[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ (part 2 of 4)
Neque vero accepta ab Atheniensibus Naupacto eique urbi circumjecto agro acquieverunt. Vehemens enim incessit cupido suis rebus gestis ditionem non spernendam acquirendi. Quare quum scirent Œniadas Acarnanum gentem opimum agrum possidere, hostes vero sempiternos Atheniensium esse, infesto eos exercitu adorti sunt. Numero erant hosti pares, virtute multo superiores. Quare obvios acie fundunt, mox intra mœnia compulsos circumsident. (2) Ibi nihil, quod ad urbes obsidendas homines excogitarint, a Messeniis omissum: scalis admotis, desuper in urbem descendere tentabant, et subtus muris ab ima parte subfossis: adhibitæ machinæ omnes, quæ pro re ac tempore fabricari potuerunt. Dejecta itaque muri parte, veriti oppidani, ne, si per vim urbs caperetur, ipsi occiderentur, uxores et liberi sub corona venirent, icto fœdere urbem reliquere. (3) Ea et agro simul toto Messenii annum unum potiti sunt. Sequenti dehinc anno Acarnanes contractis omnibus ex urbibus copiis ad Naupactum oppugnandam primum copias ducere in animo habuerunt. Verum id postea consilium repudiarunt, quod iter sibi faciendum per Ætolos videbant, quibuscum assiduas exercebant inimicitias. Præterea Naupactiis, id quod res erat, in promptu classem esse suspicabantur: pedestribus vero duntaxat copiis non satis fore se armatos videbant contra eos, qui maritimas etiam opes haberent. (4) Mutato itaque consilio, omnem belli impetum in Messenios, qui in Œniadis erant, convertere. Ad oppidum igitur obsidendum omnia comparabant, quod adduci non poterant ut crederent tantam hominum paucitatem contra universam Acarnanum gentem pugnare ausuram. Ipsi quoque Messenii, etsi frumenta et alia quæ ad longiorem obsidionem sustinendam usui forent, contraxerant, (8) decreverunt non exspectata obsidione justo prœlio belli fortunam experiri. Neque enim decere se arbitrabantur, qui Messenii essent, neque virtuti, sed fortunæ Lacedæmoniorum succubuissent, Acarnanicæ turbæ tumultu terreri. Memoria repetebant Atheniensium quoque in Marathonicis campis strenuum facinus, qui trecenta Persarum millia deleverant, decem ipsi millibus pauciores. (6) Acie itaque cum Acarnanibus decernendum duxerunt. Pugnam memoriæ proditum hoc commissam modo. Quum essent hominum multitudine longo intervallo superiores Acarnanes, facile Messenios ex omni fere parte cinxerant præter tergum, qua portis obverterant quaque de muris oppidani alacriter hostem arcebant. Hic igitur cingi non poterant: sed frontem et latera circumdata Acarnanes missilibus acriter urgebant. (7) At Messenii in quam partem conversi incubuissent, hos cædentes, illos vulnerantes, hostium agmen turbabant. Perrumpere et in fugam hostem vertere idcirco non potuerunt, quod qua parte Acarnanes laxari manipulos videbant, concursu facto locum per vim occupabant. (8) Quodsi repulsi Messenii alio impressionem fecissent, itidem rejecti nihilo plus proficiebant. Præsto enim erant qui suis opem ferentes penetrare hostem coarctata acie non paterentur. Eo fiebat ut ad breve spatium loco Acarnanes pellerentur, Messenii vero irruente multitudine concedere cogerentur. Anceps fuit usque ad extremum diei prœlium. Nocte ea, quæ consecuta est, quum a proximis urbibus supplementum Acarnanibus missum esset, recipientibus se intra mœnia Messeniis, ad obsidionem res deducta. (9) Ac nihil illi quidem metuebant, ne aut hoste muros transcendente aut a suis deserta statione urbs vi expugnaretur: illud calamitati fuit, quod intra mensem octavum omnis commeatuum copia exhausta fuerat. De muris tamen hostem illudentes, ne si in decimum quidem annum obsidio traheretur, defutura sibi cibaria jactabant. (10) Jam vero sub primæ quietis tempus clam Œniadarum portis egressi hostem tamen fallere non potuerunt. Quare conserere iterum manus coacti circiter trecentos de suo agmine amisere, majorem ipsi hostium numerum cediderunt. Mox via sibi per medios Acarnanas facta, Ætolorum regionem attingebant sibi amicorum, et per eam salvi Naupactum pervenerunt.
CAPUT XXVI.
_ Messenii odium in Lacedæmonios præcipue in bello Peloponnesiaco exserunt — a Lacedæmoniis Naupacto ejiciuntur et in Siciliam ac Rhegium, plurimi ad Euesperitas Libyæ abeunt — Messeniis reditus in Peloponnesum portenditur — post pugnam ad Leuctra Messenii a Thebanis in Peloponnesum revocantur — Epaminondæ somnium de regione Messeniis revocatis assignanda — Epiteles somnio monitus Aristomenis depositum reperit. _
Et in posterum quidem omne tempus magno ac pertinaci in Lacedæmonios odio Messenii ardebant, quod inprimis Peloponnesiaci belli temporibus præ se tulerunt. Nam et Naupactum copiarum receptaculum, unde in Peloponnesum incursiones fierent, Athenienses habuere; et oppressos in Sphacteria Spartanos Messeniorum e Naupacto funditores una cum Atheniensibus de medio sustulerunt. (2) Quamobrem superatis ad Ægospotamos Atheniensibus, Messenios Naupacto quoque Lacedæmonii ejecere, navali prœlio victos. Hi profugi partim in Siciliam, partim Rhegium se ad propinquos suos contulere: maxima vero eorum pars ad Euesperitas Libyæ populos profecti sunt: nam quum hi barbarorum finitimorum bello premerentur, in civitatum suarum communionem omnes, quæ Graci essent nominis, accersebant. Ad hos igitur pars major Messeniorum abiit, quos ducebat Comon, quo item duce copiarum ad Sphacteriam usi fuerant. (3) Deinde anno fere uno ante Leuctricam Thebanorum victoriam divinitus Messeniis in Peloponnesum reditus promissus est. Primum enim Messanæ ad fretum Herculis sacerdotem narrant per somnium sibi visum videre Herculem Manticlum in montem Ithomen ab Jove ad hospitium vocari. Porro in Euesperitis somniavit Comon, congredi se cum matre jampridem mortua, et illam statim a congressu revixisse. Et is quidem adhuc speraverat, quum jam multum possent Athenienses navalibus copiis, Naupactum se recepturos: at enim Messenen restitutum iri somnia promittebant. (4) Accidit enim non ita multo post, ut Lacedæmonii ad Leuctra debita jam pridem fato clade affligerentur: quandoquidem Aristodemo Messeniorum regi oraculum aliquando redditum est, cujus hæc erat extrema clausula:
Utere sorte tua: fatum hos nunc, nunc agit illos.
Significabat scilicet, ipsum tunc et Messenios male rem gesturos; suum vero fatale malum ipsam etiam Lacedæmonem olim esse experturam. (5) Victores igitur Thebani, perculsis ad Leuctra Lacedæmoniis, in Italiam et Siciliam, ad Euesperitas etiam usque, et quocunque Messenii profugi venissent, dimisere legatos, qui eos in Peloponnesum revocarent. Atque hi citius et alacrius quam potuit sperari quum pristinæ patriæ desiderio, tum Spartanorum sempiterno odio incitati concurrerunt universi. (6) Dubius erat animi Epaminondas, ubinam eos consistere juberet. Neque enim facile videbatur urbem condere, quæ satis foret contra Lacedæmoniorum opes munita: et simul non satis novæ urbi idoneum in Messenico agro locum reperiebat. Ipsorum certe Messeniorum animus ab Andania et Œchalia instauranda abhorrebat, quod in utroque loco iniquissima fuissent usi fortuna. Hæc capiendi consilii difficultas quum valde Epaminondam sollicitum haberet, adstitisse ei noctu in somnio dicitur vir senex, antistitis ornatu, hac eum appellans oratione: «Tibi quidem quodcunque armis expetiveris decus partum dabo; nomenque tuum et gloriam, Thebane dux, quum hominum cœtus reliqueris, immortalitati consecrabo: tu modo Messenios in patriam ad suos penates reduc. Placata enim jam est Castorum ira, quam læsi in illos foverant.» (7) Hæc ille Epaminondæ. Jam vero Epiteli, Æschinis filio, quem Argivi delegerant qui et suis præesset copiis et Messenen restitueret, nocturnum illud idem visum denuntiavit, ut, quo loco in Ithome smilacem et myrtum vidisset, humum inter eas stirpes mediam fodiens, anum æreo clausam thalamo jam graviter affectam et prope animam agentem eximeret. Epiteles ubi primum illuxit, ad eum, qui indicatus fuerat, locum veniens æneam urnulam effossa terra offendit. (8) Hanc ille statim ad Epaminondam detulit: cui quum somnii imaginem exposuisset sui, jussit ille amoto operculo, quid in ea reconditi esset, intueri. Ille sacris operatus, votisque ei nuncupatis, a quo somnium exstitisset, vasculum aperuit. In eo volumen reperit ex albo plumbo in tenuissimas laminas sparso, libri forma; in quo perscripta erant magnarum Dearum initia. Hoc illud fuit depositum, quod eo loco defoderat Aristomenes. Illum vero, qui dormientibus Epiteli et Epaminondæ per nocturnum visum obversatus est, Cauconem fuisse aiunt, qui Andaniam olim Athenis profectus ad Messenen Triopæ filiam venerat.
CAPUT XXVII.
_ De causa iræ Dioscurorum in Messenios — Bacidis vaticiniis et initiorum ratione a sacerdotibus literis consignata — Epaminondas ad urbem Messeniis condendam omnia parat — sacris solenniter factis urbs exstruitur et Messene vocatur, aliaque oppida a Messeniis restituuntur — de tempore reditus Messeniorum in Peloponnesum eorumque exilii diuturnitate cum aliarum gentium exilio collata. _
Iræ quidem Castorum in Messenios, antequam ad Stenyclerum pugnatum est, initium ex hujusmodi, quantum ego conjectura assequi possum, exstitit causa. Adolescentuli duo, Panormus et Gonippus, Andanienses, ætate ac forma florentes, a primis annis usu et consuetudine prope domestica conjuncti in Laconiæ fines populandi causa simul excurrere soliti fuerant. (2) Forte Lacedæmonii per festos Castoris et Pollucis dies, post solenne epulum in ipsis castris compotationibus se ac lusibus oblectabant. Ibi Gonippus et Panormus in albis tunicis et purpureis lacernis, equis pulcherrimis invehentes, pileos capite gestantes, hastas manibus tenentes, de improviso se Lacedæmoniis ostendere. (3) Illi Castores esse rati, qui sacris interesse suis voluissent, adorabundi occurrerunt, eorum sibi numen precibus implorantes. At juvenes ubi primum in medios recepti sunt, tumultum et stragem, modo hos, modo illos hastis ferientes, ediderunt; atque inde, violatis per contemptum et contumeliam Castorum sacris, Andaniam reverterunt. Hinc orta, opinor, Castorum in Messenios ira. Tunc vero, ut Epaminondæ nocturna illa imago persuaserat, non amplius Castores Messeniorum reditui refragabantur. (4) Inprimis vero Bacidis Epaminondam carmina moverunt ut Messenen restitueret. Hujus Bacidis, quem Nympharum afflatu divinasse tradunt, et aliis Græciæ populis edita vaticinia celebrantur, et hoc exstat de Messeniorum reditu:
Amittet florem imperii tunc Sparta nitentem, atque omni rursus Messene habitabitur ævo.
Quin et Iræ oppressionem, quo esset modo eventura, compertum habeo Bacin prædixisse, cujus prædictionis hic exstat versus:
Quique a Messene sonitu atque canalibus icta.
Repertam initiorum rationem in commentarios retulerunt certi homines e sacrificulorum gente.
5. Epaminondas ubi condendæ urbi, quam nunc Messenii tenent, judicio suo locum maxime idoneum cepit, vates consuluit, numquid esset ea regio diis cordi futura. Qui quum renunciassent secunda esse exta, expediri ad urbis exædificationem omnia jussit, lapides comportari, adesse homines in metandis viis et angiportis, profanis ac sacris ædibus exstruendis, murorum ambitu designando, murisque ipsis ædificandis sollertes. (6) Posteaquam in promptu omnia fuere, quum hostias ad sacra facienda exhibuissent Arcades, rem divinam Epaminondas ac Thebani omnes Baccho et Apollini Ismenio patrio ritu fecerunt: Argivi Junoni Argivæ et Jovi Nemeo; Messenii Jovi Ithomatæ et Castori ac Polluci; sacerdotes Messeniorum magnas Deas et Cauconem coluerunt. Invocati etiam sunt ab universis heroes, ut reverterentur sedesque cum ipsis haberent communes, nominatim Messene Triopæ filia ante omnes: tum Eurytus et Aphareus eorumque filii: de Herculis vero posteris Cresphontes et Æpytus: præ ceteris consentiente omnium voce invocatus Aristomenes est. (7) Atque eum quidem sacrorum cæremoniis et votorum nuncupationibus diem transegere. In sequentibus murorum ambitum excitarunt. Intra eum domos et templa erexere. Atque hæc quidem fecere, cantibus aliis repudiatis, ad Bœotiæ et Argivæ tibiæ modos. Et tunc maxime in musicis certaminibus Sacadæ et Pronomi cantica cœpta sunt usurpari. Urbi ipsi MESSENE nomen inditum. Restituerunt alia etiam oppida. (8) Nauplienses Mothone non sunt ejecti: Asinæis quoque sua finium jura conservata. His gratiam habuere, quod Lacedæmoniis auxilia contra se non misissent: at Naupliensibus, quod Messeniis in Peloponnesum reversis munera, quæ suppetebant, obtulerant, et tum divinum numen assiduis votis pro Messeniorum reditu, tum Messenios ipsos crebris precibus pro salute et incolumitate sua sollicitarant. (9) Rediere in Peloponnesum Messenii, resque suas postliminio recepere ducentis et octoginta septem annis post Iræ expugnationem, Dyscineto Athenis magistratum archontis gerente, Olympiadis centesimæ secundæ anno tertio, qua Damon Thuris victor iterum renunciatus est. Non breve omnino tempus Platæenses etiam patria profugi caruere; non breve Delii, quum suis ab Atheniensibus ejecti sedibus Adramytteum coloniam deduxere. (10) Jam vero Orchomenii Minyæ post Leuctricam pugnam a Thebanis Orchomeno expulsi a Philippo Amyntæ filio in Bœotiam tandem reducti sunt; et ab eodem Platæenses. Thebanos ipsos, quum Thebas evertisset Alexander, non multis post annis Cassander Antipatri filius urbe instaurata restituit. Ex his, quos recensuimus, populis etsi Platæenses diutissime omnium exularunt, duarum tamen ætatum spatium non excesserunt. (11) Verum Messenii trecentos ferme annos extorres e Peloponneso errarunt: quo temporis decursu et patrios ritus constantissime retinuere et Doricam linguam nihil prorsus immutarunt, quin ejus proprietatem omnium Peloponnesiorum accuratissime ad nostra usque tempora conservarunt.
CAPUT XXVIII.
_ Lacedæmonii, Thebanis in bello Phocico occupatis, Messeniis denuo bellum inferunt — Messenii cum sociis resistunt et tandem cum Philippo Macedonum rege societatem jungunt — Messenii Elidem dolo occupant — de simili et aliis in Homero strategematibus. _
Post reditum pacata aliquamdiu a Lacedæmoniis fuere Messeniis omnia, quod scilicet Thebanorum metu et Messenen jam restitutam et Arcadas in unam congregatos civitatem armis lacessere non sunt ausi. Postea vero quam Phocense bellum (quod etiam Sacrum est appellatum) abduxit extra Peloponnesum Thebanos, pristina confidentia subnisi a bello Messeniis inferendo se continere non poterant. (2) At hi Argivorum et Arcadum auxiliis freti bellantibus resistebant. Sed Atheniensium opem quum implorassent, responderunt illi, non esse ullo pacto se cum illis in Laconiæ fines invasuros: si priores arma intulissent in Messeniam Lacedæmonii, ad sua defendenda se sociis non defuturos polliciti sunt. Cum Philippo post hæc Messenii, Amyntæ filio, Macedonum rege, societatem junxerunt. Quæ res, ut ipsi dicunt, effecit ut pugnæ ad Chæroneam, etsi fuit illa Græcis omnibus communis, non interfuerint. Non tamen contra Græcos ut bellarent, in animum sibi unquam induxerunt. (3) Jam vita perfuncto Alexandro, quum iterum Græci contra Macedonas arma cepissent, et ipsi sua in eo bello munia obiere, sicuti et ante, quum de Atheniensium rebus ageremus, exposuimus. Contra Gallos autem, recusante Cleonymo Lacedæmoniorum rege cum ipsis inducias pacisci, cum Græcis non pugnaverunt. (4) Non multo post Elidem Messenii tum bellicis artibus, tum aperta vi occuparunt. Nam quum Elei ab antiquissimo inde tempore legum justitia et æquabilitate ceteros Peloponnesios anteissent, postremo quum Philippus Amyntæ filius iis, quas ante enumeravimus, calamitatibus reliquam Græciam afflixisset, Elidis etiam primores pretio sollicitavit. Igitur seditionibus primum inter se Elei laborare cœperunt, atque ad arma, ut fertur, processerunt. (5) Hinc proclivius jam in majora odia invicem ruituri erant, quum et Lacedæmoniorum causa inter se dissiderent et alioquin ad civile bellum res spectaret. De Eleorum statu certiores facti Lacedæmonii, auxilia statim mittenda partium suarum studiosis censuerunt. Ac dum illi quidem delectu habendo et ordinibus describendis tempus terunt, interea e Messeniis lectissimi quique ad mille ferme homines raptim, clypeis Laconica insignia præferentes, Elidem veniunt. (6) Eos intra mœnia Spartanorum factio, rati auxiliares suos adesse, receperunt. Sic oppido potiti Messenii eos, qui Lacedæmoniis studuerant, urbe expulerunt, et iis, qui suarum erant partium, urbem tradidere. (7) Usurparunt illi quidem sati opportune commentum Homericum. Nam et ille in Iliade Patroclum memoravit arma Achillis indutum, in hostium se aciem intulisse: quumque Trojani ad pugnam redisse Achillem putassent, conturbatos esse qui in prima acie steterant. Sunt et alia callide ab Homero excogitata militaria consilia: uti quum duos pro uno speculatores narrat ex Græcorum castris noctu ad Trojanos venisse; hominem postea specie transfugam, re speculatorem, Ilium missum ad exploranda hostium consilia. (8) Ad hæc, dum militaris Trojanorum ætas facto agmine esset ad prœlium exitura, ad urbis vel juniores, vel grandiores natu, quam ut essent ad pugnandum idonei, custodiam disponit. Idem vero in Græcorum castris jubet eos, qui vulneribus acceptis pugna excesserint, ne omnino nihil agant, integros armare. Sic Homeri carmina in omni re hominibus fuerunt utilia.
CAPUT XXIX.
_ Demetrius, Philippi filius, cum Macedonibus Messenen invadit — cur Messenii Achæorum concilio sese non junxerint — Megalopoli a Cleomene capta, Messenii Philopœmenem cum Arcadibus excipiunt ac dein Spartam cum sociis expugnant — Nabis, Lacedæmoniorum tyrannus, Messenen occupat et certis conditionibus discedit — Achæi de Messeniis questi iis bellum inferunt — Philopœmenem vivum capiunt Messenii et iterum Achæorum communi annumerantur. _
Non multis post captam Elidem annis Demetrius Macedonum rex, Philippi filius, Demetrii majoris nepos, Messenen ditioni suæ subjecit. Multa nos quidem, quæ insolenter egit Perseus in Philippum et Demetrium Philippi filium commemoravimus qua in parte in Sicyoniorum rebus versata est historia. Quemadmodum vero Messene a Demetrio occupata fuerit, nunc exponam. (2) Laborabat Philippus pecuniæ egestate, qua carere nullo pacto poterat. Eam ob rem cum aliquot navibus Demetrium in Peloponnesum mittit. Is in portum quendam appulit Argivorum finium, non sane celebrem: inde vero raptim itinere maxime compendiario ad Messenen duxit; et collocato quidem in agminis fronte omni, quod forte habuit, levis armaturæ genere, qui viarum Ithomen ducentium non erant ignari, clam ante diluculum transcendit muros, qui medii inter arcem Ithomes et urbem ipsam fuere. (3) Orta jam luce, quum sensissent Messenii se oppressos, in tam gravi periculo trepidantes suspicari primum se Lacedæmoniorum fraude captos. Quare veteri in Spartanos odio incitati, nihil vitæ parcentes, acriter pugnam capessebant. Ubi vero ex ipsa armorum specie et oris sono Macedonas et Demetrium ipsum agnoverunt, ingenti sunt perculsi terrore. Cogitabant enim fore sibi jam negotium cum gente ad omnes belli artes paratissima, quæque adversus quodvis hostium genus fortuna semper usa fuisset secundissima. (4) Impendentis tamen mali magnitudo virtutem ultra vires auxit; et simul ad bene sperandum animos illud erexit, quod ex tam longo temporis intervallo non absque deorum consilio redire sibi in Peloponnesum liciturum fuisse judicabant. Et oppidani ergo ira ac robore impletis animis in Macedonas tendebant, et arcis præsidia e superiore loco urgebant. (5) Et illi quidem initio tum virtute, tum rei militaris scientia alacriter resistebant: postremo, ut qui ex itinere fessi erant, hinc viris urgentibus, illinc feminis tegulas et lapides ejaculantibus, fugam effusissimam fecere. Multi e saxis pendentibus (ea enim parte maxime prærupta est Ithome) præcipites periere: pauci abjectis armis incolumes evaserunt. (6) In Achæorum concilium idcirco Messenii non iere, ut mea fert opinio, quod quum ultro misissent auxilia bellantibus cum Pyrrho Æacidæ filio Lacedæmoniis, eoque beneficio jam prope inter ipsos pacata essent omnia, illud cavendum putabant, ne, si in Achæorum, qui aperti erant Spartanorum hostes, concilium se conscribi postulassent, veteres inimicitias renovasse viderentur. (7) Ac illud quidem Messenios, opinor, non fefellit, quod ipsi in mentem mihi venire potuerit: cogitasse eos, etiamsi cum Achæis non fecissent, per se tamen Achæos Lacedæmoniorum hostes fore. In Achaico enim concilio Argivi et Arcades non parum habebant loci. Verum et ipsi se cum Achæis Messenii post longi temporis cunctationem conjunxere. Neque ita multo post Cleomenes Leonidæ filius, Cleonymi nepos, per inducias Arcadum Megalopolin cepit. (8) In ea qui deprehensi fuerunt partim sunt in expugnatione interempti. Qui vero cum Philopœmene Craugidis filio effugere (quæ multitudo duæ amplius Megalopolitanorum partes fuere), eos Messenii apud se recepere, quum ob veterum erga se meritorum memoriam, quibus jam Aristomenis temporibus fuerant ab Arcadibus provocati, tum vero ut gratiam parem referrent pro eo, quod ab illis in Messene restituenda adjuti fuerant. (9) Est ita comparatum natura, ut rerum humanarum vicissitudo huc illuc omnia transferat. Nam et Arcadibus, Messenii vicissim salutis auctores fuere: et (quod magis præter opinionem accidit) Arcadas rursus Spartæ capiendæ Messeniis socios fortuna esse voluit. Quum enim collatis signis cum Cleomene ad Sellasiam dimicassent, mox Aratum Achæorum ducem secuti Spartam expugnarunt. (10) Vixdum erant Lacedæmonii Cleomenis dominatu liberati, quum Machanidas tyrannus est exortus; quo sublato, Nabis dominationem invasit. Is quum non privatas solum, sed etiam sacras ædes spoliasset, brevi ingentem coegit pecuniam: et ex ea copias sibi comparavit. Hic ipse Nabis quum Messenen occupasset, Philopœmen et Megalopolitani eadem nocte præsto fuere; quorum interventu cedere tyrannus coactus sub certis fœderis conditionibus abiit. (11) Achæi postea injuria nescio qua se provocatos questi omni ope sua bellum Messeniis intulere. Ac primum quidem agrum pervastarunt: deinde sub ipsum messis tempus, collectis undique copiis, iterum irrumpere in Messeniam conati sunt. At Dinocrates, qui summæ tunc reipublicæ præerat, cuique populi suffragiis exercitus imperium decretum fuerat, occupatis angustiis, qua aditus in Messeniam patebat Arcadibus, Lycortæ Achæorum ducis inceptum effecit ut irritum esset: cum Messeniis enim et finitimorum auxiliis occurrens hostem facile repulit. (12) Quin et Philopœmenem, qui cum paucis equitibus multo post Lycortæ agmen tempore venerat, nec adhuc de ipsorum rebus audisse quidquam poterat, pugna e superiore loco prospere facta vicere ac vivum cepere Messenii. Quo autem modo captus fuerit Philopœmen, et quis ejus vitæ finis, in eo, qui est de Arcadum rebus, libro posterius enarrabimus. Ii certe e Messeniis, quorum suasu est ille vir interfectus, meritas pœnas luere; ac rursus ipsa Messene in Achæorum partes concessit.
13. Adhuc varia Messeniorum infortunia stylo sum persecutus, et quemadmodum eos fortuna sua procul a Peloponneso in ultimas terras actos postliminio in pristinas reduxerit sedes, commemoravi: hinc ad agri urbisque partes explicandas orationem convertam.
CAPUT XXX.
_ Descriptio Messeniacæ regionis et urbium — Abia urbs — Pharæ et quæ ad ejus conditoris, Pharis, genus pertinent — de Fortunæ nomine primum ab Homero commemorato — de primo Fortunæ signo, polo capiti imposito et Amaltheæ cornu exornato. _
Ætate nostra in Messenia exstat Abia oppidum ad mare, a saltu Chœrio stadia haud amplius viginti dissitum. Iren olim vocatam ferunt, et de septem illis urbibus unam fuisse, quas Agamemnon apud Homerum se daturum Achilli pollicetur. Hyllo autem et Dorieo ab Achæis bello superatis, Abiam tradunt Gleni Herculis filii nutricem in hanc Iren commigrasse: ibique domicilio suo constituto, Herculi templum dedicasse: quare Cresphontem postea, quum grato pioque animo memoriam feminæ celebraret, et alios ei honores habuisse, et urbem mutato nomine Abiam appellari voluisse. Herculis quidem in ea urbe et Æsculapii templa valde illustria exstant. (3) Abia distant Pharæ stadia octoginta. In ipsa via salsa aqua est. Messenios, qui Pharas tenent, Augustus Imperator Laconico nomini adjunxit. Ejus oppidi conditorem celebrant Pharin, Mercurio et Phylodamea Danai filia genitum. Pharin nullam virilem sobolem, filiam unicam Telegonen reliquisse aiunt. Ejus gentilitatis insequentem seriem in Iliade percensuit Homerus: Diocli geminos fuisse, Crethonem et Ortilochum: Dioclem ipsum Ortilocho Alphei filio ortum. De Telegone mentionem prorsus nullam fecit. Ea, si Messenios audiamus, Ortilochum Alpheo peperit. (3) Audivi etiam illud, quum Pharis essem: præter geminos filiam Diocli fuisse Anticleam: ex ea et Machaone Æsculapii filio Nicomachum et Gorgasum natos: Pharis eos permansisse et Diocle mortuo regnum adisse. Creduntur illi hac etiamnum ætate morbis laborantes et aliqua captos corporis parte sanare; eoque nomine in eorum fanum victimas sacrorum causa et donaria mittunt. Habent etiam Fortunæ fanum Pharætæ cum perveteri signo. (4) Ac Fortunæ quidem poetarum primus (quod sciam) mentionem fecit Homerus hymno in Cererem, quum et alias Oceani filias, et Tychen (Fortunam) etiam ipsam, tanquam Oceani filiam, ludentes cum Proserpina fecit, his versibus:
Una omnes vario per prata comantia flore, candida Leucippe, Phænoque, Electra, et Ianthe, Melobosis, Tyche et Ocyrhoe præsignis ocellis.
(5) De ea nihil præterea memoravit, neque illam omnino dearum esse maximam dixit, penes quam sint rerum humanarum momenta omnia, quum idem tamen poeta in Iliade bellantibus Minervam et Enyo duces præfecerit; Dianam feminis parturientibus verendam esse dixerit; Veneri autem nuptiarum curam attribuerit. Verum de Fortuna nihil ille plus, quam ante dictum est, memoriæ prodidit. (6) Bupalus autem, templis ædificandis et simulacris fingendis admodum sollers, quum Smyrnæis Fortunæ signum faceret, omnium, quos ipsi cognoverimus, primus capiti deæ polum imposuit; altera vero manu Amaltheæ quod Græci appellant cornu tenentem fecit. Ad hunc ille modum Fortunæ munera declaravit. Mandavit post hunc et alia de Fortuna versibus Pindarus, et eam Pherepolin (urbes ferentem) vocavit.
CAPUT XXXI.
