenum tubicinem, adhuc puerum, h.e. juvenem (vid. ad III, 608), occisum esse a Peloro juvene, qui nunc prima spicula miserit, vel primum ad bellum venerit. Barth. Cell. et alii puerum male exponunt filium Pelori: tum spicula prima essent, quæ primum in hoc bello conjecta sunt. Sed vid. v. 134. --tumidi tibicinis, buccas inflantis, Cell. Sed est potius, superbi: nam tibicen h.l. Tyrrhenus esse fingitur, cujus nomen, æque ac Miseni ap. Virg. more poetarum (vid. ad I, 306, in V.L.) effictum, et quidem exquisite, quia Tyrrheni tubam invenere.

166. arma Put. Vulgo ora, et quidam ore. 167. dumidi Colon. Numidæ emend. N. Heins. non improb. Drak. Tyrrhena R. 2; Tirena Put. Thyrrhene ed. Lefeb.

Nam tibi, dum stimulas cornu, atque in prælia mentes Adcendis, renovasque viros ad vulnera cantu, 170 Hæsit barbaricum sub anhelo gutture telum, Et clausit raucum letali vulnere murmur. At sonus, extremo morientis fusus ab ore, Flexa pererravit mutis jam cornua labris.

169 seq. Comparant Virg. Æn. VI, 165; et cum v. 171, Æn. VII, 533. Sed observa h.l. operosum ornatum. 173, 174. «Quumque caput caderet, carmen tuba sola peregit, Et, pereunte viro, raucum sonus ære cucurrit,» verba Ennii, ex quibus hunc locum, et Stat. Th. XI, 55 (ubi vid. Barth.), desumtum notat Drak. qui etiam inf. XV, 473, ibique Sen. Thyest. 728 sq., et Iscan. b. Troj. V, 253 sq., comparat.

169. dum, non quum, scripti et priscæ edd. 174. Flexa scripti, ut ap. Ovid. Met. I, 98, et Fast. IV, 181; Virg. Æ. VII, 513; Sen. Œd. 733; Draken. Vulgo Fessa, prob. Dausq. ut sit viribus destituta, flatore ipso conatum destituente. Male!

Cryxus Picentem Laurumque, nec eminus ambo; 175 Sed gladio Laurum; Picenti rasilis hasta, Ripis lecta Padi, letum tulit: avia namque Dum petit, ac lævo meditatur fallere gyro, Hasta viri femur et pariter per anhela volantis Ilia sedit equi, et geminam dedit horrida mortem. 180

176. rasilis, polita, ξεστὸς. 178. Cf. Virg. Æn. X, 885.

175. ambos corrig. Barth. Adv. VI, 3. Sed ambo est ant. accus. ut XVII, 427, ubi Draken. laudat Serv. (add. Pier. et Heins.) ad Virg. Ecl. VI, 18; Ge. IV, 88; Æn. XII, 342; Gronov. ad Liv. VIII, 3; XXXV, 21. 176. Dat gladio Laurum conj. Barth. Sed gladius Lauro N. Heins. At nihil h.l. deest, modo subintell. ἀπὸ κοινοῦ occidit, vel simile verbum; vid. Gronov. l.c. 179. femore coll. I, 540, suspic. N. Heins. qui plura exempla congessit ad Ovid. Met. XV, 162. Sed τὸ per ad utrumque substant. referri potest; per nuda Col. et R. 2; quod recepit Lefeb. non improb. N. Heins. 180. et, quod in Put. est, vulgo omittitur.

Idem, sanguinea Venuli cervice revellens, Sternit præcipitem tepido te, Farfare, telo; Et te sub gelido nutritum, Tulle, Velino, Egregium Ausoniæ decus, ac memorabile nomen, Si dent fata moras, aut servent fœdera Pœni. 185

182. Farfare, a Farfaro, seu Fabari (hod. Farsa), Sabinorum fl. vid. ad I, 306, in V.L. 183. Velinus amnis et lacus in Sabinis, nunc Lago di Rieti, quia Reate urbs adjacet; gelido, quoniam inter montium juga est. Cf. Heyne ad Virg. Æn. VII, 517, et ibid. Exc. VIII, ad v. 712. 185. dent et servent, pro dedissent et servassent.

182. tepido Col. et Ox. Vulgo trepido, vulgari variatione.

Tum Remulum, atque olim celeberrima nomina bello Tiburtes Magios, Hispellatemque Metaurum, Et Clanium, dubia meditatus cuspide vulnus.

187. Cf. V.L. --Hispellum, urbs Umbriæ, in qua etiam Metaurus fl. unde Metauri nomen ductum, cf. ad VII, 486, et VIII, 457. 188. cuspis dubia, quod Drak. recte contra Barth. Adv. VI, 3, monet, non est utrimque acuta, ut anceps ferrum et securis, quæ ἀμφίτυπος Q. Calabr. I, 158, dicitur, sed, quam manu tenet homo dubitans et secum deliberans, quem primum inpetat, ut dubia cœna, fames, ala, arcus ap. Terent. Phorm. II, ii, 28; Hor. Serm. II, ii, 77; Sen. Thyest. v. 715; Val. Fl. I, 401; IV, 527, ubi vid. Burm. Ernesti emend. haud dubia meditatus c. v. Nec tamen damnat vulgatam lectionem, quam ita interpretatur: Cryxus collimans, et cuspidem studiose dirigens; nam qui collimat, is meditatur veluti vulnus, et adhuc dubius est, feriat scopum, nec ne. Rationem Drak. quam nos sequuti sumus, improbat V. Cl. quod hic sensus in Cryxum non cadat, qui non unum præcipue, sed omnes trucidasse dicatur. Enim vero verba nostra commode referri possunt ad magnam hostium multitudinem; quam qui adgreditur, ambigere solet, quem primum armis petat. Malim tamen meditatum legere, de quo vid. Varias lectiones.

182. tepido Col. et Ox. Vulgo trepido, vulgari variatione. 186. Remulum Parm. Junt. Ald. Gryph. Nut., ut apud Virg. Æn. lib. IX, v. 360, 593, 633; XI, 636. Vulgo Romulum. 187. Tyburtes Dausq. Lefeb. et alii. Magios e scriptis, R. 3, et Parm. revocavit N. Heins. Vulgo Tiburtes magnos. Poeta autem, ut v. 184, gentem Tulliam. ita h.l. fratres Tiburtes respexit, Tiburnum, seu Tiburtum, Coram et Catillum, seu Catilum, Amphiarai filios, olim bello Æneæ claros, et Tiburis (Tivoli) prope Anienem conditores, de quo conf. v. 224, 225; VIII, 364; Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, 670 sqq. Cluver. Ital. ant. p. 958; Solin. c. 2; Jani ad Horat. Od. I, vii, 13; xviii, 2; II, vi, 5; Hispellatesque M. Et Clanium conj. N. Heins. et recepit Lefeb. Metaurum Colon. Mataurumque Put. vid. ad VII, 486. Vulgo Metaurumque. Tum versus est hypermetros, ut XVII, 400, et passim ap. Virg. Ovid. aliosque. 188. Clanium Col. vid. not. ad VIII, 535. Davium R. 3; Parm. Med. Vulgata lectio Damum debetur Marso; meditatum emend. Barth. Adv. VI, 3, et recepit Lefeb. ut non ad Cryxum, sed ad Clanium referatur, qui, dum ferire dubitat, ipse ictum recipit. Non male, judice etiam Drak.

Nec locus est Tyriis belli, pugnæve, sed omnem Celticus inplevit campum furor: inrita nulli 190 Spicula torquentur, statque omne in corpore ferrum. Hic inter trepidos inmane Quirinius audens, Cui fugere ignotum, atque invicta mente placebat Rebus in adversis exceptum pectore letum, Cuspide flammat equum, ac dispergit gæsa lacerto; 195 Si reserare viam, atque ad regem rumpere ferro Detur iter; certusque necis petit omnibus ausis, Quod nequeat sentire, decus: cadit inguine fosso Teutalus, et vasto quatitur sub pondere tellus.

190, 191. Drak. bene comparat Stat. Th. VIII, 419. 194. Conf. ad V, 594. 195. Cuspide flammat, calcaribus incitat; gæsa, ut I, 629. 196. rumpere iter, cf. ad I, 54. --regem, Cryxum, ducem Boiorum, ut tyranno, v. 709, et βασιλῆα Iliad. π, 660. Reges, βασιλεῖς, ἄνακτες, dicuntur omnino potentes et divites, deinde duces et heroes, regio inprimis sanguine orti, ut rex Æneas, etc., etiam Dii, ut ἄναξ Ἀπόλλων. 198. decus occisi Cryxi, quod, cujus fructus, nequeat sentire, percipere, quia certus necis erat.

191. omni volebat Modius. 198. sancire conj. N. Heins.

Obcumbit Sarmens, flavam qui ponere victor 200 Cæsariem crinemque tibi, Gradive, vovebat Auro certantem, et rutilum sub vertice nodum. Sed Parcæ intonsa non exaudita voventem Ad Manes traxere coma: per candida membra It fumans cruor, et tellus perfusa rubescit. 205

200 sq. Sarmenti Gallo apte adfingitur votum Germanis usitatum, de quo vid. Cluver. ant. Germ. et Lips. ad Tac. Hist. IV, 61, et Germ. c. 31, victor si foret. --ponere, ἀνατιθέναι, consecrare. D. Heins. et Lefeb. male exponunt, suspendere in arbore, quæ inde capillata, vel capillaris dicta, teste Festo. Ad eam non nisi Vestalium virginum capillus deferebatur, vid. Plin. XVI, 44, seu 85. 202. Nodus κορώνη γένος ἐμπλοκῆς. D. Heins. --nodum rutilum, rutili crinis, (qualis Gallis est, de quo vid. Liv. XXXVIII, 17, et sup. ad III, 608) nisi malis de aureo nodo et circulo adcipere, de quo vid. Heyne ad Virg. Æn. X, 138, et IV, 138; conf. ad II, 78, in V.L. --sub vertice, posteriore, circa occiput. Commentarii loco sint verba Tac. Germ. c. 38. «Insigne gentis, obliquare crinem, nodoque substringere... horrentem capillum retro sequuntur, ac sæpe in ipso solo vertice religant,» vid. ibi Intpp. 203. non exaudita a Marte voventem, vanum irritumque votum nuncupantem. 205. It cruor per membra, ut VIII, 186; XII, 243, et ap. Virg. Æn. IX, 434. Confer Draken. ad XI, 396; Heins. et Burmann. ad Valer. Flacc. II, iii, 233; IV, 217; VI, 724.

At, non tardatus jaculo obcurrente, Ligaunus Inruit, adversumque viro rotat obvius ensem, Et ferit insurgens, humero qua brachia lenti Adnectunt nervi, decisaque vulnere læva Laxatis paulum moribunda pependit habenis; 210

206. Ligaunus Quirinii manum, Vosegus collum amputat. 207. adversum ensem, ut IX, 626, vid. Burmann. ad Valer. Flacc. lib. VI, v. 256. 208. insurgens, vid. ad v. 610. 209. vulnere, ictu. 210. Conf. Virg. Æn. X, 341.

206. Ligaunus scripti. Licaunus et Lycaunus in editis. Lygaunus ed. Lefeb. qui Celticam putat esse vocem, quæ nigrum et corvum significet. 209. dextra scripti, R. 3; Parm. Med. Sed læva frenum regi monet Drak. coll. v. 416; Sen. Hippol. 1259, et Barth. ad Stat. Silv. I, i, 37. Has autem voces sæpius a librariis permutari docet Gron. ad Sen. l.c. et ad Liv. XXXIII, 9. At manus quoque simpliciter dextra dicitur.

Dumque micans tremulo conatu lora retentat, Flectentem adsuetos imitatur nescia frenos. Demetit aversi Vosegus tum colla, jubaque Suspensam portans galeam, atque inclusa peremti Ora viri, patrio Divos clamore salutat. 215

211. Ludit exemplo Virg. Æn. X, 396 (ubi vid. Intpp.), ut alii, v.c. Ovid. Met. V, 117; VI, 558 seq. quem contulit Drak. --micans, ut V, 285, et Virg. Æn. X, 398, tremens, palpitans. --retentat, retinet, vel potius iterum tentat, ut in simili loco Ovid. Met. V, 117; cf. Burm. ad Val. Fl. III, 97. 213. Demetit, ut ἔκειρε dixit Sophocl. Ajac. 55, et Apollon. III, 415; ἤμησε Hesiod. Theog. 181; ἐθέρισε et ἀπέθρισε Anthol. L. III, et alibi. Cf. Drak. ad X, 147; (ubi ex Hom. Iliad. λ, 67, hujus locutionis colorem ductum putat) Cerda ad Virg. Æn. X, 513; Heins. ad Ovid. Met. V, 104; Burm. ad Val. Fl. III, 670. [“X, 147” recte X, 146] 215. Victor exsultabundus exclamat in ipso prælio et ἐπινίκιον, vel pæana et hymnum canit, more heroum. Cf. v. 262; X, 231, XV, 691; Virg. Æn. X, 738, ubi vid. Heyne. [“XV, 691” recte 688]

213. Vesegus Ox. et Put. Vesogus Parm. Vulgo Vesagus, et Vosegus Colon., quem secutus sum, etsi admodum probabilis est emend. N. Heins. Vogesus, quam Drakenb. et Lefeb. recepere. Corruptela forte inde orta, quod Vogesus Galliæ mons, unde nomen ductum videtur, scriptoribus medii ævi, v.c. Venant. Fort. VII, 4, et Gregor. Turon. Vosagus et Vosacus dicebatur. Apud Cæs. B. G. IV, 10, Vosego exstat in ed. Junt. et Oudend.

Dumque ea Gallorum populi dant funera campo, Adcitas propere castris in prælia consul Raptabat turmas, primusque ruebat in hostem, Candenti sublimis equo: trahit undique lectum Divitis Ausoniæ juvenem, Marsosque, Coramque, 220 Laurentumque decus, jaculatoremque Sabellum, Et Gradivicolam celso de colle Tudertem, Indutosque simul gentilia lina Faliscos;

218. Raptabat, ut rapere passim, vid. Ind. et Virg. Æn. VII, 725; X, 178. 220. Divitis Ausoniæ, vid. Virg. Georg. II, 136... 166. --Cora, hod. Core, Latii opp. in Volscis, vid. Heyne ad Virg. Æn. VI, 776, et Cluver. Ital. ant. pag. 1017. 221. Laurentum, vid. ad I, 110. --decus, electos juvenes. --jaculatorem Sabellum, vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 665. 222. Tuder, seu Tudertum (nunc Todi) opp. Umbriæ, in colle situm, cf. VI, 645; Plin. III, 14. --Gradivicolam, cf. VIII, 462, et, quem Drak. laudat, Gruter. p. 423, n. 1. 223. Faliscos in Etruria, qui Æqui dicuntur VIII, 488, exemplo Virg. Æn. VII, 695, ubi vid. Heyne, et in Exc. VIII, ad Æn. VII, 722 sq. Faliscos populum, et Falerios oppidum adpellant Livius et alii, sed urbem memorat Eutrop. I, 18, quæ hodie Falari dicitur, vel potius Civita Castellana, vid. Fontanin. Antiq. Hortæ colon. Etrusc. pag. 80 (in Graev. Thes. Ant. Ital. T. VIII). De linis Faliscis auctore Drak. consule Ulit. ad Grat. Cyneg. v. 40.

220. Coræque... decus malebat N. Heins.; et v. 223, Indutosque humeris; audacter et frustra; nam simul pendet a verbo trahis.

Quosque sub Herculeis taciturno flumine muris Pomifera arva creant Anienicolæ Catilli; 225 Quosque in prægelidis duratos Hernica rivis Mittebant saxa, et nebulosi rura Casini.

224. Intell. Tibur, de quo vit. ad v. 187, in V.L. --taciturno flumine, Aniene, ut ap. Horat. Od. I, xxxi, 8. Cf. V.L. --Herculeis muris, ob cultum templumque Herculis, τὸ Ἡράκλειον, unde Hercules Tiburtinus in marmorr. priscis memoratur; vid. quos Drak. laudat, Gruter. p. 49, n. 6; p. 1013, n. 3, et Rader. ad Martial. I, 13. Cf. etiam Strab. V, p. 164; Prop. II, xxxii, 5; IV, vii, 82. 225. De pomiferis arvis Tiburis, vid. Bentl. et Jani ad Horat. Od. I, vii, 14, et Sat. II, iv, 70, quosque Drak. jam citavit, Heins. ad Ovid. Amor. III, 6, 46, et Broukh. ad Prop. IV, vii, 81. 226. Hernica saxa, cf. VIII, 391; Cluver. Ital. ant. p. 979, et Heyne ad Virg. Æn. VII, 684. --duratos in rivis, cf. Virg. Æ. IX, 603 sq. 227. Casinum, seu Cassinum, Latii municipium (vid. Gruter. Insc. p. 351 et 431) in Volscis, trans Lirim. --nebulosi, in alto monte siti; Mars. ob viciniam Simbruinorum stagnorum; Dausq. Sed ea nimis distant. Sub Casinum stativa habita, Liv. XXVI, 9, non longe ab hodierno Monte Cassino.

224. taciturno murmure Oxon. Put. R. 3; Parm. Med. prob. Barth. Adv. VI, 3. Id quominus in contextum reciperem, vix mihi temperare potui. Vulgatam quidem lect. firmat Draken. auctoritate c. Colon. et ipsius Silii, qui inf. XII, 539, leniter sine murmure labi Anienem memorat. Sed is locus, nisi argutari velis, cum nostro facile conciliari potest. Præterea idem fluvius variis sæpe locis sine et cum murmure labitur, et ipse Anio, seu Anien (Teverone), leniter alias fluens, prope Tibur de scopulo cum murmure ruit, unde præceps dicitur Hor. Od. I, vii, 13 (ubi vid. Jani), et murmur tumidamque rabiem ipsi tribuunt Prop. IV, vii, 4; et Stat. Silv. I, iii, 21, ut taceam, de fluminibus poetas sæpe diversa prodere. Conf. Burm. ad Val. Fl. V, 180; Heyne Obss. ad Tibull. I, vii, 14; et ad Virg. Æn. I, 317. Taciturno autem murmure dici potest, ut tacito rumore Mosellæ ap. Auson. Mosell. v. 22, laudatum a Drak. qui ad XI, 421, in his verbis acumen quoddam captatum putat, ut in concordia discors ap. Lucan. I, 98; discordia concors ap. Manil. I, 42, et in aliis, quæ notaverint Ciofan. ad Ovid. Met. I, p. 19; Victor. Var. Lectt. X, 12; Lambin. ad Hor. Od. I, xxxiv, 2; Intpp. ad Cic. Phil. I, 2; et Martin. var. lect. III, c. 9, 11. Sed simpl. lene murmur innui crediderim. 225. Anienicolæ, non Antenicolæque, scripti, prob. N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Epist. IX, 141; quia et Maro Æn. VII, 672, et Noster VIII, 366, primam in Catillo syllabam produxere, etsi corripuit Stat. Silv. I, iii, 100.

Ibant in Martem terræ dominantis alumni, Damnati Superis, nec jam reditura juventus. Scipio, qua medius pugnæ vorat agmina vertex, 230 Infert cornipedem, atque instinctus strage suorum Inferias cæsis mactat Labarumque Padumque, Et Caunum, et multo vix fusum vulnere Breucum, Gorgoneoque Larum torquentem lumina vultu.

228. terræ dominantis, Italiæ, etsi tum hoste tenebatur, unde immerito lectio videbatur suspecta Barth. Adv. VI, 3. Nec est, quod poetam ad sua tempora respexisse cum Drak. censeas. 230. medius vertex pugnæ, media acies, similis fluctuum rapido vertici, naves voranti. Conf. Virg. Æneid. lib. I, v. 117, et ad II, 555. 232. Confer v. 261; XV, 823; Virg. Æneid. lib. X, v. 519 seq., ubi vid. Heyne. 233. fusum, vid. ad II, 113. 234. Gorgoneo exquisite pro torvo, seu obliquo, ob iram et furorem. Cf. Virg. Æn. VIII, 438, ubi vid. Intpp.

228. mortem conj. Burm. quod arridet Drak., qui argutam tum et elegantem in hoc versu obpositionem inesse putabat. 230. notat Put. R. 3; Parm. Med. unde rotat conj. N. Heins. Vulgatum confirmat Drak. locis Virg. Æn. I, 117. et Val. Fl. VIII, 332; vertex, non vortex, scripti et priscæ edd. cf. ad III, 475. [“ad III, 475”: in Not.] 233. Caunum, non Camum, Col. Caunus Hispaniæ mons ap. Liv. XI, 50; vix visum in mentem veniebat Burm. Breucum Col. Vulgo Brennum, unde Breunum conj. Lefeb., quia Breuci in Pannonia fuere, Breuni vero inter Alpinas gentes. Sed hi Alpium Rhæticarum incolæ varie scribuntur, Brenni, Breuni, Brenci, Breuci, Breones, Briones: vid. Casaub. ad Strab. IV, p. 142, et Intpp. ad Hor. Od. IV, xiv, 11; Plin. III, 25; Suet. Tib. 9; Flor. IV, 12, pr.

Occidis et tristi, pugnax Lepontice, fato: 235 Nam dum frena ferox objecto corpore prensat, Atque æquat celsus residentis consulis ora Ipse pedes, frontem in mediam gravis incidit ensis, Et divisum humeris jacuit caput: at Batus, amens Qui luctatur equo, parmaque incursibus obstat, 240 Ictu quadrupedis fulva porrectus arena Elisa incussis amisit calcibus ora.

239. caput jacuit in humeris, ut ap. Virg. Æn. IX, 754, 755. 242. amisit ora calcibus, h.e. calcibus equi Scipionis conculcatus adeo est, ut confusis lineamentis nosci non potuerit, quis foret, Drak. coll. IX, 397 sq., et Luc. II, 167.

235. Occidit, tristi pugnas L. f. quidam Marsum secuti; pugnax scripti cum Parm. et Med. Vulgatum pugnans debetur Martino Herbip. Leopontice Nut. Sed Lepontii populus Alpinus in Rhætia; vid. Plin. III, 20. 236. prensat et æquat scripti cum R. 3, Parm. Med. Vulgo prensas et æquas; non male. 238. occidit Put. Tell. R. 3; Parm. Hinc accidit scribendum videbatur N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Fast. V, 360. 239. at Batus Col. ad Batus R. 2; Achbatus Put. Achutus Ox. Acatus R. 3; Arcatus Parm. Vulgo Abbatus. 240. Ut luctatur malebat N. Heins.

Perfurit Ausonius turbata per æquora ductor, Ceu Geticus Boreas, totum quum sustulit imo Icarium fundo victor mare; navita vasto 245 Jactatur sparsus lacerata classe profundo, Cunctaque canenti perfunditur æquore Cyclas.

243 sqq. cf. ad I, 468 sq., ubi Ægæum mare pro quovis mari procelloso; sed cum dilectu positum, ut h.l. Icarium, pars Ægæi, inter Samum et Myconum, ab Icaria ins. quam adluit, sic adpellata, ut Myrthoum, Carpathium, etc. 247. Cuncta Cyclas, omnes Cyclades insulæ; cf. ad I, 472, et Hor. Od. I, i, 15; Luctantem Icariis fluctibus Africum, etc.

244. Vulgg. gelidus Boreas, ut passim ap. poetas. Sed Geticus Boreas Oxon. et Put. quod exquisitius est, ut Sarmaticus, Edonus, Scythicus, Arctous, Hæmonius, Odrysius Boreas. Cf. Gron. Obss. IV, 17. 245. Icaru Tell. Irarum Ox. R. 3; Parm. Med. unde Iratum mare, h.e. turbatum conj. N. Heins. non improb. Drak. quia Africo, non Boreæ imperium in mare Icarium tribuunt Hor. Od. I, i, 15, et alii. Sed vid. not. Si quid mutandam, legerem rector pro victor; ut arbiter et dux Hadriæ ap. Horat. Od. I, iii, 15; III, iii, 5.

Cryxus, ut in tenui spes, exiguumque salutis, Armat contemtu mentem necis: horrida barba Sanguinea rutilat spuma, rictusque furentis 250 Albet, et adfuso squalent a pulvere crines. Invadit Tarium, vicino consule pugnas Miscentem, sævisque virum circumtonat armis.

250, 251. Horrida facies hominis desperatis rebus sævientis. Cf. v. 277 seq., et V, 434 seq. --Sanguinea spuma... Albet, ut canens cruor I, 424. Spumat furore, sed spuma rutilat sanguine cæsorum, qui de sua quoque barba destillat. Lenz.

248. Huic versui vulgo subjungitur alius, Jam videt esse suæ mortemque adstare propinquam, quem tamen non agnoscunt scripti et edd. ante Juntinam, quare tanquam a Nicandro procusum omisi cum Lefeb. Saltem esse super Burm. et instare N. Heins. scribendum videbatur. 251. adfuso, non effuso, scripti, de quo verbo plura disputavit N. Heins. ad V, 66; VI, 572, 686; et ad Val. Fl. I, 762. 252. Darium, vel Clarium Colon. Tarrum quædam edd. Marium conj. N. Heins. ut sit Rom. nomen. Dasium (vid. ad XIII, 32), vel Clanium (quo tamen nomine Silius jam sup. v. 188, usus est) tentabat Drak. Sed idem Tarium quoque notum in Italia nomen fuisse, ex Plin. XVIII, 6, et Sen. de Clem. I, 13, probat.

Volvitur ille solo: nam pronum effundit in armos Fata extrema ferens abies, rapiturque pavore 255 Tractus equi, vinctis connexa ad cingula membris. Longa cruor sparso linquit vestigia campo, Et tremulos cuspis ductus in pulvere signat.

255... 257. Tarius, Cryxi hasta equo dejectus, cingulo illius impeditur, et sic, membris ad connexa cingula vinctis, ab equo per terram trahitur, Drak. Male Barth. Adv. VI, 3, ex h.l. colligit, veteres, ut eo firmius equis hærerent, cingulis sese eorum adligasse. --abies, ut ἐλάτη ap. Hesiod. Scut. Herc. 188, 190. Sic et μελία, fraxinus et taxus; vid. Ind. --Fata ext. ferens, ut fatifera, letifera tela. --pavore equi, ab equo consternato. 258. ductus signat, sulcos facit; conf. Virg. Ge. III, 171, et Æn. I, 478. --Tremula proprie est hasta. Lenz. comparat Stat. Theb. VII, 595, 596; XI, 514.

257. linquit, non liquit, Col.

Laudabat leti juvenem, egregiosque parabat Ulcisci consul manes, quum dira per auras 260 Vox venit, et Cryxum ferri clamoribus audit, Haud notum vultu: surgit violentior ira Comminus, atque oculos optato in corpore figit.

259. Laudabat leti, ἐμακάρισε τοῦ θανάτου, D. Heins. 261. Vox dira, magna, ingens. Cf. VIII, 384, et Heyne ad Virg. Æn. VIII, 350; IX, 185. --ferri, φέρεσθαι, se ferre, incedere, inruere, ut I, 65, 497, 521; II, 527; inf. v. 519; V, 492; VIII, 72; XIV, 317. (cf. Burm. ad Virg. Æn. V, 373), vel ferri in cælum, tolli ad cælum, efferri, celebrari, clamore, adclamatione et plausu laudantium, vid. ad v. 215. --dira vox clamantium, Cryxum adesse, et consul clamore suorum audit, cognoscit, Cryxum ferri, inruere. Lenz. 262. surgit ei violentior ira, ut sævæ jamque altius iræ Dardanio surgunt ductori ap. Virg. Æn. X, 813.

260. auris Ox. et R. 2, aures Put. quod placet Lefeb. non mihi. Conf. X, 366, ubi Drak. conf. XIII, 283; XVII, 42; Virg. Æn. IX, 112. 262. iræ malebat N. Heins. quia Silius secundos casus amat. Sed vid. not.

Tum, stimulans grato plausæ cervicis honore, Cornipedem adloquitur: «vulgum Martemque minorem 265 Mox, Gargane: vocant Superi ad majora: videsne Quantus eat Cryxus? jam nunc tibi præmia pono Illum, Sidonio fulgentem ardore, tapeta, Barbaricum decus; et fulvis donabere frenis.»

264. Drak. comparat XVI, 357; Virg. Ge. III, 185 sq., et Æn. XII, 85, 86 (quibus locis vid. Cerda); Nemesian. Cyneg. v. 296, et Auson. Lud. VII; Sapient. pr. Add. Ovid. Met. II, 867, ubi vid. Heins. 265. Adloquitur Garganum, equum suum (cujus nomen a monte Apuliæ ductum), ut Iberus Panchaten XVI, 390; Hopleus Tydei equum ap. Stat. Th. IX, 211, et Mezentius Rhœbum suum ap. Virg. Æn. X, 860 seq., ubi vid. Heyne. Cf. ad V, 166. --vulgum, vid. ad I, 399. Lenz. vocem vulgum e glossa inrepsisse suspicatur, et h.l. ita emend. Cornipedem adloquitur: tu Martem linque minorem: (vel tu mortes linque minores, id est, desine stragem edere ignobilium). Nos, Gargane, vocant Superi ad majora, h.e. ad Cryxum adgrediendum. Meo qualicumque judicio non sollicitanda est lectio, quæ auctoritate omnium librorum tam scriptorum quam editorum ante Nicandrum firmatur, et adfectui loquentis convenientior est. 267. eat pro sit, ut incedo ap. Virg. Æn. I, 46, vel potius quantus eat pro, quam superbe incedat. --præmia pono, propono, tapeta, ut XVI, 459, et apud Virgilium Georg. 268. Cf. Virg. Æn. VII, 277 sq. [268.] ardore Sidonio, purpura Tyria, II, 382, 530; Æneid. V, 292. --propr. ejus splendore. Nam ardere, φλέγειν, αἴθειν, αἴθεσθαι, de fulgore coloris et splendore purpurae, auri, armorum, etc., usurpantur, vid. XI, 679; XVII, 396; Virg. Ge. IV, 99, et Æn. IV, 262; XI, 602; Val. Fl. III, 340; VI, 526, ubi vid. Heins. Similiter purpura mixto incenditur auro dixit Stat. Th. X, 60; purpura flammatur id. Achill. I, 297; igneus vibrat, vel micat auro et ostro, ignea purpura et chlamys, etc., id. Th. IV, 265; Val. Fl. I, 427; II, 342; VI, 708; vestis candet cocco rubro tincta Hor. Serm. II, vi, 102; conf. sup. ad I, 126. [“XI, 679”: locus incertus; “XVII, 396” recte XVII, 395] 269. Barbaricum decus, vid. VV. DD. ad Virg. Æ. II, 504, et XI, 777. --fulvis, aureis.

265. Post hunc versum Nicander alium primus exhibuit in Juntina, Hactenus, et leto dedimus sine nomine gentem. Conf. ad VIII, 508. Eum omnino barbarum et ταυτόλογον esse, sed, quum sensus eo omisso non constet, alium ejus loco excidisse putabant N. Heins. et Drak. dissent. Lefeb., qui male reposuit vulgum, Martique minore Hactenus, et... gentem, Mox, etc. coll. XVII, 511. Quis enim umquam Marti pro Marte dixit? Nos totum versum delevimus, quia omnibus scriptis et editis ante Nicandrum abest, nec abrupta ejusmodi oratio ab ardore impetuque animi abhorret. Mox, scil. adoriemur, vel occidemus, vel simile quid. Sed Martem minorem quomodo explicabimus? Forte viros minus fortes, ut sit id. qd. vulgus. Minor quidem Mavors dicitur, V, 457; ubi tamen minor est pro minus. Aliquando conjiciebam partemque, quod nunc minus mihi placet. Præstiterit sordemque, vel fæcemque virorum, ut sordem urbis et fæcem dixit Cic. ad Att. I, 16, et similia alii. Sed vereor, ne sic poetam, non librarios, correxisse videar. Nos pro Mox idem Nicander scripsit. Nunc suspic. N. Heins. Sic hactenus... nunc ap. Virg. Ge. II, i, 2; Ovid. A. A. I, 263; Plin. XXVIII, 8; XXXI, 6; quod moneo, quoniam hactenus pro adhuc, ad hoc usque tempus, latine dici posse Drak. et alii dubitant: quod tamen ex his locis et inpr. ex Liv. VII, 26, et Tac. Agric. 10, intelligitur. [“ad VIII, 508”: in Not.]

Sic fatus, magno Cryxum clamore ciebat 270 In pugnam, ac vacuo poscebat prælia campo. Nec detrectantem par ira adcenderat hostem. Ut jussæ cessere retro, spatiumque dederunt Hinc atque hinc alæ, et medio stetit æquore pugna: Quantus Phlegræis telluris alumnus in arvis 275 Movit signa Mimas, et cælum exterruit armis; Tantus semifero Cryxus sub pectore murmur Torquet, et horrisonis ululatibus erigit iras.

270. ciebat, vocabat, provocabat. 271 et 273. Cf. Virg. Æ. X, 444; XII, 696. 275. Similis locus de Mezentio Virg. Æ. X, 762 sq. 276. Mimas sup. III, 494, montis nomen, h.l. telluris alumnus, γηγενὴς (ut ap. Virg. Æn. VI, 595), unus gigantum, cui Prochyte insula (de qua vid. ad VIII, 542) inposita dicitur XII, 147. Conf. Sen. Herc. Fur. v. 981; Claud. R. P. III, 347, et Gigant. 85 sq.; Hor. Od. III, iv, 53. [“ad VIII, 542” recte VIII, 540] --Campi Phlegræi, τὸ φλέγραιον, seu φλεγραῖον πεδίον, vel Phlegra, ἡ φλέγρα, contr. pro φλεγυρὰ, sc. γῆ (unde Phlegræus, φλεγραῖος, et φλέγυρος, igneus, VIII, 655), ubi sedes et pugna Gigantum cum Diis fuit. Hoc nomen a poetis ad varia loca, terræ motibus ignibusque cæcis obnoxia, in Thessalia, Thracia, Macedonia et Italia prope Cumas, traducitur; vid. Heyne ad Apollod. p. 69 sq., et Gesner. ad Orph. v. 1123; cf. VIII, 540; IX, 305; XVII, 650. --Movit signa, ut ap. Virg. Ge. III, 236, et Æn. XII, 6. 277. Torquet murmur, ut III, 465; X, 246, et t. sibila VII, 424, ubi v. not., 279, 280. Cf. sup. v. 150, 151.

274. et Col. In vulgatis libris omittitur. 276. signa minax Ox. Put. Parm. Med. et al. Cf. ad III, 494. 278. exigit R. 3; egerit conj. N. Heins. coll. Stat. Silv. IV, iv, 79; Ovid. Trist. IV, iii, 38; et Lucan. II, 64. Sed erigit est auget, excitat, liberius exerit, ὤρσεν, ὤτρυνεν: unde ira surgere dicitur. Conf. Virg. Æn. II, 381 (ubi vid. Heyne), et quos Drak. laudat, Virg, Æ. XI, 452; Lucan. VII, 384, et Gronov. Obss. II, 21; Val. Fl. II, 165, et inf. V, 105.

«Nemone incensæ captæque superfuit urbi, Ut tibi, quas Brenni populus ferremus in arma, 280 Narraret, dextras? disce en nunc, inquit;» et una Contorquet nodis et obusto robore diram Vel portas quassare trabem: sonat illa tremendum, Ac nimio jactu servasse inprovida campi Distantis spatium, propiorem transvolat hostem. 285 Cui consul: «ferre hæc umbris proavoque memento, Quam procul occumbas Tarpeia sede, tibique Haud licitum sacri Capitolia cernere montis.»

282. nodis et obusto robore, ut ap. Virg. Æn. XI, 553. --diram quassare, satis magnam (vid. ad v. 260), vel idoneam et satis validam ad quassandum. Græcis τὸ δεινὸν est ἱκανὸν καὶ δυνατὸν, D. Heins. 283. trabem, ut telum trabale ap. Virg. Æn. XII, 294. 284, 285. Hasta ab inprovido Cryxo, qui non satis spatii modum observabat, nimia vi conjecta, Scipionem, propius adstantem, transvolabat, seu supervolabat, ὑπέρπτατο, ut apud Virg. Æn. X, 522, et Hom. Iliad. Ν, 408; Χ, 275. 286 sq. Sarcasmus qualis I, 398 sqq. --ferre umbris, ad umbras, vel simpl. referre, dicere iis. --ferre memento, ut III, 118. --proavo Brenno. Cf. v. 150.

283. quassare scripti. Vulgo quassasse; ἀοριστῶς. Non male! 286. hæc, non hoc, libri vett., ut et mox Tarpeia sede, non T. a sede.

Tum nodo cursuque levi simul adjuvat hastam, Dignum mole viri nisus: fugit illa per oras 290 Multiplicis lini, subtextaque tegmina nervis, Atque altum tota metitur cuspide pectus.

289. nodo adjuvat hastam, vid. ad I, 318. --adjuvat, Cf. V, 325, et, si tanti est, N. Heins. et Drak. ad VII, 354; XIV, 422, et Burm. ad Val. Flacc. II, 528. 290. Dignum mole viri nisus, tantum adnisus, ut conatus ille dignus esset mole viri, quem hasta trajicere volebat, Drak. Idem comparat V, 521; Virgil. Æn. X, 588; XII, 924; Add. Æn. X, 476 sq. et 783. 291. Multiplicis lini, vid. ad III, 272. --subtextaquue tegmina nervis, h.e. clipeum multiplici corio taurino compactum. Cf. V.L. et ad V, 318. 292. altum, intimum pectus, vel alte, profunde, ut ap. Virg. Æn. IX, 699, al. --metitur, trajicit. vid. ad III, 339.

290. Dignum Col. Vulgo Dignam prob. Dausq., qui exponit ἀξίαν, parem, quæ satis virium habet sternendæ tantæ moli; nisus, non nixus Col. vid. ad II, 123; oras, non ora, scripti cum antt. edd. 291. subtextaque Col. subjectaque Tell. Vulgo subtectaque. Pro nervis, vel tergis, vel tauris, h.e. pelle taurina, (quin etiam aheno, vel ferro), legendum putabat N. Heins. ut clipeus innuatur, ut ap. Virg. Æn. X, 784, 785; Stat. Th. III, 592; VII, 310; Lucan. IV, 132, et aliis locis a Draken. laudatis, qui tamen nervos a Tac. Ann. II, 14, eodem sensu adhiberi monet.

Procumbit lata porrectus in arva ruina, Et percussa gemit tellus ingentibus armis. Haud aliter, structo Tyrrhena ad litora saxo, 295 Pugnatura fretis subter cæcisque procellis, Pila, inmane sonans, inpingitur ardua ponto.

293. lata ruina, ob magnam Cryxi molem. --porrectus, mortuus, τανυσθεὶς ap. Hom. Iliad. π, 485, al. Cf. Burm. et Voss. ad Val. Fl. VI, 553. 294. Totus hic locus concinnatus ex Virg. Æn. IX, 708... 716, ubi vid. Heyne. Cf. etiam Jani ad Hor. Od. II, xviii, 20 sq. et III, i, 33 sq. 295. Tyrrhena, maris Tyrrheni, seu Inferi, cui Campania et Baianum, amœnissima ejus regio, adjacent. 297. inpingitur, inmergitur, in altum demittitur.

293. arva, non arma, scripti et R. 3, reclam. Dausq.

Inmugit Nereus, divisaque cærula pulsu Inlisum adcipiunt irata sub æquora montem. Ductore amisso pedibus se credere Celtæ: 300 Una spes anima, tantusque pependerat ardor.

298. Nereus, mare, a saxi ruina æstuans. 299. irata æquora, ut ap. Val. Fl. II, 63; VII, 582; Cf. ad I, 101; VV. DD. ad Hor. Epod. II, 6, et Broukh. ad Tibull. II, iv, 10. 300. Ut ap. Hom. Iliad. π, 659 Dausq. Celtæ, metu perterriti, fugere cœperunt, ut feræ et armenta, quæ incendio diffuso trepide monte decurrunt, et undique ad imas valles confluunt. Pulchra illa comparatio quam poeta, nescio cui, debet. Loca Virg. Æn. X, 405 sq., et XII, 521 sq., 587 sq., non satis conveniunt.

299. mirata conj. N. Heins. 301. anima, non animæ, scripti cum Parm. et Med., adsent. etiam Dausq., hoc est, ab, vel ex unius vita. Comparant VII, 743; XVI, 19 (ubi vid. not.); XVII, 405; Virg. Æneid. lib. X, vers. 592; Curt. V, 4; Val. Flac. V, 20; Celtusque p. a. Oxon. quod Barthio Adv. VI, 3, placuisse mireris.

Ac veluti summo venator densa Picano Quum lustra exagitat, spissisque cubilibus atram Inmittit passim dumosa per invia pestem; Dum tacitas vires et flammam conligit ignis, 305 Nigranti piceus sensim caligine vertex Volvitur, et pingui contorquet nubila fumo; Mox subita in tanto lucent incendia monte. Fit sonitus; fugere feræ, fugere volucres, Atque ima longe trepidant in valle juvencæ. 310

302. Picanus, mons Apuliæ, Mars. _nemorosi maxima cernes Culmina Picani_, Avien. Descript. Orb. v. 499, ubi mediam Picentinorum regionem designari suspicatur, et primam voc. Picani syllabam produci monet Drak. 303. lustra exagitat, ut VIII, 565, ubi vid. V.L. 304. pestem, ignem, ut I, 174. In v. 305 Silio præivisse videtur Virg. Ge. II, 304... 309. 306. piceus vertex, ut supra II, 631. 308. in monte tanto, permagno, ut VI, 262; X, 234, ubi vid. Drak. Cf. Heins. ad Val. Fl. VII, 132.

302. Piceno emend. Scalig. vid. not. 308. tanto, non toto, Col. 310. ima longe Col. et Oxon. una longe conj. Dausq. Vulgo una longæ, inepte.

At Mago, ut vertisse globos primumque laborem, Qui solus genti est, cassum videt, arma suorum Ac patrium in pugnas equitem vocat: undique nudi Adsiliunt frenis, infrenatique manipli.

311. Mago, Hannibalis Hasdrubalisque frater. --primumque laborem, Qui solus genti est Drak. comparat VIII, 16 sq., et Liv. X, 28, ubi Gallos «dicit primo impetu feroces esse, quos sustineri sat sit... primaque eorum prælia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse.» Add. quoque Liv. V, 44; «gens est, cui natura corpora animosque magna magis quam firma dederit: eo in certamen omne plus terroris, quam virium ferunt.» Ibid. libro XXXVIII, 17. «Jam usu hoc cognitum est; si primum impetum, quem fervido ingenio et cæca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma: mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol, pulvis, sitis, ut ferrum non admoveas, prosternunt.» Polyb. lib. II, 33, pr.: τοῖς τε θυμοῖς κατὰ τὴν πρώτην ἔφοδον, ἕως ἂν ἀκέραιον ᾖ, φοβερώτατόν ἐστι πᾶν τὸ Γαλατικὸν φῦλον. Cf. et Appian. T. I, p. 75, 81, 82, ed. Schweigh. et Flor. II, 4. 313. nudi frenis, sine f., ut γυμνὸς, seu ψιλὸς ὅπλων, ἐσθῆτος, ἱππέων, σαρκῶν, σκεύους, etc., vid. Ind. it. Wesseling. Diss. Herodot. pag. 99, et Ill. Harles. Anthol. Gr. Poet. pag. 283. --infrenati, quod Intpp. jam observasse video, non modo dicuntur equi et equites infreni, vel qui frenos non habent, ut ap. Liv. XXI, 44 (ubi Hannibal frenatos et infrenatos equites pugnaturos sperat), sed etiam frenati; nam infrenare propr. est frena dare et inponere. Cf. VV. DD. ad Virg. Æn. XII, 287; Sigon. et Gron. ad Liv. XXXVII, 20 (ubi infrenare et infrenatus eo sensu occurrunt), et Burm. ad Quintil. Decl. XIII, 8, p. 281. 314. Adsiliunt, advolant (vid. Heins. et Drak. ad XV, 695, et Ind.) equites Africani, tam nudi frenis h.e. Numidæ (vid. ad I, 215), quam infrenati h.e. Carthaginienses. --manipli de equitibus, ut ap. Apul. Met. IX, p. 221, ed. Elm.

313. patrium, h.e. Libycum, Col. et Ox. Vulgatam lect. primum tuetur Dausq. tanquam consentaneam legi militaris disciplinæ, ex qua primum eques, tum pedes pugnet, ut ad Cannas ap. Liv. XXII, 47. Sed, ut de hac lege taceam, primum modo præcessit, et tota ad Ticinum pugna fuit equestris. Cf. sup. v. 93; nudis Ox. et Put. 314. Adsiliunt frameis, vel potius phaleris corrig. N. Heins. qui nudos frenis ab infrenatis non differre putabat. Sed vid. not. undique nudos Adsiliunt in equos infrenatosque manipli, Benessa.

Nunc Itali in tergum versis referuntur habenis; 315 Nunc rursus Tyrias retro pavor avehit alas; Aut illi dextros lunatis flexibus orbes, Aut illi lævos sinuant in cornua gyros: Texunt alterno glomerata volumina cursu, Atque eadem refuga cedentes arte resolvunt. 320

315. Conf. VII, 644 seq. Virg. Æn. V, 583 sq.; XI, 618... 630. Luxurioso ornatu singula expressit poeta, et respexisse videtur locum Polyb. III, 72, ubi tradit, τοὺς Νομάδας ἀποχωρεῖν (Numidas terga vertere) μὲν εὐχερῶς καὶ σποράδην, ἐπικεῖσθαι δὲ (in hostem inruere) πάλιν ἐκ μεταβολῆς (fronte conversa) τολμηρῶς καὶ θρασέως· τὸ γὰρ τῆς Νομαδικῆς μάχης ἴδιόν ἐστι τοῦτο. --in tergum referuntur habenis, ut ap. Virg. Æn. XI, 623, h.e. tergum vertunt, seu dant, ut VII, 623; X, 17. Sic in terga revolvi et redire dixit Stat. Th. IV, 460, et X, 194, quæ loca excitavit Drak. ad IX, 507; in tergum recessit Virg. Æn. XI, 653. 319, 320. Utrobique in cursu orbem faciunt, per orbem concurrunt; et eadem arte orbem resolvunt, h.e. refugiunt.

316. avehit, non advehit, Col. et Ox. 318. Aut illi lævo sinuantes cornua gyro, vel _Aut illi in lævos sinuatim cornua gyros Texunt_ suspic. N. Heins. frustra. 320. Atque eadem refuga Col. Atque sedem refugam Ox. et Put. Pro vulgata Ac cædem refugam stat Dausq.

Hac pontum vice, ubi exercet discordia ventos, Fert Boreas, Eurusque refert, molemque profundi Nunc huc alterno, nunc illuc, flamine gestant.

321... 323. Drak. expressum putat locum Virg. Æn. XI, 623 sq., qui tamen nostro parum respondet. Paulo similior est Æn. II, 416 sq., ubi vid. Heyne.

Advolat aurato præfulgens murice ductor Sidonius, circaque Metus, Terrorque, Furorque. 325 Isque ubi Callaici radiantem tegminis orbem Extulit, et magno percussit lumine campos, Spes virtusque cadunt, trepidaque a mente recedit Vertere terga pudor: nec leti cura decori, Sed fugere infixum est, terræque optantur hiatus. 330

324 sq. aurato murice, veste purpurea, cui fila auri intexta sunt, ut apud Stat. Theb. X, 60, purpura mixto incenditur auro; Lenz. Nihil sublimius et ad dignitatem Hannibalis adumbrandam aptius fingi potest hac ejus specie, qua instar Martis in aciem descendit, subitoque pavore Romanorum animos percellit. Δεῖμος, Φόβος, Ἔρις Martis comites ap. Homer. Iliad. δ, 440, ejusque filii et aurigæ Iliad. Ο, 119. Hesiod. Theog. v. 933, et Scut. Hercul. 195 et 463, quos exemplo Virg. Æn. XII, 335, poetæ variare solent: vid. Burm. ad Val. Fl. II, 204, et cf. inf. ad v. 438 sq. 326. Callaici tegminis, clipei. Cf. II, 395 sq. [327.] percussit, vid. ad III, 436. 330. terræ optantur hiatus, vulgare votum eorum, qui suæ saluti desperant. Drak. laudat Virg. Æn. XII, 883; Ovid. Her. VI, 144, et Fast. III, 609; Petron. c. 81; cf. Heyne ad Virg. Æ. IV, 24, et X, 675.

Sic, ubi Caucasiis tigris se protulit antris, Linquuntur campi, et tutas petit omne latebras Turbatum insano vultu pecus: illa pererrat Desertas victrix valles, jamque ora reducto Paulatim nudat rictu, ut præsentia mandens 335 Corpora, et inmani stragem meditatur hiatu.

331 sq. Præclara admodum comparatio, et v. 334 sq., eximia naturæ imitatio. Cf. Hom. Iliad. ο, 323 sq., ubi tamen vix tenuissimas lineas reperias. Forte ante oculos quoque habuit et variavit loca Virg. Æn. IX, 59 sq., et X, 723 seq. --Caucasus, notus Asiæ mons, pars Tauri ferisque frequens, unde τὸ Caucasiis cum dilectu positum, ut apud Virg. Æn. IV, 367. 334. reducto, diducto. 335. ut præsentia, tanquam præsentia forent, mandens Corpora, pecora: venuste, ut passim ap. poetas. N. Heins. laudat Val. Fl. I, 272; III, 589, ubi vid. Intpp.; VII, 197, 315, 466; Varium ap. Macrob. VI, 2; Lucan. V, 319; VII, 767; Petron. c. 123, ubi vid. Burm. Stat. Th. II, 133, 687; III, 569; V, 88; VI, 401. Claud. b. Gild. 351, et alios, quibus Drak. addit Virg. Æn. IX, 63 (ubi vid. VV. DD.); Sid. Apoll. XXIII, 334, et Gunther. Ligur. III, 124.

333. insano adsultu in mentem veniebat N. Heins. 334. Desertas Col. et R. 2, non improb. Dausq. qui tamen maluerit Dejectas, h.e. humiles et submissas. Distectas Put. Vulgo Disjectas, prob. Barth. Adv. VI, 3; ubi interpretatur disjectas cursu armentorum. 335. mandans Col. unde mandens emend. Modius Nov. Lectt. Ep. 88; quod cum Drak. et Lefeb. recepi. mandet Ox. et Put. mandat editi tantum non omnes; atque absentia mandit conj. N. Heins. Sed ex nostra lectione eundem sensum oriri monet Drak. vid. not.

Non illum Metabus, non illum celsior Ufens Evasere tamen, quamvis hic alite planta, Hic ope cornipedis totis ferretur habenis. Nam Metabum ad Manes demisit cuspide fulgens 340 Fraxinus; Ufentem conlapsum poplite cæso Ensis obit, laudemque pedum cum sanguine ademit. Jamque dedit leto Sthenium, Laurumque, domoque Collinum gelida, viridi quem Fucinus antro Nutrierat, dederatque lacum tramittere nando. 345

338. alite planta, πόδας ὠκὺς. 341. poplite cæso, succiso, ut V, 347; X, 38, et aliis locis, quæ congessit Drak. 344. Fucinus, lacus in Marsis (nunc Lago di Celano), quem Jul. Cæsar et Claudius in Tiberim emittere conabantur; vid. Ern. Excurs. ad Suet. Claud. c. 20.

341. cæso, non flexo, Colon. 343. Sthenium Oxon. quod etiam conj. Dausq. et prob. N. Heins. coll. Virg. Æn. X, 388, ubi tamen olim Sthenelum defenderat. Sthenum Put. Vulgo Stemium. --Larumque Col. 344. viridi ex. scriptis, R. 2, 3, aliisque edd. revocavit Lefeb. quem secutus sum, quia tanta auctoritate nititur, et commodum præbet sensum. Conf. V, 20. Vulgatum vitreo antro præferunt N. Heins. et Drak. coll. Ovid. Met. V, 48, et Stat. Silv. III, ii, 16, et arridere omnino potest. Vitreus, ut ὑάλινος, ὑαλόεις, viridis, color vitri antiqui et maris. Conf. Virg. Ge. IV, 350; Æ. VII, 759 (vitrea Fucinus unda); inf. VII, 413; VIII, 191; Jani ad Hor. Od. I, xvii, 20; Heins. ad Ovid. Met. V, 48, et ad Claud. Fescenn. v. 75.

Fit socius leti conjecta Massicus hasta, Vitiferi sacro generatus vertice montis, Et Liris nutritus aquis; qui fonte quieto Dissimulat cursum, ac, nullo mutabilis imbri, Perstringit tacitas gemmanti gurgite ripas. 350

346. Massicus, mons Campaniæ, vini nobilioris ferax. [347.] sacro, vid. III, 501. 348. Liris fl. olim Clanis, seu Glanis, (Strab. V, p. 161, 237; Plin. III, 5) nunc Garigliano dictus: ex Apennino effusus, præter alia flumina prope Arpinum, ubi Ciceronis villa et patria erat, frigidum Fibrenum recipit, (vid. VIII, 398) et Latium a Campania dirimit. --fonte quieto, etc. Conf. VIII, 396; Hor. Od. I, xxxi, 7; Cic. Leg. II, 1 et 3. 350. Perstringere ripas, ut XVI, 478. Sic stringere dixere Virg. Æn. VIII, 63, et Stat. Th. I, 39; terere Claud. Cons. Olyb. 260, ubi vid Heins.; radere Lucret. V, 257; Lucan. II, 425; VIII, 246; lambere et mordere Hor. Od. I, xxii, 7; xxxi, 8, ubi vid. Jani. Cf. ad I, 358; V, 24, 274; Heins. et Drak. ad XIII, 4, et Broukh. ad Tibull. IV, i, 142. --tacitas, κατ᾽ ἔννοιαν ad fluvium refer.

350. Præstringit conj. N. Heins. et Livin. Conf. ad I, 358, et IV, 119, in Var. Lect.

Exoritur rabies cædum, ac vix tela furori Subficiunt; teritur junctis umbonibus umbo, Pesque pedem premit, et nutantes casside cristæ Hostilem tremulo pulsant conamine frontem.

351. Poeta immemor esse videtur turpis fugæ a Romanis modo captæ, v. 328 sq. Lenz. 352, 353. Drak. comparat V, 219; IX, 322 sq.; Virg. Æn. X, 361, ubi vid. Intpp. Ennii Fragm. pag. 303, ubi vid. Column. Ovid. Met. IX, 44, 45, et al. Cf. et Clark. ad. Hom. Iliad. Ν, 130 sq.

Tergemini primam ante aciem fera prælia fratres 355 Miscebant, quos Ledæo Sidonia Barce Xanthippo felix uteri inter bella crearat. Res Graiæ, ductorque parens, ac nobile Amyclæ Nomen, et injectus Spartanis colla catenis Regulus, inflabant veteri præcordia fama. 360

355 sqq. Ejusmodi scenæ, quum varios ornatus admitterent, et misericordiæ admirationisque sensu animos movere possent, nullus fere poetarum Rom. exstitit, quin similibus carmen distingueret: geminos saltem fratres multi, ut Silius sup. II, 636 sq.; Virg. Æn. X, 390 sq.; Lucan. III, 603; Stat. Theb. VI, 340; IX, 292 sq., et Ovid. Metam. V, 107, produxerunt. Ern. Hanc vero pugnam trigeminorum Noster adumbravit fere ad certamen Horatiorum et Curiatiorum, ex Liv. I, 24 sq., notum. 355. Tergemini fratres, ut gemini f. XVI, 534, ubi Drak. adposuit verba Quint. Inst. Or. IX, 4; fratres addere non est necesse. 357. felix uteri, εὔτεκνος, fecunda, D. Heins. Sic felix arbor est frugifera, et infelix sterilis, ut, monente Drak. apud Liv. V, 24, et Apul. Apolog. p. 288, ed. Elm. Conf. V, 465, et Heyne ad Virg. Ge. I, 154, 345; II, 81. --Barce, Sychæi nutrix ap. Virg. Æn. IV, 632, h.l. Sidonia, Carthaginiensis, uxor Ledæi, Spartani, Xanthippi. Cf. II, 434; VI, 303 sq., 680 sq. 358. Res Graiæ, h.e. a Spartanis gestæ, duce Xanthippo, Pœnorum socio, qui Regulum vivum cepit. --Amyclæ, Xanthippi patria.

355. sacra prælia Col. prob. Lef. ut sint detestanda, propter Regulum, quem corum pater captivum Pœnis tradiderit; sata p. conj. N. Heins. ut serere bellum. Male! 358. Graias Col. Amyclæ idem. Vulgo Amycle, ut Mycene et alia, græce. 359. insertus colla c. conj. Burm. qui tamen vulgatum quoque a Græcorum usu loquendi non abhorrere recte monuit. 360. inflabat Colon. et quædam edd.

Marte probare genus, factisque Lacona parentem Ardebant; gelidosque dehinc invisere montes Taygeta, et tandem bellis innare subactis Eurotan patrium, ritusque videre Lycurgi.

362. Cupiebant, finito bello in patriam suam redire: quod his vss. et v. 365, variis modis exprimitur. 363. Taygetus mons, a mari per totam Laconicam procurrens, notusque propter Orgia Bacchi et venationes. Ad ejus radices sita est Sparta, quam adluit Eurotas amnis, nobilitatus certaminibus et exercitat ad eum habitis. Cf. ad VI, 311 sq.; Cic. Tusc. V, 34; Propr. III, xiv, 15 sq., et Meurs. Miscell. Lacon. II, 9. --Taygetus sc. mons, Ταΰγετος Straboni et aliis τὸ Ταΰγετον ὄρος dicitur, unde Taygeta sc. juga, τὰ Ταΰγετα ὄρη; vid. Burm. ad Val. Fl. II, 359, et Intp. ad Virg. Ge. I, 103. Sic τὰ Δίνδυμα, Παγγαῖα, Ῥίπαια, Κεραύνια, Κύβελα, Dindyma, Pangæa, Rhipæa, Ceraunia, Mænala, Gargara, Ismara, etc. --bellis subactis, forte confectis, finitis, fere ut exercere et fatigare diem, etc., de quo vid. Heyne ad Virg. Æn. VIII, 94, et XI, 808. Proprie homines dicuntur subacti atque durati bellis, v.c. Liv. XLII, 52, metaphora a farina et luto, vel a terra, quæ crebro aratur et colitur, petita, quæ ad ingenium quoque, usu sæpe exercitatum et excultum, transfertur.

363. Taygetæ Put. bellis juvat ire Put. Tell. et priscæ edd. unde recepit Lefeb. Sed τὸ innare exquisitius est, judice etiam Drak. subacti (sc. Ardebant) forte legendum, vid. not. 364. Eurotan, non Eurotam, scripti.

Sed Spartam penetrare Deus, fratresque negarunt 365 Ausonii, totidem numero; quos miserat altis Egeriæ genitos inmitis Aricia lucis, Ætatis mentisque pares: at non dabat ultra Clotho dura lacus, aramque videre Dianæ.

365. fratres Ausonii, alii tergemini ex Romanis. --Versus 367 et 369, cum nomine Virbii, v. 380, desumti e loco classico de Aricia Virg. Æn. VII, 762 sq., ubi vid. Heyne in notis et Exc. VIII; conf. etiam Heins. ad Ovid. Met. XIV, 331. 367. Aricia, nunc est Nemi, vicus a nemore Dianæ sic dictus; in quo nemore erat fons Egeriæ; Liv. I, 21, Ovid. Met. XV, 487 sq., 547 sq. --inmitis ob cultum Scythicæ, vel Tauricæ Dianæ, cui homines mactabantur. Cf. VIII, 362; et Ovidius ex Ponto III, 2, 71. 369. lacus Triviæ ante Aricinum nemus et lucum Dianæ, τὸ Ἀρτεμίσιον, vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 516, Strab. V, p. 165 et 239 (366, ed. Alm.), VV. DD. ad Horat. A. P. 16; Ovid. Fast. III, 263 sq.; Suet. Jul. 46; Plin. XXXV, 7; Casaub. ad Pers. Sat. VI, p. 501; Salmas. Exerc. Plin. p. 48.

365. Spartam remeare maluerit N. Heins. negarunt, non negabant, Col. 369. Cloto edidere multi, etiam Cell. et Drak. Sed est Κλωθὼ.

Namque ut in adversos, inpacti turbine pugnæ, 370 Eumachus et Critias, et lætus nomine patris Xanthippus, junxere gradus; ceu bella leones Inter se furibunda movent, et murmure anhelo Squalentes campos et longa mapalia complent: Omnis in occultas rupes atque avia pernix 375 Maurus saxa fugit, conjuxque Libyssa profuso, Vagitum cohibens, suspendit ab ubere natos; Illi dira fremunt; perfractaque in ore cruento Ossa sonant, pugnantque feris sub dentibus artus.

370. inpacti, inpulsi, acti, ut ap. Virg. Æn. V, 805; Tac. Hist. II, 41; III, 22; Lucan. VI, 406. Cf. Ind. 372. junxere gradus gradibus, congressi sunt; cf. Ill. Harles. ad Val. Fl. I, 198. 372 sqq. Eximia comparatio, quam Silius, leonibus in taurorum locum substitutis, ni fallor, Virg. Æn. XII, 715 sq., sublegit. Nam locum Homeri, quem Dausq. et Cell. comparant, Iliad. π, 756 sqq., ubi leones, fame compulsi, de cerva occisa pugnant, poeta expressit potius inf. v. 563 sq. ubi nemo id observavit. Feras non nisi in diversa genera sævire, contendunt Horat. Epod. VII, 11, 12 (ubi vid. Bentl.); Juvenal. XV, 159 sq.; Plin. VII, 1, et alii. Sed cf. VV. DD. ad hh. ll. et Scaliger. Exercit. 240, adversus Cardanum p. 737. 374. Squalentes campos vid. ad I, 211. --longa mapalia ut III, 422. 376. profuso ubere, quod lacte manat et abundat. 378. dira fremunt, ut δεινὸν pro δεινῶς, vide App. et ad lib. I, 398; Clark. not. ad Homerum Iliad. β, 269, et viros doctos ad Virgil. Æneid. lib. IX, v. 791. 379. artus pugnant, membra moventur ac resistunt.

371. Critias, nomen græcum, quod ex scriptis et priscis edd. restituit N. Heins. In vulgatis libris Clitias et Clytias. 376. profundo R. 3, prob. Lefeb. qui græcum βαθύκολπος ei respondere putat. 378. perfectaque Col. unde præsectaque conj. N. Heins. 379. feri scripti cum R. 3, et Med. quod prob. N. Heins. et recepit Lef. cui substant. esse videtur; ferri Put.

Haud secus Egeriæ pubes, hinc Virbius acer, 380 Hinc Capys, adsiliunt, paribusque Albanus in armis. Subsidens paulum perfossa proruit alvo Albanum Critias (ast illi cuncta repente Inplerunt clipeum miserando viscera lapsu); Eumachus inde Capyn: sed tota mole tenebat 385 Ceu fixum membris tegimen; tamen inprobus ensis Adnexam parmæ decidit vulnere lævam, Inque suo pressa est non reddens tegmina nisu Infelix manus, atque hæsit labentibus armis.

381. paribus in armis, vid. ad II, 132. 382. Subsidens, ὑφιζάνων, proruit, prosternit. 386. tegimen, clipeum. 387. lævam Adnexam parmæ, loro, seu ansæ, ὀχάνῳ, τελαμώνι, insertam. Nam veteres scutum ex sinistro humero suspendebant, et dextra hostem adoriebantur; unde ἐπ᾽ ἀσπίδα et ἐπὶ δόρυ, ad sinistram et dextram, se convertere dicebantur; cf. V, 319; Hom. Il. π, 106; Virg. Æn. II, 671; XI, 693; Ælian. V. H. XI, 9. --vulnere, ictu, ut ap. Virg. Æ. V, 433. 388. In ipso nisu, dum niteretur parmam reddere, decisa est, Schmid. Imo h.l. sententia, luxuriose expressa, hæc est: manus amputata in nisu, quo lorum clipei tenebat, firmiter huic adhæsit, nec illud reddidit, non missum fecit.

388. prensa est recte, opinor, emend. N. Heins.

Ultima restabat fusis jam palma duobus 390 Virbius: huic trepidos simulanti ducere gressus Xanthippus gladio, rigida cadit Eumachus hasta, Et tandem æquatæ geminato funere pugnæ. Inde alterna viris transegit pectora mucro, Inque vicem erepta posuerunt prælia vita. 395

390. fusis, vid. ad II, 113. --palma, ut XVI, 504, 573, et ap. Virg. Æn. V, 339, vid. ad I, 479. 391. huic, hujus manu. --trepidos ducere gressus, timide et lento gressu fugere, ne tres victores simul inpetum facerent, ut ducere lympham pro lente fluere sup. v. 87. 394, 395. Critias et Virbius se invicem jugulant. Apud Liv. loc. l. unus Horatiorum, Curiatiis cæsis, superior discedit.

391. stimulanti in scriptis; adducere malebat N. Heins. h.l. et X, 18, h.e. contrahere, ut a. cutem dixit Ovid. Met. III, 597; a. artus Virg. Ge. III, 483, et colligere gradum poeta noster VII, 695. 393. Ut tandem præstiterit, judice N. Heins.

Felices leti, pietas quos addidit umbris! Optabunt similes venientia secula fratres, Æternumque decus memori celebrabitur ævo; Si modo ferre diem, serosque videre nepotes Carmina nostra valent, nec famam invidit Apollo. 400

396 sqq. Cf. Virg. Æn. IX, 446 sq., et sup. ad II, 696. Sed h.l. vix est, quod ad mentem miseratione adficiendam valeat. --pietas in patriam. 399, 400. Silius et Maro modestius, quam Horat. Od. III, ult. et Ovid. Met. XV, 871, de carminum suorum vita præsumsere, Drak. --ferre diem, ut ferre annos dixit Ovid. ex Ponto IV, viii, 51, et ferre vetustatem, id. Trist. V, ix, 8, de scriptis, ut Cic. Amic. 19, de vino.

396. allicit Put. R. 3; Parm. Med. unde adjicit emend. N. Heins. dissent. Drak. 398. Æternumque, non Extremumque, scripti et R. 2. 399. serosque est ex emend. Dausq. N. Heins. et al. vestrosque Parm. In reliquis libris, tam scriptis quam editis, legitur miserosque, vulgari permutat.; in serosque venire conj. Barth. Adv. VI, 3; coll. II, 511; VI, 711; XII, 312; Add. inpr. Val. Fl. VIII, 398. Sed nostra lectio præferenda, judice etiam N. Heins.

At consul toto palantes æquore turmas Voce tenet, dum voce viget: «quo signa refertis? Quis vos, heu! vobis pavor abstulit? horrida primi Si sors visa loci, pugnæque lacessere frontem; Post me state, viri, et pulsa formidine tantum 405 Adspicite! has dextras capti genuere parentes.

403. vos ἐναργῶς pro, animum et virtutem vestram; cf. Claud. Cons. Mall. Theod. 196; Stat. Th. II, 417, et Silv. I, ii, 168; Sen. Thyest. 53, et 242, ubi vid. Gronov. 404. Si nimis timetis in prima acie pugnare. Cf. Virg. Æn. V, 429. 406. Adspicite, vid. ad II, 230, in V.L. [“II, 230” recte 231] --dextras, viros. --capti primo bello Punico. Detrahit hostibus, ut magis impellat suos. Mars.

402. Pro dum in antt. libris reperitur quam, qutū, quum, teste Lefeb. qui propterea quam, h.e. quantum, reposuit. 406. In vulgatis libris Adspicite has dextras. Capti g. parentes Quos fugitis legitur. Adspicite hanc dextram corrig. N. Heins. qui tamen malebat Adspicite; has dextras c. g. p. Quas fugitis. Idem non improb. τὸ Quo, quod ex ed. Parm. recepi cum Drak. Qua scripti cum R. 3, et ed. Lefeb.

Quo fugitis? quæ spes victis? Alpesne petemus? Ipsam turrigero portantem vertice muros Credite submissas Romam nunc tendere palmas. Natorum passim raptus, cædemque parentum, 410 Vestalesque focos exstingui sanguine cerno. Hoc arcete nefas!» Postquam inter talia crebro Clamore obtusæ crassoque a pulvere fauces, Hinc læva frenos, hinc dextra conripit arma, Et latum objectat pectus, strictumque minatur 415 Nunc sibi, nunc trepidis, ni restent, comminus ensem.

408. Imitat. Lucan. I, 186 seq. 409. submissas palmas, vid. ad I, 673. Sed huic rei ornata Romæ descriptio parum apta. Lucan. longe præstat, VII, 369. Ed. 410, 411. Romæ jam captæ imago ante oculos mihi obversatur. In copia et ornatu totius orationis summa vis et brevitas, ad animum percellendum aptissima. 411. sanguine, cæde sacerdotum. Cf. simil. loc. Ovid. Met. XV, 778. Graviter vero et præclare, ad augendam rei atrocitatem, Vestalium potius, quam aliarum virginum, mentio fit.

409. summissas omnino scribendum monet Lefeb. qui tamen sup. I, 673; rectius submissi edidit. 410. Natarum, h.e. virginum, raptus malebat Burm. Sed virginum potius in seq. vs. mentio fit, ut h.l. juvenum, qui in servitutem, vel ad mortem rapiuntur.

Quas acies alto genitor dum spectat Olympo, Consulis egregii movere pericula mentem. Gradivum vocat, et patrio sic ore profatur: «Magnanimi me, nate, viri, ni bella capessis, 420 Haud dubie extremus terret labor: eripe pugnæ Ardentem, oblitumque sui dulcedine cædum. Siste ducem Libyæ: nam plus petit inprobus uno Consulis exitio, tota quam strage cadentum.

417. Legentium sensus splendido commento et conversione ad Scipionem Africanum inclinatur, cujus primum virtutis documentum poeta præclare exornavit, ut Q. Fabii inf. VII, 710 sqq.; cf. Liv. XXI, 46. 419. patrio ore, quia Mars Jovis filius est, non, quod Dausq. putabat, quia Jupiter vulgo creditus Scipionis Africani pater, ut hac oratione filii honori consuleret; Drak. 422. Cf. Virg. Æ. III, 629. 423. Siste, reprime conatus Hannibalis, ut XII, 699. --plus commodi petit, consequi studet et sperat; vel ad majora tendit et adspirat, si unum Scipionem occidere, quam si totum exercitum delere conatur.

422. oblitumve rectius videbatur N. Heins. Ego potius post cædum semper putavi distinguendum esse, in quo Lefeb. nunc mecum consentire video. Vulgo ne comma quidem post cædum ponitur. Sed oblitus sui est Consul, dum nimio pugnæ ardore summo mortis periculo se committit.

Præterea (cernis) teneræ qui prælia dextræ 425 Jam credit puer, atque annos transcendere factis Molitur, longumque putat pubescere bello; Te duce primitias pugnæ, te magna magistro Audeat, et primum hoc vincat, servasse parentem.»

426. annos transcendere factis, ut ap. Stat. Silv. V, i, 12 seq.; Cic. Phil. XIV, 10; Sen. Ben. III, 33; Drak. 428. Imitat. Virg. Æn. VIII, 515 seq., ubi vid. Heyne. 429. primum (κατὰ) hoc vincat, hæc prima sit ejus victoria. Singula prorsus divina, sententiarum verborumque gravitate!

Hæc rerum sator: at Mavors in prælia currus 430 Odrysia tellure vocat: tum fulminis atri Spargentem flammas clipeum, galeamque Deorum Haud ulli facilem, multoque labore Cyclopum Sudatum thoraca capit, quassatque per auras Titanum bello satiatam sanguinis hastam, 435 Atque inplet curru campos: exercitus una Irarum, Eumenidesque simul, letique cruenti Innumeræ facies, frenisque operata regendis Quadrijugos atro stimulat Bellona flagello.

430. Mars non respondet, sed extemplo mandata exsequitur; vid. ad II, 543, et de curru Martis ad I, 434. 431. Odrysia tellus, Thracia, Martis sedes (vid. ad I, 433), cujus potentiores olim populi post Edonas fuere Bessi et Odrysæ. --fulminis atri, terribilis, ut atra formido, tigris, acies, ira, vipera, etc., ap. Lucret. VI, 253; Virg. Ge. IV, 407, et Æn. VII, 525; Val. Fl. II, 205; Hor. Od. III, iv, 17; cf. ad III, 211, et V, 165. 432 sq. De armis et insignibus Martis in numis, vid. Spanh. ad Callim. in Del. v. 64 et 136. 433. Haud facilem, non facile gestandum, propter pondus. Præclare ad vim et robur Martis declarandum. Facilis, ut habilis v.c. ensis VIII, 374: εὐμεταχείριστος, qui facile regi, tractari, fingi potest, ut coma VIII, 559, cera, lutum, etc. De utraque voce, vid. Heyne ad Tibull. I, i, 40; ix, 7, et ad Virg. Æn. I, 318; IX, 365; XI, 555; XII, 431. --Cyclopibus et Vulcano opera præclaræ artis, ἡφαιστότευκτα, ea in primis, quibus Dii utuntur, tribui, nota res est. 434. Sudatum, multo sudore h.e. labore confectum, elaboratum, Drak. citat III, 92, 531; Liv. V, 5; Stat. Th. V, 189 (ubi vid. Barth.), et Jac. Gothofr. ad l. 7, Cod. Theod. de lustr. collat. --quassat hastam, cf. ad I, 434. 435. Titanes, h.l. ut passim confusi videntur cum Gigantibus, in quorum pugna cum Diis præcipuæ Martis fuere partes; vid. Claud. Gigant. v. 75 sq. --satiatam sanguinis, sanguine; vid. ad V, 274. 436. implet campos curru, h.e. strepitu currus, ut mox v. 444. Nam βρισάρματος Ἄρης κεκληγὼς ἐπόρουσεν ut utar verbis Hesiodi Scut. H. 441, vel Homeri μέγα δ᾽ ἔβραχε φήγινος ἄξων Βριθοσύνῃ· δεινὸν γὰρ ἄγεν θεὸν, Iliad. Ε, 838. --Silius duo Maronis loca ante oculos habuit, Æn. VIII, 700 sq., et XII, 331 sqq. [437.] Furor, Ira, ac Pavor, ap. Stat. Th. III, 424, et Bellona, Pavor atque Formido, ap. Claud. in Rufin. I, 344 sq. Martis sunt comites et aurigæ. Cf. ad v. 324. et Bellona Hom. Iliad. Ε, 333, al. et inf. V, 220 sq. 438. operata, vid. ad II, 674. [439.] atro flagello, sanguineo, quale ei tribuit Virg. Æn. VIII, 703 (ubi vid. Cerda), et Lucan. VII, 568; cf. Broukh. ad Tibull. I, vi, 46; Heins. ad Ovid. Ibin, v. 159, et Burm. ad Val. Fl. VIII, 20. Hastam ei pro stimulo dat Statius, Thebaid. lib. VII, vers. 73.