_ De Apollinis luco Carnio — urbe Thuriatarum — vico Calamæ, loco Limnæ dicto ac fontibus Pamisi fluvii — urbe Messeniorum sub Ithome sita — Messenes muri cum aliarum urbium muris comparati, aliaque memoranda — de Laphriæ Dianæ cultu et Diana Ephesia — Curetum æde — signis memorandis in Æsculapii templo — Messenes templo et picturis in eo. _
Non longe a Pharis lucus est Apollinis, Carnii nomine; et in eo perennis aquæ fons. Absunt a mari Pharæ stadia ferme sex. Hinc ad ejusdem Messeniæ mediterranea contendentes stadia procul circiter octoginta Thuriatarum urbs excipit. Hanc ab Homero versibus Antheam appellatam putant. Spartanorum autem civitati Thuriam subjecit Augustus. Nam quum is cum Antonio civile bellum gereret, Antonii quidem sectam eum aliis Græcis Messenii idcirco secuti sunt, quod Augusti partes juverunt Lacedæmonii, (2) Quocirca victor Augustus e Messeniis et reliquis, qui contra eum in acie steterunt, levius alios, alios gravius mulctavit. Thuriatæ ipsi ex oppido, quod antiquitus in excelso fuit tumulo, in planitiem descendere. Non tamen superiorem urbem omnino deseruere: nam et collapsorum murorum adhuc reliquiæ cernuntur, et templum exstat, quod deæ Syriæ dicitur. Campestrem urbem fluvius præterlabitur Aris nomine. (3) In ora interiore Calamæ vicus et Limnæ regiuncula est. In hac Limnatidis Dianæ ædes: quo loco Spartæ regem Teleclum occisum fama prodidit. (4) Qua e Thuria Arcadiam fere versus iter est, fontes habet Pamisus amnis; quorum aquæ infantium morbis medentur. Jam vero ab his fontibus ad lævam digressis ad stadia ferme quadraginta, Messeniorum sub Ithome urbs est: ea non Ithome solum, sed qua ad Pamisum excurrit, monte Eua incingitur. Huic monti a bacchantium voce Euoe nomen inditum ferunt, quum hoc primum in loco et ipse Bacchus, et quæ eum comitabantur feminæ sic inclamasse credantur. (5) Qui urbem Messenen ambiunt muri, toti e lapide structi sunt: ex iis turres et propugnacula eminent. Babylonis quidem muros, aut qui Memmonii dicuntur Susis in Perside, neque vidi, neque cujusmodi sint, de quoquam, qui ipse viderit, audivi: quas vero urbes muris munitissimas ipse viderim, Ambrosos est Phocica, Byzantium et Rhodos; eæ tamen murorum munitionibus cum ipsa Messeniorum urbe comparandæ non sunt. (6) In foro Jovis est signum Servatoris, et aquæ ductus, cui nomen Arsinoe, a Leucippi videlicet filia. Defluit in eum aqua de fonte, quem Clepsydram vocant. Delubra deorum duo, Neptuni et Veneris, et, quod memoria maxime dignum est, Deûm matris e Pario lapide signum, Damophontis opus, qui Olympiæ etiam Jovem solutis jam eboris compagibus ad unguem exactissime coagmentavit: quare sunt ei ab Eleis honores habiti. (7) Fecit idem Damophon eam quam Laphriam Messenii nuncupant: cujus ob hanc causam sancita est religio. Calydonii Dianam inprimis colunt, apud eos cognomento Laphriam. Ejus cæremonias et cognomen a Calydoniis recepere Messenii, quum, Naupacto ab Atheniensibus accepta, Ætolis essent finitimi. Habitum deæ alio loco exponam. Laphriæ autem nomen Messenii et ex Achæis Patrenses soli usurparunt. (8) Ephesiam quidem Dianam urbes prope cunctæ eodem celebrant cognomine: et privatim viri præ ceteris eam diis prosequuntur honoribus. Causæ vero sunt ex mea opinione et Amazonum gloria, quas fama fert deæ simulacrum erexisse, et quod ab antiquissimis temporibus templum illud fuerit conditum. Tria præterea ejus celebritatem auxerunt: magnitudo primum templi, quod cetera omnia hominum opera anteit; Ephesiorum deinde civitatis splendor; et ipsa postremo dea claritas. (9) Habent Messenii Lucinæ etiam delubrum cum marmoreo signo. Proximum est Curetum ædes, in qua cujusvis generis animalia pariter immolant. Facto enim a bobus et capris sacri initio ad aves descendunt, quas in flammas porriciunt. Magna etiam cum religione Cereris ædes celebratur, et Castorum simulacra Leucippi filias rapientium. Est vero superius jam a me expositum, controversiam esse Messeniis cum Lacedæmoniis, ab utris Castores oriundi sint, eosque utique sibi Messenios vindicare. (10) Plurima vero et quæ spectentur dignissima habet signa apud Messenios Æsculapii fanum. Seorsum enim dei ipsius et ejus liberorum simulacra; seorsum, Apollinis, Musarum et Herculis posita sunt. Suum inter cetera locum habent urbs Thebana, Epaminondas Cleommidis (Polymnidis) filius, Fortuna, et Diana Lucifera. Horum quæ marmorea sunt, fecit Damophon, quem unum e Messeniis statuarum artificem novimus non indignum cujus mentio fiat. Epaminondæ effigies e ferro est: eam alius omnino opifex fecit, non Damophon. (11) Templum etiam exstat Messenes Triopæ filiæ, cujus ex auro et Pario marmore factum est signum. In postica templi ejus parte picti sunt qui in Messenia regnarunt ante Dorum in Peloponnesum adventum, Aphareus videlicet et filii. Post Heraclidarum vero reditum Cresphontes, unus et ipse de Dorum ducibus. De iis vero, qui Pylum tenuerunt, Nestor et ejus filii Thrasymedes et Antilochus. His enim, quod natu maximi fuere, honos inprimis est habitus, eoque maxime, quod bello Trojano interfuerunt. (12) Pictus est etiam Leucippus Apharei frater, et cum eo Hilaira, et Phœbe: Arsinoe præterea, et ipse, Arsinoe quidem natus, uti prædicant Messenii, Æsculapius, et Machaon et Podalirius. Nam et illorum clarum fuit Trojano bello nomen. Has omnes imagines pinxit Omphalion, Niciæ Nicomedis filii discipulus, quem et servisse Niciæ, eique in deliciis fuisse nonnulli tradiderunt.
CAPUT XXXII.
_ De signis Hierothysii ita dicti a Messeniis ac gymnasio et signis in eo — Æthida a Messeniis ut heroe culto — Aristomenis sepulcro et sacris, quæ ibi fiunt — Aristomene mortuo ad Leuctra pugnante — Thebanorum de Aristomenis clypeo narratio. _
Quæ vero ædes apud Messenios Hierothysion vocatur, habet deorum omnium signa, quorum in Græcia sancitæ religiones sunt. Inter ea ænea est Epaminondæ effigies. Dedicati etiam sunt tripodes vetusti, quos ἀπύρους appellat Homerus. Jam vero quæ in gymnasio signa sunt, opera Ægyptiorum (?) artificum sunt, Mercurius, Hercules, Theseus. Hos enim tum Græci universi, tum barbaræ nationes multæ, circa gymnasia et in palæstris colere solent. (2) Æthidam etiam reperi, hominem quam ego sum natu majorem, cui tanquam heroi a Messeniis honores habentur, quod egregie pecuniosus fuerit. Alii Messeniorum non negant quidem præclaram et luculentam pecuniam Æthidæ fuisse, pernegant vero eum, cujus erecta fuerit super columna statua, divitem illum Æthidam fuisse, sed avum ei cognominem, quo duce Messenii olim Demetrium Philippi filium, quum noctu insperatissimo impetu Messenen oppressisset, repulere. (3) In eodem gymnasio Aristomenis visitur monumentum, quod minime esse dicunt cenotaphium. Et percunctanti quidem mihi, quonam modo ejus ossa obtinuerint, responsum est, Rhodo se ea arcessivisse et Pythii Apollinis jussu esse reddita. Insuper sacri, quod ad eum tumulum solenni ritu fiat, mihi cæremonias exposuerunt. Heroicis sacris destinatum taurum ad pilam non procul a sepulcro alligant. Is quum ferox et vinculorum sit insolens, evadere conatur: quodsi, dum tumultuatur et exsilit, pila moveatur, secundum id est Messeniis omen; sin prorsus immota ea pila steterit, calamitatem sibi aliquam portendi interpretantur. (4) Interfuisse vero Aristomenem, quanquam ex hominum cœtu excesserat, etiam Leuctricæ pugnæ, et auxilio Thebanis fuisse, et ejus maxime opera magna ista clade afflictos Lacedæmonios prædicant. Enimvero primos omnium Chaldæos et Indorum magos memoriæ prodidisse novi, esse hominum animos immortales. Assensi deinde sunt eis tum alii Græcorum, tum omnium maxime Aristonis filius Plato. Id si communi hominum opinione comprobetur, etiam illud credi possit, Aristomenis in Lacedæmonios odium in omne posterum tempus perdurasse. (5) Non alienum certe est a Messeniorum oratione quod aliquando Thebis audivi, etsi non congruit omni ex parte utriusque gentis sermo. Aiunt itaque Thebani, quum prope esset ut cum hoste ad Leuctra congrederentur, missos qui et alia oracula et eum, qui in Lebadea colitur, deum consulerent: et sane quæ ab Ismenio, a Ptoo, Abis et Delphis missa sunt responsa commemorantur. Quæ vero senariis heroicis vaticinatus fuerit Trophonius, hæc perhibentur:
Ne petite ante hostem, sacrum quam cura tropæum sit vobis posuisse. Hic scutum ornate, quod acer fixit Aristomenes Messenius. Ipse inimicas scutatorum acies infestaque tela refringam.
(6) Accepto oraculo impetrasse a Xenocrate precibus Epaminondam tradunt, ut Aristomenis clypeum accerseret; illumque ad tropæi, quod erexerat eo loco, unde posset a Lacedæmoniis conspici, insignia atque ornamenta addidisse, Norant Lacedæmonii omnes fixum in Lebadea scutum Aristomenis; multi etiam per pacem ad Trophonii profecti illud fuerant conspicati. Parta vero victoria suum Trophonio donum Thebani restituere. Est etiam in stadio Messeniorum posita ex ære Aristomeni statua. A theatro non procul Sarapidis et Isidis fanum est.
CAPUT XXXIII.
_ De acropoli Messeniorum et fonte Clepsydra — Messeniis incunabula Jovis sibi vindicantibus, et Ithome ac Neda, nutricibus Jovis — signo et cultu Jovis Ithomatæ — Mercurii signo Atticæ formæ, fluvio Balyra et Thamyride — campis Stenyclericis, luco Carnasio et signis in eo — reliquiis Andaniæ et Electra ac Cœo fluviis — reliquiis urbis Dorii Thamyridis calamitate. _
Ascendentibus ad Ithomes jugum, ubi est Messeniorum arx, fons, cui Clepsydra nomen, manat. Longum esset et arduum, ut maxime propositum id quis haberet, populos enumerare omnes qui Jovem apud se natum et educatum affirmant. Et in his sunt etiam Messenii: hi quoque Jovis incunabula sibi vindicant, ejusque nutrices nominant Nedam, a qua fluvius, et Ithomen, a qua mons nomen acceperit. Has quidem Nymphas surreptum a Curetibus Jovem, ob patris metum, in hoc aiunt fonte lavasse, et ab eo Curetum furto aquæ nomen inditum Clepsydræ. Ac singulis diebus aquam ex eo fonte in Jovis Ithomatæ templum ferunt. (2) Signum Jovis fecit Ageladas iis olim Messeniis, qui Naupacti consederunt. Domi suæ illud servat sacerdos annuus. Agitant vero et festos anniversarios dies: Ithomæa nuncupant. Ludos etiam priscis temporibus musicos institutos fuisse, et aliunde et ex Eumeli versibus licet conjicere, quos in Prosodio quod dicitur carmine in Delum scripsit:
Grata etenim semper tibi, Juppiter incola Ithomes, Musa fuit, puro quæ gaudet libera gressu.
Videtur ergo mihi Eumelus et versus istos fecisse, et musicum certamen a Messeniis institutum nosse. (3) Qua ad Arcadiæ urbem Megalopolin egressus patet, in ipsa porta est Mercurii signum, Attici operis. Athenienses enim quadrangula figura Hermas faciunt, et eam ab illis alii Græciæ populi acceptam formam in Mercurii sigillis usurparunt. Abest a porta stadia ferme triginta Balyra amnis. Nominis eam dicunt fuisse causam, quod ibi captus oculis Thamyris lyram abjecerit. Philammone et Argiopa Nympha genitum Thamyrin fama vulgavit: Argiopam Parnassi fuisse incolam; quum vero jam uterum ferret, in Odrysas migrasse, recusante puellæ nuptias Philammone. Eo evenit ut Odrysen ac Thracem Thamyrin vocent. In hunc fluvium alii duo confluunt, Leucasia et Amphitus. (4) Trans eos amnes campi sunt qui Stenyclerici nominantur. Heroem aiunt fuisse Stenyclerum. E campi ejus regione vicus est; prisci Œchaliam, Carnasium lucum ætas nostra appellat, cupressis maxime consitum. Signa deorum ibi posita, Apollinis Carnei, et Mercurius arietem portans. Est et Proserpinæ Cereris filiæ, quæ cognomento Hagne (Casta) dicitur. Prope illud simulacrum aqua e scatebris profluit. (5) Quo vero Deabus magnis ritu operentur (nam in Carnasio sua illis quoque celebrantur initia), facile in arcanis esse patior. Hæc certe initia secundum Eleusinia præcipuam quandam mihi sanctimoniam habere videntur. In ea tamen ærea urnula, quam dux Argivus a se repertam protulit, Euryti Melanei filii ossa servari, nulla vel in vulgus prodere somnii religione prohibeor. Labitur prope Carnasium amnis Charadrus. (6) Ad lævam ad stadia ferme octo progressis Andaniæ sunt ruinæ. Ei sane urbi ab Andania puella nomen impositum, est omnium antiquitatis interpretum consensu receptum. Quibus vero orta sit parentibus, aut quicum nupta fuerit, non habeo dicere. Ab Andania qui Cyparissias versus iter habent, per Polichnen (Oppidulum) qui vocatur transeant. Electra ibidem et Cœus fluvii præterfluunt. Hæc nomina vel ad Electram Atlantis filiam et ad Cœum Latonæ patrem referri possint; vel forte sumta fuere ab indigenis heroibus Electra et Cœo. (7) Qui Electram transierit fontem, cui nomen Achaia, et rudera videat Dorii urbis. In hac urbe Thamyridi oculorum calamitatem contigisse versibus testatum suis Homerus reliquit, quod scilicet Musas ipsas cantu se superaturum fuisset gloriatus. At Phocæensis Prodicus (hujus modo si sunt in Minyadem conscripta carmina) pœnas Thamyridi suæ in Musas petulantiæ apud inferos inflictas scripsit. Ego vero ex morbo luminibus captum Thamyrin crediderim, quum idem etiam post Homero acciderit; qui tamen infortunio non ita succubuit, quin carmina serere usque pergeret: at Thamyris malo victus poesin prorsus deseruit.
CAPUT XXXIV.
_ De Pamiso fluvio et piscibus animalibusque variis fluviis peculiaribus — urbe Corone, agro Inûs sacro, Biante fluvio et Plataneti fonte — urbis Corones denominatione et memorandis — de prisco Apollinis Corinthi templo ad mare — oppido Colonides dicto — Asinæis et Dryopibus — Asine urbe et aliis locis. _
A Messene ad Pamisi ostium via excurrit ad stadia octoginta. Per arva labitur Pamisus, purus ac limpidus, navesque e mari per eundem adscendere possunt ad decem circiter stadia. Quin et marini eum subeunt pisces, vere potissimum appetente: quod ipsum in Rheno et Mæandro evenit. Maxime vero in Acheloi flumen innatant, qua circa Echinadas insulas erumpit: (2) alia tamen longe forma sunt, quos Pamisus recipit, et omnino quales esse par est, quos puræ alunt aquæ, neque omnino lutulentæ, uti eorum amnium sunt, quos paulo ante nominavimus. Capitones quidem, quum de genere sint in limo degentium, turbulentis amnibus gaudent. Maleficas certe bestias non alunt Græciæ flumina, sicuti Indus, Nilus Ægyptius, Rhenus, Ister, Euphrates, Phasis: hi enim ejusmodi alunt belluas, quæ ut quævis aliæ devorandis hominibus inhiant, specie vero accedunt ad eos, qui in Hermo et Mæandro degunt, siluros; sed colore sunt nigriore ac robore majore; his enim duabus rebus siluri illis belluis sunt inferiores. (3) Indus et Nilus crocodilos uterque habent: sed Nilus fluviales etiam equos, haud minus illos quidem hominibus infensos, quam crocodili sint. At Græciæ flumina hæc bestiarum portenta non gignunt. Nam qui in Aoo, qui per Thesprotidem Epiri labitur, sunt canes, advenæ e mari influunt. (4) Est ad Pamisi dexteram Corone urbs maritima, sub Mathia monte. In hac eadem via vicus maritimus est, quem Inûs sacrum putant. Hic enim e mari emersisse Ino dicunt, quum Leucothea cœpta nominari in dearum jam fuisset numerum relata. Paulo hinc longius Bias amnis in mare exit. Nomen ei impositum creditur a Biante Amythaonis filio. Jam stadia prope viginti a via abest Plataneti fons: aqua e patula profluit platano et intus cavernosa. Arboris latitudo similis fere est speluncæ parvæ, et ab ea descendit aqua potu suavis ad Coronen usque. (5) Urbs prisco nomine Æpea vocabatur: postea vero quam Thebanorum ductu restituti sunt Messenii, Epimeliden tradunt, qui ad urbem condendam fuerat missus, Coroneam appellasse: quod ipse ex Coronea Bœotiæ urbe oriundus esset: sed ab initio Messenios non recte eam nominasse, et eam nominis depravationem ipso tempore invaluisse. Est et illud fama vulgatum: quum fossa locandis fundamentis duceretur, æream cornicem, (quæ Græcis est corone) repertam. (6) Delubra illic exstant Dianæ Nutricis cognomento, Bacchi et Æsculapii: et hujus quidem Bacchique signa e marmore. Jovis in foro Servatoris ex ære simulacrum est. Æneum est et Minervæ in arce sub divo, cornicem manu tenens. Vidi etiam Epimelidæ sepulcrum. Qua vero de causa portum Achæorum appellent, compertum non habeo. (7) A Corone stadia prope octoginta progressis Apollinis templum in ora maritima est magna religione percelebre. Nam et antiquissimum esse autumant Messenii, et deus ipse (quem Corydum (Galeritam) Apollinem nominant) certam laborantibus morborum opem impertit. Hoc signum e ligno est: aliud, quod Argeotæ est, ex ære; et hoc ab Argonautis dedicatum credunt. (8) Coronæorum urbi finitimæ sunt Colonides. Negant vero qui illic habitant, se Messenios esse, sed ex Attica se terra huc a Colæno deductos aiunt: ipsum Colænum, galeritam ex oraculo secutum in ea loca venisse: procedente deinde tempore linguam et mores Dorum accepisse. Sitæ sunt Colonides eminenti loco, modico spatio procul a mari. (9) At Asinæi Lycoritis olim finitimi Parnassi accolæ fuere. Nomen illis tunc fuit Dryopes, quod et in Peloponnesum postea traducti retinuerunt, sumtum a Dryope conditore. Tribus vero post ætatibus, quum, Phylante regnum obtinente, prœlio ab Hercule victi, Delphos abducti et Apollini devoti fuissent, ex ejusdem dei responso in Peloponnesum ab Hercule deducti Asinen primum prope Hermionem tenuerunt: inde ab Argivis ejecti Messeniæ partem a Lacedæmoniis acceptam habitarunt, et tum et postea, quum Messenii in Peloponnesum postliminio reversi eorum civitatem incolumem esse passi sint. (10) De rebus vero suis ita ipsi commemorant Asinæi, ut ab Hercule se fuisse prœlio superatos fateantur et urbem suam in Parnasso captam; captivos vero se ad Apollinis pertractos negant: muris enim expugnatis ab Hercule, deserto oppido se diffugisse narrant ad Parnassi juga: ac mox quum in Peloponnesum navibus transmisissent, Eurysthei opem supplicum in morem ornatos implorasse: et ab illo quidem, quum in Herculem implacabili odio laboraret, in Argolica terra Asinen sibi traditam. (11) Soli vero e Dryopum gente Asinæi nostra etiamnum ætate istud Dryopum nomen sibi gloriæ ducunt, multo certe secus quam in Eubœa Styrenses. Nam Styrorum quoque incolæ sunt origine Dryopes ex eorum numero qui, quum paulo longius ab urbe habitarent, pugnæ adversus Herculem non interfuerunt, Dryopum tamen nomen aspernati sunt: sicuti et Delphi Phocenses nominari se neutiquam sibi laudi duxerunt. Contra Asinæi Dryopum appellatione maxime lætantur: idque religiosissima quæque apud ipsos templa maxime declarant, eadem forma exædificata, qua illa olim fuerant in Parnasso dedicata: habent enim Apollinis unum, Dryopis alterum cum pervetere simulacro. Initia quoque Dryopi peragunt quotannis, eumque Apollinis filium fuisse dictitant. (12) Sita et hæc urbs ad mare est, uti olim fuit Argolica illa vetustior Asine. Ad eam a Colonidibus quadraginta stadiûm via est. Tantundem ab Asine abest regio cui Acritæ nomen. Excurrit in mare Acritas, et ante ipsum deserta est insula Theganussa. Secundum Acritan portus est Phœnicûs, et ipsi proximæ insulæ Œnussæ.
CAPUT XXXV.
_ De Mothone, ejusque denominatione — Naupliensibus Mothonen incolentibus et libertate a Trajano Mothonæis concessa — Epirotarum imperio populari — calamitate Mothonæis ab Illyriis illata — memorandis in urbe Mothone, templo Minervæ Anemotidis — de diverso aquarum colore et natura. _
Mothone, antequam Græcorum adversus Trojam profecturus exercitus colligeretur, Iliaci etiam belli temporibus Pedasos dicta est: mutato deinde nomine, uti tradunt Mothonæi, ab Œnei filia est appellata. Œneo etenim Porthaonis filio, quum post excisum Ilium cum Diomede in Peloponnesum secessisset, e pellice Mothonen filiam genitam. Mea vero fert opinio, a scopulo, qui Mothon dicitur, loco nomen datum. Is enim portum ipsis efficit, dum et angustiorem navibus ipse e mari prominens appulsum relinquit, et simul ab imo fluctibus obsistens maris impetum et æstus concitatiores frangit. (2) Expositum est in superiore historiæ parte, Lacedæmonios Naupliensibus in invidiam apud alios Græciæ populos vocatis et eo nomine suis e sedibus ejectis, quod partis Laconum essent, Damocratida Argis regnante, Mothonen tradidisse; nec ulla eos propter Messeniorum reditum nova calamitate affectos. Fuere autem, sicuti ego existimo, Nauplienses olim Ægyptii, ex ea classe quæ cum Danao ad Argolicam terram appulit: ætatibus vero tribus post a Nauplio Amymones filio in coloniam deducti sunt in ipsam Naupliam urbem. (3) At Trajanus Imperator Mothonæis concessit ut cum liberis populis censerentur et suis legibus uterentur. Sed ante ea tempora solis illis ex omnibus Messeniis, qui ad mare sunt, hujusmodi accidit infortunium. Res Thesprotidis Epiri per seditiones prope eversæ fuerant. Deidamia enim Pyrrhi filia orba liberis diem obiit suum. Regnum illa quidem moriens populo commendavit. (4) Pater ei Pyrrhus fuerat Ptolemæi filius, Alexandri nepos, majoris Pyrrhi pronepos. De Pyrrho autem Æacidæ filio ante egimus, quum in Atticarum rerum descriptione versaremur. Hunc Procles Carthaginiensis fortuna et rerum gestarum splendore Alexandro Philippi filio inferiorem fuisse testatur: in disponendis vero in acie peditum equitumque copiis et item capiendi consilii, quo hostis caperetur, arte illo multo meliorem. (5) Accepta libertate Epirotarum populus et aliis in rebus in dies erat insolentior, et omnino se nihil magistratibus audientem præbebat. Quare subito impetu ab Illyriis, qui supra Epirum ad mare Ionium habitant, oppressi sunt. Neque vero ullam novimus popularem rempublicam magnos habuisse progressus, præter eam quæ fuit Atheniensium; sed hi per popularem statum summam potentiam adepti sunt: nam præcipua quadam prudentia ceteris Græcis præstiterunt et suas religiosissime omnium leges observarunt. (6) At Illyrii, gustata semel dominandi dulcedine, quum augendi imperii cupiditate flagrarent, navibus constructis piraticam exercebant, et alios aggressi populos excursionibus infestos reddidere, uti quisque maxime fuit injuriæ expositus; et amicitiæ specie ad Mothonæorum portum appulerunt, atque inde in urbem misere qui vinum ad naves ut deportarent rogaret. Quumque ab oppidanis non sane multis vinum comportatum esset, emerunt quanti esset a Mothonæis æstimatum Illyrii, et vicissim de mercibus suis aliquid illis vendiderunt. (7) Postero die quum ad portum urbani multo plures descendissent, et illis lucri faciendi copia facta est: postremo quum etiam feminæ et viri passim ad naves venissent, vinum et venderent et de hospitum rebus mercarentur, ibi Illyrii confirmata audacia viros multos, feminas plures vi correptas in naves imposuerunt, et prope ad solitudinem Mothonæorum oppido redacto per Ionium mare intra suos se fines recepere. (8) Est Mothonæ Minervæ Anemotidis cognomento delubrum cum simulacro: a Diomede dicatum aiunt, et deæ nomen impositum. Nam quum intempestivis et violentis tota regio ventis (qui Græcis sunt anemi) graviter laboraret, votis a Diomede Minervæ nuncupatis, omnis illa ventorum sævitia in posterum etiam omne tempus conquievit. Exstat ibidem etiam Dianæ ædes, ubi aquæ puteus pice permistæ, quæ quum odoris suavitate, tum colore persimilis est Cyziceno unguento. (9) Omnium quidem, quas aspexerim, aquarum maxime cærulea est in Thermopylis, neque tamen tota, sed ea præcipue, quæ in natationem influit, quas incolæ vocant Ollas muliebres. Rutila vero prope ad sanguinis colorem aqua per Hebræorum terram proxime a mari, agro Iopæ urbi finitimo, labens visitur. Perseum interemto ceto, cui Cephei filia fuerat exposita, in eo fonte cruorem abluisse indigenarum sermo vulgavit. (10) Vidi etiam ex fontibus scaturientem ad Astyra nigram aquam. Sunt Astyra calidarum aquarum balneæ contra Lesbum, in ea regione, qui Atarneus appellatur. Eam Chii mercedem a Persarum rege accepere, quum illi Pactyam hominem Lydum, qui supplex ad ipsos confugerat, dedissent. Hæc aqua nigra est: vicissim ostendunt Romani non longe ab urbe trans amnem Anienem aquam albam. In eam qui descenderint, initio tam frigidam sentiunt, ut exhorrescant; at si paululum fuerint immorati, nihil minus incalescunt, quam si vehementer calidum medicamentum ebibissent. (11) Atque has ego quidem aquas, ingenio fontium plane admirabili, ipse sum conspicatus: nam vulgata prætereo aquarum miracula. Neque enim aut salsam aut acerbam aquam e fontibus manare magni miraculi loco ducendum. Νon omittam duos diversa admodum natura et loco fontes: in Cariæ campis qui Albi nominantur, prope pagum qui Dascyli dicitur, aqua est calida, lacte haustu suavior. (12) Jam vero ab Herodoto literis proditum memini, amaræ aquæ rivum in Hypanim amnem influere: quod certe non video cur a veritate abhorrere putemus, quum ætate nostra ad Dicæarchiam (sive Puteolos) aqua exstiterit tam acuto calore effervescens, ut intra paucos annos plumbeos, per quos fluit, tubulos resolverit.
CAPUT XXXVI.
_ De promontorio Coryphasio et urbe Pylo — memorandis in urbe Pylo — Nestoris bobus et priscorum hominum pecoris et gregis studio — Sphacteria insula — memorandis Cyparissiarum et Neda fluvio. _
A Mothone ad Coryphasium promontorium via interest haud minus stadiûm centum. In ipso promontorio est Pylos, quam Clesonis filius Pylus condidit, deductis in eam a Megaride Lelegibus, qui tum Megaridem tenebant. Sed ei parum diuturnum illud fuit imperium: a Neleo siquidem et Pelasgis ab Iolco venientibus pulsus est. Quare inde abiens in proximos fines Pylon in Elea tenuit. Eo vero dignitatis Pylon perduxit in regno suo Neleus, ut ab eo Neleam urbem versibus Homerus appellarit suis. (2) Est Pyli Minervæ templum, cognomento Coryphasiæ; et domus quæ Nestoris dicitur. In ea Nestor ipse pictus cernitur: et intra oppidum ejusdem est monumentum. Nam quod extra est non longe a Pylo, id Thrasymedis esse ferunt. Ostenditur in ipsa urbe spelunca, in qua Nestoris et ante eum Nelei boum fuisse stabulum dicunt. (3) Boves illæ Thessalicæ fuerint genere de grege Iphicli, Protesilai patris: eas etenim Neleus a filiæ procis sponsalitium munus depoposcit, et horum causa Melampus Biantis fratris adductus gratia, in Thessaliam venit et a pastoribus quidem Iphicli in vincula primum conjectus, deinde vero pro responsis, quæ roganti Iphiclo dedit, vates quum esset, mercedem boves cepit. Fuit hoc præcipuum illis temporibus divitiarum studium, luculenta habere equorum et boum armenta. Nam præterquam quod Iphicli boves Neleus expetivit, Herculi etiam imperavit Eurystheus, ut ex Iberia Geryonæ boves, quas eximia ibi specie esse fama vulgaverat, ad se abigeret. (4) Armenti ex Erythea acerrima fuisse incensum cupiditate Erycem, in Sicilia tum tyrannum, eo constat, quod, quum in luctæ certamen cum Hercule descendisset, hinc Herculis boves, illinc Erycis regnum præmia victori proposita fuerunt. Testatum etiam in Iliade reliquit Homerus, Iphidamantem, Antenoris filium, inter sponsalia munera primo centum boves socero suo dedisse. Quæ omnia satis perspicuo argumento sunt, bobus inprimis priscos illos homines esse delectatos. (5) Pascebant vero, ut mea fert opinio, Nelei armenta utplurimum extra fines. Nam quum totus ferme Pyliorum ager arenosus sit, alendis armentis non satis est herbosus. Hoc idem testatur Homerus de Nestore loquens, quum eum fere ubique arenosæ Pyli regem appellat. (6) Ante portum Sphacteria insula prominet, haud aliter quam ante Deliorum navalem stationem Rhenea. Est vero ita comparatum, ut, quæ ante loca obscura fuerunt et ignota, ex aliquo hominum casu et fortunæ momento fama celebrentur. Nam et Caphareum Eubœæ promontorium Græcorum ab Ilio cum Agamemnone redeuntium naufragium nobilitavit; et Psyttalia ante Salaminem insula, non aliunde nota est, quam quod in eo loco Persæ deleti sunt. Pari ratione Lacedæmoniorum ad Sphacteriam clades hoc quoque loco celebre ad posteros nomen dedit; Athenienses vero etiam æneum Victoriæ signum ad illustrandam rei ad Sphacteriam gestæ memoriam in arce dedicarunt. (7) A Pylo ubi Cyparissias veneris, in suburbanis non procul a mari fons est, quem percussa thyrso a Baccho terra exstitisse ferunt: eaque de causa Dionysiada fontem ipsum nominant. Exstat ad Cyparissias Apollinis quoque templum et Minervæ cognomento Cyparissiæ. Ad Aulonem delubrum est cum signo Æsculapii Aulonii. Illinc proxime Messeniorum et Eleorum fines Neda amnis interfluens dirimit.
PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ ELIACA PRIORA SIVE LIB. V.
CAPUT I.
_ De quinque Peloponnesi partibus — Eleorum origine, primis regibus, et Endymione — Epeo et Epeis — Endymionis morte — Œnomao ac Dolope — Ætolo, unde Ætoli, et Eleo, unde Elei dicti — Augea et Hercule — Amarynceo et Actore ejusque filiis. _
Græcorum quicunque Peloponnesum in quinque partes neque plures dividunt, ii fateantur necesse est, in ea parte, quæ est Arcadum, Eleos et Arcades ipsos habitare; secundam vero Achæorum, tres deinde reliquas Dorum esse. Nationes autem quæ Peloponnesum tenent, indigenæ Arcades et Achæi sunt. Quorum Achæi a Doribus patria pulsi non tamen extra Peloponnesum abiere; sed Ionibus ejectis, eam partem, quæ Ægialus veteri nomine dicebatur, nunc ab ipsis Achæis nominata est, colunt: (2) Arcades vero primæ originis terram in hoc usque tempus perpetuo incolunt. Sed reliqua ab advenis habitantur. Atque hujus ætatis Corinthii omnium maxime novi in Peloponneso sunt: abhinc enim annos ferme ducentos decem et septem colonia hæc ab Imperatore Romano deducta est. Dryopes quoque et Dores, ex Parnasso illi, hi ex Œta in Peloponnesum advenerunt. (3) Eleos vero scimus ex Calydone ceteraque Ætolia huc trajecisse: de quorum altiore antiquitate, quæ comperimus, hæc propemodum sunt. Regnavit in hac terra primum, ut ferunt, Aethlius, Jovis et Protogeniæ Deucalione natæ filius; qui Endymionem genuit. (4) Hunc a Luna adamatum et ex hac dea filias quinquaginta suscepisse narrant. Qui vero magis veritati consentanea loquuntur, eorum Endymionem aiunt alii ex Asterodia uxore, alii ex Chromia, Itoni filia, Amphictyonis nepte, alii denique ex Hyperippe, Arcadis filia, genuisse filios Pæonem, Epeum et Ætolum; filiamque unam Eurycyden. Proposuit autem in Olympia cursus certamen de imperio filiis suis Endymion. Ex eo victor discessit Epeus, regnoque potitus est; ac Epei primum, qui sub ditione ejus tunc erant, appellati. (5) Fratrum vero alterum quidem in patria cum fratre regnante permansisse ferunt: Pæonem se superatum ægre ferentem, quam longissime a domo peregre profectum, super Axio flumine regionem de suo nomine Pæoniam appellasse. De Endymionis autem morte non convenit inter Heracleotas, qui Milesiis finitimi sunt, et Eleos. Elei enim Endymionis monumentum ostendunt, Heracleotæ autem dicunt illum in Latmum montem secessisse: ** et est quidem in Latmo Endymionis adytum. (6) Epeus ex Anaxirhoe Coroni filia, quam uxorem duxerat, filiam suscepit Hyrminam, marem omnino prolem habuit nullam. Accidit eo regnante, ut Œnomaus Alxionis vel, ut poetæ canunt et vulgi fabula celebrat, Martis filius, qui regioni Pisææ dictæ tunc imperitabat, regno expelleretur a Pelope Lydo, qui ex Asia illuc transmiserat. (7) Occiso Œnomao Pelops et Pisæam obtinuit, et Olympiam huic finitimam, quæ sub Epei ditione erat, huic ablatam imperio suo adjecit. Hunc Pelopem dicunt Elei primum in Peloponneso fanum Mercurio ædificasse et sacra ei deo fecisse, quo sibi ex Myrtili cæde infensum placaret. (8) Ætolum, qui Epeo in regnum successit, ex Peloponneso fugere oportuit, quod eum ob admissam imprudenter cædem Apidis filii ad pœnam vocabant. Nam Apin Iasonis filium e Pallantio Arcadiæ oppido, in funebribus ludis qui Azani fiebant, Ætolus incitatis quadrigis obvium interemerat. Ab hoc Ætolo Endymionis filio Acheloi accolæ, quod in eam continentis terræ partem profugerat Ætolus, Ætoli appellati sunt. Epeorum imperium suscepit Eleus ex Eurycyda Endymionis filia et (si cui id credibile videtur) Neptuno genitus. Ab hoc Eleo, qui prius nominabantur Epei, nomen acceperunt. (9) Ex Eleo Augeas nascitur. Atenim qui Augeæ res nobilitant, nomine paullum immutato, Augeam non Elei, sed Helii filium fuisse dicunt. Et huic quidem Augeæ adeo magna boum armenta caprarumque tanti greges fuisse dicuntur, ut eorum fimo obducta agri pars maxima otiosa et inculta jaceret. Hercules igitur ab eo vel agri Elei parte, vel alia quacunque mercede promissa, ut agrum a stercoribus purgaret, adductus est: (10) quod ille immisso in stercora Menio flumine perfecit. Sed Augeas Herculi mercedem et ipse abnegavit, quod eum videret arte potius, quam ullo labore opus perfecisse; et filium natu majorem, cui Phyleo nomen, domo ejecit, quod ejus in bene de se meritum virum injuriam reprehendisset. Deinde ille quum alia comparabat ad propulsandum, si cum exercitu Elidem invaderet, Herculem, tum filios Actoris, e Amarynceum sibi in belli gerendi societatem adscivit. (11) Erat autem Amarynceus rerum bellicarum usu maxime sollers, patre ortus Pyttio, homine ex Thessalia oriundo, qui in Eleam ex Thessalia venerat. Huic Amarynceo etiam partem imperii in Elea concessit Augeas. Actor quoque, et ejus filii, qui indigenæ erant, regni fuere consortes: siquidem Actor Phorbante Lapithæ filio, et Hyrmina Epei filia genitus fuerat, denique suæ matris nomine urbem in Elea Hyrminen condiderat.
CAPUT II.
_ De Herculis expeditione adversus Augeam et Actoris filiorum cæde — Elei hujus cædis pœnas expetunt ab Argivis — Molione Eleos ab Isthmicis ludis diris arcet — de causis, cur Elei Isthmicos ludos non frequentaverint, duplex narratio. _
Hercules, suscepto adversus Augeam bello, nihil memoratu dignum in ea expeditione gerere potuit. Ejus enim auxilia ab Actoris filiis audacia et ætate vigentibus semper rejiciebantur. Sed enim quum ludos Isthmicos indixissent Corinthii, venissentque Actoris filii spectandi causa, eos Hercules ex insidiis ad Cleonas occidit. Quum autem, a quo cædes facta esset, ignoraretur, Molione, Actoris uxor, a quonam filii sui fuissent interfecti, magna cura investigavit. (2) Re cognita, Elei ab Argivis (nam tunc Tirynthe Hercules domicilium habebat) cædis pœnas depoposcerunt. Id quum illi recusassent, a Corinthiis rursus contenderunt, ut, quicquid Argolici nominis esset, pro violato fœdere Isthmicorum ludorum celebritate interdicerent. Quod et ipsum quum frustra petissent, Molione cives suos diris dicitur defixisse, quotcunque in posterum Isthmicis ludis non abstinuissent. Illud Moliones edictum tam religiose Elei observarunt, ut hoc etiam tempore, quicunque ex Eleis ad certaminum palmas corpora exercent, ejus devotionis metu Isthmicum neutiquam conventum celebrent. (3) De hac ipsa re aliæ feruntur narrationes duæ. Ab aliis enim Cypselum proditum est Corinthiorum tyrannum aureum Jovi in Olympia signum dedicasse; eoque mortuo, priusquam nomen dono inscripsisset, ab Eleis Corinthios contendisse, ut civitatis suæ nomen inscribi paterentur. Quod quum non impetrassent, ira incensos, Eleos Isthmiorum aditu prohibuisse. Sed quomodo tum Corinthiis ipsis Olympicorum conventu non esset interdictum, si invitis Eleis, ne Isthmicis interessent, edixissent? (4) Illud item alterum de eadem re hominum sermo vulgavit: Prolao, viro inter Eleos nobili, ex Lysippe uxore Philanthum et Lampum genitos: hos, quum ad Isthmia venissent, alter ut pancratio inter pueros, alter ut lucta contenderet; priusquam in certamen descenderent, ab adversariis strangulatos vel alio mortis aliquo genere confectos esse dicunt. Sic Lysippes imprecationes in causa fuisse, si quidem Elei non ultro abstineant Isthmiis. Facile vero eo argumento hoc ipsum refellitur, (5) quod Timoni Eleo, qui de Græciæ certaminibus quinquertii palmas tulit, in Olympia statua posita est, cum elegis omnes ejus viri victorias testantibus. Eadem inscriptio, quare Isthmicæ non fuerit compos coronæ, his versibus indicat:
Sisyphiis juvenem vetuit succedere terris dira Molionidum pœna secuta necem.
At enim hactenus de ea re satis a nobis quæsitum esto.
CAPUT III.
_ Hercules cum sociis Elidem capit — Eleam terram Phyleo tradit — Eleorum feminæ quam ob causam Minervæ cognomine Matri templum dedicaverint — de Eleorum regibus post Augeæ mortem — Dores Eleo regnante in Peloponnesum redeunt Oxylo duce. _
Post hæc Hercules, collecto ab Argivis, Thebanis et Arcadibus exercitu, Elidem captam diripuit: quo tempore Eleis et Pyli, quæ in Elea terra est, incolæ et Pisæi auxilia tulerunt: et alteros quidem ultus est Hercules; Pisæis vero quominus bellum inferret, hujusmodi eum oraculo prohibuit Apollo Delphicus:
Pisa patri curæ, mihi Pytho donat habendam.
Fuit hæc oraculi vox Pisæis saluti, Phyleo autem Eleam Hercules verecundia potius quam bene merendi studio adductus tradidit. Eidem captivos et Augeæ pœnam condonavit. (2) Eo tempore Eleorum feminæ orbatam virili robore patriam videntes, Minervæ vota nuncuparunt, si gravidæ ad primos virorum congressus fierent. Ejus voti damnatæ Minervæ cognomento Matri templum dicarunt. Utrique, et viri et mulieres, summa ex illo congressu percepta voluptate, locum in quo primo congressi sunt, Bady vernacula voce nominarunt; deinde flumen etiam ipsum, quod præterfluit, ex eodem argumento Bady aquam nuncuparunt. (3) Phyleus, ordinatis Elidis rebus, quum Dulichium remigrasset et Augeas jam senio confectus diem suum obiisset, exin Eleorum regnum Agasthenes, alter Augeæ filius, cum Amphimacho et Thalpio suscepit. Nam quum Actoris filii geminas Dexameni Oleni regis filias uxores duxissent, alteri quidem eorum ex Theronice Amphimachus, Euryto vero ex Therophone Thalpius nascitur. (4) Non tamen interea aut Amarynceus aut Amaryncei filius Diores privatam vitam egerunt, quod et Homerus in Eleorum recensu significat. Omnem enim eorum classem quadraginta navium fuisse dicit: quarum dimidiæ parti Amphimachus et Thalpius imperarint; e reliquo numero decem Amaryncei filius Diores, totidem Agasthenis Polyxenus duceret. Polyxeno autem a Troja reduci filius natus est Amphimachus. Hoc puero nomen, opinor, indidit Polyxenus ob amicitiam, quæ ei cum Amphimacho Cteati filio, qui ad Ilium ceciderat, intercesserat. Amphimacho Eleus oritur. (5) Hoc Eleo Elidis regnum tenente Dores cum Aristomachi filiis comparata classe moliti sunt reditum in Peloponnesum. Regibus oraculo denunciatum est, remigrationis ducem trioculum ut facerent. Valde dubitantibus quidnam sibi responsum illud vellet, vir forte, qui mulum altero captum oculo agebat, occurrit. (6) Tum nimirum mente conjecit Cresphontes, oraculi vocem ad hunc hominem pertinere. Eum itaque sibi Dores familiarem ac socium adsciverunt. Is in Peloponnesum navibus transmittendum, non pedestri exercitu per Isthmum irruptionem tentandam suasit. Neque tantum id fieri oportere monuit, sed ipse navigationis a Naupacto ad Molycrium dux exstitit: quamobrem illi Dores Eleum agrum petenti desponderunt. Fuit hic quidem vir Oxylus, Hæmone Thoantis filio genitus: Thoas vero erat ille ipse Atrei filiorum ad Priami regnum evertendum socius: a quo Thoante ad Ætolum Endymionis filium ætates retro sex numerantur. (7) Erant autem Heraclidæ et alias Ætoliæ regibus sanguine juncti, et eo maxime nomine, quod Thoantem Andræmon et Hyllum Hercules e germanis sororibus genuerant. Acciderat Oxylo, ut ex Ætolia abiret exsul, quod disco, uti narrant, ludens et aberrans imprudenter hominem occiderit. Eum, qui ceciderat, alii Thermium, Oxyli fratrem, tradidere; Alcidocum alii, Scopii filium.
CAPUT IV.
_ De Oxylo alia narratio — varia quæ ad Oxylum pertinent — post Oxylum Laias regnum obtinet — dein Iphitus, qui Olympicum certamen restituit — de bellis, quibus interfuerunt Elei. _
Proditum etiam memoriæ est aliud hujusmodi de Oxylo, veritum illum esse, ne Aristomachi liberi, quum, quam esset fertilis et bene cultus omni ex parte ager Eleus, cognovissent, eum sibi tradere recusarent: ejusque rei causa per Arcadum fines, non per Eleorum agrum, Dores deduxisse. Et Eleorum quidem imperium sibi sine armis vindicanti Oxylo non cessit Dius. Facta is provocatione censuit non esse universo agmine inter ipsos decernendum, verum singulos ex utroque exercitu deligendos, qui singulari certamine de rerum summa dimicarent. Cujus quum pars utraque sententiam comprobasset, (2) delatum hoc certamen Degmeno Eleo sagittario, ex Ætolis vero Pyræchmæ funditori. Superior discessit Pyræchmes: quare potitus regno est Oxylus. Et is quidem priscos Epeos pristinas sedes obtinere passus est, et cum illis Ætolos conjunxit, agro æquabiliter assignato. Ac tam Dio eximia munera concessit, quam sancitos veteri religione honores et ceteris heroibus habuit, et Augeæ eum, qui ætate nostra observatur, morem parentandi reliquit. (3) Eundem aiunt, e propinquis muro vicis homines intra urbem vocasse atque Elin tum multitudine incolarum frequentiorem tum opibus auctiorem reddidisse. Huic quum Delphici Apollinis voce præceptum esset, ut de Pelopis genere unum sibi imperii condendi socium adscisceret, magno undique studio quæsivit, et Agorium tandem, Damosii filium, Penthili nepotem, Orestis pronepotem, invenit, quem ab Helice Achaiæ urbe, cum non magna utique Achæorum manu, in regni partem recepit. (4) Oxyli uxorem Pieriam nomine fuisse tradunt, de qua nihil aliud quicquam memorant. Filios aiunt Oxylo genitos Ætolum et Laiam: et Ætolum quidem immatura morte ereptum condiderunt parentes exstructo monumento in ipsa porta, qua in Olympiam ad Jovis templum iter est. Hoc ei monumentum ex oraculo posuere, quo jussi sunt neque extra neque intra urbem illum sepelire. Parentat Ætolo hac ipsa etiam ætate quotannis stato die gymnasii præfectus. (5) Successit Laias in regnum patri. Non tamen uspiam reperi ejus posteros regno potitos. Quare eos consulto prætereo: neque enim volui ad privatos homines meam descendere orationem. Secundum hæc Iphitus, ab Oxylo quidem oriundus, æqualis vero Lycurgi, a quo scriptæ Lacedæmoniis leges, ludos in Olympia ordinavit, nundinas Olympicas denuo indixit et ludorum causa inducias instituit, quum hæc omnia intermissa fuissent aliquandiu. Ejus autem Olympiorum intermissionis causam tunc exponam, quum ad ea, quæ in Olympia sunt, accessero. (6) Huic Iphito, quum Græcia illo tempore jam prope deleta intestinis seditionibus et pestilenti morbo esset, consulendum de remedio earum calamitatum Delphicum Apollinem esse videbatur. Respondit deus, expedire ab Iphito et Eleis Olympicos ludos instaurari. Suasit præterea Eleis Iphitus, ut Herculi immolarent, quum illum ante hostem judicassent. Inscriptio, quæ in Olympia est, Iphitum testatur Hæmonis filium fuisse: Græcorum plerique non Hæmonis eum, sed Praxonidæ filium dixere, Prisca Eleorum monumenta ad cognominem patrem referebant Iphitum. (7) Elei quum belli Trojani, tum vero suscepti contra Persas in Græciam invadentes belli participes fuere. Ac ut missum faciam, quoties, dum Olympicos ludos instaurant, cum Pisæis et Arcadibus dimicarint, inviti quidem cum Lacedæmoniis in Atheniensium fines irruperunt. Neque multo post adscitis in societatem Atheniensibus, Argivis et Mantinensibus contra Lacedæmonios stetere. (8) Agide vero cum exercitu intra fines per Xeniæ proditionem ingresso, ad Olympiam magno prœlio hostes vicere et in fugam versos Lacedæmonios extra fani septa ejecere: interjecto dein tempore arma posuere iis conditionibus, de quibus ante scripsi, dum Lacedæmoniorum res commemorarem. (9) Jam vero Philippo Amyntæ filio Græciæ imperium pervicaciter occupante, Elei quidem ipsi intestinis discordiis jam pæne afflicti se cum Macedonibus conjunxerunt: non tamen, ut ad Chæroneam cum Græcis acie confligerent, adduci potuerunt. Philippum tantum Lacedæmonios adorientem prisco in eam civitatem odio suo indulgentes juverunt: sed iidem mortuo Alexandro cum Græcis bellum adversus Antipatrum, et Macedonas gessere.
CAPUT V.
_ Aristotimus, qui postea Elidis regnum obtinet, a Cylone interficitur — de bysso, quæ in Eleo agro gignitur — regione Samico dicta, Triphylia et urbe Lepreo — urbis Leprei conditore, nominis origine et memorandis — fluvio Anigro ejusque malo odore — antro Anigridum Nympharum. _
Insequenti postea tempore Aristotimus, Damareti filius, Etymonis nepos, Eleorum tyrannide, ad quam invadendam ab Antigono Demetrii filio, Macedoniæ rege, auxilia ei missa sunt, potitus est. Hunc Aristotimum, ubi per sex menses dominationem exercuerat, adorti Chilon, Hellanicus, Lampis et Cylon regno ejiciunt. Quin eum, quum ad Jovis Servatoris aram supplex confugisset, sua manu Cylon is, quem ante nominavimus, occidit. Hæ fuerunt bellicæ Eleorum res gestæ, quas modica in præsentia oratione perstrinximus. (2) Inter Elei agri miracula byssus est: hic enim tantum, nec alibi uspiam in tota Græcia nascitur. Admirationi porro fuerit illud etiam, quod, quum in finitimis locis equæ ex asinis pariant, id intra ipsos Eleæ terræ fines nunquam usu evenit. Cujus rei causam exsecrationem quandam esse perhibent. Byssus autem in Elea nascens tenuitate nihil cedit Hebræorum bysso, minus tamen flava est. (3) Ex Eleo agro egredienti vicus ad mare est, cui Samicon nomen. Supra hunc ad dexteram regio quæ Triphylia dicitur. In ea urbs Lepreos. Lepreatæ volunt quidem illi Arcadum pars esse, sed liquido constat, antiquitus Eleis paruisse; et quotcunque ex ea civitate in Olympicis vicerunt, eos præco Eleos e Lepreo renunciavit: præterea Aristophanes versibus testatus est, Lepreon Eleorum oppidum esse. Lepreon a Samico, relicto ad lævam Anigro amne, via una ducit; eodem altera ex Olympia, tertia ex Elide. Earum quæ longissima, unius diei est. (4) Inditum oppido nomen tradunt a Lepreo conditore, Pyrgei filio, quem cum Hercule in edacitatis certamen descendisse aiunt. Ubi quum uterque eodem tempore bovem occidisset et in epulas parasset, ac plane se nihilo ad edendum Lepreus (uti etiam spoponderat) Hercule inferiorem ostendisset, hujus eo processit certandi cupido, ut Herculem ad singularis etiam certaminis dimicationem ausus fuerit provocare. Interfectum quidem ab Hercule in ea pugna Lepreum in Phigalensium finibus sepultum fuisse tradidere, quum tamen non habeant Phigalenses ipsi, quo loco Leprei monumentum fuerit, indicare. (5) Audivi vero et qui ad Lepream Pyrgei filiam oppidi originem referrent. Sunt etiam qui primos urbis inquilinos lepram passos dicant, atque ex ea incolarum calamitate urbem nomen accepisse. Narrant autem Lepreatæ, fuisse in urbe sua Leucæi (Lycæi?) Jovis ædem, et Lycurgi Alei filii sepulcrum, atque aliud Cauconis. Hujus monumenti insigne fuisse virum lyram tenentem. (6) Sed ætate mea neque monumentum ullum apud eos exstabat paulo insignius, neque cujusquam dei ædes, una excepta Cereris, et ipsa e crudo latere exstructa, in qua ne signum quidem ullum est. Non procul ab oppido Lepreatarum fons est Arene: nomen ei ab Apharei uxore impositum ferunt. (7) Reversis ad Samicum, recta per vicum eum contendentibus Anigrus fluvius in mare exit. Hunc fluvium exeuntem sæpe violentiores ventorum flatus repellunt. Congesta enim e pelago ad ostium fluminis arena aquam, quominus profluat, coercet. Quo fit ut, quum exterius mare, interius amnis ipse arenam diluerit, non sine periculo jumenta, multo etiam minus expediti homines in eam se possint demittere. (8) Descendit hoc flumen e Lapitha Arcadiæ monte; ac statim a fonte gravissime olentem aquam mittit: qua priusquam flumen aliud, Acidantem nomine, accipiat, manifestum est ne pisces quidem in ea ali. Quin et, quos ipse Acidas influens importat, esculentos esse negant, quum tamen, antequam in Anigrum innatent, in Acidante capti ad cibum expetantur. (9) Fuisse vero Acidanti nomen vetus Iardano, unde ipse conjicerem, non habui, sed auditum ab Ephesio homine refero. Tetrum vero illum aquarum odorem e terra, unde effluit, exsistere Anigro crediderim, quemadmodum et supra Ioniam ex eadem causa aquæ tam mali sunt odoris, ut halitu ipso nonnullæ exitium homini afferant. (10) E Græcis vero Chironem alii, alii alium Centaurum Pylenorem, ab Hercule sagitta percussum aiunt, quum vulneratus fugeret, hujus fluminis aqua vulnus abluisse: inde Hydræ veneno infectum flumen fœdum odorem contraxisse. Sunt qui in id causam referant, quod insaniæ morbo liberatis Prœti filiabus Melampus Amythaonis filius piacula in hunc amnem abjecerit. (11) In Samico non longe a flumine antrum est: Anigridum Nympharum incolæ appellant. Huc qui cute vitiata aliquo vitiliginis genere, nigro vel albo, intravit, ubi primum Nymphis rite imploratis, nuncupatisque cujuscunque sacrificii votis, deinde laborantes corporis partes defricuerit amnemque nando transmiserit, fœditatem eam in aquis relinquere creditur, atque inde sanus emergere, nativo cuti colore restituto omnique macula abolita.
CAPUT VI.
_ De urbe Samia et de Samico — Arene — Scilluntis reliquiis — Xenophontis fuga et exilio in Scillunte — monte Typæo ad viam Olympiam versus, et Callipatira seu Pherenice, femina in Olympico certamine deprehensa. _
Anigro transmisso recta in Olympiam contendentibus modico intervallo ad viæ dexteram est eminentior locus et Samia oppidum supra ipsum [Samicum]. Hoc oppidum [Samicum] Polysperchonti Ætolo traditum est adversus Arcadas propugnaculum fuisse. (2) Arenes vero vestigia neque Messeniorum neque Eleorum quisquam, quo loco essent, poterat mihi indicare. In diversas autem sententias, qui id conjicere conati fuerint, distrahuntur. Veri mihi simillima ii dicere videbantur, qui Samicum antiquioribus et heroum temporibus Arenen vocatam existimant. Hi nituntur etiam Homeri, qui in Iliade sunt, versuum testimonio:
Proximus Arenæ Minyeius in mare currens est amnis.
Et quæ se ostendunt ruinæ, proxime Anigrum sunt. (3) Atque contendere quidem possis, Samicum non appellatum esse Arenen: Anigrum vero fluvium Minyeium antiquitus fuisse nominatum, confitentur Arcades. Nedæ quidem maritimam partem sub Heraclidarum reditum in Peloponnesum terminum fuisse inter Messenios et Eleos facile deprehendi potest. (4) Jam secundum Anigrum qui longius processerit per campos majori ex parte arena coopertos, in quibus sunt agrestes pinus, retro ad lævam Scilluntis rudera videat. Fuit una de Triphyliæ urbibus Scillus. Ac belli quidem ejus tempore, quod inter Pisæos et Eleos gestum est, Pisæos Scilluntii secuti, cum Eleis propalam inimicitias exercuere, qua de causa postea ab Eleis deleti sunt. (5) Sed ereptam Eleis Scilluntem Lacedæmonii post Xenophonti Grylli filio tunc Athenis exulanti donarunt. Exagitatus vero est Xenophon a suis civibus, quod Cyro, qui fuit Atheniensi populo inimicissimus, contra Persarum regem, quo maxime benevolo utebantur, stipendia fecisset. Quum enim Sardibus esset Cyrus, Lysandrum Aristocriti filium ad comparandum contra Athenienses classem pecunia juverat. Hæc itaque Xenophonti exilii causa fuit. Constituto autem ad Scilluntem domicilio agri partem consecravit Ephesiæ Dianæ et templum exstruxit. (6) Abundat Scillus ferarum generibus variis ad venationem, apris inprimis et cervis. Agrum perlabitur Scilluntium Selinus amnis. Ex Eleis autem ii, quibus curæ est antiquitatis monumenta explicare, receptam a suis Scilluntem memorant: et Xenophontem, quod illam a Lacedæmoniis accepisset, in Olympico consilio postulatum causam dixisse, eundemque ab Eleis absolutum Scillunte secure domicilium habuisse. Et sane non longe a Dianio monumentum monstrabatur cum statua e Pentelico marmore, quam Xenophontis esse accolæ dicunt. (7) In via quæ Olympiam ducit cis Alpheum, Scillunte venienti celsa crepidine præruptus mons occurrit: Typæum illum appellant. Hinc de saxo feminas dejicere Eleorum lex jubet, quæ ad Olympicos ludos penetrasse deprehensæ fuerint, vel quæ omnino Alpheum transmiserint quibus est eis interdictum diebus. Non tamen deprehensam esse ullam perhibent præter unam Callipatiram, quam alii non ita, sed Pherenicen nominant. (8) Hæc viro ipsius mortuo, cum virili ornatu exercitationum se magistrum simulans, Pisirrhodum filium in certamen deduxit Olympiam; jamque eo vincente sepimentum id, quo magistros seclusos habent, Callipatira transiliens nudata est. Feminam tamen agnitam omni crimine liberarunt, quod datum est ex judicum æquitate patris, fratrum et filii reverentiæ, qui omnes ex Olympicis ludis victores abierant. Ex eo lege sancitum, ut nudati adessent ad ludicrum ipsi etiam magistri.
CAPUT VII.
_ De Alpheo et fluviis in eum influentibus — de Alpheo et Arethusa fabula — de aliis fluviis paludem vel mare perlabentibus ac Maris mortui mira ratione — Olympicorum ludorum origine et denominatione — Hyperboreis. _
Qui in Olympiam pervenerint, hic jam Alpheum amnem videant, uberrima et suavissima fluentem aqua: in quem tum alii fluvii tum septem inprimis, nobiles amnes influunt. Per Megalopolin labens Helisson nomine Alpheo miscetur; tum Brentheates ex agro Megalopolitano; et prope Gortynam, ubi Æsculapii fanum, præterfluit Gortynius: ex Melænensibus inter Megalopolitanæ et Heraitidis terræ fines Buphagus; e Clitoriorum agro Ladon; ex Erymantho monti cognominis fluvius. Atque hi quidem ex Arcadia omnes in Alpheum descendunt. Jam Cladeus ex Elea veniens eidem se permiscet. Neque tamen Alphei ipsius in Eleo agro, sed in Arcadia fontes sunt. (2) De eodem hæc vulgata est fabula, virum illum fuisse venatorem, Arethusam amasse, et ipsam venandi studiosam. Quæ quum illius nuptias recusasset, in insulam prope Syracusas, cui Ortygiæ nomen est, dicitur transmisisse atque ibi ex humana forma in fontem conversa: ipsi etiam Alpheo accidisse ut præ amore in amnem mutaretur. (3) Et hæc quidem de Alpheo et Ortygia feruntur. Meantem vero subter mare amnem fonti apud Syracusas immisceri, quid causæ sit quare non credam, non plane video, quum Delphici Apollinis voce rei fidem factam meminerim. Is enim Archiam Corinthium ad Syracusas condendas proficisci jubens, hujusmodi usus est versibus:
Trinacriam supra cano jacet insula ponto: Ortygiam dixere: ubi læta fluenta refundit Alpheus, pulchræ sese immiscens Arethusæ.
Atque ex eo quidem, quod in Arethusam fontem illabitur Alpheus, fabulæ de Alphei amore locum datum crediderim. (4) Et sane Græcorum quicunque vel Ægyptiorum, in Æthiopiam supra Syenen vel ad Meroen, Æthiopum urbem, profecti sunt, Nilum narrant, paludem quandam ingressum per eamque non secus ac per continentem terram elapsum exinde per Æthiopiam inferiorem in Ægyptum decurrere, ac postea in mare, quod ad Pharum est, erumpere. In Hebræorum finibus amnem ipse vidi Jordanem, qui stagnum Tiberiadem nuncupatum perfluit; ac deinde in alterum stagnum, cui Mare Mortuum nomen est, ingressus, in ea ipsa palude consumptus evanescit. (5) Hoc ipsum Mare Mortuum diversa admodum a ceteris aquis omnibus natura est. In eo enim viventia, etiamsi nihil se moveant, supernatant; inanima vero omnia in ima descendunt. Eo fit ut et piscibus orba sit palus: e manifesto enim periculo se pisces ad aquas recipiunt naturæ suæ congruentes. Idem quod Alpheo accidit etiam alii in Ionia flumini: cujus quum in Mycale monte fontes sint, mare, quod in medio est, perlapsus emergit rursus in Branchidis, prope portum cui Panormo nomen. Atque hæc quidem ad hunc modum se habent.
6. De Olympicorum vero ludorum origine inter Eleos ii qui ultimam antiquitatem persequuntur, hæc commemorant: Saturnum primum omnium cœli regnum obtinuisse: ei in Olympia homines eos, quod Aureum Genus nuncupatum est, templum dedicasse. Post hæc recens natum Jovem Rheam matrem Dactylis Idæis, qui Curetes alio nomine appellati sunt, commendasse: venisse illos ab Ida Cretæ monte Herculem, Pæonæum, Epimedem, Iasum et Idam. (7) Herculem, ut qui natu maximus erat, cursus certamen fratribus per ludum proposuisse, victoremque oleastri corona donasse. Magnam vero illos oleastri copiam habuisse, adeo ut sua etiam cubilia ejus arboris viridi fronde substernerent. Stirpem eam fuisse ex Hyperboreis ab Hercule primum ad Græcos deportatam. (8) Esse Hyperboreos ipsos gentem supra Boream ventum, primus versibus mandavit Olen Lycius in hymno, quem in Achæiam fecit, venisse Delum ex his Hyperboreis Achæiam. Post Olenem canticum Melanopus Cumanus in Opin et Hecaergen decantavit, quo et ipsas testatus est prius etiam quam Achæiam Delum ab Hyperboreis venisse. (9) Aristæus vero Proconnesius (mentionem Hyperboreorum hic quoque fecit) fortasse plura de illis cognoverit ab Issedonibus, ad quos se pervenisse in carminibus prodidit. Auctor igitur istorum ludorum Hercules Idæus celebratur, a quo sint Olympia appellati; et ob eam rem quinquennales esse placuit, quod fratres quinque numero fuere. (10) Sunt qui Jovem cum Saturno de imperio hoc ipso in loco colluctatum dicant. Alii debellatis (Titanibus?) ab eodem ludos institutos; quibus et alii dii vicisse narrantur, et Apollo Mercurium cursu secum certantem prævertisse, pugilatu Martem superasse: cujus rei causa traditum ut Pythii tibiarum modi salientibus quinquertionibus præcinerentur, quod sacrum id carmen Apollini esset, et ipse Olympicas tulisset palmas.
CAPUT VIII.