433. Vulgata lectio illi ex errore typogr. in Marsi ed. orta. 436. implet cursu, h.e. emetitur, ed. Parm. quod recepit Drak. prob. N. Heins. quia currus v. 430, præcessit. Sed tam levem ob causam nil mutandum.

Fertur ab inmenso tempestas horrida cælo, 440 Nigrantesque globos et turbida nubila torquens Involvit terras: quatitur Saturnia sedes Ingressu tremefacta Dei, ripasque relinquit, Audito curru, fontique relabitur amnis.

440 sqq. Numinis adventum, seu ἐπιφάνειαν et descensum in terram tempestate motuque inprimis terræ indicari, olim omnium fere populorum opinio fuit, iisque tam familiaris, ut ne a vulgari quidem prosæ orationis usu abhorreret, quod vel ex Act. Apost. XVI, 25, intelligitur; cf. Virg. Æn. III, 90 sq.; VI, 255 sq.; Apollon. II, 681; Sophocl. Œd. Col. v. 95; Callim. H. in Apoll. 2 et 7, ubi vid. Spanh. Petron. c. 124, ubi vid. Intpp. Eodem spectant permulta sacrorum poetarum loca et imagines, quæ vulgo male ubivis a descensu Dei in montem Sinam et augusta illa latæ legis scena Exod. XIX, arcessuntur, unde et totam hanc ideam a gentilibus petitam esse, parum probabilis est conjectura; Drak. Ceterum Martis currum non minus fere exornavit poeta, quam Miltonus currum tonantem, a Deo post rem ab angelis male gestam filio suo concessum, qui eo vectus summum repente hostibus terrorem incutit eorumque agmen prosternit. Forte et Martem h.l. κεραυνοβόλον finxit, ut Virg. Æn. I, 42, Minervam. 442... 444. Summa δεινοτης et majestas in his vss. ut in toto loco a v. 430. Cf. magnifica loca Hom. Iliad. α, 530; θ, 199, 443; ξ, 285, inpr. ν, 18 sq. Hesiod. Scut. H. 437 sq. et Theog. 841 sq., inf. VII, 458 sq.; IX, 300; Virg. Æn. XII, 334; Miltonus: under his burning wheels The stedfast Empyrean shook throughout, All but the throne itself of God, etc. 443, 444. Præclare terror etiam amni (Ticino) tribuitur, isque strepitum currus audire fingitur; vid. ad I, 49; III, 463; et cf. Virg. Æn. XI, 405.

440. incenso volebat Burm.

Ductorem Ausonium telis Garamantica pubes 445 Cinxerat, et Tyrio regi nova dona parabat, Armorum spolium, et rorantia consulis ora. Stabat Fortunæ non cedere certus, et acri Mole retorquebat crudescens cædibus hastas. Jamque suo, jamque hostili perfusa cruore 450 Membra madent: cecidere jubæ, gyroque per orbem Artato, Garamas jaculis propioribus instat, Et librat sæva trajectum cuspide ferrum.

445. Scipionem cinxerant Pœni. 447. rorantia sanguine, roris instar guttatim destillante, ut ap. Virg. Æn. VIII, 645, et XI, 8; et inf. VII, 181, 324; X, 263. 448. acri mole, vi, vel multitudine, vel etiam magnitudine, vid. Ind. et Gronov. Obss. I, 21. 449. crudescens, crudior, h. crudelior, sævior factus, exacerbatus, ut XI, 89, et contra molliri, vel mitescere. Cf. Virg. Æn. VII, 788; XI, 833, et vid. sup. ad I, 405 et 432. 451. cecidere jubæ, crista galeæ, vel galea ipsa capite delapsa, aut ab hoste dejecta est; Lenz, qui tamen id h.l. languere existimat, et ingeniose conj. cecinere tubæ, ut Numidæ signo dato Scipionem undique jaculis petierint. --gyroque per orbem Artato, vid. Heyne ad Tibull. IV, i, 94.

453. trajectum Col. non improb. N. Heins. quem vid. ad Virg. Æn. X, 587. Hoc in contextum recepi cum Lefeb., qui vulgatum lect. conjectum sine sensu, et mentem poetæ hanc esse putat: librat ferrum, quod trajicit sua cuspide.

Hic puer ut patrio defixum corpore telum Conspexit, maduere genæ, subitoque trementem 455 Conripuit pallor, gemitumque ad sidera rupit. Bis conatus erat præcurrere fata parentis, Conversa in semet dextra: bis transtulit iras In Pœnos Mavors: fertur per tela, per hostes Intrepidus puer, et Gradivum passibus æquat. 460

454 seq. Similis locus Maronis de Lausi in Mezentium patrem pietate, Æn. X, 789 sq. Conf. etiam Æn. lib. X, 680, 686. Ipsa historia satis nota vel ex Liv. lib. XXI, 46; Flor. II, 6; Senec. de Ben. III, 33; et Polyb. X, 3, pag. 804, edition. Gronovii, ubi decimo septimo ætatis anno Scipio Africanus patrem servasse dicitur. Nam puer vers. 130 et 460; est juvenis; vid. ad III, 608. 456. gemitum rupit vid. ad I, 95. 457. Bis... bis, ut ap. Virg. Æn. VI, 32. Alias ter... ter ut VIII, 156; Æn. IV, 690; Τρὶς μὲν ἐπειρήθη, τρὶς δ᾽ ἔσχετο Apollon. III, 654.

Continuo cessere globi, latusque repente Adparet campo limes: metit agmina tectus Cælesti clipeo, et sternit super arma jacentum Corporaque auctorem teli, multasque paternos Ante oculos animas, optata piacula, mactat. 465

461. Latus limes sumtus e Virg; Æn. IX, 323, et X, 513; ubi vid. Heyne. Conf. inf. IX, 379, 610, et ad V, 269. 462. metit ut v. 213. 463. Cælesti, Martis. 464. auctorem teli, qui patrem vulneraverat; piacula, in ultionem patris vulnerati. Ern.

464. Ita scripti cum Parm. et Med. nec est, quod fertur super ipsa jacentum Corpora cum Livineio substituamus; Corpora auctorem in ed. Marsi errore typogr. unde Corpora et auctorem emend. Martin. Herbip. quem reliqui editt. secuti sunt: quod jam monuit Drak.

Tunc, rapta propere duris ex ossibus hasta, Innixum cervice ferens humeroque parentem, Emicat: adtonitæ tanta ad spectacula turmæ Tela tenent; ceditque loco Libys asper, et omnis Late cedit Iber: pietasque insignis et ætas 470 Belligeris fecit miranda silentia campis. Tum celso e curru Mavors, «Carthaginis arces Exscindes, inquit, Tyriosque ad fœdera coges.

466. Nemo facile erit, cujus animus dulcedine hujus loci non tangatur, eaque pietate percutiatur, qua h.l. et hostes percussos videmus. Poetæ autem animo et oculis obversabatur Lausus ap. Virg. Æn. X, 800, et Æneas Æn. II, 721 sq. quem similiter a Græcis, pietate ejus obstupefactis, incolumem esse dimissum memorant, a Drak. laudati, Auctor de Orig. Gent. Rom. c. 9, et poeta in Anthol. Gr. I, 87, Epigr. 2; Cf. IX, 432; Lycocophr. 1264 seq. et Sophocl. ap. Dionys. Hal. I, 48. 467. Emicat, ex acie profugit. Conf. ad II, 238. 471. Belligeris campis, passive, in quibus bellum geritur. 472. seq. Ingeniose usus est loco Virg. Æn. IX, 638 sq. ubi Apollo minus opportune, quam h.l. Mars, juvenem laudat et adhortatur.

467. Innisum scripsit Lef. Vid. ad II, 123; Innexum quædam exemplaria, teste Dausq.

Nulla tamen longo tanta exorietur in ævo Lux tibi, care puer: macte, o! macte indole sacra, 475 Vera Jovis proles; et adhuc majora supersunt: Sed nequeunt meliora dari.» Tum nubila Mavors Ætheraque, emenso terras jam sole, capessit, Et fessas acies castris clausere tenebræ.

474. tanta lux, tam felix dies, qui tantæ tibi laudi esse possit, quam hic, quo patrem servasti. --longo in ævo; non constat, quonam ætatis anno mortuus sit Scipio Afric. v. Liv. XXXVIII, 56, et XXXIX, 52; anno LVI putabat Vellei. II, 4. 475. macte, vid. Heyne ad Virg. Æ. IX, 641, et Burm. ad Val. Fl. VI, 547. Repetitio vocis adfectui egregie convenit. --indole sacra, Vera Jovis proles; nam Scipio Afric. ex Jove, in anguem mutato, et Pomponia natus vulgo credebatur; quam divinæ originis famam, quum tantus vir esset, consequebatur, et ipse, Alexandri exemplo, augebat. Cf. XV, 187; VII, 148; et inpr. XIII, 615 sq. 642 sq. Liv. XXVI, 19; Gell. VII, 1; Plut. vit. Scip. et Plin. VII, 9; XXVI, 43. 476. majora, virtutis documenta; meliora dari nequeunt, insignius generosæ indolis pietatisque exemplum a te edi, vel ejus declarandæ optatior occasio et facultas tibi dari non potest.

474. longe Put. quod non spernendum putat Lefeb.

Condebat noctem devexo Cynthia curru, 480 Fraternis adflata rotis, et ab æquore Eoo Surgebant roseæ media inter cærula flammæ. At consul tristis, campos Pœnisque secundam Planitiem metuens, Trebiam collesque petebat.

480. Condebat noctem, finiebat, Cynthia h.e. Luna, curru devexo, cursu declivi, nocte jam exacta. 481. adflata rotis, equis, et roseæ flammæ vid. ad I, 578. --Fraternis conf. VIII, 175; Virg. Ge. I, 396. 483. campos... metuens, quia Pœnus equitatu melior erat, Drak. Conf. Liv. XXI, 47, pr. et 48; Polyb. III, 66, pr. et 67, extr.

480. cornu Parm. non improb. N. Heins. 484. evadens, vel vitans, vel evitans, vel denique campo P. secunda Planitie cedens frustra tentabat N. Heins.

Jamque dies rapti cursu navoque labore, 485 Et medio abruptus fluitabat in amne solutis Pons vinclis, qui Dardanium transvexerat agmen, Eridani rapidas aderat quum Pœnus ad undas.

485. A Scipione «castra ab Ticino mota, festinatumque ad Padum est, ut ratibus, quibus junxerat flumen, nondum resolutis, copias trajiceret... Hannibal transire non potuit pontem, ut extrema resoluta erant, tota rate in secundam aquam labente», Liv. et Polyb. ll. cc. --dies rapti, quibus raptim iter fecerant. Conf. ad I, 569. 488. Eridani rapidas undas Conf. Virg. Ge. I, 481 sq.

485. raptus, ut intercursantes acies diem sibi non senserint eripi, vel actus conj. Dausq. Utrumque ab h.l. alienum; vanoque Col. Put. R. 3; Parm. Med. unde navo emend. N. Heins. quod cum Drak. et Lefeb. recipere non dubitavi; vid. ad I, 549. Vulgo varioque. 487. prævexerat Put. unde travexerat suspic. N. Heins. prob. Drak. qui laudat Gronov. ad Liv. XXXII, 6. Sic mox v. 492; travehat in scriptis, tramitto sup. v. 347; inf. VII, 383; VIII, 552; XII, 460.

Dumque vada et molles aditus, per devia flexo Circuitu petit, et stagni languentia quærit, 490 Interdum rapta vicinis saltibus alno Flumineam texit, qua transvehat agmina, classem.

489. aditus molles, vada, transitus faciles, ut clemens clivus I, 274; Drak. qui laudat Ovid. Fast. III, 13; Claud. in Rufin. II, 102, et in Apono v. 12. Conf. Burm. ad. Val. Fl. VI, 239. 490. Circuitu vid. Liv. l.c. 491. Interdum, interim, interea, ut contra hæc pro interdum ponuntur; Drak. ad VI, 30, et VII, 395.

Ecce aderat, Trebiæque simul vicina tenebat Trinacrio adcitus per cærula longa Peloro, Gracchorum proles, consul: gens inclita magno 495 Atque animosa viro, multusque in imagine claris Præfulgebat avus titulis bellique domique.

493 seq. Cf. Liv. XXI, 51, et Polyb. III, 68. 494. Peloro pro tota Sicilia, cujus res composuerat: nam proprie a Lilybæo promontorio Ariminum venerat, si Livio et Polyb. fides habenda. 495. Gracchus cognomen Semproniorum, inclitæ gentis, ex qua orti quatuor Consules, b. Punico II clari, Ti. Sempronii Longi, pater, A.U. 536 (de quo h.l. agitur), et filius, A.U. 559; P. Sempr. Tuditanus A.U., 549, et Ti. Sempr. Gracchus A.U. 538; cujus pronepotes fuere fratres nobilissimi, Caius et Tiberius Gracchi, qui propter leges nimium populares perierunt. 496. multus avus, multi majores. 497. titulis magistratuum, triumphorum, rerumque gestarum, quibus imagines ornabantur.

495. Graccorum scribendum videbatur N. Heins. quia numi jubent. Sed adspiratio usu recepta; vid. quos Drak. citavit, Cic. Orat. c. 48; Quintil. Instit. Orat. I, 5, et Charis. Instit. Gramm. I, p.m. 78.

Nec Pœni, positis trans amnem in gramine castris, Deerant: namque animos stimulabant prospera rerum, Increpitansque super ductor: «Quis tertius Urbi 500 Jam superest consul? quænam altera restat in armis Sicania? en omnes Latiæ, Daunique nepotum Convenere manus: feriant nunc fœdera mecum Ductores Italum, ac leges et pacta reposcant, At tu, donata tela inter Martia luce, 505 Infelix animæ, sic, sic vivasque, tuoque Des iterum hanc laudem nato: nec fine sub ævi Obpetere in bello detur, quum fata vocabunt.

499. prospera rerum, ut subita, vel fortuita belli et similia. Conf. Heins. ad Claud. b. Gild. v. 103. 500. Quis tertius Urbi, etc. bene comparant Liv. XXI, 53, et 57, etsi neutro loco Hannibal loquitur. 501. quænam altera Sicania, unde Consul cum exercitu revocari possit? 502. Dauni nepotum, Romanorum; vid. ad I, 291. 505. Acerba orationis conversio ad Scipionem. 506. Infelix animæ, qui vitam tuam filii, non tuæ virtuti debes. --sic, sic δεινῶς, ut IX, 25; et XVI, 125. 508. Obpetere ut ap. Virg. Æ. I, 96; ubi v. Heyne. --in bello, quod virum fortem decet. Conf. ad II, 705. --fata vocabunt te, h.e. tibi moriendum est, ut vocat lux ultima victos ap. Virg. Æn. II, 668. Cf. inf. X, 523. Sic bella, ira, præda vocant, monente Drak. ad X, 112; in quibus tamen loquendi modis verbo vocare invitandi potius notio inest, ut in his, venti et fluctus vocant vela, καιρὸς καλεῖ πλοῦν, Sophocl. Philoct. 472.

Pugnantem cecidisse meum est.» Hæc personat ardens: Inde levi jaculo, Massylumque inpiger alis 510 Castra sub ipsa datis irritat, et elicit hostem.

510. Conf. Liv. XXI, 54, et Polyb. III, 71, extr. Poeta omittit pugnam equestrem, in qua Sempronius superior fuerat, et hinc ferocior factus. Liv. XXI, 52, 53; Polyb. III, 69, 70. --Massylum; vid. ad I, 101. 511. Castra Romana. --datis, missis.

511. allicit quidam libri. Male!

Nec Latius vallo miles debere salutem Fas putat, aut clausas pulsari cuspide portas. Erumpunt, cunctisque prior volat aggere aperto Degener haud Gracchis consul: quatit aura comantes 515 Cassidis Auruncæ cristas, humeroque refulget Sanguinei patrium saguli decus: agmina magno Respectans clamore vocat, quaque obvia densos Artat turba globos, rumpens iter æquore fertur.

512 sqq. Cf. omnino Liv. XXI, 53 et 55. 515. comantes cristæ, ut XVI, 167. --galea comans, κόρυς, seu κυνέη ἵππουρις, ἱπποκόμος, ἱπποχαίτης, ἱπποδάσεια. 517. sagulum Sanguineum, paludamentum purpureum, vestis imperatoria, insigne velamen v. 536; fulgens XVII, 529; rubens IX, 420; ubi tamen sagum, vestem militarem, intelligit Drak. et cum Gronov. ad Liv. XLI, 10; contra Lips. Mil. Rom. II, 12; et Abraham. ad Cic. Or. in Pis. p. 780; contendit, lictores, magistratuum ad bella proficiscentium comites, non in paludamentis, sed in sagis fuisse. Enim vero paludatos lictores Liv. XLV, 39, et milites Sidon. Ep. V, 7, dixit: Αὐτοῦ δ᾽ ἠγοῦνται τοῦ στρατηγοῦ ῥαβδοῦχοι φοινικοῦς χιτῶνας ἐνδεδυκότες, Appian. de reb. Pun. c. 66; Conf. Liv. I, 26 (ubi paludamenti Curiatiorum mentio fit); Plin. IX, 36; Varr. L. L. VI, 3 519. rumpens iter vid. ad I, 54.

514. cuneisque prior conj. N. Heins. 515. Gracchis, h.e. a G., non Gracchus, scripti. 516. Vulgo Cassidis auricomæ, ingrata verborum repetitione; aurivomæ corrig. D. Heins. sup. ad v. 156. Sed rectius Auruncæ Col. Put. R. 2, h.e. Ausoniæ, nisi forte ipsa hæc vox reponenda. Sic cassis Sidonia XVI, 452; c. Ætola ap. Stat. Th. VIII, 704; cf. ad VII, 295; XIV, 536; Heins. ad Virg. Æn. XII, 94.

Ut torrens celsi præceps e vertice Pindi 520 Cum sonitu ruit in campos, magnoque fragore Avulsum montis volvit latus; obvia passim Armenta, inmanesque feræ, silvæque trahuntur; Spumea saxosis clamat convallibus unda.

520. Comparatio passim obvia, Conf. XII, 184 sq. XVII, 122 seq. Hom. Iliad. ε, 87 seq. λ, 491 seq. Virg. Æn. X, 603; XII, 523 sq. et quoad ornatum Æ. II, 305 sq. Ovid. 496 sq. Fast. II, 219 sq. Alia exempla, a Dausq. et Drak. prolata, v.c. Virg. Æn. XII, 684; Hom. Iliad. ν, 137, al. cum h.l. minus congruunt. --torrens, χείμαῤῥος, χαράδρα. 524. unda clamat, βοᾷ, v. ad III, 471.

522. monti malebat N. Heins.

Non, mihi Mæoniæ redeat si gloria linguæ, 525 Centenasque pater det Phœbus fundere voces, Tot cædes proferre queam, quot dextera magni Consulis, aut contra Tyriæ furor edidit iræ.

525 sqq. Poetæ, rem memorabilem relaturi, plura sibi ora pluresque linguas optare solent. Conf. IX, 340 sq. Silio præivit Virg. Ge. II, 43, et Æn. VI, 625 sq. XII, 500 sq. ut huic Hom. Iliad. β, 488 sq. quibus locis Drak. addit Ovid. Trist. I, iv, 53 sq. Val. Fl. V, 218 sq. VI, 36 sq. Claud. de laud. Stil. 185, et Cons. Hon. VI, 436, et Cons. Olybr. et Prob. v. 55 sq. ubi vid. Barth. De ipsa pugna cf. Liv. XXI, 55, 56, et Polyb. III, 71, 74; vide etiam Guischard Mém. mil. tom. I, ch. 6. --Mæonius, seu Mæonides dicitur Homerus a Mæone patre, vel potius a patria Colophone, seu Smyrna, oppidis Mæoniæ h.e. Lydiæ, quæ olim Ioniam quoque, vel certe partem ejus complectebatur. 528. Tyriæ furor iræ, h.e. iratus Hannibal. Cf. ad v. 601, et I, 71.

526. fundere scripti, probb. N. Heins. et Drak. Vulgatum rumpere, quod c. Tell. et antt. edd. habent, retinuit Lef. Cf. ad I, 95. [“ad I, 95”: in Not.]

Murranum ductor Libyæ, ductorque Phalantum Ausonius, gnaros belli, veteresque laborum, 530 Alter in alterius fuderunt comminus ore. Monte procelloso Murranum miserat Anxur, Tritonis niveo te sacra, Phalante, profundo.

530. laborum veteres, peritos, diu in iis versatos, qui longa experientia usuque labores belli et perficere et tolerare didicerant. Sic vetus operis ac laboris, v. scientiæ cærimoniarumque, vetus regnandi ap. Tac. Ann. I, 20, extr. (ubi vid. Lips. et Ern.); VI, 12, et 44. Cf. inf. VI, 616; XI, 26; XVII, 297, et ad VI, 254, in V.L. [“XVII, 297” recte 292] 531. fuderunt vid. ad II, 113. --in ore, conspectu, ἐν ὄψει. 532. Anxur Volscum nomen urbis Latii ad mare, quæ postea Græcis ac Romanis Tarracinæ, seu Tarracina et, ut nunc, Terracina dicebatur; (Plin. III, 5; Liv. IV, 59) quæque hodie quidem ad radices montis, sed olim in ipso ejus vertice sita erat, in quo etiamnum reliquiæ ædium et murorum reperiuntur. Hinc monte procelloso dixit poeta. Cf. VIII, 390; Hor. Sat. I, v, 26; Lucan. III, 81; Stat. Silv. I, iii, 86; Cluver. Ital. ant. pag. 1009; Heyne ad Virg. Æ. VII, 799. 533. Tritonis, palus Libyæ, sacra Palladi, (vid. ad III, 322.) vel ut κρήνης ἱερὸν ῥόον ap. Apollon. I, 1208; Theocr. VIII, 33, et alia passim obvia. Vid. ad III, 501.

532. Monte salebroso, vel e præcelso, conj. N. Heins. Sed procellosus est epith. alti montis, ut nubifer nivalis, etc. Axur emend. Lef. quia atzur in lingua Punica rupes dicatur; cf. ad VIII, 390. 533. Libyco pro niveo malebat N. Heins. prob. Drak. coll. IX, 297. Sed hoc nimis a literarum ductu recedit, et nivea aqua est, quæ alias nitida, lucida, argentea vocatur v.c. Martial. VII, xxxi, 11; Sen. Hippol. 504, et Œdip. 427; Sarra pro sacra R. 3; quod recepit Lefeb. quoniam Pallas Libycis Tritonidos edita lymphis IX, 297, dicitur; Sarrani autem sint Libyes. Sed Sarra est priscum Tyri nomen (vid. ad I, 72), Triton vero fluvius et Tritonis palus Africæ, non Asiæ; cf. not. [“ad I, 72”: in Not.]

Ut primum insigni fulsit velamine consul, Quanquam orbus partem visus, unoque Cupencus 535 Lumine subficiens bellis, citat inprobus hastam, Et summæ figit tremebundam margine parmæ. Cui consul, namque ira coquit: «Pone, inprobe, quidquid Restat in ore fero, et truncata fronte relucet.» Sic ait, intorquens directo turbine robur, 540 Et dirum tota tramittit cuspide lumen.

534. insigni velamine cf. ad v. 517. 535. orbus partem visus, μονόφθαλμος. 536. citat, vibrat, movet, concitat, ut gladium IX, 592; arma ap. Stat. Th. VIII, 144. 538. ira coquit vid. ad II, 327. --inprobus, audax, ut ap. Virg. Æn. XI, 512. 539. Observa variationem ejusdem sententiæ. --quidquid Restat, etc. h.e. alterum oculum. --truncata, vel trunca frons IX, 400, in qua aliquid deest. 540. intorquens turbine ut ap. Virg. Æn. XI, 284. Cf. ad II, 135.

535. Cupencus, non Cupentus, Col. vid. Intpp. ad Virg. Æn. XII, 539. 536. improbus mox repetitur. Vellem impiger, vel simile quid scripsisset poeta. 537. agit Put. unde affigit conj. N. Heins. 539. feri malebat Livin. vel Corte: reducet Ox. reluce Parm. relucta R. 3, unde relictum est suspic. N. Heins. quod admodum languet. 540. derecto Col. ut et VI, 228, et IX, 583, quod prob. Drak. et recepit Lefeb. Conf. ad II, 92.

Nec levior dextra generatus Hamilcare sævit: Huic cadit infelix niveis Varenus in armis; Mevanas Varenus, arat cui divitis uber Campi Fulginia, et patulis Clitumnus in arvis 545 Candentes gelido perfundit flumine tauros.

543. niveis, splendidis. 544. Mevania, hodie Bevagna, Umbriæ Cisapenninæ urbs, prope quam Tiniæ fl. qui nunc Topino dicitur, miscetur Clitumnus, (Timia) cujus aqua pota olim putabatur candidos boves facere, quorum in his locis magna copia erat, quique in victimarum inprimis usum alebantur. Conf. VIII, 450, 452; VV. DD. ad Virg. Ge. II, 146 sq. quem locum Silius ante oculos habuit, Claud. Cons. Hon. VI, 506 seq. Prop. II, xix, 25, 26, inpr. Plin. Ep. VIII, 8; Cluver. Ital. ant. II, 10, p. 701; Oberlin. V.C. ad Vib. Sequestr. p. 101 sq. 211 sq. Keyssleri Itin. p. 887, ed. pr. et de Mevania inf. VI, 645 sq. Cluv. l.c. p. 628. 544. divitis uber Campi ut tota Umbria, teste ejus alumno Prop. I, 22, extr. 545. patulis ut latis arvis campis VI, 645. --Fulginia, seu Fulginium, urbs vicina, ad Tiniam sita, hod. Foligno, seu Fuligno. Conf. VIII, 460, et Cluver. l.c. p. 628. 546. perfundit flumine ut VIII, 450, ex Virg. Ge. II, 147 --gelido, nam rigor aquæ certaverit nivibus; nec color cedit, teste Plin. l.c.

542. levior dextræ, ut opum levior II, 102, volebat N. Heins. qui hanc loquendi formam pluribus exemplis illustravit ad V, 363; VIII, 515; et XII, 563. Sed ubivis vulgatam tuetur Drak. Junge h.l. levior sævit. 543. Hinc Rom. 3; Huc Put. Male: ἀυτῷ πίπτει pro ἐπ᾽ αὐτοῦ, ut sup. v. 391 et al. passim. Varenus, non Varrenus, Col. et Ox. Nomen notum vel ex Cic. Or. pro Vareno. 544. Mevanas Col. ut Hispellas, Privernas, Arpinas, Larinas, Aquinas et alia, quæ vid. in Ind. et ap. Heins. ad Claud. Eutrop. II, 248, et Salmas. ad Pollionis Gallien. c. 2, quos laud. Drak. Cf. Jani ad Hor. Od. I, xvi, 14; Mevano Ox. Put. R. 3; Parm. Vulgo Mevanus. 546. perfundit scripti et priscæ edd. vid. not. Vulgata profundit ex Juntina in alias edd. venit et metro contraria est.

Sed tristes Superi, atque ingrata maxima cura Victima Tarpeio frustra nutrita Tonanti. Instat Iber levis, et levior discurrere Maurus. Hinc pila, hinc Libycæ certant subtexere cornus 550 Densa nube polum; quantumque interjacet æqui Ad ripas campi, tantum vibrantia condunt Tela, nec artatis locus est in morte cadendi.

547. tristes, adversi, vel duri; vid. ad I, 147. --maxima Victima, taurus, ut ap. Virg. Ge. II, 146; ubi gregibus obponitur. 550. pila propria Romanorum tela, quæ vel majora, vel minora, (utrumque autem legionarius ferebat) et vel rotunda, ut plane manum inplerent, vel quadrata, ambitu quatuor digitorum, erant. Majoris pili lignum æque ac ferrum, quod hamatum et crassitie digiti unius ac dimidii esse solebat, tricubitale erat, ita tamen, ut dimidia ferri pars hastæ infixa esset; vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 664; XII, 121; ad Tibull. IV, i, 90; Veget. II, 15; Plut. vit. Marii pag. 419, D; de forma Lips. Mil. Rom. III, 4, et, qui eam ex numo exhibuit, Guther. de vet. jure Pontif. III, 16, p. 329. Cf. inf. v. 631 sq. (ubi locus class. Dionys. lib. V, a Dausq. laudatur) V, 216; IX, 336. --cornus, vid. ad II, 124. Ipsam vocem, si arborem significet, et secundæ et quartæ declinationis esse, monet Drak. ad X, 132; coll. Stat. Th. VII, 647, et Ovid. Her. X, 107. --subtexere nube polum ut ap. Virg. Æn. III, 582; ubi vid. Heyne. Cf. ad I, 311. 552. vibrantia v. ad I, 539. 553. Comparant Lucan. II, 201 sq. et Stat. Th. VIII, 422.

547. ingratæ (quia inutilis est et nil proficit) maxima curæ corrig. N. Heins. Non male!

Allius, Argyripa Daunique profectus ab arvis Venator, rudibus jaculis et Iapyge campum 555 Persultabat equo, mediosque invectus in hostes Appula non vana torquebat spicula dextra. Huic horret thorax Samnitis pellibus ursæ, Et galea annosi vallatur dentibus apri.

554. Argyripa, Ἀργύριππα, seu Ἄργος ἵππιον, alias Arpi, urbs Apuliæ, a Diomede condita. Cf. XIII, 30; XVII, 326, et Heyne in not. et Exc. I ad Virg. Æn. XI, 246. --Dauni vid. ad I, 291. 555. Iapyge conf. ad I, 51. 556. Persultabat ut ap. Virg. Ge. III, 117, et Æn. XI, 600. 557. non vana dextra, certo ictu. 558. Ad Allium bene transtulit habitum venatorium Ornyti ap. Virg. Æn. XI, 677 sq. ubi vid. Heyne. Cf. et Æn. V, 37; VII, 666 sq. Hom. Iliad. κ, 263 sq. et sup. ad II, 156. --horret exquisite pro, est. Conf. ad I, 423. --Samnitis ursæ, ut Sabellicus sus ap. Virg. Ge. III, 255. 559. vallatur ut ap. Sen. Herc. Œt. IV, 1935; Ovid. Her. IV, 159, et Fast. III, 449.

Verum ubi turbantem, solo ceu lustra pererret 560 In nemore, aut agitet Gargano terga ferarum, Hinc Mago, hinc sævus pariter videre Maharbal, Ut, subigente fame, diversis rupibus ursi Invadunt trepidum gemina inter prælia taurum, Nec partem prædæ patitur furor: haud secus acer 565 Hinc atque hinc jaculo devolvitur Allius acto.

561. Garganus, Apuliæ mons, silvis abundans, nunc _Monte di S. Angelo_. Conf. Virg. Æn. XI, 247; Hor. Od. II, ix, 7. --terga, corpora, ut ap. Virg. Æn. VII, 20, «in vultus ac terga ferarum». 562. Mago in insidiis collocatus ap. Liv. XXI, 54, 55; Polyb. III, 71. 563 seq. Egregia comparatio, sed translata ex Hom. Iliad. π, 756 sq. nam in Marone eam legere non memini. 565. partem prædæ h.e. eam partiri, dividere. 566. devolvitur sc. ex equo.

It stridens per utrumque latus Maurusia taxus: Obvia tum medio sonuerunt spicula corde, Incertumque fuit, letum cui cederet hastæ. Et jam, dispersis Romana per agmina signis, 570 Palantes agit, ad ripas, miserabile! Pœnus Inpellens trepidos, fluvioque inmergere certat.

567. taxus v. ad v. 255. --Maurusia, Afra. Cf. tamen ad III, 339. --stridens ut ap. Virg. Æ. IX, 419, 632 (ubi vid. Heyne); XI, 863. 568. Comparant Lucan. III, 585, 589, qui nimis in hac re lusit. 569. letum cui, etc. cuinam hastæ esset letum h.e. honos quasi et gloria mortis inlatæ. Schmid. τὸ cederet explicat traderet, permitteret.

569. crederet malebat idem, non improbante Drakenb. Sed vellem sensum quoque, qui tum verbis inest, simul nos docuissent, qui ex tot, quot adferunt, exemplis non satis perspicitur; vid. not. 570. En tacite dedit Lefeb. ut passim.

Tum Trebia infausto nova prælia gurgite fessis Inchoat, ac precibus Junonis suscitat undas. Haurit subsidens fugientum corpora tellus, 575 Infidaque soli frustrata voragine sorbet; Nec niti, lentoque datur convellere limo Mersa pedum penitus vestigia: labe tenaci Hærent devincti gressus, resolutaque ripa Inplicat, aut cæca prosternit fraude paludis. 580

573 seq. Hic, non sine aliqua jucunditate, exornavit verba Liv. XXI, 54, et 56, qui memorat, aquam Trebiæ nocturno imbri pectoribus tenus auctam fuisse, et, qui flumen petierint, aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus obpressos, aut gurgitibus haustos periisse, quum orti solis calore, liquescente nive, increvisset amnis, ut nec stare propter aquæ altitudinem, nec nare ob arma possent: præterea imbrem nive mixtum et intolerandam vim frigoris homines multos et jumenta absumsisse. Cf. Polyb. III, 72, et Appian. b. Hannib. c. 6, 7. [574.] In verbis precibus Junonis poetam agnosce. 575. tellus subsidens, vestigiis cedens, mollis, propter limum et liquefactam nivem: hinc et frustrabatur infida voragine soli. Sic ap. Curt. VIII, 14, pr. «imber violentius quam alias fusus campos lubricos fecerat, gravesque currus inluvie et voraginibus hærebant... aliorum turbati equi in voragines lacunasque præcipitavere curricula, etc.» Schmid. jungit verba, tellus soli frustrata, quæ frustra credita est solum. 577. convellere, evellere, extrahere. --lento limo id. qd. mox tenaci labe; lento Lefeb. explicat γλίσχρῳ, viscoso, unde lentor de humoribus viscosis apud medicos, et eodem forte sensu tabo lento acrique II, 463. 578. labe, limo, vel quod facile laberentur, vel potius, quod esset causa perniciei; Schmid. 579. resoluta imbri ripa, propr. nix in ripa. Sic mox putri cespite.

578. Labes, ut pestis, quævis res noxia et mala. Sed præstiterit, puto, tabe tenaci, hoc est humore fœdo et lutulento e nive liquefacta. Sic fluentem tabem liquescentis nivis ingrediebantur... et in levi glacie tabidaque nive volutabantur dixit Liv. XXI, 36; ubi vid. Gronov. tabes nivis Lucan. lib. X, v. 225; humor calore tabescit, h.e. liquefit, Cic. Nat. D. II, 10.

Jamque alius super atque alius per lubrica surgens, Dum sibi quisque viam per inextricabile litus Præripit, et putri luctatur cespite, lapsi Obcumbunt, seseque sua pressere ruina. Ille, celer nandi, jam jamque adprendere tuta 585 Dum parat, et celso connisus corpore prensat Gramina summa manu, liquidisque emergit ab undis, Contorta ripæ pendens adfigitur hasta. Hic hostem, orbatus telo, complectitur ulnis, Luctantemque vado permixta morte coercet. 590

581. super atque, ἐπὶ καὶ, et insuper. 583. Præripit, præoccupat. 585. Conf. Virg. Æn. VI, 358. 590. Luctantem, qui emergere conabatur. --permixta morte, promiscua; simul cum eo moriens.

582. inextricabile scripti et R. 3. Vulgatum inexplicabile metro adversatur. 586. connisus, non connixus, Col. vid. ad II, 123. Forte leg. pressat, quoniam adprendere modo præcessit. 590. Luctantemque duo scripti. Vulgo Undantemque prob. Dausq. ut ἀντίθεσις sit, et alter adfixus ripæ moriatur, alter undans vado, fluitans, jactatus, huc illuc pulsus.

Mille simul leti facies. Ligus occidit arvis; Sed projecta viri lymphis fluvialibus ora Sanguineum hauserunt longis singultibus amnem. Enabat tandem medio vix gurgite pulcher Irpinus, sociumque manus clamore vocabat; 595 Quum rapidis inlatus aquis, et vulnere multo Inpulit asper equus, fessumque sub æquora mersit.

591. facies, spectacula, vel genera, ut ap. Virg. Ge. I, 506, et formæ Æn. VI, 626; conf. Ind. et Drak. ad h.l. Burm. ad Val. Fl. VI, 279. 593. longis singultibus ut ap. Virg. Ge. III, 506, et Æn. IX, 505. --Sanguineum amnem, aquam sanguine mixtam. 595. socium, sociorum, manus vocabat, non, quod Cell. putabat, clamore manus, gestu et indicio manu facto, Drak. 597. Inpulit, ut mox v. 650, et ap. Virg. Æn. XII, 380. --asper, exasperatus, incensus.

595. Irpinus, non Hirpinus, Col. Pulcher (nom. propr.) Hirpinus (a patria) conj. N. Heins. 596. Quem emend. Burm. ut v. 649, non improb. Drak. quos mireris omissione pronom. eum offensos fuisse. 597. fessusque priscæ edd.

Adcumulat clades subito conspecta per undas Vis elephantorum turrito concita dorso. Namque vadis præceps rapitur, ceu proruta cautes 600 Avulsi montis, Trebiamque insueta timentem Præ se pectore agit, spumantique incubat alveo.

598. Conf. Appian. b. Hannib. c. 7, et Liv. XXI, 55, 56, ubi tamen elephanti non in fluvio pereunt, et aversi inprimis sub caudis fodiuntur. 599. turrito dorso, cf. IX, 239 sq. --Vis elephantorum, h.e. multitudo eorum, vel, ut abstractum pro concr. positum sit, multi, sive robusti elephanti, ut vis canum ap. Virg. Æn. IV, 132 (ubi vid. Heyne), βίη Ἑλένοιο, et doctius βίη Ἡρακληείη, ἱερὸν μένος Ἀτρείδαο, Ἄρηος, μένος ὀξὺ θυμοῦ, πυρὸς δεινὸν, et ἀνέμων, ἱερὴ ἴς Τηλεμάχοιο, ἴς ἀνέμοις, σθένος Ὠρίωνος ap. Hom. Iliad. β, 658 (ubi vid. Kœppen et ad v. 851); γ, 105; ξ, 182; λ, 268; ν, 758; ς, 264, 485; Odyss. β, 409; ε, 478; ν, 276, al. Conf. App. et ad I, 71; VI, 338; VII, 523; Jani ad Hor. Od. I, iii, 36; III, v, 13; xxi, 11, et id. in Arte poet. lat. p. 475; Weitz. ad Val. Fl. I, 561. Vulgo putant, substantiva vim, βίην, μένος et alia ejusmodi redundare, vel periphrasi cuidam servire. Sed vid. Cl. Schelleri præcept. stili bene lat. T. I, p. 304. 600. Cf. Virg. Æn. XII, 684 sq. insueta, ut ap. Virg. Æn. VIII, 248 (vid. ad v. 378), vel pro insuetos, nunquam antea visos elephantos. 601. timentem, cf. ad I, 48.

601. timentem scripti. Vulgo trementem, vulgari, sed non infelici variatione.

Explorant adversa viros, perque aspera duro Nititur ad laudem virtus interrita clivo. Namque inhonoratam Fibrenus perdere mortem 605 Et famæ nudam inpatiens, «Spectabimur, inquit, Nec, Fortuna, meum condes sub gurgite letum.

603. Explorant adversa viros, ut secunda felices, adversa magnos probant dixit Plin. Paneg. c. 31, ubi vid. Intpp. et ad Plin. Ep. IX, xxvi, 4; Lucret. III, 55; Sen. de Prov. 4, et. al. Cf. sup. ad III, 574. --per aspera duro, etc. Cf. II, 578; VI, 120, et ipsa Virtutis verba XV, 101 sqq., quæ ex pulcherrimo loco Hes. Ἔργ. 289 sq., petita sunt. Add. Sen. de const. Sapientis c. 1; Xenoph. Memorab. Socr. II, §. 20 sq.; Stat. Achill. II, 376, ubi vid. Barth. 604. Nititur, enititur, ut ap. Virg. Ge. II, 428, et Æn. II, 443. 605. perdere mortem, vid. ad v. 137. --inhonoratam mortem, vid. ad III, 123. 606. Spectabimur, spectata erit virtus nostra, vid. ad I, 77, et III, 574. 607. meum condes sub gurgite letum, non perficies, ut obscuram et inhonoratam mortem in undis inveniam, vid. ad III, 123, et inf. ad v. 671 sq.

605. perdere mortem scripti, (nisi quod in Puteol. pendere legitur) et editt. antt. ante Juntinam, in qua Nicander primus cernere m. dedit, quod putant dictum pro oppetere, vel propr. decernere mortem, seu moriendi certum esse. 606. famæ undam Col. et Ox. unde nudam recte emend. Modius. Vulgg. famæ mundam, quod nemo facile cum Dausq. defendere ausit, quamvis formarum loquendi καθαρὸς ἀδικίας, καθαραὶ ψόφων ὁδοὶ, ἁγνὸς φόνου, γάμων, ἀφροδισίων, Δήμητρος sceleris purus, etc. memor sit. Spectabitur Col. et R. 3; Spectabimus in aliis.

Experiar, sitne in terris, domitare quod ensis Non queat Ausonius, Tyrrhenave permeet hasta.» Tum jacit adsurgens, dextroque in lumine sistit 610 Spicula sæva feræ, telumque in vulnere linquit. Stridore horrisono penetrantem cuspidis ictum Bellua prosequitur, laceramque cruore profuso Adtollit frontem, ac lapso dat terga magistro.

610. adsurgens in hastam, ut in ensem et ictum, ap. Virg. Æn. V, 443; X, 797; XI, 284, ubi vid. Heyne. Sic ἐρείδειν, ἐπερείδειν τὸ ἔγχος ap Hom. Iliad. γ, 358; ε, 856, al. cf. v. 208; I, 400. Similiter quoque insurgere et incumbere remis dixit Virg. Æn. III, 207, 560; V, 15, 189: ἐπεῤῥώοντ’ ἐλάτῃσι Apollon. II, 663; ἐμβαλεῖν κώπαισι Pind. Pyth. IV, 356. 612. Junge prosequitur ictum stridore, percussa horrendum clamorem edidit: quem elephanti clamorem Florus quoque I, xviii, 12, stridorem dixit.

609. Tyrrhenave permeet Col. Tyrrhenave pervidet Put. Vulgo Tyrrhenaque pernecet. Citra necessitatem perneget, vel Tyrrhena nec enecet conj. N. Heins. 611. in lumine Ox. et Put. cum plerisque edd. antt. quod non displicuit Drak. Equidem in Ovidio, qui in ejusmodi repetitt. ludere solet, ferrem, non in poeta epico; linquit, non liquit, Col. et Ox.

Tum vero invadunt jaculis crebraque sagitta, 615 Ausi jam sperare necem, inmensosque per armos Et laterum extentus venit atra cuspide vulnus. Stat multa in tergo et nigranti lancea dorso, Ac silvam ingentem concusso corpore vibrat, Donec, consumtis longo certamine telis, 620 Concidit, et clausit magna vada pressa ruina.

617. laterum extentus, ut laterum passus (qs. pansus, expansiones), et tractus ap. Stat. Silv. I, i, 29, et Theb. IV, 173. --poeta in mente habuit loca Virg. Æn. X, 892; XI, 638 sq., et laterum extentus sunt latera vasta, extenta, ut obtentus frondis apud Virg. Æn. XI, 66, pro frondibus obtentis. Ern. 618. nigranti dorso, vid. ad III, 463, in V.L. 619. Drak. comparat Stat. Th. V, 533. Sed huic et nostro poetæ præivit Virg. Æn. X, 887. 621. vada, Trebiam fl. vel ejus aquas (vid. ad I, 52) et quidem h.l. earum cursum mole sua clausit, præclusit, obstruxit, ut VI, 708; XI, 138, et ap. Virg. Æn. XI, 298. --pressa, ut corporibus premitur Peuce dixit Claud. Cons. Hon. IV, 630.

617. extentus, non extensus, scripti et Parm. 621. Ita Col. Vulgo magna depressa ruina prob. Dausq. qui clausit positum putat pro defecit, vel potius clausa, occœcata est bestia, coll. v. 612. Vide ad quam duras rationes more suo confugiat, ne Modio et veritati victas manus dare cogatur. Ceterum ὁμοιοτέλευτα auribus parum grata.

Ecce per adversum, quanquam tardata morantur Vulnere membra virum, subit inplacabilis amnem Scipio, et innumeris infestat cædibus hostem. Corporibus, clipeisque simul, galeisque cadentum 625 Contegitur Trebia, et vix cernere linquitur undas. Mazæus jaculo, Gestar prosternitur ense; Tum Pelopeus avis Cyrenes incola Telgon. Huic torquet rapido conreptum e gurgite pilum, Et, quantum longo ferri tenuata rigore 630 Procedit cuspis, per hiantia transigit ora.

622. Scipionem huic prælio interfuisse negat Liv. XXI, 52, 53 et 57; sed adfirmat Nepos Hannib. c. 4. quod jam alii monuere. 623. Vulnere, ad Ticinum accepto. 628. Pelopeus avis, h.e. propter majores, Cyrenarum conditores, vid. ad III, 252. 629 seq. Cf. ad v. 550. 630. ferri rigore, pro ferro rigido, et hoc simpl. pro ferro, ut ap. Virg. Ge. I, 143. 631. Procedit, prominet.

627. Mazæus, non Mezeus, scripti et priscæ edd. Μαζαῖοι, ἔθνος τῶν Παννονίων, ap. Strab. VII, p. 217. Versus 628, 669, in comment. quidem illustravit, sed in contextu prorsus omisit Dausq. 629. Huic, non Hinc, scripti et R. 2. Idem conjecerat Dausq. Intorquet olim in mentem veniebat N. Heins.

Pulsati ligno sonuere in vulnere dentes. Nec leto quæsita quies: turgentia membra Eridano Trebia, Eridanus dedit æquoris undis. Tu quoque, Thapse, cadis, tumulo post fata negato. 635 Quid domus Hesperidum, aut luci juvere Dearum, Fulvos aurifera servantes arbore ramos?

633. Cf. V.L. --turgentia, aqua absorpta. [634.] æquoris Hadriatici. 636, 637. Cf. III, 283 sq. et de tota orationis forma Virg. Æn. X, 319 sq., ubi vid. Heyne.

633. leto ex Col. bene restituit Modius, ut ne in morte quidem invenerit quietem, sed fluctibus jactatus sit; jacta Ox. Vulgg. jacto, quod tuetur Dausq. ut sit projecto, vel jactato. 635. Thapse Col. vid. ad III, 261; Tapse Ox. R. 3; Parm. Med. Taxe Put. Lanse ed. Martini Herbipol. Lapse Mars. et post eum alii. 637. Sacros præstiterit, ut ap. Virg. Æn. IV, 485; Fulvos certe languet, quia cum aurifera jungitur.

Intumuit Trebia, et stagnis se sustulit imis; Jamque ferox totum propellit gurgite fontem, Atque omnes torquet vires: furit unda sonoris 640 Vorticibus, sequiturque novus cum murmure torrens.

638. Manifeste h.l., quod jam alii viderunt, imitatur Hom. Il. φ, 136... 384, inpr. v. 234 seq., ubi Xanthus in Achillem insurgit. Silii figmentum inde ortum notat Drak. quod fluvius imbri increverit, de quo vid. ad v. 573. Similem locum Stat. Th. IX, 404 sq., comparari jubet Lefeb. --stagna, maris, seu fluvii profunda, vid. Heyne ad Virg. Æn. I, 126. 640. omnes torquet vires, ut VII, 529, h.e. movet, vel effundit, ut torquere bella, hastam, murmura, sibila, quæ vid. in Ind. nisi malis cum Schmidio interpretari: intendit, quoniam contorta sunt validiora. 641. novus torrens, quatenus ad fluctus inusitatos excreverat et ante non visos. Ern.

638. Intonuit Ox. et Put. quod, judice Drak., ex Hom. Iliad. φ, 237, defendi quodammodo potest; conf. Burm. ad Ovid. ex. P. II, iii, 27, et Heins. ad Ovid. Met. I, 187.

Sensit, et adcensa ductor violentius ira, «Magnas, o Trebia, et meritas mihi, perfide, pœnas Exsolves, inquit: lacerum per Gallica rivis Dispergam rura, atque amnis tibi nomina demam, 645 Quoque aperis te fonte, premam; nec tangere ripas, Inlabique Pado dabitur: quænam ista repente Sidonium, infelix, rabies te reddidit amnem?»

642 seqq. Non tam animosus fingitur Achilles ab Hom. l.c. [“Hom. l.c.” = Iliad. φ 136-384] 644 sq. Similiter, quod Drakenb. monet, Sicorim fl. punit Cæsar ap. Lucan. IV, 141 sq., et Gyndem Cyrus ap. Sen. de ira III, 21. --lacerum, etc., in rivos diducam. 646. premam, obturabo, fontes tuos obstruam; quod tamen ab his quæ Scipio vss. 644, 645, minatur, abhorrere putat Lenz. Equidem non video, cur utrumque locum habere non possit; alioquin quove pro quoque substituerem. --nec tangere ripas, retinere ripas suas. Lenz ad ripas Padi refert. 648. Sidonium, Sidoniis h.e. Pœnis faventem, ut undis socialibus v. 701. Cf. ad I, 118. Schmidius expressa putat Gr. μηδίζειν, φιλιππίζειν. --infelix, vid. ad II, 667.

642. violentius Ox. et Put. cum priscis edd. violentior R. 2, Basil., Colinæi et aliæ edd. quas secuti sunt D. Heins. Cell. et Lefeb. Nostra lectio, fateor, glossa videri potest, sed ad aures gratior est, et auctoritate MSS. nititur: nam de c. Col. nihil h.l. dixere Modius et N. Heins. 643. mi ex emendat. Scalig., et Voss. recepit Cell. ut suavius inter tot dactylos. Drak. adposuit simil. loc. Propert. II, iv (al. 5), 3; meritas in perfide Med. meritas, imperfide quidam alii. 647. Forte leg. quianam; vid. ad I, 443.

Talia jactantem consurgens agger aquarum Inpulit, atque humeros curvato gurgite pressit. 650 Arduus adversa mole incurrentibus undis Stat ductor, clipeoque ruentem sustinet amnem. Nec non a tergo fluctus stridente procella Spumeus inrorat summas adspergine cristas.

649. jactantem, ut ap. Virg. Æ. I, 102. 650. Inpulit, ὦσε ap. Hom. l.c. v. 235; conf. ad v. 597. --curvato gurgite, vid. ad I, 472. 651. Arduus adversa mole stat, elegantius quam στῆναι ἐναντίβιον ap. Hom. l.c. v. 266; cf. Virg. Æn. X, 771. --adversa undis, quam undis obponit. 653. stridente procella, ut ap. Virg. Æn I, 102. 654. inrorat, adspergit, aqua roris instar guttatim destillante.

649. agger, non aggere, scripti. 651. incurrentibus, non irrumpentibus, Col. adverso cumulo aliquando tentabat N. Heins. ut ad Trebiam referri possit; quod vel sinc lect. mutatione licet. Sed vid. not. 652. sustulit scripti et R. 3. Sed recte præferunt vulg. lect. sustinet; ut retinere amnem manibus et clipeis dixit Flor. III, 3.

Ire vadis, stabilemque vetat defigere gressum 655 Subducta tellure Deus; percussaque longe Raucum saxa sonant; undæque ad bella parentis Excitæ pugnant, et ripas perdidit amnis.

655. stabilemque vetat defigere gressum, ὀυδε πόδεσσιν εἶχε στηρίξασθαι ap. Hom. v. 241, et Suducta tellure, κονίην δ᾽ ὑπέρεπτε ποδοῖϊν, v. 271. 656. Deus, Trebia, ut Xanthus μέγας θεὸς ap. Hom. v. 248. 657, 658. ad bella parentis Excitæ, a parente ad auxilium sibi præstandum advocatæ. --ripas perdidit amnis, exspatiatus est supra ripas; Lenz. --parentis, Trebiæ, non Eridani, quod Dausq. putabat; vid. ad I, 606.

655. Nare vadis corrig. N. Heins. Sed nare quidem poterat, subducta tellure, non vero ire et stabilem gressum defigere: quod jam monuit Draken. 657. parentis, non patentes, Col. Oxon. R. 3, Parm. cf. Gron. Obss. IV, 17.

Tum madidos crines, et glauca fronde revinctum Adtollit cum voce caput: «Pœnasne superbas 660 Insuper, et nomen Trebiæ delere minaris, O regnis inimice meis? quot corpora porto Dextra fusa tua! clipeis galeisque virorum, Quos mactas, artatus iter cursumque reliqui. Cæde, vides, stagna alta rubent, retroque feruntur. 665 Adde modum dextræ, aut campis incumbe propinquis.»

659. Cf. Virg. Æn. VIII, 31 sq.; X, 205, et inf. v. 726. 660. cum voce, ut X, 432, et ap. Virg. Æn. X, 667, «cum voce manus ad sidera tendit.» 662. regnis, v. Burm. ad Val. Fl. II, 621. 663. fusa, vid. ad II, 113. --Cf. Hom. l.c. 217 sq. Virg. Æn. V, 806 sq. 664. Adde modum, fac finem, dextræ, cædibus. 666. incumbe, ut ap. Virg. Georg. II, 311, et Æn. I, 84, ubi videndus Heyne.

760. Pœnosne superbos conj. D. Heins. Sed cf. sup. v. 645: superbus emend. N. Heins. quod merito placet Draken. 662. quot, non tot, Col. et Ox. 666. aut, non et. Put. et prisci libri ante Marsum editi. Sensus verborum est: fac modum, seu finem cædibus, aut, si pugnare cupis, non in alveo meo pugna, sed in campis.

Hæc, Venere adjuncta, tumulo spectabat ab alto Mulciber, obscuræ tectus caligine nubis. Ingravat ad cælum sublatis Scipio palmis: «Di patrii, quorum auspiciis stat Dardana Roma, 670 Talin’ me leto tanta inter prælia nuper Servastis? fortine animam hanc exscindere dextra Indignum est visum? redde o me, nate, periclis;

667, 668. Conf. Hom. Iliad. φ, 328 sq. Junonis partes Silius detulit Veneri, Romanis faventi. 669. Similes preces ac vota Achillis ap. Hom. l.c. v. 272 sq., et Ulyssis Odyss. ε, 298 sq., ex quo loco desumta est oratio Æneæ ap. Virg. Æn. I, 93 sq., ut ex hac Hannibalis verba inf. XVII, 260 seq., ubi Drak. monet, veteres vehementer mortem in undis exhorruisse, tum quod animam igne constare (vid. Virg. Æn. VI, 130 sq.), adeoque aqua exstingui putarent; tum quod naufragio absumtis raro sepultura obtingere posset. Cf. ad I, 154; Jani ad Hor. Od. I, xxviii, 23; viros doctos ad Valerium Flaccum, I, 633; Burm. ad Petron. c. 103 et 114; Cuper. Obss. I, 8; Guther. de jure man. I, 10. --Ingravat, ut ap. Virg. Æn. XI, 220, eodemque sensu asperare inf. v. 774, et acerbare VI, 116; Drak. 670. Dardana, vid. ad lib. I, 14. 671. Taline leto, tam fœdæ morti in undis; λευγαλέῳ θανάτῳ dixit Homerus Iliad. φ, 281; Odyss. ε, 312. 672. fortine, etc., cf. ad II, 705. 673. redde, etc., ut apud Virg. Æn. II, 669; X, 61. --nate, qui me ad Ticinum servasti.

672. fortine, non fortunæ, Col. et Mars.

Redde hosti! liceat bellanti arcessere mortem, Quam patriæ fratrique probem.» Tum percita dictis 675 Ingemuit Venus, et rapidas direxit in amnem Conjugis invicti vires: agit undique flammas Dispersus ripis ignis, multosque per annos Nutritas fluvio populatur fervidus umbras.

675. fratrique, Cn. Corn. Scipioni Calvo, qui notus est ex Liv. XXI, 32, 60. --Conf. Hom. Il. φ, 328... 384. 676 sq. Ingemuit, gravius μέγ᾽ ἄϋσε Hom. 679. umbras, arbores, Trebiæ ripam obumbrantes, ut ap. Virg. Ecl. V, 40; Ge. I, 157; IV, 511, al. cf. Ind.

676. direxit Col. ἐς ποταμὸν τρέψε φλόγα παμφανόωσαν dixit Hom. Iliad. φ, 349; detexit Ox. et Put. unde derexit olim scriptum fuisse suspicabatur Drak. quod tacite edidit Lefeb. conf. ad II, 92. Vulgg. detrusit. 677. inviti malebat N. Heins. quia Vulcanus semper Trojanis ac proinde Romanis infensus fuerit. Sed ut alias Junoni, matri suæ, sic nunc uxori obsequi potuit, et Silius, puto, expressit τὸ ἀκάματον πῦρ Hom. Iliad. ς, 225, et φ, 341, unde et Virg. Æn. V, 680, vires indomitas flammarum hausit, ut Noster VII, 370, indomitos ignes: Ἥφαιστ᾽, οὔτις σοί γε θεῶν δύνατ᾽ ἀντιφερίζειν, etc. dixit Hom. Iliad. φ, 357; conf. mox v. 681; Burm. vulgatam lect. præferebat, quia Vulcanus ipse lampadem jacit v. 693 seq. flammas, non flammam, Col. et Oxon. quos secutus sum. 679. umbras, non undas, iidem scripti cum priscis edd.

Uritur omne nemus, lucosque effusus in altos 680 Inmissis crepitat victor Vulcanus habenis. Jamque ambusta comas abies, jam pinus et alni; Jam, solo restans trunco, dimisit in altum Populus adsuetas ramis habitare volucres. Flamma vorax imo penitus de gurgite tractos 685 Absorbet latices, sævoque urgente vapore Siccus inarescit ripis cruor: horrida late Scinditur in rimas, et hiatu rupta dehiscit Tellus, ac stagnis altæ sedere favillæ.

681. Conf. Virg. Æn. V, 662, et Georg. II, 307; inf. XVII, 96, et ad VI, 556. --crepitat, vid. Bentl. ad Hor. Od. IV, xi, 11. 682 sq. Imitat. Hom. Iliad. φ, 350 seq. --comas, frondes, vel folia, ut χαίτη ap. Anacr. XXII, 3, et Callim. H. in Del. v. 81: κόμη, τρίχες, τριχῶδες, seu τριχομανὲς de arboribus et plantis, ὄρος κεκομημένον ὕλῃ, ap. Callim. H. in Dian. v. 41, ubi vid. Spanh. 684. Populus, definite pro quav. arbore. 685. Conf. Ovid. Met. II, 211, et ad vss. 691... 695, ibid. v. 264 sqq., quem locum Silius expressit; Lenz. --imo de gurgite, fundo, βυσσόθεν, absorbet, ἀναῤῥοιβδεῖ. Reliqua minus ornata, quam ap. Hom. l.c. v. 361 sq. ubi Xanthus aheno, igne ebullienti, comparatur. 686. vapore, ut ap. Virg. Æn. V, 683; τεῖρε δ᾽ ἀϋτμὴ Hom. l.l. 366. [687.] horrida, squalida.

686. sævumque conj. N. Heins. Non male.

Miratur pater æternos cessare repente 690 Eridanus cursus; Nympharumque intima mæstus Inplevit chorus adtonitis ululatibus antra. Ter caput ambustum conantem adtollere, jacta Lampade, Vulcanus mersit fumantibus undis: Ter conrepta Dei crines nudavit arundo. 695

690. Ipse Padus, in quem Trebia influit, magnam incendii, quo hic ardebat, vim sensit: quod præclare poeta expressit. --pater, vid. ad I, 606, et cf. IX, 187, et Virg. Ge. I, 482. --cursus æternos, ut ἀΰπνους Sophocl. de fontibus; D. Heins. 691. Nympharum, Nereidum. 695. Arundo, sertum ex ea, tegens caput Dei fluvialis, nudavit crines Dei, quia conrepta est flammis, vel combusta. Conf. v. 659.

693. jactu Put. In aliis tacta.

Tum demum admissæ voces et vota precantis, Orantique datum ripas servare priores; Ac tandem a Trebia revocavit Scipio fessas Munitum in collem, Graccho comitante, cohortes.

698, 699. Cf. ad v. 483, et Liv. XXI, 56.

696. Cum Lefeb., qui Virg. Æn. IV, 460, comparat, in contextum recepi ingeniosam emendat. Gronov. ad Liv. XXXI, 5, quæ etiam a N. Heins. et Drak. probatur, nititurque auctoritate c. Oxon., nisi quod in eo voce pro vota legitur. admissæ Col. Ox. R. 2, h.e. exauditæ, ab effectu, quod jam notavit Drak. coll. Senec. Consol. ad Marc. c. 2; voces Ox. et Put. Vulgaris lectio amissæ vires et voce precantis idoneo sensu destituitur, quanquam τὸ vires sive ad Vulcanum, sive ad Trebiam (ut Ξάνθοιο δάμη μένος ap Hom. Iliad. φ, 383) retuleris, vel admissæ vires cum Drak. reposueris: nec difficultates tollit conj. Barthii devota precanti; vel Cell. et voce precanti. 698. Sic tandem omnino legendum videbatur Withofio.

At Pœnus, multo fluvium veneratus honore, 700 Gramineas undis statuit socialibus aras, Nescius heu! quanto Superi majora moverent, Et quos Ausoniæ luctus, Trasymene, parares.

700. honore, vid. ad III, 218. 701. Gramineas aras, e cespite, βωμοὺς ἀυτοσχεδίους, ut ap. Virg. Æn. XII, 118; Ovid. Met. VII, 240, al. cf. Ind. --undis socialibus cf. ad v. 648. 703. Silius silentio prætermittit prælia, hiberno tempore prope Placentiam commissa, de quibus vid. Liv. XXI, 57 et 59.

701. statuit Col. trahit Put. Vulgo stravit.

Boiorum nuper populos turbaverat armis Flaminius, facilisque viro tum gloria belli, 705 Corde levem atque astus inopem contundere gentem. Sed labor haud idem Tyrio certasse tyranno. Hunc, lævis Urbi genitum ad fatalia damna Ominibus, parat imperio Saturnia fesso Ductorem, dignumque virum veniente ruina. 710

704 sq. C. Quinctius Flaminius Nepos Cos. A.U. DXXX, adeoque sex annis ante alterum consulatum, in quo ad Trasymenum lacum, quod nunc poeta memorabit, periit, victoriam de Boiis reportaverat, quam tamen tribunis suis debebat temerarius imperator, qui imperitia sua eam pæne prodiderat. Eam ob causam, et quoniam auspicia, prodigia ac literas, quibus Romam revocabatur, spreverat, non nisi privatus et plebe indignante triumphabat. Cf. V, 107 sqq., 646 sq.; Liv. XXI, 63; XXII, 6; Oros. IV, 13; Flor. II, 4; inpr. Polyb. II, 31... 34, et Plut. in Marcell. p.m. 299, et in Flamin. 706. Corde levem, v. ad v. 50. --contundere gravius quam vincere, domare, ut ap. Virg. Æn. I, 264, «populosque feroces Contundet, etc.» cf. Broukh, ad Tib. III, vi, 14. 708. lævis Ominibus, adversis fatis: vel omina ad Flaminii genesin, seu horoscopum spectant. 709. Saturnia, cui poeta omnium, quæ Romanis contingunt, malorum causam adtribuere solet. --fesso, malis, cladibus, bello; conf. ad I, 566. 710. ruina, insigni clade.

705. dum Col. data gloria, vel facilisque v. tum gloria, bellis, etc. emend. N. Heins. facilique bello, ut ap. Justin. VII, 3, conj. Burm. ut tum facili bello hostes contundere ei gloriæ fuerit, quam nunc ipsi fortuna denegaverit. Vulgatam lect. tuetur Lefeb. et explicat: facilis ei fuit gloria in hoc bello, contundere, etc.

Inde ubi prima dies juris, clavumque regendæ Invasit patriæ, ac sub nutu castra fuere; Ut pelagi rudis, et pontum tractare per artem Nescius, adcepit miseræ si jura carinæ, Ventorum tenet ipse vicem, cunctisque procellis 715 Dat jactare ratem: fertur vaga gurgite puppis Ipsius in scopulos dextra inpellente magistri.

711. prima dies juris, calendæ Januariæ, quibus consulatum iniit. 713... 717. Cf. ad I, 687 sq. --artem κατ᾽ ἐξ. esse peritiam navis gubernandæ, monent Barth. ad Stat. Th. III, 29, et Drak. ad h.l. et ad XIV, 454. 714. jura carinæ, ut regna et imperium navis, ap. Val. Fl. I, 418 (ubi vid. Burm.), et V, 14. 715. Ventorum tenet vicem, est loco ventorum, et imperitia sua facit, quod venti solent. 716. Dat jactare, cf. ad V, 324; Virg. Æn. I, 319. «dederatque comas diffundere ventis.» 717. magistri, gubernatoris navis, inter quos Liv. quidem XXIX, 25, et XLV, 42, non vero poetas distinguere, monet Drak.

712. ac, non et, Col. Quinque, qui sequuntur, versus turbati sunt in c. Puteol. 714. miser ut si corrig. Barth. Adv. X, 24. Sed misera est navis, quia tali committitur gubernatori.

Ergo agitur raptis præceps exercitus armis Lydorum in populos, sedemque ab origine prisci Sacratam Corythi, junctosque a sanguine avorum 720 Mæonios Italis permixta stirpe colonos.

719 sq. Etruriam intellige, et de Lydorum populo, a quo, vulgari Romanorum a Græcis adscito errore, Etruscorum, seu Tyrrhenorum origo repetitur; vid. Heyne ad Virg. Æn. VIII, 479; IX, 11, et Exc. III, ad Æn. VIII; Lips. et Ernesti ad Tac. Ann. IV, 55; de Corytho autem, Etruriæ principe ac conditore Cortonæ urbis (unde montes Cortonenses, quos Trasymenus subit, mox v. 823.) Heyne ad Æn. III, 170; IX, 10; X, 719, et Exc. VI, ad Æn. III; it. Cluver. Ital. ant. p. 590 sq. Cf. V, 9 sq., et ad VIII, 472. 721. Mæones, prisci Lydiæ coloni, et hinc Etrusci; cf. Virg. Æn. VIII, 499; XI, 759; Herodot. I, 7, et Ind.

720. Corithi et Coriti vulgo vitiose scribitur; vid. Heyne ad Virgil. Æneid. lib. III, v. 170, et IX, 10.

Nec regem Afrorum noscenda ad cœpta moratur Laude super tanta monitor Deus: omnia somni Condiderant, ægrisque dabant oblivia curis, Quum Juno, in stagni numen conversa propinqui, 725 Et madidæ frontis crines circumdata fronde Populea, stimulat subitis præcordia curis, Ac rumpit ducis haud spernenda voce quietem.

722. vid. V.L. --miscenda ad cœpta, h.e. turbanda consulis consilia, suspicatur vir doctus in Allg. Lit. Zeit. 1796, N. 139. 723. Deus, vel omnino est numen divinum, vel pro dea, ut ἡ θεὸς; cf. Virg. Æn. II, 632; VII, 498, et Vulp. ad Tibull. I, vi, 43. --In his poetæ animo oculisque obversabatur locus Virg. Æn. VIII, 26... 67, ubi vid. Heyne, et ad Æn. II, 268 seq. 724. curis ægris, quæ ægros, miseros faciunt homines, cf. ad I, 85, in V.L. 725. stagni, Trasymeni lacus. 726. Cf. Virg. Æn. VIII, 31 sq., et sup. v. 659.

722. nascenda scripti et priscæ edd. ante Basil., in qua primum noscenda reperitur. Prius recepit Lefeb. et exponit, mox futura. Male! pascenda conj. N. Heins. non improb. Drak. coll. sup. v. 9, et VII, 497. Neutrum vulgatæ lect. præferendum, cujus hæc, puto, sententia est: Juno Hannibalem non moratur, quominus, h.e. exhortatur, (nam λιτότης esse videtur) ut consulis cœpta, seu conatus propius noscat, eumque in Etruriam subsequatur, super T. laude, propter tantam, quam sibi ita parare possit, gloriam: nisi verba laude s. t. monitor jungere malis. Sed vix dubito, quin molienda legendum sit, hoc sensu: Juno adhortatur H. ad præclara, sed gravis moliminis facinora obeunda pro tanta, quæ inde redundet, laude et gloria. Ita Silius plane exscripsit Virg. Æn. IV, 233; sed et præter poetarum morem primam syllabam corripuit, vel tribus vocem syllabis extulit, ut Pelio sup. III, 495, et alia. 725. numen Col. Pro vulgata juvenem male pugnat Dausq. 727. Vox curis modo præcesserat. Forte poeta scripsit jussis, ut ἔπεα πτερόεντα ap. Hom. 728. Hic versus merito ejiciendus videbatur N. Heins. qui bene monebat, dormienti hæc Hannibali, non vigilanti oblata esse, et frigere illud haud spernenda voce. Lente contra hunc versum, pro majestate Divæ, procedere putat Lefeb. et interpretatur: Juno turbat quietem somni voce plurimi facienda; κατ᾽ ἀντίφρασιν, ut morum non spernendus ap. Tac. Ann. XIV, 40.

«O felix famæ, et Latio lacrimabile nomen, Hannibal, Ausonia si te Fortuna creasset, 730 Ad magnos venture Deos! cur fata tenemus? Pelle moras: brevis est magni fortuna favoris.

729. Latio lacrimabile nomen, cf. I, 110 sq., et III, 73. --nomina, ut ὀνόματα, pro hominibus ponuntur, ut VI, 298; XI, 513, al.; cf. Heyne ad Tibull. III, iv, 61, et Bentl. ad Hor. Od. III, xxvii, 34. Passim quoque nomen redundat; v. ad V, 161. [“XI, 513” recte XI, 511] 730. Qui Deus olim futurus esses, si in Italia nasci tibi contigisset, ubi tales viri, qualis tu es, in Deorum numero referri solent. Drak. comparat inf. VII, 36, 37, et Cic. pro Muræna c. 36, «gratias egit Diis... quod ille vir in hac republica potissimum natus esset;» add. inf. XVII, 403, 404. 731. cur fata tenemus, retinemus, remoramur? ut fatis currentibus obstare VII, 307, et contra urgere fata VII, 224; fata irritare V, 234; incumbere fortunæ VII, 241; Præcipitare fatum I, 691; lacessere fata XV, 36, vel fato urgenti incumbere ap. Virg. Æn. II, 653.

730. Ausoniæ; conj. Dausq. et N. Heins. Prior tamen et Draken. Ausonia etiam pro in A. dici posse monent; fortuna favoris, ut v. 732, Col. culpa librarii male festinantis. Conf. ad VIII, 468. 731. cur Col. et Put. cui Ox. Vulgo quum f. t. quod Cell. exponit: dum per fata nobis licet nocere Romanis; cur tanta Put.

Quantum vovisti, quum Dardana bella parenti Jurares, fluet Ausonio tibi corpore tantum Sanguinis, et patrias satiabis cædibus umbras. 735 Nobis persolves meritos securus honores. Namque ego sum, celsis quem cinctum montibus ambit Tmolo missa manus, stagnis Trasymenus opacis.»

734. Jurares, cf. I, 113 sq. 735. satiabis, placabis, ut ap. Virg. Æn. II, 587. 736. Imitat. Virg. Æn. VIII, 61 sq. 738. Tmolo, ex Lydia, cujus mons est Tmolus. --missa manus, h.e. Etrusci, cf. ad v. 719, et VII, 210.

736. meritos scripti et editi ante Marsum, qui primus merito refinxit; persolve emeritos in mentem veniebat N. Heins. 738. stagni opaci corrig. idem.

His agitur monitis, et lætam numine pubem Protinus aerii præceps rapit aggere montis. 740 Horrebat glacie saxa inter lubrica, summo Piniferum cælo miscens caput, Apenninus. Condiderat nix alta trabes, et vertice celso Canus apex structa surgebat ad astra pruina. Ire jubet: prior exstingui labique videtur 745 Gloria, post Alpes si stetur montibus ullis.

739. numine, ejus monitis. Cf. ad I, 93, in V.L. 741. Cf. omnino Liv. XXI, 58, cujus narrationem cur tam strictim adtigerit Silius mireris, quum tamen poeticum ornatum et res admittat, et ipse diligenter sectetur. --Horrebat, etc. Cf. Virg. Æn. IV, 249, 251; XII, 702 sq. 744. pruina, vid. ad III, 533. 746. Si, post Alpes superatas, aliis iisque minoribus montibus iter impediatur et obstruatur.

739. lætus edidit Lefeb. invitis membrr. quasi non exercitus quoque hoc visu lætari possit. 744. structa, non stricta. Colon. quod multis exemplis illustrarunt Drak. et, quos laudavit, Salmas. ad Tertull. de Pall. p. 286 seq. Zinzerl. Promuls. crit. c. 49; Gonsal. ad Petron. c. CX, et Gronov. Diatr. Stat. p. 90. 745. lubet, vel juvat malebat N. Heins.

Scandunt prærupti nimbosa cacumina saxi, Nec superasse jugum finit, mulcetve laborem. Plana natant, putrique gelu liquentibus undis Invia limosa restagnant arva palude. 750

748. mulcet laborem, minuit, ut XII, 220. --Delet hunc versum Col. Imo vero ex eo quodammodo pendent sequentia, cum quibus cohæret: dicit enim, superato jugo jam nondum finitum fuisse laborem (superasse jugum, græco more pro superatus montis adscensus), sed quasi novum ex paludibus in plano campo objectum. Ern. 749 sq. Nam Apenninum transgressos plana natantia h.e. planities, seu campi paludosi (quos Silius solita verborum luxuria depingit) remorabantur. Liv. XXII, 2, «Propiorem viam (in Etruriam) per paludem petit, qua fluvius Arnus per eos dies solito magis inundaverat.» Proprie hoc iter non continuo H. ingressus est, simul atque Apenninum superavit; vid. Liv. XXI, 59. Sed poeta res levioris momenti omittere solet. --putri, resoluto, nondum indurato gelu impediti rivi se late diffundunt; ut solent, quæ calore liquescunt; Cellar. coll. Virg. Ge. I, 43.

748. Totus deest versus c. Col. prob. N. Heins. qui ejus loco unum alterumque desiderari, vel certe finis cumulusque laborum legendum putat. Sed recte, opinor, hunc versum vindicat, codicemque Col., teste Modio, suas quoque lacunas habere monet Lefeb. cf. mox ad v. 750; mulcetve, non mulcetque, Put. quod recepi cum Lefeb. 749. liquentibus, non linquentibus, Parm. Bas. Mars. Junt. Ald. Gryph. Nut. prob. etiam Dausq. 750. Totus versus abest. c. Col. Invia Ox. Put. Tell. et editi ante Marsum, qui primus Invida dedit, quod tamen jam in R. pr. legi testatur Lefeb. Invia jam conj. Dausq. vel Uvida, quod in mentem quoque venit N. Heins. ut et mox duci nudus.