_ De variis regibus, qui post Herculem ludos Olympicos celebrarunt — ludis Olympicis post Oxylum usque ad Iphitum cessantibus — primo cursus certamine, reliquisque certaminis generibus institutis. _
Post hæc Clymenum Cardyis filium, quinquaginta ferme annis post Deucalionis in Græcia diluvium, ab Idæo Hercule oriundum, e Creta profectum aiunt ludos in Olympia fecisse, et tum reliquis Curetibus, tum vero Herculi proavo suo aram dedicasse, et ipsum Herculem cognomento Parastaten (Adjutorem) appellasse. Clymenum hunc Endymion Aethlii filius regno exuit; ac suis deinde filiis in Olympia cursus certamen de regno proposuit. (2) Dehinc una fere post Endymionem exacta ætate Pelops omnium, qui ante se fuissent, maxime memorabiles Olympio Jovi ludos fecit. Pelopis vero filiis ex Elide per ceteram Peloponnesum totam dissipatis, Amythaon Crethei filius, Endymionis patruelis, (fuisse enim Aethlium quoque Æoli, nomine vero Jovis filium dicunt) Olympia instauravit; post hunc Pelias et Neleus communi opera. (3) Augeas præterea ludos fecit, et Hercules Amphitryonis filius Elide capta. A quo plures coronati sunt; primum Iolaus, qui equis Herculis in cursu ceteros anteierat: et sane antiquitus more receptum fuit alienis quoque equis certare: siquidem Homerus in funebribus Patrocli ludis Menelaum facit Agamemnonis Ætha usum, altero vero suo ipsius: ceterum fuit etiam alias Iolaus Herculis auriga. (4) Is igitur curru, Iasius vero Arcas desultorio equo vicit. Ex Tyndarei filiis cursu alter, Pollux cæstibus. Ipsum etiam Herculem fama vulgatum est de lucta et pancratio coronatum. (5) Post Oxylum regem (nam et hic ludos fecit) Olympia intermissa sunt usque ad Iphitum. Illa vero instaurante, ut supra dixi, Iphito prorsus jam veterum ludorum obsoleverat memoria. Sed paulatim in eorum memoriam redierunt: ac si quid reminiscerentur, id renovatis ludis adjecerunt additamentum. (6) Id autem perspicuum est: ex eo enim tempore, quo continua serie Olympiades memorari cœpta sunt, cursus primum proposita sunt præmia, quæ Corœbus Eleus obtinuit. Neque tamen ulla Corœbi in Olympia statua exstat, sed sepulcrum ejus in Eleorum finibus. Olympiade deinde quarta et decima additus est diauli sive duplicati stadii cursus, e quo accepta ex oleastro corona victor discessit Hypenus Pisæus; Acanthus ea, quæ consecuta est, Olympiade. (7) Ac decima et octava Olympiade quinquertii et luctæ certamen eis in mentem rediit: quinquertii Lampidi, luctæ præmium Eurybato, utrique Lacedæmonio, obtigit. Tertio dehinc et vicesima Olympiade cæstuum ludicrum institutum: victor exstitit Onomastus Smyrnæus, quum jam tum Smyrna cum Ionibus censeretur. Quinta supra vicesimam justæ ætatis equorum cursus introductus: curru victor renuntiatus est Thebanus Pagondas. (8) Octava secundum hanc Olympiade pancratiastes et desultorius equus in curriculum recepti. Antevertit omnes equa Crauxidæ Crannonii; in pancratio adversarios superavit Lygdamis Syracusanus. Hujus Syracusis prope Latomias monumentum exstat. Numquid is corporis magnitudine par fuerit Herculi Thebano, compertum equidem non habeo: a Syracusanis certe ipsis ita traditum est. (9) Puerorum vero certamina nullo veteris memoriæ exemplo, sed suo arbitratu instituerunt Elei, Ac primum quidem de cursu et lucta septima et tricesima Olympiade pueris proposita præmia. Luctæ Hipposthenes Lacedæmonius, cursus palmam accepit Polynices Eleus. Ac prima et quadragesima Olympiade pueros in cæstuum pugna commiserunt. Competitores superavit Sybaritanus Philetas. (10) Jam vero gravioris armaturæ peditur cursus in stadium receptus est quinta et sexagesima Olympiade, mea sententia, quod idonea visa est ad res bellicas exercitatio. Qui cum scutis decurrerunt, eos primus vicit Damaretus Heræensis. Bijugorum integra ætate equorum (συνωρίδα) vocant), cursus institutus est Olympiade tertia et nonagesima: vicit Euagoras Eleus. Undecentesima vero Olympiade junctis ad currum pullis certari placuit: coronam de pullorum curru cepit Sybariades (Eurybates) Lacedæmonius. (11) Receptæ deinde pullorum bigæ et pullus item desultorius. Bigarum palmam Belistiche, femina e maritima Macedoniæ ora; desultorii equi Tlepolemus Lycius abstulit: hic tricesima prima supra centesimam Olympiade; Belistiche bigis Olympiade ante hanc tertia. Post hæc Olympiade centesima et quadragesima quinta puerile institutum est pancratium: in quo vicit Phædimus Æolensis ex urbe Troade (Alexandria).
CAPUT IX.
_ Nonnulla Olympica certamina ab Eleis abolentur — de Calpes et Anabatarum cursu — Olympicorum ludorum ordine — ludorum præfectis (Agonothetis) — Hellanodicis. _
Sunt etiam antiquata nonnulla Olympiæ certamina, Eleisque mutata sententia visum non amplius ea agitari. Puerorum enim quinquertium octava et tricesima Olympiade institutum quidem fuit; et Lacedæmonius Eutelidas eo victor oleastri coronam accepit; postea tamen non amplius Eleis placuit ut in quinquertii certamen descenderent pueri. Quumque apenen septuagesima Olympiade solenniter instituissent, et calpen, Olympiade post eam proxima, decreto facto octogesima quarta Olympiade utrumque abrogarunt certamen, ac vetuerunt ne in posterum vel calpes vel apenes cursu contenderetur. Quum vero primum ea certamina sunt instituta, Thersii Thessali apene, calpe autem vicit Patæci Achæi ex urbe Dyma. (2) Utebantur vero in calpes certamine equabus: e quibus sub extremam cursus metam desilientes sessores, prehenso suæ quilibet equæ freno, cum equabus decurrebant: quod ad meam usque ætatem faciunt ii qui dicuntur Anabatæ (?). Sed inter calpes cursum et anabatas hoc est discriminis, quod peculiaribus anabatæ insignibus et masculis utuntur equis. Porro apene neque inventum est antiquum, neque decoris habet quicquam: et alioqui imprecatio est antiquitus in Eleos facta, ne omnino in eorum terra coitus equarum esset ad mulos procreandos: mulos enim pro equis apene bigarum in morem habebat. (3) Ludorum ætate mea ordo est, ut mactatis deo victimis quinquertii primum et cursus, deinde equorum certamina committantur, hic ab Eleis est septima et septuagesima Olympiade institutus. Nam ante eadem die et equi et homines ad certamen inducebantur. Pancratiastæ tunc sub noctem prodibant: neque enim satis mature poterant accersiri, quum dies equiriis et potissimum quinquertio consumeretur. De pancratiastis illa Olympiade palmam tulit Atheniensis Callias. Sic in posterum cautum erat ne aut quinquertium aut equiria pancratio impedimento essent. (4) At in ludorum præfectis a majorum more ætatis nostræ institutum variavit. Iphitus enim solus a se editis ludis præfuit; idemque post Iphitum ab Oxyli posteris est observatum. Quinquagesima demum Olympiade duumviris ex ipsa Eleorum civitate sorte ductis Olympiorum cura mandata est: atque ille quidem binorum designatorum numerus ad multos post annos servatus est. (5) Quinta (post?) et vicesima Olympiade judices novem Hellanodicæ instituti sunt. Eorum tres de equorum cursu, totidem alii de quinquertio, de ceteris reliqui certaminibus cognoscebant. Secunda deinceps Olympiade additus est decimus ludorum præfectus. At tertia supra centesimam in tribus duodecim Elei descripti sunt; ac deinde tribus singulæ suum dedere Hellanodicam. (6) Afflicti post hæc Arcadum bello et agri parte multati, amissis insuper omnibus pagis qui adempta agri parte continebantur, in tribus octo contracti sunt, quarta et centesima Olympiade. Eo factum ut Hellanodicæ totidem legerentur quot essent jam tribus. Octava postremo, quæ supra centesimam fuit, Olympiade pristinus est virorum decem numerus restitutus, idemque ad nostram usque ætatem permanit.
CAPUT X.
_ De Jovis luco, Alti dicto — templi Jovis Olympici descriptio. _
Multa sane habet Græcia, quæ vel spectentur vel audiantur cum admiratione: sed omnium accuratissime, divinitus religione imbutis animis, Eleusinia initia et Olympici ludi celebrantur. Jovis ἄλσος (lucus) mutato nomine Altin antiquitus vocitant; atque etiam Pindarus in iis versibus, quos in quendam fecit Olympiorum victorem, Altin illum locum appellavit. (2) Templum et signum Jovi de manubiis Elei dicarunt, Pisæis aliisque finitimis populis, qui cum illis defecerant, bello superatis, ac Pisa ipsa direpta. Simulacrum a Phidia factum, inscriptio etiam ad Jovis pedes posita testatur:
PHIDIAS CHARMIDÆ FILIUS ATHENIENSIS ME FECIT.
Templi Dorica constructio est. Ambitus exterior dispositas in orbem columnas ostentat. (3) Ædificatus est autem e vernaculo lapide porino. Surgit in altitudinem ad fastigium usque pedes octo et sexaginta; patet in latitudinem nonaginta quinque, excurrit longitudo ad ducentesimum ac trigesimum. Architectus operis fuit Libon, homo indigena. Tectum est non coctili tegula, sed cæso ad tegulæ formam e lapicidinis Pentelicis marmore. Inventum hoc Byzæ Naxio tribuunt, cujus opus statuas Naxi esse dicunt, quæ hanc inscriptionem habent:
Naxi hæc Latoidis fecit sollertia Byzæ, cui primum secta est tegula de lapide.
Vixisse Byzen hunc illis temporibus proditum est, quibus in Lydia Alyattes et Astyages Cyaxaræ filius regnavit in Medis. (4) Olympici templi in extremis tecti finibus eminent inaurati lebetes; in medio fastigii apice inaurata item Victoria. Infra Victoriæ signum fixus est aureus clypeus, in quo Medusa Gorgon cælata est. Clypei inscriptio et qui dedicarint et qua de causa declarat his versibus:
Ex auro phialam capta posuere Tanagra, juverat hæc bello quod Lacedæmonios, Cecropidæ Argivique duces, et Ionica proles victores partis de spoliis decimam.
Hujus ego pugnæ mentionem feci etiam in historia de rebus Atticis, Atheniensium persequens monumenta. (5) In eodem Olympii Jovis templo zonæ, quæ summas columnas supra ambit, extrinsecus clypei affixi sunt inaurati viginti et unus, a Romani exercitus imperatore Mummio dedicati, confecto Achaico bello, capta Corintho, et pulsis extra suos fines Corinthiis qui Dorici nominis fuere. (6) In ipsis templi fastigiis in antica parte signa sunt: paratur curule certamen inter Pelopem et Œnomaum, quod in eo est ut utrinque committatur. Signo Jovis medius imminet fastigii vertex: ad ejus dexteram galea imposita capiti Œnomaus stat: adsistit ei uxor Sterope, una de Atlantis filiarum numero. Sedet ante currum et equos Myrtilus, Œnomai auriga. Ipsi quidem equi numero sunt quattuor. Myrtilo proximi sunt viri duo, quibus non sunt adscripta nomina; sed et illis videri potest ab Œnomao demandata ipsius equorum curatio. (7) In extremo fastigii latere Cladei amnis effigies jacens cernitur. Huic Elei alioquin etiam secundum Alpheum præcipuos habent honores. Ad Jovis lævam expressi sunt Pelops et Hippodamia, Pelopis auriga, equi ac viri duo, ipsi quoque Pelopis equisones. Hic se fastigium rursus in angustum contrahit. Ea in parte Alpheus effictus est. Hominem eum, quo auriga usus est Pelops, Trœzenii Sphærum nomine prodidere: Olympicarum rerum interpres Cillam esse aiebat. (8) Quæ igitur in antica fastigii parte visuntur, Pæonii opus sunt, cui genus e Menda Thraciæ oppido. Postica vero pars Alcamenis est opus, Phidiæ æqualis et in signorum fingendorum sollertia hoc tantum artifice inferioris. Ejus est in fastigio Lapitharum cum Centauris in Pirithoi nuptiis pugna. In media fastigii parte est Pirithous; prope Eurytion, qui Pirithoo sponsam abripuit: auxilium Pirithoo fert Cæneus; altera ex parte Theseus securi Centauros obtruncat: e Centauris vero virginem alius, alius puerum rapuit ætate ac forma florentem. Fecit hæc, opinor, Alcamenes, quod ex Homeri versibus didicerat Jovis Pirithoum filium fuisse: ac Theseum sciebat generis ordine quartum esse a Pelope. (9) In eodem templo pleræque ex Herculis ærumnis elaboratæ sunt. Supra fores enim Arcadici apri venatio est, et quæ de Thrace Diomede tradita sunt, porro quæ Hercules in Erythea insula contra Geryonem gessit; tum idem Atlantis onus subiturus cernitur, et Eleorum agrum fimo purgans. At supra postici fores Amazoni balteum eripit; tum, quæ de cervo et Gnosio tauro commemorantur, quæ item de hydra deque Stympheliis volucribus et Argivo leone, ibidem expressa sunt. (10) Jam per æneas fores ingressis est ad dexteram ante columnam Iphitus ab Ecechiria (quasi dicas Inducia) muliere coronam accipiens: nomina elegi inscripti significant. Erectæ sunt etiam in templi parte interiore columnæ, quæ sublimes a terra sustinent porticus, per quas ad Jovis signum aditus patet. Attollit se inde etiam cochlea, per quam ad templi culmen scanditur.
CAPUT XI.
_ Simulacri Jovis Olympii ejusque throni in templo Olympico accuratior descriptio. _
Sedet in solio deus ex auro et ebore factus. Corona capiti imposita est, ad oleaginæ frondis similitudinem ficta. Dextera Victoriam, et ipsam ex ebore et auro, præfert, tænia et corona in capite redimitam. Læva manu sceptrum tenet deus omnium metallorum varietate distinctum. Quæ avis sceptro incumbit, aquila est. Aurei sunt deo etiam calcei, pallium item aureum. In eo tum diversæ imagines tum ex omnibus florum generibus lilia inprimis cælata sunt. (2) Solium ipsum auro et pretiosis præfulget lapidibus; neque in eo vel ebenum vel ebur desideratur: imagine quoque tam pictæ quam cælo fictæ in eo cernuntur. Signa etiam in eo sunt, Victoriæ quattuor saltantium specie ad singulos sellæ pedes. Duæ itidem ad pedis utriusque calcem sunt: ac prioribus quidem pedibus utrinque incumbunt Thebanorum pueri a Sphingibus rapti. Infra Sphingas Niobes liberos Apollo et Diana sagittis configunt. (3) Inter pedes solii discurrunt regulæ quattuor, mutua illos compage jungentes. In ea quæ in fronte regula est septem se adhuc ostendunt sigilla: nam eorum octavum quæ causa aboleverit, ignorant. Fuerint autem illa priscorum certaminum simulacra. Nondum enim, qua Phidias viguit ætate, puerorum instituta fuerant ludicra. Eum vero, qui tænia ipse sibi caput præcingit, corporis specie Pantarcem referre narrant, Eleum puerum, amore Phidiæ devinctum. Idem Pantarces in lucta puerorum palmam est adeptus Olympiade sexta supra octogesimam. (4) In ceteris regulis exstat Herculis comitatus adversus Amazonas pugnans. Numerus utriusque partis conjunctus accedit ad novem et viginti. Inter Herculis socios est etiam Theseus. Non soli autem pedes solium fulciunt, sed mediæ etiam inter binos pedes, pedibus magnitudine pares, columnæ. In ea quæ sub solio sunt penetrari, ut quidem Amyclis intra Apollinis solium subimus, hic non potest: nam Olympiæ quominus propius accedant spectatores, sepimentis quibusdam in parietum modum exstructis prohibentur. (5) Eorum sepimentorum pars ea quæ ex adverso januæ est, cæruleo tantum oblita est; latera reliqua Panæni picturas habent. Inter eas Atlas est cœlum ac terram sustinens: adsistit Hercules jam prope illius onus excepturus. Cernitur etiam Theseus cum Pirithoo; præterea Græciæ et Salaminis imagines, quæ posterior navium applustria manu præ se fert; item ex Herculis ærumnis cum leone Nemeæo certamen; Ajacis in Cassandram contumelia; (6) tum Hippodamia Œnomai filia cum matre, et vinculis adhuc districtus Prometheus, at Hercules jam ad eum erectus. Traditum enim est hoc etiam negotii Herculem habuisse, ut Prometheum aquila, quæ illum male in Caucaso mulcabat, interempta e vinculis exemerit. Postrema in pictura sunt Penthesilea animam agens, eam sustinente Achille; et Hesperides duæ mala ferunt, quæ ipsarum dicuntur fuisse commissa custodiæ. Panænus quidem hic Phidiæ frater fuit; qui Atheniensibus etiam in Pœcile Marathoniam pugnam pinxit. (7) In extrema solii altitudine, supra simulacri caput, fecit Phidias Gratias una ex parte tres, totidem Horas ex altera. Nam et has Jovis esse filias poetarum carminibus proditum. Horas certe Homerus in Iliade nominavit, cœlique illis dixit, quasi regiæ domus excubiis, custodiam attributam. In basi ea, quæ pedibus Jovis subest (θρανίον hoc Attici appellant), leones aurei et contra Amazones Thesei pugna cælata est. Fuit hæc prima pugna contra exteras gentes suscepta, quæ Atheniensium nomen nobilitavit. (8) In eo vero scamillo, qui universum solium cum Jove et ornatu omni sustinet, facta sunt emblemata ex auro: in currum qui ascendit Sol, Juppiter et Juno; prope Jovem Gratia; proxime huic adstat Mercurius, prope Mercurium Vesta; post Vestam est Amor Venerem e mari emergentem excipiens; Veneri Suada coronam defert. Adsunt Apollo cum Diana, Minerva, Hercules. In extrema basi cernuntur Amphitrite et Neptunus; equum Luna, ut mihi videtur, ad cursum incitans. Etsi mulis ferunt, non equis, hanc deam vehi, futili quadam de mulo fabula vulgata. (9) Et Olympii quidem Jovis signum quam alte lateque pateat, linearum descriptionibus qui demonstrare conati fuerint, quum sciam non defuisse, eorum mihi certe parum est in metiendo probata sollertia. Est enim ea tota dimensio inferior multo prope aspicientium opinione. Tradunt certe ipsius dei auctoritate Phidiæ artem comprobatam. Nam quum expolito jam opere Jovem Phidias orasset, significationem ut sibi aliquam daret, numquid illud ipsi acceptum esset et gratum opus, eam pavimenti partem repente de cœlo tactam memorant, quo loco usque ad ætatem meam urna visitur ænea et impositum ei operculum. (10) Et a signi quidem fronte quod est pavimentum nigro, non candido marmore constratum est; ambit autem nigrum marmor circumcirca crepido e Pario lapide. Ea cohibetur oleum quod effunditur: oleum enim Olympico simulacro propterea adhibetur, quia prohibet ne quam e paludosa Altis natura ebur contrahat noxam. At contra in Atheniensium arce Virginem quæ vocatur non oleum, sed aqua, quantum ad ebur, servat: nam quum arx illa valde sicca sit ob magnam eminentiam, ebur, e qua materia factum est Minervæ signum, aquam et rorem ex aquæ aspersu amat: (11) Epidauri vero quum percontarer cur neque oleum neque aqua esset adhibita ab ipsis signo Æsculapii, docuerunt me æditui, solium, cui signum insideret, puteo imminere.
CAPUT XII.
_ De ebore, elephanti cornu, non dente — velo laneo in templo Jovis Olympii — donariis et signis hujus templi — Adriani et Trajani Imperatorum statuis operibusque Trajani insignibus — Augusti Imperatoris signo ex electro et Nicomedis ex ebore confecto — de electro — Neronis et aliis donariis. _
Quod vero ad ebur pertinet, quicunque hominum ea, quæ ex elephantorum ore exserta prominent, istarum belluarum dentes esse, non cornua, existimant, ab alce illi, Gallica fera, et tauris Æthiopicis specimen capiant. Alcæ enim, qui mares sunt (nam feminis nulla omnino prodeunt cornua) e superciliis, Æthiopici tauri autem e naribus cornua extrudunt. Quis igitur in magno ponat miraculo, esse animal cujus ex ore erumpant cornua? (2) Argumento etiam illud esse potest, quo contrarium demonstretur: quod bestiæ sunt quæ certo ratoque temporis ambitu cornua abjiciant, rursusque illa, quoties amiserint, reponant. Hoc cervis, capreis, et idem elephantis accidit. Verum dens nulli animalium jam adulto, quum semel decidit, renascitur. Quare si dentes essent, et non cornua, quæ ex ore prodeunt, quomodo renasci possent iterum? Ad hæc dentes natura sua igni neutiquam cedunt: at boum et elephantorum cornua sic igni emolliuntur, ut vel ex tereti planam vel aliam quamvis accipiant figuram. Quid, quod ex inferiore mandibula fluviales equi et apri sannas exserunt? cornua vero e maxillis exserta nusquam videmus. (3) In elephantis vero, quum a superiore id, quod dentes multi esse putant, descendat maxilla, me auctore dubitarit nemo cornua illa esse, quæ a temporibus orta per os extrorsum resupinata sese efferant. Hæc ego non auribus, sed ipsis accepta oculis scribo, elephanti calvam conspicatus in Dianæ, quod templum in Campania nobile, a Capua (quæ regionis Campanorum totius caput est) abest stadia ferme triginta. Est igitur longe alia, quam ceteris quadrupedibus, elephanto cornuum eruptio, sicuti ei et corporis vastitas et reliqua forma valde est a reliquo belluarum genere diversa. Quam vero Græci splendidi et magnifici ac minime omnium parci in colendis diis fuerint, magno illud documento est, quod ab Indis et ex Æthiopia ebur ad signa deorum facienda advehendum curarint.
4. Et in Olympico templo laneum velum tum textili Assyriorum opere, tum Phœnicum purpurea tinctura exornatum dedicavit rex Antiochus. Ejusdem donum fuit ægis aurea et in ea Gorgo, quæ Athenis in theatri fastigio locata est. Velum hoc non, quo more fit in Dianæ Ephesiæ templo, subter lacunar sursum attollunt, sed ad pavimentum usque laxatis funibus demittunt. (5) Inter ea vero donaria, quæ intus vel in atrio templi posita sunt, est solium Arimnesti Tyrrhenorum regis, qui primus exterorum donum Olympio Jovi misit: tum ænei equi, quos Cynisca dicavit, Olympicæ victoriæ monumentum, veris illos quidem equis magnitudine inferiores, locati sunt in primo templi aditu ingredientibus ad dexteram. Exstat item tripus ære obductus, super quo victoribus, priusquam mensa erigeretur, coronæ proponebantur. (6) Imperatoribus vero statuas, Adriano quidem urbes Achaici conventus ex Pario lapide, Trajano autem universi Græci erexerunt. Hic Imperator Getas, qui supra Thraces sunt, imperio adjunxit, et cum Osroe Arsacis nepote Parthisque bellum gessit. Operum autem quæ facienda curavit, maxime memorabilia sunt thermæ quæ ab ipso nomen acceperunt, magno exstructum ambitu amphitheatrum rotundum; ad hæc hippodromus, non breviore stadiûm duorum spatio: tum forum Romanum, et reliquo ornatu dignissimum spectatu, et maxime ex ære structo lacunari. (7) Statuarum autem quæ rotundis insistunt scamillis, ex electro una Imperatoris Romanorum est Augusti; altera ex ebore, Nicomedis Bithyniæ regis, de cujus nomine urbs Bithyniæ maxima appellata est, quum ante Astacus nuncuparetur. Condita ea quondam erat a Zypœte homine Thrace, quantum ex nomine conjicitur. Electrum vero ex quo statuam Augusto fecerunt, in Eridani (Padi) fluminis arenis rarum omnino repertu est, nec temere magni æstimatur ab hominibus. Est alioqui electrum aliud nihil, quam argento permistum in metallis aurum. (8) Sunt in Olympii fano, quas Nero donavit, coronæ. Earum tres oleastri, quarta quercus frondem imitatur. Positi ibidem clypei sunt viginti quinque ænei, cum quibus decurrunt, qui armati in curriculum descendunt. Erectæ vero sunt et aliæ pilæ, et ea inter ceteras, qua continetur jusjurandum, quo Elei cum Atheniensibus, Argivis et Mantinensibus centum annorum fœdus et societatem firmarunt.
CAPUT XIII.
_ De Pelopio in Alti — sacris Pelopis in illo — Pelopis ossibus narratio — Pelopis et Tantali sede in Asia — ara Jovis Olympii e cinere congesta et sacrificiis, quæ in ea fiunt — ara e sanguine constructa. _
Intra Altin Pelopi quoque area consecrata est. Pro ceteris enim heroibus tam colitur apud Eleos Pelops, quam Juppiter præ cunctis diis. Est igitur ad dexteram, qua patet ad Jovis templum aditus, ab Aquilone, Pelopium, tanto spatio interjecto, ut in eo et statuæ et alia ornamenta dedicata poni potuerint: porrigitur autem a media ad posticam templi partem, circumvallante lapidea maceria. Tota area et arboribus convestita et signis passim est conspicua. (2) Ingressus ad eam est a solis occasu. Eum locum dedicasse Pelopi Herculem Amphitryonis filium ferunt. Quartum enim hic a Pelope posteritatis gradum tenuit. Idem etiam Hercules Pelopi dicitur ad eam scrobem sacrum fecisse, cui ætate etiam nostra annui magistratus nigro ariete faciunt. Ac de ea quidem victima vati portio nulla tribuitur: collum tantum more majorum lignatori datur. (3) Sic enim appellatur unus de Jovis famulatu, cui negotium mandatum est, ut certo pretio ligna ad sacrorum usum vel publice civitatibus vel privatim cuivis homini suppeditet. Sunt autem non ex alia ulla arbore ligna ea, quam de alba populo. Quod si quis, sive Eleus, sive hospes fuerit, carnes ex ea Pelopis, victima comederit, ei templum Jovis introire nefas est. Idem observatur ad Pergamum quod supra Caicum flumen est; nam ibi qui Telepho immolarunt, religio est illis ante in Æsculapii ascendere, quam corpus abluerint. (4) Sed quod ad Pelopem attinet, hoc quoque memoriæ proditum est quum Trojanum bellum duceretur, monuisse vates non ante expugnari Ilium posse, quam Græci Herculis sagittas et de Pelopis ossibus unum apportari curassent. Quare et Philocteten tunc in castra accersitum et Pisa omoplaten ex ossibus Pelopis deportatam. Redeuntibus vero Græcis, ad Eubœam navim eam, in quam Pelopis illud os fuerat impositum, naufragio perisse. (5) Multis deinde annis post Ilium excisum Eretriensem piscatorem Damarmenum jacto everriculo os illud extraxisse, et miratum magnitudinem in arenis id abdidisse. Venisse eundem Delphos scitatum, cujusnam esset os et ad quem usum illud a se conservari oporteret. (6) Tunc etiam providentia divina aderant quos Elei consultum miserant, quæ foret depellendæ pestilentiæ ratio. Atque his quidem responsum est, ut Pelopis ossa requirerent: Damarmeno vero, ut, quæ reperisset, Eleis restitueret. Hoc ille quum fecisset, et alia accepit ab Eleis munera, et ei ejusque posteris custodia ossis demandata est. Omoplate ipsa Pelopis ætate mea jam evanuerat. Id eo accidisse opinor, quod, quum alte absconditum fuisset, tum vestutate tum aquae marinæ illuvie extabuit. (7) Et in Græcia quidem Tantalum et Pelopem habitasse certa adhuc exstant indicia, portus qui Tantali dicitur, et ejusdem sepulcrum non obscurum; Pelopis in Sipyli montis vertice visitur solium, supra eum locum, ubi Plastenes (?) matris fanum est. Jam vero ultra Hermum fluvium ad Temnum Veneris signum spectatur e virente a radice sua myrto: quod faciendum curasse Pelopem ferunt, quum ut deam coleret, tum vero ut Hippodamiæ nuptiarum se compotem faceret.
8. Olympii quidem Jovis ara pari intervallo a Pelopio et a Junonis æde distat, ante utriusque frontem sita. Erectam alii tradiderunt ab Idæo Hercule, alii ab indigenis heroibus, duabus ætatibus post Herculem. Congesta illa est e cinere collecto ex adustis victimarum femoribus. Talis et Pergami ara est, Samiæ Junonis, nihilo illa quidem ornatior, quam in Attica quos rudes appellant focos. (9) Aræ Olympicæ ima crepido, quam πρόθυριν appellant, ambitum peragit pedum centum et amplius quinque et viginti: graduum [singulorum] supra imam istam crepidinem ambitus pedes explet binos ac tricenos. Universa aræ altitudo pedes conficit duos prope et viginti, Ducuntur hostiæ ad imæ crepidinis stationem sive πρόθυριν: ibi eas patrio more mactant: femora in summa ara adolent. (10) Et ad stationem quidem ab utroque latere per lapideos, ad aræ altissimam sedem per cineritios gradus scanditur. Et ad stationem quidem usque tam virgines, quam mulieres, quum in Olympiam venire nulla prohibet religio, possunt ascendere; longius in summam aram progredi solis viris fas est. Sacrificatur autem Jovi etiam extra solennem nundinarum celebritatem, tam a privatis hominibus quam quotidie ab Eleis. (11) Stato autem die quotannis, Elaphii mensis nono supra decimum, vates cinerem ex Prytaneo deportant: eoque aqua ex Alpheo amne diluto aram Jovis oblinunt. Religione sancitum est cinerem sola Alphei aqua dilui, alia nulla, atque ex eo tantum luto aræ tectorium superinduci. Eam ob rem Alpheus fluviorum omnium Jovi maxime amicus creditur. Est etiam Didymis Milesiorum ara, quam a Thebano Hercule victimarum sanguine exstructam Milesii tradunt. Non fuit ea tamen victimarum insequentibus temporibus copia, ut ara magnopere potuerit eminere.
CAPUT XIV.
_ De Jove Ἀπομυίῳ — cur Olympica sacra albæ duntaxat populi lignis adoleantur — de arboribus, quas varii fluvii potissimum alunt — reliquis Olympiæ aris et diis, quibus sacra ibi fiunt — ara ignotorum deorum — Καιροῦ, Jovis filii — Telluris ejusque oraculo, aliisque. _
Sed quod ad Olympicam aram attinet, illud etiam magno miraculo ducitur, quod milvii, etsi avium hoc genus insigni est rapacitate, sacra tamen in Olympia facientibus infensi non sunt. Quodsi forte exta vel carnium partem aliquam illi appetierint, dira portendi immolanti creditur. Aiunt etiam Herculi Alcmenes filio, quum Olympiæ sacrificaret, maximam muscas exhibuisse molestiam: eum itaque vel proprio inventu vel monitu alieno sacra fecisse Jovi Apomyio (muscas arcenti), atque ita muscas trans Alpheum fuisse profligatas. Eodem modo dicuntur Elei quoque sacra facere Apomyio Jovi, qui ex Elea [Olympia] muscas abigat. (2) Ex alba vero duntaxat populo, neque ex alia ulla arbore, ad usum Olympicorum sacrorum ligna cædi patrius est Eleis ritus. Credo hunc honorem huic arbori præcipue habitum, quod eam Hercules e Thesprotide terra primus in Græciam attulit. Atque ipsum etiam arbitror Herculem, quum Jovi Olympio sacra fecit, non aliis quam ex alba populo lignis victimarum femora cremasse. Eam vero arborem Hercules in Thesprotide propter amnem Acherontem reperit. Et huc respexisse Homerum putant, quum Acheroidem populum appellavit. (3) Varia autem semper natura fuerunt et nunc etiam diversi sunt amnes ad gignenda herbarum et stirpium varia genera. Mæandri ripæ myricas copiose et feliciter alunt. Asopus in Bœotia insigni magnitudine juncum educat. Arbor persea sola gaudet Nili aqua. Nihil igitur mirum, si ad Acherontem enata primum est alba populus: ad Alpheum oleaster: populus vero nigra Celticæ terræ et Eridani in ea amnis (Padi) alumna est.
4. Age vero, quum circa aram maximam jam satis immorati simus, omnes quæ Olympiæ sunt aras persequamur. Sequetur autem oratio mea ordinem eum quo Eleis constitutum est illis aris sacra facere. Vestæ primum divinam rem peragunt, secundo Olympio Jovi, ad aram intra templum euntes; tertio ** hæc quoque in una eademque ara sacra fiunt: (5) quarto et quinto loco Dianæ sacrificant et Minervæ Prædatrici; sexto loco Erganæ. Huic deæ Phidiæ posteri, quibus publice negotium datum est, ut Jovis signum ab adventitiis purgatum sordibus et detersum præstent (Phædryntæ ex eo nuncupati), priusquam ad opus aggrediantur, sacra ibi faciunt. Est et alia Minervæ ara prope templum; Dianæ etiam quadrangula forma in sublime sensim fastigium ascendens. (6) Post eas aras, quas recensuimus, Alpheo et Dianæ ad eandem aram faciunt. Ejus rei causam Pindarus in cantico quodam innuit, et nos in Letrinæorum historia exponimus. Ab hac non longe alia erecta est Alpheo ara, prope quam Vulcano sua item ara posita est. Sed hanc Vulcani aram nonnulli ex Eleis Arei Jovis nominant. Aiunt iidem Œnomaum, quoties Hippodamiæ filiæ procis curule certamen proponeret, Areo Jovi super hac ara rem divinam facere solitum. (7) Post has Herculi ara dicata est, cognomine Parastatæ (Adjutori): ejus etiam fratribus, Epimedi, Idæ, Pæonæo et Iaso. Idæ aram ab aliis non ignoro Acesidæ appellari. Quo vero loco area est Œnomai domus, duæ exstant Jovis aræ; quarum unam Herceo (Domestico) ipsum Œnomaum dedicasse apparebat: Ceraunio (Fulguranti) alteram post Œnomaum positam conjicio, quum ejus domus de cœlo tacta fuisset. (8) Ac de maxima quidem ara, quæ dici opus fuit, paulo superius a me dicta sunt. Vocatur ea Jovis Olympii. Adjacet ei ignotorum deorum ara. Post eam Catharsii (Expiatoris) Jovis et Victoriæ; exinde Jovis, cui cognomen Chthonio (terrestri): tum vero deorum omnium et Junonis cognomento Olympiæ. Hæc itidem e cineris congestu exstructa est: a Clymeno dedicatam tradunt. Succedit communis Apollinis et Mercurii ara, ob eam præcipue causam, quod lyræ inventum Mercurio, citharæ Apollini Græcorum sermo attribuit. (9) Consequuntur Concordiæ, Minervæ, Matris Deûm aræ. Proxime ad eum aditum, qua est ad stadium accessus, aræ duæ sunt. Earum alteram Mercurii Enagonii (Certaminum præsidis), Καιροῦ (Opportunitatis) alteram nuncupant. In hunc ab Ione Chio factum hymnum scio; in quo illius natales memorans Jovis filiorum natu minimum esse dicit. Prope Sicyoniorum thesaurum ara est vel Curetum [Curetis?] vel ejus qui Alcmena matre natus est Herculis: dicitur enim utrumque. (10) Et qua parte Gæum sive Telluris ædes est, Telluris ara cernitur, e cineris ipsa etiam aggere. Jam tum priscis temporibus fuisse ibi Telluris oraculum fama prodidit. In eo autem loco, quod nominant Stomium, aram Themis habet. At Jovi Catæbatæ (Fulguratori) quæ dicata ara est, maceria undequaque ambitur et modico a maxima ara cineritia intervallo distat. Illud denique monendi sunt quicumque hæc legerint, aras me non quo sitæ sunt ordine enumerasse, sed per eas ita me stylo vagatum, uti ad earum quamque vel prius vel posterius Elei sacra faciunt. Pelopis areæ adjuncta est ara Bacchi et Gratiarum communis. Dehinc duæ, Musis una, altera Nymphis positæ.
CAPUT XV.
_ De reliquis memorandis in Alti, ædificio, Phidiæ officina dicto — Leonidæo — Oleastro Callistephano — Mœragetæ et Jovis ὑψίστου aliisque aris — Prytaneo — Eleorum prisco sacrificandi ritu — sacris Junonis Ammoniæ et Parammonis — Doricis quæ in Prytaneo canuntur carminibus. _
Extra Altin ædificium est, quæ Phidiæ officina nuncupatur. In illis ædibus Phidias operis partes est fabricatus. Est in iisdem ara diis omnibus communis, redeuntibus autem ad Altin e regione Leonidæi. (2) Extra fani ambitum est id Leonidæum, prope eum ad Altin aditum, per quem unum pompa sacrorum traducitur, et ex eo Pompica via est appellata. Est hoc ab uno ex indigenis dedicatum, ætate vero mea diversorium fuit Romanorum in Græcia magistratuum. Inter Pompicam viam et Leonidæum unica media est Agyia: hoc enim nomine angiportum, quem Attici στενωπὸν, vocant Elei. (3) Estetiam in Alti, si ultra Leonidæum ad sinistram tendas, ara Veneris et post eam ara Horarum. Ubi posticum templi est, ad dexteram oleaster se ostendit, quem Callistephanum (pulchras s. honestas coronas præbentem) appellant. Ex ea enim arbore solenne est Olympicis victoribus coronam decerpere. Proxima oleastro est Nymphis sacra ara. Eas Nymphas Callistephanos et ipsas nuncupant. (4) Est etiam intra Altin ara Agorææ (Forensis) Dianæ, ad Leonidæi dexteram. Habet et dea, quam Dominam vocant, aram suam. Dominam vero quam dearum nominent Græci, in rerum Arcadicarum commentario docebimus. Post hanc ara est Jovis Forensis: et ante locum eum, quam Proedriam (primam sedem) appellant, ara Pythii Apollinis; et post ea Bacchi ara. Hanc postremam aram neque multis ante ætatibus positam et a plebeiis hominibus dedicatam ferunt. (5) In ea, quæ ad equorum carceres via ducit, ara est cum inscriptione MOERAGETÆ. Esse illud Jovis cognomen dubitari non debet. Unus enim ipse quid sit vel non sit homini a Parcis concessum novit. Adjuncta est Parcarum ara, oblonga figura: est post eam Mercurii; et deinde Jovis, cui cognomen Altissimo, aræ duæ. Intra ipsos carceres sub divo, medio fere loco, aræ se ostendunt Equestris Neptuni et Equestris Junonis. Adhæret pilæ Castorum ara. (6) In primo ingressu ejus loci, quem ἔμβολον (Rostrum) nominant, ab uno latere ara est Martis Equestris, ab altero Minervæ Equestris. Jam vero intra rostrum ingressis est Bonæ Fortunæ ara; Panis deinde et Veneris. In intimo rostri recessu, Nympharum, quas Acmenas nuncupant. A porticu vero ea, quem Elei de nomine architecti vocant Agnapti porticum, inde redeuntibus, ad dexteram Dienæ se ara monstrat. (7) Rursus Altin per Pompicam viam intrantibus secundum Junonium sunt Cladei amnis et Dianæ aræ: tum Apollinis post eas; quarta Dianæ Coccocæ (hoc enim est deæ cognomen); quinta Apollinis Thermii. Quid hoc Thermii cognomen sibi velit, mihi quoque conjectura in mentem venit, esse eum Attica lingua Thesmium. Quamobrem vero Coccocam Dianam appellent, nunquam adhuc discere potui. (8) Ante Theecoleonem, quem vocant, ædificium est. In ejus ædificii angulo Panis ara dicata. Prytaneum habent Elei intra Altin, prope ipsum exitum, qui est ultra gymnasium. In hoc curricula sunt et athletarum palæstræ. Ante portam Prytanei est Dianæ Agroteræ ara. (9) At in ipso Prytaneo, quum ad eam accesseris cellam, ubi focum habent, ad primi ingressus dexteram Panis aram videas. Focus ille quoque e cinere substructus est et perpetuo igni tam interdiu quam nocte adoletur. Solenne est transportari ab hoc foco cinerem ad Olympii aram eo ritu, quem suo loco exposuimus; neque illa aliunde magis in altitudinem proficit. (10) Et ad earum, quas hactenus enumeravimus, ararum singulas quolibet mense Elei sacra faciunt, prisco quodam ritu, thura et melle subactum triticum in aris iilis adolentes: et aras quidem oleagina fronde velant; vino in libando utuntur. Solis tamen Nymphis et Dominæ ad communem etiam deorum omnium aram vino libare religione prohibentur. Sacrificia curantur a theecolo, qui in singulos menses honorem habet, a vatibus item, libationum ministris, sacrorum interprete, tibicine et lignatore. (11) Quæ vero in Prytaneo inter libandum effari consueverint, aut quos decantent hymnos, neutiquam his censui commentariis inserendum. Neque illi Græcorum tantum diis libant, verum etiam Libyco deo et Ammoniæ Junoni, et Parammoni, quod Mercurii cognomen est. Satis enim constat usos olim Eleos Libyco oraculo: nam aræ adhuc in Ammonis exstant ab illis dedicatæ; et in illis, de quo consuluerint, et quid responsi acceperint, et qui ab Elide publice missi fuerint ad Ammonem incisis literis testatum est. (12) Hæc in Ammonis. At Elei heroibus etiam et eorum uxoribus libant, tum iis, qui passim in Elea terra, tum et illis, qui apud Ætolos in honore sunt. Et carminum quidem effata in Prytaneo Dorica enunciant lingua; sed quis eorum fuerit auctor, non traditur. Est Eleis etiam Cœnatio intra Prytaneum e regione illius cellæ, in qua focus est. In eo cœnaculo epulum præbetur iis, qui Olympia vicerunt.
CAPUT XVI.
_ De Junonis templo — virginum cursus certamine, Heræa dicto — hujus certaminis origine — sedecim feminarum collegio — Physcoa et Narcæo. _
Postulat jam hic locus, ut ad Junonis templum accedam, et quæ in eo memoratu digna sunt, stylo persequar. Primum omnium Elei tradunt Scilluntios, quæ Triphyliæ civitas est, templum erexisse, annis ferme octo posteaquam Elidis regnum Oxylus iniit. Totius quidem operis ædificatio Dorica est, columnis circumquaque ambientibus: et earum quidem, quæ in postico templi sunt, altera e quercu est. Porrigit se templum in longitudinem pedes tres et sexaginta. ** Architectus, qui operi præfuerit, certus nemo proditur. (2) Ac Junoni quinto quoque anno peplum feminæ sedecim pertexunt, eædemque ludos faciunt Junonia. In his cursus certamen virginibus proponitur, non omnibus simul, sed in classes ex ætate descriptis. Primæ enim currunt impuberes puellæ, tum grandiores, postremo natu maximæ. (3) Currunt autem hoc ornatu: passus capillus, dimissa tunica ad genua, exsertus usque ad pectus dexter humerus. Descendunt et ipsæ in Olympicum stadium; sed curriculum parte fere sexta detracta minuitur. Accipiunt victrices ex olea coronam, et e bove, qua Junoni litatum fuerit, partem. Et pictas quidem earum imagines dedicare fas est. Feminis sedecim, quæ ludis præsunt, totidem ministræ attributæ sunt. (4) Hoc ipsum etiam virginum ludicrum ad res priscas referunt. Hippodamiam enim, Junoni de Pelopis nuptiis ut gratiam referret, sedecim illas mulieres convocasse et cum eis primam Junonios ludos instituisse perhibent. Memoriæ est etiam proditum, Chloridem Amphionis filiam, solam cum unico de marium fratrum numero superstitem e tota sobole de virginum cursu palmam tulisse. De Niobes equidem prole quicquid compertum habui, quum Argivorum res persequerer, exposui. (5) Quod attinet autem ad sedecim feminarum collegium, præter ea, quæ paulo superius scripta sunt, hoc etiam amplius memorant: Demophontem Pisæ tyrannum multis ac gravibus incommodis Eleos affecisse: eo mortuo, quod ille nihil egerat de publico civitatis consilio, facile Elei adducti sunt, ut de iis quas acceperant injuriis æquo jure cum Pisæis disceptarent. Ac tunc sane inter ipsos convenit, ut, quum civitates id temporis in Elea sedecim vigerent, singulæ feminam unam ederent, quæ tum ætate, tum vitæ ac generis dignitate ceteras anteire videretur, atque ut his omnium controversiarum arbitrium permitteretur. (6) Urbes vero, e quibus feminas elegerunt, erant Elis ** Ex his urbibus ortæ feminæ Pisæis et Eleis pacis conditiones tulere. Eisdem vero postea et ludos, quæ Junonis sunt appellata, faciendi, et peplum Junoni pertexendi cura mandata est. Duos eædem choros celebrant; Physcoæ unum, alterum Hippodamiæ vocitant. Fuisse Physcoam tradunt ex Elide cui Cœlæ (cavæ) cognomen: domicilium in curia Elidis habuisse, quæ Orthia dicta est: (7) a Baccho adamatam, ei filium, cui Narcæi nomen, peperisse: Narcæum ipsum jam adultum cum finitimis bellasse: magnas inde opes consecutum, et Minervæ, quam de se Narcæam appellavit, ædem dedicasse; primumque omnium a Narcæo et Physcoa Baccho honores decretos esse. Physcoæ et alii honores habiti et chorus alter sedecim feminarum ab ea nomen sumsit. Servant Elei nihilominus quum cetera * quamvis urbibus. In tribus enim octo distributi, e singulis binas mulieres deligunt. (8) Neque vero aut sedecim feminæ, aut Hellanodici Eleorum ullam attingunt munerum suorum partem, priusquam se piaculari sue et aqua lustrarint. Eam lustrationem ad Pieram fontem suscipiunt. Est fons ille in campis, per quos iter est ex Olympia Elidem contendentibus. Hæc sane ita se habent, uti exposita sunt.
CAPUT XVII.
_ De multis signis in templo Junonis — arca Cypseli — scribendi ratione βουστροφηδὸν dicta — arcæ Cypseli accurata descriptio. _
Junonis est in templo Jovis **; tum Junonis signum est in solio sedens. Adstat barbatus quidam et galeam capiti impositam ferens. Hæc rudis cujusdam opificii opera sunt. Sedentes vero deinceps in soliis Horas fecit Smilis Ægineta. Quod proximo loco Themidis (mater enim ea Horarum est) signum positum est, fecit Doryclidas Lacedæmonius, Dipœni et Scyllidis discipulus. (2) Hesperides vero quinque opus fuere Theoclis, item Lacedæmonii, quem Hegyli filium fuisse, et ab iisdem magistris Dipœno et Scyllide artem didicisse ferunt. At Minervam casside armatam, hasta et scuto, Medontis Lacedæmonii esse opus memorant: fratrem hunc Doryclidæ fuisse, et eosdem magistros habuisse. (3) Sedent e regione Ceres et Proserpina: adversi sibi stant Apollo et Diana. Posita sunt ibidem Latonæ, Fortunæ, Bacchi et volucris Victoriæ signa. Atque hæc quidem cujus artificis opera sint compertum non habeo; valde autem mihi prisca esse videntur. Et sunt, quæ hac in parte recensui, omnia ex ebore et auro. Posteriorum ætatum et alia sunt dona in Junonis templo: e marmore Mercurius infantem Bacchum portans, Praxitelis opus; et Cleonis Sicyonii ex ære Venus. (4) Fuit Cleonis doctor Antiphanes. Hic a Periclyto didicerat, Argivi Polycleti discipulo. Sedet ad Veneris pedes inauratus pusio nudus; quem Chalcedonius elaboravit Boethus. Atque huc transpositus est ex æde, quod Philippeum vocatur ** sunt hæc itidem ex auro et ebore, Eurydice Philippi filia ** (7) Arca fabricata est e cedro, cum aureis et eboreis emblematis, partim vero ex eadem cedro cælatis. In arcam hanc Cypselum, qui Corinthi postea tyrannidem est adeptus, mater sua abdidit, quum recens natum Bacchidæ magna cum sollicitudine deposcerent. Arcam deinde in Olympia dedicarunt ipsius posteri, qui Cypselidæ sunt appellati, ob servatum gentis suæ principem et parentem. Fuisse vero hoc nominis Cypselo traditur, quod ejus ætatis Corinthii arcas appellabant cypselas. (6) In arca incisæ sunt priscis literis inscriptiones ad plerasque figuras. Earumque literarum aliæ in rectum tendunt, alias earundem figuras Græci βουστροφηδὸν (a boum arantium conversione) appellant. Id est hujusmodi: postquam exaratus est versus unus, versus alter a fine præcedentis ducitur ordine converso, perinde ut fit in diauli cursu. Inscriptiones in arca etiam alias perplexis et inexplicabilibus flexibus scriptæ sunt. Quodsi ab ima arca exorsus omnia oculis persequare, in primo latere hæc contineri videas: (7) Œnomaum, qui Pelopem cum Hippodamia fugientem urget. Bigis uterque invehitur, sed pinnati sunt Pelopis equi. Tum Amphiarai domus est, et Amphilochum infantem portans anus nescio quæ. Pro foribus monile præferens Eriphyle stat. Adsistunt filiæ, Eurydice, Demonassa, et nudus puer Alcmæon. (8) Asius autem poeta suis carminibus Alcmenam etiam ex Amphiarao et Eriphyle genitam memorat. Baton, Amphiarai auriga, equorum habenas una, altera manu lanceam tenet. Amphiaraus ipse in currum alterum jam pedem imponit, ensem vero stringit in uxorem conversus, ac vix, quin ira incensus in eam irruat, satis animum in potestate continens. (9) Post Amphiarai domum ludi ficti sunt Peliæ funebres: circumstant spectatores certantium; et in solio sedens Hercules, cujus a tergo stat mulier: eam quæ sit nulla significat inscriptio: ceterum tibias non Græcas, sed Phrygias inflat. Bigas agitant Pisus Perieris, et Asterion Cometæ filius, qui ipse quoque in numero fuisse Argonautarum dicitur. Pollux præterea et Admetus: de hinc Euphemus, quem Neptuni satu ortum poetæ vulgarunt, eundemque Iasonis in expeditione Colchica comitem fuisse. Hic e bigarum curriculo victor discedit. (10) Descendit in cæstuum certamen Admetus et Mopsus Ampycis filius. Stat inter eos tibicen eo ritu tibiis canens, quo solent nostra quoque ætate modos saltantibus præcinere quinquertionibus. Luctantur ibidem Iason et Peleus æquo certamine: et Eurybotas discum ejaculatur, de quo incertum, quisnam sit, haud dubie disci jaciendi olim fama florens. Cursus certamen qui ineunt, sunt Melanion, Neotheus, Phalareus: quartus in eo numero est Argius, quintus Iphiclus. Huic jam victoriam adepto coronam offert Acastus. Fuerit is Protesilai pater, qui unus fuit de iis ducibus, qui Ilium oppugnatum iere. (11) Expositi sunt victoribus præmia tripodes. Adstant Peliæ filiæ. Ex illis uni adscriptum est nomen Alcestidi. Jam vero Herculis laborum voluntarius comes Iolaus de quadrigis palmam aufert. Atque hic extremus est actus eorum qui in honorem Peliæ facti sunt ludorum. Post hæc Herculi adsistit Minerva, dum ille hydram belluam ad Amymones flumen sagittis configit. Et ipsi quidem Herculi, quod nempe facile ex operis argumento et corporis habitu ac figura agnosci potest, nomen non est appositum. Adest etiam Phineus Thracum rex, et abigentes Harpyias Boreæ filii.
CAPUT XVIII.
_ Descriptionis arcæ Cypseli continuatio. _
In altero vero arcæ latere, quod est a læva, ordinem operis in orbem oculis persequenti femina primum expressa est puerum consopitum dextera album sustinens; nigrum sinistra, et hunc dormientis effigie, distortis ambobus pedibus. Indicant inscriptiones, quod facile tamen, ut nihil scriptum sit, conjicere possis, eorum puerorum unum Mortem esse, alterum Somnum, mulierem illam Noctem utriusque nutricem. (2) At formosa illa mulier, quæ fœda facie alteram manu altera obstricto collo trahit, altera fuste cædit, Justitiam significat, quæ Injuriam male mulcat. At alteras duas feminas, quæ pistillis mortaria tundunt, medicamentorum artem calluisse arbitrantur, sed nulla, quæ illæ fuerint, inscriptio indicat. At quæ illa sit mulier, quæ virum sequitur, ex adscriptis versibus hexametris facile colligas, qui sunt hujusmodi:
Idas Marpessam formosam, quam sibi Apollo eripuit, sacra redducit ab æde volentem.
(3) Prope est tunica amictus vir, dextera calicem, altera torquem tenens: et Alcmena quidem ea est, quæ de ejus manibus illa sumit. Et est illud inter Græcos poetarum carminibus celebratum, Jovem simulata Amphitryonis forma cum Alcmena congressum. Jam Menelaus loricam indutus stricto gladio Helenam invadit, capto scilicet Ilio eam interempturus. Sedenti in solio Medeæ a dextera Iason, a læva adsistit Venus. His epigramma adscriptum hocce:
Cypridos imperio Medeam ducit Iason.
(4) Sunt et Musæ canentes, modos præeunte Apolline. Appositi versus sunt hujusmodi:
En pater hic vatum proles Latonia Apollo, Musarumque chori circum, queis præcinit ille.
Alas, uti fabulis vulgatum est, humeris cœlum et terram sustinet; idemque Hesperidum mala fert. Ecquisnam vero ille sit, qui ense accinctus ad Atlantem contendit, nulla indicat inscriptio peculiaris; satis vero per se quisque conjecerit, Herculem eum esse. Id unum his adscriptum est:
Sustinet axem Atlas, idemque hic mala relinquet.
(5) Mars arma indutus Venerem abducit. Inscriptio in eo est Enyalius. Thetis virgo adhuc ibidem expressa est. Eam Peleus prensat: at Thetidis e manu serpens in Peleum irruere parat. Medusæ sorores pinnatæ Perseum volantem insectantur: sed uni Perseo est nomen adscriptum.
6. In tertio latere arcæ militaria videas. Major exercitus pars pedestre agmen est, equestrium tamen etiam copiarum aliquid in bigis fictum est. Ac partim quidem manum jam conserturi videntur milites, partim vero se consalutatione facta mutuo agnituri. Variat interpretum sermo. Sunt enim qui dicant Ætolos, Oxylo duce, contra priscos Eleos instructos; utrosque antiquæ consanguinitatis recordatione positis inimicitiis ad concordiam spectare. At alii in prœlium descendere Pylios et Arcadas ad Pheam urbem et amnem Iardanum. (7) Verum illud nemini probari possit, Cypseli proavum, quum esset Corinthius, in arca, quam in suo esset instrumento habiturus, consulto insculpi noluisse res patrias Corinthiorum, exterorum vero res gestas, neque illas valde insignes, celebrandas in ea curasse. Equidem hoc ipse possum conjectura assequi, quod quum Cypselo ejusque majoribus origo fuerit e Gonussa supra Sicyonem sito oppido et inter abavos eorum numeretur Melas Antasi filius, (8) hunc Melanem cum agmine suo (uti ante in commentario de Corinthiorum rebus exposui) recipere in civitatis ejusdem communionem recusabat Aletes, quod ex Delphici Apollinis quodam responso fidem ei minus habebat. At enim, quum ille omnibus Aleten modis sibi conciliare studuisset et rejectus multis cum precibus redire non dubitasset, ab invito quidem Alete receptus tamen est. Quare Melanis illas esse copias, quæ in ea parte arcæ spectantur, facile existimari possit.
CAPUT XIX.
_ Descriptionis arcæ Cypseli continuatio. _
Quod quartum arcæ latus est, si a læva ambire eam cœperis, Borean habet Orithyiam rapientem. Anguium illi caudæ pro pedibus sunt. Pugnat cum Geryone Hercules; ex trinis virorum corporibus junctis compositus Geryones. Est Theseus lyram tenens; cui adstat Ariadna coronam præferens. Tum Achilli et Memnoni pugnantibus sua eorum utrique adest mater. (2) Sunt ibidem Melanion; et juxta eum Atalanta, hinnulum tenens. Ajaci præterea ex provocatione et Hectori singulari certamine congressis adsistit Discordia, facie illa quidem fœdissima. Ad hujus exemplar finxit Calliphon Samius Discordiam in templo Dianæ Ephesiæ, quum ad Græcorum naves commissam pugnam pingeret. In eadem arcæ regione et Castores sunt: eorum alter impuber, et media inter eos Helena. (3) Est Æthra Pitthei filia abjecta humi ad Helenæ pedes cum pulla veste. Apposita est inscriptio versu heroico una voce longiore:
Tyndaridæ fratres Helenen atque Æthran Athenis asportant.
(4) Sic ille versus compositus est. Iphidamas præterea Antenoris filius humi stratus. Pro eo contra Agamemnonem pugnat Coon. In Agamemnonis clypeo Pavor expressus est leonis capite. Inscriptio est hujusmodi ad Iphidamantis mortui corpus:
Iphidamas, pro illoque Coon fera prœlia miscet.
In Agamemnonis vero scuto:
Hic Pavor est hominum, manibus gerit hunc Agamemnon.
(5) Exin adducit ad Alexandrum Priami filium Mercurius in judicium de forma deas. Rem indicat inscriptio:
Mercurius Paridi ostentat spectanda dearum corpora, Junonis, Tritonidis, atque Diones.
Jam vero Dianam quam ob causam volucrem fecerint, nescio. Humeris certe alæ applicatæ sunt; dextera pardalim præfert, leonem altera. Ad hæc Ajax Cassandram a Minervæ signo divellit. Inscriptio super eo posita rem prodit:
Ajax Locrensis Cassandram a Pallade raptat.
(6) Ex Œdipi filiis Polynicem in genu collapsum frater Eteocles urget. A tergo Polynicis adsistit femina dentibus et aduncis manuum unguibus quavis fera immanior. Testatur inscriptio Κῆρα (Fatum) illam esse: et fati quidem vi Polynicem succubuisse, Eteoclem vero merito suo cecidisse. In antro Bacchus jacet barbatus, auream præferens pateram, talari amictus tunica: arbores antrum vestientes vites sunt, et mali, et punicæ.
7. Arcæ latus supremum (nam sunt quinque numero) nullam omnino inscriptionem habet; ex ipsa vero emblematum facie argumenta conjicias. Intra speluncam mulier cum viro in lectulo decumbit: Circen et Ulyssem eos esse facile ut credamus adducimur, quum ad ancillarum præ foribus numerum, tum vero ad earum opificia respicientes. Nam et quattuor sunt mulieres, et iis intentæ operibus, quæ versibus de illis loquens Homerus persequitur. Adstat Centaurus. Non omnes ei pedes equini sunt, sed anteriores humani. (8) Equorum præterea bigæ insculptæ sunt, et in illis insistentes feminæ. Equis aureæ sunt alæ, et earum feminarum uni vir quidam arma tradit. Hæc ad Patrocli cædem pertinere ex re conjiciunt. Et eas quidem, quæ bigis vehuntur, Nereidas esse: Thetin autem a Vulcano arma accipere. Nam et vir ille non satis firmis esse videtur pedibus, et famulus eum forcipem tenens sequitur. (9) Quin et Centaurum illum Chironem esse dictitant, qui jam vitæ muneribus perfunctus ac in deorum numerum receptus, præsto Achilli est, ejus luctum levaturus. Jam vero insidentes mulis virgines duas, quarum altera habenas tenet, altera vero velato capite sedet, Nausicaam Alcinoi filiam esse putant, cum ancilla ad lavacra contendentem. At qui sagittis Centauros petit et ex iis aliquot jam confecit, dubitari non potest quin sit Hercules. Nam et hoc de Herculis certaminibus unum fuit. Arcæ opifex quisnam fuerit, conjicere nunquam ego utique potui. Inscriptiones vero alius fortasse fecit; ego tamen maxime adducor ut ab Eumelo Corinthio factas putem. Hanc ego tum ex aliis ejus operibus, tum vero maxime ex eo carmine, quod Prosodium in Delum fecit, conjecturam duco.
CAPUT XX.
_ De aliis donariis in æde Junonis Olympiæ, Iphiti disco, et mensa, in qua coronæ victoribus positæ — de cadavere militis saucii reperto narratio — de Œnomai columna — templo Matris Deorum, Matroo dicto, et Philippeo. _
Spectantur et alia ibi dona, et inprimis modicus quidam lectus ebore magna ex parte exornatus; Iphiti discus, et mensa, super qua victoribus coronæ deponuntur. Et lectulum quidem Hippodamiæ ferunt ludicrum fuisse. Iphiti vero disco induciæ, quas Olympicorum ludorum tempore provulgant Elei, non recto versuum ductu inscriptæ sunt, sed literæ in ora disci orbiculari textu exaratæ. (2) Mensa ipsa partim ex ebore, partim ex auro fabricata est. Opificem fuisse aiunt Coloten, quem ab Heraclea oriundum affirmant: etsi, quibus fictorum origines curiosius inquirere curæ fuit, Parium essse, Pasitelis (Praxitelis?) vero discipulum testantur; Pasitelem (Praxitelem?) autem per se ipsum artem didicisse. Juno exinde, Juppiter, Deûm Mater, Mercurius, cum Diana Apollo ficti sunt. In tergo tota ludorum descriptio. (3) In uno laterum Æsculapius, et filiarum Æsculapii una Hygiea: Mars præterea, et prope ipsum Agon (Certamen). At in altero Pluto est et Bacchus; tum Proserpina et Nymphæ duæ, quarum altera pilam, clavem altera tenet. Est enim clavis Plutonis insigne: eaque, ut fama est proditum, a Plutone inferorum sedes ita clausa est, ut nemini inde reditus pateat. (4) Jam vero, quod Aristarchus rerum Olympicarum interpres memoriæ prodidit, id nequaquam præterierim. Sua igitur ille ætate, quum Elei Junonis ædem sartam tectam, quod vitium templi lacunar fecisset, locassent, inter tabulatum, quod ad speciem expolitum est, et contignationem, cadaver cum gravi armatura saucii hominis repertum memorat. Hunc virum existimabamus dimicasse pugna intra Altin ab Eleis contra Lacedæmonios commissa, (5) et, quum propugnatores templis deorum et omnibus omnino excelsis locis conscensis hostem repellerent, vulneribus confectum, jam moribundum illuc perreptasse, cadaver autem ejus tam diu integrum permansisse, quod, in illis latebris abditum, nec per æstatem vaporum, nec per hiemem frigoris noxam contrahere potuerit. Addidit Aristarchus, elatum cadaver extra Altin et cum iisdem armis humatum fuisse. (6) Œnomai quam appellant ipsi etiam Elei columnam, ea exstat ab ara maxima ad Jovis ædem contendentibus. Quattuor erectæ sunt ad lævam columnæ quibus lacunar sustinetur. Fulciunt eadem ligneam columnam jam vetustate ruentem et multis locis incinctam vinculis. Columnam eam fama pervulgavit in Œnomai domo fuisse solamque stetisse, quum domus reliqua fulmine conflagrasset. (7) In ænea tabella ante ipsam columnam incisi elegi sunt hujusmodi:
Una columna ex his, hospes, sum sola relicta, in claris steterunt quæ ædibus Œnomai. Nunc exsto Jovis in templo circumdata vinctis nobilior; nec me flamma voravit edax.
(8) Accidit vero ætate mea quiddam hujusmodi. Quum Romanus quidam senatorius vir palmam in Olympicis adeptus, victoriæ suæ relinquere vellet monumentum, cum inscriptione statuam ex ære, scrobem altius effodiendam curavit prope Œnomai columnam: repererunt, qui opus conduxerant, armorum, frænorum et. armillarum fragmenta; quæ ipse, dum eruerentur, vidi. (9) Ædem quandam insigni magnitudine, Dorico opere, Matroum (Matris Deûm templum) priscum retinentes nomen appellant: neque vero in ea ullum exstat Deûm Matris signum; statuæ tantum Romanorum Imperatorum ibi erectæ sunt. Est hoc ipsum Matroum intra Altin; et eodem in loco rotunda figura cella, quod Philippeum. vocant. In ejus Philippei summa testudine æneum papaver eminet, quod fibularum caput est cellæ trabibus. (10) Situm est ædificium hoc circa Altis exitum ad lævam Prytanei, e coctili laterculo exstructum, columnis circumquaque cingentibus. Hoc opus erigendum curavit Philippus, quum ad Chæroneam graviter Græcorum fortunas attrivisset. Et dicatæ illic statuæ sunt Philippo et Alexandro, Amyntæ etiam Philippi patri. Tam eas quam Olympiadis et Eurydices statuas fecit ex auro et ebore Leochares.
CAPUT XXI.