Jamque ducis nudus tanta inter inhospita vertex Sævitia quatitur cæli, manante per ora Perque genas oculo: facilis sprevisse medentes, Optatum bene credit emi quocumque periclo Bellandi tempus: non frontis parcit honori, 755 Dum ne perdat iter: non cetera membra moratur In pretium belli dare, si victoria poscat;

751 seq. Hannibal, quod jam Drak. observasse video, Apenninum transgressus, sæva tempestatis vi, in via per paludem et profundas Arni fl. voragines, alterum amisit oculum, testibus Polyb. III, 79; Liv. XXII, 2, et Corn. Nep. c. 4; (qui tamen non omnino cum illis consentit, de quo vid. ej. Intp. et Drak. ad Liv. l.c.) non a frigore in Alpibus, quod Schol. Juven. ad Sat. X, 153, adnotavit. 751. tanta inhospita, tam i. loca, ut VI, 308. 753 sq. «Quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur,» Liv. et Polyb. l.c. quæ poeta exornavit. --facilis sprevisse (ἀοριστῶς) h.e. facile spernebat, ut I, 225; VIII, 59. 754. bene, h.e. vili pretio, parvi emi; quam locutionem, vel tironibus notam, magna exemplorum copia illustravit Drak. ad h.l. ad V, 601, et VII, 620. 755. frontis honos, possit esse decora facies, ut ap. Stat. Silv. I, ii, 113. Sic honor capitis, ap. Plin. Paneg. 8, id. qd., caput honestum, ap. Virg. Ge. II, 392. Sed h.l. est frontis decus h.e. oculi, ut cornua Tacito gloria frontis dicuntur Germ. c. 5; honores, pulchritudo, formæ inf. XII, 243; h. togæ VI, 394; h. croceus, color rutilus et pulcher VIII, 442; cf. Heyne ad Virg. Æn. I, 591, et Jani ad Hor. Od. II, xi, 9.

753. Vulgo distingunt, _Perque genas, oculo f. sprev. medentes. Optatum_, etc. quod præferendum videtur Schmid. 756. moretur volebat N. Heins.

Satque putat lucis, Capitolia cernere victor Qua queat, atque Italum feriat qua comminus hostem. Talia perpessi tandem inter sæva locorum 760 Optatos venere lacus; ubi deinde per arma Sumeret amissi numerosa piacula visus.

761. lacus, ad Trasymenum lacum. 762. piacula, solatia.

759. petat pro queat R. 2, Benes. et alii, teste ac prob. Lef. ut petat cernere sit pro eat c., ut ite precari inf. v. 793. Sed quis unquam ita locutus est, vel ex forma dicendi petere locum hoc efficiet?

Ecce autem Patres aderant Carthagine missi: Causa viæ non parva viris; nec læta ferebant. Mos fuit in populis, quos condidit advena Dido, 765 Poscere cæde Deos veniam, ac flagrantibus aris (Infandum dictu!) parvos inponere natos.

765. Poeta, ornatus et variationis studiosissimus, facile in episodium hoc incidere poterat, memor libri III, 64 seq. --Mos, Pœnis a Phœnicibus, quorum Moloch a Saturno parum diversus fuisse videtur, traditus, pluribusque barbaris gentibus communis, de quo vid. præter VV. DD. ad h.l. Column. ad Ennii Ann. I, p. 28; Ill. Meiners de relig. varior. popul.; Hendreich de republ. Carthag. II, i, 4; Bryant. de sacrif. hum. et Michaelis Jus Mos. T. V, §. 247. Notandum vero ex v. 768, sacrificium hoc annuum fuisse sortique commissum. --condidit, vid. ad I, 28, in V.L. 766. Poscere Deos veniam, vel pacem, pro gratiam et opem ab iis petere, vel simpl. illos placare, ut in formulis precum, inpr. pontificum, passim occurrit. Conf. XV, 437; Virg. Æn. III, 261; IV, 50; Liv. I, 16; VII, 2, al.

Urna reducebat miserandos annua casus, Sacra Thoanteæ ritusque imitata Dianæ. Cui fato sortique Deum de more petebat 770 Hannibalis prolem discors antiquitus Hannon. Sed propior metus armati ductoris ab ira, Et magna ante oculos stabat genitoris imago.

768. annua quotannis. --casus, sacrificium. 769. Diana Thoantea, ut XIV, 260, et ap. Val. Fl. VIII, 208, h.e. Taurica, seu Scythica, cui hostiæ humanæ mactabantur; quem deæ cultum, ex fabulis de Iphigenia, Oreste ac Pylade notissimum, Thoas, rex Taurorum, primus instituisse dicitur; vid. Herodot. IV, 103; Strab. V; Diodor. IV, 45; Pausan. III, 16; IX, 19; VV. DD. ad Ovid. ex Ponto III, ii, 45... 96, et Trist. IV, iv, 63... 82; Hygin. fab. 98, et 120; Serv. ad Virg. Æn. II, 116; Spanh. ad Callim. H. in Dian. v. 173, 174; Muncker. ad Antonin. Liberal. fab. 27, et Eurip. Iphig. v. 39. 770. petebat, destinabat. Cf. II, 29. 771. discors Hannon, cf. ad II, 277. 772. metus propior, cf. I, 32.

773. genitoris, non redeuntis, Col.

Asperat hæc fœdata genas, lacerataque crines, Atque urbem complet mæsti clamoris Imilce. 775 Edonis ut Pangæa super trieteride mota It juga, et inclusum suspirat pectore Bacchum.

774. Præclare adfectus materni vis singulis Imilces factis verbisque exprimitur. --Asperat, auget, hæc, metum hujus iræ paternæ, Imilces, conjugis, mœror, ut asperare ignes dixit Val. Fl. V, 369; a. iram Tac. hist. II, 48; cf. ad v. 669. 776 sq. Conf. Virg. Æn. IV, 300 sqq. (ubi vid. Heyne de orgiis trietericis et motis sacris), et Lucan I, 674 sq. --Edonis, Baccha, ab Edonis, populo Thraciæ, ubi orgia Bacchi potissimum celebrabantur. Conf. Intpp. ad Theocr. VII, 111; Bentl. ad Hor. Od. III, xxv, 9, et viros doctos, in V.L. laudatos. --Pangæa juga, ut II, 73. 777. suspirat, ἀναπνεῖ, pro spirat, πνεῖ, ut XII, 136, et XIII, 426; D. Heins. Similiter totum spirant præcordia Phœbum, Drak. monente, dixit Claud. de R. P. I, 6; cf. ad III, 240 et 697; Burm. ad Val. Fl. II, 278.

774. Asperat Col. Recte. Asperad Oxon. Vulgo imago Aspar: ad hæc, etc. ut Aspar sit Hannibalis filius et nomen Punicum, ut Bostar, Gestar, Hamilcar, et alia. Aspera ad hæc conj. Dausq. et Scalig. quod recepit Cell. 776. In Edonis, Gr. Ἠδωνίς, ut alii in Bistonis et Sidonis, secundam corripuit etiam Lucan. I, 675, ubi Odonis scribendum putabat Salmas. ad Solin. c. 9, pag. 153, al. 109, quia Ὀδονὲς ἑλκεσίπεπλοι Dionysio sunt populus Thraciæ, quod probavit Berkel. ad Steph. Byz. Ethn. voc. Ἠδωνοί. Sed vid. Heins. et Burm. ad Virg. Æn. XII, 365; ad Ovid. Rem. Am. v. 593; Oudendorp. ad Lucan. l.c. Heyne ad Virg. Cir. v. 165, et quos Drak. laudat, Silium nostrum V, 463; VIII, 57, 412, 578, 579; XV, 15, 337, (quibus locis eadem utitur licentia) Heins. ad Ovid. Trist. IV. i, 42; Broukh. ad Prop. I, iii, 5; IV, ii, 61; Spanhem. ad Callim. H. in Apoll. v. 73; Bentl. ad Hor. Od. I, xxv, 11; III, xxv, 9; Barth. ad Stat. Silv. I, vi, 64, et Theb. V, 78, Serv. ad Virg. Æ. I, 343, et Intpp. ad Catull. Nupt. Pel. et Thet. v. 37; conf. sup. ad III, 252, et ad VI, 303.

Ergo inter Tyrias, facibus ceu subdita, matres Clamat, «Io conjux! quocumque in cardine mundi Bella moves, huc signa refer: violentior hic est, 780 Hic hostis propior! tu nunc fortasse sub ipsis Urbis Dardaniæ muris, vibrantia tela Excipis intrepidus clipeo, sævamque coruscans Lampada, Tarpeiis infers incendia tectis.

778. facibus subdita, propr. facibus subditis, igni admoto combusta, unde clamat; vel simpl. pro incitata sc. furore, ut faces subjicere invidiæ, bellis, etc., et subdere ignem seditioni Liv. VIII, 32: vel subdita, subjecta, permissa, adeoque stimulata facibus, h.e. ceu Mænas, quæ adcensis facibus noctu per montes ac nemora cum clamore discurrit. Ejusmodi certe faces contextui aptiores sunt. Cf. V.L. 779 seq. Tota oratio spirat furentem ac bacchicum mentis fervorem, quo instincta Imilce in absentem maritum acerrime invehitur; et gravissimæ indignationis adfectum, qui, elevata herois laude ac gloria, tenerrimos paterni amoris sensus agitat et v. 787 sq., cum amara inrisione permiscetur; sed, quod minus exspectes et probes, nimis abrupte v. 791, (ubi τὸ porro ῥητορικῶς magis, quam δεινῶς dictum) ad pios philosophicosque, etsi præclaros, sensus descendit, quibus enthusiasmi impetus, qui subito v. 796, iterum effervescit, interrumpitur. --Io conjux, ut Io Bacche! cf. ad V, 634, in V.L. --cardine mundi, plaga, seu regione. 781. propior tibi, tanquam patri; ad te magis spectat. 782. vibrantia se, vibrata; vid. ad I, 539.

778. concita, vel simile quid legendum semper putavi cum Burm. In vulgata certe lect. quocumque te vertas (vid. not.), duri quid inest, cujus tamen rei culpa in ipso forte poeta residet. De facibus Bacchicis agi videtur; unde non satisfaciunt Schmid. et Lefeb. qui Vulgatam defendunt ex VII, 351; X, 228; XVII, 224; ut sit hypallage et græcismus.

Interea tibi prima domus atque unica proles 785 Heu! gremio in patriæ Stygias raptatur ad aras. I nunc, Ausonios ferro populare penates, Et vetitas molire vias! I, pacta resigna Per cunctos jurata Deos! sic præmia reddit Carthago, et tales jam nunc tibi solvit honores! 790

788. molire vias, ut ap. Virg. Æn. X, 477, et VI, 477; ubi vid. Heyne. --vetitas, vid. ad III, 501. --pacta resigna, irrita fac, rumpe, propr. sigillo ablato. Schmid. adcipit pro simpl. signa, firma. [789 sq.] Vis verborum sic et tales voce et gestu declaranda.

786. gremio in p. scripti; gremio e. p. malebat N. Heins. h.l. et XI, 587. Vulgg. gremio patriæ prob. Lefeb. 790. solvit Col. fovit Ox. et Put. vovit libri editi.

Quæ porro hæc pietas, delubra adspergere tabo? Heu primæ scelerum causæ mortalibus ægris, Naturam nescire Deum! justa ite precari Ture pio, cædumque feros avertite ritus.

791. Notum est, priscos homines sanguinis effusionem religioni habuisse, iisque morem fuisse θεοὺς καρποῖς, h.e. ἀπαρχαῖς ἀγάλλειν, hisque frugum primitiis ac libaminibus solum deinde tus sine hostiis addere. Cf. loc. class. Ovid. Fast. I, 337... 454, et IV, 409 seq. 792. ægris mortalibus, ut ap. Virg. Ge. I, 237; cf. ad I, 85, in V.L. 794. Ture pio, quo pietatem in Deos testamini, ut ap. Tibull. II, ii, 3; III, iv, 10, et Virg. Æn. IV, 637; V, 745. 795. Conf. Intpp. ad Act. Apost. XVII, 28, 29; Dausq. citat Cic. Leg. I, 8; Epictet. I, iii, 9; Polyb. Ecl. 25, et al. --hactenus, id tantum, sit satis; sufficiat certe animalia, non homines mactasse. Conf. XIII, 270, et IX, 347, ubi Drak. laudat Gronov. Obss. I, 15, et Obss. in Script. Eccles. c. 22. Lefeb. qui vers. 791, tabum etiam de sanguine humano intellexerat, h.l. vertit: contentons-nous à l’avenir de n’immoler que des animaux sur les autels. Ernesti toto h.l. non victimas humanas, sed in genere cruenta sacrificia reprehendi putat, quoniam his sublatis et illæ tollantur, ideoque jungit hactenus sit satis, hoc sensu: desinite nunc tandem cruentis sacrificiis Deos colere; aut si firmiter vobis persuasistis, Superis tale nefas placere posse, me immolate. Neuter mihi quidem sententiam suam persuasit.

793. ite precati Col. Ox. R. 3, Parm. Med. Sed exquisitius est vulgatum ite precari h.e. precatum, ut veni sperare, ruit animare, et similia græce dicuntur; vid. quos Drak. laudat. Prop. I, i, 12; Stat. Silv. V, iii, 11; Ovid. Am. II, ii, 21; Vulp. ad Prop. I, vi, 34; Heins. ad Claud. R. P. III, 386, 387, et in Rufin. II, 98; conf. sup. ad I, 170, et inf. ad XIV, 581; ubi Drak. citat Stat. Th. VII, 177.

Mite et cognatum est homini Deus: hactenus, oro, 795 Sit satis ante aras cæsos vidisse juvencos; Aut si, velle nefas Superos, fixumque sedetque, Me, me, quæ genui, vestris absumite votis.

797. nefas, nefaria hæc sacrificia, sc. humana. --fixumque sedetque, cf. Virg. Æ. IV, 15. 798. absumite, perdite, mactate, vestris votis, victima vota, vel votorum, quæ fecistis quorumque rei estis, solvendorum causa. Cf. Virg. Æ. III, 279, et ibi Heyne.

796. fudisse conj. N. Heins. quod languet, quia vox cæsos eandem exprimit notionem. 798. absumite, non assumite, Col. et Put.

Cur spoliare juvat Libycas hac indole terras? An flendæ magis Ægates, et mersa profundo 800 Punica regna forent, olim si sorte cruenta Esset tanta mei virtus prærepta mariti?»

799. hac indole, hoc puero tantæ indolis. 800. Ægates, ut I, 61. --mersa Punica regna, jactura tot navium hominumque, qua simul imperium maris nobis ereptum, et populus nomenque Pœnorum ad internecionem prope redactum est. 802. virtus mariti, ut μένος Ἄρηος, etc., vid. ad v. 599.

801. sorte non forte, Col. R. 3, Parm. Med. 802. præcepta Ox. h.e. ante diem intercepta, propr. ante capta, ut prævertere III, 329, et præsumta V, 209; VI, 300; prob. N. Heins. quem vid. ad Val. Fl. IV, 341, 751; ad Virg. Æ. X, 277; ad Claud. Cons. Mall. v. 262; ad Ovid. Epist. XVII, 107, et Fast. IV, 940; cf. ad VI, 300; XV, 659; XVI, 338, et Gronov. ad Liv. XXII, 41. [“XV, 659; XVI, 338” recte XV, 656; XVI, 337]

Hæc, dubios vario Divumque hominumque timore, Ad cauta inlexere Patres; ipsique relictum, Abnueret sortem, an superum pareret honori. 805 Tum vero trepidare metu vix compos Imilce, Magnanimi metuens inmitia corda mariti.

803. Hæc, verba. 804. cauta, consilia. --ipsique, Hannibali. An ut αὐτὸς ἔφα?

803. hominisque Ox. Put. R. 3, Med. h.e. Hannibalis, cujus vindictam, filio cæso, non minus quam deorum iram, sacrificio neglecto, extimescebant. Id probavit Barth. Adv. VI, 3, et recepit Lefeb. nec spernendum crediderim, quia tum τὸ ipsique v. seq. minus durum est, et facilius intelligitur, cur v. 810, ipse Hannibal æquatus Superis sibi videatur; Superum Hannibalisque favore conj. Heins. Lenior certe medicina foret, Divum Hannibalisque timore, vel Divumque ducisque t., nisi malis regique pro ipsique refingere. 806. sui pro metu scribendum censebat N. Heins. ut sui exciderit ob cognatas literas voc. vix. Equidem leviori mutatione reponerem trepidat mentis. Pro vulgata lect. stat Lefeb., quum compos absolute dicatur inf. XVII, 226. Sed ibi v. 222, integra loquendi forma mentis compos, quæ repetitur, præcesserat, et præterea τὸ metu merito supposititium videbatur N. Heins. quum metuens mox subsequatur. Itaque aut versus 806 et 807 corruptos, aut, quo magis fere sententia mea qualiscumque inclinat, a mala manu insertos laciniasque esse, e margine adsutas, necesse est.

His avide auditis ductor sic deinde profatur: «Quid tibi pro tanto non inpar munere solvat Hannibal æquatus Superis? quæ præmia digna 810 Inveniam, Carthago parens? noctemque diemque Arma feram; templisque tuis hinc plurima faxo Hostia ab Ausonio veniat generosa Quirino.

809 seq. Oratio bene convenit ingenio Hannibalis, quod in gratia quoque referenda superbiæ indicia prodit. 810. Hannibal æquatus Superis, quod divina res et sacrificii causa ejus arbitrio permittitur; Cellar. coll. Plinio, Epist. I, 7, pr. Non male. Confer tamen ad v. 803, in variis lectionibus. 813. ab Ausonio Quirino, a populo Romuli, h.e. Romano.

809. nunc impar rectius putabat N. Heins. ut imparem se fateatur. Sed Drak. monet, vulgatæ lect. eundem sensum esse: Quid tibi solvam pro tanto munere, quod ei non inpar sit? 813. veniet R. 2, non inprob. Lefeb. coll. Terent. Eunuch. II, ii, 53, faxo insultabis, pro insultes.

At puer armorum et belli servabitur heres. Spes, o nate, meæ, Tyriarumque unica rerum, 815 Hesperia minitante, salus, terraque fretoque Certare Æneadis, dum stabit vita, memento. Perge, patent Alpes; nostroque incumbe labori. Vos quoque, Dî patrii, quorum delubra piantur Cædibus, atque coli gaudent formidine matrum, 820 Huc lætos vultus totasque advertite mentes. Namque paro sacra, et majores molior aras.

817. stabit, vid. ad II, 639, in variis lectionibus. --certare memento, confer ad III, 118. 820. formidine matrum, præclare pro cædibus et sacrificiis, quæ matres potissimum horrent et reformidant. 822 seqq. Color orationis fere ut apud Virg. Æneid. XI, 515 sq. --sacra majora, stragem Romanorum.

816. nutante, vel titubante conj. N. Heins. invita Minerva. Nam, quod Drak. jam bene animadvertit, nulla duci gloria nascitur ex eo, quod saluti sit patriæ suæ adversus hostem vel nutantem, vel titubantem. 822. Namque operosa sacra emend. N. Heins. qui vulgatam frigere putabat; majores, non meliores, Col. Put. et R. 2. Inter hunc et sq. versum nonnulla λείπειν, Scaliger notavit ad marg. Silii sui.

Tu, Mago, adversi conside in vertice montis: Tu lævos propior colles adcede, Choaspe: Ad claustra et fauces ducat per opaca Sychæus. 825 Ast ego te, Trasymene, vago cum milite præceps Lustrabo, et Superis quæram libamina belli. Namque haud parva Deus promissis spondet apertis, Quæ spectata, viri, patriam referatis in urbem.»

823... 827. Conf. Liv. XXII, 2, et inpr. 4; Polyb. III, 82, extr. 823. mons et colles sunt montes Cortonenses, cf. ad v. 720. De Sychæo et Choaspe, cf. III, 245, 317. 825. claustra et fauces, angustiæ saltus et montium. Cf. V, 42 sqq. 826. vago milite, expedito. 827. libamina belli, cf. v. 822. 828. Deus promissis spondet apertis. Confer v. 722 sqq., 733 sq. 829. viri, legati.

824. lectos R. 3, et Med. bivios colles conj. N. Heins. quem vid. ad Ovid. Epist. XVII, 178.

* * * * * * * * *

Errata: Liber IV

13v. (φάλου) [) deest] 91n. [90] 213n. [212] 341n. [340] 530n. Cf. inf. VI, 616 ... ad VI, 254, in V.L. [IV, 616 ... IV, 254] 653n. [652] 660v. [760] 704n. [706]

* * * * * * * * * * * * * *

C. SILII ITALICI

PUNICORUM

LIBER QUINTUS.

ARGUMENTUM.

Hannibal solis occasu loca insidiis nata, ubi maxime montes Cortonenses Trasymenus subit, militibus obsederat; 1-23.

Flaminius autem postero die, vix dum satis certa luce, agmine incomposito, et majore lixarum fere quam militum numero, angustias superat; 24-52.

Quo facto, confestim pugnæ signum proponit, et, neque variis prodigiis territus, neque Corvini aliorumque, qui salutaria magis, quam speciosa suadebant, monitis precibusque motus a proposito deflectit; 53-104.

Quin potius inanem hostis et periculi metum graviter increpat, omnibusque jam ad prælium rite præparatis animum suorum, magna ex parte fractum, verbis confirmat; 105-185.

Hannibal ubi, id quod petierat, hostem lacu montibusque clausum habet, suis quoque copiis tuba signum dat simul invadendi: quo audito, omnes ex pluribus vallibus pariter decurrunt, et Romanis, quorum sortem Dii quoque, excepta Junone, lugent, undique circumfunduntur; 186-207.

Tum Picentes pugnam capessunt, et Pœnis secunda fortuna, Romanis ira ac desperatione adcensis, diu dubia utrimque victoria dimicatur; 208-228.

Ex Romanis Lateranus et Lentulus in medios hostes ruunt; 229-257.

Nerius et Volunx pereunt; 258-267.

Inter reliquos vero eminet Appius juvenis, qui in fortissimum quemque impetum facit; sed postremo a Magone, qui ad mortem Isalcis, generi sui, vindicandam adproperat, hasta trajicitur; 268-332.

Nec minus tristem vitæ exitum habet Mamercus, qui, dum cæso signifero Lusitano vexilloque ei erepto fœdam suorum fugam sistit, permultis vulneribus confossus cadit; 333-343.

Magonem ab Appio vulneratum ex pugna subducit Hannibal, ut a Synhalo in castris sanetur; 344-375.

Quos ubi ex acie excedere videt consul, optatam sibi rei bene gerendæ occasionem oblatam ratus, animum recipit, et Bogum, Pagasum, Othryn, giganti similem, ingentemque aliorum Pœnorum numerum prosternit; 376-456.

Dum hæc in campo geruntur, multi Romanorum et Siculi, auxilio ipsis ab Hierone missi, in colles et silvas confugiunt, ubi Sychæus Tauranum aliosque trepidos cædit, et arbores, in quas conscenderant, vel bipenni succidit, vel igne circumdat, donec eum successu elatum consul, gladio per latus adacto, jugulat; 457-529.

Interim, Hannibal cum fratre sanato in prælium redit, et præter alios Fontanum, Butam, Lævinum, Viridasium, Fadum, Labicum et Herminium obtruncat; 530-583.

Qua hostium strage edita, ex mæsto vultu et clamore Pœnorum, qui exanimum Sychæi corpus in castra deferunt, jacturam tanti viri animo præsagit, cujus ulciscendi causa Flaminium ad singulare certamen provocat, quod et temerarius hic vir non detrectat; 584-610.

Sed repente ingens terræ motus oritur, qui duces, ad impetum faciendum jam paratos, dirimit, Romanosque metu perculsos in fugam convertit; 611-631.

Quos dum revocat consul, Ducarius, Insuber eques, facie eum noscitans, populares suos ad vindicandam cladem, olim ab eo acceptam, incitat: quo facto Flaminius magno telorum numero, et fortissimorum juvenum, qui omni spe abjecta voluntariam sibi mortem consciscunt, acervo obruitur; 632-666.

Prælio ita confecto, Hannibal cum fratre campum perlustrans, signa virtutis Romanæ, in mortuorum quoque vultu corporibusque conspicuæ, admiratione spectaculi obstupefactus suis commendat, et inminente jam nocte in castra redit; 667-678.

Ceperat Etruscos occulto milite colles Sidonius ductor, perque alta silentia noctis Silvarum anfractus cæcis insiderat armis.

1 sq. Cf. Liv. XXII, 4, et Polyb. III, 83. 3. cæcis armis, insidiis. Cæca passive dici occultata, ἀόρατα, obscura, quæ non videntur, seu latent, et hinc quoque ignota, obscura, ignobilia, multis exemplis probarunt Heinsii et Drak. ad h.l. et ad VI, 7. Plura desideranti suppeditabunt Burm. ad Val. Fl. VI, 422; Heins. ad Ovid. Fast. II, 214, et Met. I, 307; III, 490; XI, 517, ad Val. Fl. VIII, 329, et Gifan. Ind. Lucret. Cf. inf. ad VI, 75, et Ind.

1. occulto limite malebat N. Heins. ut conveniat cum latebrosis collibus v. 192, et opacis IV, 825. Sed Draken. jam recte monuit, quosdam milites non occulta tantum via missos fuisse, sed occultatos quoque et in insidiis latentes consedisse. 3. insiderat, non insederat, Col. el Put. quod recepere Drak. et Lefeb. Omnino quidem diversa sunt verba insideo, h.e. sedeo, seu sum alicubi, locum teneo obsessum, et insido, sessum eo, demitto me ad sedendum, seu quiescendum, sedem capio, occupo. Sed præteritum utriusque verbi est insedi, si fides habenda lexicographis, nec potius vulgaris est error, a stupore librariorum profectus, qui ubivis hæc verba confundunt; vid. Burm. ad Petron. c. 96, p. 458, ad Ovid. Metam. I, 367, ad Lucan. III, 407; Heins. et Burm. ad Virg. Æn. I, 719; III, 565; et, quos Drak. laudat, Gronov. Obss. IV, 16, 17, et ad Liv. XXII, 30; XXVI, 45; Broukh. ad Prop. III, vii, 37; Heins. ad Ovid. Met. I, 307; XI, 517; ad Val. Fl. VIII, 329; conf. inf. ad VII, 132.

At parte e læva, restagnans gurgite vasto, Effigiem in pelagi lacus humectabat inertis, 5 Et late multo fœdabat proxima limo: Quæ vada, Faunigenæ regnata antiquitus Arno, Nunc volvente die Trasymeni nomina servant.

5. in Effigiem, in modum, instar. 8. volvente die, ut ap. Virg. Æn. I, 269, et Ge. II, 402, ad quæ loca vid. Heyne. Cf. sup. ad III, 579.

4. parte e dextra, quod Lefeb. edidit, legendum, vel poetam humani quid h.l. passum esse, ut IX, 268, bene suspic. Drak. Nam colles lævi dicuntur IV, 824; quare non litus quoque Trasymeni Pœnis ad lævam esse potuit; et præterea idem lacus Romanis quoque, qui Pœnis obversi erant, ad lævam est inf. v. 95; ubi propterea dextra corrig. Cluver. Ital. ant. II, 3, p. 585; qua tamen ratione difficultas ex lib. IV, 824, mota, non tollitur; vasti... pelagi Ox. Non male. 5. humectabat Col. (in quo propr. umectabat, de quo vid. ad II, 125) Parm. Benes. Junt. Ald. Gryph. Nut. ut ὑγραίνειν et ὑδραίνειν, quod multis locis, Virg. Ge. IV, 126; Æn. XI, 90; Claud. R. P. II, 121; et aliis illustrant N. Heins. et Drak. conf. Ind. invetabat, vel innetebat Ox. unde incedebat parum feliciter corrig. Barth. Adv. V, 15; ut tarditas sensim progredientis exprimeretur; invitabat Put. R. 3; Med. inundabat Veneta Marsi et Martini Herbip. claudicante metro, unde exundabat edit. Basil. Wolfii et quæ inde fluxerunt; pelagi inertis ex emendat. Barth. et N. Heins. recepi cum Drak. et Lefeb. Sic iners aqua ap. Ovid. Epist. XVIII, 121; iners Styx ap. eund. Met. IV, 434; iners humor et tarda palus unda ap. Virg. Ge. IV, 25, 479, et, quæ Drak. comparavit, lenta stagna, iners Bosporus, tarda palus, piger Avernus, ignavum flumen, lentum marmor, inf. VIII, 605; Lucan. V, 436; Varr. Atac. ap. Serv. ad Virg. Ge. I, 375; Stat. Th. XI, 588; Appul. Met. IV, p. 145; Virg. Æn. VII, 27. Sed vulgatum inerti etiam servari potest, si multum relingas, ut verba inerti limo jungantur. Iners, gravis, immobilis, vel inutilis, ut i. terra, gleba, etc. ap. Hor. Od. III, iv, 45; Virg. Ge. I, 94 et al. Conf. ad VI, 146. [“ad VI, 146”: in Not.] 7. Arno Col. et R. 2, h.l. et VI, 109; quod cum Lefeb. recipere non dubitavi, ut Arnus sit heros ἐγχώριος Etruriæ, quam secat Arnus fl. (hod. Arno) ex Apennino ortus, de quo ex instituto egit Ferd. Marozzi in Raggionamento istorico dello stato antico e moderno del fiume Arno, etc. Conf. Heyne ad Virg. Æn. XI, 700; in Varr. L. Auno Tell. et editi tantum non omnes, quod defendunt ex Virg. l.c. ubi tamen de Liguria agitur; auro Ox. et Put. in cujus marg. auno legitur; Anno corrig. Rupert. ad Sallust. p. 144; sed Merula ad Ennii Ann. I, p. 95, Amno, qui, teste Manethone, Aboriginum rex fuit, Fauni prisci filius, Martis Itali pater.

Lydius huic genitor, Tmoli decus, æquore longo Mæoniam quondam in Latias advexerat oras 10 Tyrrhenus pubem, dederatque vocabula terris; Isque insueta tubæ monstravit murmura primus Gentibus, et bellis ignava silentia rupit. Nec modicus voti natum ad majora fovebat.

9 seqq. Cf. ad IV, 719. 9. Tmolus, Lydiæ urbs (ap. Herodot. I, 84, et Tac. Ann. II, 47, ubi vid. Ern.) et mons, vino generoso, sed et croco abundans, de quo dubitat quidem Heynius ad Virg. Ge. I, 56. Sed vid. Columel. III, viii, 4, ibique Gesn. 12. Hanc inventionem Tyrrheno Pisæo tribuit Plin. VII, 56; Tyrrheno Herculis f. Hygin. fab. 274, ubi vid. Muncker. incolis Vetuloniæ Sil. VIII, 488; alii aliis populis, sed plerique omnino Tyrrhenis; vid. ad II, 19. 13. bellis ignava silentia rupit, sustulit, morem belli segnius gerendi sine tubarum cantu, qui milites ad pugnas adcendit, Drak. Cf. IV, 169 sq. --ignava silentia, ignavos milites reddentia: nam tubis alacres ad pugnam animi fiunt. Ern.

9. æquore longo, h.e. longinquo, ut I, 584, emend. N. Heins. quod recepere Drak. et Lef. Non male, vid. not. ad III, 422. Sed vulgata non minus ferri et eodem sensu accipi potest; longas Oxon. 12. tubæ, non tuba, Col. primis Oxon. quod doctius videri potest.

Verum ardens puero, castumque exuta pudorem, 15 (Nam forma certare Deis, Trasymene, valeres) Litore conreptum stagnis demisit Agylle, Flore capi juvenum primævo lubrica mentem Nympha, nec Idalia lenta incaluisse sagitta.

15. puero, Trasymeno juvene, Tyrrheni f. --ardere aliquo, ut tepere, calere, perire et mox v. 19, incalescere. Veteres ardere in aliquo, aliquem (propter a.), in aliquem, sed plerumque aliquo dixisse, monet Drak. Conf. Broukh. ad Prop. I, iv, 12. 17. stagnis demisit, more Naiadum. --Agylle, Nympha Trasymeni lacus, unde dicta putatur Agylla, Tuscia urbs, quæ etiam Cære, et nunc Cervetere vocatur; vid. Plin. III, 5, et Heyne Exc. III, ad Virg. Æn. VIII, 478 sqq. --Formosos juvenes a Nymphis aliisque Diis rapi, satis nota res est. De origine et sensu hujus mythi vide Heyne in Antiq. Aufsätzen Fasc. I; et commentat. meam in S. V. Henkii Magazin für Religions philosophie, vol. VI, Fasc. I, p. 194... 210. 18. lubrica capi, quæ facile raptimque capiebatur. 19. sagitta Idalia, hoc est Veneris, cui sacrum erat Idalium, Cypri opp. et mons. vid. Intpp. ad Virg. Æn. I, 681. --sagitta incaluisse, ἀοριστως et venuste: nam amor, igni et flammæ similis, urit ac torret, (Anacr. X, 15; XXI, 7; Theocr. II, 40; III, 17, al.) unde etiam poetæ Cupidini ἰοὺς πυρφόρους tribuunt, ardentes sagittas Hor. Od. II, viii, 15 (ubi vid. Jani), ὀϊστοὺς πυριπνεύστους Musæus v. 88; πυρόεντα βέλη Anthol. IV, 470, et πυριβλήτους (forte, πυριφλέκτους) ἀκίδας auctor carm. Meleagri. Cf. inf. XI, 391 et 398, ubi Drak. laudat Mosch. I, 23. [“XI, 391 et 398” recte XI, 389 et 396]

17. demersit malebat N. Heins. prob. Drak. Sed vulgata exquisitior; vid. not. ad I, 439. 18. juvenem mentem Col. et Tell. quod probavit Modius Epist. 59, et recepit Cell.

Solatæ viridi penitus fovere sub antro 20 Naides, amplexus undosaque regna trementem. Hinc dotale lacus nomen, lateque hymenæo Conscia lascivo Trasymenus dicitur unda.

20 seq. Naiades consolabantur Trasymenum, qui undas extimescebat et amplexus Nymphæ, quæ mox ei lacus imperium in dotem dabat. --fovere, metum et dolorem levarunt, ut vulnus, cui fomenta adhibentur. --Respexit Silius ad hæc Theocriti, Ειδ. ΙΓ, 53 sq. Νύμφαι μὲν σφετέροις ἐπὶ γούνασι κοῦρον ἔχοισαι Δακρυόεντ᾽, ἀγανοῖσι παρεψύχοντ᾽ ἐπέεσσιν. Quod apud nos carmine suaviori imitatus est egregius ille veterum æmulator, morte infelicissima Musis et Patriæ ereptus juvenis, Andreas Chénier: _Sur leur sein, dans leurs bras, assis au milieu d’elles, Leur bouche en mots mielleux, où l’amour est vanté, Le rassure, et le loue, et flatte sa beauté. Leurs mains vont caressant sur sa joue enfantine De la jeunesse en fleur la première étamine, Ou sèchent en riant quelques pleurs gracieux, Dont la frayeur subite avait rempli ses yeux._ Idyll. Hylas. --Ed. 22. dotalis propr. ipse lacus, qui nomen inde adcepit. 23. Conscia, vid. ad III, 395. --lascivo hymenæo, ut lasciva licentia et lascivi amores, ap. Hor. Od. I, xix, 3, et II, xi, 7.

20. Solatæ, non Sollicitæ, scripti et Parm. 21. Naïdes, Ναΐδες, non Naiades, Ναϊάδες, quod quadrisyllabum est, Put. quod recte in textum recepit Drak. qui laudat Pier. ad Virg. Eclog. X, 10; Gronov. ad Senec. Hippol. v. 778, et Heins. ad Claud. R. P. II, 55; Add. Burm. ad Grat. Cyneg. v. 17. 23. Trasymenia, vel Trasymenis unda volebat N. Heins. quod magis poeticum est, ut Thybris unda et alia, quæ notavit ad Ovid. Epist. VII, 145; conf. sup. ad I, 14. Posterius probavit Drak. et recepit Lefeb. Thrasymentis c. Tell. diditur, coll. I, 186, conj. idem Heins. ne poeta bis idem dicat.

Et jam curriculo nigram nox roscida metam Stringebat, nec se thalamis Tithonia conjux 25 Protulerat, stabatque nitens in limine primo, Quum minus abnuerit noctem desîsse viator, Quam cœpisse diem: consul carpebat iniquas, Prægrediens signa ipsa, vias, omnisque ruebat Mixtus eques; nec discretis levia arma maniplis, 30 Insertique globo pedites, et inutile Marti Lixarum vulgus, præsago cuncta tumultu Inplere, ac pugnam fugientum more petebant.

24. Vario ornatu expressa crepusculi matutini descriptio. Dausq. comparat Ovid. Her. XIV, 21, 22, et Met. IV, 399 sq. et Amor. I, v, 5; Apollon. II, et alios, quibus Drak. addit Ovid. Met. VII, 706, et Sen. Herc. Fur. 671. Flaminium vix dum certa luce et εὐθέως ὑπὸ τὴν ἑωθινὴν angustias superasse, memorant Liv. XXII, 4, et Polyb. III, 83, extr. --metam, ut ap. Virg. Æn. V, 835, ubi vid. Heyne et Exc. II, ad Æn. II, de noctis curru et equis. Forma loquendi stringere metam petita a circo, ubi currus proxime metam ita flectendus erat, ut tamen eam non tangeret; περὶ νύσσαν Ἀσφαλέως κάμπτοντα τροχῷ σύριγγα φυλάξαι Theocrit. XXIV, 118; conf. VIII, 48; XIII, 299, et inpr. XVI, 361, 362, ubi Drak. laudat Nonn. Dionys. XXXVII, 195, et Sophocl. Electr. 746. Eodem sensu meta teri, vel radi dicitur poetis et εὖ περὶ τέρμαθ᾽ ἑλίσσειν, στρέφειν ἐγγύθεν et μάλ᾽ ἐγχρίμψαι νύσσῃ Hom. Iliad. ψ, 306... 348. Cf. ad IV, 350; Heins. ad Ovid. Am. III, xv, 2, et Jani ad Hor. Od. I, i, 4. 26. nitens ore, nitida, pulchra, nisi malis pedem figens, ut ap. Virg. Æn. II, 380. --in limine primo, ut ibid. v. 269, et inf. XVI, 230. 30. levia arma, ut ap. Virg. Æn. XI, 512. 32. Τηλικοῦτον γὰρ προενεβεβλήκει κατελπισμὸν τοῖς ὄχλοις, ὥστε πλείους εἶναι τῶν τὰ ὅπλα φερόντων τοὺς ἐκτὸς παρεπομένους, τῆς ὠφελείας χάριν, κομίζοντας ἁλύσεις καὶ πέδας, καὶ πᾶσαν τὴν τοιαύτην παρασκευήν Polyb. III, 82. 33. fugientum more, sine ordine.

24. En tacite, ut passim, dedit Lefeb. etsi non male. 27. abnuerit, non adnuerit, vel annuerit, Col. et Ox.

Tum super ipse lacus, densam caligine cæca Exhalans nebulam, late conruperat omnem 35 Prospectum miseris, atque atræ noctis amictu Squalebat pressum picea inter nubila cælum.

34 sq. Orta ex lacu nebula, campo quam montibus densior sederat, Liv. XXII, 4. Cf. Polyb. III, 84. --super, insuper. 37. cælum pressum, circumdatum, ut XII, 131, vel tectum, opertum, amictu, nigro quasi peplo noctis. --picea nubila, νέφος μελάντερον ἠΰτε πίσσα Il. δ, 277. Cf. V.L. --Squalebat, vid. ad I, 211.

37. spissum malebat N. Heins. Spissæ quidem et piceæ nubes, tenebræ, caligo, etc. passim occurrunt, nec opus erat tot exemplis quot congessit Drak. Sed spissum amictu legere haud memini.

Nec Pœnum liquere doli: sedet ense reposto Abditus, et nullis properantem obcursibus arcet. Ire datur; longeque patet, ceu pace quieta, 40 Incustoditum, mox inremeabile, litus. Namque sub angustas artato limite fauces In fraudem ducebat iter, geminumque receptis Exitium, hinc rupes, hinc undæ claustra premebant.

38. Cf. Liv. XXII, 4, et Polyb. III, 83. --Nec Pœnum liquere doli, Hannibal, fecundum in fraudes ingenium, sua arte fallendi usus est. Male Marsus exponit: doli Pœnorum non patuere. --sedet Abditus, ἐνεδρεύων, vel potius quietus in castris, quæ in aperto ac patentiori campo locaverat, nec prohibet Romanos, in angustias, inter lacum et montes, quos leviter armatis obsederat, ingredi, et propius ad castra sua, quæ spernebant, adcedere; ut ita vario discrimine, quod angustiæ, montes, lacus et insidiæ minabantur, undique urgerentur Cf. v. 93 sq., 198 sq. 44. undæ claustra, lacus obstans.

40. Hic versus abest a R. 3, et aliis edd.

At cura umbroso servabat vertice montis 45 Hostilem ingressum, refugos habitura sub ictu.

45. cura, Pœnus curiosus et ad omnia intentus; vel, notante N. Heinsio, excubitorum et speculatorum custodia ac statio. 46. sub ictu, vid. ad IV, 42.

45. At cura Col. probb. Lef. et N. Heins. qui tamen Par cura malebat, quod placet Drak. At castra u. servabant vetus ed. Non male. At circa Ox., ut inf. v. 94, non improbb. Barth. et N. Heins. servabat, h.e. observabat, (vid. not. ad III, 380) scripti. Vulgo At contra u. servabant. Hunc versum sequenti postponendum putabat Dausq. ut minus durum esset, τὸ habitura ad claustra referre, quo non opus est, si cura legas; turma, h.e. equites, ingeniose pro cura conj. Schrader in Obss. libro (Franeq. 1761, 4.) coll. Liv. XXII, 4, 3; (Equites ad ipsas fauces saltus, tumulis apte tegentibus, locat. ut, ubi intrassent Romani, objecto equitatu, clausa omnia lacu ac montibus essent) et ipsius Silii loc. sim. VII, 273, 278, ubi etiam turma palus, seu undæ, et rupes junguntur. 46. refugos habet ira, virtus, sub ictu, acie gladii, quum hostem circumire posset Pœnus, corrig. Barth. Adv. V, 15; Male.

Haud secus ac vitreas sollers piscator ad undas, Ore levem patulo texens de vimine nassam, Cautius interiora ligat, mediamque per alvum, Sensim fastigans, compressa cacumina nectit, 50 Ac fraude artati remeare foraminis arcet Introitu facilem, quem traxit ab æquore, piscem.

47 sq. Egregia comparatio, cui similem vid. inf. VII, 500 sq. «Non aliter, quam qui sparsa, etc.» [48.] nassa, calathus vimineus angusti colli, ἐκ σχοίνων λαβύρινθοι Theocr. XXI, 11, κύρτος, de quo v. Oppian. Ἁλιευτ. III, 85 et 341 sq. Draken. adposuit verba Sapph. in Anthol. Gr. III, iv, 1, et Festi, «piscatorii vasis genus, quo quum intravit piscis, exire non potest.» Hæc nassa γραφικῶς h.l. definitur. 50. fastigans, acuens, in artum contrahens. Hoc verbum ubivis fere in optimis codicibus, quibus lex metri h.l. faveat, fastigare, non fastigiare, scribi, et vel a fastu, vel a fastigio formari, copiosius docuit Drakenb. --cacumina, τὰ ἄκρα, vimina summa. 52. Introitu facilem, active, qui facile intrat. Cf. ad I, 615.

50. vestigans priscæ edd. castigans, h.e. angustiora reddens, premens, emend. Withof. coll. XII, 355; Stat. Silv. II, i, 43, et Theb. IX, 687; Brit. Philipp. VII, 80.

Ocius interea propelli signa jubebat Excussus consul fatorum turbine mentem, Donec flammiferum tollentes æquore currum 55 Solis equi sparsere diem: jamque, orbe renato, Diluerat nebulas Titan, sensimque fluebat Caligo in terras nitido resoluta sereno.

53. Consul signa, quæ convelli non possunt (v. 66 sq.), jam præcesserat v. 29 sq., adeoque nunc iterum, ut moverentur, edixisse videtur. Teste Liv. XXII, 3, signa effodi jusserat, antequam agmen incedere et in angustias intrare cœpisset. Ibid, tamen c. 4, quum pridie solis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato, postero die, vix dum satis certa luce, angustiis superatis, in patentiorem campum agmen pandit. 54. Excussus mentem, vid. ad II, 592, in V.L. --fatorum turbine, cursu, vid. ad IV, 731. 55. Teste Liv. XXII, 4 et 6, non nisi inclinata re, adeoque prælio finito, nebula incalescente sole dispulsa diem aperuit. 56. orbe renato, ut luce renata, ap. Sen. Herc. Fur. 127. Cf. Virg. Æn. IV, 119. 58. sereno, αἰθρίᾳ, serenitate, ut XII, 4, ubi Virg. Ge. I, 393; Lucan. I, 530; VI, 55, Stat. Th. IX, 135, et alia loca conferunt Dausq. et Drak.

58. Semper hæsi in verbis: fluebat C. in terras, h.e. defluebat, decidebat, quoniam udæ sunt nebulæ, ut ap. Virg. Æn. XI, 828 et al. Nam caligo et nebulæ h.l. non demum in terram demissæ, sed solis radiis resolutæ dicuntur. Hinc legendum videtur, fluebat C. in terris, h.e. diffluebat, vel discedebat, fugiebat, ut ap. Virg. Æn. II, 169; Cic. Marc. 8; Or. 3 al. conf. Gronov. ad Liv. XXVII, 17; Burm. ad Virg. Ge. III, 67.

Tunc ales, priscum populis de more Latinis Auspicium, quum bella parant, mentesque Deorum 60 Explorant super eventu, ceu præscia luctus, Damnavit vesci, planctuque alimenta refugit. Nec rauco taurus cessavit flebile ad aras Inmugire sono, pressamque ad colla bipennem Incerta cervice ferens, altaria liquit. 65

59. Hæc pugnæ præsagia et historici memorant. Cf. ad VIII, 624 sq. et de ostentis, prodigiis ac monstris omnino Heyn. Opuscul. Acad. Vol. III, p. 198... 215, pag. 255... 275, et ad Virg. Ge. I, 466 sq., ad Tibull. II, v, 71. --Hujus prodigii Cic. de Div. I, 35, mentionem facit; eodemque contemto, P. Claudium b. Punico I male pugnasse, notum ex Liv. Epit. XIX, et Flor. II, 2, quod jam alii notarunt. Loco ejus aliud memorat Liv. XXII, 3. 62. Damnavit, vid. ad II, 595, et III, 331. 63 sq. Idem omen evenisse Syphaci inf. XVI, 264 sq., et Pompeio ap. Lucan. VII, 165; sed Flaminio ante hanc pugnam, quum magistratum iniret, teste Liv. XXI, 63, jam monuit Drak. Poeta autem ante oculos habuit Virg. Æn. II, 223 sq., ubi vid. Heyne. 65. Incerta cervice ferens, vulnere non certo et letali adcepto.

61. eventum Colon. eventus Dausq.

Signa etiam adfusa certant dum vellere mole, Teter humo lacera nitentum erupit in ora Exsultans cruor, et cædis documenta futuræ Ipsa parens miseris gremio dedit atra cruento:

66. Notum est hoc prodigium ex Liv. XXII, 3; Fl. II, 6 (qui apum quoque examen signis insedisse tradit, de quo vid. ad VIII, 635), et Cic. de Div. I, 35. Sed poeta illud ornat augetque, respiciens forte fabulam Virg. Æn. III, 26 sq.; cf. ad v. 91. De causa portenti et de rivis sanguinis vid. Heyne Opusc. Acad. T. III, p. 265 sq., et p. 213, not. i. --vellere, ut VIII, 240; nam signa terræ infigebantur in castris, hisque movendis evellebantur. 67. humo lacera, convulsa, effossa. --nitentum, qui convellere conabantur. 69. parens, terra.

66. affusa mole militum, scripti, R. 3, Parm. Med. prob. N. Heins. vid. ad IV, 251; effusa mole Tell. et plurimæ edd. quod præferunt Drak. Lef. et Burm. qui effundere propr. de conante (sed plerumque frustra conante, qui omnibus viribus laborat, nec quidquam proficit) dici docuit ad Val. Fl. VII, 34. Hinc iidem viri docti, præeunte Marso, exponunt: omni vi et conatu, totis viribus effusis. Simplicius forte est, de mole militum effusa intelligere, ut sup. II, 151, vel ut labor effusus ap. Virg. Ge. IV, 492, h.e. frustra consumtus.

Ac super hæc Divum genitor, terrasque fretumque 70 Concutiens tonitru, Cyclopum rapta caminis Fulmina Tyrrhenas Trasymeni torsit in undas, Ictusque ætherea per stagna patentia flamma Fumavit lacus, atque arserunt fluctibus ignes.

70. Hujus prodigii non alius meminit, nisi forte cum Dausq. et Drak. huc referre velis verba Plin. II, 107. «Trasymenum lacum arsisse totum Valerius Antias narrat.» Causa ejus ab ignibus subterraneis, sub aqua ardentibus, repetenda; vid. Heyne l.c. Forte lacus ejusdem fere naturæ est, vel fuit, cujus nunc est Lago di bagni, seu Solfatora. Hujus aqua sulphurea est, et perpetuo fervet. Cf. Cluver. Ital. ant. II, 3, p. 589, et sup. IV, 677. Eadem res vario ornatu exponitur. 71. Cyclopum caminis, fabricis. Cf. Virg. Ge. IV, 170 sq. et Æn. VI, 630.

73. Ictusque scripti et R. 3; Littusque Parm. et Med. proxime verum. Vulgatum Litus et tuentur Barth. et Dausq. qui tamen suspic. Intus et, ut Latus et N. Heins. ætherea, non ætheria, Colon. quod rectius videtur Drak. qui laudat Pier. ad Virg. Æn. V, 517.

Heu vani monitus, frustraque morantia Parcas 75 Prodigia! heu fatis Superi certasse minores!

75. Justo poeta dolori indulget ob ferociam consulis, hæc prodigia spernentis. --Parcas fatum. --morantia, de conatu. 76. fatis Superi certasse minores, ut tanto certare minorem dixit Hor. Serm. II, 3, 313, ubi vid. Bentl. Sic et ἥττων ὀργῆς et alia; vid. Burm. ad Val. Fl. VII, 349. Fatis autem Dii quoque inpares credebantur. Nota sunt Pittaci verba, ἀνάγκῃ δὲ οὐδὲ θεοὶ μάχονται ap. Plat. Leg. VII, pag. 818, et alios; Liv. IX, 4, «necessitas, quam ne dii quidem superant.» Δοῦλοι βασιλέων εἰσιν, ὁ δὲ βασιλεὺς θεῶν, ὁ Θεὸς Ἀνάγκης, dixit Philiscus ap. Stob. Serm. LX, p. 33; πρὸς τὴν Ἀνάγκην ουδ᾽ Ἄρης ἀντίσταται Sophocles, et similiter alii ap. eund. l.c. et Ecl. Phys. c. 8, p. 10, et in Excerptis p. 127. Conf. inf. v. 201; IX, 543; Menag. ad Laert. I, p. 48; Burm. ad Ovid. Her. I, 28; Spanh. ad Callim. H. in Del. 122, et de P. et U. N. XIII, p. 639 (IX, p. 839, ed. 2), ubi Fata Victricia ex numis illustrat.

76. certare Col. et Tell. probb. N. Heins., Lefeb., qui id recepit, et Drak. qui cum Bentl. putat, hæc verba ex Horatio petita esse; vid. not. Sed certasse doctius est et ἀοριστῶς positum.

Atque hic, egregius linguæ, nomenque superbum, Corvinus, Phœbea sedet cui casside fulva Ostentans ales proavitæ insignia pugnæ, Plenus et ipse Deûm, et socium terrente pavore, 80 Inmiscet precibus monita, atque his vocibus infit:

77. Sic omnes frustra in concilio salutaria suadent ap. Liv. XXII, 3, et Polyb. III, 82, quorum verba Silius amplificavit. --egregius linguæ, ut Drances linguæ melior dicitur Virg. Æn. XI, 338, ex emendat. VV. DD. Poeta autem respexisse videtur M. Valerium Messalam Corvinum, summum oratorem, philosophum et historicum, nec minus rei civilis, quam militaris peritissimum, de quo vid. Jani ad Horat. Od. III, 21, in Argum., Ernesti Clav. Cic. et Heyne ad Tibull. I, iii, 1, et alibi passim. --nomen, vid. ad IV, 729, et cf. XI, 514. [recte XI, 511] 78. Corvinus fingitur unus esse ex posteris M. Valerii M. F. Corvini, seu Corvi, cujus pugna cum Gallo et cognomen a corvo, in galea ejus considente, ipsi inditum vel tironibus notum est ex Liv. VII, 26; Flor. I, 13; Val. Max. VIII, 15, et Gell. IX, 11, qui et statuæ meminit, ab Augusto ei positæ, ad quam, nescio quare, poetam respexisse suspicatur Drak. --Phœbea ales, corvus, vid. Spanh. ad Callim. H. in Apoll. v. 66, et Ælian. V. H. I, 48. 79. Ostentans, etc., cf. ad I, 415. 80. Plenus Deûm, perturbatus prodigiis, vel ἔνθεος, vid. ad III, 698. [“III, 698” recte III, 697]

78. furva... ales volebat D. Heins. Sed verba casside fulva, h.e. aurata, seu ærea, jungenda esse, jam notarunt Dausq. et alii; cf. not. ad II, 399. 80. Deum, et s., non Deum s., scripti.

«Iliacas per te flammas, Tarpeiaque saxa, Per patrios, consul, muros, suspensaque nostræ Eventu pugnæ natorum pignora, cedas Oramus Superis, tempusque ad prælia dextrum 85 Opperiare: dabunt idem camposque diemque Pugnandi; tantum ne dedignare secundos Exspectare Deos: quum fulserit hora, cruentam Quæ stragem Libyæ portet, tum signa sequentur Nulla vulsa manu, vescique interritus ales 90 Gaudebit, nullosque vomet pia terra cruores.

82. Conf. Virg. Æn. IX, 258 sqq. --Iliacas flammas, sacra Vestæ, vid. ad I, 543. 83. suspensa, sollicita; vel suspensa ex eventu, quorum salus ex eo pendet. 86. camposque diemque, h.e. locum et tempus ad prælia aptum. Cf. V.L. Utrumque v. 88... 96, illustratur. 91. Cf. sup. v. 67 sq., et VIII, 644, 645, ubi Drak. laudat Liv. XLV, 16; Curt. IV, 2; Appul. Met. IX, p. 201, ed. Pric.

82. per te, non te per, Colon. et Oxon. vid. ad lib. I, v. 658. 86. camposque, non tempusque, Colon. probb. N. Heins. et Drakenborch. Ille monet, tempus proxime præcessisse; hic vero, non solum tempus Hannibalis adgrediendi infaustum memoratis ante prodigiis declaratum, sed etiam callido Pœnorum imperatori locum circa Trasimenum lacum ponendis insidiis nimis commodum fuisse; de quo utroque Flaminium monuerit Corvinus in sequentibus: præterea campos memorari a Silio, quod exercitus Romanus, circumjacentibus montibus cinctus, locum aciei explicandæ aptum non habuerit. Vulgatam lect. præter Dausq. et virum doctum, qui, teste Draken., ad marg. Silii locum Corn. Nep. (vid. Pelop. c. 2) adscripsit, et ad Bosium ibi consulendum provocavit; propugnat Schmidius, qui docet, easdem voces sæpius repeti, et nihil eo tempore magis timendum fuisse Romanis, quam campos patentes et apertos, quia equitatu potissmum valuerit Hannibal, cujus nullus usus in montanis. Sed h.l. agitur de temerario duce, qui ejusmodi periculum spernebat. Conf. etiam v. 92 sq. 89. portet, non poscet, Col. adportet conj. N. Heins. vulgare substituens poetico et exquisitiori. Nec adsentior Lefeb. qui τὸ portet interpretatur, portendat, coll. Virg. Æn. III, 539.

An te præstantem belli fugit, inproba quantum Hoc possit Fortuna loco? sedet obvius hostis Adversa fronte; at circa nemorosa minantur Insidias juga, nec læva stagnantibus undis 95 Effugium patet, et tenui stant tramite fauces.

92. inproba fortuna, ut ap. Virg. Æn. II, 80. 93 sqq. Cf. v. 38 sq.

92. præstantem belli Col. prob. N. Heins. coll. Virg. Æn. XII, 19. Vulgo p. bellis, ut inf. v. 175. 94. at, non ac, Col. 95. dextra conj. Cluver. de quo vid. ad v. 4; lævam scilicet versus, edidit Lefeb. qui in tribus antiquis læva reperit. 96. instant conj. N. Heins. Sed stant poeta dixit pro, sunt; vid. ad III, 94.

Si certare dolis et bellum ducere cordi est, Interea rapidis aderit Servilius armis, Cui par imperium, et vires legionibus æquæ. Bellandum est astu: levior laus in duce dextræ.» 100

97. ducere, trahere, protrahere, differre. 98. Cn. Servilius, alter consul, qui placandis Romæ diis trahendoque delectui operam dabat; vid. Liv. XXII, 1 et 2, pr. 100. Lefeb. adscripsit verba Val. Fl. IV, 622: sæpe acri potior prudentia dextra, et Hor. Od. III, iv, 65; vis consilii expers mole ruit sua.

97. Ita scripti cum edd. Marsi et Martini Herbip. Sic... cordi est R. 3, Parm. Med. Vulgata Sit certare dolis et bellum ducere cordi auctorem habet Nicandrum; alioquin non inepta est. 98. raptis armis in mentem veniebat N. Heins. Vulgatum ex XII, 482, firmat Drakenb. 100. in duce dextræ Col. et Put. quod et conjecerat Dausq. in duce dextra Ox. prob. Barth. Adv. V, 15; idque recepit Lefeb. Parum interest, utrum præferas. Vulgo indice dextræ, quod Dausq. exponit, cujus index est dextra, et Cellar. si actiones bellicæ, priusquam fiant, digito quasi indice, hostibus præmonstrentur; vindice dextra dedit Rapheleng.

Talia Corvinus, primoresque addere passim Orantum verba, et divisus quisque timori Nunc Superos, ne Flaminio, nunc deinde precari Flaminium, ne Cælicolis contendere perstet.

104. Cf. Liv. XXI, 63.

102. Oranti, scilicet Corvino, malebat N. Heins. Sed ex vulgata idem fere sensus exoritur, et orantum verba sunt preces; diversus quisque timori, h.e. pro suo timore, ex R. 2, recepit Lefeb. quo judice vulgatum est glossema. Mihi potius contrarium probabilius videtur, et divisus ni fallor. est δαϊζόμενος κατὰ θυμὸν διχτάδι, ut ap. Hom. Iliad. ξ, 20, et ἀμφὶς φράζεσθαι Iliad. β, 67; conf. Heyne ad Virg. Æn. IV, 285; Heins. ad Ovid. Met. III, 381, et ad Claud. in Rufin. II, 25. Si quis tamen timore scribendum censuerit, non repugnem. 103. ne Fl. ex emendat. Dausq. et N. Heins. cum Drak. recepi, reclamante Lefeb., qui tamen vulgatum de F. adducto loco Cic. in Pis. c. 20, §. 46, mihi non persuasit. 104. ni c. Tell. prob. Lefeb. vid. ad I, 374.

Acrius hoc adcensa ducis surrexerat ira, 105 Auditoque furens socias non defore vires: «Siccine nos, inquit, Boiorum in bella ruentes Spectastis, quum tanta lues vulgusque tremendum Ingrueret, rupesque iterum Tarpeia paveret?

106. In hac oratione singularum sententiarum vim, verborum dilectum, ferocisque animi signa et adfectum quilibet facile percipiat. Primæ quasi lineæ reperiuntur in verbis Flaminii ap. Liv. XXII, 3 (unde expressi v. 121 sq.), et Polyb. III, 82. --Auditoque, quum audivisset, ablat. absol. vid. App. et Drak. ad XIV, 97. 107. Cf. ad IV, 706. --Siccine nos Spectastis, tales nos cognovistis, etc. Conf. Turni oratio ap. Virg. Æn. XI, 396 sq., in qua etiam a v. 392, non minus omnia in majus augentur. 108. lues, ut pestis, pernicies, ab hoste timenda, vid. Ind. 109. iterum, ut olim, quum Galli Senones Romam diriperent et incenderent.

105. se erexerat, ut IV, 278; malebat N. Heins. Vulgatam præferendam ducebat Drak. coll. Virg. Æn. XII, 494; et Val. Fl. II, 165. Præstiterit duci s. ira, ut ap. Virg. Æn. X, 814.

Quas ego tunc animas dextra, quæ corpora fudi, 110 Irata tellure sata, et vix vulnere vitam Reddentes uno! Jacuere ingentia membra Per campos, magnisque premunt nunc ossibus arva.

110. corpora Irata tellure sata, monstra corporum: nam Γαῖα, omnia fere, quæ unquam exstitere, monstra genuisse fingitur. Cf. VI, 151, 254; Barth. ad Stat. Th. V, 506; Heins. ad Ovid. Met. III, 102; Intpp. ad Virg. Æn. IV, 178; Cl. Hermann Mythol. Lyric. p. 31... 35. Poetam tamen potissimum procreationem Gigantum respexisse, Draken. inde probat, quod Galli Ὀψίγονοι Τιτῆνες, Titanes serius nati, vel Gigantum posteri, dicuntur Callim. H. in Del. v. 174. His bene comparari possunt tam ob bellum, Brenno duce, Jovi quasi Capitolino et Delphico Apollini inlatum, quam ob corporum inprimis proceritatem, de qua præter h.l. vid. sup. IV, 149; Liv. XXXVIII, 17; Flor. I, 13; (ubi hæc gens corporum mole, armis ingentibus et omni genere adeo terribilis fuisse dicitur; ut plane nata ad hominum interitum videretur) App. de reb. Gall. T. I, p. 73, 74, 78, ed. Cl. Schweigh. quem vid. T. III, p. 171; Pausan. X, p. 647; Cæs. B. Gall. II, 30, et alios ap. Dausq. 111. vix vulnere, etc. Cf. I, 280 sq., et Virg. Æn. VIII, 566.

112. uno scripti, Parm. et Med. quod ad immensa Gallorum corpora spectat; vid. not. Vulgg. imo, quod placet Lef. ob locum Flori II, 7, vulnera ultra mortem patebant. Mallet forte critica prurigine laborans aliquis hic legere ullo, ut Silius ad Alcyoneum, Antæum similiaque Terræ monstra respexerit.

Scilicet has sera ad laudes Servilius arma Adjungat, nisi diviso vicisse triumpho 115 Ut nequeam, et decoris contentus parte quiescam? Quippe monent Superi: similes ne fingite vobis, Classica qui tremitis, Divos: sat magnus in hostem Augur adest ensis, pulchrumque et milite dignum Auspicium Latio, quod in armis dextera præstat. 120

114. Scilicet per ironiam et amaritudinem negat cum et sine interrogatione, ut ap. Virg. Æn. IV, 379, et al. --laudes, ut κλεα, facta laude digna et quibus laus parari solet ac potest; vel decus et præmia victoriæ; cf. Heyne ad Virg. Ecl. IV, 26, et Æn. I, 461; V, 355; VIII, 273; IX, 197, 252; X, 825; XI, 708. 117. Quippe est indignantis et cum amara irrisione sibi quid opponentis, vel aliorum objectiones repetentis, ut VII, 397, et ap. Virg. Æn. I, 39. --monent, vid. ad IV, 120. 118... 120. Ex virtute pendet victoria, non ex diis et auspiciis. Cf. v. 126; Liv. XXII, 5, et quos comparant Virg. Æn. X, 773 (ubi vid. Cerda), Apollon. I, 466 sq., et Stat. Th. III, 615, 648... 668. Nec tamen hunc locum ex illo Maronis adumbratum crediderim cum Drak., sed potius cum Dausq. ex Homerico Iliad. μ, 243, ubi Hector his verbis, Εἷς οἰωνὸς ἄριστος, ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης, Polydamantem auspicem objurgat, et v. 237 sq., auguria spernit ac ridet, ut Flaminius h.l. et v. 162 sq.

117. movent Parm.

An, Corvine, sedet, clausum se consul inerti Ut teneat vallo? Pœnus nunc occupet altos Arreti muros, Corythi nunc diruat arcem? Hinc Clusina petat? postremo ad mœnia Romæ Inlæsus contendat iter? deforme sub armis 125 Vana superstitio est: Dea sola in pectore Virtus Bellantum viget. Umbrarum me noctibus atris Agmina circumstant, Trebiæ qui gurgite, quique Eridani volvuntur aquis, inhumata juventus.»

121. Cf. Liv. XXII, 3. --sedet, vid. ad II, 385. 123. Arretium, Cortona et Clusium (hod. Arezzo, _Cortona et Chiusi_) in numero XII antiquorum Etruriæ oppidorum erant. --altos muros, quoniam pars Arretii in colle, pars vero in planitie sita. --Corythi arcem, vid. ad I, 7, et IV, 719. Cf. Liv. XXII, 2... 4. 124. Clusium, olim Camers dictum, Porsenæ regia. 129. Eridani, quia Ticinus et Trebia eo miscentur. --inhumata juventus, vid. ad IV, 669.

126. Una superstitio Col. prob. N. Heins. ut mens poetæ sit: deforme armato est, soli se superstitioni dare. Sed non minus viro forti turpe est, vana et anili superstitione nimis imbutum esse et terreri, quo majorem potius prodigiorum contemtum innui monet Drak. Quis vero sibi persuadeat, Silium cogitasse Maronianum illud Æn. XII, 817? Ibi eadem quidem verba (ut nostra Æn. VIII, 187) sed longe alio sensu adhibentur; est ex scriptis addidit Drak.

Nec mora: jam medio cœtu signisque sub ipsis 130 Postrema aptabat nulli exorabilis arma. Ære atque æquorei tergo flavente juvenci Cassis erat munita viro; cui vertice surgens Triplex crista jubas effundit crine Suevo:

132. Conf. Virg. Æn. XI, 486 sq., ubi vid. Heyne. --Non minus galeam Ulyssis ornat Hom. Iliad. κ, 261 sq. --Cassis ærea erat tecta pelle vituli marini, seu phocæ. Morem ferinas pelles in galeas formandi, Dausq. et Draken. illustrarunt multis vett. scriptt. locis, v.c. Virg. Æn. VII, 688 (ubi vid. Cerda); X, 680; Strab. I, et VII, de Albanis, Amazonibus et Roxolanis, Ovid, Met. XII, 380, et al.; cf. ad II, 156. Κυνέη ταυρείη, κτιδέη, etc., ex Homero nota. 134. Triplex crista, τριλοφία, τρυφάλεια. Cf. Heyne ad Virg. Æn. VII, 785; Barth. ad Stat. Th. IV, 130; Val. Fl. III, 62, et inpr. Kœppen ad Hom. Iliad. γ, 371, ubi τριφάλεια scribendum putat. Ferrem, nisi toties libri ad lectionem τρυφάλεια conspirarent, unde probabilius videtur, galeam innui, cujus conus sit perforatus, seu politus, a τρύειν. --Dausq. docet, innui vel veras jubas, sed crine Suevo concolores, h.e. flavas (vid. Lucan. II, 51), vel cristas ex crine Suevo, præduro et prælongo, quod præferendum videbatur Drak. Conf. Tac. Germ. 38; Claud. Cons. Hon. IV, 655, et Diodor. V, de Gallis, παχύνονται γὰρ αἱ τρίχες ἀπὸ τῆς κατεργασίας, ὥστε μηδὲν τῆς τῶν ἵππων χαίτης διαφέρειν. Flaminium autem bello Gallico hanc cassidem reportasse, et in eo Boios ac fortasse Suevos fuisse suspicatur Dausq. Lipsius de Mil. Rom. III, 5, putat Flaminio Suevum, sc. Germanicum crinem adfingi, quia triumphaverit de Gallis, qui a poetis hujus ævi confundantur cum Germanis.

134. crine severo Col. et Put. Sueno Ox.

Scylla super, fracti contorquens pondera remi, 135 Instabat, sævosque canum pandebat hiatus: Nobile Gargeni spolium, quod rege superbus Boiorum cæso capiti inlacerabile victor Aptarat, pugnasque decus portabat in omnes.

135. Scylla, ut Chimæra in Turni galea ap. Virg. Æn. VII, 785; conf. ad II, 306. 137. Gargeni spolium Drak. comparat inf. v. 323, et Virg. Æn. XII, 94; conf. Heyne ad Æn. V, 260 sq.

137. Gargævi Col. quod in contextum recepit Lefeb., quia urbs Galliæ Gergeau, vel Jargeau ad Ligerim, ubi antiquæ Boiorum sedes; Gargæni R. 2; Gargheni Put. Gergani Ox. Gergeni R. 3, et Parm. Gargani Dausq. et al. quod fuit montis nomen sup. IV, 561; Gargeni plerique, Aldum et Marsum secuti. Non absurde forsan corrigas Gergovi a Gergovia, Boiorum urbe ap. Cæs. B. G. VII, 10. 138. impenetrabile, ut II, 402, et IV, 16, vel interebrabile conj. N. Heins. Vulgatam lect. Draken. bene firmat ex Virg. Æn. XII, 98, et Sophocl. Ajac. flagell. v. 578, ubi ἄῤῥηκτον σάκος. 139. portarat R. 2.

Loricam induitur; tortos huic nexilis hamos 140 Ferro squama rudi, permixtoque asperat auro. Tum clipeum capit, adspersum quem cædibus olim Celticus ornarat cruor, humentique sub antro, Ceu fetum, lupa permulcens puerilia membra, Ingentem Assaraci cælo nutribat alumnum. 145

140. Cf. ad II, 401, et Virg. Æn. IX, 707; et XI, 487 sq. --nexilis, propter hamos tortos, h.e. annulos, catenulas. 141. squama, laminæ. --rudi permixtoque auro, intell. loricam auro bilicem, seu trilicem. --asperat, cf. ad II, 431. [“II, 431” recte II, 430] 142 sq. Clipeum ornabat Celticus, seu Boiorum cruor, et lupa (proprie cælata ejus imago), quæ nutriebat Romulum cælo, h.e. ut in cælum aliquando reciperetur. --cædibus, ut I, 525. 145. Assaraci alumnum, vid. ad III, 566 et 702. [recte 701]

142. capit quatuor scripti et R. 2. Vulgatum quatit propugnat Lefeb. coll. II, 454, et arridere potest. 145. nutrivit Tell. et R. 2; nutriebat et Assarici in aliquot edd.

Hinc ensem lateri, dextræque adcommodat hastam. Stat sonipes, vexatque ferox humentia frena, Caucasiam instratus virgato corpore tigrim. Inde exceptus equo, qua dant angusta viarum, Nunc hos, nunc illos adit, atque hortatibus inplet: 150

146. Drak. comparat Virg. Æn. II, 393, et gladium, belli certe Punici temporibus, ad dextrum latus ab humeris pependisse, probat ex Polyb. VI, 21, cui alii auctores et numi quoque adversantur. Conf. quos laudat, Salmas. ad Spart. Sever. c. 6; Barth. ad Stat. Silv. I, i, 43; Fabrett. ad Column. Trajan. c. 2, et, qui Romanos mutasse et aliter atque aliter gladios gestasse putat, Lips. Milit. Rom. III, 3. 147. Verba Virg. Æn. IV, 135. 148. virgato corpore, pelle longis macularum ductibus lineata, Drak. coll. Sen. Hippol. 344. et Herc. Œt. 146; Claud. Laud. Stil. I, 66, et Salmas. Exerc. Plin. p. 148. --tigrim sub Augusto demum in Italia visam tradit Plinius VIII, 18. Sed poetæ in ornatu orationis ad talia non respiciunt, neque ad eam subtilitatem sunt exigendi. Conf. Heyne ad Virg. Æn. V, 37. Præterea pellem ignotæ feræ advehi potuisse monet Lips. Mil. Rom. III, 7. 149. exceptus equo, ut ap. Virg. Æn. X, 867. Drak. --dant, διδοῦσι, permittunt. 150. hortatibus inplet, cf. ad I, 105. --subfixa, adfixa hastis.

147. spumantia, vel undantia malebat N. Heins. prob. Drak. coll. X, 320; XII, 254; et Virg. Æn. IV, 135. Sed cur poetæ variare non liceat.

«Vestrum opus est vestrumque decus, subfixa per Urbem Pœni ferre ducis spectanda parentibus ora. Unum hoc pro cunctis sat erit caput: aspera quisque Hortamenta sibi referat: meus, heu! meus atris Ticini frater ripis jacet: at meus alta 155 Metitur stagna Eridani sine funere natus.

153 sq. Quisque graves iræ causas, quibus sponte ad pugnam et virtutem excitetur, a morte cognatorum repetat: 157, sed cui vestrum non privata doloris causa est, ingentia sc. hortamenta e medio certe, h.e., e publico et communi, e rebus, quæ ad totam remp. spectant, sumat, perfractas sc. Alpes, eversionem Sagunti etc. An e medio est, ex rebus vulgaribus, satis notis? Sic verba e medio tollere h.e. verbis vulgaribus uti, dixit Cic. Or. III, 45, et non quæsita ex occulto, sed sumta de medio: id. pro Domo 54, pr. 154. atris, vel funestis, vel sanguineis; Drak. 156. Metitur corpore, ut ap. Virg. Æn. XII, 360. --sine funere, exsequiis, quo rei acerbitas augetur. Conf. ad I, 154, et IV, 669.

154. atris, non acris, scripti, Med. et Benes. 155. Iidem at meus, non ac m. Sed et, meus, etc. (ut duo hortamenta distinguantur) conj. Cel. Ern., qui etiam v. 161, limen Iberi tentat. 156. sine vulnere etiam legi posse notat N. Heins. ut undis eum occubuisse innuat. Sed vulgata haud dubie præstat; vid. not.

Hæc sibi quisque: sed est vestrum cui nulla doloris Privati rabies, is vero ingentia sumat E medio, fodiant quæ magnas pectus in iras; Perfractas Alpes, passamque infanda Saguntum, 160 Quosque nefas vetiti transcendere nomen Iberi, Tangere jam Thybrim: nam dum vos augur, et extis Quæsitæ fibræ, vanusque moratur haruspex, Solum jam superest, Tarpeio inponere castra.»