_ Recensio donariorum Olympiæ positorum et signorum — Jovis signa sex, Zanes dicta, et ex pecunia multatitia ob largitionem in certaminibus Olympicis erecta — alia sex de Callippi mulcta — alia duo — memorantur alii, qui in ludis Olympicis largitionibus usi multati sunt, Philostratus — Apollonius — Didas et Garapammon — Damonicus — de Echus porticu et Sarapione ob timiditatem multato. _
Venio jam ad statuarum et donariorum expositionem, in qua diversa genera permiscere non placuit. Nam Athenis quidem in arce quæ posita sunt, sive statuæ, sive aliud quodvis genus sint, diis omnia dicata sunt: at in Alti quædam in honorem divini numinis sunt dedicata; statuæ vero, qui victoribus sunt positæ, et ipsæ honorarii præmii loco eis sunt tributæ. Sed harum quidem posterius fiet a nobis mentio: in præsentia ad ea, quæ præcipua sunt donaria diis facta, se convertet oratio. (2) A Metroo ad stadium recta contendentibus, ad lævam circa Cronii montis finem, crepido est lapidea monti subjecta. Ex ea gradus in clivum assurgunt. Ad crepidinem locata sunt aliquot ænea Jovis simulacra; conflata illa quidem de multatitia pecunia, athletis, qui fraudem ludis fecissent, irrogata. Appellantur ea simulacra ab indigenis Zanes (Joves). (3) Eorum sex primi erecti sunt octava et nonagesima Olympiade. Nam quum Eupolus Thessalus ex iis, qui ad pugilum certamen convenerant, Agetorem Arcadem et Cyzicenum Prytanin pecunia corrupisset et præter eos Phormionem etiam Halicarnassensem, qui in Olympiade superiore victoriam adeptus fuerat, quum ipsum Eupolum, tum eos, qui pecuniam cepissent, multarunt Elei: atque hanc primam fuisse dicunt corruptelam ludorum ab athletis perpetratam atque hos primos esse multatos. Ex eo signorum numero duo fecit Cleon Sicyonius; quattuor qui reliqua finxerint, non habeo dicere. (4) Tertium et quartum signum ubi præterieris, elogia ceteris adscripta videas elegiacis versibus. Monet eorum primum, non pecuniis, sed pedum pernicitate et corporis robore, Olympicam palmam acquiri. Secundo inscriptum epigramma docet, erectum signum esse, ut ea re honor deo haberetur, Eleorum religio declararetur, athletisque iis, qui contra leges agunt, terror incuteretur. E duabus reliquis inscriptionibus altera Eleos quum aliis nominibus ornat, tum illis magnæ inprimis laudi tribuit, quod pugiles notarint: altera edicit signa illa documento Græcis cunctis esse, non debere cuiquam Olympicæ victoriæ spem in pecunia esse repositam. (5) Post Eupolum memoriæ proditum est Atheniensem Callippum ab adversariis quinquertii coronam pretio sibi emisse, idque Olympiade duodecima et centesima esse factum. Et multam quidem quum a Callippo, et ejus in certamine adversariis petissent Elei, miserunt Athenienses Hyperidem eam multam deprecatum. Verum quum exorari non potuissent Elei, eam Athenienses animi elationem præ se tulerunt, ut ne Olympicorum quidem celebritate prohibiti judicatum solvere prius voluerint, quam Delphicus Apollo percontantibus responsum dedisset, non responsurum se, antequam debitam Eleis multam dedissent. (6) Sic tandem data, ex ea pecunia signa itidem sex Jovi erecta sunt, et his quoque elegi adscripti, nihilo dexterius facti, quam qui sunt de Eupoli multa. Et indicat prima quidem inscriptio, oraculi jussu Eleorum de quinquertionum fraude judicium comprobante, ea signa dedicata. Secunda item et tertia in laudem ejusdem Eleorum de quinquertionibus judicii. (7) Quarta ad Olympicam victoriam non pecunia, sed virtute adspirandum docet. Quinta, quam ob rem signa posita sint, ostendit. Sexta responsum Delphici Apollinis Atheniensibus redditum commemorat. (8) Duo præterea signa sunt de multa palæstritarum erecta; sed eorum nomina vel me vel ipsos priscarum apud Eleos rerum interpretes fugiunt. Appositæ his quoque suæ sunt inscriptiones. Earum una declarat, Rhodios fraudem palæstritæ Olympio Jovi pecunia luisse: altera, positum signum de multa, quæ iis irrogata fuisset, qui donis ultro citroque datis et acceptis luctam iniissent. (9) Reliqua ejusdem generis signa interpretes priscarum apud Eleos rerum tunc dedicata memorant, quum Olympiade octava et septuagesima supra centesimam a Philostrato nummos acceperit Eudelus: eum Philostratum fuisse Rhodium. Verum in publicis Eleorum monumentis, quibus eorum, qui Olympia vicerunt memoria commendata est, diversa ab his repperi: Stratonem scilicet Alexandrinum centesima septuagesima octava Olympiade, eodem die de pancratio et lucta coronatum. Alexandriam quidem in Canopico Nili ostio Alexander Philippi filius condidit: fuisse tamen et ante non magnum eodem in loco Ægyptiorum oppidum Rhacotin, memoriæ proditum est. (10) Ante Stratonem hunc, oleastri coronam de pancratio et de lucta tres viri cepisse perhibentur, et totidem post eum; et primus quidem Caprus fuit ex Elide ipsa; ex ea Græcia, quæ trans Ægæum est, Rhodius Aristomenes et e Magnetibus, qui sunt ad Lethæum, Protophanes. Ex iis, qui post Stratonem easdem victorias retulerant, Marion Stratonis illius civis, et Stratonicensis Aristeas, sed olim et urbs et regio Stratonicensium Chrysaoris appellata est: septimus denique Nicostratus fuit e maritima Cilicia, etsi nihil ei cum Cilicibus præter nomen commune fuit. (11) Hunc enim Nicostratum adhuc pæne infantem, neque obscuro loco natum, e Prymnesso, quæ Phrygum urbs est, prædones abduxerunt, eumque ad Ægeas, incertum cui, vendiderunt. Aliquanto post visus est per somnium videre sub lectulo, in quo cubabat, humi stratum leonis catulum. Atque ubi jam adoleverat quum alias tum ex Olympicis ludis de pancratio et lucta palmas abstulit. (12) Pecunia autem quum alios postea tum Alexandrinum pugilem, Elei multarunt Olympiade ducentesima ac duodevicesima: nomen ei fuit Apollonio, cognomen (patrium enim Alexandrinis fuit cognomina habere) Rhanti. (13) Damnatus hic primus Ægyptiorum est ab Eleis, non ob datam aut captam pecuniam, sed ob aliam hujusmodi in ludis noxam. Non adfuerat præstituto tempore: ideoque reliquum erat, ut ab Eleis ex legum præscripto ludis prohiberetur. Quod enim prætexebat, fuisse se in Cycladibus insulis a ventis detentum, Heraclides, qui et ipse Alexandrinus erat, fraudulentum esse coarguit, quum docuisset hominem in cogenda ex Ioniæ ludis pecunia occupatum fuisse. (14) Apollonium igitur Elei, et pugiles alios, si qui forte ad condictam diem non adfuissent, exegerunt; Heraclidi coronam intacto partam pulvere decreverunt. Hic Apollonius, ut forte ad pugilatum erat loris illigatus, in Heraclidem jam coronam capientem invasit, et hominem ad ludorum præsides confugientem est persecutus: quæ illi vecordia magno utique stetit. (15) Jam duo alia signa nostræ ætatis opera sunt. Sexta enim et vicesima supra ducentesimam Olympiade pugiles deprehensi sunt de victoria ipsa certamen inisse, pacta mercede. Ob eam rem multa illis imposita. Simulacrorum ex ea pecunia Jovi dedicatorum ad lævam alterum est, alterum ad dexteram, qua aditus ad stadium patet. Pugilibus nomen alteri Didas fuit; et ei, qui pecuniam dedit, Garapammon, ex eadem tribu Arsinoite, quæ Ægypti recentissima est tribuum. (16) Per hercule mirum fuit, exteros homines nihil Jovis numen veritos, ob certamen munera vel accepisse vel dedisse. Sed in miraculo posuerim majore, Eleos ipsos eandem in se admisisse fraudem. Admisit autem Damonicus Eleus: secunda enim et nonagesima supra centesimam Olympiade, quum in luctæ certamen Damonici filius Polyctor, et Sosandri Smyrnæi filius patri cognominis descendissent, cuperet vero impensius Damonicus filium suum victorem discedere, Sosandri filio dicitur pecuniam dedisse, ut facile se vinci pateretur. (17) Ejus rei ubi innotuerat indignitate commoti Hellanodicæ, multam irrogant ipsis parentibus: ab illis enim noxa commissa fuerat. Ex ea pecunia signa duo erecta sunt, alterum in Eleorum gymnasio; ante porticum, quæ in Alti est, alterum. Appellatur ea porticus Pœcile (Varia,) a picturæ scilicet varietate, qua olim parietes exornati fuerant. Eandem multi Echûs porticum nominant, quod vocis emissæ imago septies et nonnunquam sæpius reciprocat. (18) Narrant vero etiam, Sarapionem Alexandrinum pancratiastam prima post ducentesimam Olympiade, pridie quam pancratium committeretur, adversariorum metu aufugisse: hinc timiditatis damnatum. Id uni illi accidisse, et nemini præter eum, sive Ægyptius, sive e quavis terra fuerit, affirmant. Atque ea quidem, quæ jam enumeravi signa, quibus ante dictum est causis dicata comperi.
CAPUT XXII.
_ De aliis Jovis signis Olympiæ positis — signis in basi quadam lapidea — Abantide regione — signo Jovis a Metapontinis erecto — signo Jovis a Phliasiis et alio a quibusdam Leontinis posito. _
Sunt et alia Jovis simulacra, partim publico, partim vero privato ære dedicata. Ad aram vero, qui in Alti est, prope aditum eum, qui ad stadium ducit, nihil ulli deorum immolant Elei: tubicines tantum et præcones in eo positi prisco ritu de palma certant. Prope eam aram suggestum est ex ære, et in eo positum Jovis signum, altitudine cubitûm sex: utraque manu fulmen tenet: dedicarunt Cynæthaenses. Qui adstat torque cinctus impuber, eum Phliasius Cleolas dicavit. (2) Jam vero juxta ædem, quod vocant Hippodamium, e lapide suggestus est, hemicycli forma. In eo Juppiter, et Jovi pro liberûm salute supplicantes Thetis et Aurora. Hæc signa in medio suggestu posita sunt: in utroque semicirculi extremo, accincti ad pugnam sunt, ab altera parte Achilles, Memnon ab altera. Similiter etiam alius alii e regione oppositus stat, barbarus Græco, Ulysses Heleno, quod hi sapientiæ laude in suo uterque exercitu præstitere. Jam propter vetus odium Menelao Paris, Diomedi Æneas, Ajaci Telamonis filio Deiphobus oppositi. (3) Opera hæc fuere Lycii Myronis filii: dedicarunt autem Ionii maris accolæ Apolloniatæ, sicuti priscis literis incisi elegi ad Jovis pedes indicant:
Urbis Apolloniæ sunt hæc monumenta, comatus Phœbus quam ad pontum condidit Ionium. Illa manus, veteris quæ cepit Abantidos oras, cum dis e Thronio pertulit huc decimam.
Abantis quidem regio, et in ea Thronium oppidum, in Thesprotide Epiri fuere, ad montes qui dicuntur Ceraunii. (4) Disjecta enim tempestate, quum Græci ab Ilio redirent, classe, Locri Boagrii fluminis accolæ, e Thronio, et Abantes ex Eubœa, octo navibus ambo ad Ceraunios montes delati sunt. Ibi quum consedissent, et oppidum Thronium condidere et agrum quantum occupaverant, communi consensu Abantidem regionem appellarunt. Pulsi deinde sunt finitimorum Apolloniatarum bello. Apolloniam e Corcyra deductam aiunt ** nonnulli prædæ participes fuisse dicunt etiam Corinthios. (5) Paululum hinc progressis, in conspectu Juppiter est, ad orientem solem conversus, altera manu aquilam avem, fulmen altera tenens. Imposita est corona capiti e liliis floribus. Fuit hoc Metapontinorum donum, Aristonoi vero Æginetæ opus: incertum vero mihi, quis Aristonoi magister fuerit; incertum etiam, quo tempore floruerit. (6) Dedicarunt etiam Phliasii Jovem, et Asopi filias, Asopum etiam ipsum. Ea signa ita disposita sunt: prima omnium est Nemea sororum natu maxima: post eam Juppiter Æginam prensans. Adsistit Æginæ Harpina, cum qua Mars, uti Eleorum et Phliasiorum sermone proditum est, consuetudinem habuit et ex ea genuit Œnomaum, qui Pisæ regnavit. Proxima illi est Corcyra, et deinceps Thebe; omnium postremus Asopus. Corcyram quidem a Neptuno cognitam tradunt. Versibus Pindarus similia mandavit de Thebe et Jove. (7) Leontini quidam privata, non publica pecunia Jovem erexerunt, septem cubitûm magnitudine: læva aquilam, dextra jaculum præfert, ex poetarum scilicet descriptione. Qui dedicarunt, erant Hippagoras, Phrynon et Ænesidemus: et hunc quidem Ænesidemum alium ab eo arbitror fuisse, qui tyrannidem in Leontinis adeptus est.
CAPUT XXIII.
_ De Jovis signo a Græcis posito, qui ad Platæas pugnarunt, cum civitatum nominibus inscriptis — ex his illæ recensentur, quæ Pausaniæ tempore deletæ erant — de ænea columna, in qua fœdus Atheniensium cum Lacedæmoniis in triginta annos incisum — signo Jovis a Megarensibus — ab Hyblæis — a Clitoriis Olympiæ posito. _
Ubi viam præterieris, quæ in curiam deducit, Juppiter stat sine ulla inscriptione. Ad septentriones vero quum flexeris, Jovis item signum videas ad ortum solis conversum: dedicarunt quicunque ad Platæas e Græciæ populis contra Mardonium Persarum ducem steterunt. Incisa vero sunt in dextro basis latere earum civitatum nomina, quarum opera in eo prœlio pugnatum est. Primi omnium Lacedæmonii, post eos Athenienses: adscripti his ordine sunt, tertii quartique Corinthii, et Sicyonii, quinti Æginetæ: tum vero Megarenses et Epidaurii: (2) ex Arcadum concilio Tegeatæ et Orchomenii: ad eos Phliasii, Trœzenii, Hermionenses: ex Argivorum finibus Tirynthii; soli vero e Bœotis Platæenses: ex Argivorum urbibus Mycenæi: ex insulis Cii, Melii, Ambraciotæ e Thesprotide Epiri; Tenii et Lepreatæ, sed Lepreatarum soli qui sunt e Triphylia. Ex Ægæo autem et Cycladibus non Tenii soli, sed Naxii etiam et Cythnii. Ab Eubœa Styrenses. His accesserunt Elei, Potidæatæ, Anactorii: extremi omnium Chalcidenses Euripi accolæ. (3) Ex his urbibus hæ erant nostra ætate desertæ: Mycenas et Tirynthem exciderunt Argivi post ejectos e Græcia Persas. Ambraciotas et Anactorios Corinthiorum colonias Imperator Romanorum ad Actium promontorium deduxit, ut Nicopolin incolis frequentaret. Potidæatas bis domo sua pulsos, a Philippo Amyntæ filio semel, et ante ab Atheniensibus, postea restituit quidem Cassander; sed quæ Potidæa fuit, amisso vetere nomine, Cassandrea nuncupata est a conditore. Signum hoc communi impensa harum civitatum in Olympia erectum fecit Anaxagoras Ægineta: cujus tamen ab iis, qui res ad pugnam Platæensem pertinentes conscripsere, nulla omnino facta mentio est. (4) Ante hoc Jovis signum est ænea columna, in qua fœdus incisum Atheniensium cum Lacedæmoniis in triginta annos. Fecerunt Athenienses fœdus hoc redacta iterum in ditionem Eubœa, anno tertio Olympiadis (octogesimæ tertiæ), in qua Crison Himeræus stadio vicit. Sancitum in conditionibus illis hoc quoque est: ejus pacis communionem ad Argivorum civitatem nihil pertinere; privatim Atheniensibus liciturum cum illis amicitiam jungere. (5) Atque hæc quidem illo fœdere continentur. Aliud etiam Jovis positum est signum, non longe a Cleosthenis curru, de quo posterius nobis erit sermo. Jovis id signum dedicarunt Megarenses: fecerunt Thylacus (Phylacus?) et Onæthus fratres, eorumque filii. Quibus vero illi temporibus fuerint, quave patria nati, aut a quibus artem didicerint, mihi sane ignotum est. (6) Prope Gelonis currum stat Juppiter prisci admodum operis, sceptrum tenens. Hyblæorum donum esse aiunt. Fuere Hyblæ Siciliæ civitates duæ; cognomine Gereatis una; altera ut erat, ita etiam vocabatur Major. Retinent hac etiamnum ætate prisca nomina; et earum altera in agro Catinensi plane deserta est; altera Gereatis in iisdem finibus ad vici formam redacta. In hac fanum est Siculorum celebritate religiosum, deæ, quam Hyblæam vocant, dicatum. Ab hoc ego populo signum arbitror in Olympiam deportatum. Nam ostentorum et somniorum interpretes esse, et ceteros, qui in Sicilia sunt, barbaros deorum cæremoniis colendis anteire, Philistus Archomenidis (Archonidis) filius memoriæ prodidit. (7) Prope Hyblæorum donum suggestus est ex ære; et super eo Jovis statua, altitudinis pedum (quantum conjicere possum) decem et octo. Eam qui dedicarint, quique fecerint, inscripti elegi declarant:
Hoc signum multis ex urbibus expugnatis Clitorii decimas constituere deo. **** Ariston atque Telestas, germani fratres et Lacedæmonii.
Hos homines non omnibus Græcis in notitiam venisse existimo: nam si nobiles essent, haberent quid de iis Elei dicerent, et multo etiam plura, ut de suis civibus, Lacedæmonii.
CAPUT XXIV.
_ Multa alia Jovis signa a populis et singulis hominibus in Alti posita recensentur — de signo Jovis Horcii in curia posito, ad quod athletæ jurare solent — signo Alexandri Magni Jovis habitu. _
Exin ara est Laœtæ Jovis, Laœtæ etiam Neptuni. Adjuncta est aræ basis ænea, quæ Jovem sustinet, Corinthiaci populi donum, Musi opus, quisquis Musus is fuerit. Inde a curia ad magnum templum contendenti, ad lævam signum est Jovis cum corona velut e floribus; dextera fulmen tenet. Fuit hoc Ascari Thebani opus, quem docuit Sicyonius ** et Thessalorum esse dicit. (2) Hi vero si bello quodam contra Phocenses suscepto e Phocensium manubiis dedicaverunt, non fuerit id, quod Sacrum vocant, bellum, sed illud, quod gesserunt, antequam Xerxes cum Persarum copiis in Græciam transmitteret. Non procul hinc Juppiter positus est, quem ex voto quum superiores e prœlio discessissent, dedicasse Psophidios testatur inscriptio. (3) Dextera in parte magni templi ad Solis ortum Juppiter est altitudinis pedum duodecim: quem dicatum tradunt a Lacedæmoniis, quum rebellantes Messenios altero bello vindicare essent adorti. Adscripti elegi sunt:
Hoc sate Saturno signum cape Juppiter alme, auxiliumque favens fer Lacedæmoniis.
(4) Romanorum omnino nullus, neque privatæ conditionis, neque senatorius, ante Mummium, quod ego sciam, in Græcorum templis donum ullum ponendum curavit. Primus Mummius de manubiis Achæorum Jovem in Olympia æneum dedicavit, ad lævam ejus, qui a Lacedæmoniis dedicatus fuerat, proxime ad primam templi columnam. Quod vero maximum omnium æneorum signorum, quæ in Alti posita sunt, Jovis est signum ab ipsis Eleis confecto Arcadico bello dedicatum, altitudinis pedum septem et viginti. (5) Justa vero Pelopis delubrum pila est modice a solo eminens, et super ea parvum Jovis simulacrum altera manu prolata. Ex adverso alia sunt perpetua serie collocata signa: inter ea Jovis et Ganymedis. Homerus quidem carminibus mandavit suis, raptum a diis Ganymedem Jovi ut pocula ministraret: pro eo vero equos Troi patri datos. Dedicavit Gnathis Thessalus: fecit Aristocles discipulus et filius Cleœtæ. (6) Alius ibidem Juppiter est impuber, inter Micythi dona. Quis hic Micythus fuerit, unde oriundus, et quam ob causam multa in Olympia dona posuerit, suo loco exponemus. Paululum hinc recta progressis aliud est Jovis impuberis signum. Dedicarunt Elaitæ, qui Æolidem tenent primi, si e Caici campo ad mare descendas. (7) Aliud proxime positum est Jovi signum: inscriptio testatur, Cnidios Chersonesi incolas de hostium spoliis dedicasse. Jovi hinc Pelopem, illinc Alpheum amnem apposuerunt. Et Cnidiorum quidem urbis pars maxima in continenti Cariæ terra condita est, et ibi sunt quæ apud ipsos habentur maxime memoratu digna. Quæ vero Chersonesus dicitur, insula est continenti terræ proxima et ponte cum ea conjuncta. (8) Et ii quidem, qui hic habitant, Olympiæ donaria illa Jovi dedicaverunt, perinde ac si Ephesiorum ii, qui eam, quæ Coressus vocatur, urbis partem tenent, communi Ephesiorum nomine donum se dedicasse dicant. Est etiam ad Altis murum appositus Juppiter ad solis occasum conversus, sine inscriptione. Vulgavit fama hunc quoque a Mummio de Achaicis manubiis dicatum. (9) In curia Jovis est signum specie perfidiosis hominibus quam maxime formidanda. Horcius ei cognomen, id est Jurisjurandi vindex. Utraque manu fulmen tenet. Solenne vero athletis omnibus, eorumque parentibus, fratribus, gymnasii magistris, super exsecti suis testibus verbis conceptis dejerare, nihil se fraudis facturos, quominus Olympici ludi rite fiant. Athletæ quidem ipsi hoc amplius jurant, se decem perpetuos menses accurate meditatos, quæ ad exercitationem requiruntur. (10) Jurant præterea qui vel de viris, vel de pullis equorum in certamen prodeuntium pronunciaturi sunt, judicaturos juste nec ob rem judicandam pecuniam se ullam capturos: qua vero re adducti quemvis aut probarint aut improbarint, se non esse in vulgus prolaturos. Jam vero sus ille confecto athletarum jurejurando cuinam sit usui, percontari in mentem non venit. Veteri quidem religione sancitum scio, ne victima vescerentur homines, super qua jusjurandum conceptum fuisset. (11) Id Homerus etiam perspicue testatur, quum exsectum illum suem, super quo Agamemnon jusjurandum concepit, Briseidem se non attigisse, in mare a præcone abjectum dixit:
Hoc ait, atque suis præduro guttura ferro dissecuit; quem Talthybius contorsit in undas piscibus æquoreis escam.
Atque hoc quidem prisci fuit ritus institutum. Ante Horcii Jovis pedes ænea tabella est, in qua incisi elegi sunt ad pejerantium terrorem compositi. Jam enumeravimus quam accuratissime, quicunque Jovi intra Altin signa posita sint. Nam quod prope maximum templum Corinthius quidam dedicavit (non de priscis ille quidem Corinthiis, sed de iis quos Imperator in urbem deduxit), hoc signum est Alexander Philippi filius, in Jovis habitum videlicet fictus.
CAPUT XXV.
_ Alia præter Jovis signa recensentur, signa chori puerorum a Messaniis naufragis Olympiæ posita — puerorum ab Agrigentinis in muro Altis posita — de populis qui Siciliam incolunt — binis Herculis signis — signis eorum, qui ad certamen cum Hectore ineundum sorte ducti sunt — signo Herculis de cingulo cum Amazone certantis - signo Herculis a Thasiis posito. _
Jam vero et ea persequemur signa, quæ Jovem non exprimunt: imagines autem quæ non religionis causa, sed ad homines honestandos positæ sunt, eas recensebimus in athletarum commemoratione. (2) Quum Messanii freti accolæ ex antiquo instituto Rhegium pueros triginta quinque, cumque his chori magistrum et tibicinem misissent ad patrios quosdam Rheginorum ludos, nave fracta, pueri omnes periere et ne unus quidem servatus est. Est enim fretum illud fœdissimis in toto mari tempestatibus infame: (3) siquidem venti e diversa superi inferique maris regione (quæ maria Adriam e Tyrrhenum vocant) spirantes, ab alto undas cient, et procellis infestissimas reddunt. Quin et quum venti posuere, ea est influentis et refluentis pelagi concitatio, tam gravis belluarum magna copia innatantium odor, ut naufragis in hoc freto nulla salutis reliqua fiat spes. Quodsi navem ibi Ulixes fregisset, non ille quidem in Italiam incolumis enatasset. Sed nimirum deorum lenitas in omnibus infortuniis malorum aliquam allevationem affert. (4) Tum vero Messanii istum puerorum interitum lugebant, et quum alios illis honores habuere, tum statuam ex ære suam singulis posuere, cumque iis una chori magistro et tibicini. Vetus inscriptio donum esse Messaniorum indicat freti accolarum. Interjecto dein tempore, Hippias, qui inter Græcos sapientiæ laude claruit, elegis titulos earum statuarum composuit. Sunt illæ quidem Callonis Elei opus. (5) Est ad Pachynum (immo Lilybæum) Siciliæ promontorium, quod in Libyam et ad Austros controversum est, Motye urbs, quam Libyes Pœnis permisti tenent. Cum ea barbarorum civitate Agrigentini bello commisso et præda ex iis acta, de manubiis puerorum æneas posuere statuas, dexteras tendentium, et vota se Jovi nuncupare significantium in ipsis Altis muris: Calamidis opus esse statuas illas et ipse suspicabar, et hominum sermone vulgatum est. (6) Siciliam quidem gentes hæ incolunt, Sicani, Siculi, Phryges: et illi quidem ex Italia, Phryges vero a Scamandro fluvio et Troade regione eo transmisere. At Libyes et Pœnos una et eadem classe in coloniam deduxere Carthaginienses. Atque hi quidem e barbaris gentibus Siciliæ inquilini. E Græcis vero Dores, et Iones eam incolunt, Phocici etiam et Attici nominis pars non utique magna. (7) In eodem Altis muro præter Agrigentinorum dona sunt et Herculis signa duo nuda, ætate puerili: unus idem ad ejus imaginem expressus, qui sagittis in Nemea leonem confecit. Hunc cum leone dicavit Tarentinus Hippotion, Nicodami Mænalii opus; alterum vero signum Anaxippi Mendæi dedicatio fuit, et in hunc locum ab Eleis transportatum est, quum ante positum esset in fine ejus viæ, quæ in Olympiam ex Elide ducit, et Sacra dicitur via. (8) Dedicarunt vero communi impensa Achaici concilii populi eorum signa, qui ex provocatione cum Hectore, sorte ducti, erant singulari certamine congressuri: atque hi quidem hastis et clypeis armati prope magnum templum stant: e regione insistit basi alteri Nestor, conjectis in galeam sortibus. (9) Et sorte quidem novem exiere, sed octo duntaxat exstant: nam Ulyssem (fuit enim et ipse in eo numero) Nero Romam asportasse dicitur. Eorum igitur octo signorum uni tantum, Agamemnoni scilicet, nomen adscriptum est, a dextera quidem in lævam partem excurrentibus literis. (10) Et is quidem, cujus in scuto pro insigni gallus gallinaceus, Idomeneus est Minois nepos, a Pasiphae Solis filia oriundus: gallinaceum autem Soli sacram avem celebrant, quod cantu solis ortum nunciet. Incisi sunt hi in basi elegi:
Signa Jovi hæc olim magno posuistis Achivi, queis genus a divo Tantalida Pelope.
Hoc igitur in illo loco scriptum est: sed opificis nomen in ipso inscriptum est Idomenei scuto:
Præstans laude operum multorum hoc fecit Onatas, cui patria Ægine, cuique Micon genitor.
(11) Non longe ab Achæorum dono Hercules est, cum equestri Amazone pro balteo pugnans. Euagoras quidem Zanclæus dedicavit, fecit Cydoniates Aristocles. Potest hic Aristocles inter vetustissimos numerari; nec certo quisquam ejus ætatem prodere queat. Hoc constat, fuisse illum antequam Zancle eo nomine, quo ætate nostra appellatur, Messana vocaretur. (12) Dedicarunt et Thasii, qui e Tyro et reliqua Phœnice oriundi, ad Europam quærendam cum Thaso Agenoris filio classi profecti sunt, Herculem in Olympia æneum, super ænea basi. Ejus signi magnitudo est cubitûm decem: dextera clavam, arcum læva tenet. Et Thasi quidem audivi Tyrium esse Herculem, quem Thasii ab initio essent venerati: sed enim quum se illi Græcis adjunxissent, cœptos ab iis Amphitryonis etiam filio honores haberi. (13) Adscripti sunt Thasiorum dono hi elegi:
Dona Micone satus hæc est fabricatus Onatas, contigit Æginæ cui coluisse domos.
Onatam hunc, quamvis genus Ægineticum in statuis suis expresserit, tamen nulli secundum ducimus eorum, qui a Dædalo ex Attica officina nobiles artifices exstitere.
CAPUT XXVI.
_ De signo Victoriæ a Doribus Messeniis Olympiæ posito — Micythi donaria recensentur — inter ea signum Agonis (Certaminis) halteres portantis — de Micytho — Minervæ et Victoriæ non alatæ signo — signis Herculis quorundam laborum ab Heracleotis positis et de Heraclea ipsa. _
E Doribus Messeniis ii, qui olim Naupactum ab Atheniensibus acceptam tenuere, Victoriæ signum super pila dedicarunt. Opus hoc est Mendæi Pæonii, de manubiis hostium factum, ex Acarnanum (sicuti ego existimo) et Œniadarum bello. At Messenii ipsi monumentum esse prædicant rei ad Sphacteriam cum Atheniensibus gestæ, atque id eo maxime argumento, quod hostium nomen adscripturi fuerint, si Acarnanes illi aut Œniadæ fuissent, duorum certe simultatem veriti non fuissent: at ne Lacedæmonios offenderent, de industria inscriptionem missam fecisse. (2) Et Micythi quidem multa offendi passim posita dona: primum post Iphiti Elei ab Ecechiria (quasi Inducia) coronam accipientis imaginem hæc Micythi dona collocata sunt, Amphitrite, Neptunus, Vesta; quæ omnia fecit Glaucus Argivus. Idem Micythus ad lævum magni templi latus alia dedicavit: Proserpinam, Venerem, Ganymeden, Dianam: e poetis Homerum et Hesiodum: deos rursus alios, Æsculapium, et Hygieam. (3) Et inter cetera Micythi dona Agonis (Certaminis) etiam signum est, halteres portantis. Halteres isti speciem præferunt semicirculi, non exacte rotundi, sed oblongioris; ita vero sunt fabricati, ut manuum digiti per eos trajici possint, veluti per amenta clypeorum. Hæc halterum figura est. Prope Agonis signum est Bacchus, Orpheus Thrax, et Jovis, cujus ante mentionem feci, signum. Sunt hæc omnia Argivi Dionysii opera. Alia item dedicata a Micytho memorant, quæ Nero amoverit. (4) Opificum ipsorum Dionysii et Glauci Argivorum certi magistri non produntur: quo vero fuerint tempore, ex ipsa donatoris signorum Micythi ætate intelligi potest. Micythum enim Herodotus scripsit Anaxilæ Rheginorum tyranni servum, ac deinde dispensatorem fuisse; mortuo vero Anaxila, Tegeam migrasse. (5) Testantur præterea inscriptiones donariorum, Chœrum illi patrem, Græcas urbes Rhegium patriam, et Messanam, quæ ad fretum est, domicilium fuisse. Epigrammata quidem eum Tegeæ habitasse non testantur: dona vero in Olympia ex voto posuit, liberato filio tabidi morbi periculo. (6) Qua in parte majora sunt Micythi dona, quæ fecit Argivus Glaucus, prope est Minerva galeam et ægidem induta, Nicodami Mænalii opus, ab Eleis dedicata. Adsistit Minervæ Victoria, quam Mantinenses dedicarunt; sed inscriptiones non declarant quonam bello confecto. Calamis fecisse dicitur: alas vero non addidit, exemplar secutus signi ejus prisci, quod Athenis est, et Involucris Victoria nuncupatur. (7) Proximo vero loco minoribus Micythi donis, quæ Dionysius fecit, Herculis positi sunt labores: pugna cum leone Nemeæo, et cum hydra; Cerberi raptus, apri ad Erymanthum fluvium cædes. Hæc omnia in Olympia Heracleotæ dedicarunt evastatis finitimis Mariandynorum finibus. Accolæ Euxini Ponti sunt Heracleotæ, Megarensium colonia: sed etiam e Bœotiis Tanagræi coloniæ deducendæ participes fuerunt. E regione horum, quæ jam enumeravimus, donariorum alia sunt continenter posita signa, ad meridiem conversa, proxime ad fanum illud, quod Pelopi dedicatum est.