[159.] Formam dicendi fodere pectus in iras Dausq. repetit a leone, qui, pugna adpetente, osseo stimulo, qui in cauda est, latera fodicat, μαστίεται, irasque suscitat, ut ap. Hom. Il. υ, 170, et Hesiod. Scut. H. 430. Sed vid. sup. ad I, 113. 161. Conf. ad I, 294. --nomen Iberi græce pro, Iberum. Cf. ad IV, 729; Drak. ad h.l. et ad XIV, 70; Burm. ad Petron. c. 80 et 123. Sed vid. V.L.

157. sed et emend. N. Heins. prob. Drak. Sed nulla mutatione opus, modo minor distinctio post est, et major post iras v. 159, deleatur; vid. not. 161. Pro nomen forte leg. flumen, seu flumina, h.e. aquas, vel limitem. Cf. ad v. 155, limen Iberi conj. Ern.

Turbidus hæc, visoque artis in millibus atras 165 Bellatore jubas aptante: «Est, Orphite, munus, Est, ait, hoc certare tuum; quis opima volenti Dona Jovi portet feretro suspensa cruento? Nam cur hæc alia pariatur gloria dextra?»

165. Turbidus, vid. ad I, 477. --atras jubas, forte rubras, judice quoque Drak., ut rubra crista ap. Virg. Æn. IX, 50, 270; XII, 88, sanguineæ jubæ, ibid. IX, 731, et inf. XII, 171, puniceæ ap. Stat. Th. IV, 218. Sic et atrum vinum, ater, vel niger cruor, seu sanguis, (vid. Drak. ad IX, 365) αἷμα κελαινόν et μέλαν, ap. Hom. Iliad. γ, 828, 844; υ, 470. Forte ita quoque atrum fulmen sup. IV, 431, et ater ignis XVII, 181, et IX, 441, ubi Drak. comparat πυρὸς μέλαιναν αἴγλαν Eurip. Troad. v. 547, et atros ignes Virg. Æn. XI, 186. Sed vid. ibi Heyne, et Burm. ad Val. Fl. II, 236; cf. sup. ad IV, 431, et III, 211. --Hoc etiam probat Ernesti, apud quem «Flaminius facta ad milites adhortatione pugnam inchoaturus, tribus militibus, suis cuique meritis insignibus, mandata dictat, Orphito (aptanti jubas, cristas galeæ, atras sive ob colorem, sive terribiles, sævas, quia maxime serviebant terrori augendo), ut ducem Pœnorum maxime petat, Murrano, ut angustas vias patefaciat, Æquano, ut in copias hostiles inruat.» [166.] jubas, cristas, λόφον ἵππειον, seu ἱππιοχαίτην, unde κόρυς ἱπποδάσεια et ἵππουρις. Male Cell. jubas proprie capit, quibus erectis equus bellator signum alacritatis dederit. Dausq. exponit: viso hoste, leni manu jubam equi componente. Sed judice Drak. poeta jubas aptare dixit, ut XII, 170; et Virg. Æn. XII, 88. --Orphitus nomen equi bellatoris, quem Flaminius adloquitur, judicio Modii, Buschii, Dausq. Cell. et Lefeb. Cf. ad IV, 265. Sed nomen viri bellatoris esse putant N. Heins. et Drak. qui spolia opima non a duce solum, sed a quovis etiam milite referri potuisse, modo duci hostium detracta essent, a Perizon. hist. anim. c. 7, probatum docet. Sed vid. Liv. IV, 20, etsi probabilis hæc sententia videri potest, quia consul mox Murranum Æquanumque similiter ad virtutem incitat. 167, 168. Cf. ad I, 133. --Jovi volenti, propitio, ut VII, 174, et serenato mox v. 181. Nota est solennis precum formula, volens propitius, vel ex Liv. I, 16; VII, 26; XXIV, 21, 38; Cf. Burm. ad Val. Fl. II, 324, et Heyne ad Virg. Ge. II, 41. Stolida autem Flaminii ferocia, qui, omnibus ad perniciem jam profligatis et perditis, ne spoliorum quidem opimorum spem abjicit. 169. alia dextra, sc. quam tua. Qui Orphitum de equi nomine adcipiunt, supplent, quam mea.

165. hirtas jubas volebat N. Heins. qui atris jubis militem Romanum fuisse usum non putabat, quod ater color esset ominosus. Possis et albas, altas, vel rubras tentare. Afro Bellatore, h.e. Hannibale, ex c. Tell. recepit Lefeb. cui lect. versus 167, 169, magnam probabilitatis speciem conciliant; vid. not. 166. tubas Basil., Nutii Antuerp. et al. operarum errore, ut VI, 8, et IX, 505; En pro Est tacite dedit Lefeb. 167. Est, ait, o certare tuum corrig. N. Heins.

Hinc prævectus equo, postquam inter prælia notam 170 Adcepit vocem; «Procul hinc te Martius, inquit, Murrane, ostendit clamor, videoque furentem Jam Tyria te cæde: venit laus quanta! sed, oro, Hæc angusta loci ferro patefacta relaxa.»

171. Martius clamor, quo milites ad virtutem incendis. 174. Angustias et fauces, cæsis hostibus, relaxa, aperias; cf. v. 269, et VI, 319.

170. prævectus, ante suos vectus, in scriptis, ut VII, 117; IX, 572; conf. Heins. ad Claud. R. P. II, 122, et ad Virg. Æn. VII, 166; profectus Med. Vulgo provectus. 171. vocem procul, Hic malebat N. Heins. ne τὸ hinc inconcinne repetatur.

Tum Soracte satum, præstantem corpore et armis, 175 Æquanum noscens, patrio cui ritus in arvo, Quum pius Arcitenens adcensis gaudet acervis, Exta ter innocuos lætum portare per ignes:

175 sq. Totum hunc locum poeta concinnavit ex Virg. Æ. XI, 785 sq. ubi vid. Heyne. Conf. ad II, 150. Hæc sacra non Apollini, sed Deæ Feroniæ fieri docet Strabo V, pag. 226 (al. 156). Sacerdotes autem sæpius pugnantibus interesse, monui ad II, 149. [“II, 149” recte 150] --Soracte, seu Sorax (Monte di S. Silvestro, seu Tresto), mons Etruriæ in Faliscis, Apollini sacer. Conf. Ind. et Hor. Od. I, ix, 2. 177. pius Arcitenens, τοξοφόρος, ut ap. Virg. Æn. III, 75, ubi tamen pius alio verborum contextu dicitur, quem Silius forte non respexit. Cellar. explicat pium in matrem Latonam, quod Pythonem, ad eam persequendam a Junone immissum, occiderit. 178. «Sacrificio annuo, quod fit ad montem Soractem Apollini, super ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur,» Plin. VII, 2; qui locus class. est. Conf. Eckhard de ritu antiq. per ignes et carbones candentes incedendi, in Magazin für Philologen, T. II, p. 36... 48; Brem. 1797.

«Sic in Apollinea semper vestigia pruna Inviolata teras, victorque vaporis ad aras 180 Dona serenato referas solennia Phœbo; Concipe, ait, dignum factis, Æquane, furorem Vulneribusque tuis: socio te cædis et iræ Non ego Marmaridum mediam penetrare phalangem Cinyphiæque globos dubitarim inrumpere turmæ.» 185

179. Sic, ut οὕτως, solennis obtestandi formula, de qua vid. ad II, 301, in V.L. et Jani ad Hor. Od. I, iii, pr. ubi æque ac h.l. preces votis postponuntur. Nam vulgaris ratio fuisset: Æquanum noscens--ait, Concipe furorem--sic h.e. ea conditione vicissim opto, ut teras, etc. --teras vestigia, ut premere vestigia, ap. Virg. Æn. XI, 788, de lento incessu, ubi ex Silio et MSS. victores pro cultores reponi jubet Lefeb. frustra. 180. victor vaporis, ne quidem prunarum adflatum sentias; Dausq. Sed vapor, ut apud Virgilii Æneid. lib. V, 683, 698. Mens autem Silii et Maronis, D. Heins. monente, est, sic sacer semper et inviolatus sacerdos maneas: experimentum enim, quo sacerdotes a profanis, pios ab impiis distinguebant, erat ignis, cui salvi si insistebant, puri erant et a noxa alieni. Ita Heins. coll. Sophocl. Antig. 269, et aliis. Sed vid. Intpp. ad Virg. l.l. 181. serenato, placato, benevolo, ut γαληνιόων, ap. Orph. D. Heins. 185. Cinyphiæ, vid. ad II, 60; III, 275. Dausq. conf. Hom. Iliad. κ, 246.

181. Vulgo post Phœbo punctum ponitur, quod male retinuit Lefeb. cujus tamen parenthesin expressi, ut sententia loci magis in oculos incurrat. 182. fatis, A., f. Numinibusque tuis ingeniose conj. N. Heins. et fatis... Muneribusque Burm. quem secutus est Lefeb. ut ad vatum furorem adludatur, et fatis sit pro effatis, quod tamen exemplis adductis nemini facile persuadebit. Equidem vulgatam scripturam non omnino spreverim: nam, ut alia taceam, Æquanus vir fortis esse, et forte, in bellis adversus Boios, vel alios hostes gestis, specimina virtutis dare potuit, etsi Silius rerum ab eo gestarum haud meminit. Videtur autem omnino ficta esse persona, ut Murranus et tot alii, qui non minus fortes finguntur more poetæ, qui hominem, nominum rerumque varietate lectores delectare studet. Ceterum vulgatæ non obstat, quod sacerdos fuit; vid. not. 185. pugnæ R. 3.

Nec jam ultra monitus et verba morantia Martem Ferre valet, longo Æneadis quod flebitur ævo. Increpuere simul feralia classica signum, Ac tuba terrificis fregit stridoribus auras.

188 sq. Cf. Liv. XXII, 4, et Polyb. III, 84. --Increpuere, etc., ut ap. Virg. Æn. IX, 503.

189. Ac, non At, scripti et Parm.

Heu dolor, heu lacrimæ, nec tot post secula seræ! 190 Horresco ut pendente malo, ceu ductor ad arma Exciret Tyrius: latebrosis collibus Astur, Et Libys, et torta Baliaris sævus habena Erumpunt, multusque Maces, Garamasque, Nomasque:

191. Horresco referens, ut ap. Virg. Æn. II, 204, ac si nunc malum illud nobis inpenderet, et Hannibal suos contra nos duceret, Cellar. Poeta paucis quidem, quibus dolor uti solet, verbis, sed gravibus deplerat tristem sortem tot civium, qui consulis temeritate pereunt. 193. torta habena, ut verbere torto, ap. Virg. Ge. III, 106, et Tibull. I, vi, 46; ix, 22; cf. Ind. et ad I, 315. [“I, 315” recte I, 305?]

190. post prælia R. 2; secula longæ Tell. 191. Ut pendente malo horresco R. 2; Horresco impendente m. conj. N. Heins. Lenior forte oratio procedit, si refinxeris: Horresco ut p. m. vel impendente malo. Quum ductor, etc. 192. Exciret Col. et Ox. quod multis exemplis, quibus non opus est, vindicant N. Heins. et Drak. Vulgo Excitet, media, ut in exitus, producta, judice Dausq. qui et Excieat, vel Excutiat substitui posse censebat; Excitet hic Tyrius Parm. et Med. ut metro consulatur; Excipiet Nut.

Tum, quo non alius venalem in prælia dextram 195 Ocior adtulerit conductaque bella probarit, Cantaber, et galeæ contemto tegmine Vasco. Hinc pariter rupes, lacus hinc, hinc arma, simulque Consona vox urget, signum clamore vicissim Per colles Tyria circumfundente corona. 200

195. De Cantabris, bellicosissima natione, cf. ad III, 326 seq. --venalem, etc. Drak. comparat XV, 502 sq. 196. conducta bella; propr. milites mercede conducuntur. 197. galeæ contemto tegmine Vasco, conf. ad III, 358. 198 sq. Cf. Liv. XXII, 4, et ad v. 38 seq. --arma, armati in castris, quæ Hannibal in patentiore campo inter montes et lacum posuerat. --simulque Consona vox, militum levis armaturæ, qui per colles, in monte, de quo jam undique decurrunt, signum, scilicet signa, exercitum Romanorum (unde signis forte legendum est) circumfundebant, h.e. circumdabant: nisi forte sensus est, Tyriam coronam, nimirum ipsos Pœnos, in monte circumcirca locatos, signum invadendi, ab Hannibale datum, percolles cum clamore circumfudisse, h.e. circum cecinisse, ut fere fundere vocem, preces, sonos, etc. [199.] urget, vid. Heyne ad Tibull. II, i, 79. --Arma et consona vox explicantur adjectis verbis: Tyria corona, Pœnis, circumfund. spargentibus signum; arma sua, una cum clamore; Lenz.

199. signum clangorque vicissim corrig. N. Heins. prob. Drakenb. ut non ad clamorem, quem poeta per consonam vocem jam designarit, sed ad tubas referatur, quae utrimque simul increpuerint. Conf. vers. 188. Sed quare verborum luxuries ac variatio in Silio nos offendat? et nonne, illa conj. admissa, inter verba signum et clangor nihil differret, adeoque hæc lectio non minus langueret? Lenior forte medicina foret clangore, vel potius signum Hannibalis clamorque Pœnorum vicissim tanquam vox consona urget, Tyria corona circumfundente Romanos. Nec tamen video, cur non feramus τὸ clamore, quum Silius verba signum clamore... corona ad consonam vocem explicandam adjecisse videri possit, modo comma post vicissim deleatur, ut circumfundente ad signum spectet: etsi forte præstiterit circumlatrante, vel circumvolvente, vel circumstridente: nisi malis signum... circumvellente. Pro vulgata etiam pugnat Lefeb. et τὸ clangorque ineptum putat.

Avertere Dei vultus, fatoque dederunt Majori non sponte locum: stupet ipse tyranni Fortunam Libyci Mavors; disjectaque crinem Inlacrimat Venus; et Delum pervectus Apollo Tristem mærenti solatur pectine luctum. 205 Sola, Apennini residens in vertice, diras Exspectat cædes inmiti pectore Juno.

201. Ipsi dii, crudeli Junone excepta, sortem Romanorum, necessitate fatorum, quam solvere quidem et rescindere cupiunt, nec tamen possunt, constitutam lugent, et a spectaculo tam lugubri oculos avertunt. Non poterat fortius exprimi adfectus doloris, cui poeta ipse jam v. 75 et 189, indulserat. --fato Majori cesserunt, vid. v. 75. 204. Inlacrimat Venus, ut apud Virg. Æneid. lib. I, 228, et Apollo, doloris leniendi causa, procul a tristi pugnæ loco, lyram plectro pulsat. Utraque pictura dulcissima et miserationis plena! Conf. ad II, 476. 206. Conf. Virg. Æn. XII, 134 sq., et Heyne Exc. ad Æn. IX, 638. 207. Exspectat cædes tanquam rem desiderabilem et exoptatam, Drak. recte, ut VIII, 5; Liv. XXVIII, 27 (ubi vid. Gronov.); Terent. Adelph. V, 4, 20, et al. Pro adspectat (ut ap. Stat. Silv. V, ii, 23, et Petron. 17, ubi vid. Burm.), vel potius pro espectat, h.e. spectando e vertice præstolatur, positum existimat Lefeb. qui præterea Junoni comparat Ἐριν Hom. Iliad. λ, 73 sq.

202. stupet Col. probb. N. Heins. et Drak. idque recepi cum Lefeb. Præclare Mars ipse tam admiratione Hannibalis, quam metu et dolore, ob calamitatem Romanis, quorum pater est, inpendentem, defixus et adtonitus quasi torpere dicitur; Stupet fortunam ut ap. Virg. Æn. II, 31. et, quos Drak. laudat, Val. Flac. V, 96; Stat. Th. IV, 448; VIII, 150, et Petron. c, 29; ubi vid. Burm. Vulgo timet. 206. diras, non duras, Colon. 207. Adspectat conj. Casaub. ad marg. ed. Gryph. quæ in biblioth. Lugd. servatur. Sic Virgil. Æneid. lib. X, v. 4, et XII, 136; Despectat corrig. N. Heins. h.l. ut VI, 185, et VII, 421; Possis et Inspectat legere, ut εἰσορόων ap. Hom. Iliad. θ, 52, et λ, 82. Sed vid. not. immiti Col. Vulgg. inimico, non minus bene.

Primæ Picentum, rupto ceu turbine fusa Agmina et Hannibalem ruere ut videre, cohortes Invadunt ultro, et pœnas pro morte futura, 210 Turbato victore, petunt adcensa juventus; Et, velut erepto metuendi libera cælo, Manibus ipsa suis præsumta piacula mittit.

208. Picentum, cf. VIII, 424 sq. --rupto turbine, ut ap. Virg. Æn. II, 416. --fusa, effusa e montibus, ruere. 211. turbato victore, turbando victorem, impetu in hostes facto; Lenz. 212. metuendi libera, h.e. a metu libera, vid. ad II, 441, in V.L. et Burm. ad Ovid. Her. I, 80. --erepto cælo, cæli lumine, luce, vita et ejus spe. 213. ipsa mittit piacula, inferias, præsumta, ante mortem suam (cf. VI, 300, et ad IV, 802, in V.L.) Manibus suis; et pœnas petunt pro morte futura, quam cæsis hostibus in antecessum ulcisci conantur.

211. ductore Med. 212. Et, ut mox Manibus ipsa suis et mittit scripti cum priscis edd. Recte: nam manes h.l. intell., quod et vidit Dausq. Vulgo sic editum: At velut e. m. l.c. Ipsa suis manibus p. p. mittens, Inferias mactat bellis accensa juventus. Primæ Picentum... Turbato v. petunt, Martemtque reposcunt. Funditur unanimo, etc. Sed meliorem verborum ordinem ex c. Oxon. et Put. restituere N. Heins. et Gronov. Obss. IV, 17. Verba Inferias mactat b. a. i. sunt laciniæ, a Nicandro adsutæ.

Funditur unanimo nisu et concordibus ausis Pilorum in Pœnos nimbus, fixosque repulsi 215 Submittunt clipeos curvato pondere teli. Acrius hoc rursum Libys, ut præsentia sævi Exstimulat ducis, hortantes se quisque vicissim Incumbunt, pressoque inpellunt pectore pectus.

215. Pilorum nimbus, vid. ad I, 311, et IV, 552. --repulsi, Pœni. --clipeos fixos, transfixos telis curvatis et magni ponderis vix sustinere possunt. Cf. V.L. 217... 219. Libys incumbunt, nituntur, vel inruunt; vid. Ind. et ad III, 288, in V.L. 219. pressoque, etc. Cf. ad IV, 352.

215. fixoque Put. Mox curvato, non curvati, scripti et antt. edd. fixoque r. S. c. curvatos p. t. conj. N. Heins. Sed hastilia, cuspidibus clipeo infixis, non clipei curvantur. 217. ut h.e. postquam, pro et, ex emend. Dausq. et N. Heins. recepit Drak. Forte τὸ et ferri potest, si verba et præsentia ... ducis παρενθετῶς sumseris. --Libyes (præsentia s. E. d.) hortantes, etc. edidit Lefeb., ne admonitis quidem lectoribus: sed ob similem locum Virg. Æn. IX, 73, arridere potest. 220. fluidamque e sanguine m. ut ap. Virg. Æn. IX, 651; emend. N. Heins. cf. Bentl. ad Horat. Epod. XVI, 33; ac fœdam, vel atramque a s. m. tentabat Burm. furvam satis confidenter, etsi non male, scripsit Lefeb. de quo voc. copiose ct docte egit Heins. ad Ovid. Met. III, 273; cf. ad I, 119. Possis et fulvam (ut fulva nubes et caligo ap. Lucret. VI, 460; Virg. Æn. XII, 792, et Stat. Th. IX, 727) et quot non alia? substituere. Sed omnibus forte his non opus est; vid. not. ad I, 438.

Ipsa facem quatiens, ac flavam sanguine multo 220 Sparsa comam, medias acies Bellona pererrat. Stridit Tartarea nigro sub pectore Divæ Letiferum murmur, feralique horrida cantu Buccina lymphatas agit in certamina mentes.

220. Locus class. de figura Bellonæ. Cf. ad IV, 440; Hom. Iliad. ε, 592, inpr. Quint. Smyrn. lib. VIII, (ap. Barth. ad Stat. Th. VII, 73) et Stat. Th. IV, 5 sq., ubi et facem hastamque in signum belli quatit. 221. acies pererrat, ut ap. Virg. Æn. X, 761, «Tisiphone media inter millia sævit.» 222. Tartareæ Divæ, quæ in Tartaro sedem habet. Drak. coll. Claud. in Eutrop. II, 144, (quid dudum inflare moraris Tartaream, Bellona, tubam) et Petron. c. 124, ubi vid. Burm. De tuba Bellonæ, vid. Intpp. ad Val. Fl. III, 61.

His iras adversa fovent, crudusque ruente 225 Fortuna stimulus spem projecisse salutis: Hos dexter Deus, et læto Victoria vultu Adridens acuit, Martisque favore fruuntur.

225. His, Romanis. --iras fovent, adcendunt, vid. ad III, 505. --crudus, acer, seu acerbus iis stimulus erat desperatio. Cf. ad I, 405, et IV, 35. 226. projicere spem, vitam, animam, etc., tanquam rem nullius pretii, pro nihilo habere, spernere, ut abjicere vitam, ap. Cic. Att. III, 19, pr. et Gr. ἀπορῥίπτειν κίνδυνον, παραβάλλειν ἑαυτὸν, et ap. Plut. προΐεσθαι τὸν ἑαυτοῦ βίον. Cf. ad I, 225; Drak. ad X, 42, et Intpp. ad Virg. Æn. VI, 436. 227. Hos, Pœnos. --Deus dexter, propitius, vid. Ind.

225. monent corrig. Burm. quod merito rejecit Schmid. quum iras jam gesserint, quæ itaque non erant movendæ, sed potius fovendæ, h.e. augendæ.

Abreptus pulchro cædum Lateranus amore, Dum sequitur dextram, in medios penetraverat hostes. 230 Quem postquam florens æquali Lentulus ævo Conspexit, nimium pugnæ, nimiumque cruoris, Infestas inter non æquo Marte catervas Fata inritantem, nisu se concitat acri;

229. Abreptus, ut oblitus suî dulcedine cædum IV, 422, et auferri alias dicitur. Conf. Drak. et quos laudat Gronov. ad Liv. XXXV, 11; Heins. ad Ovid. Her. XV, 140, et ad Claud. Cons. Olybr. et Prob. v. 153. 230. sequitur dextram, faustis cædibus instat, Barth. Adv. V, 15. 232. nimium, nimis cupidum. 233. non æquo Marte, non parem hostibus, quia solus inruerat. 234. Fata inritantem, temere in discrimen se inferentem, vid. ad I, 268 et IV, 731.

229. Abreptus Col. et quædam edd. antt. Abrectus Marsi ed. Arrectus Put. R. 3; Med. prob. Dausq. qui et mox dextra legendum, vel post sequitur distinguendum putabat. Vulgo Arreptus.

Inmitemque Bagam, qui jam vicina serebat 235 Vulnera pugnantis tergo, velocior hasta Occupat, et socium duris se casibus addit. Tunc alacres arma adglomerant, geminaque corusci Fronte micant; paribus fulgent capita ardua cristis.

237. Occupat, φθάνει πλήξας, ut ap. Virg. Æneid. lib. IX, 770; X, 699.

235. Bogam Put. Parm. Med. Alius Bagas sup. II, 111, et Bogus mox v. 403, memoratur; Draken. serebat scripti et R. 2; cf. ad I, 394; Vulnera de telis intelligit Lefeb. de quo vid. ad I, 397. Vulgatum ferebat non modo Dausq. et Cell., sed, nisi scripti libri repugnarent, etiam Drak. præferendum videbatur, qui bene monet, seri vulnera, vel tela, si passim et in diversos hostes mittantur, hic autem Bagan unius Laterani tergo vicina ferre vulnera; vid. ad III, 365. 236. velociter alii. 238. inglomerant ex R. 3; coll. Stat. Th. I, 350, recepit Lefeb. cui tamen lectio c. Put. glomerant verissima videtur, ut posterior syllaba voc. arma propter seq. gl. longa sit; coruscis Col. et Ox. geminique corusca mavult Lefeb. 239. fulget Col.

Actus in adversos casu (namque obvia ferre 240 Arma quis auderet, nisi quem Deus ima colentum Damnasset Stygiæ nocti?) præfracta gerebat Syrticus excelso decurrens robora monte; Et quatiens acer nodosi pondera rami, Flagrabat geminæ nequidquam cædis amore. 245

240. adversos, Lateranum et Lentulum. 242. Stygiæ nocti, conf. ad II, 574, et Heins. ad Ovidii Metamorph. III, 695. 245. geminæ, Laterani et Lentuli.

242. perfracta Put. et priscæ edd. ante Basil. Marsum in notis præfracta legere, sed male dura et inflexibilia exponere monet Drak., quum potius sint robora parte superiori fracta, ut ap. Ovid. Metam. XII, 360; regebat Put. Parm. Med.

«Non hic Ægates, infidaque litora nautis, O juvenes, motumque novis sine Marte procellis Fortunam bello pelagus dabit: æquoris olim Victores, media sit qualis discite terra Bellator Libys, et meliori cedite regno.» 250

246 sq. Non ut olim in mari, nunc in campo victores eritis. 250. meliori regno, nobiliori victoriæ Pœnorum, quam Romanorum apud Ægates; Cl. Ernesti. Cf. V.L.

250. cedite cunctis Col. regnis Ox. Male, etsi nec vulgata satis placet. Suspicor potius, τὸ regno ex interpolat. ortum et ex vestigiis veterrimi cod. reponendum esse: meliori (mihi uni, sed fortiori viribusque superiori) cedite juncti, vos ambo; quod melius cum anteced. cohæret.

Ac simul infesto Lateranum pondere truncæ Arboris urgebat, jungens convicia pugnæ. Lentulus huic frendens ira: «Trasymenus in altos Adscendet citius colles, quam sanguine roret Iste pio ramus.» Subsidensque ilia nisu 255 Conantis suspensa fodit: tum fervidus atro Pulmone exundat per hiantia viscera sanguis.

253. Sic passim ἀδύνατον exprimitur in omnibus fere linguis; Drak. laudat Ovid. Her. V, 29, et Trist. I, vii, 1 sq.; Prop. II, xii, 33 sq.; III, xvii, 5 sq.; Sen. Phœniss. 85 sq., et Claud. in Eutrop. I, 350 sq.; Cf. Cerda ad Virg. Ecl. I, 60; VIII, 27; Burm. ad Lotich. II, xv, 45; IV, i, 23; Jani ad Hor. Od. I, xxix, 10; xxxiii, 7, et Intpp. ad Theocr. I, 132 sq. Shakesp. in Romeo, then shall water be turned in fire. 254. sanguine pio, gravius quam nostro, ut innuantur Romani, pium bellum gerentes, et fide ac religione superiores Pœnis inpiis, perfidis, fœdifragis. 255. Subsidens, ὑφιζάνων, fodit ilia, corpus Syrtici, conantis arborem in Lateranum conjicere, unde suspensa ilia, h.e. prominentia, vel tenta, ut ap. Virg. Georgic. III, 507, «imaque longo Ilia singultu tendunt.»

251. pondere Col. Put. Tell. R. 2; Med. probb. Modio, Cell. et Lefeb. Vulgatum vulnere, quia pondera rami (sed interpositis demum sex versibus), præcessere, retinuerunt Dausq. N. Heins. et Drak. qui vulnus de telo accipiunt, ut I, 397, ubi vid. not. Hæc ratio merito dura videbatur Burm. qui verbere scribendum censebat. 255. subsidensque, non subsidens, Col.

Nec minus adcensis in mutua funera dextris Parte alia campi sævit furor. Altus Iertes Obtruncat Nerium; Rullo ditissimus arvi 260 Obcumbis, generose Volunx; nec clausa repostis Pondera thesauris, patrio nec regia quondam Præfulgens ebore, et possessa mapalia soli Profuerunt. Quid rapta juvant? quid gentibus auri Numquam exstincta sitis? modo quem Fortuna fovendo 265 Congestis opibus donisque refersit opimis, Nudum Tartarea portabit navita cymba.

259. Parte alia campi, apud Romanos. 260, 261. Rullo Obcumbis, ab eo interficeris; vid. Burm. ad Val. Fl. VI, 286. --Ad opes Volusii ap. Tac. Ann. XIV, 56, adludi putabat Lips. ad l.c. Drak. autem, quia Volunx h.l. Afer est, ad Bocchi Maurorum regis filium, qui Volux vocatur Sallust. b. Jug. c. 105 sq., unde, vel ibi Volunx, vel h.l. Volux dicendus sit. 262. patrio, Africano. 264 seq. Ita sæpius philosophatur Horatius, v.c. Od. I, iv, 7, 9; II, iii, 11, 14; Cf. XIII, 777, ubi Drak. comparat Prop. III, iii, 35; Claud. R. Pros. II, 300 sq.; Auson. Epigr. 54, ubi vid. Vinct. 266. Congerere opes de avaris proprie dici notum est, vid. Drak. 267. Nudum opibus. Conf. simil. loc. Tibull. III, iii, 10 sq.

259. Iërtes, non Hiertes, Col. Hiantem, Nut. 260. arvi Colon. unde recepi, etsi vulgatum agri eundem præbet sensum et exemplis citra necessitatem confirmatur a Draken. 261. Volux tacite et libris non addicentibus edidit Lefeb. vid. not. 264. Profuerunt Col. et Ox. quod jam conjecerat Dausq. nec obstat metrum. Conf. loca a Drak. adscripta, X, 61; XIII, 304; XIV, 46; XV, 280; XVI, 698; Virg. Ecl. IV, 61; et quæ addit Heins. ad Val. Fl. IV, 432; ad Claud. laud. Stil. I, 372; ad Ovid. Epist. II, 141; VII, 166, et Met. IV, 225; X, 55. Vulgo Profuerint. Mox parta juvant? quid habentibus, h.e. divitibus, vel mentibus suspic. N. Heins. Sed rapta majori cum vi dictum, et gentes poetis vocantur homines, ut Horat. Od. I, iii, 28; II, xiii, 20. 267. portabit Put. probb. N. Heins. Draken. et Lefeb. Vulgatum tamen portavit non prorsus ineptum videtur.

Juxta bellator juvenilibus Appius ausis Pandebat campum cæde; atque, ubi plurima virtus, Nullique adspirare vigor, decus inde petebat. 270

269. Pandebat campum, viam patefaciebat, ut laxare campum ferro VI, 319; laxare cuneos IX, 364; angusta relaxare V, 174. Sic et limitem agere IX, 379. Cf. ad IV, 462. --ubi plurima virtus, ubi maximus fortissimorum virorum numerus erat. 270. nullique adspirare vigor, h.e. nec cuiquam propius adcedere virtus, ut utar verbis Virg. Æn. X, 712. Sic adspirare passim occurrit, v.c. inf. v. 442, et ap. Cic. Sull. 18; Pis. 5, et Tusc. Qu. V, 5.

268. Poeta forte juvenalibus; scripsit; vid. ad II, 312.

Obvius huic Atlas, Atlas a litore Ibero, Nequidquam extremæ longinquus cultor arenæ Inpetit os hasta; leviterque e corpore summo Degustat cuspis generosum extrema cruorem.

273. leviterque e corpore summo (capite, ob v. 277.) 274. Degustat, ἀκρότατον δ᾽ ἄρ᾽ ὀϊστὸς ἐπέγραψε χρόα φωτὸς Hom. Iliad. δ, 139; η, 187; λ, 388; ν, 553: umbonem detersit ictu inf. v. 297; parce perstrinxit corpus XV, 760; parco summum violasset vulnere corpus XVI, 111; cf. IV, 119; 350 (ubi vid. not.); IX, 523; Virg. Æneid. X, 344, 478, et inprimis XII, 376, ubi videndus omnino Heyne. Similiter γεύεσθαι, apud Homerum, Iliad. υ, 258; bibere inf. VI, 293; (ubi Drak. laudat XV, 632; Virg. Æn. XI, 804, et Anthol. I, 22; Epigr. I, et 4: ἀσπὶς et βέλος αἷμ᾽ ἔπιεν) libare et delibare h.e. leviter perstringere inf. IX, 523, ubi Drak. citat Stat. Th. V, 587; VIII, 527; Iscan. b. Troj. V, 322; VI, 311, 337, et al. Hinc exsatiare enses cruore VII, 535; satiata sanguinis hasta IV, 435; sitit hasta cruorem XII, 264; βέλη λιλαιόμενα χροὸς ἆσαι Homer. Iliad. ο, 317; ἐγχείη ἱεμένη χροὸς ἄμμεναι ἀνδρομέοιο Iliad. φ, 70.

271. Atlas a. l. I. quatuor scripti (nisi quod Athlans in Oxon. est), et R. 2; vid. quos Drak. laudat, Prop. IV, vi, 37; Val. Fl. I, 365; Liv. XXXI, 23; Intpp. ad Petron. c. 38; conf. sup. ad I, 431; Atlas a sanguine I. R. 3, Parm. Med. Vulgo a sanguine clarus I. 274. Vox extrema, h.e. extrema parte, aptissima quidem et genuina videtur, sed, quia modo præcessit, minus placet. An leg. externa, ut ap. Val. Fl. VII, 422?

Intonuere minæ, violentaque lumina flammis 275 Exarsere novis: furit et diffulminat omnem Obstantum turbam; at clausum sub casside vulnus Martia commendat mananti sanguine membra.

275. lumina flammis exarsere, conf. ad I, 126, et Heyne ad Virg. Æn. VI, 300 (in V.L.), et XII, 101, 102. 276. diffulminat, dissipat et contundit, instar fulminis; vocab. a poeta effictum. 278. commendat, ornat sanguis membra, pulchriora facit, Mars. 279 sq. Similis locus Hom. Iliad. γ, 30... 37, ubi Paris, conspecto Menelao, in sociis se condit, ἀψ ἑτάρων εἰς ἔθνος ἐχάζετο, et αὖθις καθ᾽ ὅμιλον ἔδυ Τρώων. Cf. et. Iliad. π, 813, et ε, 596 sq., ubi Diomedes Hectorem ἰδών ῥίγησε καὶ ἀνεχάζετο. Comparationes, quibus poeta utitur, passim reperias.

277. turbam scripti et priscæ edd. ante Marsum, qui primus turmam habet, quod ne Dausq. quidem placuit; at Col. ac reliqui scripti et edd. antt. Vulgo et, quod prorsus omisit Cell. sed servavit Lefeb.

Tum vero adspiceres pavitantem, et condere semet Nitentem sociis juvenem; ceu tigride cerva 280 Hyrcana quum pressa tremit; vel territa pennas Conligit accipitrem cernens in nube columba; Aut dumis subit, albenti si sensit in æthra Librantem nisus aquilam, lepus ore citato. Ense ferit tum colla viri, dextramque micantem 285 Demetit, ac mutat successu sævior hostem.

281, 282. Hyrcana ornat, ut ap. Virg. Æn. IV, 367. --Conf. Hom. Iliad. φ, 493 sq. --pressa, vid. varias lectiones. --pennas colligit, forte alas, ad volatum jam expansas, contrahit, in columbarium recedit et volatum cohibet, ut fere colligere gradum VI, 399; VII, 695, nisi potius poeta expressit Maroniana, Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas, Æn. lib. V, 217, ubi videndi sunt interpretes. --territa pennas Colligit, ut πτώσσειν, vel πτήσσειν et ὑποπτήσσειν de avibus animalibusque, quæ frigoris, vel metus causa pennas et membra contrahunt. Conf. Kœppen ad Hom. Iliad. β, 312; δ, 476; ε, 634, et Ephemerid. Goetting. a. 1795, p. 84. 285. micantem, jactantem, quatientem, Schmid. Sed vid. ad IV, 211. 286. mutat hostem, uno dimisso alium adoritur, ut VI, 238; Conf. Burm. ad Val. Fl. VI, 614; Heins. ad eund. VII, 587, et ad Ovid. Met. XIII, 937.

279. adspiceres Col. et R. 2; conf. loca, a Drak. citata, VI, 684; XVI, 501; Virg. Æn. VIII, 650; Ovid. Met. VI, 23; Stat. Th. V, 596; Claud. in Rufin. II, 176; Petron. c. 7; ubi vid. Intpp. Vulgg. adspiciens; Male! credere emend. N. Heins. vel mox in sociis, quod Drak. recepit. Sed τὸ in centies omittitur a poetis in formis loquendi condere se silvis, aquis, umbris, terra, etc. 281. prensa R. 3, Parm. Mediol. Sed notionem premendi, hoc est urgendi, instandi, persequendi, aptiorem hoc loco esse, quam prehendendi, vel capiendi, docet Drak. Mox pennis Remigat quondam in mentem mihi veniebat. 283. dumis scripti et (si Mediol. exceperis, in qua vitiose divini scriptum) omnes edd. antt. ante Basil. in qua primum dumos exstat. Utrumque recte dici exemplis evincunt Drak. ad h.l. et Heins. ad Ovid. Met. XIII, 611. Sed dumis per se doctius est; vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 161. 284. nisus scripti, prob. Draken. quum librare visus sit undique circumspicere, at librare nisus intentius et omni nisu volare. Nam librari propr. dicitur hasta, quæ impetus augendi causa libratur et vibratur: unde ad volatum avium traducitur; vid. not. ad I, 317. Sed vulgata lect. visus non prorsus contemnenda propter locum Homeri, qui Silio ante oculos fuisse videtur, Iliad. ρ, 674 seqq. Πάντοσε παπταίνων, ὥστ’ αἰετὸς, ὅν ῥά τε φασὶν Ὀξύτατον δέρκεσθαι ὑπουρανίων πετεηνῶν, etc. orbe citato corrig. Barth. Adv. V, 15; quod non displicet N. Heins. et Drak. ita tamen, ut non ad aquilam referatur, sed ad leporem, per multos gyros orbesque refugientem. Ego potius olim suspicabar, poetam scripsisse ore levato, quo sensu sublimi fugere anhelitu dixit Hor. Od. I, xv, 31. Nunc video, eundem sensum vulgatæ tribui a Lefeb. quod tamen ab usu loquendi abhorret.

Stabat fulgentem portans in bella bipennem Cinyphius; socerique miser Magonis inire Optabat pugnam ante oculos, spe laudis, Isalces, Sidonia tumidus sponsa, vanoque superbus 290 Fœdere promissæ post Dardana prælia tædæ. Huic inmittit atrox violentas Appius iras, Conantique gravem fronti librare securim, Altior insurgens, galeam super exigit ictum: At fragilis valido conamine solvitur ensis 295 Ære in Cinyphio; nec dispar sortis Isalces Umbonem incerto detersit futilis ictu.

288. Cinyphius, vid. ad II, 60, nisi h.l. et v. 296, simpl. est Libycus. 290. vano, ob inminentem sponsi mortem. 294. insurgens, vid. ad I, 400. 295. solvitur, confringitur, dissultat, in ære galeæ. 296. dispar sortis, vid. Heins. ad Sabini Epist. I, 35.

292. Atrox Col. Parm. Benes. atras Put. Vulgo ovans. Non male! 295. At, non Et, Col. adsent. Dausq. 297. detersit scripti et antt. edd. probb. N. Heins. et Drak. qui coll. XIV, 383, interpretatur: perstrinxit vano ictu, quem Appius super scutum excepit. Recte: nam Isalces non dispar sortis fuit, h.e. eodem irrito conatu, quo Appius, ictum dedit. Conf. not. sup. ad v. 273; detorsit Med. Marsi Veneta et recentt. edd., h.e. repellere conatus, ut gladio nudum latus hauriret.

Tum quod humo haud umquam valuisset tollere saxum, Ni vires trux ira daret, contorquet anhelans Appius, et lapsu resupino in terga cadentem 300 Mole premit scopuli, perfractisque ossibus urguet. Vidit conjuncto miscens certamina campo Labentem socer; et lacrimæ sub casside fusæ Cum gemitu; rapidusque ruit: data fœdera nuper Adcendunt animos exspectatique nepotes. 305

298 sq. Comparant Virg. Æn. XII, 896 sq., ubi vid. Cerda ct Heyne. 302. conjuncto, propinquo, vicino; vid. Gronov. ad Liv. XXII, 20, in gustu ad Stat. Th. VI, 250, et Diatr. ad Stat. c. 43. 303. Femina ita generi jacturam excusatius queritur; Ernesti V.C. Sed non graviores ob causas heroes passim ap. Hom. lacrimant, et ipse Hercules apud Virgilium, Æn. X, 465, «... magnumque sub imo Corde premit gemitum, lacrymasque effudit inanes.» --socer, Mago. 304. data fœdera, sponsalia facta.

298. tollere, non vellere, Col. 299. contorquet et resupino Col. et R. 2. Vulgo torquebat, ut ap. Virg. Aen. XII, 901, et resupina. 304. rata conj. N. Heins. h.l. et ad Ovid. Met. II, 757. Sed recte vulgatam ex VI, 517, firmari posse arbitratur; conf. Heyne ad Tibull. I, ix, 2.

Jamque aderat, clipeumque viri atque inmania membra Lustrabat visu; propiorque a fronte coruscæ Lux galeæ sævas paulum tardaverat iras. Haud secus, e specula præceps delatus opaca, Subsidens campo submissos contrahit artus, 310 Quum vicina trucis conspexit cornua tauri, Quamvis longa fames stimulet, leo; nunc ferus alta Surgentes cervice toros, nunc torva sub hirta Lumina miratur fronte; ac jam signa moventem, Et sparsa pugnas meditantem spectat arena. 315

306... 308. Non male: si coll. v. 268 sq. et 329 sq., reputaveris, quantus vir Appius fuisse fingatur. 309... 313. Cf. Virg. Æn. X, 454 sq., ubi vid. Heyne. 314, 315. signa moventem. Et sparsa, etc. Maroniana Ge. III, 234, 236, et Æn. XII, 106, ubi vid. Heyne.

310. Subsidet Puteol. Subsidit Colon. et Oxon. quod recepit Lefeb. nec refragatur N. Heins. modo et post campo interponatur, quod probabilius est. 313. sub irca Oxon. unde hirqua suspic. Barth. Adv. V, 15; quam nugacem correctionem ei in mentem venire potuisse mirabatur N. Heins. 315. Et sparsa in pugnas m., ut inf. XVII, 439, et ap. Virg. Æn. X, 455, aliquando conjiciebam, et nunc idem N. Heinsio, qui præterea exspectat scribendum putat, in mentem venisse video. Exquisitior certe loquendi forma est, quam illustravit Heyne ad Virg. l.c. et non intellexit Lefeb. qui hunc versum sic male lacessi existimat.

Hic prior intorquens telum sic Appius infit: «Si qua tibi pietas, ictum ne desere fœdus; Et generum comitare, socer.» Per tegmina velox Tunc ærisque moras lævo stetit hasta lacerto.

316. infit, paucis et amaris verbis, ut irati solent et heroes. 318. generum in spe, cum irrisione. --tegmina, ut al. terga boum, corium taurinum, clipeo inductum, quod multiplex esse solebat, unde βοείας θαμειὰς dixit Hom. Iliad. μ, 296; σάκος ἑπταβόειον Ajacis, Iliad. η, 220; σάκος τετραθέλυμνον Teucri Iliad. ο, 479; πέντε σάκεος πτύχες Achillis Iliad. ς, 481. Cf. Heyne ad Virg. Æn. X, 783 sq.; Drak. ad h.l. Ernesti ad Callim. H. in Dian. 53, et inpr. Obss. Miscell. T. I, p. 32. 319. æris moras, æs clipei, quod hastam morari poterat, ut IX, 218; Virg. Æn. XII, 541, --«nec clypei mora profuit ærei.» Val. Fl. VI, 97 (ubi vid. Burm.), al. Drak. qui et recte monet, a Marso perperam æris moras ad loricam et galeam referri, quum hasta in lævo lacerto stet; vid. ad IV, 387, et I, 479.

316. Huic, ut v. 292, conj. N. Heins. 317. dictum fœdus, ut dicere legem et similia, emend. Burm. dubitans. num ici fœdus de sponsalibus recte dicatur. Sed vid. Heyne ad Tibull. I, v, 7; ut taceam, in filiabus olim consensu et pacto signato despondendis non minus, quam in nuptiis coemtione, ἕδνοις vel usu et confarreatione contrahendis, fœdus quoddam initum fuisse, vel conseq. pro anteced. poni posse, unde Isalces quoque jam gener vocatur. 319. Cunta ærisque vetus ed. teste N. Heins. unde Cuncta, in quod facile quis incidet, emend. Drakenb. quod recepit Lefeb. ut telum omnia tegmina, clipeo Magonis inducta, æreamque laminam tegminibus subtextam perforaverit. A vulgata lect. nimis abeunt conjecturæ N. Heins. Suta ærisque moras, (vid. eum ad Virg. Æn. X, 313) vel Per tunicæque moras, vel denique Thoracisque m. Præterea h.l. de clipeo agi, recte monet Drak. cui Per cratisque moras in mentem venit; ferrique pro ærisque c. Tell. a m. sec. quod et in textum R. 2, in qua Tunc æris ferrique moras exstat, inrepsit, etsi inepta merito glossa videtur Lefeb. qui copiose docet, quod vel tironibus notum est, veteribus æs pro ferro in usu fuisse, ut et hodie Siberiæ et Americæ populis.

At contra non dicta Libys, sed fervidus hastam 320 Perlibrat, magni donum memorabile fratris, Cæso quam victor sub mœnibus ille Sagunti Abstulerat Durio, ac spectatæ nobile pugnæ Germano dederat portare in prælia pignus.

321 sq. Hastam donum Hannibalis (is enim frater est et victor) facit, more poetarum, qui ita heroum arma ornant et commendant. Cf. XII, 224 sq.; XV, 260, XVI, 459 sq. inpr. Virg. Æn. V, 260 sq.; IX, 359; X, 700, ad quæ loca vid. Heyne. 323. Durio, vid. I, 438. 324. dederat portare, ut donat habere, δῶκε φέρειν, seu φορῆναι, δωκεν ἄγειν, seu ἔχειν et ἀρέσθαι, ὄπασσε κομίζειν et ὀπάσαιμι φερέσθαι, ap. Hom. Iliad. ο, 532; φ, 297; ψ, 151, 612; ω, 581, et al. Virg. Æn. V, 262; IX, 362; X, 701.

Telum ingens, perque arma viri, perque ora, doloris 325 Adjutum nisu, letalem pertulit ictum; Exsanguesque viri conantis vellere ferrum In vulnus cecidere manus: jacet æquore nomen Clarum Mæonio, atque Italæ pars magna ruinæ Appius: intremuere lacus, corpusque refugit 330 Contractis Trasymenus aquis; telum ore cruento Exspirans premit, atque admorsæ inmurmurat hastæ.

325, 326. doloris Adjutum nisu, conf. ad II, 123. 328, 329. æquore Mæonio, campo Etrusco. cf. ad IV, 721. --Clarum nomen, etc. cujusmodi nominibus clarissimorum suæ superiorisque ætatis virorum carmen suum poeta exornare solet, inpr. lib. VIII. --Italæ pars magna ruinæ, ut ap. Virg. Æn. X, 737, et inf. VIII, 426; X, 223; Dausq. conf. Virg. Æn. II, 6; VII, 707; X, 427. 330. Appius autem prænomen fuit antiquissimæ et nobilissimæ gentis Claudiæ, quæ et patricia fuit et plebeia, acerrimaque majestatis Patrum propugnatrix, quod vel tironibus ex Livio et Sueton. Tib. 1, 2, notum est. Cf. VIII, 412 sq. --Cf. ad I, 49, et III, 463. Ipsa oratio nimis fere turgida; sed v. 332, præclare summa adumbratur indignatio et rabies. Similiter Meges ψυχρὸν ἕλε χαλκὸν οδοῦσιν, ap. Hom. Iliad. ε, 75. 332. inmurmurat hastæ, ut terræ, ap. Stat. Th. XI, 63; iræ inf. VII, 156; insibilat ori et membris IX, 517; XII, 616.

326. Admissum Put. Adjunctum Med. pertulit, non protulit, scripti præter Tell. Cf. cum Drak. Virg. Æn. X, 786; XII, 907. 327. viro conanti malebat N. Heins. 330. tortusque ex c. Tell. recepit Lefeb. coll. v. 625. Non male! 334. hastæ etiam legi posse notat N. Heins. 336. cæsi Col. cum R. 2, et recentt. edd. teli Oxon. et Put. cum priscis edd. quod præferunt Dausq. et Scalig. si signiferi nomen sit, unde Teli dedit Cell.

Nec fati melior Mamercus corpore toto Exsolvit pœnas, nulli non saucius hosti. Namque per adversos, qua Lusitana ciebat 335 Pugnas dira manus, raptum cum sanguine cæsi Signiferi magna vexillum mole ferebat, Et trepida infelix revocabat signa suorum. Sed furiata cohors, ausisque adcensa superbis, Quodcumque ipsa manu gestabat missile, quidquid 340 Præbebat tellus, sparsis vix pervia telis, Injecit pariter; pluresque in corpore nullo Invenere locum perfossis ossibus hastæ.

333. corpore toto, nullo non corporis membro saucius; Drak. coll. X, 513. 334. pœnas, quarum causa v. 336 sqq. adfertur. 341. sparsis vix pervia telis, tantum telorum in terra sparsum erat, ut vix iri posset; Barth. Adv. V, 15.

341. pervid Ox. quare pervida, quæ per tela vix cerni potest, suspic. Barth. Adv. V, 15, merito propterea vapulans censura N. Heins. qui conj. quidquid... sparsi teli, et mox, Ingessit pariter. 342. nullum omnes libri scripti, teste et prob. Drak. ut non ea poetæ mens sit, neminem pluribus telis vulneratum esse, quam Mamercum; sed tot tela in corpore ejus stetisse, ut pluribus locus non fuerit. Non male! Sed τὸ nullo etiam ferri potest, quod in c. Col. et Tell. reperiri contendit Lefeb. 343. Modius ex Col. restituit hunc versum, qui reliquis MSS. priscisque edd. deest, et in cujus vicem in edd. Basil., Colin. et Dausq. successit alius: Unius hæserunt Romani militis hastæ, qui acumen interpolatoris, lacunam utcumque explere conantis, redolet.

Advolat interea fraterni vulneris ira Turbatus Libyæ ductor, visoque cruore, 345 Num lateri cuspis, num toto pondere telum Sedisset, fratremque amens sociosque rogabat.

344. Manifesta imitatio Virgilii, Æneid. lib. X, v. 383... 424, ubi videndus est Heyne et Excursus IV. Sed non minus Silio ante oculos fuisse videtur Homer. Iliad. δ, 148... 219, ubi Agamemnon similiter ad fratris vulnus expavescit, et Menelaus, data fide, illud non letale esse, metum ejus levat.

347. fratremque scripti et R. 2. Pro vulgata fremuitque perperam stat Dausq.

Utque metum leti procul, et leviora pavore Cognovit, proprio tectum gestamine præceps Ex acie rapit, et tutis a turbine pugnæ 350 Constituit castris. Medicas hinc ocius artes, Et senioris opem Synhali vocat: unguere vulnus Herbarum hic succis, ferrumque e corpore cantu Exigere, et somnum tacto misisse chelydro, Anteibat cunctos: nomenque erat inde per urbes 355 Perque Parætoniæ celebratum litora Syrtis.

348. leviora pavore, vulnus levius esse, quam metuebat. 349. gestamine, clipeo. 353. Veteres ἰατροὶ, quod notum, sola fere vulnera sanabant, et quidem herbarum succis, φαρμάκοις (Hom. Iliad. δ, 191, 218; ε, 900; λ, 829), et cantu, h.e. incantatione (ut sup. III, 301), ἐπαοιδῇ Hom. Odyss. τ, 457; Pind. Pyth. III, 91. 354. Exigere, extrahere et innoxium facere carmine magico; Schmid. --somnum tacto misisse chelydro, cf. ad I, 412. 355. Anteibat ungere, ut Martem regere haud cederet Hannibali VI, 307 sq., διαφέρει τὸ φρονεῖν, et alia. 356. Parætoniæ Syrtis, vid. ad III, 225.

352. Synhali, non Synali, Col. ubique. 354. tacto scripti; vid. ad I, 412, et III, 302. Vulgatum toto contradicendi studio tuetur Dausq. torto, scilicet in gyros, vel orbes, corrig. Marsus et D. Heins. tacito Parm. immisisse conj. N. Heins. Sed. vulgata doctior.

Ipse olim antiquo primum Garamanticus Hammon Scire pater dederat Synhalo, morsusque ferarum, Telorumque graves ictus sedare medendo. Atque is deinde suo moriens cælestia dona 360 Monstravit nato, natusque heredis honori Tramisit patrias artes; quem deinde secutus Haud levior fama Synhalus, Garamantica sollers Monstrata augebat studio, multaque vetustum Hammonis comitem numerabat imagine patrem. 365

357. Garamanticus Hammon, confer ad lib. I, vers. 414. Is Synhalum, hujus Synhali proavum, quoniam in arte medica excelluerat, ipse eam docuisse fingitur, ut Chiron Machaonem Iliad. δ, vers. 219, et Apollo lapidem Virgilii, Æneid. lib. XII, 391. 358. Scire dederat, vid. ad v. 324. 361. heredis honori; claro heredi, ut virtus Catonis, sapientia Lælii, etc. (vid. ad IV, 599), vel heredi, in ejus honorem, seu tanquam munus. 363, 364. Garamantica Monstrata, ut supra, cælestia dona et mox proavita medicamina, quorum usum monstraverant, vel docuerant Hammon et proavus.

361. Monstravit scripti, quod testatur N. Heins. sed negat Lefeb. qui propterea vulgatam Monstrarat revocavit. 363. Haud melior Put. R. 3, Med. lenior famæ suspic. N. Heins. qui ejusmodi elegantias ubivis sectatur; vid. ad IV, 542; forma Ox. et Put. cum R. 3; et Med. 365. patrum emend. N. Heins vel v. 358, patri. Sed auctor etiam generis, et proprie forsan, pater dicitur.

Tum proavita ferens leni medicamina dextra Ocius, intortos de more adstrictus amictus, Mulcebat lympha purgatum sanguine vulnus. At Mago, exuvias secum, cæsique volutans Hostis mente necem, fraternas pectore curas 370 Pellebat dictis, et casum laude levabat: «Parce metu, germane; meis medicamina nulla Adversis majora feres: jacet Appius hasta Ad manes pulsus nostra: si vita relinquat, Sat nobis actum est; sequar hostem lætus ad umbras.» 375

366. ἤπια, vel ὀδυνήφατα φάρμακα πάσσων Iliad. δ, 218; η, 900; λ, 829. 367. de more medicorum, quo expeditiores essent vulneribus sanandis; Draken. qui laudat Gevart. Lection. Papin. c. 34, et Gonsal. ad Petron. c. 19. Cf. inpr. Virg. Æn. XII, 400 sq., et ibi Heyne Exc. IV. 368. Cf. Hom. Iliad. λ, 828, 844, et inf. ad VI, 91. 371. laude, vid. ad v. 114. 372. Parce metu, ut ap. Virg. Æn. I, 257. 373. Adversis meis, mihi in calamitate mea non melius remedium et solatium adferes morte Appii. Cf. X, 44, 45.

Quæ dum turbatos avertunt æquore campi Ductores, valloque tenent; ex agmine Pœnum Cedentem consul tumulo speculatus ab alto, Atque atram belli castris se condere nubem, Turbidus extemplo trepidantes milite mæsto 380 Invadit cuneos, subitoque pavore relaxat Jam rarescentes acies: tum voce feroci Poscit equum, ac mediæ ruit in certamina vallis.

376 sqq. Similiter Turnus, Ænea saucio ex pugna subducto, plenus spei in hostes inruit, Æn. XII, 324 sq. --æquore campi, ut Æn. VII, 781. 379. Atra belli nubes, Hannibal cum fratre et comitibus, qui nubem telorum sparserant, vel potius Hannibal solus, ut Μάντιν Οἰκλείδαν πολέμοιο νέφος dixit Pind. Nem. X, 16, et fulmina belli Virg. Æn. VI, 843; cf. sup. ad I, 311. 380. milite mæsto, vel ad Pœnos (quæ ratio præstat), ob discessum Hannibalis vulnusque Magonis tristes, vel ad Romanos, propter Appii mortem mæstos, referri posse, monet Drak. De ira adcipit Lefeb. coll. Val. Fl. V, 568. 381 sq. relaxat Jam rarescentes acies, dissolvit jam minus densos militum ordines, ut XVII, 427; Cf. Heyne ad Virg. Æn. III, 411.

377. Hunc et seqq. versus Marsus in ed. Veneta a. 1492, inf. libro VI, intexuit, et lib. VI, vss. 96, 141, huc retraxit, quem errorem, quales in ed. Dausq. passim deprehendas, primum a se notatum miratur Lefeb. Ceterum vulgo male post Pœnum, non post tenent distingui monuit N. Heins. qui v. 380, milite lecto conj. ut multo Burm. non improb. Drak.

Sic ubi torrentem crepitanti grandine nimbum Inlidit terris, molitur Juppiter altas 385 Fulmine nunc Alpes, nunc mixta Ceraunia cælo, Intremuere simul tellus, et pontus, et æther, Ipsaque commoto quatiuntur Tartara mundo.

384. Poeta egregie in rem suam convertit, et magis exornavit locum Virg. Ge. I, 328 sq., ubi vid. Heyne. --crepitanti in tectis, ut ap. Virg. Ge. I, 449. 385. moliri h.l. est vel simpl. movere, quo sensu centies obvium est, (vid. ad I, 645) vel jacere, (v.c. monente Drak. molitus sagittas et robora dixere Ovid. Met. V, 367, et Stat. Th. VI, 539) et hoc exquisite pro ferire, percutere, nach etwas werfen, ut passim βάλλειν, ἀκοντίζειν, et jaculari, ut rubente dextera sacras jaculatus arces, ap. Hor. Od. I, ii, 3, quæ verba nostris ita prorsus responderent. 386. Ceraunia, τὰ Κεραύνια (vid. ad IV, 363), vel Ceraunii montes (hod. il monte della Chimera) a κεραυνῷ, fulmine, quo propter altitudinem sæpius percutiuntur, sic dicti, qui in Epiri litore in mare procurrunt, et prominente jugo, seu promont. Ionium mare ab Hadriatico dirimunt. Cf. ad VIII, 630, et Jani ad Horat. Od. I, iii, 20, ubi alta Ceraunia, ut h.l. --mixta cælo, et ὄρη ἠλίβατα, ap. Dionys. Per. 389. Alii montes Ceraunii sunt in Asia inter Euxinum et Caspium mare.

385. Formam loquendi Alpes fulmine moliri, quæ proprie a fundamentis et radicibus cruere ac transponere significet, non concoquebat Burm. et ad exemplum Virg. Ge. I, 329, emendabat, molitus J. alto (ex cælo) Fulmina; nunc Alpes, nunc m. C. c. Intremuere; simul, etc. quod probare videtur Drak. et recepit Lefeb. Fulmina Put. et R. 3; vid. not. Jaculatus conj. Withof. 391. conspecti, non, ut vulgo, conspectus, scripti cum R. 3, Parm. Med. Veneta Marsi et Martini Herbip. conspectu volebat Davis. ad Cic. Tusc. Qu. III, 22. Sed τὸ conspecti doctius.

Incidit adtonitis inopino turbine Pœnis Haud secus inprovisa lues, gelidusque sub ossa 390 Pervasit miseris conspecti consulis horror. It medius, ferroque ruens densissima, latum Pandit iter: clamor vario discrimine vocum Fert belli rabiem ad Superos, et sidera pulsat.

389. turbine gravius quam impetu. 390. lues, ut pestis et λοιμὸς, calamitas, pernicies, vel ipse consul, vir pestifer. 392. ruere transitive est facere ut aliquid ruat, agere, movere, eruere, prosternere, inpellere, perrumpere. Conf. Lucr. I, 173; Virg. Æn. I, 35; XI, 211; Ge. I, 105; II, 308, et Intpp. ad Val. Fl. III, 102. --densissima, hostium globos ordinesque densissimos. 393. Clamor et Pœnorum, et victorum, qui παιαν᾽ ἐφύμνουν, ut ap. Æschyl. Pers. 393. 394. sidera pulsat clamor, ut lacessit XVII, 387, et ferit sidera, Virg. Æn. II, 488; V, 140.

Ceu pater Oceanus quum sæva Tethye Calpen 395 Herculeam ferit, atque exesa in viscera montis Contortum pelagus latrantibus ingerit undis.

395 seq. Clamorem pugnantium fragori ventorum et undarum, scopulis litorique inlisarum, comparat Silius, exemplo Homer. Iliad. ξ, 394 sq. --pater Oceanus, cf. ad I, 606, et Virg. Ge. IV, 382. --Tethys, Oceani soror et conjux. --sæva, maris epith. ut alibi alta, cana, vaga Tethys. --Calpen ferit, cf. Lucan. I, 554. 396. Herculeam, quia una ex columnis Herculis. Cf. I, 141. 397. pelagus, fretum Gaditanum, ut v. 400 gurges. --latrantibus undis, vid. ad III, 471.

395. sævior æthere C. libri editi; sævo sub æthere Put. scene cetre Oxon. si fides habenda Barth. Adv. V, 15. Sed sævæ cetre, teste N. Heins. sæva cethye Col. unde sæva Tethye ingeniose corrig. idem Heins. quod cum Draken. et Lefeb. recipere non dubitavi; conf. Heins. ad Ovid. Met. VII, 297, et ad Claud. R. P. II, Præf. v. 45. 396. atque scripti et R. 2. Vulgo et, quo in metrum non peccari putabat Dausq. coll. IX, 335; Claud. Gigant. v. 60, et Ovid. Epist. XVI, 141, quæ loca ulceribus, librariorum manu inflictis, fraudi ei fuisse, ad illa et ad h.l. docuit N. Heins. qui tamen exesi malebat, cui conject. non tam exempla, a Drak. congesta, favent, quam mos librarr., adjectiva et partic. ad propius vocab. flectendi. Sed nec vulgata male se habet.

Dant gemitum scopuli; fractasque in rupibus undas Audit Tartessos latis distermina terris, Audit non parvo divisus gurgite Lixus. 400

398. Dant gemitum scopuli, στόνῳ βρέμουσι δ᾽ ἀμφιπλῆγες ἀκταὶ Sophocl. Antig. v. 603; Ὄχθαι δ᾽ ἀμφὶ περὶ μεγάλ᾽ ἴαχον, Hom. Il. φ, 10. 399. Hyperbole, qualis IX, 468, 469, et XVII, 596; vid. Burm. ad Val. Fl. II, 620. --Tartessos, cf. ad III, 399. 400. non parvo gurgite, Herculeo freto. --divisus a Colpe. --Lixus, fl. et urbs; vid. ad III, 258.

398. Forte leg. fractosque in r. æstus, et vox undas, quæ modo præcessit, ex interpretam. et marg. in textum irrepsit.

Ante omnes jaculo tacitas fallente per auras Obcumbit Bogus, infaustum qui primus ad amnem Ticini rapidam in Rutulos contorserat hastam. Ille sibi longam Clotho; turbamque nepotum Crediderat, vanis deceptus in alite signis. 405 Sed non augurio Parcarum inpellere metas Concessum cuiquam: ruit inter tela cruentis Suspiciens oculis cælum, Superosque reposcit Tempora promissæ media jam morte senectæ.

401 sqq. Cf. IV, 131 seq. --jaculo fallente, ut ap. Virg. Æn. X, 754, ubi vid. Heyne. Sic tacita penna v. 446. 404. Imitat. Virg. Æn. X, 548 sq. --Clotho, vitæ filum, quod Clotho κλώθειν, nere credebatur. 405. vanis in alite signis, vano augurio. Cf. XIII, 820. 406. Orationis color qualis ap. Hom. Iliad. β, 858 sq.; Virg. Æn. VII, 756; IX, 327, 328; ad quæ loca vid. Heyne et Cerda. --metas Parcarum, terminum vitæ fatalem, ut metas mortis, ævi, etc.; cf. V.L. --inpellere, propellere, procul amovere, prorogare. --augurio et ejus interpretatione. 407. cruentis, iratis, vel pro cruentus, cruoris cupidus.

405. navis Ox. 406. Parcarum telas conj. N. Heins. Non male! Insolentior certe duplex metaphora, a Parcis et meta circi petita, nec uspiam Parcarum metas reperire memini.

Nec Pagaso exsultare datur, ne inpune relictum 410 Consulis ante oculos vita spoliasse Libonem.

410. Cf. Virg. Æn. X, 550. --ne possit esse pro ne quidem, vid. Davis. ad Cic. Fin. I, 16, et Burm. ad Sueton. Aug. 35. Sed præstat adcipere pro nedum, μήτι, μὴ γὰρ, μὴ δῆτα, μὴ οἷον, μὴ ὅτι, et jungere cum verbis. 411. Consulis ante oculos, quæ summa Pagasi audacia erat, et digna quæ puniretur. Sic τὸ ne occurrit ap. Cic. ad Div. IX, extr. et Verr. IV, 23; conf. Gron. ad Liv. III, 52, extr. et Cort. ad Sallust. b. Cat. 11, fin. --Libo cognomen Scriboniæ gentis, de qua vid. Ern. clav. Cic., Indices Tac. et Livii, et, quos Dausq. laudat Prop. IV, ii, 31; Sen. Ep. 70; Plin. XXXVI, 15; Eutrop. II, 9, extr. Dion. et Cassiod.

410. Pagaso Col. quo nomine a Virg. Æ. XI, 670, adpellatur comes Æneæ, qui eum forte ex Africa secutus est, et ad quem Silius respicere potuit, judice Drak. Bigaso Ox. Put. R. 3 Parm. Med. Vulgo Basago, vel Bagaso. Vocem ne, quæ c. Oxon. deest, prorsus explodendam censebat Barth. Adv. V, 15, ut Pagasus exsultare voluerit, cædem Libonis impune sibi relictam. Nec P. e., datur ne i. r. Col. quod et conjecerat Dausq. Nec P. e. datum, atque i. r. audacter emend. N. Heins. quod tamen recepit Draken. Vulgatam lect. recte, puto, servavit Lefeb. nisi forte datum præstiterit; vid. Obs. 411. vita, non victum, scripti.

Laurigeris decus illud avis navaque juventa Florebat: sed Massylus subciderat ensis Pubescente caput mala, properoque virentes Delerat leto bellator barbarus annos. 415 Flaminium inplorasse tamen jam morte suprema Haud frustra fuit: avulsa est nam protinus hosti Ore simul cervix; juvit punire feroci Victorem exemplo, et monstratum reddere letum.

412. Laurigeris avis, majoribus triumphalibus. --decus Italiæ, ut ap. Virg. Æn. XI, 508. Juventutis notio variis modis declaratur. 418 sq. Ore simul, vid. ad III, 268. --juvit punire Victorem audaci, quod ille præbuerat, exemplo, et eodem leti genere, quod ipse monstraverat, quo Libonem adfecerat. --feroci exemplo, crudeli morte, avulsa nimirum cervice: nisi mavis jungi victorem feroci exemplo h.e. simpl. ferocem, sævum, quasi dicas exemplar victoris ferocis; Ern. Sed hæc ratio durior est, et h.l. monstratum letum respondet feroci exemplo.

412. navaque Col. vid. ad I, 549. Vulgo vanaque, quia juvenis interiit, Dausq. et Cell. Male! 416. voce suprema conj. N. Heins. Sed conf. quos Drak. laudat. Virg. Æn. II, 447; Stat. Th. III, 69; Gonsal. ad Petron. c. 89, et inpr. Bentl. ad Horat. Epist. II, ii, 173. 417. jam Col. Locus de mendo suspectus videbatur N. Heins. 419. Auctorem, qui auctor ejus exempli fuerat, suspic. N. Heins. quo auctore etiam τὸ et, quod omnibus libris deest, invexi cum Drak.

Quis Deus, o Musæ, paribus tot funera verbis 420 Evolvat, tantisque umbris in carmine digna Quis lamenta ferat? certantes laude cadendi Primævos juvenes, mortisque in limine cruda Facta virum, et fixis rabiem sub pectore telis? Sternitur alternus vastis concursibus hostis: 425 Nec spoliare vacat, prædæque advertere mentem.

420. Imitat. Virg. Æn. II, 6...8, et 361 seq. --Cf. sup. II, 650 seq. 421. tantis umbris, tantorum virorum morti, cf. ad VIII, 146. [“VIII, 146” recte VIII, 145] 423, 424. cruda facta, vid. ad I, 405, et observa h.l. copiam verborum.

421. Evolvat Col. Vulgo Evolvet, et quidam Evolvens. 423. limina Ox. cruda, non crudæ, Col. et Ox. 424. sub pectore Col. Vulgo s. pectora, prob. Lefeb. Conf. Virg. Æn. VI, 101; VII, 457; IX, 718; ubi vid. Heins. et Heyne.

Urget amor cædum, clausis dum detinet hostem Fraternum castris vulnus, funditque ruitque Nunc jaculis, nunc ense, modo inter millia consul Bellantum conspectus equo, modo Marte feroci 430 Ante aquilas et signa pedes. Fluit inpia rivis Sanguineis vallis, tumulique et concava saxa Armorum sonitus, flatusque imitantur equorum.

427. hostem, Hannibalem. 431, 432. inpia vallis, Lefeb. dicta videtur, ut lib. VII, v. 48; porta scelerata (propter cædem Fabiorum, qui ea exierant) et ap. Stat. Th. VIII, 141, currus humus inpia sorbet. Drak. quoniam gentilem Romanorum sanguinem tam avide bibit, quod Africa non nisi invita fecisse dicitur XVII, 417. Omnino tenendum est, inpia poetis etiam dici tristia, noxia, abominanda, v.c. Ovid. Am. I, viii, 104; Plaut. Most. II, ii, 73; Horat. Od. II, xvii, 22, ubi vid. Jani et Lambin. Similiter inprobus, ap. Virg. Ge. I, 119, 388, 431; Æn. II, 80; IV, 412, al. 433. imitantur, ut ap. Virg. Ge. IV, 72, unde Echo ibid. v. 50, et Horat. Od. I, xii, 4; xx, 8; vocis imago dicitur. --flatus, ut ap. Virg. Æn. XI, 911, «flatusque audivit equorum.»

429. Major distinctio post ense tollenda videtur, ut verba funditque ruitque consul jungantur. 431. intima malebat N. Heins. vel invia, ut sup. v. 341; quod non improbat Draken. Sed. vid. not.

Miscebat campum, membrorum in prælia portans Celsius humano robur, visaque paventes 435 Mole gigantei vertebat corporis alas Othrys Marmarides: lati super agmen utrumque Ingens tollebant humeri caput: hirtaque torvæ Frontis cæsaries, et crinibus æmula barba Umbrabat rictus; squalore huic hispida diro, 440 Et villosa feris horrebant pectora sætis.

434 sq. Miscebat campum, h.e. prælia, vel agmina in campo, vid. ad I, 69, et Heyne ad Virg. Æn. X, 721. 437. Othrys, mons, et h.l. magnæ molis homo, cujus species, luxurioso ornatu depicta, non minus terribilis, quam Cryxi sup. IV, 250 sq., 277 sq. 440. hispida et villosa pectora sætis, ut Caci, ap. Virg. Æn. VIII, 266; λάσιον κῆρ, στήθεα λασία et λαχνήεντα, ap. Hom. Iliad. α, 189; β, 743 et 851, ad quæ loca vid. Kœppen.

440. hic Put. Non male, si mox horrebat e c. Col. recipias.

Adspirare viro propioremque addere Martem Haud ausum cuiquam: laxo ceu bellua campo, Incessebatur tutis ex agmine telis.

442... 444. Comparant IX, 611, et, quem Silius utroque loco expressit, Virg. Æ. X, 712 sq.; cf. sup. ad v. 269. --propiorem addere Martem, cominus pugnare. --tutis, ex tuto remotoque loco emissis.

442. mortem quædam edd. 443. ausum, non visum, scripti et R. 2; Haud virtus cuiquam conj. Withof. quasi imitator Virgilii ipsis ejus verbis utatur necesse sit. 444. tutis Col. cutis R. 2, proxime verum. Vulgo cunctis. Sed τὸ tutis aptius est et confirmatur loco Virg. Æn. X, 713.

Tandem, vesanos palantum in terga ferenti 445 Cum fremitu vultus, tacita per nubila penna Intravit torvum Gortynia lumen arundo, Avertitque virum. Fugientis ad agmina consul Intorquet tergo jaculum, quod tegmine nudas Inrupit costas, hirtoque a pectore primum 450 Mucronem ostendit: rapidus convellere tentat Qua nasci ferrum fulgenti cuspide cernit, Donec, abundanter defuso sanguine, late Procubuit moriens, et telum vulnere pressit: Spiritus exundans vicinum pulvere moto 455 Perflavit campum, et nubem dispersit in auras.

445. palantum, fugientium Romanorum. Cf. ad II, 162. 446. tacita penna, vid. sup. ad v. 401. 447. Intravit, penetravit. --Gortynia arundo, vid. ad II, 90, 101. 450. a pectore, e pectore prominentem, exstantem, ut contra a tergo II, 120. 452. nasci, se ostendere, adparere, exstare, prominere. 453. late Procubuit moriens, κεῖτο μέγας μεγαλωστὶ, Hom. Iliad. π, 776; ς, 26; Odyss. ω, 40. 454. telum vulnere pressit, ut ore sup. v. 332, vel _ore tenet presso_ VII, 719, corpori vulnerato inpressit, vel denique vulnere condidit, texit, ut ap. Virg. Æn. IV, 147; IX, 612, al.

450. Irrupit et ostendit scripti. Vulgg. Irrumpit et ostentat; e pectore maluerit N. Heins. et v. 451, rabidus, h.e. vulneris accepti dolore furens: quod feritati hujus semiferi exprimendæ magis conveniat. Vulgatam e VI, 256, firmari docet Drak. rapidus est pro rapide, raptim. 454. telum in v. p. volebat N. Heins. pondere reposuit Lefeb. coll. Lucan. III, 725; unde perperam id petitum putat.

Nec minor interea tumulis silvisque fremebat Diversis Mavors, variaque per ardua pugna, Et saxa et dumi rorantes cæde nitebant. Exitium trepidis, letique et stragis acerbæ 460 Causa Sychæus erat: Murranum ille eminus hasta Perculerat; quo non alius, quum bella silerent, Dulcius Œagrios pulsabat pectine nervos.

461. Sychæus, cf. III, 245 seqq. 463. nervos Œagrios, lyram, qualis erat Orpheo Thraci: nam Œagrus Orphei pater, (vid. Hyg. f. 14; Ovid. in Ibid. 482; Apol. I, 25, et alios ap. Dausq.) vel certe Thraciæ rex.

458. Diversis scripti et R. 2, probb. N. Heins. Drak. et Lef. coll. XVII, 547. Vulgo fremebat Diversus, h.e. a diversis partibus sæviebat, ut minor pro minus. 459. tepebant maluerit N. Heins. ut alius forte natabant, vel rubebant, vel madebant. Sed dumi cæde, φονῳ, sanguine, nitent, ut caput unguentis, et humeri oleo (Æn. V, 135), nitere, h.e. madere, vel ut purpura fulgere et ardere dicitur. Cf. ad I, 126, et Jani ad Hor. Od. I, iv, 13; II, vii, 7. 463. Œbalios conj. N. Heins. quia Græci et Romani secundam syll. voc. Œagrius producere solent. Sed vid. ad IV, 776; pulsavit Col.

Obcubuit silva in magna, patriosque sub ipso Quæsivit montes leto, ac felicia Baccho 465 Æquana, et Zephyro Surrentum molle salubri. Addiderat misero comitem, pugnæque ferocis Gaudebat tristi victor novitate Sychæus.

465. quæsivit montes patrios, quia oculus morientis vix adhuc res externas cognoscere potest. --felicia Baccho, feracia uvis, vid. ad IV, 357. Surrentini colles vitiferi, et vinum Surrent. in generosis Italiæ; vid. Stat. l.c. v. 4 sq.; Plin. XIV, 8; XXIII, 1; Hor. Sat. II, iv, 55; Ovid. Met. XV, 710, et Martial. XIII, 110. 486. Surrentum, Murrani patria, urbs Campaniæ maritima (hod. Sorrento), prope quam est vicus Æquensis, unde h.l. Æquana, scilicet juga; vid. Cluver. Ital. ant. IV, 3, pag. 1161, et Holsten. in Ortel. pag. 6; Locus class. est Stat. Silv. II, 2, tot. --molle Zephyro, cf. Stat. l.l. v. 26 sq. 467. Addiderat misero Murrano comitem mortis Tauranum, ut apud Virgil. Æneid. XII, 362. 468. novitate, insolentia pugnæ ac cædis, quæ v. 473, 474, describitur.

465. felicia Bacchi, ut f. famæ, uteri, necis, leti, etc. Heinsio non in mentem venisse mireris.

Palantes nam dum sequitur, pervaserat altam In silvam, et priscæ reclinis ab ictibus ulmi 470 Terga tuebatur trunco, frustraque relictos Tauranus comites suprema voce ciebat. Transegit juvenem, ac perfossis incita membris Hæsit in obposito cuspis Sidonia ligno.

471. Tauranus, reclinis trunco priscæ ulmi... frustraque ciebat comites relictos, quos sequutus, sed nondum adsequutus erat; Lenz. 474. Exit Oxon.

470. reclinis scripti, quod jam conjecerat Dausq. Vulgo reclivis, quod de loco, ut illud de homine adhiberi docet Drak. et, quos laudat, Intpp. ad Virg. Æn. X, 835; Heins. ad Val. Fl. II, 92; ad Ovid. Met. XV, 737; Barth. ad Stat. Th. I, 388, et Silv. I, ii, 161, etc.

Quid vobis? quænam ira Deûm, vel mente sinistra 475 Quæ sedit formido, viri? qui, Marte relicto, Ramorum quæsistis opem: non æquus in artis Nimirum rebus suasor metus: arguit asper Exitus eventu pravi consulta timoris.

475. Commentum poetæ, ad quod lectores prologo quodam præparavit, ad animos eorum rerum varietate excitandos, et ad magnitudinem formidinis adumbrandam aptissimum. Conf. VII, 667 sq. et, ne totam hanc scenam ab ipsa rerum natura narrationisque probabilitate alienam, vel adeo absurdam censeas, Tac. Ann. II, 17, extr. ubi timor idem intutum subfugium suasisse dicitur Cheruscis, quorum «quidam turpi fuga in summa arborum nisi, ramisque se occultantes, admotis sagittariis, per ludibrium figebantur; alios prorutæ arbores adflixere.» Ibid. Gronov. locum simil. Dionis laudavit. 476. Marte pro campo. 477. Non æquus, iniquus, malus, vel noxius (vid. ad III, 260). 478. suasor metus, ut, monente Drak. Pessimus in dubiis augur timor, ap. Stat. Th. III, 6, ubi vid. Barth.

475. Quæ vobis? malebat N. Heins. 477. artis, non arctis? Col. ubivis et passim optimi quique codd. vid. Stœber. ad Manil. p. 525; Ill. Harles. ad Cellar. Orthog. p. 180; et, quos Drak. ad VI, 194, et VII, 280, citavit, Bentl. ad Hor. Od. III, xii, 11; Pier. ad Virg. Æneid. I, 293; II, 146; Gron. ad Sen. Œd. v. 277; Broukh. ad Tibull. I, v, 53; Lambin. ad Lucret. I, 71; Castal. ad Rutil. Itin. II, 20. Rectius tamen arctus scribi crediderim, ab arceo, h.e. contineo. 479. Forte poeta scripsit, arguit asper, infelix, Exitus inventa et pravi c. t. vel inventi, vel eventi.

Annosa excelsos tendebat in æthera ramos 480 Æsculus, umbrosum magnas super ardua silvas Nubibus insertans altis caput, instar, aperto Si staret campo, nemoris, lateque tenebat Frondosi nigra tellurem roboris umbra. Par juxta quercus, longum molita per ævum 485 Vertice canenti proferre sub astra cacumen, Diffusas patulo laxabat stipite frondes, Umbrabatque coma summi fastigia montis.

485. molita, vid. ad I, 645. 486. Vertice canenti, ob senectutem. 488. coma, conf. ad IV, 682. Ceterum in toto h.l. a v. 480... 488, expende varios altitudinis designandæ modos.

480. in, non ad, scripti. 481. Æsculus, non Esculus, Col. et priscæ edd. Conf. Heins. ad Virg. Ge. II, 16. et Serv. ad Ge. II, 291. 483. tegebat emend. D. Heins. frustra. 484. nigra Col. Put. R. 2.

Huc Hennæa cohors, Triquetris quam miserat oris Rex, Arethusa, tuus, defendere nescia morti 490 Dedecus, et mentem nimio mutata pavore, Certatim sese tulit, adscendensque vicissim Pressit nutantes incerto pondere ramos.

489. Poeta, ne Romanorum virtuti labem adspergeret, Siculos, auxilio ipsis ab Hierone rege, sed, Livio teste, post hanc demum pugnam (vid. ad VIII, 613 sq.) missos, præ metu in arbores adscendisse comminiscitur. --Hennæa, vid. ad I, 93. --Triquetra, nomen Siciliæ, a tribus promont. ut Trinacria, vel a figura potius triquetra, teste Plin. III, 8, pr. Triquedram a tribus quadris dicendam putabat Schol. ad Hor. Sat. II, vi, 55; conf. Quintil. I, vi, 30. 490. Arethusa, notus Siciliæ fons ad Syracusas; vid. ad XIV, 53 sqq. --defendere, arcere, prohibere, propulsare, ut passim, vid. Drak. ad VII, 170, et XIII, 99. Defendere dedecus morti, a morte avertere, ut dedecus leto arcere IX, 370, vel pro, defendere mortem a dedecore h.e. fortiter in pugna cadere. Sic ἀρῆξαι φόνον τέκνοις, dixit Eurip. in Med. et ἀμύνειν νηυσὶ πῦρ, Hom. Iliad. ι, 435; ἀρὴν ἑτάροισιν ἀμύναι, Iliad. μ, 334; ἀνδράσι λοιγὸν ἀμύναι, Iliad. ο, 736; conf. et Odyss. θ, 525; Heyne ad Virg. Ecl. VII, 47; Jani et Lamb. ad Hor. Od. I, xvii, 3; Intpp. ad Plaut. Mostell. IV, ii, 20, et inpr. Heins. ad Ovid. Her. V, 16, et ad Claud. Cons. Stilic. III, 171. 491. mentem mutata, ἀλλοιόφρων, ἔκφρων, Schmid.

489. Hennea Col. Henea Ox. Æneam Put. Vulgo Ætnæa; vid. ad I, 93. 490. morti, non morte, Col. et R. 2; vid. not.

Mox alius super, atque alius consistere tuto Dum certant, pars excussi; nam fragmine putri 495 Ramorum, et senio male fida fefellerat arbor: Pars trepidi celso inter tela cacumine pendent.

495. pars excussi, collective et respectu generis nobilioris, ut mixti cohors VIII, 489; pars inplevere divisi IX, 301; animæ, qui XV, 503; τέκεα ἐπαναβοῶντες pro ὑιοὶ ἐπ. ap. Aristoph. Plut. v. 292 (ubi Küster hanc constructionem πρὸς τὸ σημαινόμενον, non πρὸς τὸ ῥητὸν, aliis exemplis illustrat) dextera, quem inf. X, 307, ubi vid. Drak. Conf. Gronov. ad Liv. I, 59; XXIX, 12, ad Sen. Herc. fur. 1157, et Obss. I, 16; Intpp. ad Valerium Flaccum I, 15. [“X, 307” recte X, 306]

494. Mox, non Moxque, Col.

Turbatos una properans consumere peste Conripit æratam jam dudum in bella bipennem, Deposito clipeo mutatus tela, Sychæus. 500

499. æratam, ære præfixam, in bella, ad belli usum, ut ærata securis, ap. Virg. Æn. XI, 656. Ita et interpretatur V.D. in Allgem. Lit. Zeit. a. 1796, N. 139.

498. una peste Col. Parm. Med. Vulgo ima p., arbore ab imo excisa, Mars. 499. Vulgg. in colla, quod probat N. Heins. si auctore Gron. Obss. I, 13, elatam refingatur pro æratam, quod adstruit ex Val. Fl. V, 614, ubi vid. Burm. in colle ed. Basil. quod non displicebat Dausq. Utrumque, certe posterius, languet, nec verbis jam dudum satis convenit; in bella scripti, quod cum Modio recte, opinor, amplectuntur Dausq. Cell. Drak. et Lefeb. qui tamen male interpretatur: «jamdudum, h.e. statim corripit bipennem ex ære, (ut αὐχένα κόψας χαλκείῳ πελέκει dixit Apollon.) quam in, vel ad bella gerebat; ut aqua in potum, panis in cibum, pecunia in bellum, etc. Notus idiotismus et locus clarus, licet non intellectus Gronovio nec aliis.» Præstat Dausq. ratio: olim in usus belli præparatam; etsi vix dubito, quin poeta scripserit, aptatam jamdudum in bella, ad belli usum, non ad arbores cædendas, vel ad rura factam, ut VIII, 550; Ill. Ernesti simplicius putat dicere, omnem formulam instar epith. orn. elatam, pro bipenni bellica, ærata securi Æn. XI, 656.

Incumbunt sociæ dextræ, magnoque fragore Pulsa gemit, crebris subcumbens ictibus, arbos. Fluctuat infelix concusso stipite turba; Ceu Zephyrus quatit antiquos ubi flamine lucos, Fronde super tremuli vix tota cacuminis hærens 505 Jactatur, nido pariter nutante, volucris. Procubuit tandem multa devicta securi Subfugium infelix miseris, et inhospita quercus, Elisitque virum spatiosa membra ruina.

501 sqq. Silio ante oculos fuisse videtur locus Virg. Æn. II, 626 sq., cujus tamen pulchritudinem non adsecutus est. Verba vix tota hærens et nido pariter nutante argute ac frigide dicta notat Ill. Ernesti. 504 sqq. Conf. Virg. Ge. II, 209. 508. inhospita quercus, quæ parum tutum præbuit refugium.

505. Fronte Col. prob. Modio. 506. Jactatur, non Luctatur, Col. nutante id. et Ox. ut ap. Lucan. I, 141; Stat. Th. IX, 535; Sen. Thyest. 464 et 654, quos laudat N. Heins. mutante R. 2. Vulgo luctante. 509. Ita Colon. et ed. Veneta Marsi prior, ut altera in comment. ejus; virum s. magna r. Ox. et Put. vulgo viros s. magna ruina.

Inde aliæ cladum facies: contermina cædis 510 Conlucet, rapidoque involvitur æsculus igni. Jamque inter frondes, arenti robore gliscens Verticibus sævis, torquet Vulcanus anhelos Cum fervore globos flammarum, et culmina torret. Nec tela interea cessant: semiusta gementum, 515 Atque amplexa cadunt ardentes corpora ramos.

510. Imitat. Virg. Georg. II, 303 sq. --cladum vid. ad I, 41. --facies vid. ad IV, 591. 513. Verticibus, ut II, 631.

510. cædi recte forsan ex ed. Veneta a. 1483, recepit Lefeb. tædis vel invitis membranis scribendum credebant N. Heins. et Casaub. ad marg. ed. Gryph. Vocem conterminus cum secundo casu junxit, citatus a Draken. Apul. Met. VI, p. 118 et 120, ed. Pricæi, vel p. 178 et 180, ed. Elmenh. Sed cæsis neminem conjecisse, merito miratur Cl. Ernesti. 513. Vorticibus Med. et al. vid. ad II, 631, et not. ad III, 475. 514. lumina torret duo scripti cum R. 3, Parm. Med. robora t. Veneta prior. 515. semusta Drak. et Lefeb. Sed. vid. ad III, 16.

Hæc inter miseranda virum certamina consul Ecce aderat, volvens iram exitiumque Sychæo. At juvenis dubio tantæ discrimine pugnæ Occupat eventum telo tentare priorem; 520 Cui medio leviter clipeo stetit æris in ora Cuspis, et obpositas vetita est tramittere crates.

518. volvens, moliens, machinans; (vid. Heyne ad Virg. Æn. I, 9, et 23.) vel volvens animo, pectore, volutans; vid. Ind. et conf. sup. v. 369. Bellum adversus nos volverat dixit Tac. Ann. III, 38. 520. Occupat, etc. φθάνει πλήξας monente Heyn. ad Virg. Æn. XII, 300. 521. æris ora, ἄντυξ, ἴτυς χάλκειος. Conf. Hom. Iliad. υ, 275, et sup. IV, 290 seq. 522. vetita est, non potuit. --crates ut ap. Virg. Æn. VII, 633. Conf. Intpp. ad Val. Fl. III, 199. --Cito tentat prius mortem Flaminio inferre telo; Cui Sychæo, h.e. cujus cuspis stetit in Flaminii clipeo medio, in ora, in summa superficie æris, et non potuit tramittere crates, æris laminas; Lenz.

519. dubio omnes scripti et editi ante Marsum, qui primus subito dedit. 520. eventu Parm. priori malebat N. Heins.

Sed non et consul misso concredere telo Fortunam optatæ cædis parat, ac latus ense Haurit; nec crudæ tardarunt tegmina parmæ. 525 Labitur infelix, atque adpetit ore cruento Tellurem exspirans: tum, diffundente per artus Frigore se Stygio, manantem in viscera mortem Adcipit, et longo componit lumina somno.

525. Haurit latus ense; vid. ad I, 392. --crudæ, e crudo corio. 526. adpetit ore cruento Tellurem expirans, ut alias morsu adprendere, mordere, mandere humum, ὀδὰξ λάζεσθαι, seu ἑλεῖν οὖδας, vel γαῖαν Hom. Iliad. β, 418, (ubi vid. Kœppen) λ, 748, al. Conf. Heins. et Drak. ad h.l. et IX, 383; XVII, 264; Heyne in V.L. ad Virg. Æn. X, 489; Jani et Lamb. ad Hor. Od. II, vii, 12. 527. Cf. Virg. Æn. X, 745, 746. 528. manantem in viscera mortem, conf. Virg. Cir. vers. 182. 529. componit, claudit, ut ap. Val. Flacc. VII, 247, et inf. VII, 204; X, 343. --longo somno vid. ad II, 574.

524. at emend. Dausq. et Barth. Adv. V, 15; quod præter Cell. tacitus recepit Lef. 526. appetit Col. et Put. cum ed. Veneta a. 1483. Vulg. oppetit tuetur Lef. et exponit: facie ob terram prona, hanc ore mordet. Male! v. not.

Atque ea dum variis permixtus tristia Mavors 530 Casibus alternat, jam castris Mago relictis, Jam Libyæ ductor properantia signa citato Raptabant cursu, et cessata reponere avebant Tempora cæde virum, ac multo pensare cruore. It globus intorquens nigranti turbine nubem 535 Pulveris, et surgit sublatis campus arenis, Quaque ferens gressum flectit vestigia ductor, Undanti circum tempestas acta procella Volvitur, atque altos operit caligine montes.

533. Raptabant, cf. ad IV, 218. --reponere, ut pensare, restituere tanto majore strage, ut X, 487, et al. vid. Drak. cessata, intermissa a cæde. 534. pensare, ut I, 534. 535. Omnia in majus auxit. Cf. Virg. Æn. IX, 33. --nubem pulveris cf. ad I, 311, et II, 174. 536. campus, propr. pulvis e campo. 538. Undanti procella, ut pulveris nube, qui undare dicitur, ut flamma sup. II, 631; στροφάλιγγι κονίης.

533. Raptabant, non Raptabat, scripti et R. 2; havebant Col. habebant Ox. et Put.

Obcubuere femur Fontanus, Buta canorum 540 Transfixi guttur, pressoque e vulnere cuspis Prospexit terga: hunc tristes luxere Fregellæ Multiplicem proavis, hunc mater Anagnia flevit.

541. Cuspis inpressæ sagittæ a tergo exstabat. Conf. I, 383, 397; II, 120. 542. Similia loca, ubi silvis, mari, terræ aliisque rebus inanimatis tristitia luctusque tribuitur, VI, 284; XIV, 513 sq. et alia laudant Drak. h.l. Cerda ad Virg. Æneid. VII, 759; Schwebel ad Bion. I, 32, et Ill. Harles. Anthol. Gr. poet. p. 111. Conf. ad I, 49, et III, 463. --Fregellæ, Volscorum urbs in Latio ad ripam Liris, quum a Romanis defecisset, diruta; vid. Strab. V, p. 164; Liv. VIII, 22; IX, 12. 543. Anagnia, hod. Anagni, princeps Hernicorum urbs; vid. Cluver. Ital. ant. p. 981, et Heyne ad Virg. Æn. VII, 684. --Multiplicem proavis comparant Vellei. II, 105.

540. femur scripti et edd. antt. Vulg. simul primus edidit Nicander, vel potius, teste Lef. Benessa. Buta e scriptis recepere Cell. Drak. Lef. Butes memoratur Virg. Æn. V, 372, et alius Æn. IX, 647; XI, 691; Bura R. 3; Butta plurimæ ex. priscis edd. Vulgo Bucca. Sed Buca Marsus et Martinus Herbip. probb. Dausq. N. Heins. et Draken. quoniam Buca cognomen Æmiliæ gentis, et urbs Italiæ, de qua vid. ad VIII, 564. 542. luxere, non misere Col. et Oxon. cum R. 2; vid. not.

Haud dispar fortuna tibi, Lævine; sed auso Non eadem: neque enim Tyrio concurrere regi 545 Tentas; sed lectus par ad certamen Ithemon, (Autololum moderator erat) quem poplite cæso Dum spolias, gravis inmiti cum turbine costas Fraxinus inrupit, conlapsaque membra sub ictu Hoste superfuso subita cecidere ruina. 550

548. inmiticum turbine, sævo, magno cum impetu. 550. Hoste superfuso, super te cadente: nam, dum Ithemonem, poplitibus semet excipientem, nec tamen toto jam corpore prolapsum, spoliat, hasta Hannibalis ictus concidit, hoste superfuso. Ill. Ernesti explicat: tibi, Lævine, super hostem fuso, seu cadenti. Sed tum hosti superfuso, vel hostem super fuso dicendum erat.

546. Ithemon, non Hiremon, Col. Irhemon R. 2. Comma et parenthesin tacite delevit Lefeb. 548. spoliat scripti. 549. irrupit, non irrumpit, scripti.

Nec Sidicina cohors defit. Viridasius armat Mille viros, nulli victus vel ponere castra, Vel junxisse ratem, duroque resolvere muros Ariete, et in turrim subitos inmittere pontes.

551. Sidicini incolehant Teanum Sidicinum, coloniam et opp. Campaniæ, (nunc Teano, seu Tiano) a Teano Apulo diversum. Cf. VIII, 511; XI, 176; XII, 524; Strab. V, p. 248, al. 237. --armat, ducit armatos. 552. nulli victus, secundus, a nullo superatus, ponere, in arte ponendi, etc. Conf. VI, 142; VII, 223. 553. ratem Dausq. adcipit de jungendis navibus, ut turres, sambucæ, similesque machinæ inponantur: melius N. Heins. et Drak. de ponte ex ratibus juncto ad flumina transeunda, de quo vid. Lips. Poliorc. II, 5. 554. De ejusmodi ponte, seu exostra vid. Veget. de re mil. IV, 17 et 21; Lips. l.c. II, 4, et Hard. ad Plin. VII, 45.

551. Viriasius Col. et R. 2. 552. nulli victus Col. quod et placebat Dausq. qui vulgatum n. melius explicabat: nulli melius fuit, magis profuit.

Quem postquam Libyæ ductor virtute feroci 555 Exsultare videt (namque illi vulnere præceps Terga dabat levibus diffisus Arauricus armis); Acrius hoc pulchro Mavorte adcensus in iram, Et dignum sese ratus in certamina sævo Comminus ire viro, referenti e corpore telum 560 Advolat, et fodiens pectus, «Laudande laborum, Quisquis es, haud alia decuit te obcumbere dextra.

556. Exsultare, γαυριᾷν. 560. referenti, Viridasio evellenti e corpore Araurici fugientis telum, quo eum vulneraverat. 561. Cf. Virg. Æn. X, 825 sq. et sup. ad I, 398. --Laudande laborum χάριν, ἕνεκα, h.e. ob res præclare gestas, πόνον μάχης, ut VII, 28, al.

557. Arauricus Col. cum R. 3, Parm. Med. Araucus Put. In aliis Avaricus et Auraricus; vid. ad III, 403. 559. certamina, non certamine, duo scripti et R. 2. 560. referens scil. Hannibal, male et invitis libris, neque admonitis quidem lectoribus, edidit Lefeb.

Ad manes leti perfer decus: Itala gentis Ni tibi origo foret, vita donatus abires.» Hinc Fadum petit, et veterem bellare Labicum, 565 Cui Siculis quondam terris congressus Hamilcar Clarum spectato dederat certamine nomen. Inmemor annorum, seniumque oblitus, in arma Ille quidem cruda mente, et viridissimus iræ Ibat; sed vani frigentem in Marte senectam 570 Prodebant ictus: stipula crepitabat inani Ignis iners, cassamque dabat sine robore flammam.

563. leti decus, quia manu mea peris. 565. Labicum, nomen ductum ab urbe, de qua vid. ad VIII, 366. --veterem bellare, ut VI, 616. Cf. ad IV, 530. 567. spectato, singulari et insigni. 569 sq. Mente quidem juvenili, sed corpore et viribus senilibus; Drak. qui crudos dici fere juvenes et puellas, nuptiis nondum maturas, monet; vid. ad I, 187, 405, et conf. Virg. Æn. V, 394 seq. VI, 304; IX, 610 sq. 571. Prodebant, indicabant, ut X, 116, nisi malis destituebant, et ita periculo, ab hoste inminenti, objiciebant; vid. ad II, 247. 572. Imitat. Virg. Ge. III, 99. --iners, languidus. Cf. ad VII, 629. --cassam, vid. Heins. ad Ovid. Fast. VI, 406, et Rem. Am. v. 446. --robore, viribus; ut acer ejus animus sine corporis robore.

565. Fadium malebat N. Heins. quod tacitus recepit Lefeb.

Quem postquam adcepit patrio monstrante superbus Armigero Pœnum ductor, «Certamina primæ Hic lue nunc, inquit, pugnæ: te notus Hamilcar 575 Hac trahit ad manes dextra.» Tum librat ab aure Intorquens jaculum, et versantem in vulnere sese Transigit: extracta fœdavit cuspide sanguis Canitiem, ac longos finivit morte labores.

573. adcepit forte pro excepit, scilicet occurrentem; an, ut κατέλαβε, invenit, seu invasit? Lef. interpretatur, animadvertit, quod vellem exemplis firmasset. --patrio Hamilcaris, quocum b. Punico I, pugnasse fingitur v. 566, 567, quæ prima ejus pugna fuit. 576. librat ab aure, etc. Maronianum Æneid. IX, 417, ubi vid. Cerda. 577. versantem in vulnere sese ex eodem Virg, Æn. XI, 669, ubi vid. Heyne in V.L. --versantem, quum jaculo jam transactus esset, quod video jam monuisse Ill. Ernesti.

573. aspexit conj. Burm. accessit, vel agnovit Drak. Posses etiam excepit, ut ap. Virg. Æn. III, 332 et al. 578. exacta Tell.

Nec minus Herminium primis obtruncat in armis, 580 Adsuetum, Trasymene, tuos prædantibus hamis Exhaurire lacus, patriæque alimenta senectæ Ducere suspenso per stagna jacentia lino.

580. primis in armis, vid. Heins. ad Ovid. Met. VIII, 313, et A. A. I, 181. Conf. ad IV, 167. 582. Plurimum hoc ad miserationem lectoris movendam valet. --alimenta ducere, victum quærere. 583. stagna bene et apte jacentia dicuntur: nam in tranquillo mari facilius libentiusque piscaberis, quam in turbido.

583. jacentia, non latentia, Col. h.e. tranquilla, non commota, ut locis, a N. Heins. adscriptis, Lucan. I, 261; III, 524; V, 434, 443; Val. Fl. III, 731; VI, 211; Stat. Silv. II, ii, 29, 74, et Theb. VII, 87; Martial. V, 1; cubat unda, Grat. Cyneg. 434; stagna sedent, et al. Epitheton tamen h.l. languet, et præstiterit patentia h.e. late extenta, vel virentia. 584. exanimum Parm. sed sono minus grato; conf. VV. DD. ad Virg. Æ. I, 484; IV, 8; IX, 444, 451; X, 496.

Interea exanimem mæsti super arma Sychæum Portabant Pœni, corpusque in castra ferebant. 585 Quos ubi conspexit tristi clamore ruentes Ductor, præsago percussus pectora luctu, «Quinam, inquit, dolor, o socii, quemve ira Deorum Eripuit nobis? num te, dulcedine laudis Flagrantem et nimio primi Mavortis amore, 590 Atra, Sychæe, dies properato funere carpsit?»

584. Conf. Virg. Æn. X, 841 sq. (ubi vid. Cerda) et v. 506. Huc pertinere illud Laconicarum matrum, filiis clipeum tradentium, ἢ τὰν, ἢ ἐπὶ τὰν, notat Drak. 587. percussus, vid. ad II, 213, in V.L. --præsago luctu, ut ap. Virg. Æn. X, 843; ubi tamen de patre agitur, qui, conspectis militibus, cadaver cum gemitu portantibus, primum omnium filii mortem animo præsagit; sed quæ præcipue causa est, cur Hannibal confestim Sychæi necem suspicetur? Hinc ab Ill. Ernesti jam monitum video, Silium non tam rei naturam secutum, quam verba Maronis imitatum, et hinc ineptam illam H. interrogationem v. 589 sq. ortam esse. Non desunt tamen argumenta, quibus poeta defendi possit. Nam primum Sychæus inter reliquos duces eminebat. Deinde Hannibal ejus avunculus erat: (vid. III, 245 seq.) et in toto ejus exercitu nemo erat cujus jactura ac mors acerbiorem ei dolorem incutere poterat, si Magonem exceperis, qui tamen nunc demum in aciem cum fratre redierat. 591. carpsit, abstulit. Propr. vita carpitur, h.e. sensim consumitur. Cf. XIII, 627, et ad II, 458.

588. quemve Col. quod et conj. Dausq. Vulgo quæve. Modius suspic. quæ te.

Utque, dato gemitu, lacrimæ adsensere ferentum, Et dictus pariter cædis mærentibus auctor; «Cerno, ait, adverso pulchrum sub pectore vulnus Cuspidis Iliacæ: dignus Carthagine, dignus 595 Hasdrubale ad manes ibis; nec te optima mater Dissimilem lugebit avis, Stygiave sub umbra Degenerem cernens noster vitabit Hamilcar.

592. lacrimæ, non verba: vox enim deficit eos, qui dolori subcumbunt, et curæ leves loquuntur, ingentes stupent, ut utar verbis Sen. Hippol. 604. Cf. Clark. ad Hom. Od. κ, 246. 594. Viri fortis est, hostem semper adversum spectare, adeoque adverso, non averso ab hostibus corpore, hoc est, pectore, non in tergo, ut fugientes solent, vulnerari. Cf. IV, 194, et mox v. 639, 642, 669 sq. (ubi v. Dausq.) IX, 368 seq. X, 7; Ovid. Fastor. II, 211; Intpp. ad Curt. III, ii, 9; Klotz. ad Tyrt. II, xix, 20; Gell. II, 11; Virg. Æn. XI, 55; Plin. VII, 28, et inpr. Hom. Iliad. ν, 288 sq. ρ, 166 sqq. 595. Iliacæ, Romanæ. 596. Hasdrubale patre tuo, (vid. III, 246) avis, avo Hamilcare. 598. Degenerem conf. Virg. Æn. II, 549.

592. Utque scripti et priscæ edd. ante Marsum, qui primus edidit Atque, quod Dausq. et Cell. interpretantur continuo, statim; de qua particulæ vi cf. Gronov. ad Liv. XXVI, 39; Duker. et Drak. ad Liv. XXVII, 21; Davis. ad Cic. Legg. II, 4; Burm. et Heyne ad Virg. Ge. I, 203, et Æn. VI, 162; conf. sup. not. ad II, 134.

At mihi Flaminius, tam mæsti causa doloris, Morte sua minuet luctus: hæc pompa sequetur 600 Exsequias, seroque emtum volet inpia Roma, Non violasse mei corpus mucrone Sychæi.»

600. Elegantissime: ut enim pompa sequitur defunctum, ita Flaminius Sychæo submittetur, Schmid. qui tamen non omnem sententiæ vim adsecutus videtur: nam pompa eo spectat, quod Flaminius Romanorum Dux et Consul est, cujus morte Sychæum ulcisci parat. 601. Imitat. Virg. Æn. X, 503; Conf. X, 287. --emtum scilicet magni, seu magno pretio (vid. ad IV, 754); quod absolute ita dictum haud reperire memini. --sero, frustra; vid. Broukh. et Heyne ad Tibull. I, viii, 41 --volet, optabit, scilicet propter magnas, quas nunc ab illis expetam, pœnas. Cf. loca similia VII, 620; (ubi vid. Drak.) IX, 372; X, 287; Virg. Æ. V, 230; Claud. R. P. III, 194. --pompa, funus Flaminii in pompa ferendum; seroque volet emtum, velit Roma quovis pretio infectam facere posse Sychæi cædem; Lenz. 602. violasse, ut lædere, et hinc inviolabilis, et inlæsus; vid. Ind. et Draken. ad X, 261; XV, 764, et XVI, 111.

599. Fit pro At, Put. unde Sic reposuit Lef. ut sit pro utinam, de quo vid. ad II, 301. Idem minuat ex Col. Put. et R. 2; recepit. Sed quis non videt locum ita languere? 601. careque emtum pro seroque e. recte, opinor, conj. Schrader in Obss. p. 27, 28, ubi monet, illud emtum sic nude non poni, sed solemnia verba esse emere care, (ut ap. Hor. Ep. II, i, 238) magno, parvo, minimo, morte, (v. Drak.) literasque s et c millies a librariis permisceri, vel ultimam præcedentis vocis literam, adhærentem initio sequentis sic exaratæ cr, causam vitii fuisse.

Sic memorans torquet fumantem ex ore vaporem, Iraque anhelatum proturbat pectore murmur, Ut multo adcensis fervore exuberat undis, 605 Clausus ubi exusto liquor indignatur aheno.

603. Silio præivit Virg. Æn. VII, 462 seq. ubi vid. Heyne. 605. adcensis, calefactis, ut adolere, Drak. qui laudat Gronov. ad Sen. Med. 666. Weitz. spicil. ad auctor. Moreti v. 39, et Noris. Cenot. Pis. III, 5, p. 393. 606. indignatur, ut ap. Virg. Ge. II, 162, et Æ. VIII, 728.

603. Hæc memorans tacite scripsit Lefeb. 606. Vulgg. aheno; conf. Gell. II, 3; Intpp. Virg. Æ. II, 470, et Hor. Od. I, xxxiii, 11.

Tum præceps ruit in medios, solumque fatigat Flaminium incessens. Nec dicto segnius ille Bella capessebat, propiorque insurgere Mavors Cœperat, et campo junctus jam stabat uterque; 610 Quum subitus per saxa fragor, motique repente (Horrendum) colles, et summa cacumina totis Intremuere jugis: nutant in vertice silvæ Pinifero, fractæque ruunt super agmina rupes.

607. fatigat incessens, probris sæpius vexat, more heroum, et ad pugnam singularem provocat. Conf. ad I, 63. Lefeb. exponit fatigat se, incessens, invadens F. solum. 608. Nec dicto segnius, ut ἐμμαπέως ap. Hom. Iliad. ε, 836, et dicto citius ap. Virg. Æn. I, 142, ubi vid. Heyne. 609. propior insurgere Mavors, ut supra v. 442, ubi vid. not. 611 seqq. Jam duces utrimque in singulare certamen descendunt, quod animum lectoris magna exspectatione suspendit. Hunc nodum poeta solvit terræ motu, de quo vid. Liv. XXII, 5; Cic. de Div. I, 35, Flor. II, 6; Plin. II, 84; Plut. in Fabio, et Heyne Opuscul. Acad. Vol. III, p. 259.

607. medios, non medium, Col. Tell. R. 2; solumque Col. et Oxon. quod ex Virg. Æn. XI, 220, et XII, 466, petitum putabant Barth. et Drak. Vulgatam lect. cælumque defendit Dausq. et explicat: querelis et minis auras implet. Ortam potius crediderim ex loco Maronis Æn. I, 280, margini adscripto. 608. dicto, non dictu, omnes libri prisci ante Wolfii Basil. prob. Dausq.

Inmugit penitus convulsis ima cavernis 615 Dissiliens tellus, nec parvos rumpit hiatus; Atque umbras late Stygias inmensa vorago Faucibus ostendit patulis, Manesque profundi Antiquum expavere diem. Lacus ater, in altos Sublatus montes et sede excussus avita, 620 Lavit Tyrrhenas ignota adspergine silvas.

617 seq. Præivit Virg. Æ. VIII, 243 sq. ubi vid. Cerda et Heyne. Conf. Ovid. Met. II, 260 sq. V, 356 sq. quosque Drak. et Lefeb. comparant, Lucret. VI, 575, 599; Stat. Th. VIII, 31, 80; Petron. c. 122, et Claud. R. P. II, 193 seq. 619. Antiquum, quem olim viderant, quum in vivis essent. --Lacus ater, turbidus, vel sanguine infectus. 621. Tyrrhenas silvas montes Cortonenses in Etruria. Cf. ad IV, 719. --ignota, insolita.

615. concussis cavernis conj. Schmid.

Jamque eadem populos magnorumque oppida regum Tempestas et dira lues stravitque tulitque. Ac super hæc reflui pugnarunt montibus amnes, Et retro fluctus torsit mare. Monte relicto 625 Apenninicolæ fugere ad litora Fauni.

623. stravitque tulitque, ut rapiunt feruntque dixit Virg. Æn. II, 374; ubi vid. Cerda et Heyne. 624. reflui montibus, ad montes, unde oriuntur, ut relabi montibus apud Hor. Od. I, xxix, 11.

624. refugi tacite, et contra omnes libros reposuit Lefeb. Voces pugnare et mons mox iterantur, unde saltem fontibus legendum putabat N. Heins. Non male, etsi displicet Schmidio, qui male pugnarunt fontibus jungit, et vulgatam lect. exponit: retro fluentes amnes et insurgentes pugnant montibus obpositis.

Pugnabat tamen (heu belli vecordia!) miles, Jactatus titubante solo, tremebundaque tela, Subducta tellure ruens, torquebat in hostem, Donec pulsa vagos cursus ad litora vertit 630 Mentis inops, stagnisque inlata est Daunia pubes.

627 sq. Livius, Plin. aliique memorant, tantum fuisse ardorem animorum, ut nemo pugnantium hunc terræ motum senserit. 629. Subducta, subsidente. 630. Hæc fuga propr. non ante Flaminii mortem exorta; vid. Liv. XXII, 6, et Polyb. III, 84. 631. Daunia pubes conf. ad IV, 502.

631. illata est Col. Put. Tell. R. 2; ut IV, 596; XI, 245, et aliis locis, a N. Heins. adpositis; conf. Gronov. Obss. II, 8; in alta, vel inalta est Oxon. Vulgo latebat, pro quo, ut solet, digladiatur Dausq.

Quis consul terga increpitans (nam turbine motæ Ablatis terræ inciderat) «Quid deinde, quid, oro, Restat, io, profugis? vos en ad mœnia Romæ Ducitis Hannibalem: vos in Tarpeia Tonantis 635 Tecta faces ferrumque datis. Sta, miles, et acres Disce ex me pugnas: vel, si pugnare negatum, Disce mori! dabit exemplum non vile futuris Flaminius, ne terga Libys, ne Cantaber umquam Consulis adspiciat: solus, si tanta libido 640 Est vobis rabiesque fugæ, tela omnia solus Pectore consumo, et moriens, fugiente per auras Hac anima, vestras revocabo ad prælia dextras.»

632 seq. Conf. Liv. XXII, 5. In ipsa oratione summa vis inest et gravitas. Nota Lefeb. hæc est: «Noluit Silius, ut ambo duces, præter historiæ fidem, viritim inter se certarent; atque in eo patet poetæ ars ingeniosa.» --terga, fugam, ut ap. Ovid. A. A. I, 209; ubi terga pectoribus, h.e. virtuti obponuntur. 633. inciderat, obviam venerat, turbine motæ terræ propter motum terræ; Ablatis fuga, raptim fugientibus, φερομένοις, ut VI, 57, 257; (ubi Heins. et Drakenborch laudant Ovid. Metam. lib. I, 306; Valer. Flacc. III, 636, et Gronov. ad Livium XXXV, 11); X, 72, 280. Conf. Burmann. ad Val Fl. l.c. et Barth. ad Stat. Thebaid. X, 149. --Ablatis, qui se abstulerant, aufugerant, inciderat turbine motæ terræ inlatus, jactatus est concussione terræ; Lenz. 634 sq. Cf. et verba Flaminii ap. Liv. liv. XXII, cap. 3. 638. futuris, ἀνθρώποισι ἐσσομένοισι Homer. Iliad. ζ, 358, et ἐπεσσομένοις γενοίμεθα πᾶσιν ἀοιδὴ Theocr. XII, 11; Dausq. 639, 641. Conf. ad v. 594. Repetitio voc. solus magnam vim habet. 642. consumo, excipio, sustineo, ut præter me nemo feriatur, ut X, 129. --tela omnia solus Pectore consumo, pectore excipiendo omnia hostium tela consumam, id est faciam, ut hostes in me uno omnem telorum adparatum consumant; Lenz.

633. Ablatus Col. et Tell. a m. pr. cum R. 2; quod recepit Lefeb. qui hæc notavit: «Drak. non magis quam alii capit. Ablatus nempe Flaminius a pugna cum Hannibale, terræ motu, in hos milites inciderat. Subintelligit hic poeta pronomen ut solet.» Sed vereor, ut multi sint, qui sapere virum doctum plus quam ceteros arbitrentur. 634. jam pro ïo conj. Dausq. cui fraudi fuisse suspicatur Draken. quod voc. ïo lætantis semper et triumphantis esse crediderit, quum et invocantis sit, etiam in luctu, ut IV, 779, et ap. Ovid. Met. III, 713; conf. Tibull. II, iv, 6, et Heins. ad Ovid. l.c. et V, 625.

Dumque ea commemorat, densosque obit obvius hostes, Advolat ora ferus mentemque Ducarius: acri 645 Nomen erat gentile viro, fusisque catervis Boiorum quondam patriis, antiqua gerebat Vulnera barbaricæ mentis; noscensque superbi Victoris vultus, «Tune, inquit, maximus ille Boiorum terror? libet hoc cognoscere telo, 650 Corporis an tanti manet de vulnere sanguis. Nec vos pœniteat, populares, fortibus umbris Hoc mactare caput: nostros hic curribus egit Insistens victos alta ad Capitolia patres.

645 seq. Conf. Liv. XXII, 6. 646. Nomen hoc, nimirum Ducarii, acri viro erat gentile, apud gentiles suos, Boios; et gerebat vulnera barbaricæ mentis, vulnus menti feroci per Flaminii victoriam inflictum; Lenz. [647.] Boiorum conf. v. 107 sq. et ad IV, 704. --antiqua gerebat vulnera ut ap. Virg. Æ. I, 36, et Lucret. I, 35. 651. Lefeb. putat, adludi ad ἰχὼρ Hom. Iliad. ε, 340, 416. 652. Cf. Liv. l.c. 654. Vid. ad IV, 704.

646. fususque omnes scripti, quod recepit Lefeb. qui præterea tacite et invitis libris dedit in patriis, ut sententia h.l. sit: fusus etiam ipse inter catervas suorum fusas. 650. licet Col. 653. nostris hic curribus h.e. carpentis, Put. Tell. R. 2; Male! 654. vinctos refinxit Lefeb. Non male, sed frustra.

Ultrix hora vocat.» Pariter tunc undique fusis 655 Obruitur telis, nimboque ruente per auras Contectus, nulli dextra jactare reliquit Flaminium cecidisse sua. Nec pugna peremto Ulterior ductore fuit: namque agmine denso Primores juvenum, læva ob discrimina Martis 660 Infensi Superis dextrisque, et cernere Pœnum Victorem plus morte rati, super ocius omnes Membra ducis stratosque artus certamine magno Telaque, corporaque, et non fausto Marte cruentas Injecere manus. Sic densi cædis acervo, 665 Ceu tumulo, texere virum. Tum, strage per undas, Per silvas sparsa, perque altam sanguine vallem, In medias fratre invectus comitante catervas Cæsorum juvenum Pœnus, «Quæ vulnera cernis? Quas mortes? inquit: premit omnis dextera ferrum, 670 Armatusque jacet servans certamina miles.

655 sq. Polyb. III, 84. Flaminium προσπεσόντες τινὲς τῶν Κελτῶν ἀπέκτειναν. Ducarius ipse Consulem occidit, teste Liv. XXII, 6, unde poetam vero decorum anteposuisse, putabat Cell. --Ultrix hora vocat ut fere ap. Virg. Æ. II, 668. --fusis et nimbo vid. ad I, 267 et 311. 657. Non passus est gloriari quemquam, h.e. nemo gloriari potuit, Flaminium sua manu periisse. Virg. Æn. XII, 322; cf. Mars. 659, 663. Hinc Flaminii corpus non invenit Hannibal; vid. Livius XXII, 7; Plut. in Flam. et Fab. 664. corpora sua. --cædis acervo, magna super et cum eo occisorum copia. 665. Egregia laus virtutis Romanorum, cujus signa, in mortuis quoque conspicua, Hannibal cum Magone admiratur, militibusque suis commendat. Bene comparant loca simil. Flor. I, xviii, 17, et Eutrop. II, 6, extr. 669. Quæ vulnera? scilicet adversa. Cf. ad v. 594. 671. servans certamina, vultum trucem pugnantiumque habitum in ipsa morte retinens.

657. Confectus conj. Burm., ut aliqua certe mortis Flaminii mentio fiat; relinquit Puteol. et R. 2. 660. læva ob discrimina Martis, non sæva ad d. M., Colon. lævi, h.e. adversi (ut Mars sinister I, 8) malebat N. Heins. h.l. et XII, 208; quod merito placuisse videtur Drak. 665. Sic de mendo suspectum Cl. Ernesti, nescio quare. densæ cædis conj. N. Heins. et v. 671, Armatique.

Hos, en, hos obitus nostræ spectate cohortes! Fronte minæ durant, et stant in vultibus iræ. Et vereor, ne, quæ tanta creat indole tellus Magnanimos fecunda viros, huic fata dicarint 675 Imperium, atque ipsis devincat cladibus orbem.»

673. Fronte minæ durant, ut XIII, 733, ubi Drak. comparat Sen. Œd. 618; Val. Fl. II, 21; Claud. de Rapt. Proserpinæ III, 340; et Flor. I, 18.

672. Hostesne hos obitus? suspic. Dausq. 673. perstant, vel restant, frustra (vid. ad II, 639) emend. N. Heins. sed mox melius Ut vereor! Lefeb. En, vereor tacitus reposuit, ut passim; exstant conj. Withof. 676. ne vincat conj. N. Heins. Sed devincere, quod Lefeb. grave verbum videtur, pro simpl. vincere accipit Draken. quo sensu centies occurrit.

Sic fatus cessit nocti, finemque dedere Cædibus infusæ subducto sole tenebræ.

678. offusæ malebat N. Heins. ut XI, 271, Drak. voci exquisitiori substituentes vulgarem et tritam Lefeb. conf. V, 57. [“XI, 271” recte XI, 269]

* * * * * * * * *

Errata: Liber IV

17n. Antiq. Aufsätzen [Auffätzen] 212n. II, 441, in V.L. [I, 441] 220n. Quint. Smyrn. [“S” incertum] 550n. nec tamen toto jam corpore prolapsum [prolabsum] 549. conlapsaque [conlabsaque] 594n. Hom. Iliad. ν, 288 sq. [Illiad.]

C. SILII ITALICI

PUNICORUM

LIBER SEXTUS.

ARGUMENTUM.

Postero die, ubi primum inluxit, patet fœda hominum equorumque strages, et lacus cruore spumans cernitur; 1-13.

Inter semianimes Romanos duo in primis omnium oculos in se convertunt, Bruttius et Lævinus; quorum ille aquilam, quam in acie tulerat, in terram defodit, ut mortuus eum corpore tegat, Pœnisque ejus captæ gloriam subtrahat; hic ira in rabiem versus, dentibus mortuum hostem laniando exspirat; 14-53.

Dum Pœni his spectaculis oculos animumque pascunt, Romani, passim per agros et silvas omnemque Etruriam palati, trepide fuga salutem quærunt: ex quibus Serranus, M. Atilii Reguli filius, Perusiam noctu sine comite venit, ubi fessus itinere deversari statuit, et cæco ac mirifico casu fores casæ pulsat, in qua habitat Marus, qui Reguli miles et armiger fuerat. Is benigne eum hospitio excipit et vulnera fovet; 54-100.

Tum juvenem, de fœda suorum clade querentem, exhortatur ad animi magnitudinem et imitationem parentis, quem memorat in Africa ad Bagradam cum serpente magnitudinis portentosæ, et deinde cum Pœnis feliciter pugnasse; 101-302.

Sed postremo a Xanthippo, Spartanorum duce, per insidias captum esse; 303-345.

Et quum aliquot annis post a Pœnis, ut de pace, et si eam non posset impetrare, de captivis certe commutandis ageret, Romam missus esset, jurassetque se rediturum, utrumque negandi auctorem Patribus fuisse, et repudiatis amicorum conjugisque precibus, exquisita supplicia subire maluisse, quam fidem jurejurando hosti factam fallere; 346-551.

Interim Romæ ad primum nuncium cladis, ad Trasymenum lacum adceptæ; ingens trepidatio et tumultus oritur, matronæque in primis, vagæ per vias, quæ suorum exercitusque fortuna sit, obvios percunctantur; 552-573.

Una ex iis, Marcia, Reguli quondam conjux, nunc vidua, conspecto filio, quem Marus domum reduxerat, lætitia exsultat, Diisque gratias agit, quod hunc certe, licet vulneratum, sibi reddiderint, 574-589.

Patres autem, qui soli nihil, quod a dignitate sua abhorreat, committunt, de republ. consultant; et advocata populi concione adversus Hannibalem, qui a consilio Romam obpugnandi sæva tempestate, a Jove ipsi inmissa, deterretur, ejusdem Dei instinctu Dictator creatur Q. Fabius Maximus Cunctator, vir genere et nobilitate civitatis suæ facile princeps, qui singulari prudentia cautisque consiliis se parem Hannibali ducem præstat; 589-640.

Pœnus interea per Umbriam et agrum Picenum aliasque Italiæ regiones exercitum præda onustum ducit, et postremo castra in Campaniam movet, ubi templum Liternensium ejusque porticus, in quibus bellum Punicum primum in Carthaginis ignominiam tabulis expressum cernit, dirui jubet; 641-716.

* * *

Totus fere hic liber ad bellum Punicum I, spectat, cujus et brevis historia in fine adjicitur v. 653, 697. Nec reprehendendus est Silius in eo, quod hanc narrationem rerum, cum iis, quas tractat, arto nexu copulatarum, carmini suo intexuit: in quo potius non minus prudenter et cum judicio egisse videtur, quam Virgilius in excidio Trojæ exponendo. Scriptor historicus eam toti forte operi præmisisset: sed poeta quamvis opportunam occasionem, ad hanc rem sibi oblatam, amplecti; et lectores non solum ornatu, sed etiam variatione novoque rerum vel narrationis ordine delectare solet.

Quo vero judicio insertum dicemus episodium de Regulo v. 117, 551? Hoc enim, licet summa arte elaboratum, non modo nimis longum et ab ingenio, ad fastidium luxuriante, profectum, sed alieno quoque loco interpositum videri potest. Non desunt tamen argumenta, quæ si non ad laudandum, saltem ad excusandum poetæ institutum consiliumque plurimum valeant. Primum enim Regulus non rerum modo, in bello Punico I gestarum, maxima fuit pars et auctor, sed insigne etiam utriusque fortunæ exemplum, quique fractos Romanorum animos in primis ad bellum strenue persequendum confirmavit. Propterea Silius ex tota istius belli historia nullum facile argumentum seligere poterat, quod ad poeticam tractationem epicamque dignitatem et vim, quæ in elegantiore phantasmatum narrationisque forma cernitur, et in memorandis factis fatisque virorum, vel virtute, vel fortitudine et audacia conspicuorum versatur, magis adcommodatum esset; et ad animum legentis non tantum admiratione, voluptate et miseratione tenendum, sed etiam virtutis simul sensu imbuendum majorem vim haberet. Omnino autem hoc egregie et summorum poetarum exemplo fit ac more, ut aptissima ornatus materia, qua et oratio variari et lectoris animus non minus delectari quam moveri possit, manibus non dimittatur. Deinde hoc episodium per se quidem a rei summa alienum est; sed ex historia tamen prioris belli petitum: quam quum in carmen suum inferre apud animum constituisset poeta, facile phantasia ejus magnis hisce imaginibus, quæ ante animum obversabantur, tam fortiter feriri et tam vivide adfici poterat, ut paulo diutius iis indulgeret, et longius, quam par erat, a via deflecteret. Præterea non commodiori profecto tempore ab argumento primario ita quodammodo aberrare, et rerum varietate lectores delinire poterat, quam quum tres jam insigniores Romanorum clades memorasset, et non nisi quarta superesset; res vero ab Hannibale paulo ante pugnam Cannensem variis Italiæ locis gestæ minoris fere momenti essent, nec satis poeticum ornatum admitterent. His itaque silentio prorsus prætermissis, rem locumque, epica tractatione digniorem, adripuit, et, ne fastidium moveret continuata præliorum narratio, historia hac carmini inserta et cum ipso argumento ingeniose coagmentata varietatem sectatus est. Denique animus poetæ, delinitus venerandis ejusmodi priscæ virtutis imaginibus atque exemplis, quorum ætas sua inops erat, sæpe iis diutius inmorari solet; nec facile erit, qui id ægre ferat, quum nihil fere magis delectet. Romanorum certe lectorum animos præclara hæc antiquioris disciplinæ, virtutis morumque severitatis imago summa vi percusserit necesse est. Ceterum quod Maro, qui Reguli miles fuerat, narrantis partes adsignavit Silius, in eo consecutus est hoc commodi, ut tota narratio et majorem haberet fidem, quum res ab eo, qui ipse iis interfuit, exponantur, et magis etiam exornari atque amplificari posset, quia senes in suis potissimum, vel amicorum fatis factisque recensendis loquaces esse solent, quod, vel Nestoris exemplo intelligitur, cujus memoriam animo poetæ obversatam esse non inprobabili forte judicio suspicari possis.

Sed jam dudum videri possum opera inani in defendendo poetæ episodio defunctus esse, siquidem dimidia ejus pars, a v. 346, 551, commentitia est fabula, in qua itaque tantopere ornanda ingenii vires frustra consumsisse censendus sit. Quod si verum est, non tam Silius peccasse videtur, quam magnus ille historicorum numerus, quorum auctoritatem secutus est. Meminerimus quoque, nos in poeta legendo versari, cui, in famæ narrationisque diversitate et delectu, non minor fere delectationis ornatusque idonei ratio habenda est, quam summæ veritatis, ad quam singula exigat, modo ne ea, quæ narrat, vel a fide abhorreant, vel infirma auctoritate nitantur. Neutrum vero argumenta, a viris doctis adlata, mihi quidem persuaserunt. Hæc ceteris præivit Palmerius, qui Exercitatt. in auctores Græc. p. 151 sqq. tam ex miro scriptorum Rom. dissensu, quam ex Polybii silentio, et potissimum ex Diodori Fragm. lib. XXIV, p. 273 seq. ed. Vales. et T. II, p. 566, edit. Wesseling. ingeniose conjecit, Regulum omnino Romam a Carthaginiensibus non missum, et in captivitate morbo mortuum, totam vero illam de ejus supplicio narrationem confictam ab uxore ejus et vulgatam fuisse, ut hæc crudelitatem suam in Pœnos captivos, suæ filiorumque suorum custodiæ traditos, excusaret. In hanc sententiam discesserunt Gesn. in Chrestom. Cic. p. 547; Jani ad Horat. Od. III, v, 49; Wesseling. ad Diodor. l.c. Lefeb. ad Sil. VI, 539; J. Toland. in Collection of several pieces, Lond. 1726, T. II, p. 28 seq. Hofmannus, Lloid et Iselin in Lexicis suis, quique majori eandem eruditionis adparatu, nec tamen novis fere rationibus commendarunt, Beaufort in fine Diss. sur l’incertitude des cinq premiers siècles de l’histoire romaine, à Utrecht, 1738, in-8vo, et Cl. Roos in Diss. de suppliciis, quibus Regulus Carthagine traditur interfectus, Giess. 1790, quæ inserta est Repertorio scholis publicis destinato (Magazin für öffentl. Schulen, Bremen 1791) T. II, P. I, p. 50 sqq. ubi a p. 61, 71; ipso, quo hæc scribo, tempore adjiciendum curavi Epimetrum, et censuram hujus prolusionis. Quæ copiosius ibi disputavi, nunc summatim quidem, sed aliis additis, aliis emendatis, colligere liceat.

Primum quidem non diffiteor, Rom. scriptores non inter se tantum, sed a se quoque dissentire. Nam Cicero de Fin. II, 20; V, 27; Pis. c. 19, et Off. III, 27; Sen. de Prov.c. 3; Val. Max. IX, 2; ext. 1; Tudit. et Tubero ap. Gell. VI, 4; Silius VI, 539 seq. Aurel. Vict. de vir. ill. c. 40, et Zonar. Ann. T. I. Atilium resectis palpebris, vigiliis et inedia, Seneca l.c. et Epist. 98; Silius II, 343, 344 et 435; Flor. II, 2; in cruce, et denique Sen. de Prov.c. 3, de tranquill. animi c. 15, et Epist. 67; Cic. Pis. 19; Val. Max. IX, 2; ext. 1; Aurel. Vict. et Zonar. ll. cc. Silius VI, 539 seq. Oros. IV, 8; Augustin. de Civit. Dei I, 15; Appian. de reb. Pun. c. 4, et inpr. Exc. II, ex Lib. V, de reb. Sic. T. I, pag. 93, edit. Cl. Schweighäus. in arca angusta, seu machina lignea, ferreis clavis undique intus sic munita, ut stare cogeretur, vigiliis ac fatigari corporis laceratione, eum periisse memorant. Cf. Reimar. ad Dion. Cass. T. I, pag. 62, et Duker. ad Flor. II, 2. Sed nihil est, quod hoc dissensu offendamur, si Regulum variis exquisitisque tormentis excruciarunt Pœni, quod præter eos, quos modo laudavi, Horat. Od. III, v, 49; Cic. Parad. II, de Sen. c. 20, et pro Sext. c. 59; Liv. Epit. XVIII; Val. Max. I, i, 14; Eutrop. II, 14, ibique Pæan. et alii testantur. Res quoque aliqua omnino vera esse potest, quamvis inter testes, nuntios et scriptores discrepet; et fama eundo vires adquirere soleat. Mitior præterea et benignior interpretatio præferenda est odiosæ, et, quod æquitatis est, non temere quisquam repugnantiæ coarguendus. Diversas autem auctorum, quos citavi, narrationes facile inter se conciliari posse, jam dudum viderunt a Drak. inf. ad v. 539, laudati Lips. ad Senecæ ll. cc. Salmas. de Cruce Epist. II, p. 491, et Gronov. ad Sen. de Prov. c. 3. Posterior, cui Drak. et Cl. Roos suffragantur, non dubitat, quin veteres auctores ipsam illam machinam ligneam, ferreis clavis præfixam et supplicio Reguli comparatam, crucem adpellaverint, quæ conjectura etiam Dausq. inf. ad v. 539, in mentem venit, sed a locis Silii II, 343 et 435, prorsus aliena videtur. Inepta certe est Dausq. nota: «Crux machina ipsa est, non crux immissa, non commissa: pendet autem Regulus, non quode cruce pependerit; sed quia in alto mutabundus (forte nutabundus), aut propensione sua casum minitaretur, ut pendentes e rupe capellæ.» Ego potius Atilium, variis tormentis prius excarnificatum, vel in cruce obiisse cum Lipsio, vel post mortem, exempli et majoris ignominiæ causa, cruci subfixum esse, cum Salmas. crediderim.

Quod ad Diod. l.c. adtinet, tradit ille, uxorem Reguli, obitu mariti comperto, Pœnorum incuria eum mortuum putasse, et propterea filiis suis auctorem fuisse, ut Bostarem Hamilcaremque, captivos Carthag. duces, suæque custodiæ commissos, crudeliter tractarent. Hinc potius suspicari possis, Romanos amicosque Marciæ veram atrocis, quam Atilius obierit, mortis rationem ab ea occultasse, ne dolori prorsus subcumberet. Præterea mirum videri potest, captivos Pœnos et ipsos duces, Regulo adhuc vivente, mulieris et juvenum custodiæ traditos fuisse. Minus quis hærebit in loco Gellii VI, 4. «Tuditanus somno diu prohibitum Regulum, atque ita vita privatum refert; idque ubi Romæ cognitum est, nobilissimos Pœnorum captivos liberis Reguli a Senatu deditos... interiisse.» Vide etiam Plinium, lib. IX, cap. 33.

Superest, ut tertium argumentum, a Polybii silentio desumtum, paucis refellam. Primum ex XL libris, quos scripsit, non nisi quinque integri restant, eumque alio, qui periit, libro et loco de hac re egisse, ex ejus Fragm. IX, (καὶ οὔτε τὴν γυναῖκα ἐς λόγους ἐδέξατο, scilicet Regulus) et ex tota historiæ Polybianæ natura ac indole probabiliter colligere mihi videor. Nam Regulus jam A.U. 499, captus, sed demum post cladem, Pœnis A.U. 503, a Metello Cos. inlatam, anno eodem, vel seq. C. Atilio et L. Manlio Coss., Romam missus est, quod intelligitur tum ex Liv. Epit. XVIII, coll. cum init. Epit. XIX, tum ex Eutrop. II, 11; Oros. IV, 10; Zonara VIII, 15 et Dione Cass. Tom. I, p. 62; Exc. 149, ubi vid. Reimar., et Cl. Schweigh. ad Appian. T. III, pag. 189 sq. Polybius autem chronicam composuit historiam, et hanc Pœnorum legationem non modo hanc ob causam rebus a Regulo usque ad captivitatem gestis non adnectere, sed postea quoque justo loco et tempore eo facilius omittere potuit, quum prorsus inutilis fuerit, nec ad fortunam Pœnorum mitigandam, vel ad res mutandas quidquam habuerit momenti. Deinde sola fere prælia, in b. Punico I edita, solasque propemodum res, ab ipsis ducibus, et ne quidem ab omnibus, v.c. a L. Cornelio Scipione in Sardinia et ab aliis gestas, nunquam vero eorum fata, vel prospera, vel adversa, memorare solet; unde historiam quoque annorum ab V.C. 499, 503, quam paucissimis absolvit, et insignes honores, C. Duilio a S.P.Q.R. habitos, Bostaris Hamilcarisque tam captivitatem quam supplicia, et quot non alia? silentio prætermittit. Ad hæc, quæ dixi, confirmanda multum valent verba Polyb. I, 36: λέγεται δὲ καὶ ἕτερος ὑπὲρ τῆς ἀπαλλαγῆς τῆς Ξανθίππου λόγος, ὃν πειρασόμεθα διασαφεῖν, οἰκειότερον λαβόντες τοῦ παρόντος καιρόν. Cf inf. ad v. 680 seqq. et VII, 558. Præterea non facile quisquam, nisi præjudicata opinione imbutus, sibi persuadebit, solo Polybii silentio solaque Diodori auctoritate, quæ nec adeo magna est, nec vulgari quoque sententiæ adversatur, fidem tot scriptorum, qui ne inprobabilia quidem, nedum absurda commemorant, (Tudetani inprimis et Tuberonis, quorum alter cum M. Aquilio Consul et Polybii æqualis fuit; alter, cujus historia a Dionysio, Livio aliisque passim laudatur, belli civilis initio ex SCto Africam provinciam sortitus est, unde rem, de quo quæritur, ex Pœnorum non minus, quam Romanorum actis publicis cognoscere potuit) penitus labefactari, neminemque, vel eorum, vel Romanorum tunc temporis viventium, in veram rei rationem inquisivisse, sed omnes rumori plebis nugisque anilibus temere credidisse. Quam parum firma sunt argumenta, a silentio scriptorum petita! Et nonne eadem ratio ad fidem Diodori convellendam pertinet? Nam Bostaris Hamilcarisque et reliquorum, quæ Diodorus narrat, nec Polybius, nec quisquam alius mentionem facit. Denique ponamus, totam de Reguli supplicio narrationem esse fabulam, quam vel uxor ejus, vel, quod Cl. Roos suspicatur, ipsi Romani sint commenti. Num vero iidem finxerunt etiam, Atilium Romam venisse, et Carthaginem rediisse? id quod Tubero, Cicero et tot alii, ne Polybio quidem excepto, ut ex Frag. supra adlegato adparet, testantur, quodque non mirum videbitur ei, qui meminerit, qualis quantusque vir fuerit Regulus, et quam confidenter Pœni, eo Romanis reddito, captivorum commutationem mitioresque pacis conditiones sperare potuerint. Num et hoc in commentis numerandum est, cui tamen non magis Romani tum viventes fidem habere dubitaverint? cui nemo contradicere ausus sit? quum non clam ille et occulte in urbem venerit, sed frequenti curiæ interfuerit? Silices concoquere potest, qui ad hæc credenda pronum se esse profitetur. Quod si vero Regulus revera Romam profectus est, et non modo non censuit captivos redimendos, verum etiam dissuasit, adeoque summam unicamque hostium spem fefellit: crudelitas, quam Pœni in ipsum redeuntem, et vindicta, quam postea Romani in captivos hostium duces exercuisse dicuntur, quam maxime probabilis est. Ceterum qui propterea forte iter et legationem Atilii in dubium vocare sustinet, quod stulti sit hominis, ea suadere, quibus sibi ipse pestem machinetur, et ad exquisita potius supplicia redire, quam jurisjurandi religionem fallere, eum remitto ad Cic. Off. III, 26 seqq. et tempora respicere jubeo, quibus respublica Romana sanctissima fuit, et bonis exemplis ditissima.

Jam, Tartessiaco quos solverat æquore, Titan In noctem diffusus equos jungebat Eois Litoribus, primique novo Phaethonte retecti Seres lanigeris repetebant vellera lucis.

1. Tartessiaco quos solverat æquore occidentali Oceano. Conf. X, 538, et ad III, 399. --solverat, Titan.... ut XII, 681. 3, 4. Sol prima luce salutabat Seres, extremi orientis populum, (in parte Schensi, seu Chensi, provinciæ Sinensis, cujus urbs Sera nunc Kantschu dicitur, de quo v. Ill. Bruns in d. Handbuch d. alten Erdbeschr. T. II, p. 267 seq.) qui repetebant vellera, sericum, ut depecterent foliis, de quo serici parandi modo vid. Dausq. ad h.l. et XIV, 664; Cerda et Heyne ad Virg. Georg. II, 121; Intpp. ad Claud. Cons. Olybr. et Probi v. 180 seq. et ad Val. Fl. VI, 699; Salmas. ad Solin. c. 63, et ad Tertull. Pall. p. 198 sq. 233 sq. Hard. ad Plin. VI, 17; XI, 23; XII, 11. Cf. V.L. --Seres in occident. finibus Sinæ, Tungut, si fides habenda Sprengel. in Gesch. d. geogr. Entdeck. p. 126. --lanigeris lucis, δένδρα ἐριοφόρα ap. Theophr. H. P. IV, 9. Cf. Herodot. III, 106; Plin. XII, 10, et Claud. l.c.

2. urgebat Ox. et Put. cum priscis edd. Sed jungebat obponitur τῷ solverat. 3. refecti conj. N. Heins. Ut vero nox terras tenebris, quasi amictu, velis, peplo, palla tegere, sic sol retegere dicitur, quod Draken. illustrat locis Sil. V, 36; XII, 613; XV, 284; Stat. Th. II, 527; III, 416; V, 396; inpr. Virg. Æn. IV, 120; V, 65; Ovid. Met. VIII, 1; et Lucan. IV, 529; conf. Gronov. ad Liv. I, 57. 4. relegebant emend. Burm. ut legere vellera, fila, ramis, etc. Sed minima mutatione lanigeri r. v. luci legi posse, et de voce repetere hoc sensu consulendum esse Gronov. Diatr. Stat. c. 34, monet Drak. Ego potius pectebant scribendum esse olim putavi, et nunc idem editum video a Lefeb. qui in antiquis petebant inveniri testatur, et hinc male repetebant emendatum existimat, ne versus claudicaret. Conf. not. Nec tamen prorsus damnanda est lectio vulgata.

Et fœda ante oculos strages, propiusque patebat 5 Insani Mavortis opus: simul arma virique Ac mixtus sonipes, dextræque in vulnere, cæsi Hærentes hastis: passim clipeique, jubæque, Atque artus trunci capitum, fractusque jacebat Ossibus in duris ensis: nec cernere deerat 10 Frustra seminecum quærentia lumina cælum.

5. Cf. Liv. XXII, 6. Poeta autem ad hanc stragem transtulisse videtur, quæ idem Liv. XXII, 51; de Cannensi refert. Conf. ad v. 47. 6. Insani Mavortis opus atrox bellum ejusque eventus. Cf. Virg. Æ. VIII, 516, ubi v. Heyne. 10. nec cernere deerat, ut al. erat, scilicet copia, seu facultas, licebat, ἦν h.e. ἐξῆν ἔτι ἰδεῖν, ut ap. Tibull. IV, i, 100. Cf. ad v. 488, et I, 163. 11. Cf. Virg. Æn. IV, 691, et ad II, 122.

5. En iterum reposuit Lefeb. Non male, sed contra libros. At vel Stat malebat N. Heins. 7. d. in pulvere cæsæ H. h., quæ, etsi abscissæ, etiamnum hastas tenebant, emend. Burm. Non male, judice etiam Drak. conf. V, 670; XIII, 693; in vulnere cæco conj. N. Heins. conf. not. ad V, 2; dextræque in funere (in ipsa morte) cæsæ confidenter edidit Lefeb. dextræque in v.cæsi H. hostis, h.e. manus abscissæ etiamnum telum tenentes in corpus hostile inpressum, conj. Cel. Ernesti. Vulgata forte lectio, si verba dextr. in vulnere, ut reliqua, quæ præcedunt et sequuntur, substantiva ad jacebat retuleris, ferri potest; vel si distinctione post vulnere sublata, verba sic junxeris, cæsi h. hostis in vulnere d., ut paulo durius id dictum sit pro, cæsorum dextræ hastarum loris, seu amentis inhærentes, inplicatæ. [“not. ad V, 2” recte V, 3] 8. jubæque, h.e. galeæ, Oxon. vel potius, teste Lefeb. tres scripti cum R. 1 et 2, quod et Dausq. placuit. Vulgo tubæque; cf. ad V, 166.

Tum spumans sanie lacus, et fluitantia summo Æternum tumulis orbata cadavera ponto.

13. Vid. ad I, 154; IV, 669, et V, 156.

14. fuerat tota Col. unde ruerat tota ingeniose corrig. N. Heins. quod recepit Lefeb. quum virtus fracta quidem fuerit, nec tamen tota ruerit; conf. ad XV, 739; ruerat fracta multo elegantius foret, judicio Ill. Ernesti, quum fracta, h.e. adfecta fuerit virtus Romana, sed veluti se erexerit, non corruerit. [“ad XV, 739” recte 736: in Not.]

Nec tamen adversis fuerat fracta Itala virtus. Bruttius ingenti miserandæ cædis acervo, 15 Non æquum ostentans confosso corpore Martem, Extulerat vix triste caput, truncosque trahebat Per stragem, nervis interlabentibus, artus, Tenuis opum, non patre nitens linguave; sed asper

15. Bruttius et Volscorum gente, et aquilifer Flaminii in bello, adversus Boios gesto, fuisse fingitur. 16. non æquum, non propitium sibi et Romanis. Conf. ad II, 364; III, 2, 260. 18. Proprie artus ipsi interlabuntur, nervis succisis, e v. 13; Ern. 19. patre, nobili genere. --lingua, arte dicendi. --nitens, clarus, inclitus. --asper Ense cf. v. 480, et Heyne ad Virg. Æn. I, 14.

15. Bruttius, Col. Vulgo Brutius, ut Βρούτιοι, Βρύτιοι et Βρέτιοι in scriptis quibusdam Græcorum libris, prob. Cluver. Ital. aut. IV, 15, p. 1283; conf. VIII, 568; XI, 10. Sed Βρούττιοι et Βρουττία ap. Steph. Byz. qui ab hoc Calabriæ populo Brettios, Tyrrheniæ gentem, distinguit. Sic et ap. Gruter. p. 196, 199; Reines. Inscr. Cl. VI, 12, et in optimis codd. Livii aliorumque: Βρέττιοι et Βρεττία Polyb. IX, 7, et plerisque Græcis dicuntur; vid. inpr. Strab. VI, p. 176 al. 255, et Diodor. VI, 15, qui originem hujus nominis exponunt; Βρύττιοι ap. Appian. Hannib. c. 54; ubi vid. omnino Cl. Schweigh. T. III, p. 379 sq.

Ense, nec e Volsca quisquam vir gente redemit 20 Plus ævi, nec magnanima puer addere sese Pubescente gena castris optarat, et acri Flaminio spectatus erat, quum Celtica victor Obrueret bello Divis melioribus arma.

20. redemit, virtute sibi paravit. --ævum, αἰὼν, æternitas, immortalitas famæ. Ill. Ernesti opinatur, adolescentulum designari, tam strenue se gerentem, ac si provectus ætate miles esset, adeoque quod ætati desit, redimentem h.e. compensantem factis et virtute. 21, 22. Dura est et contorta interpretandi ratio, a Draken. proposita: puer magnanimus nec h.e. nondum pubescente gena (ut dorsum citatum h.e. equi citati, X, 469, et duro lacte lupæ apud Propert. II, vii, 14; ubi vid. Broukh.) jam optarat, militiæ nomen dare, ad quod propter ætatem cogi non poterat. Gesner. in Thes. voc. abdere et Lefeb. ad h.l. ex antea dictis τό plus repetunt: nec puer pubescente gena magnanima plus optarat, etc. Videntur itaque et hi τό magnanima κατ᾽ ἔννοιαν ad puerum retulisse: sed plus h.l. pro magis adcipi, grammatici minus concedent. 23, 24. Quum Flaminius Boios bello obprimeret, vid. ad IV, 704. --melioribus, benignioribus, magis propitiis, ut ap. Val. Fl. I, 675; II, 369; VI, 676, et Virg. Æn. XII, 179.

21. magna anima ex emend. Dausq. recepit Cell. coll. vers. 40, et Horat. Od. I, xii, 37; addere scripti et Parm. Vulgo abdere, quod proprie significat a se dare, ἀποδίδοσθαι, amovere, excludere, adeoque contr. τοῦ addere; vid. Heyn. ad Tibul. II, i, 82, et ad Virgil. Georg. lib. III, vers. 96; it. Gronov. de Pec. vet. IV, 8; p. 308; ubi abdere sese castris interpretatur, exesse castris. Contra Dausq. tutius in castris agere et delitescere; nec magnanimis puer addere sese P. g. c. cessarat, vel dubitarat, vel tardarat, vel vitarat conj. N. Heins. Levior forte medicina, nec magnanimis puer abdere sese... optarat. Oratio tamen lenior fere profluere videtur, si post puer interpungatur, vel etiam verba, nec e Volsca... puer, parenthesi includantur. Tum magna anima, seu magnæ animæ, seu magnanimus reponendum, et τό addere e scriptis recipiendum. Sed præstat ingeniosa Ill. Ernesti emendatio: nam magno animo, vel magni animi puer addere, etc. ut ratio eorum, quæ præcedunt, reddatur. 22. acri, non acer, scripti.

Inde honor ac sacræ custodia Marte sub omni 25 Alitis; hinc causam nutrivit gloria leti. Namque necis certus, captæ prohibere nequiret Quum Pœnos aquilæ, postquam subsidere fata Viderat et magna pugnam inclinare ruina, Occulere interdum et terræ mandare parabat. 30 Sed, subitis victus telis, labentia membra Prostravit super, atque injecta morte tegebat.