CAPUT XXVII.
_ Donaria Phormidis Olympiæ — inter ea equus, cui hippomanes inest — de muro cinere in duobus Lydiæ templis — signo Phormidis — signis Mercurii arietem portantis et Mercurii cum caduceo — bobus æneis a Corcyræis et Eretriensibus Olympiæ positis — tropæo æneo ab Eleis erecto — Pentathli signo, Mendæorum donario. _
Inter hæc etiam illa spectantur, quæ dicavit Phormis Mænalius. Hic a Mænalo quum in Siciliam transmisisset ad Gelonem Dinomenis filium, multa dedit bellicæ virtutis documenta, pluribus expeditionibus partim a Gelone, partim deinde a Gelonis fratre Hierone susceptis. Quare ad luculentam adeo provectus est fortunam, ut non hæc duntaxat Olympio Jovi, sed alia etiam Delphico Apollini dona dicarit. (2) Olympica ejus dona sunt equi duo, aurigæ totidem: adsistit enim suus utrique equo auriga. Priorem equum cum homine fecit Dionysius Argivus, Ægineta Simon alteros. Incisa est in prioris equi latere inscriptio, cujus prior pars non est metro adstricta: hoc fere modo,
Phormis dedicavit Arcas Mænalius nuncque Syracosius.
(3) Hic est ille equus, cui hippomanes infusum esse Elei tradunt. Apertum autem nonnisi magi artificio illa equo accidere. Magnitudine ille quidem et specie inferior est equis plerisque intra Altin positis; insuper deformiorem cauda præcisa reddit. (4) Sed illum mares equi non vere tantum, sed plane quavis anni parte et die appetunt. Irrumpentes enim vel effractis vinculis intra Altin, vel e rectorum manibus elapsi, illum invadunt, nihil hercle minus furenter, quam si viventem pulcherrimam equam gregalem inituri adorirentur. Cedunt illis quidem ungulæ; non prius tamen desinunt hinnitu omnia late complere, rabidoque impetu identidem in eum insilire, quam scuticis et acriori aliqua vi edomiti ab illo ære abstrahantur. (5) Atque aliud in Lydia ipse miraculum vidi, illud quidem a Phormidis equo diversum, nec tamen minus magorum artis expers. Sunt in Lydis, qui Persici cognomine vocantur, urbium Hierocæsareæ quæ dicitur et Hypæporum templa. In utroque templo est cella cum ara; super ea cinis alio longe colore a vulgari cinere. (6) Huc ingressus magus ubi, foco aridis lignis impositis, tiara caput velarit, invocat deum nescio quem: ex libro enim carmen recitat barbaricum, lingua plane ignota Græcis. Ubi peroravit, sponte sua e lignis, nullo igne admoto, purissima emicat flamma. Sed ut redeat, unde huc digressa est oratio, (7) inter Phormidis donaria ipsius Phormidis statua visitur cum hoste cominus dimicans, uno, et item altero ac tertio. Adscriptum est, pugnantem illum militem Phormin Mænalium esse: dedicatum fuisse a Syracusano Lycorta. Satis perspicuum cuivis esse potest, dedicasse Lycortam necessitudine adductum Phormidis. A Græcis (Ab Eleis?) tamen, quæ Lycortæ fuerunt dona, Phormidis appellantur. (8) At Mercurius arietem sub ala portans, galea caput armatus, idemque amictus tunica et chlamyde, nihil omnino is ad Phormidis donaria pertinet. Olympio enim Jovi Pheneatæ ex Arcadia illum dedicarunt. Fecisse Onatam Æginetam, et cum eo simul Callitelem, indicat inscriptio. Fuit autem Onatæ vel discipulus vel filius, uti ego arbitror, Calliteles. Non longe a Pheneatarum dono aliud est Mercurii signum: caduceum is tenet: testatur inscriptio positum a Glaucia Rhegino, opificem fuisse Callonem Eleum. (9) Duæ item ex ære boves ibidem sunt: alteram Corcyræi, Eretrienses alteram dedicarunt, Eretriensis Philesii opus. Quam ob rem vero Corcyræi bovem in Olympia unam, et unam item Delphis dedicarint, quum ad Phocensium res pervenerit historia, exponemus. Jam quod de Olympica eorum bove me audire memini, id hujusmodi est: (10) parvulum puerum, quum sub ea bove sedens pronus luderet, sublatum temere caput tam vehementer æri impegisse, ut ex eo vulnere non ita multis post diebus e vita excesserit. Elei bovem cædis ream extra Altin exportare in animo habebant; sed Apollinis Delphici oraculo moniti sunt, ut bovem eo ritu expiarent, quo solent Græci inconsultæ cædis fraudem eluere. (11) Est sub platanis circa medium fere Altis ambitum æneum tropæum: titulus in affixo ibi clypeo incisus docet, Eleos victis Lacedæmoniis illud erexisse. Hæc nempe illa fuit pugna, in qua miles iste animam exhalavit, cujus cadaver, quum Junonis templum sartum tectum curarent, inter tecti fastigium et lacunar cum armis repertum est. (12) Mendæorum, qui sunt in Thracia, donum propemodum me fefellit, ut quinquertionis statuam esse putarem. Posita illa quidem est juxta Eleum Anauchidan, halteres priscos tenens. Verum in ejus femore inscriptio elegiacis versibus hæc est incisa,
Mendæi, Sipte sævo Mavorte subacta, primitias summo hic me posuere Jovi.
Sipte Thraciæ castellum vel urbs esse videtur. Mendæi ipsi e Græcia atque adeo ex Ionia oriundi sunt. Sedes eorum ab eo mari, quod Ænum urbem alluit, tendunt versus superiorem regionis partem.
PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ ELIACA POSTERIORA SIVE LIB. VI.
CAPUT I.
_ Post exordium recensentur signa et donaria insigniorum in ludis Olympicis victorum Olympiæ posita. _
Postulat dehinc suscepti operis ordo, ut post votivorum donariorum expositionem, equos certaminibus nobiles, et athletas, eos etiam qui athleticam non profitebantur, persequamur. Et eorum quidem, qui victores e ludis Olympicis discessere, non omnium positæ sunt statuæ: sed multi sunt, qui vel certantes præclare se gesserunt, vel virtutis alio modo specimen aliquod dedere, statuarum tamen honorem non sunt consecuti. (2) Hos præterire me jubet ratio operis. Neque enim athletas, qui in Olympicum stadium descendere, quibusve palma delata est, persequi mihi propositum; sed quum in reliquis donis, tum vero maxime in statuis exponendis hæc fuit opera sumenda. Quin ex iis etiam, quibus posita statua fuit, multos mihi prætermittendos censui, quum scirem non paucos per sortis fortuitam aleam, non virtute, esse oleastrum adeptos. At eorum omnium, qui vel merito suo gloriam assecuti sunt, vel quorum statuæ artificio ceteris præstant, ego faciam mentionem. (3) Ad dexteram Junonis templi palæstrici hominis imago est: patria Eleus fuit, Symmachus Æschyli filius: prope quem ex Pheneo Arcadiæ Neolaidas est Proxeni filius, qui e puerorum pugilatu palmam tulit. Post hos Archedamus Xeniæ filius, pueris in palæstra superatis, ipse etiam Eleus. Horum, quos jam nominavi, imagines fecit Alypus Sicyonius, Argivi Naucydis discipulus. (4) Sileni vero filium Cleogenem inscriptio ex indigenis unum esse testatur; et desultorio equo de suo ipsius grege vicisse. Adhæret Cleogeni Dinolochus Pyrrhi et Troilus Alcini filius, quibus est itidem ex Elide genus. Non vero ejusdem ludicri palma iis obtigit: nam Troilus illo tempore præfectus Hellanodica, simul de equiriis præmia tulit: bigis enim integræ ætatis equorum et pullorum curru vicit secunda supra centesimam Olympiade. (5) Lege vero post hanc victoriam cautum ab Eleis est, ne quis ex Hellanodicis in posterum equos in certamen mitteret. Hujus fecit statuam Lysippus. Dinolochi vero mater per visum in quiete videre sibi visa est filium se coronatum in complexum suum recepisse. Eo somnio monitus Dinolochus strenue se ad gymnicorum certamina exercebat et pueros cursu antevertit; ejus statuam fecit Cleon Sicyonius. (6) De Cynisca vero Archidami filia, ejusque genere, omnia et in Olympicis palmis et ea in parte historiæ sunt explicata, qua in enumerandis Lacedæmoniorum regibus operam sumsimus. Prope Troili statuam crepido quædam lapidea exstat, superque ea equorum quadrigæ et auriga; ipsius etiam Cyniscæ statua ab Apelle facta, cum aliquot in eam inscriptionibus. (7) Post Cyniscam sunt Lacedæmonii aliquot deinceps positi, qui equis vicere. Primus Anaxander de curuli certamine renunciatus est. Testatur inscriptio, Anaxandri avum ante hunc quinquertii coronam cepisse. Est hic quidem in modum deo vota nuncupantis ornatus. Succedit Polycles, qui Polychalci cognomen cepit, quadrigis et ipse victor, tæniam dextera tenet. Adsistunt pusiones duo: eorum alter trochum præfert, tæniam alter appetit. Idem vero Polycles, ut testatur inscriptio, etiam e Pythicis, Isthmicis et Nemeis equestri certamine victor rediit.
CAPUT II.
_ Statuæ Lacedæmoniorum equis alendis inclitorum — de statua Thrasybuli vatis et prisca ex animalium extis vaticinandi ratione — Iamidis vatibus — Timosthenis et Antipatri aliorumque statuis — Messenii e Peloponneso ejecti victoriarum in ludis Olympicis expertes sunt et reducti illarum participes evadunt. _
Pancratiastæ vero, quæ proxima est, statuam elaboravit Lysippus. Primus ille quidem vir quum reliquorum Acarnanum, tum eorum qui Stratum urbem incolunt palmam pancratii tulit: ** Xenarces ei nomen; Philandridæ filius fuit, Lacedæmonii certe post irruptionem Persarum in Græciam Græcis omnibus equos alendi studio præstitere. Quare, præter eos, quorum superius mentionem feci, hi alii sunt e Spartanis equis alendis nobilitati, quorum imagines post Acarnanis athletæ effigiem positæ, Xenarces, Lycinus, Arcesilaus, et Arcesilai filius Lichas. (2) Et Xenarces quidem insuper etiam Delphica, Argolica et Corinthiaca victoria claruit. Lycinus quum ad ludos in Olympiam pullos adduxisset et eorum unus deterior visus esset, in equorum jam adultorum certamine hos pullos commisit et per eos victoriam est adeptus. Dedicavit ille in Olympia statuas duas, quas Myron Atheniensis fecit. Arcesilao Lichæ patri Olympiæ victoriæ duæ obtigerunt: Lichas vero, quum Lacedæmoniis tunc ludorum aditu interdictum esset, Thebani populi nomine currum introduxit, victoremque aurigam sua ipse manu tænia redimivit: atque ob eam rem flagellarunt eum Hellanodicæ. (3) Hunc propter Licham Lacedæmonii Agidis regis ductu cum exercitu Eleos invaserunt pugnamque intra Altin cum eis commiserunt. Finito bello, hoc in loco statuam Lichas posuit. Indicant Eleorum literæ quibus victores Olympici recensentur, non Lichæ, sed Thebano populo eam palmam decretam. (4) Non longe a Licha statua posita est Thrasybulo Æneæ filio vati, ex Iamidarum familia, qui suam Mantinensibus contra Agidem Lacedæmoniorum regem, Eudamidæ filium, operam navavit; qua de re agam pluribus, quum ad Arcadum res venero. Per Thrasybuli dexterum humerum in effigie stellio repit: prope canis jacet bipartito dissectus, nudato jecinore. (5) Vetus est et antiquitus hominibus instituta ex hœdis, agnis, vitulis aruspicina. Suem primi omnium Cyprii addidere. Cane vero ad extorum significationes nullæ omnino gentes utuntur. Peculiarem itaque credi facile potest e caninis visceribus divinationem sibi Thrasybulum instituisse. Vates, qui Iamidæ nuncupantur, ab Iamo oriundi sunt, quem Apollinis satu ortum et a patre divinandi peritiam accepisse, carmine prodidit Pindarus. (6) Prope Thrasybuli effigiem Timosthenes Eleus positus est, qui pueros in stadio vicit. Milesius deinde Antipater, Clinopatri filius, qui pueros in pugilatu perculit. Hujus Antipatri patrem Dionysii Syracusani legati ad Olympium Jovem cum muneribus missi, pecunia delinitum adduxerant ut filium victorem Syracusanum renunciari vellet. At Antipater contemptis tyranni donis, Milesium se esse et ex Ionibus primum in Olympia statuam dedicasse; elogio testatus est. (7) Fecit eam statuam Polycletus: Timosthenis effigiem elaboravit Eutychides Sicyonius, Lysippi discipulus. Hic idem Eutychides Syris quoque Orontæ accolis Fortunæ signum fecit, quod magna cum religione apud eas gentes colitur. (8) Proxime ad Timosthenis statuam in Alti Timon positus est, et cum eo Æsepus filius tener adhuc, equo insidens, qua scilicet ætate equo injuge vicit. Timon quidem de curuli certamine victor renunciatus est. Ejus et filii effigiem fecit Dædalus Sicyonius, qui etiam, victis prœlio Laconibus, tropæum Eleis in Alti erectum elaboravit. (9) Posita etiam est Samio pugili statua cum inscriptione, quæ dicatam testatur a Mycone gymnicorum magistro; eademque Samiis in athleticis certaminibus et navalibus pugnis præ ceteris Ionibus laudem summam tribuit: de pugile autem ipso nominatim nulla mentio. (10) Positus ibidem est Messenius Damiscus, qui annos natus duodecim palmam ex Olympicis ludis tulit. Fuit autem ea mihi res haud minus quam alia quævis admirationi, quod eadem ferme fortuna Messeniis et patriam et Olympicorum ludorum gloriam eripuerit. Neque enim postquam e Peloponneso ejecti sunt, aut ex Naupacto, aut e Sicilia, præter Leontiscum et Symmachum freti accolas, quisquam e Messeniis victor declaratus est; quum tamen Siculi hos non Messenios, sed de priscis Zanclæis fuisse contendant. (11) Sed postquam in Peloponnesum rediere, pristina etiam eos comitata est fortuna Olympica: siquidem uno post Messenen restitutam anno ludos Eleis facientibus hic ipse Damiscus pueros stadio vicit; et quinquertii post hanc ei partim Nemeæ, partim vero Isthmicæ victoriæ obtigere.
CAPUT III.
_ Recensio signorum athletarum Olympiæ positorum continuata — de tempore expeditionis Eleorum et Thebanorum contra Sicyonios — statua Cratini ex Ægira, illius ætatis hominum pulcherrimi — statua Œbotæ, quem pugnæ ad Platæas non interesse potuisse ex temporum ratione patet — statua Diconis Cauloniatæ et de Cauloniæ urbis fatis — statua Lysandri Lacedæmonii. _
Damisco proxima est viri nescio cujus statua: nomen enim ejus non produnt. Dedicavit Ptolemæus Lagi filius; qui se Macedonem inscribendum curavit, quum Ægypti rex esset. Chæream Sicyonium pugilem puerum titulus docet adolescentulum palmam meruisse, Chæremone patre genitum: nominat item statuæ opificem Asterionem Æschyli filium. (2) Post Chæream Sophius Messenius puer et Eleus vir Stomius collocati sunt: in cursu ille pueros antevertit; Stomius vero quinquertii Olympicis ludis unam, tres Nemeis palmas tulit. Hoc amplius ei inscriptio tribuit, Eleorum equitatum duxisse et hoste fuso tropæa erexisse, hostium ducem ex provocatione occidisse. (3) Fuisse vero illum ex Sicyone et Sicyoniis imperasse Elei referunt: arma vero se cepisse contra Sicyonem adductos Thebanorum amicitia, et Bœotiorum tunc auxilia præsto sibi fuisse. Bellum igitur cum Sicyoniis ab Eleis et Thebanis gestum existimari potest post Lacedæmoniorum Leuctricam cladem. (4) Positus deinceps est Labax Euphronis filius, pugil e Lepreo Eleorum; Thrasidis præterea filius Aristodemus vir palæstrita ex ipsa Elide, cui duæ etiam Pythicæ obtigere victoriæ. Effigiem Aristodemi fecit Sicyonius Dædalus, discipulus Patroclis. (5) Hippum Eleum, pugilatu puerorum victorem, fecit Damocritus Sicyonius, qui ad quintum a se retro magistrum Atticum Critium refertur. Ptolichus enim Corcyræus ab ipso didicit Critio: is Amphionem docuit; Amphionis discipulus fuit Pison e Calaurea; a quo artem Damocritus didicit. (6) Positus etiam Cratinus ex Ægira Achaici conventus civitate, qui quum sui temporis omnium esset formosissimus, luctandi etiam arte longo intervallo omnibus præstitit. Is pueris in palæstra dejectis obtinuit ab Eleis, ut ludicræ exercitationis magister proximo sibi loco statueretur. Statuam ejus fecit Sicyonius Cantharus, Alexide genitus, artem ab Eutychida edoctus. (7) Eupolemi Elei imaginem Dædalus idem Sicyonius elaboravit: indicat inscriptio vicisse Eupolemum in stadio ludis Olympicis viros, et quinquertii e Pythicis coronas duas, unam e Nemeis reportasse. De Eupolemo proditus est sermo, quum curriculo Hellanodicæ tres præessent, ex iis duos palmam Eupolemo dedisse, tertium Leonti Ambraciotæ: Leontem eorum utrumque, quorum sententia inferior discesserat, apud Olympicum senatum acceptæ pecuniæ accusasse. (8) Œbotæ statuam Achæi ex Apollinis Delphici responso posuere Olympiade octogesima, cui Olympiade sexta palma de stadio est adjudicata. Qui ergo Œbotas potuit in Græcorum acie ad Platæas prœliari, quum Olympiade septuagesima quinta ad Platæas Persæ duce Mardonio fusi fuerint? Ea quidem quæ ferunt Græci necesse habui commemorare, credere vero omnia nulla me res cogit. At Œbotæ ejusdem casus alios non prætermittam, quo loco Achæorum res persequar. (9) Antiochi statuam Nicodamus fecit. Fuit Antiochus ex Lepreo oriundus. Is pancratio viros in Olympia semel, in Isthmicis et Nemeis quinquertio bis utroque certamine superavit. Neque enim Lepreatas quominus ad Isthmia accederent quicquam deterrebat, uti Eleos. Sic Hysmo Eleus, cui prope Antiochum erecta statua est, quum ad quinquertii certamen se applicuisset, Olympicis unam, Nemeis alteram palmam tulit; ab Isthmicis vero æque hic atque ceteri Elei exclusus est. (10) Huic quum puer adhuc esset fluxum in nervos descendisse ferunt, eumque hanc ob causam ad quinquertium adjecisse animum, ut scilicet isto laboribus pulso morbo sanitatem recuperaret. Atque erat ei hæc disciplina multas et illustres postea victorias paritura. Statua ejus Cleonis opus est, et priscos halteres tenet. (11) Secundum Hysmonem positus est palæstrita puer ex Heræa Arcadum civitate, Nicostratus Xenoclidæ filius. Pantias hanc statuam fecit, qui ab Aristocle Sicyonio per manus traditam artem septimo ejus discipulorum gradu accepit. (12) Dicon Callimbroti filius quinque e Pythico curriculo, tres ab Isthmico, quattuor e Nemeis; ex Olympicis unam de pueris, duas de viris palmas tulit. Atque ei quidem totidem statuæ quot victoriæ fuere erectæ sunt in Olympia. Et puer sane, Cauloniates, sicuti etiam erat, renunciatus est: at largitionibus postea corruptus Syracusanum se renunciari curavit. Est Caulonia in Italiam ab Achæis colonia deducta: dux ejus coloniæ fuit Typhon Ægiensis. (13) Bello autem a Pyrrho Æacidæ filio et Tarentinis contra Romanos suscepto multæ Italiæ civitates a Romanis aliæ, aliæ vero ab Epirotis ad vastitatem et solitudinem redactæ sunt. Inter eas Caulonia fuit a Campanis capta et deleta, quorum maxime auxiliis Romani nitebantur. (14) A ** Diconis statua non longe distat Xenophon Menephyli filius, ab Ægio Achivorum pancratiasta; et Ephesius Pyrilampes in longiore curriculo (δόλιχον vocant Græci) victor. Illi effigiem fecit Olympus; huic cognominis et statuarius Pyrilampes, non is Sicyone, sed Messenæ ad Ithomen natus. (15) Lysandrum Aristocriti filium Spartanum in Olympia posuerunt Samii, a quibus inscriptiones duæ positæ, quarum altera hæc est:
Supremi Jovis hæc decora in prædivite fano Publicitus Samii constituere viri.
Hæc qui dedicarint docet. Altera ipsum Lysandrum ornat inscriptio:
Quod tua Aristocritum et patriam virtute beasti, Lysander, meritis stant monumenta tuis.
(16) Ex quo quidem facile intelligas, Samios et Ionas reliquos de una fidelia (uti ipsorum verbum est) parietes duos dealbasse. Etenim quum Alcibiades Atheniensium classem instructam et ornatam circa Ioniam haberet, plerique Iones eum colebant, atque adeo Samii statuam ei æneam in Junonis erexerunt. Superatis vero navali prœlio ad Ægospotamos Atheniensibus iidem Samii Lysandro in Olympia statuam posuere. Quin et Ephesii in Dianæ templo Lysandri, Eteonici, Pharacis et alioram Spartanorum minime clari inter Græcos nominis, imagines dedicarunt. (17) Jam vero commutata rursum fortuna quum ad Cnidum et Dorium montem ab Atheniensibus Cononis ductu classe victi fuissent Lacedæmonii, eousque Ionum studia in diversa abierunt, ut Cononem ex ære, Timotheum etiam, Sami apud Junonem positos videas, itidemque Ephesi apud deam Ephesiam. Et profecto eadem quovis tempore fuit omnibus gentibus quæ Ionibus mens, ut hominum studia ad eos qui opibus ac viribus præstarent propensiora essent.
CAPUT IV.
_ Recensionis signorum athletarum Olympiæ positorum pars reliqua — statua Sostrati Sicyonii cognomine Acrochersitæ et Leontisci — Olympias CIV ab Eleis non notata, quia Pisæi et Arcades tunc ludos celebrarunt — puer tænia redimitus, unicum Olympiæ signum a Phidia confectum — Chilonis Patrensis signum — Aristotelis Stagiritæ — Archidami, regis Lacedæmoniorum — Ergotelis Cretensis. _
Proxima est Lysandri statuæ effigies Ephesii pugilis, qui de puerorum certamine victoriam est adeptus: nomen ei fuit Alhenæus. Adsistit etiam Sostratus Sicyonius, pancratiastes; cui cognomen fuit Acrochersites, quod adversariorum summas manus fam fortiter apprehendebat, ut non prius eos dimitteret quam elisis digitis dolore confectos intelligeret. (2) Duodecim ei partim Nemeorum, partim vero Isthmiorum palmæ datæ sunt; Pythicæ duæ, Olympicæ tres. Quartam vero supra centesimam Olympiadem, qua Sostratus primum vicit, non conscribunt in suis commentariis Elei: pro illis enim ejus Olympiadis ludos ordinarunt Pisæi et Arcades. (3) Prope Sostratum positus est palæstrita Siciliensis Leontiscus, e Messana quæ ad fretum est. Coronam is ab Amphictyonibus et bis ab Eleis accepit. Et in lucta quidem Leontiscus haud alio more quam Sostratus in pancratio adversarios perculisse fertur: neque enim colluctantes sternendi callidum fuisse, sed victoriam digitis collidendis extorsisse. (4) Statuam ei fecit Pythagoras Rheginus, fingendi peritia si quis alius sollers. Didicisse eum artem ferunt a Clearcho Rhegino, Euchiri discipulo: Euchirum autem esse Corinthium, et præceptoribus usum Syadra (?) et Charta Spartanis. (5) Puer tænia caput redimitus, Phidiæ causa et eximiæ ejus in fingendis statuis sollertiæ nobis non fuit prætermittendus, quod scilicet alioqui neminem novimus cujus effigiem expresserit Phidias. Satyrus Eleus Lysianacte patre genitus, ex Iamidarum gente, e Nemea quinque de pugilatu, duas e Pythicis ludis et ex Olympicis totidem palmas tulit. Ejus fecit statuam Atheniensis Silanion. At Polycles et ipse Attici nominis fictor, Stadiei Atheniensis discipulus, Amyntam fecit pancratiasten, puerum ex Epheso, Hellanici filium. (6) Chilon Achæus Patrensis Olympicis duabus de lucta virorum, Delphica una, quattuor Isthmicis, tribus Nemiacis nobilitatus est coronis. Sepulcrum ei publica impensa Achæi erexere. Et prœlians quidem mortem oppetiit. Testata res his versibus epigrammatis Olympi:
Me luctatorem bis Olympia Pythiaque ornant, ter Nemea, atque Isthmus me quater undisonus Chilonem. Pater est Chilo Patrensis. Achivi virtutis memores cæsum acie tumulant.
(7) Hæc quidem inscriptio est. Quodsi quo bello ceciderit ex ætate Lysippi, qui statuam ejus fecit, conjectandum est, vel ad Chæroneam in acie stetit cum Achæis omnibus, vel pro virilis animi ardore solus e cunctis Achæis prœlio ei interfuit quod ad Lamiam in Thessalia cum Antipatri et Macedonum exercitu commissum est. (8) Post Chilonem duæ deinceps statuæ erectæ: Molpioni una, quem ab Eleis coronam cepisse testatur inscriptio. Alterius nullus est titulus; sed eam Aristotelis esse memorant Stagiritæ e Thracia, sive discipulus ei sive miles quispiam gratia apud Antipatrum florenti et ante apud Alexandrum honorem hunc habuerit. (9) Sodamas ex Asso in Troade ad Idam montem sita Æolensium ex eo tractu primus in Olympico stadio vicit pueros. Prope Sodaman Archidamo Lacedæmoniûm regi, Agesilai filio, statua posita est. Ante hunc Archidamum nulli cuiquam regum extra fines statuam a Lacedæmoniis erectam comperi. Archidamo vero et ob alia merita et mortis causa, ut mea fert sententia, statuam in Olympia dedicandam censuerunt, quod et inter Barbaros occubuit et unus ex omnibus Spartanorum regibus sepulturæ honore caruit: (10) quod ipsum plenius a me in commentario de rebus Laconicis expositum est. Euanthi Cyziceno pugili palma una evenit Olympica in virorum certamine; in puerorum Nemiaca et Isthmica. Juxta Euanthem vir est equorum studiosus currusque et puella currum conscendens. Lampus viro nomen: patria ei Macedoniæ civitatum recentissima, cui a Philippo Amyntæ filio nomen. (11) Cynisco e Mantinea puero pugili statuam Polycletus fecit. Ergoteles autem Philanoris filius, qui duas longioris curriculi in Olympia, totidem in Pythicis, Isthmicis et Nemeis palmas est adeptus, non Himeræus fuisse primitus, quod inscriptio indicat; sed Cretensis e Gnosso fertur: unde per seditionem pulsus, ab Himeræis, ad quos profugerat, est in civitatem receptus, et aliis item honoribus affectus: quare merito sese ut Himeræum in ludis renunciandum curaturus erat.
CAPUT V.
_ Signum Pulydamantis, qui statura corporis omnes superavit, heroibus exceptis — de Scotussæ, Pulydamantis patriæ, fatis — Pulydamantis alia, præter victoriam Olympicam, fortiter facta narrantur — de Pulydamantis interitu. _
Jam vero qui e celsa pila eminet, quem Lysippus fecit, is omnium hominum, heroibus et si qua fuit alia hominum ante heroas natio exceptis, omnium certe ætatis nostræ hominum statura corporis maximus fuit, Pulydamas Niciæ filius, (2) cujus patria Scotussa hodieque deserta est. Alesander enim Pheræorum tyrannus, dum induciarum fœdera durabant, de improviso urbem cepit; ac de Scotussæis eos qui in theatrum confluxerant (forte enim eis tunc indicta erat concio) peltatorum et sagittariorum manu undique circumseptos ad unum omnes jaculis confodit; puberes etiam quotquot essent trucidandos curavit; feminas et pueros sub corona vendidit; de pretio mercenario militi stipendium dedit. (3) Oppressit exitium hoc Scotussæos Phrasiclide archontis magistratum Athenis gerente, alterius et centesimæ Olympiadis, qua secundum palmam Damon Thurius tulit, anno secundo. Neque diu steterunt quæ perniciem illam effugerant Scotussæorum reliquiæ, sed quum sua Græcos universos fortuna altera jam clade fractos Macedonum armis perculisset, Scotussæi quoque ad extremam imbecillitatem redacti, urbem suam deseruerunt. (4) Fuerunt et alii quidem maxime illustres de pancratio victoriis; verum ad Pulydamantis titulos peculiaris quædam accessit fortitudinis gloria. Montana Thraciæ regio, qui intra Nestum est, qui fluvius Abderitarum fines perlabitur, et alias belluas, et leones alit. Tam vero multi illic gignuntur, ut in Xerxis camelos, qui commeatus convectabant, impetu facto magnam eorum stragem olim fecerint. (5) Errant hi non raro usque per subjacentem Olympo monti agrum: ejus enim montis latus alterum in Macedoniam, in Thessaliam alterum et ad Peneum amnem conversum est. In hoc ipso monte Pulydamas prorsus inermis ingentem et præferocem leonem confecit, quum in hoc se periculum Herculis incensus æmulatione demisisset. Illum enim ad Nemeam leonem stravisse fama vulgavit. (6) Alterum præterea memoriæ proditum est fortitudinis ejus viri miraculum: apprehensum e grege medio maximum et ferocissimum taurum posteriorum pedum alterius ungulis, subsultantem et contranitentem tam obnixe detinuit, ut vix et relictis quidem ungulis effugere potuerit. Aiunt eundem Pulydamantem incitante equos auriga, altera tantum manu retactos a tergo currus sistere solitum. (7) Hac fama impulsus Darius, Artaxerxis ex pellice filius, is qui multitudinis Persarum studiis adjutus Sogdium legitimum Artaxerxis filium regno expulit et loco ejus imperium obtinuit, magnis per legatos donis et promissis invitatum Pulydamantem, de cujus factis inaudiverat, Susa ad se evocavit. Quo quum venisse unus ex provocatione tres de cohorte regia, qui Immortales vocabantur, catervatim se solum oppugnantes occidit. Quæ commemoravi facinora partim in statuæ basi spectantur Olympiæ, partim vero inscriptione testante cognoscuntur. (8) At enim Pulydamanti quoque virium suarum fiducia, quam exitio multis esse solere Homerus carminibus vaticinatus est, perniciem erat allatura. Nam quum per ætatem speluncam intrasset cum aliquot sodalibus accubiturus, fors iniqua ita tulit, ut superior speluncæ pars late fatisceret, manifesto statim collapsuræ neque duraturæ diutius. Ibi Pulydamas, ceteris imminentis periculi metu delapsis, quasi unus tantam labem sustinere posset, manere decrevit et sublatis manibus montem fulcire conatus ruinæ mole oppressus est.