25, 26. Alitis sacræ, aquilæ, quæ numinis instar ad aram in ejus honorem in principiis positam, coli, jurari et adorari solebat; vid. Dausq. ad v. 37, Lips. Mil. Rom. IV, 3 seq. V, 4, et ad Tac. Ann. I, 39; II, 17, Intpp. ad Stat. Th. X, 170 seq. --Marte sub omni perpetua. --gloria et honos, quem virtute sibi paraverat, nutrivit, ut alias fovit, aluit, h.e. servavit, e manibus hostium eripuit, et hoc pro, inpulit eum, ut religiosissime curaret ac custodiret, summa cura tueretur causam leti, aquilam, quæ mortis ipsi causa fuit, quoniam in prima acie signa in hostem feruntur, isque illa potissimum capere nititur. 27, 28. prohibere aquilæ, ut κωλύειν et εἴργειν τινὰ τινὸς, quod jam monitum video a N. Heins. et Drak. Similiter defendere V, 490, ubi vid. not. --subsidere, recedere, vel eorum favorem decrescere, minui. 30. interdum, interea, Drak. conf. ad IV, 491. --parabat: nam morte puniebatur, qui signa amiserat. 32. morte, cadavere, vel se mortuo. Conf. Acc. ap. Non. 2, n. 328; Plin. XIV, 19; Prop. II, xiii, 22; Cic. Mil. 32, pr. coll. c. 13. Cf. V.L.

32. injecta Col. Vulg. illecta Barth. explicat, omnes in cædem suam illiciens tam forti facinore, et Cell. adpetens mortem, quæ nondum aderat proxime; efficta morte conj. Burm. et injecta mole scilicet corporis, N. Heins. Utrumque arridere potest; infecta, vel inficta morte tentabat Lefeb. illæta non nemo teste Dausq.

Verum ubi lux nocte e Stygia miseroque sopore Reddita, vicini de strage cadaveris hasta Erigitur, soloque vigens conamine late 35 Stagnantem cæde et facilem discedere terram Ense fodit, clausamque aquilæ infelicis adorans Effigiem, palmis languentibus æquat arenas. Supremus fessi tenues tum cessit in auras Halitus, et magnam misit sub Tartara mentem. 40

35. Erigitur, se ipsum erigit. 36. Stagnantem cæde ut XII, 43. Proprie aqua stagnat. Cf. Gron. Diatr. Stat. c. 28. --facilem discedere quia cæde stagnabat. --discedere vid. Heins. ad Ovid. Fast. III, 371. 37. clausam inclusam terræ, vel, Voss. judice, sacello, ἀετῷ, ὃς ἐστὶ νεὼς μικρὸς, ἐν ᾧ ἀετὸς χρυσοῦς ἐνίδρυται, teste Dione XL, p. 128. Prior ratio simplicior est et satis apta contextui. Neutra tamen Drak. satisfecit. Cf. V.L. 38. æquat, æquas, planas facit, ne tumulus sit indicio rei defossæ. 40. ἰφθίμον ψυχὴν ἄϊδι προΐαψε Il. α, 3. --misit sub Tartara ut ap. Virg. Æn. IV, 243.

35. vigens, non ingens, Col. 37. cassamque, h.e. nil proficientem, quam nequidquam venerabatur, suspic. N. Heins. Possis et flavamque, h.e. auream.

Juxta cernere erat meritæ sibi poscere carmen Virtutis sacram rabiem. Lævinus ab alto Priverno, vitis Latiæ præsignis honore, Exanimum Nasamona Tyren super ipse jacebat Exanimis: non hasta viro, non ensis; in artis 45 Abstulerat Fors arma: tamen certamine nudo Invenit Marti telum dolor. Ore cruento Pugnatum, ferrique vicem dens præbuit iræ.

42. Virtutis sacram rabiem vid. ad VII, 9. --Lævinus conf. V, 544 seq. --ab alto Priverno conf. ad I, 431, in V.L. 43. Privernum, Volscorum opp. in Latio, hod. Piperno, in colle situm, unde h.l. altum dicitur, quod Dausq. male exponit antiquum, coll. Virg. Æn. XI, 540. --vitis vel baculus e vite erat insigne centurionis Romani, (unde Latia) quo milites ob leviora delicta cædere solebat, quare vitis pro ipso centurionatu ponitur. Cf. XII, 395, 465; Plin. XIV, 1, extr. Tac. Ann. I, 23; Liv. Epit. 57; Juven. VIII, 247; XIV, 193; Lucan. VI, 146; Casaub. ad Spartian. Hadrian. 10; Lips. Mil. Rom. V, et, quos Drak. ad XII, 395, laudat, Quintil. Decl. III, p. 43; Euseb. hist. eccles. VII, 15; P. Fabrum Sem. I, 17, et Ursin. famil. Rom. in gente Didia. 45. artis, scilicet rebus. Conf. ad V, 477. 46. nudo, sine armis. 47 seq. Comparant Liv. XXII, 51, extr. Val. Max. III, 2, ex. 2; Stat. Th. VIII, 760; ubi vid. Barth. Cf. ad v. 5. Sed quod Livius de Pœno tradit, Silius in Romanum transtulit, fœdamque scenam nimis ad vivum resecavit.

41. meritæ Col. et Ox. Vulgatam merito sibi defendit Lefeb. ut merito scilicet Lævino poeta dixerit (hæc ejus verba sunt) mutatione regiminis ad nobilius genus; conf. not. ad V, 495. 42. Lævinus, non Levinus, Col. 43. præsignis scripti, Med. et Martin. Herbip. non repugn. Dausq. Vulgo persignis, solenni aberratione, ex ταχυγράφων compendio scripturæ orta, cujus exempla dat Drak. 45. Exanimus tacite reposuit Lef. Mox vulgg. arctis, vid. ad V, 477.

Jam laceræ nares, fœdataque lumina morsu, Jam truncum raptis caput auribus, ipsaque diris 50 Frons depasta modis, et sanguine abundat hiatus: Nec satias, donec mandentia linqueret ora Spiritus, et plenos rictus mors atra teneret.

51. inundat maluerit N. Heins. col. Virg. Æn. X, 24. 52. satias Oxon. conf. ad IV, 110; satia Col. satiat Put. R. 3; Med. saties, satis est, et satis es in editis.

Talia dum præbet tristis miracula virtus, Diverso interea fugientes saucia turba 55 Jactantur casu, silvisque per avia cæcis Ablati furtim multo cum vulnere solos Per noctem metantur agros: sonus omnis et aura Exterrent, pennaque levi commota volucris. Non sopor, aut menti requies: agit asper acerba 60 Nunc Mago adtonitos, nunc arduus Hannibal hasta.

57. Ablati cf. ad V, 633. 58, 59. Imitat. Virg. Æn. II, 728; ubi vid. Cerda. --metari, fuga peragrare, ut alias metiri. Conf. Sen. Hippol. 505, et sup. ad III, 339. [“III, 339” recte 338] 61. arduus, ut apud Virg. Æn. IX, 53.

Serranus, clarum nomen, tua, Regule, proles, Qui longum semper fama gliscente per ævum, Infidis servasse fidem memorabere Pœnis, Flore nitens primo, patriis heu! Punica bella 65 Auspiciis ingressus erat, miseramque parentem,

62. Serranus, h.e. M. Atilius Regulus, cujus patri idem nomen erat, vid. ad II, 8. 65, 66. patriis Auspiciis, æque infeliciter, ac pater, Cell. 680.

62. Gentis Atiliæ cognomen in numis et marmm. Sarranus et Saranus scribi, a devictis Sarranis, Tyriis, h.e. Pœnis, (vid. ad I, 72) vel potius a Sarrano, antiquo Umbriæ oppido, unde Sarranates dicti Plin. III, 14, monent Draken. ad h.l. et, qui de familia Atilia doctissime egit, multosque vulgares errores refutavit, Perizon. Animadv. hist. c. 1, p. 2 et 33. Vulgatam scripturam Serranus tuentur Heins. ad Virg. Æn. VI, 845, et alii, qui propter historiam, ex Cic. Rosc. Amer. c. 18, Plin. XVIII, 3, et Val. Max. IV, iv, 5, notissimam, Serrano hoc nomen a serendo inditum putant. Sed inde potius Serenus, vel Seranus certe dicendus videtur. [“ad I, 72”: in Not.]

Et dulces tristi repetebat sorte penates Saucius. Haud illi comitum super ullus, et atris Vulneribus qui ferret opem: per devia, fractæ Innitens hastæ, furtoque ereptus opacæ 70 Noctis, iter tacitum Perusina ferebat in arva,

68. super, scilicet erat, vel superstes erat, ut ap. Virg. Æn. III, 489. --atris Vulneribus, ut ap. Virg. Æn. IX, 700, propter sanguinem atrum. Confer Drak. et ad V, 165. 70. Innitens hastæ, ἔγχει ἐρειδόμενος, Hom. Il. ξ, 38, et ς, 49. Conf. Virg. Æn. XII, 386, 398. --ereptus, se eripiens, fugiens. --furtum Noctis ut apud Curt. IV, xiii, 9, et furtum diei ap. Liv. XXVI, 51. --furari, ut κλέπτειν est, clam altero quid facere, vid. Perizon. ad Ælian. V. H. III, c. ult. Cf. ad VII, 487. 71. Perusia, hod. Perugia, urbs Etruriæ, juxta Tiberim, ab altero latere Trasymeni lacus, qui nunc Lago di Perugia dicitur.

Ac fessus parvi (quæcumque ibi fata darentur) Limina pulsabat tecti; quum membra cubili Evolvens non tarda Marus (vetus ille parentis Miles, et haud surda tractarat prælia fama) 75 Procedit, renovata focis et paupere Vesta Lumina prætendens, utque ora agnovit, et ægrum Vulneribus duris, ac (lamentabile visu!) Lapsantes fultum truncata cuspide gressus, Funesti rumore mali jam saucius aures: 80

72. quæcumque ibi fata darentur quemcumque casum fors ferat. Nescius, hostis inde, an amicus proditurus sit, Cell. 75. surdus, ut κωφὸς, passive dicitur, qui non auditur, et tacet; hinc de quo nihil auditur, ignotus, obscurus, ignobilis, v.c. herbæ surdæ et ignobiles apud Plin. XII, 2; conf. Intpp. ad VIII, 248; Broukh. ad Prop. I, vii, 18, et Barth. ad Stat. Th. IV, 359. Similiter mutus et cæcus passim occurrunt; vid. ad III, 579, et V, 2. 76. renovata, adcensa. --Vesta, ἑστία, ignis, vel focus. --paupere, exigua, qualis pauperum esse solet. 79. Cf. Virg. Æn. XII, 386, «Alternos longa nitentem cuspide gressus.» et sup. v. 70. 80. Similiter gravior ne nuntius aures Vulneret dixit Virg. Æn. VIII, 582, ubi vid. Burm.

72. Ac, non Hic, Col. et R. 2; mox ibi, non hic, vel heic; et v. 73, cum, non tum, in scriptis. 74. jam tarda ob senectutem corrig. Barth. Adv. I, 13, quod recepit Cell. quia cum Evolvens jungitur. 76. veste Marsus, et quidam alii, vulgari errore; vid. quos Draken. laudat VV. DD. ad Ovid. Fast. VI, 234, et Broukh. ad Prop. II, xxii, 27. 78. Vulneribus crudis, h.e. recentibus, malebat N. Heins. Non male; sed non necesse est.

«Quod scelus, o nimius vitæ, nimiumque ferendis Adversis genitus cerno? te, maxime, vidi, Ductorum, quum captivo Carthaginis arcem Terreres vultu, crimen culpamque Tonantis, Occidere, atque hausi, quem non Sidonia tecta 85 Expulerint eversa meo de corde, dolorem.

82. Præclara ad Regulum patrem apostrophe, qua Marus, dolore et indignatione incensus, Deos, malorum auctores, graviter adcusat. Draken. ad v. 84, duplex inpietatis gentilium specimen notat, qui, ubi quid infausti piis, et contra inprobis fausta quævis evenire viderint, Deorum id crimine et invidia contingere putaverint, et Deos esse, vel res humanas curare, negaverint. Hæc loquendi et cogitandi ratio, quam inpiæ gentilium priscorum nationi familiarem fuisse, multis exemplis ostendit, minus offendet eos, qui Homeri veterumque poetarum lectione imbuti sunt. 83. captivo vultu, quamvis captivus esses. 84. crinem culpamque Tonantis ut dedecus v. 340. Diis facere invidiam ap. Quintil. Decl. VIII, 14; ubi vid. Burm. p. 180. Conf. ad III, 78, in V.L. et Cuper. Obss. II, 4. 85. Cepi inde dolorem, quem ne Carthaginis quidem eversio lenire et depellere possit.

81. nimius vitæ, qui nimis diu vixi, Colon. non refrag. Dausq. Vulgatam nimium vitæ... genitus male defendit Barth. Adv. I, 13; ut sit, qui vixit diu, ut videret, quæ maxime omnium nollet. 85. ausi quidam recentt. 86. Expulerant Ox.

Estis ubi en! iterum, Superi? dat pectora ferro Regulus, ac stirpem tantæ perjura recidit Surgentem Carthago domus.» Inde ægra reponit Membra toro, nec ferre rudis medicamina (quippe 90 Callebat bellis) nunc purgat vulnera lympha, Nunc mulcet succis: ligat inde, ac vellera molli Circumdat tactu, et torpentes mitigat artus.

87. Superi justi. 89. Surgentem, v. ad I, 112. 90. Non ignarus artis medendi, quippe quam plurium bellorum usu et experientia callebat, didicerat. Ita jam Draken. sensum hujus loci cepit, qui N. Heinsio contaminatus videbatur. Conf. v. 99. --quippe, nam. Virg. Æn. XII, 422, male comparavit N. Heins. 91. Sanguis non modo ablui, sed et sisti solebat aqua frigida, ut calida dolor mitigari: quod Draken. probat coll. v. 98 sq. Athen. Deipnos. II, 4; Cels. de re med. V, 26, §. 21; cf. etiam sup. V, 368; Heyne ad Virg. Æn. X, 833, 834, et Hippocr. Aphorism. V, 22, 25. 92. succis conf. V, 353. --vellera, infulas vittasque laneas, ut ap. Virg. Æn. IV, 459, et Stat. Th. II, 95, vel sicca linamenta, quibus inplendum est vulnus, auctore Celso l.c.

87. eu, h.e. heu, conj. N. Heins. 88. Regulus, ac stirpem scripti et R. 2. Vulgo Regulus? an stirpem... domus? Male peritura Nut. et al. 90. medicamina opemque C. belli (ut nec rudis belli sit, longa militia exercitus), vel Callebat telis emend. N. Heins.

Exin cura seni, tristem depellere fesso Ore sitim, et parca vires arcessere mensa. 95 Quæ postquam properata, sopor sua munera tandem Adplicat, et mitem fundit per membra quietem. Necdum exorta dies, Marus instat vulneris æstus Expertis medicare modis, gratumque teporem, Exutus senium, trepida pietate ministrat. 100

94, 95. Cf. XV, 813, et verba Celsi l.l. §. 25, a Draken. adscripta, qui recte monet, Mari quoque paupertatem innui posse. [“XV, 813” recte XV, 810] 97. Cf. Virg. Æn. I, 691, 692, ubi v. Heyne. 99. teporem Barth. exponit naturalem calorem, placato æstu reductum; Cell. fomenta, et Drak. aquam tepidam mitigando dolori. 100. Exutus senium, inmemor senectutis, supra ætatis vires. Cf. XIII, 120, ad VII, 496; Heins. ad Ovid. Her. IX, 111. Cuper. Obss. I, 8. --trepida, sollicita de amici vita: nisi ad Mari senectutem referre malis.

95. Vulgo accersere; vid. ad I, 264.

Hic juvenis, mæstos tollens ad sidera vultus, Cum gemitu lacrimisque simul: «Si culmina nondum Tarpeia exosus damnasti sceptra Quirini, Extremas Italum res, Ausoniamque ruentem Adspice, ait, genitor; tandemque adverte procellis 105 Æquos Iliacis oculos. Amisimus Alpes, Nec deinde adversis modus est. Ticinus, et ater Stragibus Eridanus, tuque insignite tropæis Sidoniis Trebia, et tellus lacrimabilis Arni.

105. genitor, Jupiter. Conf. ad 606. [“606”: I, 606?] 106. Alpes, Italiæ quasi propugnaculum, amisimus, via per eas patefacta. 107 sq. ater Stragibus, sanguine cæsorum infectus. Conf. ad V, 129. 109. tellus lacrimabilis Arni, Etruria, vid. ad V, 7 in V.L.

106. Æquus Colon. Æquior volebat N. Heins. Vulgatum ex. Virgil. Æneid, lib. IV, vers. 372, et Valer. Flacc. IV, 1, firmat Drak. 109. Arni ex Col. et R. 2, restituit Lefeb. quem secutus sum; vid. ad V, 7; Arvi Ox. et Benes. Auni Put. et Tell. cum R. 3, et Med. quod et h.l. viri docti præferunt. Hanni Marsus, et quidam alii.

Sed quid ego hæc? gravior quanto vis ecce malorum! 110 Vidi crescentes Trasymeni cædibus undas, Prostrataque virum mole: inter tela cadentem Vidi Flaminium. Testor, mea numina, Manes, Dignam me pœnæ tum nobilitate paternæ Strage hostis quæsisse necem, ni tristia letum, 115 Ut quondam patri, nobis quoque fata negassent.»

110. Sed quid ego hæc abrupta oratio, seu ἀποσιώπησις hominis, vel irati, vel queruli et lamentantis. Drak. ad h.l. et ad IX, 55, laudat VII, 248; X, 290; Heins. ad Ovid. Her. XIII, 135; XV, 207, et Fast. IV, 83; Barth. ad Stat. Th. III, 87. Conf. etiam Intpp. ad Virg. Æn. I, 135; II, 101. 113. Cf. Virg. Æn. II, 432 seq. --Manes parentis, quos numinis instar colo. 114. pœnæ paternæ; de qua vid. inf. v. 539 sq. 115. letum viri fortis in pugna.

112. prostratoque virum cumulo corrig. N. Heins. qui tamen molem pro corpore h.l. et alibi passim dici sup. ad v. 32, monuerat.

Cetera acerbantem questu lenire laborans Effatur senior: «Patrio, fortissime, ritu Quidquid adest duri et rerum inclinata feramus.

117. acerbantem quæstu acerbe querentem. Confer. ad Valerium Flaccum VI, 655, et vide varias lectiones. 119. rerum inclinata, ut res inclinatæ ap. Liv. IX, 12_.

117. acervantem Ox. et Put. cum Parm. ac Med. ex more ævi recentioris; vid. quos Drak. laudat, Pier. ad Virg. Æ. XI, 407; Barth. ad Stat. Th. III, 214; XII, 75, et Carr. ad Val. Fl. VI, 655. 119. Quidquid id est, et en pro et e c. Tell. recepit Lefeb. Prius etiam conjecerat N. Heins. prob. Drak. qui citant inf. v. 582; Virg. Æ. II, 49; V, 710; Ovid. Epist. VII, 71; XIX, 203, et ex P. I, i, 21; vi, 25; II, ix, 77; Senec. Thyest. v. 827, 963; Martial. VI, 68; Nemes. Cyneg. v. 219; Rutil. Itin. I, 311. Sed viri docti non viderunt, omnibus his locis illam loquendi formam absolute poni, et h.l. voc. duri adjici.

Talis lege Deum clivoso tramite vitæ 120 Per varios præceps casus rota volvitur ævi. Sat tibi, sat magna, et totum vulgata per orbem Stant documenta domus: sacer ille, et numine nullo Inferior, tuus ille parens decora alta paravit Restando adversis, nec virtutem exuit ullam 125 Ante, reluctantes liquit quam spiritus artus.

120, 121. Pulchri versus! conf. ad lib. IV, v. 603. --clivoso, difficili, laborioso, unde in medio clivo laborare dixit Petron. c. 47, ubi vid. Burm. et Salmas. Exerc. Plin. p. 544; Drak. --Verba rota volvitur ævi Barth. petita putabat ex Anacr. IV, vii, 8: Τρόχος ἅρματος γὰρ οἷα Βίοτος τρέχει κυλισθεὶς. Vid. ibi Barnes. et Rittersb. ad Oppian. Cyneg. I, 231. Ill. Harles Anthol. Gr. poet. p. 8. Fortunam alii rotæ insistere fingunt. Vid. Broukh. et Heyne ad Tibull. I, v, 70: Κύκλος τὰ ἀνθρώπινα prov. 123. Stant, sunt, documenta virtutis, quibus Reguli domus inclaruit. Drakenb. comparat XIII, 671. 125. Restando, resistendo, ut VII, 130, cf. Broukh. ad Prop. III, 6, (al. 8) 31, et Gronov. ad Liv. IV, 58.

125. illam recte, opinor, emend. N. Heins.

Vix puerile mihi tempus confecerat ætas, Quum primo malas signabat Regulus ævo. Adcessi comes, atque omnes sociavimus annos, Donec Dîs Italæ visum est exstinguere lumen 130 Gentis, in egregio cujus sibi pectore sedem Ceperat alma Fides, mentemque amplexa tenebat.

128. Cf. Ovid. Met. XIII, 754. --primo ævo, lanugine. 130. lumen, ornamentum et præsidium, ut IX, 532. Cf. Ernesti clav. Cic. 132. alma Fides vid. ad III, 203. Quam præclare hoc ad exprimendum Reguli animum, qiii ad exquisita supplicia redire malebat, quam fidem hosti datam fallere!--136. Marus est pro, ego sum, ut v. 261.

Ille ensem nobis magnorum hunc instar honorum Virtutisque ergo dedit, et, sordentia fumo Quæ cernis nunc, frena, sed est argenteus ollis 135 Fulgor; nec cuiquam Marus est post talia dona Non prælatus eques. Verum superavit honores Omnes hasta meos; cui me libare Lyæi Quod cernis latices, dignum est cognoscere causam.»

138. libare Lyæi latices, vinum, h.e. divino honore colere hastam, de quo vid. Intpp. ad Justin. XLIII, 3; Burm. ad Val. Fl. III, 707, et Cerda ad Virg. Æ. X, 773, et XII, 95 sq.

133. hunc Col. nunc Ox. et R. 2. Vulgo en, et quidam ni: instat Ox.

«Turbidus arentes lento pede sulcat arenas 140 Bagrada, non ullo Libycis in finibus amne Victus limosas extendere latius undas, Et stagnante vado patulos involvere campos.

140 seq. Bagrada, Βαγράδας, fl. Africæ propriæ in Zeugitana regione, qui ex Manepsaro monte ortus, prope Uticam et Carthaginem in mare mediterr. fluit, et nunc Beierda, vel Megierda et Megarada vocatur, etsi eum etiamnum nomen retinere contendit Olivar. ad Mel. I, 7. Nec tamen tantus est, quantum Silius eum h.l. et Ptolem. faciunt, unde Claud. Bruns (Handbuch der alten Erdbeschr. T. II, P. II, p. 160.) suspicatur, eos vel errasse, vel in inter. Africa alium ejusdem nominis fluvium esse, qui in Usargala monte oriatur; vid. d’Anville, géogr. ancienne III, 74, et in Mém. de l’Acad. des Inscr. T. XXVI. --lento pede sulcat. Conf. v. 677, et inpr. Lucan. IV, 588. --pede, aqua fluente, quæ poetis ire et currere dicitur. Drak. laudat Lucret. VI, 638; Hor. Epod. XVI, 48; Virg. Col. 17, et Broukh. ad Tibull. I, x, 36. 142. Victus extendere cf. ad V, 552.

141. Bagrada scripti tres, R. 2 et 3, ut I, 407, et in optimis codd. Ptolem., Liv. XXX, 25; Cæs. B. C. II, 24; Plin. VIII, 14; Gell. VI, 3, et al. conf. Cl. Schweighaus. ad Appian. b. civ. II, 45. Vulgo Bragada, quod etymo Punico proprius esse monet Lefeb. Βαγάδρας dicitur Strab. XVII, p. 572; non ulli amni victus, ut V, 552; malebat N. Heins. et v. 145, riguis arvis, et v. 149, furvoque coll. v. 161. De hac voce docte egit ad Ovid. Met. III, 273. Vulgatum curvoque firmat Drak. ex Val. Fl. III, 636, et Claud. Cons. Olybr. et Prob. v. 209, quibus locis Virg. Ge. II, 216, addit Lefeb.

Hic studio laticum, quorum est haud prodiga tellus, Per ripas læti sævis consedimus arvis. 145 Lucus iners juxta Stygium pallentibus umbris Servabat sine sole nemus, crassusque per auras Halitus erumpens tetrum exspirabat odorem.

144. Eandem historiam memorant Gell. VI, 3; Val. Max. I, 8, extr. Plin. VIII, 14; Flor. II, 2; Liv. Epit. XVIII, et Sen. Epist. 82. Sed narrationis ornamenta et colores, in quibus tamen poetæ ingenium nimis luxuriatur, Silius æque ac alii poetæ in similibus locis (inpr. Ovid. Met. III, 28... 100, et Stat. Th. V, 505 sqq.) petiit ex Virg. Æn. II, 209 sq. et VIII, 193 seq. ad quæ loca vid. Cerda et Heyne. 145. sævis arvis, ubi sævus serpens erat, ut mox v. 153, letalis ripa, vel sæva aula III, 423, et similia passim obvia, vid. Drak. ad h.l. Bentl. et Jani ad Hor. Od. III, iv, 6. 146. Lucus iners, ut ap. Stat. Th. X, 86, quietus, vel inutilis, inadcessus, quo nemo facile venit. Cellar. nulli usui patens, propter pestiferum halitum, et dirum monstrosi serpentis habitaculum. Conf. ad V, 5, in V.L.

Intus dira domus, curvoque inmanis in antro Sub terras specus, et tristes sine luce tenebræ. 150 Horror mente redit: monstrum exitiabile et ira Telluris genitum, cui par vix viderit ætas Ulla virum, serpens centum porrectus in ulnas Letalem ripam, et lucos habitabat Avernos.

151, 152. ira Telluris genitum vid. ad V, 111. [“V, 111” recte V, 110] 153. centum, numero rotundo. Longitudinem CXX pedum ei tribuunt auctores sup. laudati. 154. lucos Avernos h.e. exitiosos, (ut Stygius v. 146 et 219, vel Tartareus mox v. 175) ob pestiferam exhalationem; vel similis lucis Avernis prope lacum, qui Avernus h.e. ἄορνος dicitur, quia aves supervolitantes fœtore suffocantur, et decidunt. Conf. mox v. 158, 159; XII, 120 sq. Lucret. VI, 738, 839; Virg. Ge. IV, 493; (ubi vid. Cl. Voss.) Virg. Æn. VI, 118, 139, 237 sqq. et Heyne ibid. Exc. II.

150. Sub terra corrig. N. Heins. in quod facile quis incidat; et proclivis error, quoniam litera s sequitur. Sed præpos. sub non semper sexto casui jungitur, si de quiete in loco, et quarto, si de motu ad locum agitur. Sic Livius, ut alios omittam, dixit sub jugum et sub jugo mittere, sub terram necari, sub terra demitti, sub terra edere pugnam, et alia lib. I, 26, III, 28; XXII, 17, 57; XXXVIII, 7; cf. Burm. et Heyne ad Virg. Ge. IV, 43, et Aen. II, 472, in V.L. 152. viderit, non viderat, Col. et Put. quod suadente N. Heins. cum Lef. recepi.

Ingluviem inmensi ventris, gravidamque venenis 155 Alvum deprensi satiabant fonte leones, Aut acta ad fluvium torrenti lampade solis Armenta, et tractæ fœda gravitate per auras, Ac tabe adflatus volucres. Semesa jacebant Ossa solo informi, lateque repletus et asper 160 Vastatis gregibus nigro ructabat in antro.

155. Conf. Virg. Ge. III, 431, et Æn. II, 471 seq. et ad utrumque loc. Heyne. 158. fœda gravitas, ὀσμὴ βαρεῖα, Drak. qui laudat Virg. Æn. VI, 201, et Ge. IV, 270; Liv. XXV, 26, (locis gravibus et gravitate loci) Dioscor. III, 97. Cf. sup. ad I, 412. 159. tabe, halitu venenato. Cf. v. 240. 160. sq. Cf. Virg. Æn. III, 630, «Nam simul expletus dapibus, vinoque sepultus... saniem cructans, etc.» 162. incendia, fervorem stomachi, vel sitim aqua restinguebat. Cellar. interpretatur: ubi aqua sedabat sitim, conceptam ex cibo, qui, dum conficitur, in stomacho fervet. Lefeb. hæc adnotavit: «ferventi pastu a fermentantibus cibis in ventriculo pro veterum opinione, quæ nostris hodie se probat chymicis; sed fermentatio et effervescentia inter se differunt.» Ferventi pastu, cibo et carne vivorum animalium.

155. veneni R. 3; Parm. Med. ut II, 220; quod cur N. Heins., qui Silianos Græcosque loquendi modos captare solet, minus h.l. quadrare censeat mireris. 156. defusi R. 3. Error ortus ex compendio scripturæ depusi, quod in R. 2, deprehendit Lef. qui v. 158, tactæ refinxit. Sed tractæ sunt detractæ, adtractæ, delapsæ propter fœtorem, qui eos adflabat enecabatque. 160. informidate Put. Tell. R. 2; eandemque repletus R. 3; eademque r. Med. tandem Benes. Hinc saniemque... (h.e. sanguinem, vel venenum) eructabat ingeniose conj. N. Heins. cui locum Virg. Æn. III, 632, a Silio expressum, favere jam monuit Draken. Vulgatam lectionem, quæ utique ferri potest, nollem Lefeb. his verbis defendisset: «Ineptit H. qui vult saniem: prope assentit incautus Drak. in notis»; sanieque, vel tandemque conj. Withof.

Isque ubi ferventi concepta incendia pastu Gurgite mulcebat rapido, et spumantibus undis, Nondum etiam toto demersus corpore in amnem Jam caput adversæ ponebat margine ripæ. 165 Inprudens tantæ pestis gradiebar, Aquino Apenninicola atque Umbro comitatus Avente: Scire nemus, pacemque loci explorare libebat.

164, 165. Comparant Stat. Th. V, 516. 166. Inprudens h.l. ignarus, qui ignorat, quod scire nequit. 168. pacem, quietem, ut VII, 258: vid. Burm. ad Val. Fl. IV, 20, et Barth. ad Stat. Th. VII, 87.

162. ab æstu pro pastu suspic. N. Heins. 165. aversæ ed. Drak. errore typogr. 167. Avente, non Havente, Col. 168. faciemque locis conj. Burm. Male!--169. tacitos in artus maluerit N. Heins. vid. similia in Ind. sed conf. Heyne ad Virg. Æn. VII, 446, et respice verba seq. occulto frigore. Tacitus Horror, et occultum frigus est ille terror, quem animus veluti præsagiens periculum concipit, cujus tamen rationem certam reddere sibi non potest, eine bange schauderhafte Ahndung. Ita bene jam a Cl. Ernesti expositum video. Conf. VIII, 485.

Jamque propinquantum tacitus penetravit in artus Horror, et occulto riguerunt frigore membra. 170 Intramus tamen, et Nymphas numenque precamur Gurgitis ignoti, trepidosque et multa paventes Arcano gressus audemus credere luco.

171 sq. Cf. Virg. Æn. VII, 133, 140, (ubi v. Cerda et Heyne) et, quos Drak. laudat, Ovid. Met. III, 24 seq. et Val. Fl. V, 195. 173. credere ut v. 201. --Arcano luco, quem nemo ingrediebatur.

171. nomenque Col.

Ecce e vestibulo, primisque e faucibus antri Tartareus turbo, atque insano sævior Euro 175 Spiritus erumpit, vastoque e gutture fusa Tempestas oritur, mixtam stridore procellam Cerbereo intorquens. Pavefacti clade vicissim Adspicimus: resonare solum, tellusque moveri, Atque antrum ruere, et visi procedere Manes. 180

175. Ventus exitialis, et pestifer halitus erumpit. --insano; vid. ad I, 101. 177, 178. stridore Cerbereo, qualem Cerberus edit, in cujus capite serpentes strident; cf. ad II, 537. 179. Omnia in majus aucta, ut timor fingere solet. Locum autem hunc ex Virg. Æn. VI, 255 seqq. desumtum jam monuit Drak. 179. Adspicimus scilicet ludibrio phantasiæ pavore concitatæ, ut mox, visi nobis sunt manes procedere, videbamur nobis in medio Tartaro versari. Ita recte jam sensum h.l. declaravit Ill. Ernesti. 180. visi procedere Manes conf. ad VIII, 642.

176. gutture, non gurgite, Oxon. et Put. 179. Post Adspicimus punctum ponit N. Heins. prob. Lefeb. qui infinitivos histor. sequi putat. Possunt et omnia a voc. visi pendere, et hoc pro auditi simul positum videri, quoniam non solum cum uno verbo, unde generalis notio petenda est, plura ab illo per se aliena jungi solent, ut flere fata et luctus inf. v. 314, et similia, vel in prosa oratione centies obvia; (vid. Jani ad Hor. Od. III, x, 7 et 8, et inpr. Stroth. ad Liv. III, 68) sed etiam verba sensuum, ut εἰδεῖν, ὁρᾷν, videre, et alia, sæpius permutantur, de quo vid. VV. DD. ad Prop. II, 13, al. xvi, 49. (Vidistin’ toto sonitus procurrere cœlo?) Wesseling. ad Herodot. p. 155, n. 96; Klotz. lectt. Venus. p. 308. Krebs. Obs. in N. T. p. 412, et inpr. Schrader. ad Musæi v. 5, p. 5 sqq. Posteriorem ob causam Drak. non displicet major distinctio, quam post voc. solum ponendam putabat Burm. quum nihil alioquin sit, quod adspexerint. Certe verba resonare solum cum Adspicimus jungere, minus durum est, quam supplere nos, (etsi h.l. egregie id timori conveniat) vel τό vicissim, h.e. per vices, cum Lefeb. interpretari, alter alterum; vid. not.

Quantis armati cælum petiere Gigantes Anguibus, aut quantus Lernæ lassavit in undis Amphitryoniaden serpens, qualisque comantes Auro servavit ramos Junonius anguis; Tantus disjecta tellure sub astra coruscum 185 Extulit adsurgens caput, atque in nubila primam Dispersit saniem, et cælum fœdavit hiatu.

181 seq. Conf. III, 192, et Stat. Th. V, 529 seq. Triplex autem h.l. serpentis comparatio, cum anguibus, Gigantum pedibus, (vid. Apollod. I, vi, 1; Ovid. Fast. V, 37; Claud. Gigant, 8, 81; Val. Fl. II, 28; ubi vid. Inttp.) cum hydra Lernæa (vid. ad III, 32.) et cum dracone, horti Hesperidum custode, qui Ladon dicebatur, et de quo vid. Hesiod. Theog. v. 333 sq. Apollon. IV, 1396; Apollod. II, v, 11; (ubi vid. Heyne p. 412 sq.) Virg. Æn. IV, 484 seq. Lucan IX, 357 sq. 184. Vid. ad III, 283. --Auro, aureis foliis et malis, comantes, κομῶντας, comatos, ut comantes flamma h.e. ardentes X, 550; XIV, 420; ἡ γῆ φυτοῖς κομῶσα ap. Aristot. Nota est coma arborum et flammæ: vid. ad I, 461, et IV, 682. --Junonius anguis qui custodiebat poma aurea, Junoni a Terra pro nuptiali munere data: vid. Heyne l.c. pag. 410 seq. 187. sanies, sanguis, ut v. 237, vel humor lentus et glutinosus, (Gauche) quæ propria et vulgaris verbi vis est: nisi venenum potius significat h.l. et v. 276, 677; XII, 10, ubi Draken. laudat XIII, 571; Virg. Æn. II, 221; Heins. ad Vellei. II, 87, Broukh. ad Prop. III, iv, 27, al. --cælum, aerem.

184. Junonis et anguis Col. Male: cf. Heins. ad Ovid. Fast. I, 55. 185. despecta tellure opinabatur N. Heins. quod multis exemplis citra necessitatem illustravit Drak. Vulgatam lect. tuetur Schmid. et explicat, prodiens, erumpens e terra; quum non adpareat, quomodo dici possit extulit caput, si præcesserit despecta tellure, et ratio poscat, ut dictum sit, extulit caput, et despexit terram, scilicet jam elatus, seu erectus; disjuncta Tell. unde recte forsan disjuncta reposuit Lefeb.

Diffugimus, tenuemque metu conamur anheli Tollere clamorem; frustra: nam sibila totum Inplebant nemus. At subita formidine cæcus, 190 Et facti damnandus Avens (sed fata trahebant) Antiquæ quercus ingenti robore sese Occulit, infandum si possit fallere monstrum.

188. tenuemque Col. Oxon. R. 2, quod ut legamus, rem ipsam suadere monet Modius, quum ea sit natura metus inopinati et magni, ut clamandi facultatem adimat. Conf. Intpp. ad Phædr. I, ii, 26, et Virg. Æn. III, 48. Vulgatam lect. Diffugimus tamen, atque, quam ex comp. script. tn ortam putat Lefeb., defendit Dausq. qui non male notat, clamorem propter sibila serpentis, non ob metum, frustra sublatum esse. Idem sensisse videtur N. Heins. qui jam sibila scribendum suadet, etsi Dausq. graviter taxat. Sed τό nam etiam ad Diffugimus referri potest. 190. At, non ac, scripti et Med. 193. possit, non posset, R. 3; Parm. et Med.

Vix egomet credo: spiris ingentibus arte Arboris abstraxit molem, penitusque revulsam 195 Evertit fundo, et radicibus eruit imis. Tum trepidum, ac socios extrema voce cientem Conripit, atque haustu sorbens et faucibus atris (Vidi respiciens), obscœna condidit alvo.

194. Verba Vix egomet credo et v. 199, Vidi respiciens, ut omnino tota orationis forma, egregie conveniunt rem miram narranti. Cf. Virg. Æn. III, 623 sq. 196. Vid. Heyne ad Virg. Æn. V, 449, in V.L. Vol. III, p. 47; et VI, p. 313; Edit. nostræ.

194. spiris stringentibus, vel quod Lefeb. recepit cingentibus arcte, ingeniose conj. N. Heins. quia ingenti modo præcessit. arctæ Gryph. artæ, typorum forsan errore, in ed. Drak. qui et altæ legi posse monet. Sed τό artæ etiam nunc repositum video ab Ill. Ernesti, qui jungit spiris ing. artæ, h.e. arcte circumvolutæ voluminibus caudæ, quibus eam abstraxit, h.e. inflexit. Cf. ad V, 477. 195. adstrinxit forte præstiterit, ne poeta ter idem dicat.

Infelix fluvio sese, et torrentibus undis 200 Crediderat, celerique fuga jam nabat Aquinus. Hunc medio invasit fluctu, ripæque relatos (Heu genus infandum leti!) depascitur artus.

203. Plures ita periisse memorant Val. Max. et alii, vid. ad v. 144. --depascitur artus, confer Cerda et Heyne ad Virgil. Ge. III, 458, et Æn. II, 215.

202. ripaque Colon. relatos, non relatus, scripti et ed. Parm.

«Sic dirum nobis et lamentabile monstrum Effugisse datur. Quantum mens ægra sinebat, 205 Adpropero gressum, et ductori singula pando. Ingemuit, casus juvenum miseratus acerbos.

206. ductori, Regulo.

204. Vix suspic. N. Heins. 206. Et propero Ox. prob. Barth. Adv. I, 13.

Utque erat in pugnas, et Martem, et prælia, et hostem Igneus, et magna audendi flagrabat amore, Ocius arma rapi, et spectatum Marte sub omni 210 Ire jubet campis equitem. Ruit ipse, citatum Quadrupedem planta fodiens, scutataque raptim Consequitur jusso manus, et muralia portat Ballistas tormenta graves, suetamque movere Excelsas turres inmensæ cuspidis hastam. 215

208. Insignem ταυτολογίαν h.l. VII, 249, notandam dicit Drak. Sed adfectui loquentis ea congruit. 209. Igneus, vid. ad III, 306. 212. planta fodiens, cf. ad II, 71. 213 sqq. Cf. auctores ad v. 144, laudati. 215. Intellig. falarica, Draken. Conf. v. 273, et ad I, 351 sqq.

208. pugnas scripti; pugnamque editi, nisi quod pugnam extat in ed. Parm. in pugnam Martemque volebat Dausq. 209. magna, ut IV, 430, non magno, Col. non contra sentiente Dausq. Alioquin audere etiam simpl. pro audere egregia et fortia poni docet Drak. ad h.l. et ad IX, 452. 210. capi Oxon. vid. ad IV, 98. 213. Consequitur jusso scripti, R. 2, 3, Med. C. jussum Parm. Obsequitur jussu in editis recentt. rapto C. passu non male conj. Burm. sed frustra, judice Schmidio, quum τό jusso absolute explicari possit, ut audito et similia.

Jamque ubi feralem strepitu circumtonat aulam Cornea gramineum persultans ungula campum; Percitus hinnitu serpens evolvitur antro, Et Stygios æstus fumanti exsibilat ore. Terribilis gemino de lumine fulgurat ignis: 220 At nemus adrectæ et procera cacumina saltus Exsuperant cristæ; trifido vibrata per auras Lingua micat motu, atque adsultans æthera lambit.

216 sq. Nimio fere ornatu singula expressit. --aulam Barth. et Drak. exponunt antrum, ut αὐλὴ apud Orph. Arg. v. 391, coll. v. 377 et 388. Ill. Ernesti hoc vocabulum positum putat non satis apta imitatione Virg. Æneid. I, 140, qui tamen Caci specum simili modo regiam dixerit Æn. libro VIII, 242. Possis etiam hoc loco intelligere lucum et nemus circa antrum serpentis. Cf. sup. v. 146 seq. 218. evolvitur vocab. propr. de motu anguis. Conf. v. 227. 220. Conf. Virgil. Æn. II, 475; Ge. III, 433, 439; Heins. ad Ovid. Met. III, 34. 222, 223. trifido Lingua motu, conf. v. 263, et ad II, 587. --æthera lambit, ut apud Stat. Th. V, 524, et Virg. Æn. III, 574.

218. hinnitu, non immani, Col. 221. Ac Nut.

Ut vero strepuere tubæ, conterritus alte Inmensum adtollit corpus, tergoque residens 225 Cetera sinuatis glomerat sub pectore gyris. Dira dehinc in bella ruit, rapideque resolvens Contortos orbes directo corpore totam Extendit molem, subitoque propinquus in ora Lato distantum spatio venit: omnis anhelat 230 Adtonitus serpentis equus, frenoque teneri Inpatiens, crebros exspirat naribus ignes.

224... 226. Cf. Ovid. Met. III, 77, 78. 232. Conf. Virg. Ge. lib. III, 85, «....volvit sub naribus ignem.» ubi vid. Cerda et Heyne.

226. sinuatis lege tribus syllabis; vid. ad III, 495. 228. derecto Col. vid. ad II, 92. Id tacitus recepit Lef. et prob. N. Heins. ut sit erecto, quod rejicit Schmid. quum serpens erectus sit quasi stans, et sensus postulet, eum in longitudinem extensum et diductum fuisse. 230. anhelat, non anhelans, scripti, R. 3, et Parm. 231. A. serpentis equus scripti et priscæ edd. ante Nicandrum, qui primus A serpente et equus Silio obtrudit. Conf. ad X, 370, et XIV, 246; A. serpens et equus ed. D. Heins.

Arduus ille super tumidis cervicibus altum Nutat utroque caput: trepidos inde incitus ira Nunc sublime rapit, nunc vasto pondere gaudet 235 Elisisse premens. Tunc fractis ossibus atram Absorbet saniem, et tabo manante per ora Mutat hians hostem, semesaque membra relinquit, Cedebant jam signa retro, victorque catervas Longius avectas adflatus peste premebat; 240

234. Nutat caput, capite, utroque, in utramque partem, ut Virg. Æn. V, 469. 238. Mutat hostem, conf. ad V, 286. 239. signa, milites. 240. adflatus peste, ut vers. 159. --premebat, persequebatur.

234. Nutat Colon. quod verbum, quia intransit. est, respuit Lefeb. et Mittit e c. Tell. recepit, Coll. Virg. Æn. V, 469; unde potius jactat refingerem. Sed nutat κατὰ caput exquisitius est, ut ap. Val. Fl. VIII, 88, et al. passim; conf. Heins. ad Claud. bell. Gildon. v. 220 et 281; Mutat Ox. et Put. cum priscis edd. quod minus displiceret, nisi mox sequeretur, Motat ed. Junt. et quæ inde expressæ sunt: non infelici vel errore vel emendat. Nam verba mutare et motare centies vim movendi habere, et a librariis tam inter se, quam cum nutare confundi, docent VV. DD. ad Virg. Ecl. V, 5; VI, 28; Æ. III, 581; V, 702; XII, 37, et, quos Drak. laudat, Heins. ad Ovid. Met. XIII, 937, ad Claud. bell. Get. v. 595; Scalig. ad Catull. carm. XXII, et inpr. Gronov. Obss. III, 1. 236. tunc, non nunc, Col. et Ox. tum tacite dedit Lefeb. vid. ad VI, 299. 239. victorque scilicet serpens, non victasque, scripti et R. 2. 240. arreptas R. 2; arrectas Tell.

Quum ductor, propere revocatam in prælia turmam Vocibus inpellens, «Serpentine, Itala pubes, Terga damus, Libycisque parem non esse fatemur Anguibus Ausoniam? Si debellavit inertes Halitus, ac viso mens ægra effluxit hiatu; 245 Ibo alacer, solusque manus componere monstro Subficiam.» Clamans hæc, atque interritus hastam Fulmineo volucrem torquet per inane lacerto.

242 seqq. Drak. comparat II, 226 sq. IV, 402 seq. V, 640. 245. mens effluxit, mente capti estis, mens sana, vel virtus metu victa vos destituit. Conf. Cic. Brut. c. 61; Livius VII, 14. 246. manus componere, vid. ad I, 39.

247. hæc clamans, atque imperterritus malebat N. Heins. 248. per inane Col. vid. not. ad I, 97; p ma ve Oxon. quod eodem ducit. Hinc ortæ aberratt. primave, primamve, primamque et primumque.

Venit in adversam non vano turbine frontem Cuspis, et, haud paulum vires adjuta ruentis 250 Contra ardore feræ, capiti tremebunda resedit. Clamor ad astra datur, vocesque repente profusæ Æthereas adiere domos. Furit ilicet ira Terrigena, inpatiens dare terga, novusque dolori, Et chalybem longo tum primum passus in ævo. 255

249. non vano turbine, non irrito ictu. 250, 251. Cf. IV, 136 sq. Drak. 254. Terrigena, vid. ad v. 152. --dare terga, exquisite pro superari. --novus dolori qui ejusmodi dolorem nondum senserat. Conf. V.L.

251. ferri refinxit Lefeb. coll. v. 268, tamquam exquisitius. 252. datur, non datus, scripti et R. 2. 253. iræ volebat N. Heins. ut iræ inpatiens, vel iræ dare terga inpatiens jungantur. Sed num serpens iræ inpatiens terga dabit? an iræ quis terga dare potest? Quid vero causæ est, cur τό ira furere displiceat? Studium captandi exquisitiores loquendi modos, (iræ impatiens, et furit dare) ut sæpe, fraudi fuisse videtur viro doctissimo. 254. novusque doloris conj. Burm. conf. not. ad IV, 530. Sed vulgata quoque bene se habet; vid. Ernesti ad Tac. Agric. c. 16, et Ann. I, 3, pr. c. 20, extr. et II, 66, ex quibus tamen locis fere conjicias, dolore legendum esse.

Nec frustra rapidi, stimulante dolore, fuisset Inpetus, ablato ni Regulus arte regendi Instantem elusisset equo, rursusque secutum Cornipedis gyros flexi curvamine tergi Detortis læva celer effugisset habenis. 260

257... 260. Ornate pro: nisi Regulus eum gyris modo ad dextram, modo ad lævam factis elusisset, et sic tandem effugisset. --ablato, φερομένῳ, celeri, conf. ad V, 633.

256. rapidi scripti et priscæ edd. rapidi e R. 2, recepit Lefeb. Non male; sed etiam τό rapidi (hoc est instantis, rapide seu raptim inruentis) ferri potest; conf. ad lib. V, v. 451. Vulgata rapido ex Nicandri ingenio profecta. Præstitisset saltem rabido dolore, vel rapidi fuissent impetus. 257. ablato Col. cum R. 2, et Veneta a. 1492, in comment. Marsi. Conf. ad V, 633, et h.l. not. allato Put. Vulg. alato. 258. rursusque tres scripti cum R. 2; Parm. et Benes. cursusque Tell. et Med. unde vulgatam cursuque ortam putat Drak. 260. lævam h.e. ad l. manum seu partem, recte, puto, rescripsit Lefeb. quem secutus est Ill. Ernesti. Possis et lævum reponere. Sed quodammodo defendi potest vulgata, si exponatur: manu sinistra detortis; vel, læva parte effugisset; effudisset scripti et priscæ edd. ante Basil. Wolfii. qui primus veram lect. revocavit.

«At non spectator Marus inter talia segni Torpebat dextra: mea tanto in corpore monstri Hasta secunda fuit. Jam jamque extrema trisulca Lambebat lingua fessi certamine terga Quadrupedis: torsi telum, atque urgentia velox 265 In memet sævi serpentis prælia verto. Hinc imitata cohors certatim spicula dextris Congerit, alternasque ferum diducit in iras, Donec murali ballista coercuit ictu.

261, 262. Exquisite pro: at ego non segnis spectator eram. Cf. V.L. 263. extrema terga Quadrupedis, scilicet Reguli. 265. urgentia prælia, h.e. urgentis, instantis serpentis. 268. Facit, ut serpens non in me solum, sed modo in hunc, modo in illum iras evomat, et irruat. --ferus absolute serpens dicitur. Conf. Intpp. ad Phædr. I, xii, 9, et Virg. Æn. II, 51. 269. murali ictu, qualis e muro impingitur, vel quo muri diruuntur, ut murali turbine IX, 568.

262. Torpebam emend. Burm. vid. eundem ad Virg. Æn. V, 355; Broukh. et Heyne ad Tibull. III, iv, 50. Sed conf. inf. v. 600, sup. v. 136. et ad II, 29; tanti emend. Withof. 265. urguentia scripti et R. 2. Sic ubique in Col. aliisque cod. scribi monent Drak. et, quem laudat, Pier. ad. Virg. Æn. V, 202. Vulgg. ingentia.

Tum fractus demum vires: nec jam amplius ægra 270 Consuetum ad nisus spina præstante rigorem, Et solitum in nubes tolli caput, acrius instat. Jamque alvo penitus demersa falarica sedit, Et geminum volucres lumen rapuere sagittæ:

270, 271. spina ægra, vulnerata.

270. jam scripti et priscæ edd. Hæc vox primum in ed. Marsi omissa est operarum vitio, quod alii temere servarunt. Wollius autem, ut metro consuleret, enim intexuit; non amplius conj. Voss. ad marg. ed. Junt. Ceterum verba nec jam amplius bis sumenda, et tam ad præstante, quam ad instat referenda, vel nec jam amplius, ægra (hoc est ægre, nisi ipsa hæc vox substituenda) distinguendum, vel denique vers. 272, instat scilicet se, scribendum videtur, ut ita certe iram prodiderit serpens, quum vires eum ad altius se a terra tollendum deficerent. Conf. v. 275, et not. ad I, 539. Hac conj. admissa, verba nec jam... caput etiam parenthesi includere possis, quod, lectione non mutata, perperam fecit Dausq. Quum hæc jam scripsissem, video Cel. quoque Ernesti in alteram, a me propositam, rationem incidisse, eique legendum videri: nec jam amplius, ægre... caput, acrius instat. 271. rigorem, non vigorem, scripti cum R. 3, et Parm. 272. Ut solito in n. tollit perperam edidit Wolfius, quem tamen secuti sunt Colin. D. Heins. Dausq. et Cell. qui posterior meliora, quæ noverat, non restituit, etsi vix serpentem illum tam saucium fuisse ballistis putat, quam hunc locam.

Jam patulis vasto sub vulnere faucibus aer 275 Tabificam exspirat saniem: spes ultima jamque Ingenti cauda, et jaculis, et pondere conti Hæret humi, lassoque tamen minitatur hiatu;

275. aer, halitus pestilens. 277. pondere conti, gravibus contis, vid. ad II, 246. [“ad II, 246”: in V.L.]

275. atrum nonnulli pro aer. 276. spes ultima c. Tell. cum edd. recentt. forte et Col. ac Put. quorum certe lectionem h.l. silentio prætermiserunt viri docti. Hoc recepi cum Lefeb. et Cl. Ernesti, qui et Ingentis caudæ ex ed. R. 3, et Med. reposuere, quæ ratio durior videtur, quam si ita exponas verba: cauda, spes ultima, in qua extremam posuerat spem, ingenti serpenti (quæ forte vox non supplenda est, sed substituenda) hæret humi. Vulgo specus ultima, post quæ verba colon ponunt, et de specu (hiatu) vulneris cogitant, coll. Virg. Æn. IX, 700. Utrumque displicuit Barth. Adv. I, 13, et Drak., qui post saniem distinguunt, et specum ultimam putant esse imum ventrem. Ille frustra provocat ad Virg. l.c. hic ad Phædr. IV, v, 10 (ubi vid. Burm.) ad Prudent. hym. VII, Cathemer. 115, et Avien. descr. orb. v. 791. Sed tum quoque Ingens ac cauda, vel Ingenti serpenti ac cauda rescribendum videtur; ultima specula conj. Dausq. pars ultima, vel spira ultima jamque Ingentis caudæ jaculis N. Heins. Mox pondere contis Barth. ut pondere saxa ingentia ballistis expulsa intelligantur, quoniam conti cuspide, non pondere noceant. Sed copula certe sic repetenda erat, et vid. not. 278. lassoque scripti et priscæ edd. laxoque Marsus, et deinde alii; lapsoque e R. 2, recepit Lefeb. qui graphice ita caput humi repens exprimi arbitratur; conf. Heins. ad Virg. Æn. IX, 436.

Donec tormentis stridens, magnoque fragore Discussit trabs acta caput, longoque resolvens 280 Aggere se ripæ, tandem exhalavit in auras Liventem nebulam fugientis ab ore veneni.

280. trabs, hasta, ap. Stat. Th. V, 566; IX, 124; Virg. Æn. XII, 294, sed h.l. falarica; conf. ad v. 215, et Virg. Æn. IX, 705 sq. 281. Aggere ripæ, ut apud Virg. Æn. VII, 106, et Val. Fl. VI, 149. 282. Liventem, nigram, vel propr. subfusci coloris, vid. Ind.

282. Lucentem Med.

«Erupit tristi fluvio mugitus et imis Murmura fusa vadis; subitoque et lucus, et antrum, Et resonæ silvis ulularunt flebile ripæ. 285 Heu quantis luimus mox tristia prælia damnis! Quantaque supplicia et quales exhausimus iras! Nec tacuere pii vates, famulumque sororum Naiadum, tepida quas Bagrada nutrit in unda, Nos violasse manu seris monuere periclis. 290

283. Propter occisum serpentem, qui genius loci, vel Nympharum certe famulus erat, (de quo vid. Heyne ad Virg. Æn. V, 84 et 95; Burm. ad Val. Fl. I, 303; IV, 520 et sup. ad II, 584 sq.) Romani multa subiisse mala finguntur, ut Cadmus ap. Ovid. Met. III, 31 seq. 95 seq. quod jam observavit Drak. qui etiam contulit Stat. Th. V, 511 sq. 578 sq. et Flor. II, 2, ubi quasi in vindictam Africæ nata serpens dicitur. 285. Conf. ad V, 542. --ulularunt ut ap. Virg. Æn. II, 488, ubi vid. Heyne; conf. tamen ad V, 542. 287. exhausimus iras, pœnas luimus. 288. pii vates ut ap. Virg. Æn. VI, 662. Hi nimis diu tacuerant.

283. Erumpit tacite refinxit Lefeb. et minus recte, quoniam ulularunt mox sequitur. 289. trepida Col. repug. Drak. qui undam docet tepidam dici propter ardorem solis, qui in Africa ferventissimus sit, ut Nilum tepentem Prop. II, xxiv, 3, et Martial. XI, 12; cf. sup v. 140. --Bragada vulgo scribitur; vid. ad v. 141. Mox Non violasse scripti, ut inf. v. 399, 400, et ap. Virg. Æn. VI, 620. Ita N. Heins.

«Hæc tunc hasta decus nobis pretiumque secundi Vulneris a vestro, Serrane, tributa parente, Princeps quæ sacro bibit e serpente cruorem.»

291, 292. Cf. v. 62 et 138 sq. --Vulneris secundi, conf. sup. v. 263. --vestro, tuo, ut nostra pro mea v. 481; Drak. 293. bibit cruorem vid. ad V, 274.

Jamdudum vultus lacrimis atque ora rigabat Serranus, medioque viri sermone profatur: 295 «Huic si vita duci nostrum durasset in ævum, Non Trebia infaustas superasset sanguine ripas, Nec, Trasymene, tuus premeret tot nomina gurges.»

298. nomina cf. ad IV, 729.

Tum senior, «Magnas, inquit, de sanguine pœnas Percepit Tyrio, et præsumta piacula mortis. 300

299 sq. De rebus, prospere a Regulo in Africa gestis, ubi Pœnos ubivis premebat, et dura iis imperabat, vid. Polyb. I, 26... 31; et Flor. II, 2; vid. infra v. 672 sq. 300. Percepit, cepit, petiit, sumsit, vel habuit pœnas magnas a Pœnis. --præsumta piacula mortis ultus est mortem suam, edita prius magna hostium strage. Cfr. V, 213.

299. Tum, non Tunc, Tell. et Benes. quod recepi cum Lefeb. etsi tunc idem valere putant ap. Liv. XXII, 29, pr. Stat. Th. I, 497; Claud. Cons. Hon. III, 33, et aliis locis, ubi tamen libri variant, vel errori tam proclivi eadem forte medicina adhibenda est; conf. ad v. 600 et al. 300. Percepit, non Præcepit, quatuor scripti cum R. 3, et Med. prob. N. Heins. quia præsumta p. sequitur, ne poeta bis idem dicat: quæ tamen ratio in Silio minus me movet, quam librorum auctoritas.

Nam defecta viris et opes adtrita, supinas Africa tendebat palmas, quum sidere diro Misit Agenoreis ductorem animosa Therapne.

301. defecta viris et opes adtrita, inops copiarum et pecuniæ. --supinas tendebat palmas, supplex pacem petebat. 302. De Xanthippo ejusque cum Regulo pugna cf. Polyb. I, 32... 34; Flor. II, 2; Eutrop. II, 11... 14; Appian. Punic. c. 3, 4; Frontin. Stratag. II, ii, 2, et iii, 10; Cic. Off. III, 26 sq. --diro sidere, fato, ut apud Prop. I, 6, extr. et Ovid. Trist. V, x, 45. Nota est veterum superstitio de vi siderum, et res futuras ex iis computandi consuetudo. Vid. Jani ad Hor. Od. I, 11. 303. ductorem, Xanthippum. Cf. II, 305, 433. --Agenoreis, vid. ad I, 15. --Therapne urbs Laconicæ prope Spartam, in sinistra Eurotæ ripa, Xanthippi patria; h.l. pro ipsa Laconica.

303. Theramne priscæ edd. ut apud Plin. IV, 5: Θεράμναι ap. Steph. Byz. p. 303. Sed Θεράπνη dicitur et Θεράπναι Suidæ, Pausan. Lacon. 14 et 20; Pind. Isthm. I, 43; Melæ II, 3; Statio et aliis; conf. Meurs. Miscell. Lacon. IV, 12, et Cl. Scheller in Lex. lat. cui Theramne vitiosa videtur pronuntiatio, ut ὄμμα ab ὄπτομαι, τέτυμμαι a τέτυφα, etc. Secunda corripitur quidem VIII, 412, et XIII, 43; sed passim quoque producitur; vid. ad IV, 776; Heins. ad Ovid. Met. XIII, 430; Salmas. Exerc. Plin. p. 33, et Voss. art. gram. II, 12.

Nulla viro species, decorisque et frontis egenum Corpus; in exiguis vigor (admirabile) membris 305 Vividus, et nisu magnos qui vinceret artus.

304. Cf. III, 232 sq. --decus et frons, dignitas corporis et oris.

305. in, non at, scripti et R. 2. Vulgo male post membris punctum, et post artus comma ponitur.

Jam Martem regere, atque astus adjungere ferro, Et duris facilem per inhospita ducere vitam, Haud isti, quem nunc penes est sollertia belli, Cederet Hannibali. Vellem hunc, o tristia nobis 310 Taygeta, hunc unum non durassetis opacis Eurotæ ripis! Vidissem mœnia flammis Phœnissa eruere; aut certe non horrida fata Flevissem ducis, et nulla quos morte nec igni Exutos servans portabo in Tartara luctus. 315

307... 310. Præterea ne Hannibali quidem cederet regere Martem, h.e. in Marte, bello regendo, administrando, in arte ducis (ut fere ap. Virg. Ge. II, 99, et sup. V, 352 sq., 552 seq. ubi vid. not.)--atque astus adjungere ferro, in locandis insidiis, et per inhospita loca (ut IV, 753) vitam ducere facilem duris, h.e. induratis ad bellum et laborem. Vid. ad I, 558. Nam Spartani frigida Eurotæ aqua et exercitationibus, in ripa ejus institutis, in pueritia durari solebant. Vid. mox v. 311, et sup. IV, 362 sq. quibus locis conf. omnino similia Virg. Æn. IX, 603 sq., et Val. Fl. VI, 336, ubi vid. Intpp. Hinc duri Spartiatæ dicuntur Cic. Tusc. I, 43. --In Annal. litter. Gœtting. ann. 1790, p. 797, v. 308 ita explicatur: vitam facilem, hoc est, sine molestiarum sensu, ducere in rebus duris. 311. Taygeta, vid. ad IV, 361. Si hic unus Spartanus haud fuisset, non flevissem ducis fata et luctus, (vid. ad v. 179 in V.L.) quos servans portabo in Tartara, exutos, depulsos, nulla etc. igni, rogo: nisi ad Carthaginis excidium referre malis, coll. v. 85, 86. Tum nulla morte exponerem, nullius, nec Hannibalis quidem, morte. [“IV, 361” recte IV, 363]

307. Martem regere Col. cum ed. Basil. Wolfii et aliis recentt., h.e. ducem esse, bello præesse, ut, quod Drak. monet, bella regere VII, 47, et disciplinam r. ap. Suet. Cæs. c. 48, et Aug. c. 24. Add. Cæs. B. G. VI, 16; ubi Mars bella regit. Martem ciere Oxon. et Put. cum priscis edd. quod defendit Gronov. Obss. IV, 6; nec inprobat N. Heins. si cire scribatur, verbo antiquo, unde concire, excire, etc. ne versus laboret. Idem tamen conj. Martem tegere, vel occulere, quod langet, quoniam de insidiis in altero hemistichio agitur. 308. durus ducere vitam ex edit. Parm. et Med. recepere Draken. et Lefeb. suadente N. Heins. cf. Horat. Sat. I, iv, 8. Ipse suspicabar aliquando legendum esse, Et doctus, vel docilis, ut III, 233; IV, 8; XIII, 120. Sed nunc re adcuratius perpensa vix dubito, quin vera lectio sit duris, quam ex scriptis et plerisque edd. revocavi, sublata interpunctione majori post vitam, quæ displicuit etiam Lefeb. qui tamen τό durus præferendum putat. 309. ipsi malebat N. Heins. inmemor eorum, quæ ad Virg. Æn. VII, 110, notaverat. 313. Quotquot libri sunt noti, habent mœnia f. Phœnissæ ruere scil. urbis, vel Didonis, quæ utraque ratio dura est. Hinc sine ulla literarum mutatione scripsi mœnia f. Phœnissa eruere, scilicet ducem, vel Regulum vidissem. Audacior est emendatio N. Heins. Phœnissæ aut ruere, nec quidquam proficit. 314. at nulla nunc morte conj. Burm. prob. Draken. et Ill. Ernesti, qui tamen, etsi in sensu non valde hæret, verba seq. non valde probat, quibus in omni Silio nulla alia duriora et magis absona exstent; ducis: at, nulla quos m. n. i. Exutus, servans, etc. refinxit Lefeb. ut exutus sit pro exuar. Ita solus hunc locum intellexisse videtur sibi, non mihi, nec facile aliis. Sed τό Exutus arridere potest, et mihi quoque in mentem venit: non flevissem fata d. et luctus, quos servans portabo in Tartara, exutus, liberatus ab iis, (conf. I, 86) nulla m. n. i. vid. not.

«Consertæ campis acies, multusque per arva Fervebat Mavors, nec mens erat ulla sine ira. Hic inter medios memorandis Regulus ausis Laxabat ferro campum, inque pericla ruebat, Nec repetenda dabat letali vulnera dextra. 320

317. ira, virtus et audacia pugnantium. 320. Non repetenda; nam mortifera erant, quæ primo ictu infligebantur.

318. Hinc dedit Nicander, quem secuti sunt alii; Hic iter in medios Marsus prob. Dausq. Hic Nomadum in medios memorandi R. ausi tentabat N. Heins. 319. Vulgo Laxabat ferro, campoque pericla ruebat, quod Cell. et alii activo sensu accipiunt, prosternebat, dimovebat pericula; conf. not. ad V, 392; Laxabat f. campumque pericla ruebat Colon. campum ac pericla Oxon. campo ac pericla Put. Hinc laxabat f. campum (ut sup. V, 174 et 269, ubi vid. not.) ac per tela ruebat corrig. N. Heins. et campum ac per iniqua r. Gronov. Obss. IV. Hoc recepit et exemplis illustravit Drak.; illud vero, quod ad ductum literarum propius adcedit, Lefeb. Ego levissima mutatione lectionem cod. antiquiss. restitui, quoniam omnes libri, tam scripti quam inpressi, in pericla conspirant, et campu inque facillimo lapsu in campumque mutari potuit.

Sic ubi nigrantem torquens stridentibus austris Portat turbo globum, piceaque e nube ruinam Pendentem terris pariter pontoque minatur, Omnis et agricola, et nemoroso vertice pastor, Et pelago trepidat subductis navita velis. 325

321. Egregia et ornatissima comparatio acerrimi ac furentis impetus, quo Regulus hostes prosternit, cum turbine ac tempestate, quæ terris ruinam minatur. Quæ de terrore, hominibus incusso, v. 324, 325, adjiciuntur, ad ornatum imaginis, et simul ad formidinem hostium spectant. Similis fere est locus Virg. Æ. X, 803 sq. 321, 322. globum nigrantem, nubes glomeratas et nigrantes, vel globum flammarum. --ruinam, vid. ad I, 251. 323. Pendentem, inpendentem, ingruentem, ut V, 191, vel, ut nubila pendent dixit Virg. Ge. I, 214. 325. subductis, contractis.

«At fraudem nectens, socios ubi concava saxa Claudebant, vertit subito certamine Graius, Et dat terga celer ficta formidine ductor.

326. fraudem insidiarum nectens. Cf. ad III, 234. [“III, 234” recte III, 232] --concava saxa, ut v. 337, saxosæ latebræ, rupes, insidiarum locus. 327. subito certamine, ὁρμῇ, Graius, Xanthippus, vertit se eo; non socios, vel terga, quod Drak. putabat. Vid. ad I, 539.

326. innectens putabat N. Heins. Nescio cui bono? conf. not. ad III, 233. 327, 328. Ita locum fœde corruptum ex c. Col. restituit N. Heins. et jam ante eum Modius, nisi quod hic gyros et facta pro Graius et ficta ibi scriptum testatur et gyros probat; vetice pro vertit Put. utre subito certamina gratos Oxon. vertit s. certamine gyros Parm. Vertice claudebant s. certamine gratos Med. Ita quoque Marsus et Mart. Herbip., nisi quod gyros pro grates habent. Nicander, novo versu interjecto, hæc Silio obtrudit: Claudebant linquens, subito in c. gyris Vertit equum simulatque fugam graviora ruina, Et d. t. c. ficta f. d. Omnia hæc fideliter expressere Ald. Gryph. Nut. Wolf. (qui v. 328 perperam omisit) Colin. Dausq. et alii, præterquam quod omnes, excepto Aldo, graviore pro graviora, et Colin. Dausq. aliique victa pro ficta substituerunt. Ceterum vertit s. certamina Graius emend. Barth. Adv. I, 13, et Condebant pro Claudebant Burm. At f. n. socios, ubi c. s. Claudebant, vertit, etc. melius forte distingui posse putabat Drak. h.e. vertit socios, ubi saxa claudebant, h.e. desinebant, ut ap. Gell. I, 7, ubi vid. Intpp. Claudere, includere et excludere pro finire passim occurrunt, v.c. XIII, 686, ubi Drak. laudat XV, 655; Ovid. Fast. III, 384; Prop. II, 12, extr. (ubi vid. Passerat.) Stat. Silv. II, Præf. et Gronov. ad Senec. Epist. XII. Sed confer not.

Haud secus ac stabulis procurans otia, pastor In foveam parco tectam velamine frondis 330 Ducit nocte lupos positæ balatibus agnæ.

329 sqq. Præclara comparatio, in qua poeta, quantum memini, nihil debet Maroni. De prisco luporum, fovea virgultis tecta, et balatibus agnæ in ea positæ et adligatæ, capiendorum modo, vid. Dausq. et Drak. ad hunc locum et Steph. ad Saxon. Gramm. Hist. Dan. II, p. 21. Loca class. sunt Polluc. V, 81; Oppian. Cyneg. IV, 210 sq., et Claud. laud. Stil. III, 340 sq. ubi vid. Barth.

329. et stabulis Oxon. Put. R. 3, a stabulis Parm. stabilis quædam edd. recentt.

«Abripuit traxitque virum fax mentis honestæ Gloria, et incerti fallax fiducia Martis. Non socios comitumve manus, non arma sequentum Respicere; insano pugnæ tendebat amore 335 Jam solus, nubes subito quum densa Laconum Saxosis latebris intento ad prælia circum Funditur, et Pœna insurgit vis sæva virorum.

332. Abripuit, ut V, 229, Abreptus... cædum... amore. --fax, incitamentum, mentis honestæ Gloria, quæ urere etiam poetis dicitur. Vid. Burm. ad Val. Fl. I, 76. 335. tendebat, sc. cursum, seu gressus, ut VIII, 37, 242, nisi malis contendebat, pugnabat, vel repugnabat, de quo vid. Davis. ad Cic. Fin. II, 5, et Gron. ad Liv. XXIII. 336. nubes, vid. ad I, 311, et II, 433. 338. vis sæva virorum, cf. ad I, 2, et IV, 599.

335. Majorem interpunct. post amore in edd. vulgg. excepta Parm., positam sustulit N. Heins. 336. solis Oxon. soli corrig. Barth. Adv. I, 13; condensa Put. 337. intento Col. et Parm. conf. Heins. ad Claud. laud. Stil. I, 256; intentæ Oxon. R. 3, Med. intende Put. intendens prælia primus interpolavit Marsus, quem secuti sunt alii; intenta ex emend. Barth. recepit Cell. 338. Pœna, h.e. Pœnica, seu Punica, Colon. quod probaverat N. Heins. ad Claud. l.c. qui tamen in not. ad h.l. prætulit conject. Barthii Pœnûm virorum, adsentiente Drak. pene Parm. pœnæ i. jus et pena v. Oxon. Vulgo pœnæ; spreta pro sæva volebat Barth. et cæca N. Heins. de quo voc. vid. sup. ad v. 7; atque uni pro et Pœna legendum putabat Withof.

O diram Latio lucem, fastisque notandam! Dedecus o, Gradive, tuum! tibi dextera et urbi 340 Nata tuæ, tristi damnatur sorte catenæ. Haud unquam absistam gemitu: te, Regule, vidit Sidonius carcer! tuque huic sat magna triumpho Visa es, Carthago, Superis! quæ pœna sequetur Digna satis tali pollutos Marte Laconas? 345

339. fastis notandam, tanquum infelicem et atram, ut Alliensis dies erat. 340. Dedecus, vid. ad v. 84 et 402. --dextra Nata tibi, Marti, et urbi tuæ, Romæ ejusque defensioni. Cf. ad III, 335, in V.L. 343. magna, digna. 345. tali Marte, pugna tam turpi, propter insidias et captivitatem tanti viri, unde et dedecus, etc. v. 340.

339. notandum Dedecus Ox. et R. 3. 342. ten’ et mox tune huic conj. N. Heins. Eodem suadente Drak. interrogandi, sed Lefeb. non male exclamandi notam post carcer et Superis posuit.

«At nova Elissæi jurato fœdera Patres Consultant mandare duci, pacisque sequestrem Mittere, poscentes vinctam inter prælia pubem, Captivamque manum ductore rependere nostro.

346. Nota sed splendide ornata narratio de Regulo, qui a Pœnis et Xanthippo ex insidiis captus, Romamque aliquot annis post de pace, et, si ea rejiceretur, de captivis commutandis missus, utriusque abnuendi auctor senatui fuit, et ad gravissimum supplicium redire maluit, quam fidem hostibus jurejurando factam fallere. Cf. Hor. Od. III, v, 12... 56 (ubi vid. Jani.); Cic. Offic. I, 13; III, 27 extr. (quem locum poeta manifeste secutus est, judice Ernesti), 28 seq.; Dionys. Fragm. Urs. 149 (ubi v. Fabric.) quosque laudavi ad v. 301, et in Commentat. Argumento subjuncta, ubi de Polybii silentio disserui. --Elissæi Patres, vid. ad I, 81. --fœdera, pacis conditiones. 347. pacis sequester, arbiter et medius, quem nunc barbare mediatorem vocant, per quem conciliatur pax; Drak. Conf. Pric. ad Appul. Met. IX, p. 187; Ernesti clav. Cic. Heyne ad Virg. Æneid. XI, 133, et inpr. Heins. ad Ovid. Fast. I, 287. 349. rependere, commutare Pœnos captivos cum Regulo, ut ap. Ovid. Met. V, 15, et Val. Fl. VI, 560. --Auro rependere, h.e. auro penso redimere, magis proprie dixit Hor. l.c. v. 25.

346. Vulgg. Elisæi et pessime Elisei; vid. ad I, 81. 348. vinctam Col. quod ex v. 343 firmant N. Heins. et Drak. Vulgatum victam servavit Lefeb. quia captivam sequitur. Parum interest. Vulgarem lect. victam Withof. quoque retinendam censebat, ne bis idem dicatur, (sequitur enim vinctam) et quoniam inter prælia non vinciantur homines, sed vincantur. At dura oratio est, inter prælia vinci, nec tautologiæ a Silii ingenio alienæ. 349. Forte leg. rectore, quoniam duci modo præcessit; conf. v. 368 et 370.

«Nec mora; jam stabat primis in litoris undis 350 Navali propulsa ratis; jam nautica pubes Aut silvis stringunt remos, aut abiete secta Transtra novant: his intortos aptare rudentes; His studium erecto componere carbasa malo.

350. Locus class. de navi paranda, et singula ornate expressa. Sed his aliisque ejusmodi minutiis Marus, loquax senex, et poeta nimis, nec satis opportuno tempore ac loco, inmorantur. 352. stringunt remos, aut Transtra novant, ut ap. Virg. Æn. I, 552, et V, 752 sq. 353. intortos Æn. IV, 575. 354. componere carbasa, vela suspendere et aptare, erecto malo; nam is deponebatur olim, navibus et ad litus adpulsis, et finito cursu subductis. Cf. Virg. Æn. V, 487, 829; Hom. Iliad. α, 480, quosque Drak. citavit, Hom. Odyss. δ, 577, 780; θ, 52, et Scheffersus de Militia navali II, 5.

Unca locant prora curvati pondera ferri. 355 Ante omnes doctus pelagi, rectorque carinæ Puppim aptat clavumque Cothon: micat æreus alta Fulgor aqua trifidi splendentis in æquore rostri.

355. Ancoram collocant in prora. Conf. Virg. Æneid. I, 169. Sed juncta epitheta unca et curvati sunt luxuriantis ingenii. 357. Cothon, gubernatoris nomen, quod jam Mars. vidit, a parva ins. et portu Carthaginis ductum. Vid. Strab. XVII, p. 1189; Serv. et Heyne ad Virg. Æn. I, 427. 358. trifidi nostri, ut ære tridenti ap. Val. Fl. I, 688, (ubi vid. Burm.) et rostris tridentibus ap. Virg. Æn. V, 143, ubi vid. Intpp. Cf. Scheffer. l.l.

358. trifido in æquore, h.e. trifidi rostri reddente imaginem, malebat N. Heins. coll. I, 86. Idem v. 360, conj. Durum ad tempus. Serum ad tempus suspic. Ill. Ernesti. Sed vulgata doctior est et aptior.

Tela simul variamque ferunt contra aspera ponti Rerum ad tempus opem: mediæ stat margine puppis, 360 Qui voce alternos nautarum temperet ictus, Et remis dictet sonitum, pariterque relatis Ad numerum plaudat resonantia cærula tonsis.

359. Tela, vid. ad II, 576. --variamque Rerum opem, h.e. varias res, alimenta cum funibus aliisque rebus et instrumentis navalibus adferunt, quæ ad vim tempestatis sustinendam ad tempus sufficere possint. 360. Locus class. et ornatissimus de hortatore remigum, qui in media navi stat, et Græcis κελευστὴς dicitur, quoniam celeusma canit, quo efficit, ut nautæ remis æqualiter, et nunc fortius, nunc remissius, mare plaudant, ut Orpheus, monente Drak. ap. Val. Fl. I, 471, et Apollon. I, 540. Commentarii instar sint excitata jam ab aliis verba Polyb. I, 21: καθίσαντες ἐπὶ τῶν εἰρεσιῶν τοὺς ἄνδρας. ΜΕΣΟΝ δ᾽ ἐν αὐτοῖς στήσαντες τὸν κελευστήν, ἅμα πάντας ἀναπίπτειν, ἐφ᾽ αὑτοὺς ἄγοντας τὰς χεῖρας, καὶ πάλιν, προνεύειν ἐξωθοῦντας ταύτας συνείθιζον, ἄρχεσθαι τε καὶ λήγειν τῶν κινήσεων πρὸς τὰ τοῦ κελευστοῦ παραγγέλματα. Cf. XI, 490 sq.; Cerda ad Virg. Æn. III, 128; VIII, 90; Voss. et Burm. ad Valer. Fl. I, 186, et Scheffer. Milit. nav. III, 1, et IV, 7, ubi putat. h.l. non de hortatore, sed de symphoniaco agi, illumque ore ac simpl. voce, hunc cantu et musicis plerumque instrumentis remigum ictus temperasse, quod discrimen in dubium vocat Drak. qui præterea portisculum, h.e. malleum, vel perticam, ab hortatore adhibitum fuisse, cum Gronov. Obss. IV, 26, docet contra D. Heins. qui ipsum pausarium, vel celeusten, portisculum vocari contendebat cum Nonio II, 637, vet. Onomast. Scalig. Casaub. et aliis. 362. relatis, reductis. 363. Ad numerum, vid. ad III, 348. --plaudat, ut pulsare, ferire, verberare; ὑπ᾽ Ὀρφῆος κιθάρῃ πέπληγον ἐρετμοῖς Πόντου λάβρον ὕδωρ, Apollon. I. πολιὴν ἅλα τύπτον ἐρετμοῖς, Hom. Odyss. I, 180. Sed vid. V.L.

363. Suspicor, Ad numerum ut plaudant (scilicet remi) legendum esse, vel aliud mendum irrepsisse in contextum. Nam κελευστὴς ipse non remigat.

«Postquam confectum nautis opus, horaque cursus, Atque armata ratis, ventoque dedere profundum, 365 Omnis turba ruit, matres, puerique, senesque.

365. armata, armis, vel instrumentis nauticis instructa; Drak. qui laudat Casaub. ad Athen, Deipnos. V, 9; conf. Virg. Æn. IV, 299, Cæs. B. G. V, 1.

365. ventoque scripti cum Med. et, teste Lefeb., R. 1 ac 2, prob. N. Heins. ut dedere ad nautas spectet. Sed nautæ vela et navem, non mare dant ventis. Hinc loco non movenda videtur vulgata lectio ventique dedere p. scilicet placatum, vel iter per mare; conf. Virg. Æn. III, 69, 70. Vulgata servanda etiam videbatur Withofio, qui tamen, coll. v. 528. et Pac. Paneg. c. 33, malebat ventique dedere profundo, scilicet nos, vel ratem.

Per medios cœtus trahit atque inimica per ora Spectandum Fortuna ducem: fert lumina contra Pacatus frontem; qualis quum litora primum Adtigit adpulsa rector Sidonia classe. 370 Adcessi comes haud ipso renuente, ratique Inpositus mæstis socium me casibus addo.

367. Poetica ratio pro vulgari: Regulus tristi sorte ac fato, vel simpl. infelix Regulus per medios hostes habitu captivi ductus est. Nam Fortunæ tribuitur quidquid vel prosperi, vel adversi hominibus contingit. Cf. V.L. 368. En invictam animi constantiam indolemque generosam Reguli, quæ animum subita admiratione ferit. Non minus tranquilla ac serena fronte captivus hostes contra adspicit oculosque circumfert, quam quum primam Romanorum classem in Africam adpelleret. Cf. v. 429 sq. 372. socium me addo, ut apud Virg. Ecl. VI, 20, et Æn. II, 339.

368. Pro Fortuna, cujus voc. nec causam nec ornatum intelligebat, importuna scilicet turba conj. Ill. Ernesti, cui tamen succurrebant verba Livii in simili re Epit. XVIII: Quærente Fortuna, ut magnum utriusque casus exemplum in Regulo proderetur, etc. Conf. not.

Inluviem, atque inopes mensas, durumque cubile, Et certare malis urgentibus, hoste putabat Devicto majus; nec tam fugisse cavendo 375 Adversa egregium, quam perdomuisse ferendo. Spes tamen una mihi, (quanquam bene cognita et olim Atrox illa fides) urbem, murosque, domumque Tangere si miseris licuisset, corda moveri Posse viri, et vestro certe mitescere fletu. 380

373... 376. Quam præclare! Comparant Lucan. IX, 390 sq., et Sen. Theb. 190 sq. Plura aptioraque loca quilibet facile in poetarum lectione sibi notabit. --Inluviem, sordes captivi, vel navis et nautarum. 374, 375. hoste... majus, gloriosius, quam hostes vincere. 378. Atrox, inmutabilis, inflexibilis, constans, ut a. virtus XII, 369, et a. animus Catonis ap. Hor. Od. II, i, 24, ubi vid. Jani. Cf. sup. ad I, 58. 380. fletu vestro, conjugis et duorum filiorum.

374. putabat, scilicet Regulus, non putabam, Col. et Oxon. 380. viri, non viro, iidem codd. quod suadente N. Heins recepi, quia viro subsequitur, etsi duci, vel patri legendum crediderim.

Claudebam sub corde metus, lacrimasque putabam Esse viro, et nostræ similem inter tristia mentem, Quum tandem patriæ Tiberino adlabimur amni. Servabam vultus ducis ac prodentia sensum Lumina, et obtutu perstabam intentus eodem. 385

384. Servabam et perstabam, ut III, 380. --prodentia sensum Lumina, nam oculi nimis arguti, quemadmodum animo adfecti simus, loquuntur, et vultus indicat mores, ut cum Drak. utar verbis Cic. Leg. I, 9.

383. patrio Put. patrio Tiberini a. a. conj. N. Heins. 384. ac, non et, scripti.

Si qua fides, unum, puer, inter mille labores, Unum etiam in patria, sævaque in Agenoris urbe, Atque unum vidi pœnæ quoque tempore vultum. Obvia captivo cunctis simul urbibus ibat Ausonia, et, campum turba vincente, propinqui 390 Inplentur colles; strepit altis Albula ripis.

386. Si qua fides mihi est. --unum, eundem. --puer, Serrane. Cf. ad III, 608, et IV, 454. --labores, ærumnas, ut πόνος, μόχθος, κόπος. 387. Agenoris urbe, vid. ad I, 15. 388. pœnæ, de qua vid. v. 539 sq. 390. campum turba vincente, quum turba major esset, quam ut campi eam capere possent. 391. Albula, priscum Tiberis nomen, de quo vid. Virg. Æn. VIII, 330 seq.; Liv. I, 3; Ovid. Fast. II, 389; V, 646. --strepit Albula h.e. turba hominum in ejus ripis. Cf. Virg. Æn. VI, 709.

389. junctis, h.e. vicinis, corrig. N. Heins.

«Ipsi Pœnorum proceres, inmitia corda, Ad patrios certant cultus revocare, togæque Addebatur honos. Stetit, inlacrimante Senatu Et matrum turba, juvenumque dolore profuso, 395 Inter tot gemitus inmobilis: aggere consul Tendebat dextram, et patria vestigia primus Ponentem terra obcursu celebrabat amico.

393. Ultro ei obferebant patrios cultus, vestitum Romanum, quem respuit. Conf. v. 407. --togæ honos, toga honorifica, insigne honoris, sc. prætexta, habitus magistratuum. Cf. ad IV, 755. 394. Addebatur ad patrios cultus, vel dabatur. Vid. ad III, 350, in V.L. Possis etiam τό togæ in tertio casu adcipere, ut honos sit limbus purpureus, qui honoris causa togæ albæ magistratuum prætexitur. 396. aggere, ex ripa. 398. celebrabat, honorabat, occursu amico amplecti eum cupiens.

394. Addebatur scripti cum Med. Ald. Gryph. Nut. Vulg. lect. Abdebatur perperam tuetur, et patrios cultus de Punico vestitu, vel tunica accipit Dausq.

Conlegit gressum; monitusque recedere consul, Nec summum violare decus: cingente superba 400 Pœnorum turba, captivoque agmine septus Ibat, et invidiam cælo Divisque ferebat.

399. Conlegit gressum ut VII, 695, h.e. contraxit, revocavit, retulit, reduxit sc. Regulus, ut c. hastas et contra protendere dixit Tac. Ann. II, 21. --se colligere h.e. recipere, inf. X, 390. Cf. ad IV, 391, in V. Lect. 400. violare contactu et amplexu captivi. --summum decus, consulis Rom. majestatem. Conf. ad v. 412 et 460. 402. invidiam cælo Divisque ferebat, adferebat concitabat, ob tantas inmeritasque calamitates tam fidi et præclari viri. Cf. ad v. 84.

«Ecce trahens geminum natorum Marcia pignus, Infelix nimia magni virtute mariti, Squalentem crinem et tristis lacerabat amictus. 405 Agnoscisne diem? an teneris non hæsit in annis? Atque ea postquam habitu juxta et velamine Pœno Deformem adspexit, fusis ululatibus ægra Labitur, et gelidos mortis color occupat artus.

403. Marcia, Reguli conjux. 406. Agnoscisne, num reminisceris, Serrane?--hæsit in animo, seu memoria. 408, 409. Deliquium animi patitur.

403. Marcia, non Martia, Col. ut in antt. hujus gentis denariis et lapidibus; cf. ad v. 576, et XIII, 700, quosque Drak. laudat, Sigon. ad Liv. I, 32, et Broukh. ad Prop. III, i, 52, et ad Tibull. III, vi, 58. 405. tristes ex Colon. auctore N. Heins. recepere Drak. et Lefeb. Ego priscam servavi scripturam, quæ in c. Agripp. passim quoque obvia est.

Si qua Deis pietas, tales, Carthago, videre 410 Dent tibi Sidonias matres! Me voce quieta Adfatus, jubet et vestros et conjugis una Arcere amplexus: patet inpenetrabilis ille Luctibus, et nunquam submissus colla dolori.»

410. Præclare in laudem Marciæ. --Si qua Deis pietas, miseratio, vel potius amor pietatis. Cf. Virg. Æn. II, 536; V, 688. 411. voce quieta, quietus et inperturbatus. 412. Nam Romanus civis esse desierat, adeoque et jura connubiorum patriæque potestatis amiserat. Cf. Hor. Od. III, 5, 41 sq. ubi vid. Jani. 413. patet inpenetrabilis ille Luctibus. Cf. v. 396. --patet, aures ejus patent querelis et lamentis familiæ, sed est inpenetrabilis, invictus, insuperabilis, ut VII, 561. --Poetam de industria verbis lusisse, ut sensus sit: auribus luctum adcipit, non animo, suspicatur V.D. in Allg. Lit. Zeit. An. 1796, nº 139. 414. submissus colla dolori, eo victus; forma loquendi, ab onere, vel jugo, catenis et vinculis petita, quibus collum submittitur. Paulo altius eam repetit Drak. a more, quo devicti ante victoris pedes se sternere cogebantur, ut is colla et caput pedibus premeret; quo et adludi putat X, 216; XI, 19, et, de quo minus dubitandum, ap. Prop. I, i, 4, cujus loci diversa ratio est. Vid. ad III, 85. Doloris signum, caput demittere; Cell. Male!

413. Arceri emend. N. Heins. prob. Drak. Frustra, nec tamen absurde, quod putat Lefeb. Nam verbum jubere, quod vel tironibus notum est, si de persona, vel re, cum qua aliquid faciendum est, agitur, cum infinit. pass. plerumque jungitur; at non semper; vid. mox v. 452; Virg. Æn. V, 773; (ubi conf. Burm.) XII, 584, et al. Pro patet, quod cum inpenetrabilis connectitur, forte lego manet, vel leviori mutatione amplexus pater: inpenetrabilis ille, etc. vid. tamen not. 414. corda volebant N. Heins. Drak. Sed vid. not.

Hic alto juvenis gemitu, lacrimisque coortis, 415 «Magne parens, inquit, quo majus numine nobis Tarpeia nec in arce sedet, si jura querelis Sunt concessa piis, cur hoc matrique mihique Solamen, vel cur decus hoc, o dure, negasti, Tangere sacratos vultus, atque oscula ab ore 420 Libavisse tuo? dextram mihi prendere dextra Non licitum? leviora forent hæc vulnera quantum,

416. quo majus numine, pro, numen, quo majus. 417. sedere, ut stare et ἱστάναι, pro esse et habitare, de sedibus et domicilio deorum. Cf. ad III, 9. 420 sq. oscula Libavisse, vide Heyne ad Virg. Æn. I, 256. 422. hæc vulnera δεικτικῶς dixit. Cf. v. 67 sqq.

422. quanto maluerit N. Heins. Sed quantum quoque passim pro quanto, vel in quantum et quantopere ponitur et comparativo jungitur v.c. quantum magis, longius, inferior, etc. dixere Liv. III, 15; XLIV, 7; Flor. I, 18, et alii.

Si ferre ad Manes infixos mente daretur Amplexus, venerande, tuos? Sed vana recordor Ni, Mare, (nam primo tunc hærebamus in ævo) 425 Humana major species erat: horrida cano Vertice descendens ingentia colla tegebat Cæsaries, frontique coma squalente sedebat Terribilis decor, atque animi venerabile pondus.

423. infixos mente Amplexus, vivam æternamque eorum memoriam. 424 seq. Filius imaginem parentis, quæ ex animo fere jam effluxerat, quantum potest, memoria repetit. Egregie et ad rerum naturam apte. --Ni vana recordor, ni fallor. 426. Humana major species, vid. Heyne ad Virg. Æn. II, 592, et Exc. XIII ad Æn. I, 402. --horrida... Cæsaries, vid. numum apud Patin. num. 2, quem hoc loco exprimendum curavit Drak. 428. fronti sedebat, h.e. insidebat, vel in fronte sedebat, erat, ut ap. Ovid. Met. I, 267; II, 776. 429. Terribilis decor, confer Horat. Odar. III, v, 43, 44, et ibi Jani. Infra v. 658, truci Regulus ore, ὑπόδρα ἰδὼν, δεινὸν δερκόμενος. --animi pondus, βάρος, βαρύτης, gravitas, ut VIII, 609, et apud Statium Silvarum lib. II, iii, 65; V, iii, 246.

425. Ni, Mare Col. Tell. Mars. Mi Mare: nam Oxon. addito versu spurio, Wof. Cell. et alii. Ni male R. 3, Parm. Med. et recentt. edd. Mox forte leg. mærebamus.

Nil posthac oculis simile incidit.» Excipit inde 430 Jam Marus, atque, inhibens convellere vulnera questu, «Quid, quum præteritis invisa penatibus, inquit, Hospitia, et sedes Pœnorum intravit acerbas?

430. Excipit loquentem Reguli filium. 431. questu nimio, quo sanguis æstum concipit. --convellere, refricare. 432. Quid diceres, si vidisses eum Romæ ædes suas prætereuntem, Pœnorumque hospitia ingredientem?--434 sq. Spolia Sallentinorum, (vid. ad VIII, 573) de quibus Regulus in priore consulatu ante b. Punicum I, triumphaverat, (vid. Flor. I, 20; Eutrop. II, 9.) foribus præfixa erant; de quo Romanorum more, vid. Intpp. ad Tibull. I, i, 54, et ad Prop. III, vii, (al. ix) 26, cf. mox v. 446.

Adfixi clipei, currusque et spicula, nota Ædibus in parvis magni monimenta triumphi, 435 Pulsabant oculos: conjuxque in limine primo Clamabat, «Quo fers gressus? non Punicus hic est,

435. Ædibus in parvis, ob paupertatem Reguli, de qua vid. Val. Max. IV, iv, 6; Liv. Epit. XVIII; Colum. I, 4, et Senec. Consol. ad Helv.cap. 12. Egregie iis magnus triumphus obponitur; cf. I, 616. 436. Pulsabant oculos, (vid. ad II, 580.) tristem prioris fortunæ memoriam renovabant. --in limine primo, ut ap. Virg. Æn. II, 469; VI, 427.

434. vota Tell. quod etiam conjecerat N. Heins. probb. Drak. et Lef. Ferrem, si de templo ageretur; sed arma votiva ab h.l. aliena videntur. Malim quoque nota monimenta quam n. spicula jungere, unde distinctionem mutavi. 435. Magno duo veteres, (qui sint, nescio) teste Lef. qui id recepit coll. v. 404. Non minus ei adridet lectio ed. R. 2, magni m. triumpho. Equidem neutrum defendere ausim. 437. Pœnicus scripsit Lef.

Regule, quem fugias, carcer: vestigia nostri Casta tori, domus et patrium sine crimine servat Inviolata larem: semel hic iterumque (quid, oro, 440 Pollutum est nobis?) prolem, gratante Senatu Et patria, sum enixa tibi: tua, respice, sedes Hæc est, unde ingens humeris fulgentibus ostro Vidisti Latios consul procedere fasces, Unde ire in Martem, quo capta referre solebas, 445 Et victor mecum suspendere postibus arma.

439. Cf. Horat. Od. III, v, 41. --sine crimine, adulterio. Vid. Bentl. ad Horat. Epist. I, vii, 56. 440. quid... nobis; interruptum hoc loquendi genus, ut tota oratio, præclare convenit adfectui loquentis, quæ virtutis et pudicitiæ sibi conscia est, et, nihilo secius congressum suum a marito, quem prætereuntem cernit, vitari, quam maxime dolet. 443 sq. ingens consul, propter summum honoris fastigium.

439. en conj. N. Heins. cui et verba quid, oro... nobis non sana videbantur. Sed vid. not. 444. procedere scripti cum R. 3, Parm. Med. Marsi, Benes. et Mart. Herbip. quod suadente N. Heins. recepit Drak. qui observat, procedere proprie dici solennem consulum pompam, qua primo initi magistratus die ex ædibus in Capitolium deduci consueverint; conf. quos laudat, Claud. Cons. Hon. III, 8; Norism. de numm. Dioclet. Diss. I, 5; Cuper. ad Lactant. de mort. persecut. c. 17. et, qui inde processionibus Catholicorum Romanensium nomen inditum docent, Savaron. ad Sidon. Apoll. Epist. V, 17, et du Cange Glossar. mediæ Latin. Add. Spanh. de Pr. et Usu Num. Diss. VIII, p. 705 sqq. ed. secundæ. Similiter procedit funus ap. Terent. Andr. I, i, 100. Vulgo præcedere ut VIII, 486, ubi ad has solennes pompas non respici putat, adeoque nihil mutat Drak. 446. meritis pro mecum malebat N. Heins.

Non ego complexus, et sanctæ fœdera tædæ, Conjugiumve peto: patrios damnare penates Absiste, ac natis fas duc concedere noctem.»

447, 449. Non equidem oro, ut vincula conjunctionis, longa tua absentia quasi abrupta, iterum nectas, et cum conjuge tua denuo perpetuoque in eadem domo habites; sed id solum a te peto, ut domum tuam, a patre hereditate adceptam, non prorsus damnes, hoc est, contemnas, (vid. ad III, 331) et, si non mea, certe natorum causa, noctem vel unam in ea commoreris. Vides Marciam ad infimas preces delabi, ut Dido apud Virg. Æn. IV, 431 sq., quem locum Silius manifeste imitatus est. Sententia vss. 447... 449, contraria σεμνότητι hujus loci, et fere absurda, vel ridicula videtur Ill. Ernesti. Sed si illam eo, quo exposui, modo ceperis, non video, quid in ea displicere possit, præter verborum ambages in v. 447, 448, quæ facile aliquem ad perversum, ne dicam obscœnum, sensum poetæ obtrudendum inducere possint.

449. fas est Ox. Put. R. 3.

«Hos inter fletus, junctus vestigia Pœnis 450 Limine se clusit Tyrio, questusque reliquit. Vixdum clara dies summa lustrabat in Œta Herculei monimenta rogi, quum consul adire Adcirique jubet Libyas: tum limina templi Vidimus intrantem: quæ consultata Senatus, 455 Quasve viri voces extremum Curia mærens Audierit, placido nobis ipse edidit ore.

450. Cum Pœnis eorum ingressus est hospitium. 451. questus querentem Marciam. 452. De ortu solis ex Œta, vid. Intpp. ad Senec. Herc. fur. 133; Heyne ad Virg. Ecl. VIII, 30, et Cirin. 350. Poeta ubivis ornatus studio ardet, etiam ubi parum id desideres atque exspectes. --lustrabat, illustrabat, vel obibat. Cf. VV. DD. ad Virg. Æn. IV, vi, 607, et VII, 148. 453. Herculei monimenta rogi, vid. ad III, 43. 454. Adciri Libyas. Pœnos in curiam vocari. --limina templi, vid. ad I, 617, et Dausq. ad hunc locum qui tamen ex v. 432, 433, et 451 perperam colligit, extra urbem et senatum fuisse, Regulum cum legatis pernoctasse. 457. edidit nobis; nam Marus extra curiam fuit. --edidit ore, ut ap. Virg. Æn. VII, 194.

451. clusit Col. (teste Lefeb. duo scripti) ne improb. quidem Dausq. clusit ἀρχαϊκῶς pro clausit, ut in quibusdam codd. Stat. Th. XI, 58; Val. Fl. I, 34; Virg. Æn. I, 233; VI, 734, et al. Vulgo duxit; conf. ad II, 52. 453. adiri conj. N. Heins. vid. ad v. 413. Mox Lybias, non Lybicos, Col. vid. ad I, 189. 455. quænam consulta (h.e. consilia) Senatus emend. N. Heins. prob. Drak. quæ consultata Senatu (h.e. Senatui idque pro deliberata a Senatu) reposuit Lefeb. Sed nil forte mutandum, quoniam poetæ adjectivis, vel particip. neutrius generis pro substantt. uti amant. 456. Quasque rectius videtur.

«Intulit ut gressus, certatim voce manuque Ad solitam sedem et vestigia nota vocabant: Abnuit, antiquumque loci adspernatus honorem est. 460

459. solitam sedem, quam inter consulares tenere consueverat. --vestigia, locum, ut I, 505; conf. Cic. Or. III, 2. 460. Cf. Eutrop. II, 14, et Cic. Off. III, 27, quo teste «in senatum venit, mandata exposuit, sententiam ne diceret, recusavit: quamdiu jurejurando hostium teneretur, non esse se senatorem.» 461. non secius, non minus. Vid. Heins. ad Ovid. Met. II, 809, et ad Virg. Æn. V, 862; IX, 441. Romani prensabant et premebant dextram ejus, a quo quid petebant.

459. vocabant (Senatus, scilicet universus) non vocabat, Colon. 460. est a Colon. Oxon. et R. 2, abest. Hinc adspernatur conj. N. Heins. In vulgata longe graviorem inesse sententiam putat Lef. quod equidem non adsequor.

At circumfusi non secius undique dextram Prensare, ac, patriæ ductorem nomine tanto Redderet, orabant: captiva posse redemtum Pensari turba, ac Tyrias tum justius arces Arsuras dextra, fuerit quæ vincta catenis. 465

462. tanto nomime, tam clarum. 463 sq. captiva turba Pœnorum. --redemtum Pensari, pro simpl. pensari, vel, ut v. 349, rependi.

464. hac pro ac malebat N. Heins. et v. 467 sator. Ipse aliquando conjiciebam pater, vel potens, vel denique stator, h.e. tutor, conservator, defensor, quo sensu idem Jupiter stator urbis, imperii et Rom. nominis dicitur Cic. Catil. I, 13, et Vellei. II, 131. Vulgatam certe non satis mihi persuasit Drak. eo, quod Dii δωτῆρες ἑάων Hom. Odyss. θ, 325, 335, et Bacchus lætitiæ dator vocatur Virg. Æn. I, 784; conf. tamen Spanh. et Græv. ad Callim H. in Jov. v. 96: δίδου δ᾽ ὐρετήν τε καὶ ὄλβον.

Tum palmas simul adtollens ac lumina cælo: «Justitiæ rectique dator, qui cuncta gubernas, Nec levior mihi Diva Fides, Sarranaque Juno, Quos reditus testes jurata mente vocavi, Si mihi fas me digna loqui, Latiosque tueri 470 Voce focos; ibo ad Tyrios non segnior, inquit, Stante fide reditus, et salvo fœdere pœnæ.

467 sq. Conf. oratio Reguli ap. Hor. Od. III, 5, 18 sq. in qua summus potius indignationis adfectus, quo captivorum militum ignaviam increpat, et magis Romanus feroxque spiritus vivit et regnat. In his vss. sola jurisjurandi religione reditum excusat: sed exitus orationis v. 482... 489, ubi pacis conditiones, detrimenti et dedecoris causa, dissuadet, non minus magnum illum invictumque tanti viri animum spirat. Regulus, quod Drak. monet, non per suos solum, sc. Romanos Deos, Jovem ὅρκιον et Fidem, sed, ut summa hostibus religione obstrictus teneretur, per patria quoque Pœnorum numina juravit, inpr. per Junonem Sarranam, h.e. Tyriam et hinc Punicam (vid. ad I, 26, 72), ut Syphax per Jovem Hammonem et Tarpeium inf. XVI, 263. 469. jurata mente, interposito jurejurando, Dausq. et Drak. non lingua solum, sed ex animi quoque sententia; quibus verbis poetam loca Cicer. Off. III, 29, et Eurip. Hippol. v. 612, respexisse, argute magis, quam vere judicant. 470 sq. Latios focos, religionem patriam et sanctitatem Deorum, quos colimus. 472. Stante fide conf. ad III, 173. --fœdere pœnæ, quam pactus sum, si re infecta rediissem.

468. Serranaque Col. et Mars. non improb. N. Heins. ut Juno numen tutelare gentis Atiliæ fuerit. Sed vid. not. 470. Si, non Sit, Col.

Sic nobis rerum exitio desistite honorem Tendere: tot bellis, totque annis fregimus ævum: Nunc etiam vinclis et longo carcere torpent 475 Captivo in senio vires: fuit ille, nec unquam, Dum fuit, a duro cessavit munere Martis Regulus: exsangui spectatis corpore nomen.

473. exitio rerum, cum reipubl. detrimento, Mars. et Cellar. 474. Tendere, protendere, obferre, ut ap. Virg. Ge. IV, 535, Æn. II, 674; Cic. Orat. I, 40. Pro obtendere dictum censet Schmid. --fregimus ævum propr. bella et senectus me viresque mentis ac corporis mei fregerunt. 475 sqq. fuit ille Regulus, ut non sum, qualis eram dixit Hor. Od. IV, i, 3, et fuimus Troes, fuit Ilium, etc. Virg. Æn. II, 325. 478. Simillima sunt, quæ Drak. excitavit, verba Licinii ap. Liv. V, 18 «me jam non eundem, sed umbram nomenque P. Licinii relictum videtis» etc. --nomen contemtim rei obponitur, ut X, 583. Cf. ad I, 293.

473. Sit scripti. 474. Pendere (h.e. solvere, seu pensare, ut v. 486) conj. N. Heins. qui tamen maluerit Vendebat, quod verosimillimum videbatur Drak. ut contra dicitur emere; conf. not. ad IV, 754. Sed vid. Obss. Wilhof. opinabatur In nobis r. e. d. h. Perdere.

At non Carthago, fraudum domus, inscia quantum E nobis restet, juvenes parat, aspera ferro 480 Pectora, captivos nostra pensare senecta. Ite dolos contra; gensque astu fallere læta Discat, me capto, quantum tibi, Roma, supersit.

479 sq. Sed fraudulenta Carthago, non inscia quantum, quam parum, e nobis restet, quantopere corporis animique viribus defecerim, intendit, captivos Pœnos, qui etiamnum juvenes et bello apti sunt, mecum, qui senex sum, commutare. Modeste de se ipso sentit, et merita sua famamque sibi partam, qua freti Pœni votorum compotes fieri speraverant, consulto extenuat, ut dolus hostium eo magis pateat. --fraudum domus. Cf. III, 233, 234.

480. En ex Colon. recepit Lefeb. qui et vobis reposuit ex duobus antiquis, nescio quibus. Et Put. parat, non paret. Put. et Parm. aspera bello pectora maluerit N. Heins. frustra: vid. not. ad v. 19.

Nec vero placeat, nisi quæ de more parentum Pax erit: exposcunt Libyes, nobisque dedere 485 Hæc referenda, pari libeat si pendere bellum Fœdere, et ex æquo geminas conscribere leges. Sed mihi sit Stygios ante intravisse penates, Talia quam videam ferientes pacta Latinos.»

484. de more parentum, honestis scil. et Romano nomine dignis conditionibus. 486. pendere, æqua quasi lance ponderare, h.e. pares pacis conditiones ferre. Cf. ad I, 534. 488. Color orationis ut ap. Hom. Iliad. ζ, 464, et Virg. Æn. IV, 24 sq. --mihi sit, ἔστω, γένοιτο, ἐνδέχοιτο, liceat, detur, ut contra non est, ne sit, non sit, οὐκ ἔστι, μὴ δ᾽ ἔστω, μὴ γένοιτο. Vid. ad I, 163. --Stygios penates, ut Stygios domos, Ditis domos, δῶμ᾽ Ἀΐδαο, seu Ἀΐδεω δόμοι, ap. Val. Fl. I, 781; Virg. Æn. VI, 269; Hom. Iliad. ο, 251. Od. κ, 512. 489. ferire, ut icere, percutere fœdus, ὅρκια τέμνειν, vel כרת ברית.

485. Libyes, non Libyci, Col. et Ox. vid. ad I, 189.

«Hæc fatus Tyriæ sese jam reddidit iræ; 490 Nec monitus spernente graves fidosque Senatu, Pœnorum dimissa cohors, quæ mæsta repulsa, Ac minitans capto, patrias properabat ad oras. Prosequitur vulgus Patres; ac planctibus ingens Personat et luctu campus: revocare libebat 495 Interdum, et justo raptum retinere dolore.

490. Tyriæ iræ, Pœnis iratis scil. ob frustratum spem pacis. captivorumque redimendorum. Cf. ad I, 71, et IV, 599. 491. monitus Reguli. 495. campus Martius.

491. fidoque Col. more librariorum, qui epitheta proximo voc. adcommodant. 495. Ita ex ed. Benes. reposuit Lefeb. et jam ante eum ex Dausq. emend. Cell. et Drak. Vulgo Personat, et luctu campis r. libebat. 496. captum quidam libri, teste, et non improb. Lefeb. Sed gravior est vulgata lect. raptum, h.e. abreptum, incensum, dolore, nisi malis raptum a Pœnis ad naves.

«At trepida, et subito ceu stans in funere, conjux Ut vidit puppi properantem intrare, tremendum Vociferans, celerem gressum referebat ad undas: «Tollite me, Libyes, comitem pœnæque necisque. 500 Hoc unum, conjux, uteri per pignora nostri Unum oro, liceat tecum quoscumque ferentem Terrarum pelagique pati, cælique labores.

500 sqq. Cf. ad III, 109 seq., et Corneliæ verba ap. Lucan. V, 762 sq.; VIII, 639 sq. Oratio plenissima conjugalis maternique affectus, qui sensim insurgit, et, quum omnibus argumentis, quæ ad animum vel durissimum movendum ullo modo valere possint, nihil proficiat, mox v. 514 sq. in furorem vertitur. --Comparant verba Arriæ ap. Plin. Ep. III, 16. 503. labores, ut v. 386.

498. puppi... intrare Col. et Oxon. ut VII, 464; IX, 289; XI, 473; XII, 435, 491; XIII, 814; XIV, 551, quod N. Heins. concinnius videbatur. Sed conf. Burm. ad Val. Fl. I, 590, et ad Virg. Æn. VIII, 389, ubi hoc serioris ævi esse monet. Vulgo puppim, ut XIV, 391 et 423; conf. ad II, 378. [“XI, 473” recte XI, 470] 500. Libyes, non Libyci, denuo Col. et Oxon.

Non ego Amyclæum ductorem in prælia misi, Nec nostris tua sunt circumdata colla catenis. 505 Cur usque ad Pœnos miseram fugis? adcipe mecum Hanc prolem! forsan duras Carthaginis iras Flectemus lacrimis: aut, si præcluserit aures Urbs inimica suas, eadem tunc hora manebit Teque, tuosque simul: vel, si stat rumpere vitam, 510 In patria moriamur: adest comes ultima fati!»

504 sq. Drak. confert Ovid. Her. V, 155 sq. Sed forma orationis petita ex Virg. Æn. VI, 425 sq. ubi vid. Heyne et Cerda. --Amyclæum ductorem, vid. ad II, 434. 509. eadem hora manebit, ut ap. Virg. Æn. IV, 679. stat, ut II, 235.

506. Vulgo ad pœnas, quod primus dedit Nicander in Junt. ad pœnus Mart. Herbip. 509. eadem atque una hora conj. N. Heins. coll. Virg. Æn. XII, 847.

«Has inter voces, vinclis resoluta moveri Paulatim, et ripa cœpit decedere puppis. Tum vero infelix, mentem furiata dolore, Exclamat, fessas tendens ad litora palmas: 515 «En, qui se jactat Libyæ, populisque nefandis, Atque hosti servare fidem! data fœdera nobis, Ac promissa fides thalamis, ubi, perfide, nunc est?» Ultima vox duras hæc tunc penetravit ad aures: Cetera percussi vetuerunt noscere remi. 520

514 seq. Justas preces, quas surdis auribus cecinit Marcia, excipit acerba in maritum, summum fidei exemplum, invectio, ex vehementissimo indignationis adfectu, æstuque iræ profecta. Cf. Virg. Æn. IV, 305 sq., 450, inpr. 597 sq. 517. data fœdera, vid. ad V, 304, in V.L. 519. duras aures, ut apud Virg. Æn. IV, 428.

515. litora, non sidera, scripti.

«Tum fluvio raptim ad pelagi devolvimur oras, Ac legimus pontum, pinuque inmane cavata Æquor, et inmensas curva trabe findimus undas. Ludibrium necis horrescens, vis aspera ponti Obrueret, scopulisque ratem furor inprobus Euri 525 Frangeret, optabam: letum id commune fuisset. Sed nos ad pœnam moderato flamine lenes Vexerunt Zephyri, Tyrioque dedere furori.

521. Iterum poeta more suo luxuriatur. 522. legimus pontum, ut Æn. II, 208. 524. Ludibrium, turpe genus, necis, Regulo instantis. 525. furor inprobus Euri, vid. ad I, 58, 71 et 101.

521. raptim, non raptum, scripti et priscæ edd. Idem, vel rapti conj. Dausq. 522. immane Æquor Col. ut immensum, ingens, magnum, vastum mare ap. poetas, a Drakenb. laudatos: ἅλς δία, πόντος ἀπείρων, εὐρὺς et ἀπείριτος ap. Homer. Iliad. α, 141; Odyss. α, 197; δ, 510; κ, 195. Pinuque minante Oxon. Vulgo juvente. Sed innante conj. Dausq. non improb. N. Heins. qui etiam pinuque in transtra cavata tentabat, quia immensæ undæ et inmane æquor, quod tantundem sit, male jungantur: quæ tamen in Silio non est justa emendandi ratio. Pinuque infame cavata malebat Withof. 526. Verba letum... pœnam in vulgg. edd. omittuntur, prob. Dausq. Sed exstant in quatuor scriptis et in R. 2, ac Med. nisi quod in poster. ed. est in pœnam.

«Infelix vidi, patriamque remissus in urbem Narrator pœnæ dura mercede reverti. 530 Nec tibi nunc ritus imitantem irasque ferarum, Pygmalioneam tentarem expromere gentem, Si majus quidquam toto vidisset in orbe Gens hominum, quam quod vestri veneranda parentis Edidit exemplum virtus: pudet addere questus 535 Suppliciis, quæ spectavi placido ore ferentem. Tu quoque, care puer, dignum te sanguine tanto Fingere ne cessa; atque orientes comprime fletus.

530. dura mercede; libertate mihi concessa hanc tristem ob causam, ut Romam reversus narrarem, quæ pœna a Regulo repetita esset. 532. Pygmalioneam gentem, vid. ad I, 21. --expromere, crudelitatem ejus exponere. 534 sq. virtus parentis, ut virtus Catonis apud Horatium, Odar. lib. III, xxi, 11. Conf. ad IV, 599. 535 seq. pudet addere questus Suppliciis, quæ propter summam Reguli constantiam, animique magnitudinem, magis admiratione, quam querelis, digna sunt. 537 sq. dignum te Fingere, etc. ut ap. Virg. Æn. VIII, 364, 365.

538. orientes Col. et R. 2, haurientes Oxon. Vulgo humentes.

«Præfixo paribus ligno mucronibus omnes Armantur laterum crates, densumque per artem 540 Texitur erecti, stantisque ex ordine, ferri Infelix stimulus; somnisque hac fraude negatis Quocumque inflexum producto tempore torpor Inclinavit iners, fodiunt ad viscera corpus.

539 sq. Cf. commentatio Argumento subjuncta. --mucronibus, stimulis clavisque acutissimis. 540. crates, ut alias compages laterum.

540. densumque, non densusque, Colon. quod græce et poet. pro dense dicitur. 543. Quocumque inflexum Oxon. et R. 3, probb. Barth. N. Heins. Drakenb. Lefeb. Quocumque flexum Colon. Quocumque inflexo perducto Puteol. perducto etiam in Oxon. Quodcumque inflexus Parm. Quoscumque in flexus in plerisque edd. Mox torpor ex emend. Dausq. recepere Cell. Drak. Lefeb. Tactor Put. cum R. 3, et Parm.: tortor in reliquis libris: somnique hac fraude negati Quocumque inflexum producto tempore torpor Inclinavit i., fodiuntur viscera, corpus corrig. N. Heins. ut verba somni et tempore jungantur. Sed minus durum videtur, τό somnis pro somno accipere, et τό fodiunt ad mucrones et stimulum referre.

Absiste, o juvenis, lacrimis: patientia cunctos 545 Hæc superat currus: longo revirescet in ævo Gloria, dum cæli sedem terrasque tenebit Casta Fides; dum virtutis venerabile nomen, Vivet, eritque dies, tua quo, dux inclite, fata Audire horrebunt a te calcata minores.» 550 Hæc Marus, et mæsta refovebat vulnera cura.

545. Quid hoc orationis exitu pulchrius, et ad consolandum Reguli filium aptius esse potest?--Hæc patientia, talis rerum difficilium et asperarum voluntaria perpessio, Drak. qui laudat Liv. XXX, 28. Sen. de Prov. 3, et Tibull. III, 2, 5, ubi vid. Broukh. Hæc patientia, qua Regulus atroces pœnas sustinuit, quovis triumphio præstabilior, gloriosior et admirabilior est. 546. currus triumphales, seu triumphos. Vid. ad III, 614, et N. Heins. ad h.l. qui etiam comparavit XI, 596, et Lucan. IX, 598 sq. --Cf. Virg. Ecl. V, 76 sq. 549 sq. fata a te calcata, superata, Schmid. Sed calcare etiam δεινῶς ponitur pro spernere, vilipendere, propr. insultare. Inposito calcas quid mea fata pede? dixit Ovid. Trist. V, viii, 10, ubi Ill. Harles. expressum putat Gr. ἐπεμβαίνειν τῇ τυχῇ τινὸς. Cf. sup. ad III, 85. [550.] horrebunt, cum horrore quodam obstupescent audientes, etc. --minores, posteri. Vid. Drak. ad XVI, 44; Heyne ad Virg. Æn. I, 532; Bul. et Burm. ad Val. Fl. III, 455. 551. cura et refovere, verba medicorum Drak. --vulnera Serrani.

546. Hæc superat currus Col. Hos superat currus Oxon. teste N. Heins. non cursus, quod ex eo protulit Barth. Adv. I, 13, ubi fortunæ cursus h.l. innui putavit: currus est quoque in R. 2. Vulgo Hos s. casus. 548. inviolabile Put. non improb. N. Heins. si virtuti legatur. Post nomen distinxi, ut vivet ad Regulum spectet. Idem fecisse video Lefeb. coll. Tibull. I, iv, 65.

Interea, rapidas perfusa cruoribus alas, Sicut sanguinea Trasymeni tinxerat unda, Vera ac ficta simul spargebat Fama per urbem. Allia, et infandi Senones, captæque recursat 555 Adtonitis arcis facies: excussit habenas Luctificus Pavor, et tempestas aucta timendo.

552 sq. Tandem poeta in viam redit, de qua inde ab initio hujus libri declinaverat. De ingenti terrore ac tumultu, Romæ ad primum cladis nuncium orto, vid. Liv. XXII, 7; Polyb. III, 85, et Appian. bell. Hannib. c. 11, extr. Silius autem narrationis colores hoc loco a Virgilio Æneid. IV, 173 sq. (ubi vid. Heyne) inprimis vss. 180, 188, 190, sumsit, et bene cruentas alas, in Trasymeno lacu tinctas, Famæ tribuit. 555. Cf. ad I, 547. --recursat animo, ut ap. Virg. Æn. IV, 3. 556. excussit habenas, ut IV, 681, et ap. Virg. Æn. V, 662; XII, 499, h.l. præclare de pavore, totum animum inplente ac pervadente. 557. tempestas, calamitas et periculum. --aucta timendo. Cf. ad IV, 8. [559.] Hostis adest, nota excubitorum exclamatio. Vid. Burm. ad Val. Fl. III, 45.

554. Fama et mox Pavor majoribus literis init. scripsi, ut personæ sint, per orbem Ox. Put. R. 3, Parm. Med.

Hinc raptim ruit in muros: vox horrida fertur, Hostis adest; jaciuntque sudes et inania tela. Ast aliæ, laceris canentes crinibus, alta 560 Verrunt tecta Deûm, et seris post fata suorum Sollicitant precibus: requiem tenebræque diesque Amisere: jacent portis, ululante dolore,

560 sq. Cf. Liv. XXII, 7. In luctu ingenti matronis solenne fuit, non capillos tantum spargere et vellere, sed crinibus quoque passis aras ac templa verrere, πλύνειν. Cf. XIII, 311; Liv. XXVI, 9, et alia loca, a D. Heins. Dausq. et Drakenb. adscripta. 562. Sollicitant precibus, scil. deos. --Requiem tenebræque diesque Amisere. Romani nec die, nec noctu sine cura quiescunt. 563. Propr. homines dolore ululant. Cf. quos Lefeb. laudat Sen. Herc. fur. 693; Stat. Th. III, 158, 272.

558. Hinc, scilicet ex urbe tempestas ruit, Oxon. quod suadente N. Heins. recepit Drak. Vulgatum Hic servavit Lefeb. ut hic ad viros, et aliæ v. 560, ad mulieres spectet. 559. jaciuntque omnes scripti et R. 2. Vulgo jaciunt, quod metro ad versari fatetur etiam Dausq. 561. Vertunt Ox. et Put. cum nonnullis edd. vitiose, ut passim. 563. jacent, non jacet, Oxon. et Puteol. cum priscis edd. ante Basil. conf. ad III, 222 et 288, stimulante dolore, vel vulgantque dolorem, vel cumulantque dolorem, vel denique, quod Drakenborgh in contextum recepit, ululantque dolore tentabat N. Heins. cui tamen postremo nil mutandum videbatur. Recte! vid. not.

Dispersum vulgus, remeantumque ordine longo Servat turba gradus; pendent ex ore loquentum, 565 Nec lætis sat certa fides, iterumque morantur Orando; et, vultu interdum, sine voce, precati, Quod rogitant, audire pavent. Hinc fletus, ubi aures Percussæ graviore malo: metus inde, negatum Si scire, et dubius responsi nuntius hæsit. 570

564. Ingens populi turba æquo cum remeantibus ex prælio gradu incedit, ut ex iis suorum fortunam cognoscant, Drak. coll. Liv. XXII, 7, quem locum Silius egregie exornavit. Cf. ad VII, 362. 565. Servat, observat, judice D. Heins. ad III, 380. Male!--pendent ex ore loquentum; attente, indesinenter, oculisque non reflexis contemplantur, ut ap. Virg. Æn. IV, 79, et infra. VIII, 93, ubi vid. Drak. Cf. ad VII, 362. 566. «Proprium hoc miseros sequitur vitium, Nunquam lætis credere rebus,» Senec. a Dausq. laud. 567. Orando, dicendo, loquendo, adeoque et interrogando. 569. Percussæ aures; cf. ad II, 580.

564. reboantumque et v. 567, Quærendo conj. N. Heins. Sed cave quidquam mutes. 568. Hinc semper scribendum putavi, non hic, quia inde sequitur; et nunc Lefeb. id reposuisse video, cujus exemplum secutus sum. 569. Perculsæ Tell.

Jamque ubi conspectu redeuntum visa propinquo Corpora, sollicite læti funduntur, et ipsis Oscula vulneribus figunt, Superosque fatigant.

571 sq. redeuntum Corpora, h.e. redeuntes, ut VII, 358; XIV, 105; Virg. Æn. II, 18; VI, 22. 572. læti, ob reditum suorum, sed simul solliciti propter vulnera visa, Cell. et Drak. Cf. ad III, 215. --funduntur, ut circumfunduntur apud Liv. XXII, 7, vel ut sup. II, 151. 573. Oscula vulneribus, signis virtutis, figunt. Comparant Tac. Germ. 7, extr. «Ad matres, ad conjuges vulnera ferunt: nec illæ numerare, aut exigere plagas pavent.» Cf. IX, 350. --fatigant sc. precando, ut vulnera non sint mortifera, et gratias agendo, ob reditum; ut lacessere deos. Cf. Drak. ad h.l. Broukh. ad Prop. II, xiii, (al. 20) 3; Interpp. ad Hor. Od. I, ii, 26; II, xviii, 12, et sup. ad I, lxiii, 675; II, 75.

571. redeuntum, vel redeuntia pro vulg. redeuntis emend. Dausq. et N. Heins. Hoc recepit Drak. illud. nos cum Lefeb. cujus nota est hæc: «In antiquis fuit redeuntu pro redeuntū: hinc, neglecta nota, u sæpe mutatur in is, et scriptum redeuntis a librariis. Sine fide Drak. redeuntia, quod in nullo veteri vidi.» Sed in quonam veteri vidit redeuntum?--572. sollicite læti Col. Marsus et post hunc alii, sollicitæ læti Parm. sollicite læti Med. sollicitæ leti et sollicite lethi in reliquis libris, adfunduntur emend. N. Heins. ut IV, 251; V, 66 al. Sed vid. not.

Hic inter trepidos, curæ venerandus, agebat Serranum Marus; atque olim post fata mariti 575 Non egressa domum vitato Marcia cœtu, Et lucem causa natorum passa, ruebat In luctum similem antiquo: turbata repente Agnoscensque Marum, «Fidei comes inclite magnæ, Hunc certe mihi reddis, ait. Leve vulnus? an alte 580 Usque ad nostra ferus penetravit viscera mucro?

574 sq. Marcia, viso Maro, qui Serranum Reguli filium ex acie reducebat, hunc certe sibi redditum gaudet; de vulnere tamen anxia inquirit, num id leve sit, an vero altum, Drak. --curæ venerandus, ut XVI, 248. --agebat, adducebat: adlevans et sustinens, quia Serranus vulneribus tardior ibat, Dausq. 577. lucem passa, vitam sibi invisam acerbamque etiamnum pertulerat, nec sponte posuerat, ut maritum sequeretur, amore filiorum mota. Cf. Burm. ad Val. Fl. V, 571. 578. similem antiquo, quum captivus et occisus esset maritus. 579. Fidei magnæ, fide antiqua, vel docte pro, Reguli. 581. ad viscera nostra, filii mei, et sic ad mea quoque. Cf. VV. DD. ad Virg. Æn. VI, 834. --viscera poetis liberi dicuntur. Cf. Ovid. Met. VI, 651; X, 465, et Ep. Her. XI, 90, 118. Ceterum hæc et reliqua Marciæ verba ad anxias matris curas, et tenerrimum amorem adumbrandum egregie comparata sunt.

574. Hinc quædam edd. antt. probb. Marso et Cell. ut sensus sit: hinc Romam reducebat ad matrem. 576. Marcia, non Martia, Col. vid. ad v. 403. 577. haud passa oræ libri sui adscripserat Scalig., non, quod Cell. credebat, N. Heins. 580. Hunc, scilicet filium, Col. et R. 2. Vulgo Nunc legitur, et, quod N. Heins. jam observavit, male interpungitur, inante pro an alte conj. Dausq. sublatis interrogandi notis, ut sententia h.l. sit: nunc reddis leve vulnus, quod inante, h.e. ante, altissimum. Sed voc. inante boni ævi Latio receptum non fuisse, monet Drak. et quos laudat, Gronov. Obss. I, 15, Burm. ad Ovid. Met. II, 524, IX, 325, et Broukh. ad Prop. II, ii, 52, etsi illud vindicare conati sunt Gebhard. Crepund. II, 5; Scipio Gentil. Parerg. I, 14, et Aus. Popma de usu antiq. locut. c. 14. Nonnulla, quibus Marcia filium adgnoverit, excidisse putabat Barth. Adv. I, 13.

Quidquid id est, dum non vinctum Carthago catenis Abripiat, pœnæque instauret monstra paternæ, Gratum est, o Superi! quoties, heu! nate, petebam, Ne patrias iras, animosque in prælia ferres; 585

582. Quidquid id est, cf. V.L. 583. pœnæ monstra, vid. ad II, 650. 584. Gratum est, o Superi! solennis formula flebile gaudentium, quum tamen aliquid est læti in tantis malis; quod docuere, a Drak. laudati, Gron. Diatr. Stat. c. 16. et ex eo Broukh. ad Tibull. IV, 10 pr. 585. Ut VIII, 328, Drak.

582. Quidquid id est, h.e. quidquid vulnerum filius sustinet, scripti cum R. 3, Parm. Med. ne inprob. quidem Dausq. conf. ad v. 119. Quidquid adest Marsus, et post eum alii.

Neu te belligeri stimularet in arma parentis Triste decus? Nimium vivacis dura senectæ Supplicia expendi: quæso, jam parcite, si qua Numina pugnastis nobis.» At cladis acerbæ Discussa ceu nube, Patres conquirere fessis 590 Jam rebus meditantur opem; atque ad munera belli Certatur, pulsusque timor graviore periclo.

586 sq. parentis decus, gloria, triste, ob eventum. 588. Supplicia expendere, h.e. pendere, solvere, ut VII, 713; XIII, 698; Virg. Æn. VI, 740; X, 669; XI, 258; Dausq. et Drak. --jam parcite, nunc demum ira vestra resideat, quum jam decrepita sim. 589. pugnastis, adversa fuistis, et infesta. 590. Patres solos nihil, quod a sua dignitate alienum esset, commisisse, tradit Polyb. III, 85, extr. 592. graviore periclo, ejus metu: ne scil. Hannibal Romam veniret, Cell.

586. Neu, non Nec, Colon. vel potius, teste Lefeb., tres scripti et R. 2. 589. At, non Hac, Colon. In eodem Discissa, probb. N. Heins. et Lefeb. quibus tamen nec vulgata displicebat. 592. timor scripti et R. 2. Vulgo dolor, quod retinuit, et tam in duobus scriptis, quam in priscis edd. legi testatur Lefeb. qui frustra tamen provocat ad Virg. Æn. VI, 382.

Maxima curarum, rectorem ponere castris, Cui Latium et moles rerum quassata recumbat, Spectante occasum patria. Jovis illa ruenti 595 Ausoniæ, atque Italis tempus protendere regnis Cura fuit: nam Tyrrhenos, Pœnumque secundis Albana surgens respexerat arce tumentem, Qui ferre in muros victricia signa parabat.

593. ponere, dare, ut ap. Virg. Æn. VII, 63, vel adponere, subornare, constituere, ut τιθέναι pro διατιθέναι. Sic custodem frumento, et judicem, vel accusatorem alicui ponere dixit Cicer. Flacc. 19; Sull. 28, et ad Div. VIII, 12. 595 sq. Jovis tonitru Hannibal perterrefactus a consilio Romæ obpugnandæ revocatur (ut ap. Appian, b. Hannib. c. 12, pr. θεοῦ παραγαγόντος αὐτὸν), ejusque instinctu Fabius, tantus vir, dux belli creatur. Utraque res digna erat, quæ numinis ministerio expediretur. Romani enim hostis adventum adeo timebant, ut contrarium, sine deorum ope, vix sperarent; nec dux superesse videbatur, a quo arceri, nedum vinci posset. Alias tamen causas, cur Hannibal Romam nondum adcesserit, adferunt Liv. XXII, 9, et Polyb. III, 86. Cf. ad v. 605 et 609. 597. Tyrrhenos, Etruriam, ubi cladem adceperant Romani. Cf. ad IV, 719, et V, 11 sq. 598. tumentem, οἰδαίνοντα, secundis rebus. Vid. ad II, 288. --Albana arce, monte, qui cum dilectu ponitur, quoniam in eo templum Jovis Latiaris erat, in cujus honorem feriæ Latinæ quotannis haberi, taurusque immolari solebat, de quo loca class. sunt Dionys. Hal. IV, 6, p. 250, et VI, p. 366; Cf. Virg. Æn. XII, 134 sq; Cic. Mil. c. 31; et sup. ad I, 26. 599. muros Romæ.

Tum quassans caput, «Haud unquam tibi Jupiter, inquit, 600 O juvenis, dederit portas transcendere Romæ, Atque inferre pedem. Tyrrhenas sternere valles Cædibus, et ripas fluviorum exire Latino Sanguine fas fuerit: Tarpeium adcedere collem, Murisque adspirare veto.» Quater inde coruscum 605 Contorsit dextra fulmen, quo tota reluxit Mæonidum tellus, atramque per æthera volvens Abrupto fregit cælo super agmina nubem.

600. quassans caput, κινήσας κάρη Hom. Odyss. ε, 285. 603. Propr. sanguis et aquæ eo infectæ exeunt ripas. 605. Muris adspirare, ut ap. Virg. Æn. XII, 352; Lefeb. cf. ad V, 270; cf. Hom. Iliad. ῥ, 593 sqq., ubi similiter iratus Jupiter fulminibus terrorem incutit Achivis. --Quater, ut ter ap. Virg. Æn. VII, 141. 607. Mæonidum tellus. Etruria, ubi Hannibal erat. Vid. ad IV, 719 sq. 608. Abrupto cælo, vid. ad I, 135 et 535.

600. Tum quassans caput, ut in simili loco Virg. Æn. VII, 292, ex c. Tell. recepi cum Lefeb. Vulgg. Tunc, vid. ad v. 299. Tibi, Jupiter inquit, O juvenis, dederim etiam legi posse monuit Drak. quod recepit Lefeb. quem tamen sup. v. 262, personarum permutatio, quæ optimis poetis in deliciis est, non offendit. Non equidem intercedo, quo minus dederim rescribatur, sed tum interpunctio retinenda, verbaque Jupiter dederim jungenda videntur, conf. ad v. 262. 601. transcindere e c. Tell. reposuit Lefeb. ut sit id. qd. frangere et perfringere portas inf. X, 603, et XIII, 255. 604. accedere scripti, quod, quum Hannibal revera T. collem, h.e. Romam adcesserit (vid. XII, 565), adscendere interpretatur Drak. qui ad exempla, a Gifanio Obss. ad ling. lat. prolata, provocat, et vel insolentiorem vocis vim librariis fraudi fuisse, vel vulgatam lect. glossema esse existimat. Sed possis etiam explicare: in Capitolium, sedem meam, venire. Vulgatum adscendere e scripto, nescio quo, et priscis edd. revocavit Lefeb. qui v. 601, transcindere poetæ obtruderat, et ad III, 510, respici arbitratur, a quo loco nostra tamen lectio non abhorret. Ceterum haud multum abfuit, quin refingerem: T. adcendere collem, h.e. Capitolium, vel ipsam Romam. Hinc utraque illa lectio facile nasci potuit incuria librar. vel ab his substitui, ne collis adcendi diceretur. Conf. inf. v. 712, 713. 605. Murisve emend. Lefeb. et ve pro immo positum putat. Mox corusca dextra concinnius foret, ut ap. Virg. Ge. I, 328, et Horat. Od. I, ii, 2. Nec tamen quidquam mutare ausim: cf. Bentl. ad Hor. Od. III, iv, 44.

Nec Pœnum avertisse satis: dat numine magno Æneadis, gentem gremio deponere tuto 610 Romuleam tandem, Fabioque salutis habenas Credere ductori. Cui postquam tradita belli Jura videt: «Non hunc, inquit, superaverit unquam Invidia, aut blando popularis gloria fuco, Non astus fallax, non præda, aliusve cupido. 615

609. dat, indit, inspirat, mentem Romanis, ut Venus Æneæ ap. Virg. Æn. XII, 554, ubi vid. Serv. et Heyne. Conf. ad I, 63, et Intpp. ad Val. Fl. IV, 568. 610. gremio deponere tuto, ut ap. Virg. Æn. VII, 233, et inpr. IX, 261. Origo formulæ satis nota. Lef. laudat Suet. Calig. c. 25; Terent. Adelph. III, ii, 35, et Bernart. ad Stat. Th. I, 60. Cf. V.L. 611. Pro tandem, Withof. conj. volucrem (hoc est aquilam, imperii insigne), vel causam, vel, quod multum præstat, molem, ut sup. v. 594, Cui Latium et moles rerum q. recumbat, (cf. v. 652, et VIII, 8) et Romanæ pondera molis, moles Romani nominis, et similia apud Ovid. Trist. II, 231; Tacit. Ann. I, iv, 11; Stat. Silv. V, i, 84; Aur. Vict. Cæs. c. 19; Curt. X, 5; sup. III, 604; XI, xxvii, 310, et aliis locis quæ laudarunt Zinzerl. Promuls. c. 45 et inpr. Burm. ad Petron. c. 120, p. 569. Idem vir doctus monet, voc. tandem etiam sup. I, 662, turbas olim movisse, et molem facile sic corrumpi potuisse ob ultimas syllabas proximæ vocis Romuleam. --Fabioque, etc. Cf. Liv. XXII, 8, et Polyb. III, 87. --salutis habenas summam reip. servandæ curam. Vid. ad I, 144. 613. Splendidus de Fabio, ejusque ingenio, invicta constantia, aliisque virtutibus, et generis nobilitate locus. Cf. I, 679 sq., et ad VII, 413 sq. 614. fuco, dissimulatione et blanda oratione. Flaminium, qui V, 77, egregius linguæ dicitur, his verbis carpi suspicatur Lefeb.

609... 611. dat n. m, Æneadis, gentem g. d. t. R. tandem, corrig. Drak. Sic quoque Lef. nisi quod tandem g. d. t. R. gentem audaciori conj. reposuit, addita hac nota: «Sensus est, tandem post tam funestas clades concedit, ita facit Jupiter, ut Æneadæ deponant gremio, etc. Quo nil clarius, nihilque minus perspectum omnibus editoribus. Æternus forem, (!!) si eorum nugas hic ventilarem. Pro tandem legit Drak. mentem contra fidem scriptorum, et v. seq. tandem absurde pro gentem. Non dixit poeta dat mentem, sed dat deponere, ut dat habere, ne alia sexcenta adferam (vid. ad I, 3, IV, 716, et V, 324; quod tamen loquendi genus huic loco non satis convenit): hebraismus est. (!!) Non male fuit affectus hic locus, nisi ab ipsis editoribus; legendi erant scripti.» Vult itaque vir doctus, conjecturis suis non minus fidei tribui, quam libris scriptis: nam ad hos provocat, quum illas venditet. Nunc video, Ill. Ernesti emendationem Lefeb. adsensu suo comprobasse, ut sensus sit: dat n. m. A. inspirit Romanis, ut deus, ut Romanam gentem, h.e. copias suas, tandem aliquando tuto g. deponant, meliori ductori regendas tradant, qui veluti in gremio ipsas foveat, iisque melius parcat. Meo qualicunque judicio Silius expressit Maronem Æn. XII, 554, et sola vox tandem spuria est, quam etiam Dausq. et N. Heins. vario modo correxerunt. Ille non male conj. Romuleam gentem: hic R. cladem, vel frondem (tamquam Romanis solennem), vel laurum (in gremium Jovis Capitolini delatam, de qua vid. not. ad IX, 546), vel denique laudem; quod posterius ad vulgatam lect. proxime adcedit. Possis et famam, vel sortem tentare. 614. blando Col. cum R. 2. et Ven. ant. libido Oxon. Vulgg. Libyco fuco.

Bellandi vetus, ac laudum cladumque quieta Mente capax; par ingenium castrisque togæque.» Sic genitor Divum, recipitque ad sidera gressum.

616. Bellandi vetus, vid. ad V, 565. --laudum, victoriæ et gloriæ inde redundantis. Vid. ad V, 114. --laudum capax, bene ferens ac sapienter res secundas. Cf. Hor. Od. II, x, 21 sq. --cladum capax, non fractus calamitatibus, sed iis subficiens, quo sensu etiam XI, 171; capiunt Cannas capit Drak. coll. Sen. Œd. 83; adversa capere, et Agam. 31; cepi nefas. 617. par castris togæque, non minus ad belli, quam ad pacis artes aptum et peritum. Toga insigne pacis et otii, Cic. Pis. c. 30.

Hic, circumspectis nulli deprensus in armis, Laudatusque Jovi, Fabius, mirabile quantum 620 Gaudebat reducem patriæ adnumerare reversus, Duxerat egrediens quam secum in prælia, pubem. Nec membris quisquam, natove pepercit amato Acrius; aut vidit socium per bella cruorem Tristior: atque idem, perfusus sanguine victor 625 Hostili, plenis repetebat mœnia castris.

619. nulli deprensus, a nullo obpressus inproviso, sic apud Virgil. Æneid. X, 98, flamina deprensa, sunt, impedita, intercepta, silvis inclusa (ubi vid. Heyne). Cic. Or. I, 48, et Verr. IV, 12. --circumspectis in armis, in bello, quod cautus administrabat: nam circumspectus active dicitur, qui cavendi causa circumspicere solet, et considerate prudenterque agit, adeoque cautus et prudens est. 620. mirabile, vel mirum quantum, θαυμαστὸν ὅσον, ἀμύθητον ὅσον. Drakenb. laudat Lamb. ad Hor. Od. I, xxvii, 6; Voss. Art. Gram. VII, 19, et Vechner. Hellenol. I, 4, p. 77. 621. adnumerare, singulos reddere.

620. quantum Colon. (ex quo Modium male protulisse tanquam, docebat N. Heins.) et R. 2, tantam conj. Dausq. Vulgo (mirabile) tantum.

Stirpe genus clarum, cæloque adfinis origo: Nam remeans longis olim Tirynthius oris, Et triplicis monstri famam, et spectacula captas Mira boves hac, qua fulgent nunc mœnia Romæ, 630 Egit ovans. Tunc Arcadius (sic fama) locabat Inter desertos fundata Palatia dumos Paupere sub populo ductor; quum regia virgo, Hospite victa sacro, Fabium de crimine læto Procreat, et magni commiscet seminis ortus 635 Arcas in Herculeos mater ventura nepotes.

627 sqq. Vid. ad loca simil. I, 278; III, 422, et cf. Virg. Æn. VII, 659 sq., et VIII, 201... 279. 629. triplicis monstri famam, h. est, boves, quibus Geryon famam sibi paraverat, et maxime gloriabatur. --captas boves, vid. ad III, 39, in V.L. 630. Cf. Ovid. A. A. III, 113... 120; Fast. VI, 261, et Heyne ad Virg. Æneid. VIII, 348; ad Tibull. II, v, 23. 631. Intell. Evander, ex Arcadia profugus, et gente Pelasgica oriundus, qui Pallanteum arcem in monte Palatino condidit, de quo vid. Heyne Exc. I; ad Virg. Æn. VIII, 51; Stroth. ad Liv. I, 5. --sic fama, ut passim. Vid. Drak. 632. Palatia, mœnia. 633. Paupere sub populo. Conf. Virg. Æn. VIII, 100 et 105; vid. ad II, 3. --regia virgo, Vinduna. 634. Hospite sacro, ab Hercule. --victa, vitiata. --crimine, stupro, ut alias peccatum. Vid. Drak. 636. Arcas, puella Arcadica. --ventura, futura, vel ut ἔρχεσθαι et ire v.c. in nomen alicujus ap. Virg. Æn. VI, 758, al.

634. læto, non læta, Col. et R. 2, feta malebat N. Heins.

Ter centum domus hæc Fabios armavit in hostem, Limine progressos uno; pulcherrima quorum Cunctando Fabius superavit facta, ducemque Hannibalem æquando: tantus tunc, Pœne, fuisti! 640

637, 638. Cf. ad II, 4. --hostem, Veientes. 639. Cunctando, cf. Virg. Æn. VI, 847. De sapienti ejus cunctandi consilio bene disputat Polyb. III, 89. 640. Tantus eo tempore fuisti, o Hannibal, ut Fabius Max. cunctando, teque detinendo, et se tibi æqualem imperatorem demonstrando, egregia CCC Fabiorum facinora superasse judicatus sit, Drak. Quæ Hannibal ipse de Fabio senserit, docet Liv. XXII, 12. --Withof. existimabat Silium non spec. adloqui Hannibalem, sed Pœnos, hoc sensu: Tantus nunc, o Pœne, fuisti, ut æquare Hannibalem, Fabii summa laus fuerit. At quis nunc es? quæ rerum vices?

640. tunc, non nunc, scripti et R. 2, Hannibalem: quantus tunc, Pœne, fuisti conj. Dausq.

Dum se perculsi renovant in bella Latini, Turbatus Jove, et exuta spe mœnia Romæ Pulsandi, colles Umbros atque arva petebat Hannibal, excelso summi qua vertice montis Devexum lateri pendet Tuder, atque ubi latis 645 Projecta in campis nebulas exhalat inertes, Et sedet ingentem pascens Mevania taurum,

641. Hannibal post pugnam ad Trasymenum lacum per Umbriam agrumque Picenum in Campaniam exercitum ducit: de quo itinere ejusque causis vid. Liv. XXII, 9, et Polyb. III, 86. 642. Turbatus Jove, ejus fulmine. Vid. ad v. 595 sq. 645. Tuder, vid. ad IV, 222. --pendet, ut ap. Virg. Ecl. I, 77, et Æn. I, 106, 166; cf. ad I, 128. Oppos. est v. 647 sedet, h.e. in planitie et depressa valle jacet, ut VIII, 507, et XII, 162. Ἡμένῳ ἐν χώρῳ (sed εἱμένῳ ἐν χόρτῳ in edit. Reisk.) Theocr. XIII, 40; monente D. Heins. Jacentia et plana urbs loca dixit Tac. Hist. I, 86. Cf. Broukh. ad Tibull. I, iii, 67. [646.] Projecta propter situm humilem et depressum, Drak. Sed ita locus languet, quia sequitur sedet, quo satis declaratur oppositio. --Projecta autem loca et res plerumque dicuntur, quæ vel in altum eminent, vel, ut h.l. longe lateque extenduntur, quæ et porrecta vocantur. Vid. Heins. ad Virg. Æneid. X, 587, et Burm. ad Val. Fl. VIII, 90. [647.] De Mevania, vid. ad IV, 544 sq. --nebulas exhalat inertes, propter naturam vallium. Qua nebulosa cavo rorat Mevania campo, Prop. IV, i, 123.

643. Pulsando Colon. 644. summi, non summum, Colon. quod recepi cum Drakenb. suadente N. Heins. qui et Devexum lateris volebat, ut adtonitus serpentis et mille talia apud Silium. Sed devexum lateri, h.e. in latere, ut d. jugo VIII, 360. 645. lætis campis, ut VIII, 456, suspic. N. Heins. et Drak. Vulgata ex IV, 545, defendi potest, etsi τό lætis præstiterit, quoniam cum projecta jungitur. 646. Porrecta suspicari possis: vid. tamen not.

Dona Jovi: tum Palladios se fundit in agros Picenum dives prædæ; atque, errantibus armis, Quo spolia invitant, transfert populantia signa; 650 Donec pestiferos mitis Campania cursus Tardavit, bellumque sinu indefensa recepit.

648. Dona Jovi, victimam, quæ ei solebat mactari. Cf. V.L. Palladios agros, Picenum agrum oliviferum. Vid. Plin. XV, 3, extr. et sup. ad I, 238. --se fundit Hannibal cum toto exercitu. Vid. ad II, 151. 650. Quas Hannibal terras petierit, relicto agro Piceno, memorat Liv. XXII, 9, et 13. 651. mitis et ad agrorum fertilitatem, et ad aeris temperiem spectat. 652. sinu, ut IV, 34.

649. dives p. ex scriptis et priscis edd. restituit N. Heins. refrag. Lefeb. qui dites edidit, ut conveniat verbis Livii XII, 9, pr. Picenum agrum refertum præda, quem effuse avidi atque egentes rapiebant. Eandem lect. firmant Polyb. III, 86, extr. et Appian. b. Hannib. c. 12, init. et, quod Ill. Ernesti monet, qui se primum fundit in agros populandi et prædandi causa, nondum dives est prædæ, si subtiliter disputare velimus: etsi consequens etiam pro anteced. passim ponitur. Vulgg. cupidus prædæ primus dedit Nicander, eandem forte Livii auctoritatem secutus, judice Drak. qui tamen, quod omnes libri prisci exhibent, non mutare ausus est: quod nunc forsan, si etiamnunc viveret, fecisset, ut effugeret certe censuram Lefeb. qui satis modeste suo, non Gallico, more pronuntiat, eum in textu absurdissimum esse, et in notis (in quibus tamen nihil præter ea, quæ dixi, continetur) prope delirare.

Hic dum stagnosi spectat templumque domosque Literni ductor, varia splendentia cernit Pictura, belli patribus monimenta prioris 655 Exhausti (nam porticibus signata manebant), Quîs inerat longus rerum et spectabilis ordo.

653. In porticibus templi Liternensium bellum Punicum I tabulis expressum fingit poeta, ut Trojanum Carthagine in templo Virg. Æn. I, 453 sq.; vid. ad III, 32. Silius autem ad historiam belli, cum eo, quod describit, arto vinculo connexi, inserendam, egregie hoc poetarum artificio utitur, et sapienter quidem h.l., ubi ad argumentum picturæ oculis animoque perlustrandum otium fecit Hannibali, qui, dum Romani bello vires reparant, totam fere Italiam pervagatur. Simili artificio sup. II, 395 sq. originem Carthaginis, et b. Punicum I, argumenta clipei fecerat. Ceterum porticus (vid. c. Octavia et Philippi apud Plin. XXXV, 10, 40; XXXVI, 5.) picturis ornari solebant. 654. Liternum, (vid. V.L.) urbs Campaniæ, ad ostium Clanii fl., qui et ipse Liternus vocatur, (vid. ad VIII, 535) inter Cumas et Vulturnum sita, quo deducta est colonia Romana (Liv. XXXII, 29; XXXIV, 45), et ubi Scipio Afric. invidiæ cedens mortem obiit, teste Liv. XXXVIII, 52, 53. Adjacent paludes et stagna, ex frequenti potissimum Clanii exundatione orta, unde h.l. stagnosi. Cf. VII, 278; VIII, 530. Stat. Silv. IV, iii, 66, et Liv. XXII, 16. Literna palus nunc Lago di Patria dicitur, si fides habenda Leandro in Italia. Plura de hoc oppido vid. ap. Cluver Ital. ant. IV, 2, p. 1097. 656. Exhausti, ut apud Virg. Æn. IV, 14; X, 57.

654. Literni, non Linterni, Col. h.l. et inf. VII, 278, et VIII, 531: Λείτερνον dicitur Ptolem. Λίτερνον Strab. V, p. 168; Appian. B. Civ. I, 39, et sic quoque in tabula Peuting. et in optimis exemplarr. Livii, Frontini. Plin. III, 5, Festi et al. Cf. Heins. ad Ovid. Met. XV, 714, Sigon. ad Liv. XXII, 16.

Primus bella truci suadebat Regulus ore, Bella neganda, viro si noscere fata daretur! At princeps Pœnis indicta more parentum 660 Appius adstabat pugna, lauroque revinctus Justum Sarrana ducebat cæde triumphum.

658. Romani diu deliberantes postremo auxilium Mamertinis contra Pœnos et Hieronem ferendum decernebant A.U. 490, et Appius Claudius Caudex Consul populi suffragiis Messanam trajicere jubebatur, de quo b. Punici I initio vid. Flor. II, 2, et inpr. Polyb. I, 10, 11; quo teste populus, senatu dissuadente, hujus consilii, cum recta ratione pugnantis, auctor fuit. Silius tamen non male Regulo has partes tribuit. Patresque idem censuisse tradit Liv. Epit. XVI. --truci ore, cf. v. 429. 659. neganda, quæ dissuadenda erant. --viro, homini. --Bella suadebat; quomodo hoc pictura effingi potest? vid. ad II, 417. 660... 662. Appius primum Hieronem, deinde Pœnos vicit. Vid. Polyb. I, ii, 12. --indicta more parentum per fecialem. --cæde, propter et post cædem. --Sarrana, Pœnorum. Vid. ad I, 72. --triumphum, de quo vid. Eutrop. II, 10.

659. si nosci fata darentur R. 3, et Med. nascere R. 2. 660. indicta pugna, non indictæ pugnæ, Col. et R. 2; indicta pugnæ Ox. 661. laurosque R. 2, lapsu felici, si lapsus est, nec potius genuina lectio.

Æquoreum juxta decus, et navale tropæum, Rostra gerens, nivea surgebat mole columna:

663. Victoria C. Duilii Cos. qui ante omnes h.e. primus alto, in mari Siculo, ad Liparas ins. usu ferrearum manuum et corvorum, A.U. 494. Pœnos devicit, et triumphum navalem egit, (vid. Flor. II, 2, et Polyb. I, 22, 23; qui tamen cap. 21 memorat, Romanos paulo ante bis, et primum quidem duce Cn. Cornelio Cos. male, sed mox eo capto, prospere adversus Hannibalem in mari pugnasse) tam grata fuit Romanis, ut columna ipsi rostrata in foro poneretur. Ejus basin olim in Capitolinis urbis ruinis repertam, et inscriptionem doctissime a Pet. Ciacconio in singulari comment. suppletam atque illustratam fuisse, quis est qui nesciat? Hoc antiquissimum veteris ævi monimentum exhibent Lips. antiq. lectt. II, 14; Beger. Duker. et Græv. ad Flor. II, 2; Gruter. p. 404; Fleetwood Inscr. antt. Sylloge p. 66, et Funcc. de orig. et puerit. L. Lat. c. 5, p. 298 sq. Columnam ævo suo etiamnum superfuisse tradit Plin. XXIII, 5, et XXXIV, 5. 664. nivea mole, candido marmore. --surgebat, doctius quam erat, ut ap. Virg. Ge. III, 29; Æn. I, 448; X, 476; Ovid. Met. I, 44.

664. ferens Put. niveæ columnæ legendum, et post τό columnæ distinguendum videbatur N. Heins.

Exuvias Marti donumque Duilius, alto 665 Ante omnes mersa Pœnorum classe, dicabat: Cui, nocturnus honos, funalia clara, sacerque Post epulas tibicen adest; castosque penates Insignis læti repetebat murmure cantus.

667... 669. Eidem Duilio perpetuus honos habitus, vel potius, teste Catone ap. Cic. de Sen. c. 13, ab ipso privato, nemine prohibente, sumtus est, ut revertenti a cœna, tibicine canente, funalia præferrentur, et ipse quasi quotidie ita triumpharet. Conf. Flor. II, ii, 10; Plin. XXXIV, 5; Liv. Epit. XVII; Val. Max. III, vi, 4. Verba castos penates spectant, ni fallor, ad Duiliam uxorem, quæ vel ea, qua vixit, ætate, exemplar pudicitiæ fuit. Vid. Hieron. advers. Jovian. I, et Merula ad Ennii Fragm. p. 57.

665. Duellius Put. Vulgo Duillius Sed Duilius Med. ed. ut in fastis triumphal. et Gr. Δουΐλιος. Aliis Bellius, Billius, Βίλιος, Λίβιος dicitur. Confer VV. DD. ad Polyb. I, 22 et 24. Pighius ad A.U. CDXCIII. et, quos Drak. jam laudavit, Merula ad Enn. Ann. I, p. 59, et inprim. Ciaccon. ad column. rostrat. 669. læto Benes.

Cernit et extremos defuncti civis honores: 670 Scipio ductoris celebrabat funera Pœni, Sardoa victor terra. Videt inde ruentem Litoribus Libycis dispersa per agmina pubem; Instabat crista fulgens, et terga premebat Regulus: Autololes, Nomadesque, et Maurus, et Hammon, 675 Et Garamas positis dedebant oppida telis.

670. Hæc de exsequiis, quas L. Cornelius Scipio, Barbati filius, qui, Olbia urbe capta, A. U. 494, de Pœnis, Sardis Corsisque triumphavit, Hannoni in Sardinia cæso fecit, recte intelligunt Marsus, Cell. et Drak. Cf. Flor. II, 2; Liv. Epit. XVII, et inpr. Valer. Max. V, i, 2. 672... 676. Cf. sup. ad v. 299 sq.

671. celebraret Col. unde Cernit ut... celebraret scribendum putabat N. Heins. 674. effulgens R. 3.

Lentus arenoso spumabat Bagrada campo Viperea sanie, turmisque minantibus ultro Pugnabat serpens, et cum duce bella gerebat.

677... 679. Cf. v. 140 sq.

678. turmisque minantibus scripti et priscæ edd. ante Junt. in qua primum operarum vitio editum turmisque minitantibus, pro quo turmis minitantibus reposuit Aldus, quem secuti sunt alii. Ultor malebat N. Heins. quod verbis Flori II, 2, quasi in vindictam Africæ nata serpens convenire notat Drak. qui tamen τό ultro servat, et coll. XI, 517, pro insuper, ut Lef. cum emphasi, ut apud Virg. passim, et apud alios insuper, vel volens, positum existimat. Equidem malim interpretari adeo, sogar, quæ notio plerisque, ubi ultro occurrit, locis respondet. [“XI, 517” recte XI, 515]

Nec non projectum puppi, frustraque vocantem 680 Numina, Amyclæum mergebat perfida ponto Rectorem manus, et seras tibi, Regule, pœnas Xanthippus digni pendebat in æquore leti.

680. Pœnos, gloriæ Xanthippi invidentes, eum navi redeuntem mersisse, memorant, præter Silium, ab aliis jam laudati Appian. de reb. Pun. c. 4, et Zonaras Annal. T. II, quo teste fuerunt etiam, qui eum in desertam insulam expositum, et alii, qui navem ei vetustate fatiscentem datam fuisse, referrent. Eumdem vero incolumem potius domum rediisse, tradit testis fide dignior Polyb. I, 36. 682. seras, quia jam captus eras.

680. e puppi volebat N. Heins. 682. Rectorem scripti et R. 2. Vulgata lectio Xantippum e marg. in contextum inrepsit. 683. Indigno rector pendebat R. 3. Parm. et Med. quæ lectio ex emendatione profecta videtur, ne idem nomen, ut vulgo fit, repetatur.

Addiderant geminas medio consurgere fluctu Ægates; laceræ circum fragmenta videres 685 Classis, et effusos fluitare in gurgite Pœnos.

684. Conf. ad I, 61. --geminas; vulgo tres putant esse, ejusdemque fere magnitudinis, et Lilybæo promont. objectas, Phorbantiam, Ægusam et Hieram, quæ post Usticam et Osteodem a Ptolemæo memorantur, et tres Ægates esse creduntur. Quod si verum est, Silius forte geminas dixit pro duas, innuitque τὴν Αἴγουσαν νῆσον et τὴν Ἱερὰν νῆσον, quarum mentionem facit Polyb. I, 60 et 61, ubi de pugna Lutatii et Hannonis agit, quæ primum Punicum bellum confecit. --Addiderant pictores. 685. Ægates, Αἰγούσας ap. Polyb. I, 45.

686. affusos, scilicet fragmentis navium, vel remis, emend. N. Heins. Cf. ad IV, 251. Idem prob. Drak. et recepit Lefeb. Non male: sed in vulg. quoque lect. effusos (h.e. vagos, dispersos, vel effuse) nihil esse video, quod displicere debeat.

Possessor pelagi, pronaque Lutatius aura Captivas puppes ad litora victor agebat.

687. aura prona, vento favente et secundo, vel celeri, quo cursus fiebat pronus ac celer, ut ap. Hor. Od. I, xxix, 11; IV, vi, 39, et Virg. Æn. V, 212; teste Polyb. ll. cc. Pœnis potius, tam in prælium euntibus, quam, eo finito, Hieram ins. repetentibus, subita mutatione, secundus fuit ventus; et Lutatius, L navibus demersis et LXX captis, cum decem fere millibus vectorum Lilybæum promont. petiit.

687. pronaque Lutatius a. scripti et priscæ edd. pronaque Luctatius Veneta Marsi. Vulgata lectio prona Luctatius debetur Nicandro. Lutatium scribi in unico hujus gentis numo ap. Ursin. in familiis Rom., et primam a poetis syllabam corripi, sed in corpore Gruteri et Reinesii utramque orthographiam inveniri, monet Drak. qui laudat Heins. ad Claud. in Eutrop. I, 455; Carrion ad Sallust. Hist. I, p. 453, ed. Gruteri, et Fabrett. Inscriptt. p. 675 et 750. Præterea nostram scripturam confirmant Græci: nam Λυτάτιος dicitur Polyb. I, 59 sqq. et Λουτάτιος Appiano de reb. Sic. II, Exc. 18, T. I, p. 93. ed. Schweigh.

Hæc inter, cinctus legatorum ordine Hamilcar, Ductoris genitor, cunctarum ab imagine rerum 690 Totius in sese vulgi converterat ora.

689. Hæc omnes scripti et edd. ante Drak. victos Colon. junctos Oxon. vincto Parm. et Med. religatus in ordine scripti cum R. 3, Parm. et Med. Vulgata lectio juncto legatus in ordine auctorem habet Marsum, qui in ordine pro continuo dictum putabat. Hic inter victos religatus in o. H. conj. Dausq. prob. N. Heins. nisi quod, Hoc... in ordine, scilicet captarum navium, maluerit. Id recepit Drak. qui tamen recte jam monuit, alto historicorum de captivitate Hamilcaris (qui ne pugnæ quidem navali interfuit) silentio auctoritatem librorum plerorumque infringi, nisi forte hæc verba cum Dausq. ad imaginem Hamilcaris, quam Romani in triumpho religatam gestarint, referantur, de quo conf. XVII, 630 sqq. inpr. v. 644, 645. Mira hæc videtur oscitantia Lefeb. qui Hoc, inter victos Legatus, in o. H. reposuit, addita hac nota: «Non capti, sed ad incitas adacti milites Hamilcaris, cujus arbitrio, ait Nepos, pacem permiserat Carthago. Ideo dicitur a poeta legatus, constitutus quidem, non missus: id est, plénipotentiaire, german. gevollmächtigt, quod nemo ante me animadvertit.» Nihil horum omnium satisfacit, et ipse quoque receptam textus lectionem deserendam putavi, etsi ab ea discedere, ubi aliquam certe veri speciem habet, religioni duco. Sententia verborum, quæ ex vestigiis librorum, donec meliora certioraque quis suggesserit, reposui, hæc est: Inter hæc, scilicet tabularum argumenta (ut inter ea dixit Virg. Æn. I, 479) Hamilcar, dux, non legatus, Pœnorum in Sicilia, cujus tamen arbitrio hi pacem, cujus mox mentio fit, permiserant, cinctus ordine legatorum, h.e. decem legatis, ex ordine tabula expressis, quos Romani, pacis conditionibus, quas Lutatius dixerat, rejectis ad eum miserant, teste Polyb. I, 62 et 63, converterat, etc. Possis etiam eodem sensu legere junctus legatorum ordini, vel ordine: nisi malis picto legatorum ordine. Viderint acutiores. 690. junctarum conj. N. Heins. et v. 692, Sed pacti faciem, vel Sed pacti auspicium, ut verba pacti fœderis jungantur; faciem scripti et Parm. faciens Med. Vulgo facies, adversante metro. Pacis majore litera initiali scripsi, quia ipsam Pacis faciem, h.e. imaginem pictura expressam puto, ut aras, Jovem et Latinos.

Sed pacis faciem, et pollutas fœderis aras, Deceptumque Jovem, ac dictantes jura Latinos Cernere erat: strictas trepida cervice secures Horrebat Libys, ac submissis ordine palmis 695 Orantes veniam, jurabant inrita pacta. Hæc Eryce e summo spectabat læta Dione.

692. Ornatum verborum et ferocem illum excelsumque, qui in iis vivit et regnat, spiritum Romanum facile percipias. De ipsa pace, vid. Polyb. I, 62 et 63. --faciem, Drak. exponit genus, ut IV, 591; Sed vid. V.L. 693. Jovem Deceptum, ut I, 482. Cf. ad I, 9. --jura, ut I, 481. 695. submissis palmis, vid. ad I, 673. 696. inrita mox futura, moto scilicet bello Punico secundo. 697. Præclare Venus, quæ Romanis favet, hisce picturis oculos animumque pascere fingitur. --Dione, Venus: vid. ad IV, 106. Nobilissimum ejus templum in Eryce, monte Siciliæ, supra Drepanum. Vid. Heyne in not. et Exc. II; ad Virg. Æn. V, 759.

695. Horrebant Libyes contra fidem libb. dedit Lefeb. vulgare substituens exquisitiori. 696. horrida pacta edd. antt. inrita pacti malebat N. Heins. ut acuta belli, dura laborum, etc.

Quæ postquam infesto percensuit omnia vultu Adridens Pœnus, lenta proclamat ab ira: «Non leviora dabis nostris inscribere tectis 700 Acta meæ dextræ: captam, Carthago, Saguntum Da spectare, simul ferro flammaque ruentem; Perfodiant patres natorum membra: nec Alpes Exiguus domitas capiet locus; ardua celsis Persultet juga victor equis Garamasque Nomasque. 705

698. infesto vultu Adridens, ira cum arrogantia et contemtu mixta. 699. ab ira. Cf. XI, 99, et ad II, 139. --lenta, lente, sensim collecta a singulorum perlustratione. 700. nostris tectis, templis et ædibus sacris. 702, 703. Conf. II, 657... 691. --Perfodiant, ut persultet, ruat, fugiat, vehatur, pro, pictura exprimendos cura perfodientes, etc.

699. læta ira et v. seq. dabunt conj. Dausq. utrumque parum acute. 702. ferroque flammaque, non flamma ferroque, scripti, quod concinnius videbatur N. Heins. nescio quare. 704. capiet, non capiat, scripti et R. 2. 705. Nomasve tacite edidit Lef. Male!--706. Addes T. scripti Adde T. Parm. et Med. Adest R. 2, Adde etiam Ven. Marsi et edd. inde expressæ, contra metri leges. Adde et T. conj. Dausq. quod non improb. N. Heins. et recepit Cell. ac legendum esse haud dubitabat Withof. quia v. 702, præcesserit da spectare.

Addes Ticini spumantes sanguine ripas, Et nostrum Trebiam, et Trasymeni litora Tuscis Clausa cadaveribus: ruat ingens corpore et armis Flaminius: fugiat consul manante cruore Scipio, et ad socios nati cervice vehatur. 710

707. nostrum Trebiam, vid. ad I, 118, et IV, 650. 708. Clausa, ut IV, 621, «clausit magna vada pressa ruina.» --ruat in perniciem, cadat. 709 sq. Confer IV, 466 seq. --cruore ex vulnere.

708. Plausa in mentem veniebat N. Heins. ruet Tell. ruato R. 2, teste Lefeb. qui hæc notat: «an pro ruito? quod placebat præ ceteris, propter concursum vocalium.» 709. manetque cruore opinabatur N. Heins.

Hæc mitte in populos, et adhuc majora dabuntur. Flagrantem effinges facibus, Carthago, Libyssis Romam, et dejectum Tarpeia rupe Tonantem. Interea vos, ut dignum est, ista, ocius ite, O juvenes, quorum dextris mihi tanta geruntur, 715 In cineres monimenta date, atque involvite flammis.»

711. mitte in populos, vid. ad II, 511. --majora facinora. 713. dejectum Tarpeia rupe Tonantem, δεινῶς pro, Capitolium occupatum. 716. monimenta, templi picturas.

712. effugies Col. unde effinges emend. Modius; effingens aliquot edd. 716. monimenta, non monumenta, R. 2, ut semper scribendum monet Lefeb. Recte. Conf. Cl. Schelleri Præcepta stili bene lat. P. I, p. 35, et Cell. Orthogr. Utrumque tamen in lapidibus occurrit.

* * * * * * * * *

Errata: Liber VI

16n. non æquum ... III, 2, 260 [equum ... II, 2, 260] 25, 26n. Intpp. ad Stat. Th. X, 170 seq. [ad ad] 35v. vigens, non ingens, Col. [Col. Col.] 119n. rerum inclinata, ut res inclinatæ ap. Liv. IX, 12_. [incertum: ‘res ... inclinata’ saepius apud Livium legitur] 188v. Idem sensisse videtur N. Heins. qui [qai] 270v. nisi ipsa hæc vox substituenda [susbtituenda] 307... 310n. Vid. mox v. 311 [mox V, 311] 455v. [445] 489n. ferire ... vel כרת ברית. [[The word “vel” was added to protect against display problems with the paragraph-final Hebrew text.]] 609... 611v. (!!) [sic scriptum] 658n. [558]

* * * * * * * * * * * * * *

C. SILII ITALICI

PUNICORUM

LIBER SEPTIMUS.

ARGUMENTUM.

Q. Fabius Maximus Cunctator, in quo omnis Romanorum spes sita est, cum novo exercitu, ex civibus sociisque conscripto, ad bellum proficiscitur, quod prudentia cautisque consiliis, quibus solus omnium, quas ducit, copiarum vires æquat, gerere statutum habet cum animo ac deliberatum; 1-19.

At Hannibal, quam primum de creatione novi summique magistratus fama ad ipsum pervenit, Dictatoris genus et res ab ipso gestas a captivis percontatur, ex quibus Cilnius ducem Rom. ejusque gentem amplissimis verbis ornat, et ita indignationem quidem Pœni in se convertit, sed e malis, quibus urgetur, supplicio se emergere frustra cupit; 20-73.

Dum Romæ, votis rite nuncupatis, cives cum conjugibus supplicatum eunt et sacris operantur, Fabius strenue iter facit, disciplinamque militarem ad pristinos mores redigit; 74-95.

Castris deinde jam in conspectu hostium positis, Pœnus, certa victoriæ spe inductus, nullam dimicandi moram facit, et vallatos maledictis ad certamen provocat; 96-122.

Verum ubi quieta omnia apud Romanos, nec castra ullo tumultu mota videt, re infecta in Apuliam transit, variisque dolis constantem Dictatoris animum tentare et circumvenire conatur; 123-145.

Quum ita quoque nihil proficit, omnisque spes in inritum cadit, tacita jam cura animum incensus, quod nunc demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem quæsissent, in Campaniam exercitum reducit; 146-158.

Ibi amœnissimam Italiæ partem agrumque Falernum, qui generosissimo vino abundabat, cujus faciendi rationem ipse Bacchus priscis temporibus Falernum, hospitem suum, docuerat, inpune depopulatur; 159-211.

Qua rei indignitate in castris Romanorum seditio movetur, quam Fabius comprimit, habita oratione, qua ostendit, rempublicam, continuis cladibus adflictam, non nisi prudentissima et cauta belli gerendi ratione ab interitu vindicari posse, et rem tempusque ita postulare, ut adversus ferocem tot victoriis hostem nihil temere audeant, nec, nisi certa spes et commoda rei bene gerendæ occasio obferatur, summam rerum universo periculo committant, sed ante omnia suæ saluti atque securitati consulere, conatusque hostiles singulari potius arte, quam temeraria vi inpedire studeant; 212-259.

Invidia tamen Dictatoris augetur fraude ac dolo Hannibalis, qui ab uno ejus agro, omnibus circa vastatis, ferrum ignemque abstineri jubet, ut occultæ proditionis fœderisque clam cum hostibus icti suspicio commoveatur; 260-267.

Sed mox Pœnus suis se artibus peti sentit, agmenque suum repente præter opinionem inter Calliculam montem, Formiana saxa ac Literni stagna inclusum videt, via ad Casilinum obsessa; 268-281.

Quas insidias callide eludit, et noctis principio duces, Magonem, Maraxen et Acherran somno excitat, militibusque tessera significat, quid fieri velit: tum sarmentis ad cornua boum adligatis et incensis, custodibus Romanis rei novitate terror incutitur; Pœnus vero salvus ex faucibus elabitur, saltumque transgressus in agro Allifano castra ponit; 282-376.

Fabius confestim et ubivis hostem subsequitur; at non ita multo post, sacrorum causa Romam profecturus, non imperio tantum, sed consilio etiam ac prope precibus agit cum Minucio, ut, ratione potius quam fortuna fretus, bellum administret, et exemplum, quod ad imitandum habeat, sequatur; 377-408.

Absente eo classis Pœnorum ex alto in portus Caietæ et Formiarum, in finibus Campaniæ, invehitur, quo hostium adventu perterritæ Nereides ad Protea, in antro, prope Capreas, commorantem, confugiunt, ut ab eo de futura Italiæ fortuna cognoscant; 409-434.

Deus marinus, exposita Romanorum origine, a Trojanis, propter iniquum Paridis judicium et Junonis iram debellatis et terra marique cum duce Ænea jactatis, repetenda, prædicit, urbem eorum æternam fore, bellumque Punicum II, quamvis Cannensis etiamnunc clades inpendeat, a Scipione Africana gloriose confectum iri; 435-493.

Quam fatorum seriem dum vates in antro reserat, Magister equitum, inmemor monitorum Fabii, ferociter magis quam consulto rem gerit, et, Hannibale, furoris ipsius alendi causa, fugam aliquoties simulante, jam fama egregiæ victoriæ Romam perfertur; 494-512.

Hinc populi jussu æquatur ei imperium cum dictatore, qui invicto a civibus hostibusque animo ad castra revertitur et exercitum dividit; 513-522.

Quo facto Minucius, secundis rebus delatoque sibi a populo honore multo animosior ad omne periculum spernendum et quidvis audendum factus, sine mora cum hoste iniquo confligit loco, et subito legiones omnisque adeo respublica in maximo discrimine versantur; 523-535.

Jam cæsis aliis, aliis fugam circumspectantibus, Fabius, conspecta procul turbata acie, militibusque et Q. Fabio, filio, qui irata mente contraria suadebat, ad opem suis ferendam stimulatis, repente, velut cælo demissus, legionibus, salutis suæ jam desperantibus, succurrit, et hostibus, quorum magnam stragem ipse ejusque exemplo incitati Syllæ, Crassi, Metellus, Furnius, Torquatus, Brutus, Cato et Q. Fabius edunt, victoriam, civibus vero confessionem erroris extorquet; 536-729.

Minucius, inmerito hoc beneficio victus et nunc demum sentiens, quanto satius sit, prudentia et cunctatione, quam temeritate, bellum tali tempore administrare, castra cum Dictatore jungit, et, aris in ipsius honorem exstructis vinoque ac dapibus Fabio, tanquam Deo, libatis, PATREM eum salutat; quod exemplum milites sequuntur; 730-750.

Interea trepidis Fabius spes unica rebus: Ille quidem socios atque ægram vulnere præceps Ausoniam armabat, viridique ad dura laborum Bellator senio jam castra movebat in hostem.

1. trepidis spes unica rebus, ut X, 48, et fessis spes ultima, VIII, 667; lumen et auxilium rebus nostris dubiis futurum, Liv. I, 39; II, 50, ext. de Fabia gente. --Res trepidæ, periculosæ, in quibus trepidamus, φοβερὰ, ut passim apud Liv. conf. Drakenb. 2. Duas legiones, teste Liv. XXII, 11, vel quatuor, si Polyb. III, 88, fides habenda, ex civibus sociisque scripsit, et ad Servilianum exercitum adjecit. --ægram vulnere, cladibus adflictam et debilitatam. 3 sq. viridi senio, ut apud Virgil. Æn. VI, 304; conf. ad I, 405, virens senecta.

1. rabidis rebus Colon. prob. N. Heins. quia res trepidæ vers. 88, iterantur, et certamen ac arma rabida dicuntur, v. 253, et XVI, 410. Quam infirma sit utraque ratio, non est quod doceam. Eodem suadente, post rebus στιγμην τελειαν posui cum Drak. Interea Fabius, trepidis spes u. r. Ille quidem, socios, etc. transponendum censebat Burm. Non male! 3. clara laborum priscæ edd. Conf. ad II, 52; cruda l. conj. N. Heins. coll. Virg. Æn. VI, 304.

Sed mens humana major, nec tela, nec enses, 5 Nec fortes spectabat equos: tot millia contra Pœnorum invictumque ducem, tot in agmina solus Ibat, et in sese cuncta arma virosque gerebat.

5. Egregia quidem laus prudentiæ Fabianæ, quæ ad hostes superandos plus momenti habebat, quam omne exercitus robur. 6. Nec spectabat, minus iis confidebat, quam cautis consiliis et cunctationi; vel non curabat, metuebat; quem sensum minus probo. Ed. 8. Drak. ad h.l. et XVI, 19, comparat inf. v. 743; XVI, 50; Virg. Æn. VII, 705, et Liv. XXVIII, 12.

5. mente humana Ox. mente humano major emend. Barth. Adv. I, 13, ut humano sit pro homine, de quo vid. Gronov. ad Liv. VIII, 9, et Gifan. Ind. Lucret. Vulgatam lect. exemplis (V, 435, et VI, 426), quibus non indiget, vindicarunt Draken. et Lefeb.

Ac ni sacra seni vis inpressumque fuisset, Sistere Fortunam cunctando adversa foventem, 10 Ultima Dardanii transisset nominis ætas.

9. vis sacra, h.e. admirabilis, magna, præclara, divina, ut sacer Iulus, VIII, 71; sacrum letum, II, 520; rabies virtutis, VI, 42; forte etiam sacra manus, VIII, 357, et sacras in sanguine dextras, XII, 578; annus sacer, h.e. præclarus, egregius, vel felix ap. Tibull. II, v, 82; ἱερὸς δίφρος, Hom. Iliad. ρ, 464; ἱερὴ Θήβη, Εὐβοίη, Ἴλιος, ἱερὴ ἴς Τηλεμάχοιο Iliad. α, 366; β, 535; δ, 416; Odyss. β, 409; ἱερὸν μένος Ἀλκινόοιο, et κνέφας, Odyss. η, 167; Iliad. λ, 194; ἱερὰ νᾶσος Thera, Ταίναρος et Σικύων ap. Pind. Pyth. IV, ii, 78, et Nem. IX, 127. Sic et Ἀχιλλεὺς, vel ἅλα δῖαν, Λακεδαίμονα δῖαν, Iliad. α, 141; Odyss. ε, 20. --inpressum, fixum ac destinatum. --Fabius minus confidebat legionibus suis, sed tanquam solus in bella pergeret, in se uno omnem spem repositam habebat; ac ni sacra vis, divina mens, cogitatio, ἱερον μενος, seni fuisset... (adversa, Pœnorum partes) actum fuisset de imperio romano; Lenz.

10. Fortunam cunctando, non cunctando F., Colon.

Ille modum Superis in Punica castra favoris Addidit, et Libyæ finem inter prospera bella Vincendi statuit: tumefactum cladibus ille Hesperiis lento Pœnum moderamine lusit. 15

12. Minuit favorem deorum, inpr. Junonis, in Pœnos, h.e. perpetuæ Pœnorum fortunæ modum statuit, qua ratione eadem sententia mox exprimitur. 15. Drak. comparat VIII, 11, et Claud. b. Get. v. 138. Primus fulmineum lento luctamine Pœnum Compressit Fabius.

Summe ducum, qui regna iterum labentia Trojæ Et fluxas Latii res, majorumque labores, Qui Carmentis opes et sceptra Evandria servas, Surge, age, et emerito sacrum caput insere cælo.

16. Egregia poetæ ad Fabium apostrophe, sed luxuriante ornatu expressa. --iterum labentia. Cf. ad I, 43. 17. fluxas Latii res, ut ap. Virg. Æn. X, 88; Cic. Att. IV, 2; Sall. Jug. 123. Nam fluere est dilabi, interire. Vid. Gron. ad Liv. XXVII, 17. Italia vario modo designatur. 18. Carmentis, seu Carmenta, Evandri mater. Cf. XIII, 816; Liv. I, 7; Virg. Æn. VIII, 335 sq.; ibique Heyne Exc. I. 19. Altius te a terra in cælum tolle, scilicet nominis amplitudine et inmortalitate, ut sublimi ferire sidera vertice dixit Hor. Od. I, 1, extr. ubi vid. Jani. Ἐρις ap. Hom. Iliad. δ, 442, ὀλίγη μὲν πρῶτα κορύσσεται, ἀυτὰρ ἔπειτα Οὐρανῷ ἐστήριξε κάρη. --emerito, merito, prudentia rebusque gestis promerito, ut XI, 464; Drak. qui laudat Huet. ad Manil. I, 404; Heins. ad Vell. Pat. II, 11 et al.

18. tecta Evandria h.e. Pallanteum, et hinc Roma, eo loco condita (vid. ad VI, 631 sq.), opinabatur N. Heins. quod prob. Drak. et recepit Lef. Non male, quia modo vox regna præcessit: regna argute dici monet Withof. ut ap. Hor. Od. III, iii, 58. Maluerit tamen sceptra, quæ vox dignior sit quam tecta, et ad vulg. lect. propius adcedat. [“ad VI, 631”: in Not.] 19. et in merito R. 1, 3, et Med. unde et i. merito suspic. N. Heins. quem v. ad XI, 214, 241, ad Claud. R. P. I, 92, et Epithal. Hon. et Mar. v. 276, ad Ovid. Amor. III, iii, 1. Sed vulgatum emerito, h.e. merito, Drak. firmat ex XI, 464; (Emerito... cælo) Manil. I, 404; (emeritum mundum) Prop. IV, ii, 61; Sidon. Apoll. II, 209; Val. Max. IV, 1, ex. 6; conf. Heins. ad Vellei. Paterc. II, 11. [“XI, 464” recte XI, 461]

At Libyæ ductor, postquam nova nomina lecto 20 Dictatore vigent, raptim mutata Latinis Imperia haud frustra reputans, cognoscere avebat, Quæ fortuna viro, quodnam decus; ultima fessis Ancora cur Fabius, quem post tot Roma procellas Hannibali putet esse parem: fervore carentes 25 Angebant anni, fraudique inaperta senectus.

20. nova nomina, Dictatoris et magistri equitum. [21.] vigent, celebrantur et in omnium ore sunt, Cell. Cf. Cic. Tusc. I, 38, extr. --lecto Dictatore, propr. Prodictatore, quia consul Romæ non erat. Vid. Liv. XXII, 8. 23. Ancora ultima, alias sacra, Gr. ἄγκυρα ἱερὰ, ᾗ χωρὶς ἀνάγκης οὐ χρῶνται, Polluc. I, 9; quod quam egregie Fabio conveniat, monuit jam D. Heins. Spem ut plurimum in numis sub symbolo ancoræ signari, observat Drakenb., qui præterea comparat VIII, 667; X, 48; Proverb. e Vatic. Append. Cent. II, n. 18, et Schott. ad Proverb. et Suid. Cent. XIV, num. 50. 24. Imitat. Liv. XXII, 12. 25. fervore carentes anni Fabii, ut contra vividi, calidi, fervidi, ignei dicuntur juvenes. Cf. XVI, 596, et Virg. Æn. V, 395... 396. 26. inaperta, non patens.

23. ultima passis malebat D. Heins. et quis Fabius Burm. Ancora ex Gr. ἄγκυρα rectius quam anchora scribitur. 25. fervore carentes Tell. a m. pr. Parm. Med. et Benes. Vulgatam calentes defendunt Dausq. et Cell. et ad Hannibalem referunt, coll. v. 66. Male!

Ocius adcitum captivo ex agmine poscit Progeniem ritusque ducis dextræque labores.

27. adcitum poscit, ab eo, quem adciverat, quærit, percontatur. 28. labores, ut V, 561. Ipsum poetæ commentum satis ingeniosum est, et ingenti Hannibalis sollicitudini, cujus justa erat causa, consentaneum.

28. laborem e Colon. recepit Drakenb. Sed magis hoc loco conveniunt labores, h.e. res gestæ, facta; conf. not. ad V, 561.

Cilnius, Arretî Tyrrhenis ortus in oris, Clarum nomen erat; sed læva adduxerat hora 30 Ticini juvenem ripis, fususque ruentis Vulnere equi, Libycis præbebat colla catenis.

29. Cilnius, clarum nomen. Cf. V.L., et ad V, 328. --Arreti, vid. V.L., et ad V, 123. --Tyrrhenis, Etruscis, vid. ad IV, 719.

29. Cilnius, non Cilinus, Colon. Recte. Cilnia gens Etrusca, et quidem nobilissima, e qua C. Cilnius Mæcenas, quem poeta forte respexit, vid. Drak. ad Liv. X, 3; Lips. Antiq. Lectt. I, 22, et ad Tac. Ann. VI, 11; Meibom. vit. Mæcen. L. B. 1653, 1654, c. 1; Demster. in Etruria regali II, 54, et Jani ad Horat. Od. III, 29, 1; Areti Colon. Sed Ἀῤῥητίνων πόλις dicitur Polyb. II, 19; Ἀῤῥήτιον Appian. b. civ. I, 91; III, 42; Strab. V, p. 154, 157, et sic semper in lapidd. litera canina geminatur, v.c. apud Gruter. p. 372, 520 al.

Hic ardens extrema malis, et rumpere vitam: «Non cum Flaminio tibi res, nec fervida Gracchi In manibus consulta, inquit. Tirynthia gens est; 35 Quam si Fata tuis genuissent, Hannibal, oris, Terrarum imperium Carthaginis arce videres.

33. Hic ardens, vehementer cupiens, in malis, in captivitate, extrema, mortem, ut ap. Virg. Æn. I, 219; VI, 457; Flor. IV, 2, vel finem malorum. Schmid. interpretatur: ardens malis, propter mala, ut ardens furiis, XVII, 237. --extrema, vehementissime, ut apud Græcos millies. --rumpere vitam, ut VI, 510; alias abrumpere, de quo vid. Heins. et Drak. Cf. ad II, 597. 34 sq. Oratio summo ornatu artificioque composita, et ad iram Hannibalis laude Fabii incendendam aptissima. Verba Liv. XXII, 12. --fervida Gracchi consulta. Cf. IV, 514 sq., et XV, 337, ubi calidus Marcellus Fabio Cunctatori obponitur. [35.] In manibus sunt, h.e. adsunt, ut XII, 197, et ap. Virg. Ge. II, 45 (ubi vid. Burm.), et Æn. X, 280. --Tirynthia gens, cf. VI, 627 sq., et ad II, 3; gens, vid. ad II, 185. 36, 37. Conf. IV, 730; XVII, 403, 404.

33. extrema mali atque abrumpere, vel, quod in Ven. Marsi exstat, erumpere vitam volebat N. Heins. prob. Drak. ut extrema mali sint captivitas et servitudo, qua homini libero nihil gravius accidere potest. Sed vulgata lectio, quam vix commodum sensum habere putabat Drak., mihi exquisitior videtur: vid. not.

Non ego te longa serie per singula ducam: Hoc sat erit; nosces Fabios certamine ab uno. Veientum populi violata pace negabant 40 Adceptare jugum, ac vicino Marte furebat Ad portas bellum, consulque ciebat ad arma.

39. nosces Fabios certamine, etc. ut apud Virg. Æn. II, 65 sq. 40. Cf. ad II, 4 sq.

39. disces forte, qui critica prurigine laborat, legere malit, ut apud Virg. Æneid. lib. II, v. 66.

41. furebat Colon. et Oxon. (sed, teste Lefeb. omnes scripti) cum R. 1, 2, Parm. Med. et Beness. probb. N. Heins. Drak. et Lefeb. Vulgatum furebant, puncto post hoc verbum posito, retineri posse observat Gronov. Obss. I, 17. quem secutus est Cell. Non male! furebant Ad portas bellum sibi esse, vel furibundi conclamabant, interpretatur Barth. Adv. XXIII, 20. Sed intell. portas Romæ; ferebant emend. Zinzerl. Promuls. crit. c. 20.

Delectus vetiti; privataque castra Penates Herculei inplevere: domo (mirabile) ab una Patricius junctis exercitus ibat in armis. 45 Ter centum exsiluere duces: quocumque liberet, Uno non pavidus rexisses bella magistro.

43. sq. Cf. Liv. II, 48. --privata castra, quæ privatis Fabiorum sumtibus alebantur, ut contr. publica bella, v. 60. --Penates Herculei, familia Fabiorum. 47. Vel uno horum magistro, duce (vid. ad III, 173) non pavidus, sine periculi metu, rexisses bella, ut VI, 307. Comparant Liv. II, 49; Ovid. Fast. II, 200; Eutrop. I, 14, et Appian. de reb. Samn. Exc. X, c. 3, tom. I, p. 65, ed. Schweigh.

43. Dilectus, non Delectus, Col. Utrumque recte dici, monent quos Drak. laudat, Lambin. ad Lucret. I, 87; Ant. Augustin. ad Fest. vid. Dilectus, N. Heins. ad Claud. Laud. Stilic. I, 316; ad Ovid. Met. I, 324, et Bentl. ad Hor. Od. II, iv, 18. 44. admirabile ed. Basil. Wolfii et aliæ inde expressæ. 46. exsiliere, vel exiliere Nicander scripsit, et post eum alii. Sed exiluere in optimis scriptt. legitur; vid. quos Drak. citavit, Gifan. Ind. Lucret., vid. Dissilui, Gronov. ad Senec. Thyest. vers. 768; Heins. ad Claud. Præf. Cons. Honor. III, 3, ad Ovid. Metam. V, 35; IX, 314; X, 410; XIV, 406; exsilire R. 1. Ven. Marsi et al. esiluere R. 2; quæcumque (bella) liberet corrig. N. Heins. Non male! Possis et quacumque, scilicet parte.

Sed, dirum egressis omen, scelerata minaci Stridentis sonitu tremuerunt limina portæ, Maximaque Herculei mugivit numinis ara. 50

48. dirum omen, hoc est, portam Carmentalem, quæ omen habet, ut utar verbis Ovid. Fast. II, 201 sq. Hinc scelerata dicebatur. Vid. Festus, voc. Scelerata et Religioni; Serv. ad Virg. Æneid. VIII, 338, et Flor. I, 12. --Scelerata, infelix, inproba et abominabilis v.c. castra, Suet. Claud. 1; Sedes, Ovid. Met. IV, 455, et Tibull. I, iii, 67; (ubi vid. Broukh. et Heyne) limen, Virg. Æn. VI, 563; campus, Liv. VIII, 15, extr., et vicus, Liv. I, 48, et Ovid. Fastor. VI, 609; cf. ad V, 431, et Duker. ad Flor. l.c. Fuit autem hæc porta in regione VIII urbis sub Capitolio a dextra inter rupem Tarpeiam et Tiberim, nomenque a Carmentæ templo, prope eam posito, adcepit. 50. Alterum omen, quod dat generis auctor. De ara Maxima Herculis ad forum Boarium vid. Cerda et Heyne ad Virg. Æn. VIII, 269 sq.

49. stridentes Colon. ut sit adpositio; gemuerunt emend. N. Heins. prob. Drak. quum limina sonitu tremere non recte dicantur, et omen non in tremore, sed in stridore portæ constiterit, ut ap. Claud. B. P. II, 6. Sed hoc verbis stridentis sonitu satis innuitur, et verbum tremere de quovis sonitu motuque usurpatur, vid. Burm. ad Ovid. Met. IV, 136; V, 356, et ad Val. Fl. II, 78; 413; IV, 180; VI, 526. Quæ loca etiam obstant, quominus leviori mutatione fremuerunt refingam, ut πύλαι μύκον Hom. Iliad. η, 749, dixit. Ill. Ernesti interpretatur: tellus, in qua posita erat porta, gravi ejus stridore contremuit, et veluti concussa est.

Invasere hostem; numerarique aspera virtus Haud est passa viros, et plures milite cædes. Sæpe globo densi, sæpe et per devia passim Dispersi subiere, vicis meritique labore Æquato: nulli quisquam virtute secundus, 55 Ducere ter centum Tarpeia ad templa triumphos.

52. viros, Fabios, qui propter virtutem amplissimus numero exercitus esse videbantur. Virtus non passa est numerari plures milite cædes, h.e. cæsos hostes, qui multitudinem Fabiorum superabant; nisi malis jungere, virtus et cædes, etc. Id tamen non magni momenti facinus agnoscit Ernesti. 55, 56. Haud quisquam ex illis ulli, vel alteri primum quasi virtutis locum et gloriam triumphi concedebat; sed ad hanc omnes simul eodem ardore adspirabant. --Quilibet videbatur esse primus, qui triumphum mereretur, Cellar. coll. Virg. Æn. XI, 441.

54. Dispersi subiere, (hostes) vicis, etc. ex emend. N. Heins. recepere Drak. et Lefeb. pro vulg. subiere vices, meritique, etc.

Spes heu! fallaces oblitaque corda caducum Mortali quodcumque datur! grex ille virorum, Qui Fabia gente incolumi deforme putabat Publica bella geri, pariter cecidere Deorum 60 Invidia, subitis circumvenientibus armis. Nec tamen occisos est cur lætere: supersunt, Quod tibi sit Libyæque satis: certaverit unus Ter centum dextris; tam vivida membra, laborque Providus, et cauta sollertia tecta quiete. 65

57. caducum, scilicet esse. 60. Publica bella, cf. ad v. 43. --Deorum Invidia, vid. ad III, 78 in V.L. 61. armis, armatis hostibus, ut ap. Virg. Æn. II, 409. 62. Supersunt cuncti in uno Fabio Cunctatore, qui solus tibi satis negotii dabit, et omnium virtutem æquat.

59. putabant malebat N. Heins. 61. circumfundentibus minus langueret. 62. occisis Parm. quod non minus placere potest. 63. Quod tibi sit L. satis scripti cum R. 1, 2, 3, Med. Quot tibi sit Parm. vulgo quot tibi sint. Post supersunt punctum, et post satis comma posuit Drak. suadente N. Heins. Nos vulgarem distinct. servavimus, ut Quod sit pro quantum.

Nec vero, calidi, nunc tu, cui sanguinis ætas, Foderis in pugna velocius ilia planta Bellatoris equi, frenisque momorderis ora.» Quem cernens avidum leti post talia Pœnus, «Nequidquam nostras, demens, ait, elicis iras, 70 Et captiva paras moriendo evadere vincla. Vivendum est: arta serventur colla catena.» Hæc juvenis, Divisque tumens ausisque secundis.

66. Post nobiliores ducis virtutes hanc laudem supervacuam esse, et manifeste poetam, dum verborum ornamenta sectetur, ingenio destitui, judicat Ernesti. 67. planta, ut VI, 212. 68. momorderis, læseris, vexaveris; vel doctior ratio pro vulgari, qua equus propr. frenos ore mordet, vel mandit. 69. Imitat. Lucani II, 511 seq., judice Lefeb. sed Cæsar Pœno præstantior. Ed. 71. captiva, quæ captivus ferre solet. 73. Divis, eorum favore. --tumens, cf. ad II, 288.

67. in pugnam, quod Lefeb. tacitus recepit, vel in pugnas corrig. N. Heins. et Drak. ut etiam VIII, 521; IX, 459, et XIII, 202. Recte opinor. 72. servetur Put. ut sit græcismus; arte serventur c. catenæ, vel servetur, conj. N. Heins. Non male!

At Patres Latiasque nurus raptabat ad aras Cura Deum: mæsto subfusæ lumina vultu 75 Femineus matres graditur chorus; ordine longo Junoni pallam conceptaque vota dicabant.

74. Conf. Liv. XXII, 10, et, ex quibus ornatum precesque petiit poeta; Virg. Æn. I, 479 sq.; XI, 477 sq.; et Hom. Iliad. ζ, 269... 312; quæ loca etiam expressit, similiterque a Minerva ad Junonem transtulit a Lefeb. laudatus Stat. Th. X, 49... 69. 77. pallam conceptaque vota, h.e. pallam, quam voverant. Palla, πέπλος, Dearum signis pro veste injici solebat. Vid. Spanh. ad Callim. H. in Apoll. v. 32 et in Pall. v. 70.

75. fletu, pro vultu legendum putabat idem prob. Drak. ut lacrimis apud Virg. Æn. I, 228, et rore apud Ovid. Met. X, 360. Possis quoque flumine pro lumina refingere, et doctius mæstum subfusæ flumine vultum, ut ap. Hom. Iliad. ι, 14, et Virg. Æn. I, 465. At non inepta videtur vulgata, modo vultum explices externam speciem, vel potius lineamenta oris. Similiter tacito sparsit vaga lumina vultu dixit Val. Fl. VI, 584. 76. matrum Dausq. tacitus scripsit contra fidem librorum; F. matres pariter chorus o. l.... dicabant, vel graditur chorus... dicantes libens rescripserit N. Heins. Forte totus versus non ex Silii, sed ex inepti versificatoris vena profluxit. Nam salvo sensu abesse potest, et non modo duri quid ei inest, sed etiam verba matres, femineus chorus, languent.

«Huc ades, o regina Deum, gens casta precamur; Et ferimus, digno quæcumque est nomine, turba Ausonidum, pulchrumque, et acu subtemine fulvo 80 Quod nostræ nevere manus, venerabile donum.

79. digno, honesto, nomine matronæ, vel castæ mulieris, donum castæ Deæ obferentis. Quænam digno nomine sit, Stat. Th. X, 56... 59, docere, monet Lef. 80. subtemen simpl. filum, propr. radio stamini inmissum. Vid. Ovid. Met. VI, 55 sq.; Heyne ad Virg. Æn. III, 483, et ad Tibull. IV, i, 121. --fulvo, aureo.

79. dignum, vel digno quodcumque e. n. turbæ A. maluerit idem, et dignum, quocumque es nomine, turba A.... donum Drak. prob. Ernesti, ut ad solennem precantium morem respiciatur. Inepte sic lacessi Silium judicat Lefeb. Withof. conj. Et ferimus dignæ, quocumque es nomine, turba A. 80. et acu et subt. conj. N. Heins. ut vestes textæ et acu pictæ conjungantur. Forte leg. acus subtemine: nam manus id nevere; quod tamen verbum ad texturam quoque transtulit Virg. Æn. X, 818; subtemine, non subtegmine, Colon. prob. Drak. quum subtegmen sit contractum ex subtegimen, at subtemen ex subteximen, ut momen ex movimen. Conf. Ill. Harles. ad Val. Fl. VI, 227.

Ac dum decrescit matrum metus, hoc tibi, Diva, Interea velamen erit: si pellere nostris Marmaricam terris nubem dabis, omnis in auro Pressa tibi varia fulgebit gemma corona.» 85

82. Imitat. Virg. Ecl. VII, 35... 36; Drak. 84 sq. Marmaricam nubem, agmina Pœnorum: vid. ad I, 311. --Pressa in auro junge, nisi malis inpressa coronæ.

82. Ac, non At, scripti, R. 1, et Med.

Nec non et proprio venerantur Pallada dono, Phœbumque, armigerumque Deum, primamque Dionen. Tanta adeo, quum res trepidæ, reverentia Divum Nascitur! at raræ fumant felicibus aræ.

86. proprio dono, peculiari Minervæ insigni, πέπλῳ ποικίλῳ, qui in Panathenæis magnis solenni pompa circumferri, et Deæ signo injici solebat. Vid. Spanh. ll. cc. Hom. Iliad. ζ, 271, 293, 302; Schol. ad Eurip. Hecub. 470 sq.; Meurs. Panathen. c. 17 sq.; Heyne ad Virg. Cir. v. 21 sq., et Æneid. I, 481; Winckelm. Gesch. d. Kunst, T. I, p. 200. 87. Dionen (vid. ad IV, 106.) primam, primum, præcipue, ante alios deos: ei a dictatore etiam ædes vota. Vid. Liv. XXII, 9 extr. et 10 extr. 88, 89. Pulcherrimi versus rerum veritate et verborum dilectu. Dausq. et Draken. præter alios conferunt Liv. V, 51; XXV, 1; Stat. Th. IV, 661, ubi vid. Barth. 89. felicibus, non extis, seu sacrificiis; sed rebus, vel hominibus, quum secunda fortuna est. Ed.

86. propero dono e R. 2, recepit Lefeb. h.e. propere oblato, vel confecto. Non male: nam de aliis quoque Dis, non de sola Pallade, h.l. agitur et Patres prætorem, omnia hæc ut mature fierent, curare jusserant, teste Liv. XXII, 9, extr. Sed vulgata videtur præferenda, si proprium donum ad solam Palladem, et τὸ venerantur ad reliquos quoque deos referatur. An his etiam proprium fuit donum? 89. at Col. ac Ox. et Put. Vulgo et.

Dum Roma antiquos templis indicit honores, 90 Jam Fabius, tacito procedens agmine, et arte Bellandi, lento similis, præcluserat omnes Fortunæque hostique vias: discedere signis Haud licitum; summumque decus, quo tollis ad astra Imperii, Romane, caput, parere docebat. 95

90. Cf. Virg. Æneid. I, 632; III, 264. --honores, vid. ad III, 218. 91... 93; Conf. Liv. XXII, 12, pr. Sed idem c. 9... 11, et Polyb. III, 88, memorant, ipsum Fabium, quo die magistratum inierit, sacra curari jussisse, rebusque demum divinis peractis de bello et republ. retulisse. 91, 92. Lenz interpretatur ita: arte Bellandi, opera data, stratagemate quodam, similis lento, similans se ignavum, qui tamen non erat, sed potius prudens cunctator, (quemadmodum Minucius, apud Liv. XXII, 12 extr. eum pro cunctatore segnem, pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, compellabat) præcluserat fortunæ omnes vias, omnem aditum et impetum in se; ut contra deprehendit fortuna temeritatem Minucii apud Liv. XXII, 29. --lento similis, ex industria et cum arte cunctans, Ernesti; cui tamen hoc male ita expressum, et verba ista h.l. valde frigida videntur. 93. Fabius omnes dicto suo parere docebat, adeoque acerrime disciplinam militarem exercebat. Ingentem, teste Liv. XXII, 11, dictaturæ speciem apud cives sociosque fecit, viatore ad Servilium Cos. misso, qui ei nunciaret, ut sine lictoribus ad dictatorem veniret. 94. summum decus... caput, dictatura, hoc est dictator; vel potius ipse Fabius ita dicitur.

91. tacito Col. Tell. R. 2; tanto Ox. Vulgg. cauto. Non male, judice Drak. quia Dictator, itineribus summa cum cura exploratis, exercitum ad hostem duxisse dicitur Liv. XXII, 12 pr. procedens, non præcedens, scripti. 93. hostisque R. 2.

Verum ubi prima satis conspecta in montibus altis Signa procul, fulsitque novis exercitus armis, Adrectæ spes Sidoniæ, fervetque secundis Fortunæ juvenis: vincendi sola videtur, Quod nondum steterint acies, mora. «Pergite, clamat: 100 Ite citi, ruite ad portas, propellite vallum Pectoribus: quantum campi distamus, ad umbras Tantum hosti superest. Resides ad bella vocantur, Quîs pudeat certare, senes: quodcumque videtis, Hoc reliquum est, primo damnatum, ut inutile, bello. 105

96. conspecta haud procul Arpis, teste Liv. XXII, 12, (quem locum poeta expressit) sed περὶ τας Αἶκας Hirpinorum apud Polyb. III, 88 extr. Cf. Plut. in Fab. 98. Arrectæ spes, ut ap. Virg. Ge. III, 105; ubi vid. Heyne. 101. Cf. Liv. l.c. 102. ad umbras, priusquam pereat. 103 sq. Resides senes, ut ap. Virg. Æn. I, 722; VI, 814; VII, 693. 105. Drak. comparat similia Cestii verba ap. Senec. Suasor. V.

98. Sidonii, h.e. Pœni. Hannibalis, Colon. Non male! 100. steterint, non steterit, scripti et Med. 102. quanto campi conj. N. Heins. 105. ut scripti et priscæ edd. ante Marsum, qui primus et dedit. Huic reliquum et primo d. suspic. N. Heins. Forte distinguendum, primo (h.e. primum, initio) damnatum, ut inutile bello.

En, ubi nunc Gracchi, atque ubi nunc sunt fulmina gentis Scipiadæ? pulsi Ausonia, non ante paventem Dimisere fugam, quam terror ad ultima mundi Oceanumque tulit: profugus nunc errat uterque, Nomina nostra tremens, et ripas servat Iberi. 110

106. De formula ubi nunc est, et heu ubi nunc est, vid. quos Drak. laudat, Heins. ad Ovid. Her. IV, 150; Broukh. ad Prop. III, ix, 59, et Burm. ad Petron. c. 115. --Gracchi, conf. IV, 495 sq. --fulmina gentis Scipiadæ, verba Virg. Æn. VI, 843; ubi vid. Intpp. --fulmina gentis, vid. ad I, 421. 107. Scipiadæ, h.e. Scipiones, ut VIII, 254; Virg. l.c. et Ge. II, 170; Prop. III, xi, 67. Sic et Memmiades, Drak. monente, pro Memmius dicitur Lucret. I, 27; ubi vid. Lambin. Scipiadæ h.l. sunt P. et Cn. Cornelii Scipiones fratres, pater et patruus Africani majoris, adversus Hasdrubalem, Hannibalis fratrem, missi ad ultima mundi, h.e. Hispaniam, ubi et peremti sunt. --paventem Dimisere fugam, paventes fugere cessarunt. Hannibal gloriatur, eos metu, quem ipse illis incusserit, Hispaniam fugisse, et ripas Iberi, limites imperii, custodire.

106. Ita scripti, ut VI, 516 sq. Vulgo Heu ubi n. G., aut ubi sunt nunc f. g. quod non minus placebat Drak. Sed τὸ en magis sarcasmo convenit, atque ubi nunc duo f. g. opinabatur N. Heins. ut Silius Maroniana ad verbum exprimat: quasi variare ipsum dedeceat. Hinc tamen orta videtur lectio, fulmina belli, quam c. Tell. et R. 2. exhibent. 107. paventem, non paventes, scripti et R. 2. 109. profugus Col. Ox. R. 1, Parm. Med. Vulgo tulit profugos: nunc, etc.

Est etiam, cur Flaminio mihi gloria cæso Creverit; et titulis libeat cur figere nostris Crudum Marte viri nomen. Quot demere noster Huic annos Fabio gladius valet! et tamen audet. Audeat! haud ultra faxo spectetur in armis.» 115

113. Crudum Marte, vid. ad I, 405. --Quot, quam paucos annos? quia jam exactæ ætatis Fabius, adeoque eum vincere nulla gloria est. 114. audet, mecum pugnare.

112. suffigere conj. N. Heins. ut subscribere dixit Horat. Od. III, xxiv, 28. Sed figere eodem sensu doctius dictum videri potest. Utrumque vero significat, addere gloriæ. 114. at tamen e Colon. recepit Lefeb. Non male: sed idem v. 120, Tethydis pessime scripsit. Nam Achillis mater Thetis, Nerei, vel Chironis f. fuit, non Tethys, Cæli f. et Oceani conjux, quæ vulgo perperam confunduntur. Conf. Heyne ad Apollod. III, xiii, 5, p. 794 seqq. Præterea Tethys, yos, Τήθυς, υος, non Tethys, ydis, dicitur, et prima producitur syllaba. Conf. ad III, 60.

Talia vociferans volucri rapit agmina cursu, Ac, prævectus equo, nunc dextra provocat hostem, Nunc voce increpitat; missa nunc eminus hasta Fertur ovans, pugnæque agitat simulacra futuræ. Ut Thetidis proles Phrygiis Vulcania campis 120 Arma tulit, clipeo amplexus terramque, polumque, Maternumque fretum, totumque in imagine mundum.

116. rapit, vid. ad IV, 218. 118. sq. Cf. Liv. XXII, 12. 119. pugnæque agitat simulacra futuræ, ut XVI, 529; Virg. Æneid. V, 585; (ubi vid. Intpp.) et Liv. XXIX, 22, Drakenb. Ita se gerit, ac si jam nunc pugnam committat, adumbrat quasi futuram pugnam, quemadmodum Achilles, armis Vulcaniis ornatus, Græcos clamore claro ad certamen adcendit; Lenz. 120 sq. Cf. Hom. Iliad. ς, 478 seq., 608; τ, 364 sq.; χ, 131 sq.

121. clipei... in imagine maluerit N. Heins. et v. 123, speculator coll. v. 521, cui loco Drak. adjicit I, 679, V, 378.

Cassarum sedet irarum spectator, et alti Celsus colle jugi domat exsultantia corda, Infractasque minas dilato Marte fatigat 125 Sollers cunctandi Fabius: ceu nocte sub atra Munitis pastor stabulis per ovilia clusum Inpavidus somni servat pecus; effera sævit, Atque inpasta truces ululatus turba luporum Exercet, morsuque quatit restantia claustra. 130

123 sq. Cf. Polyb. III, 89, corda Pœnorum. 125. Ἀπομηνίζει, D. Heins. 126 seq. Cf. Virg. Æneid. IX, 59 sq.; Hom. Iliad. μ, 299 sq. al. Sed variata h.l. comparatio cedit tamen, et longe inferior Græca et Latina, ut mos est Silio. Ed. 128. Inpavidus somni, inpavidum ducens somnum, ut ap. Sen. Herc. Œt. 645. 130. restantia, ut morantia claustra, XIII, 108; vid. ad VI, 125. --claustra, fores; Draken.

124. colla Put. R. 1, Parm. Med.

Inritus incepti movet inde, atque Apula tardo Arva Libys passu legit, ac nunc valle residit Conditus occulta, si præcipitare sequentem, Atque inopinata detur circumdare fraude; Nunc nocturna parat cæcæ celantibus umbris 135 Furta viæ, retroque abitum fictosque timores Adsimulat; nunc castra citus deserta relicta Ostentat præda, atque invitat prodigus hostem. Qualis Mæonia passim Mæandrus in ora, Quum sibi gurgitibus flexis revolutus oberrat. 140

131. Cf. Liv. XXII, 12 et 41. --Apula Arva, conf. Polyb. III, 88. 134. Fraus et furta insidiæ, ut ap. Virg. Æn. XI, 515, 522: cf. ad VI, 70; Drak. ad XVII, 91; Barth. Adv. XIII, 7. 135, 136. Observa verborum ambages. 139. Vaga et inflexa Hannibalis itinera egregie comparantur Mæandro, Phrygiæ fl. qui inter Cariam et Mæoniam, h.e. Lydiam, (vid. ad IV, 719 sq.) tot tantisque flexibus fluit, ut sæpe reverti videatur. Cf. Virg. Æneid. V, 251 (ubi vid. Cerda et Heyne); Ovid. Met. VIII, 162 sq., et Epist. IX, 55 sq., ad quæ loca v. Heins. [140.] Errare voc. propr. de fluminibus flexuosis, Drak. qui laudat Gron. ad Senec. Herc. F. 684, et Burm. ad Petron. c. 131.

131. incœpti, ut v. 141 et 163, incœpta, male scripsit Lefeb. 132. residit, non resedit, Oxon. et Puteol. Confer. ad V, 3. 136. Furta fugæ conj. N. Heins. 137. tum scripti, quod recepit Draken. Vulgatum nunc servavi cum Lefeb. qui tunc in c. Put. et Tell. deprehendit. 139. Mæoniæ campis M. in oræ suspic. N. Heins. nescio cui bono?

Nulla vacant incepta dolis: simul omnia versat, Miscetque exacuens varia ad conamina mentem. Sicut aquæ splendor, radiatus lampade solis, Dissultat per tecta, vaga sub imagine vibrans Luminis, et tremula laquearia verberat umbra. 145

141 sq. Imitat. præclari loci Virg. Æn. VIII, 20 sq.; ubi vid. Heyne. Rationem poetarum, adfectionem animi commoti, fluctuantis, irati, etc., comparandi cum rebus sub sensus cadentibus notat Ernesti coll. IX, 358 sq.; XIII, 24 sq.; Virg. Æn. VII, 462; Ovid. Met. VIII, 472; X, 373. --versat Miscetque in animo, perpendit. 143. splendor aquæ, propr. solis, in aquæ superficiem incidens, et ab ea repercussus. 144. vibrans se, celeriter et tremule ultro citroque se movens; quod vario ornatu exprimitur. Cf. ad I, 539. --vaga, quæ celeri motu fulgebat. Vid. Burm. ad Val. Flac. III, 558. 145. De laquearibus, vid. Ernesti Clav. Cic. voc. lacunar.

141. Mille novat incepta R. 1, 3, Med. h.e. renovat. Non male!

Jamque dolore furens ita secum inmurmurat iræ: «Obvia si primus nobis hic tela tulisset, Nullane nunc Trebiæ et Trasymeni nomina? nulli Lugerent Itali? nunquam Phaethontius amnis Sanguinea pontum turbasset decolor unda? 150

146. Cf. Liv. XXII, 12, pr. 147... 150. Color orationis, ut X, 29 sq., et apud Virg. Æn. XI, 285 sq.; ubi vid. Heyne. Si Fabius in hoc bello primus Rom. dux fuisset, nonne nulla nunc Trebiæ et T. fama foret? (nonne eorum nomina nulla, h.e. obscura et ignobilia, nec meis victoriis nobilitata essent?) nonne nullus Romanorum, fortunam suorum tum lugeret? etc. Encliticum et interrogativum ne pro nonne passim occurrit (quod vel Lexicographi et Ernesti in Clav. Cic. tirones docebunt), et in adfectu etiam non repetitur. 149. Phaethontius amnis, Padus vel Eridanus, qui Trebiam et Ticinum in mare Hadriaticum devehit. Cf. IV, 634, 647, 691; V, 129, inpr.; VI, 108; XVII, 501 et 606. Cur Phaethontius dicatur, vel tironibus notum ex Ovid. Met. II, 324.

146. inmurmurat iræ Colon. et plurimæ edd. prob. N. Heins. coll. V, 332. Rectius forte dolore iræ jungit Lefeb. ire ed. Ald. aliæque antt. ira emend. Scalig. ad oram Silii sui, ore in mentem veniebat N. Heins. 148. Nullane num Trebiæ, Trasymeni Colon. Nullane nunc Trebiæ et T. Oxon. et Put. cum R. 1 et 3, quam lectionem in contextum recipere non dubitavi, quoniam optimorum libb. auctoritate nititur, et modo notis interrogandi, quas adposui, adjuvetur, non commoda tantum sententia se probat, sed dolori quoque et adfectui loquentis egregie congruit. Vid. not. Possis et tum pro nunc legere: sed nulla mutatione opus est. Vulgatam lect. Nulla essent T. et T. nomina, nulli, etc. retinuit Drak. Sed τὸ essent manifeste interpolationem redolet. Nulli amnem Trebiæ et T. n. nulli, vel Nulli amnem T. T. n. n. corrig. N. Heins. et prius recepit Lefeb. Ferrem, nisi et langueret, quia amnis mox subsequitur, et libris parere tutius esset. nulli lugerent Itali Colon. et Parm. nulli Lugererēt Itali R. 2; nulli Lugerent tituli Ox. Put. R. 3; nulli Fulgerent tituli Ven. Marsi; ugerent Itali Tell. n super u scripto; nulli Ingererent tituli R. 1, et Med. nullis I. titulis Ald. nullos I. titulos edd. recentt.

Inventum, dum se cohibet, terimurque sedendo, Vincendi genus; et quoties, velut obvius iret, Discinxit ratione dolos, fraudesque resolvit!»

151, 152. Withof. cf. sup. IV, 41; Val. Fl. II, 194; Virg. Æn. VIII, 487; Senec. de Ben. IV, cap. 40, (ubi vid. Gron.) et, qui h.l. imitari videntur, Florus II, 6, et Mamert. Paneg. ad Jul. cap. 5. --se cohibet a pugna, eam detrectat; vel in castris se includit. --terere, τρίβειν, ἐπιτρίβειν, comminuere, adfligere, conficere, perdere. --sedendo, vid. ad III, 142, et Klotz. ad Tyrt. p. 143 seq. --Vincendi me vel nos. 153. ratione, prudentia, arte. --Discingere sensu metaph. id. qd. resolvere, καταλύειν, detegere, et hinc inritum facere; (nam sinus etiam de iis, quæ clam fiunt, v.c. de iis, qui in sinu gaudent, adhibetur, et, si discingimur, quæ in sinu gestamus, patefiunt) deinde, metaphora a laxa et fluente toga desumta, effeminare, frangere v.c. ingenium ap. Sen. Ep. 92, extr. et denique exarmare, ut VIII, 34; Juvenal. VIII, 120; Martial. IX, 103, unde discincti dicuntur, vel negligentes, luxuriosi mollesque homines (vid. ad II, 56), vel exauctorati, et cum ignominia missi, qui cingulo armisque privabantur. Cf. Ernesti Clav. Cic. Omnia hæc ad dolos fraudesque bene transferri possunt.

152. genus et Put. quod recepi; g. ex Oxon. Vulgo genus: quoties claudicante versu; genus est, quoties, vel genus, o quoties conj. Dausq. et N. Heins. prius etiam D. Heins. et Scalig. in mentem venit. Illud recepit Draken. hoc Cell. genus, En quoties edidit Lefeb. quod amplecterer, nisi MSS. auctoritas aliud suaderet. 153. Discinxit sensu metaph. sumtum inferioris ævi verbum esse, neque antiquioris auctoris, quam Appuleii, exemplis firmari posse, notavit Barth. Adv. XXIX, 11. Sed primum quot verba in suspicionem caderent, si hæc ratio valeret? deinde contrarium docui in Obss. Discussit tamen, vel potius Diffinxit, quod coll. simili loco Horat. Od. III, xxix, 47, omnino arridere potest, legendum putabat Drak. qui propterea absurdissimus dicitur Lefeb. cui diffinxit potius vox barbara videtur. At vid. Jani ad Horat. Od. I, xxxv, 39, et Bentl. ad Hor. Serm. II, i, 79.

Hæc secum, mediam somni quum buccina noctem Divideret; jamque, excubias sortitus iniquas, 155 Tertius abrupta vigil iret ad arma quiete.

154, 156. Ut dies ap. Romanos in quatuor excubias, quarum quælibet tres horas continebat, ita et nox in totidem vigilias, vel excubias, quæ a tubicine committi, et a cornicine finiri atque revocari solebant, dividebatur. Vid. Veget. III, 8, et Polyb. lib. VI, 37. Horæ diurnæ breviores, et nocturnæ longiores erant hieme, at vice versa æstate, quoniam quævis et dies et nox per æstatem et hiemem duodecim habebat horas, ad rationem solis comparatas. Prisci vero Græci noctem in terna tantum quatuor horarum spatia, φυλακὰς, dispescebant, quod ex Hom. Iliad. κ, 253; Odyss. ξ, 483, et Mosch. II, 2, (ubi vid. Schweb.) intelligitur: nisi quod Eurip. in Rheso τετράμοιρον νυκτὸς φρουρὰν jam Trojanis temporibus in usu fuisse innuit. Cf. Drak. ad IV, 89; Heusing. ad Corn. Nep. XVIII, 9, §. 3; Burm. ad Petron. c. 26; Bochart. Hieroz. T. I, p. 396. In sacris libris noctem in ὀψὲ, μεσονύκτιον (concubium), ἀλεκτρυοφωνίαν et τὸ πρωῒ dividi, monet D. Heins. Post mediam noctem tertiam fuisse vigiliam, ex h.l. adparet. Cf. XV, 605; Senec. Thyest. 799; Liv. VII, 35, pr.; XXVII, 47. [155.] excubiæ tam nocturnæ sunt, quam diurnæ. --sortitus; nam sorte milites inter se vigilias dividebant, quæ inde Græcis λάχη dicuntur. Cf. IX, 92, et inf. v. 368; ubi Drak. hæc notat: per vices excubasse vigiles, Claud. in Eutrop. II, 418, innuit: nimirum quilibet milites excubabant suis vicibus; at qua quisque noctis vigilia, sorte comparabant. --iniquas: vigiliarum enim commodiores et æquiores prima ac quarta, Dausq. Sed et quævis vigilia gravis est, ac periculosa belli tempore. Cf. inf. v. 318. 156. Abrumpere quietem, ut κατασχίζειν ὀνείρους dixit Anacr. III, 9; ubi vid. Cl. Fischer. Cf. Drak. ad XV, 48.

154. medio Colon. forte rectius, judice Lefeb. media insomnem dum b. n. D. conj. N. Heins.

Vertit iter, Daunique retro tellure relicta, Campanas remeat notus populator in oras. Hic vero, intravit postquam uberis arva Falerni, (Dives ea, et nunquam tellus mentita colono) 160 Addunt frugiferis inimica incendia ramis.

157. De itinere Hannibalis, et vastatione Falerni agri cf. Livius XXII, 13... 15, et Polyb. III, 88, 90... 92. --Dauni tellure; vid. ad I, 291. 158. notus, quia nunc remeat, iterumque populatur Campanos agros. Conf. VI, 650 sq. 160. Tellus numquam mentita, quæ numquam avidi coloni spem mentita est (ut ap. Hor. Epist. I, vii, 87), h.e. fefellit, decepit, lusit, cui opponitur terra mendax, ingrata, fallax, infida, γῆ ἄπιστος. Nam segeti agroque fides tribuitur, quatenus ei creditur semen, adeoque ipse domino, tamquam creditori, debet, et, si fruges gignit, semenque reddit cum fœnore, fidem solvit. Cf. Drak. ad h.l. Intpp. ad Hor. Od. III, i, 30; xvi, 30. Broukh. et Heyne ad Tibull. II, i, 19, et vi, 21, 22; Heins. ad Ovid. ex Ponto, II, ix, et ad Val. Fl. VII, 229. Sed expende h.l. verborum ambages. 161. inimica incendia, ut ap. Virg. Ge. IV, 330.

158. motus Tell. et R. 2, prob. Lef. quum tres Campani equites Pœnum, ut Campanos ex Samnio peteret, moverint, teste Liv. XXII, 13. Male! vid. not. 159. Falenti Col. unde Phalanti corrig. Carrion, quod tamen nomen conditoris Tarenti (vid. ad XI, 6) ab h.l. alienum; Phalerni Put. et Mars. [“ad XI, 6” recte XI, 16 in Not.] 160. Dives agri conj. N. Heins. Sed quis unquam tellurem agri divitem dixit?

Haud fas, Bacche, tuos tacitum tramittere honores, Quanquam magna incepta vocant: memorabere, sacri Largitor laticis, gravidæ cui nectare vites Nulli dant prælis nomen præferre Falernis. 165

162. Falernus ager in Campania, inter Cales et Sinuessam, ad radices montis Massici, (qui est orientalis pars continuorum montium, quorum pars occident. Gaurus, et septemtrionalis Falernus dicitur, de quo vid. Intpp. ad Flor. I, 16; II, vi, 28) ferax vini generosissimi, ex Plin. III, 5; XIV, 6; Athen. I, 21; Horat. aliisque notissimi, cujus origo h.l. describitur, translatis ad Falernum, quæ alii poetæ de aliis fingunt. Similiter enim Bacchus Œneum, Icarium aliosque vini usum docuisse dicitur, ut Ceres Triptolemum sationem frugum. vid. Diodor. III, 63 sq.; Heyne ad Tibull. IV, i, 9; ad. Apollod. p. 114 et 840; Munker ad Hygin. f. 129 et 130; Drak. cum Silio conferri jubet Achill. Tat. amor. Clitoph. et Leuc. II, p. 67; quo teste Tyrii idem apud se accidisse fabulantur. --tuos honores, ut ap. Virg. Ge. II, 393. 163 sq. sacri laticis, propter originem vini et usum in sacris. Cf. Hor. Od. I, xviii, 1, et Val. Fl. V, 193.

163. vocent scripti cum R. 1, 3, Med. 165. prelis forte rectius scribitur, a premendo.

Massica sulcabat meliore Falernus in ævo Ensibus ignotis senior juga: pampinus umbras Nondum uva virides nudo texebat in arvo; Pocula nec norant succis mulcere Lyæi, Fonte sitim et pura soliti defendere lympha. 170

166. Falernus est vel adjectivum, vel nom. propr. --ævo meliore, aureo, ut ap. Virg. Æn. VI, 649. 167. Ensibus ignotis, quum nota nondum essent bella, vel arma, quibus nunc misere montem illum Hannibal vastabat, Drak. qui laudat Cic. Nat. D. III, 63; Sen. Hippol. v. 531... 549; Broukh. ad Tibull. I, iii, 35 et 47. 169. Pocula, aquam, ut ap. Virg. Ge. I, 9, vel potum. --mulcere, dulciora reddere, et suaviora. Cf. Virg. Æn. VII, 34; Ovid. Met. I, 108, et Fast. I, 155; Prop. IV, vii, 60. Notus est veterum mos, vinum aqua miscendi, vel temperandi, de quo vid. Spanh. ad Callim. H. in. Pall. v. 46, et Jani ad Hor. Od. III, xix, 12. 170. defendere; vid. ad V, 490.

167. Signis ignotis Col. Ensibus ignotus emend. D. Heins. Finibus ignotis (quum vino præstantissimo necdum celebraretur Falernus ager), vel potius Censibus ignotis (h.e. pecunia, opibus) N. Heins. qui vulgatam nihili esse credebat. Sed vid. not. Mox pampinus viridis ad marg. Silii corrig. Scaliger, quod recepit Cell. Sed vulgatam ex Virgil. Eclog. IX, 20, firmat Drak. 169. sucis, ut ap. Virg. Ecl. III, 6 (et in Philoxeni glossis), scribendum monet N. Heins. qui etiam sucis Lyæis et miscere maluerit, coll. Virg. Ge. I, 9. Posterius se probavit Drak. non mihi, quoniam vulgare verbum est, et mulcere exquisitius, vid. not. Neque tamen dissimulare possum, mihi potius pro succis legendum videri fluviis, h.e. aqua, ut ap. Virg. Ge. III, 301; Stat. Th. IX, 573 al. Sic et fons pro aqua fontana, et flumen passim obvium est, v.c. ap. Virg. Æn. II, 719; XII, 119. Tum verba pocula Lyæi jungenda sunt, totusque locus responderet Horatiano Od. II, ii, 19, Restinguet ardentis Falerni Pocula prætereunte lympha; vid. ibi Jani.

Adtulit hospitio, pergentem ad litora Calpes Extremumque diem, pes dexter et hora Lyæum; Nec pigitum parvosque lares humilisque subire Limina cælicolam tecti: cepere volentem Fumosi postes, et ritu pauperis ævi 175 Ante focos mensæ: lætus nec senserat hospes Advenisse Deum; sed enim de more parentum Grato cursabat studio, instabatque senectæ,

Spotted a typo or a problem in this chapter? Tell us