CAPUT VI.
_ Pergit recensio signorum athletarum Olympiæ positorum — de Euthymo pugili — Herois dæmonis cultu Temesæ instituto, eoque ab Euthymo superato — pictura huc pertinente. _
Prope Pulydamantem statuæ erectæ athletis tribus, Arcadibus duobus et Attico uni. Ex iis Mantinensem Protolaum, Dialcis filium, qui pueros in pugilatu vicit, Rheginus Pythagoras fecit: Narycidam, Damareti filium, palæstritam e Phigalia, Sicyonius Dædalus, Callian denique Atheniensem pancratiasten Micon pictor, et ipse Atheniensis. At Mænalium pancratiasten Androsthenem Lochæi filium, qui duas tulit viriles palmas, Mænalius item Nicodamus fecit. (2) Post hos Eucles statuæ honorem habet, Callianactis filius Rhodius, e domo Diagoridarum, quippe qui e Diagoræ filia genitus est. Olympicam hic coronam cepit de virorum pugilatu: Naucydes opifex fuit. Palæstritam vero puerum Thebanum Agenorem Polycletus Argivus elaboravit, non is qui Junonis signum fecit, sed omnino alius, qui Naucydæ discipulus fuit. Huic Agenori Phocensium commune statuam posuit, quod Theopompus Agenoris pater Phocicæ gentis publicus apud Thebanos esset hospes. (3) Nicodamus e Mænalo fictor, cujus jam mentionem feci, Damoxenidam pugilem Mænalium finxit. Est ibidem Lastratidæ Elei pueri imago, qui de lucta coronam cepit: de pueris et impuberibus alteram in Nemeis ludis victoriam idem reportavit. Paraballonti, Lastratidæ hujus patri, de curriculo iterato palma decreta est. Reliquit idem etiam posteris honoris studium, victorum Olympicorum nominibus in Olympico gymnasio perscriptis. Hactenus de his. (4) Non præterierim autem quæ de Euthymi pugilis victoriis deque reliqua ejus gloria memoriæ prodita sunt. Patria ei fuit Locri in Italia ad Zephyrium promontorium, pater Astycles: etsi cives eum sui non hujus, sed Cæcinæ amnis satu genitum memorant. Fluvius hic Locrensem agrum a Rhegino dividens cicadarum miraculo est memorabilis. Nam quæ in Locride sunt citra Cæcinam, æque atque aliæ omnes argutæ sunt: at in Rheginorum finibus trans Cæcinam nulla est omnino cicada vocalis. Hujus itaque amnis Euthymus filius fuisse dicitur. (5) Is quum ex Olympia de pugilatu palmam tulisset quarta et septuagesima Olympiade, haudquaquam pari eventu ea quæ insecuta est Olympiade certaturus erat. Theagenes enim Thasius unis ludis pugilatus et pancratii palmam appetens Euthymum quidem pugilatu vicit; oleaginam vero de pancratio accipere non potuit ut qui pugna adversus Euthymum jam ante confectus esset. (6) Eam ob rem Theagenes Hellanodicarum sententia talentum unum Jovi, sacram multam; alterum item talentum Euthymo noxæ illatæ nomine dependere jussus est, qui hoc pugilatus certamen adversus Euthymum suscepisse videretur non alia de causa quam ut contumelia eum afficeret. Itaque damnatus est ad pecunias privatim ipsi Euthymo exsolvendas. Et in Olympiade quidem sexta supra septuagesimam Jovi Theagenes quod erat imperatum argenti exsolvit; Euthymum vero ut remuneraretur, ad pugilatus certamen non descendit. Illa itaque et altera deinceps Olympiade Euthymo pugilatus corona decreta. Statua ejus Pythagoræ opus fuit, cum primis, quæ spectetur, dignissima. (7) In Italiam is quum transmisisset, pugnam cum Heroe commisit: de quo, quæ sunt memoriæ prodita, sic propemodum se habent. Ulixem aiunt errantem everso jam Ilio tempestatibus huc illuc et ad alias Italiæ ac Siciliæ urbes et Temesam etiam appulsum: ibi de navalibus sociis ejus unum virgine per vinum violata ab oppidanis contumeliam vindicantibus lapidibus obrutum: Ulixem quidem nulla cædem ulciscendi inita ratione inde profectum: (8) perempti vero socii manes finem nullum sæviendi in cujuslibet ætatis homines fecisse Temesæ, priusquam cogitantes Italiam relinquere Temesenses, Pythici Apollinis responso Temesæ manere et Heroem placare jussi sunt, et consecrato ei solo templum excitare: devovere ei præterea quotannis virginem unam, quæ ipsis formosissima visa esset. (9) Quod quum illi ex oraculo facere pergerent, nihil omnino gravius ab eo dæmone passi sunt. Forte vero quum venisset Euthymus Temesam eo ipso tempore quo solenne numini sacrum fiebat, re tota cognita se intromitti illum aiunt in templum postulasse. Ibi virginem conspicatum primo misericordia commotum, deinde etiam amore incensum; ac puellam quidem, si ab eo servata esset, se in ejus manum conventuram fidem dedisse. Armis igitur captis Euthymus congressum dæmonis exspectavit: (10) atque eum vicit. Jam Heros finibus ejectus, ex hominum conspectu cessit in mare se demergens, Euthymo autem, civitate universa a dæmonis calamitate liberata, maxime illustres celebratæ sunt nuptiæ. De eodem vero Euthymo et illud accepimus: longissimam eum ætatem vivendo implesse, et mortem effugisse quidem, sed alio quodam modo hominem esse desiisse. Habitari hac etiamnum ætate Temesam ex nautici negotiatoris oratione cognovi. (11) Hæc ego auditu percepi: sed memini etiam me in hanc incidere picturam, quæ ex vetusto exemplari accurata imitatione fuerat descripta: adolescentulus Sybaris, Calabrus fluvius, Lyca fons, sacellum insuper et Temesa urbs fuere; in iis dæmon quem ejecit Euthymus: colore fuit is vehementer atro, omnique cetera specie maxime formidabilis; amictus lupi pellis erat: Lycan nomine literæ in ea pictura prodebant. Sed hæc hactenus.
CAPUT VII.
_ Statua Diagoræ et Diagoridarum — de Dorieo ejusque morte — porro recensentur athletarum signa Olympiæ posita. _
Post Euthymi statuam suæ sunt positæ Pytharcho Mantinensi stadii decursori, et Charmidi Eleo pugili, pueriles utrisque palmas adeptis. Hos ubi spectaveris, in conspectu erunt Rhodii athletæ, Diagoras et ejus omnis proles perpetua serie et habitu quem dicam collocati. Primus eorum est Acusilaus de virili pugilatu accepta corona. Succedit Dorieus natu minimus, cui de pancratio Olympiadibus continuis tribus victoria adjudicata est. Sed ante Dorieum Damagetus quoque pancratii competitores vicerat. (2) Atque hi quidem fratres fuere, Diagoræ filii. Postremus est ipse Diagoras: virilem is pugilum palmam meruit. Ejus Diagoræ statuam elaboravit Callicles Megarensis, Theocosmi filius ejus, qui Megaris signum Jovis fecit. Diagoræ etiam e filiabus nepotes Olympicas coronas de pugilatu meruere; virilem Eucles, e Callianacte et Callipatira Diagoræ filia genitus: puerilem Pisirrhodus, quem mater ipsa in gymnici magistri modum ornata, ad ludos Olympicos deduxit. (3) Positus hic idem Pisirrhodus in Alti proxime ad avi materni statuam. Diagoram ipsum tradunt Acusilaum et Damagetum filios in Olympiam deduxisse; quem victores jam declarati juvenes per mediam multitudinem, quæ ad solennes istos ludos maxima frequentia convenerat, humeris exportarunt, conjicientibus in eum flores Græcis et liberûm causa beatum prædicantibus. Duxit maternum genus Diogoras a Messene, atque adeo ab ipsius Aristomenis filia. (4) Ejus filius Dorieus præter Olympicas palmas, octo victoriis Isthmicas, una pauciores e Nemeis abstulit. Pythicam etiam intacto pulvere coronam cepisse dicitur. Hic et Pisirrhodus præconis voce renunciati sunt Thurii, quod illi, Rhodo a factione pulsi, Thurios in Italiam commigraverant. Verum Dorieus aliquo post tempore Rhodum postliminio reversus unus omnium apertissime Lacedæmoniorum studia est professus: quocirca et propriis triremibus navali bello cum Atheniensibus pugnavit; et quum per Atticas triremes victus et captivus Athenas pertractus esset, (5) Athenienses, qui ante vehemente ira impulsi extrema omnia illi fuerant comminati, simulatque in concionem captivi habitu productum conspexerunt tantum virum cujusque nomen tam insigni gloria esset auctum, conversa ad mansuetudinem sententia, incolumem et impunitum dimiserunt, quum tamen multas haberent justi in eum odii causas. (6) Quæ ad Doriei hujus vitæ exitum pertinent, perscripta sunt ab Androtione in rerum Atticarum commentariis. Quum ad Caunum, inquit, esset regia classis ejusque classis dux Conon populo Rhodiorum persuasisset, ut desertis Lacedæmoniis in regis et Atheniensium societatem transiret, Dorieum peregrinantem circa Peloponnesi regiones comprehensum, ad Spartam in vinculis deductum ibique a Lacedæmoniis majestatis damnatum noxam capitali supplicio luisse. (7) Quodsi vera omnino exposuit Androtion, videtur mihi voluisse ejusdem temeritatis Lacedæmonios arguere, cujus crimine se obligarunt Athenienses, quum Thrasyllum et collegas, qui ad Arginusas classe pugnaverant, inconsiderate capitis damnarunt. Ac Diagoras quidem et ejus posteritas ad hoc gloriæ fastigium pervenerunt. (8) Tulit etiam Alcænetus Lepreates, Theanti filius, cum suis liberis Olympicas palmas: ipse quidem virilem e cæstuum certamine, quum ante etiam puerilem cepisset: Hellanicus et Theantus ejus filii victores de puerili pugilatu renunciati sunt; ille nona et octogesima Olympiade, Theantus proxima posteriore: et horum spectantur omnium in Olympia statuæ. (9) Succedunt Alcæneti filiis Gnatho Dipæensis ex Mænaliorum finibus, et Lycinus Eleus: horum etiam uterque victor puerili pugilatu ex Olympia discessit. Gnathonem quidem valde puerum palma potitum inscriptio testatur. Hunc effinxit Megarensis Callicles. (10) Adsistit Stymphalius Dromeus (i. e. Cursor) congruenti sane cum exercitatione nomine. De longiore enim curriculo Olympicas duas, totidem Pythicas, Isthmicas tres, quinque Nemiacas meruit. Primum carnibus vesci in animum induxisse ferunt, quum athletæ ante ipsum caseo e fiscellis alerentur. Hunc Pythagoras, loco ei proximum Pythoclem quinquertionem Eleum, Polycletus expressit.
CAPUT VIII.
_ Athletarum signa Olympiæ posita porro enumerantur — de Damarchi mutatione in lupum narratio — de Timanthe ejusque vitæ exitu — Timasithei rebus gestis et morte. _
Socratis vero Pellenensis, a quo pueri cursu superati, et Amertæ Elei, qui pueros item in Olympica palæstra prostravit, idemque Pythicis ludis viros certamen ingressos, deinceps positas imagines videas. Superiorem qui fecerit, non traditur: Amertæ effigiem fecit Phradmon Argivus. Euanoridas Eleus puerilis luctæ victoriam Olympiæ ac Nemeæ adeptus. Idem quum Hellanodica factus est, ipse etiam eorum, qui ludis Olympicis vicerant, nomina conscripsit. (2) De pugile vero Parrhasio ex Arcadia, cui nomen Damarcho, quæ memoriæ prodita sunt, præter Olympicam victoriam, fabulatorum hominum figmenta esse arbitror, quod scilicet in Jovis Lycæi sacris in lupum conversus decimo rursus anno pristinam recepisset hominis figuram: quod certe commentum ex Arcadum ipsorum sermone neutiquam ortum videri potest. Ejus enim rei nulla est in statuæ Olympicæ inscriptione mentio. Ea sic se habet:
Dinytta genitus Damarchus, dedicat hancce effigiem, Arcadico Parrhasius genere.
Hactenus versus illi loquuntur. (3) At Eubotas Cyrenæus, quum ei Libycum oraculum victoriam e curriculo prædixisset, statuam ante ipse faciundam sibi curavit, eamque quo die palmam est adeptus eodem etiam dedicavit. Vicisse eundem curuli quoque certamine ea ipsa Olympiade memorant: quam tamen, quod ludis Arcades præfuerint, Elei pro adulterina habent. (4) Cleonæo Timanthi, qui virilem coronam pancratii accepit, Myron Atheniensis; Baucidi vero Trœzenio, qui luctatores vicit, Naucydes statuam fecere. Huic Timanthi vitæ exitum in hunc modum contigisse tradunt: abjunxerat se ætatis causa ab athletarum certaminibus; attamen quo vires pristinas exercitationibus tueretur, magnum quotidie arcum intendebat. Verum quum peregre profectus exercitationem illam intendendi arcus intermisisset, eam reversus domum voluit repetere. Sed enim quum non amplius valeret, rogo exstructo vivum se in ignem conjecit. Hoc vero et similia qui fecerit aut in posterum sit facturus, mea profecto sententia, insaniæ potius affinis videri possit, quam laudem fortitudinis assequatur. (5) Post Baucidis imagines sunt athletarum ex Arcadia: Euthymenes primum e Mænalo, palma accepta de virili palæstra, quum prius etiam de puerili unam cepisset: ex Pellana deinde Azan Philippus de pugilatu inter pueros victor: tum Critodamus e Clitore, et ipse e cæstuum puerili ludicro victor renunciatus. Horum imagines fecerunt, Euthymenis pueri Alypus, Damocriti Cleon, Philippi Azanis Myron. De Promacho Pelleneo Dryonis filio pancratiaste tunc erit agendi locus, quum ad Achæorum res gestas deducta fuerit oratio. (6) Non longe a Promacho, Timasitheo Delpho statua posita est, Ageladæ Argivi opus. Duas hic Olympicas de pancratio, tres Pythicas palmas abstulit. Ejusdem fuit et belli gloria insignis, ob audaciam nec minorem felicitatem: extremi tamen prœlii fatalis ei fuit conatus. (7) Quum enim Isagoras Atheniensis ipsam Athenarum arcem dominandi cupiditate incitatus occupasset, particeps fuit ejus facinoris Timasitheus. Quare iis oppressis, qui se in arcem concluserant, capitis damnatus Atheniensibus injuriæ pœnas dedit.
CAPUT IX.
_ Theogneti aliorumque signa — de Gelone ejusque curru Olympiæ posito — Cleomede et iis quæ ei acciderunt. _
Theognetus vero Ægineta e lucta puerorum palmam est adeptus: ejus fecit statuam Ptolichus Ægineta. Magister quidem Ptolicho fuit pater Synnoon; illi Aristocles Sicyonius, Canachi frater, neque multo eo inferior gloria. Cujus autem rei causa sativæ pinus et punicæ mali fructum Theognetus præferat, equidem non valui conjicere: ipsi fortasse Æginetæ hac de re habent patriis aliquid historiis proditum. (2) At secundum ejus hominis statuam quem Elei idcirco non fuisse in victorum numerum relatum tradunt: quod de bigis equarum calpe dictis victor fuerit renunciatus, post illius effigiem luctatori Mænalio Xenocli statuam posuere. Pueros hic in lucta perculit. Adstat Alcetus Alcinoi filius Arcas, et ipse e Clitore, qui pueros in pugilatu superavit. Et hujus quidem statuam Cleon fecit, Xenoclis Polycletus. (3) Proximus loco est Aristeus Argivus: e longiore is curriculo palmam tulit: pater vero ejus Chimon in lucta vicit. Modico eorum statuæ distant intervallo: illam fecit Pantias Chius, qui artem a patre Sostrato didicit: Chimonis duæ, de nobilissimis (meo judicio) sunt Naucydæ operibus, quum scilicet ea quæ in Olympia est, tum quæ Argis Romam in Pacis templum est deportata. A Chimone in lucta stratum Taurosthenem Æginetam memorant: ipsum Taurosthenem insequenti Olympiade omnes dejecisse, qui in luctæ certamen descenderant. Eodem quo coronatus est die spectrum Taurostheni persimile Æginæ victoriam ejus nunciasse dicitur. (4) Jam Phillen Eleum, qui pueros in lucta vicit, Cratinus Spartanus finxit. Quod vero ad Gelonis currum attinet, mea opinio paululum dissidet ab iis quæ alii ante me de eo prodidere. Aiunt enim currum illum Gelonis Siciliæ tyranni donum fuisse. Testatur quidem inscriptio, Gelonem Dinomenis filium Geloum dedicasse. Et vicit hic Gelon, de quo nunc sermo est, Olympiade tertia supra septuagesimam. (5) Verum Gelon tyrannus Syracusis rerum potitus est Olympiadis septuagesimæ secundæ anno secundo; quo anno archon fuit apud Athenienses Hybrilides; e stadio autem victor ea Olympiade discessit Tisicrates Crotoniata. Manifestum ergo est, Gelonem se Syracusanum renunciandum, non Geloum fuisse curaturum. Credi igitur facile potest, privatum hominem hunc Gelonem fuisse, cujus pater tyranni patri, ipse tyranno cognominis fuerit. Glaucias quidem Ægineta et currum et statuam Gelonis fecit. (6) Superiore Olympiade Cleomedem Astypalæensem memoriæ proditum in pugilatu Iccum Epidaurium interemisse: eo crimine erepta palma damnatum ab Hellanodicis, animi ægritudine mentis impotem factum: inde Astypalæam reversum quum in ludum literarium introisset, in quo pueri erant ferme sexaginta, columnam, qua tectum fulciebatur, convellisse. (7) Quare oppressis ruina pueris, quum cives ipsum eum lapidibus insectarentur confugisse in Minervæ; moxque se in arcam, quæ in templo erat, conclusisse. Ejus arcæ operculum Astypalæenses quum diu conati tollere non potuissent, postremo arcam effregisse: aperta, Cleomedem neque vivam neque mortuum visunt. Missis igitur Delphos de rei miraculo consultoribus, (8) his versibus responsum a Pythia redditum:
Ultimus heroum Cleomedes Astypalensis, quem jam immortalem superûm dignamini honore.
Et Cleomedi ab eo tempore Astypalæenses tanquam heroi honores habent. (9) Prope Gelonis currum Philonis erecta statua est, Æginetæ Glauciæ opus. In hunc Philonem elegos fecit egregie scitos Simonides Leoprepis filius:
Glaucus mi genitor, patria est Corcyra, Philoni nomen, vinco pugil jam bis Olympiadas.
Stat ibidem Mantinensis Agametor pueris pugilatu victis.
CAPUT X.
_ Glauci Carystii statua et de eo narratio — porro athletarum signa recensentur. _
Præter eos quos jam percensuimus videas et Glaucum Carystium, quem ex Anthedone Bœotiorum genus deducere a Glauco marino deo memorant. Pater huic fuit Carystius Demylus. In agro vero colendo a puero versatum tradunt: quumque forte refixum vomerem, manu pro malleo usus, restituisset in pristinum aratri locum, (2) Demylus quum id facientem animadvertisset, puerum in Olympicum pugilatum deduxit. Ubi quum Glaucus ab adversariis male mulcaretur, quippe qui prorsus erat artis ejus imperitus, quumque congressus eum eo, cui extrema obtigerat sors certaminis, vulneribus jam prope confectus succumbere crederetur, inclamasse dicitur pater, «Illam fili ab aratro» (i. e. manum in aratro spectatam ei impinge): ea itaque voce puerum excitatum acriore plaga adversario perculso mox victorem judicatum. (3) Coronas idem cepisse dicitur Pythiorum duas, octonas Nemeorum et Isthmiorum. Glauco filius statuam posuit: opifex fuit Glaucias Ægineta. Umbratilis pugnæ habitum præ se fert, quod omnium suæ ætatis manus ad certam gesticulationis legem movendi dexterrimus erat Glaucus. Quum decessisset, a Carystiis in ea insula sepultum tradunt, quæ ætate etiam nostra Glauci dicitur. (4) Damareto Heræensi, Damareti filio et nepoti, binæ Olympiorum victoriæ obtigerunt: ipsi quidem Damareto quinta supra sexagesimam Olympiade, qua primum inductus est armaturæ gravis cursus: et ea item quæ consecuta est. Statua ejus clypeum more nostri temporis militum præ se tenet: galea caput, crura ocreis armata sunt. Eum in cursu ludicri morem posteris deinde temporibus Elei et reliqui item Græci sustulerunt. Theopompus deinde Damareti filius, et hujus item filius patri cognominis de quinquertio palmas adepti sunt. Minori Theopompo de lucta etiam victoria obtigit. (5) Luctatoris hujus a quo facta fuerit statua nescimus: patris vero et avi statuas Eutelidæ et Chrysothemidis Argivorum opera esse testatur inscriptio. A quibus vero illi didicerint non docet. Inscriptionis ejus versus hi sunt:
Argivi Eutelidas et Chrysothemis fabricarunt, majores artem quos docuere sui.
Iccus Nicolaidæ filius, Tarentinus, Olympicam coronam de quinquertio cepit; ac deinde insequentibus temporibus athletarum fuit magister ætatis suæ præstantissimus. (6) Post Iccum Pantarces Eleus victis in lucta pueris erectus est. Fuit hic Phidiæ in deliciis. Proximo loco Cleosthenis viri Epidamnii currus, Ageladæ opus. A tergo positus est Jovis quem Græci ex manubiis Platæensis pugnæ dedicarunt. Vicit Cleosthenes Olympiade sexagesima sexta. Neque vero suam unius, sed equorum etiam et aurigæ simulacra posuit. (7) Inscripta sunt etiam equorum nomina, Phœnix et Corax: et qui eodem sunt juncti jugo ad dexteram Cnacias, ad lævam Samus. Elegi ad currum adscripti sunt hi:
Cleosthenes posuit me Pontius ex Epidamno, victor equis, palma clarus Olympiaca.
(8) Et omnium quidem Græcorum, qui equorum alendi studio clari fuere, primus hic Cleosthenes statuam Olympiæ posuit. Sunt certe et Miltiadis Atheniensis et Spartani Euagoræ similia dona: verum hujus currus modo est, nec insistit in curru Euagoras. Jam quæ ac qualia Olympiæ dona Miltiades curaverit statuenda, alio instituti operis loco exponetur. Agrum Epidamnii nostra ætate tenent, quem jam ante ab initio: oppidum non idem, quod priscis temporibus, sed quod a vetere urbe non longe abest et a conditore Dyrrhachium appellatur. (9) Sequuntur Lycinus Heræensis, Epicradius Mantinensis, Tellon Oresthasius, et Eleus Agiadas, qui victores de puerilibus ludicris coronas cepere, Lycinus quidem e cursu, reliqui quos dixi de pugilatu. Epicradium fecit Ptolichus Ægineta, Agiadan Serambus et ipse Ægineta, Lycini statua Cleonis est opus. Tellonem quis fecerit non est memoriæ proditum.
CAPUT XI.
_ Signa regum Macedoniæ, Philippi, Alexandri, etc. — de Theagene varia narrantur — Theagenis signa in multis Græciæ locis posita et culta. _
Proxime sunt ab Eleis Philippo Amyntæ, et Alexandro ejus filio, statuæ dedicatæ, cumque his Seleuco et Antigono. Equestres reliquorum, Antigoni pedestris est. (2) Ab his regibus non longe abest Timosthenis filius Theagenes Thasius; etsi Thasii Timosthenis filium Theagenem negant fuisse: nam quum sacrificulus Herculis, qui Thasi colitur, Timosthenes esset, cum matre Theagenis spectrum Herculis Timostheni simile congressum aiunt: puerum inde natum: hunc quum annum jam ferme nonum ageret, dum e ludo domum rediret, dei (incertum cujus) æneum signum, quod in foro fuerat erectum, conspicatum et ejus simulacri pulchritudine allectum, e sede sua avulsum et alteri humero impositum domum suam deportasse. (3) Incitata vero ob id factum in eum multitudine virum quendam summa inter cives existimatione, magno jam natu, sententia sua puerum minime occidendum censuisse: imperasse tantum ut signum domo in forum reportaret. Id quum ille fecisset, ejus robur longe lateque per totam Græciam hominum sermone celebrari cœptum. (4) Et facinora quidem Theagenis hujus maxime illustria, quæ ad Olympicos ludos pertinuere, ante exposuimus: quo loco etiam commemoravimus, Euthymum pugilem ut perculerit et quæ multa ei ab Eleis fuerit imposita. Ac tunc quidem palmam de pancratio primus omnium quos novimus sine pulvere tulisse dicitur Dromeus, patria Mantinensis: ea deinde, quæ consecuta est, Olympiade eodem pancratii certamine Theagenes ipse vicit. (5) Adeptus idem est de pugilatu Pythicas coronas tres; Nemiacas novem, Isthmicas decem, de mixtis pugilatus et pancratii certaminibus. Phthiæ vero in Thessalis, omisso pugilatus aut pancratii studio, ut in cursu etiam ad nominis celebritatem apud Græcos perveniret, operam dedit. Quare et in longiore curriculo palmæ competitores vicit: et cum Achille fuit ei (mea sententia) æmulatio, quod in patria heroum omnium pernicissimi victorem se cursus declarari concupierit. Fuerunt numero coronæ ejus cunctæ mille et quadringentæ. (6) Quum e vita jam decessisset Theagenes, ex ejus inimicorum numero quidam ad ejus statuam nocte qualibet accedens eam flagris cædebat, non aliter quam si in eo ære ipsum viventem ulcisceretur. Quum autem eum statua subito casu oppressisset, mortui hominis filii statuam de cæde postularunt: estque ea, de Thasiorum sententia, in mare abjecta, Draconis scilicet lege qui anima etiam carentia urbe agroque exterminanda, quum Atheniensibus leges de cæde scriberet, sanxit, si quid forte eorum corruens hominem peremisset. (7) At enim quum per aliquot deinceps annos frugem fere nullam terra Thasiis redderet, qui sciscitatum Delphos missi fuerant, hoc a deo responsum tulere: exules revocandos. Neque tamen exulibus revocatis finem sterilitatis reperere. Quare quum Delphos redissent questi, se quidem dicto audientes fuisse, non esse vero deorum iram ulla ex parte placatam, (8) respondit rursus Pythia:
Theagenis magni at nullam rationem habuistis.
Ibi quum ea cogitatio sollicitos haberet quanam arte statuam Theagenis recuperarent, piscatores aiunt in altum provectos piscatum, rete comprehensam effigiem Theagenis in litus exposuisse. Ea quum in suum locum reposita fuisset, a Thasiis divinis celebratur honoribus. (9) Multis vero etiam aliis in locis, tum Græcorum, tum barbarorum, Theageni posita simulacra comperi, et divinos ei honores ab indigenis haberi, existimantibus ægris et quopiam affectis morbo salutare ejus numen esse. Statua Theageni in Alti posita Æginetæ Glauciæ opus est.
CAPUT XII.
_ Dinomenis, Hieronis filii, donaria Olympiæ — de Hierone, Hieroclis filio, et Dinomene — Arei, Lacedæmoniorum regis, et Arati aliorumque donariis et signis. _
Proxime est æreus currus in quem vir ascendit. Currui adstant utrinque singuli equi desultorii, quibus pueri insident. Sunt autem monumenta de Olympicis victoriis Hieronis Dinomenis filii, qui fratri Geloni in Syracusanorum tyrannide successit. At dona ista non sunt ab Hierone missa, sed votum deo persolvit Dinomenes Hieronis filius. Currus Onatæ Æginetæ, Calamidis qui utrinque stant equi et insidentes illis pueri opera sunt. (2) Prope ad Hieronis currum vir est eodem quo Dinomenis filius nomine, et ipse Syracusarum tyrannus, Hieron Hieroclis filius. Is post Agathoclis, qui prius tyrannidem occuparat, mortem, novus est Syracusanis tyrannus exortus, dominatu potitus centesimæ vicesimæ sextæ Olympiadis anno secundo: ea vero Olympiade victor e stadio discessit Idæus patria Cyrenæus. (3) Fuit huic Hieroni cum Pyrrho Æacidæ (immo Alexandri) filio hospitium prius, deinde et affinitas, quod Pyrrhi filia Nereis nupserat Geloni ejus filio. Et idem sane Hieron, quum bellum Punicum ab Romanis de Sicilia gereretur et ejus insulæ pars major in Carthaginiensium officio esset, primum ad illorum se studia adjunxit: mox quum Romanorum copias majores et firmiorem esse amicitiam intelligeret, ad eos descivit. (4) Hunc (immo Hieronynum) Dinomenes, Syracusanus et tyrannidi infensissimus, de medio sustulit. Neque multo post idem Hippocratem Epicydæ fratrem, qui quum paulo ante ab Herbesso Syracusas venisset, multitudinem seditiosis fuerat vocibus sollicitare aggressus, stricto telo est adortus: verum quum præsenti se ille animo tueretur, Dinomenes satellitum impetu oppressus occubuit. Hieronis statuas equestrem unam, alteram vero pedestrem, Olympiæ dedicarunt Hieronis ipsius filii: opera fuere Miconis Syracusani Nicerati filii. (5) Post Hieronis, Arei Acrotati filii, Lacedæmoniorum regis, et Arati Cliniæ filii erectæ sunt statuæ. Est alia quoque Arei statua equo insidentis: sed illam Elei dedicarant, Aratum Corinthii. Arei sane et Arati mentio non est in superioribus commentariis prætermissa. Renunciatus est Aratus de curuli certamine Olympiæ victor. (6) Timoni Æsepi filio, homini Eleo, a quo ad Olympicum ludicrum missi equi sunt, ** hic æneus est currus: in eum virgo, Victoria quantum conjicio, ascendit. Callonem deinde Harmodii filium, et Moschionis Hippomachum, Eleos patria, qui cæstu pueros vicere, ibi positos videas. Illum Daippus finxit: Hippomachi opifex ignoratur. Is adversarios tres dicitur perculisse, neque plaga, neque vulnere in ulla corporis parte accepto. (7) Erecti ibidem sunt, Theochrestus Cyrenæus, qui equos Libyum more aluit, et avus paternus ei cognominis: tulere uterque Olympicas de equorum ludicro palmas. Isthmicam præterea Theochresti patrem coronam cepisse indicat currus inscriptio. (8) Agesarchi Hæmostrati (?) filii Tritæensis de virili in Olympia pugilatu, in Isthmo etiam, Pythone et Nemea victorias elegi testantur: quibus quum Arcades Tritæenses appellantur, esse id a vero alienum comperi. Nam illustrium Arcadiæ civitatum non sunt origines et conditores incogniti, quæ vero ab initio obscuriores propter imbecillitatem ac deinde auctæ, eæ in Megalopolitano nomine comprehenduntur ex communi Arcadum populi decreto. (9) At nullam omnino aliam Tritæam quam quæ Achæorum fuit invenias. Tunc autem quam versus illi scripti fuere, facile quis existimarit Arcadici Tritæenses nominis fuisse, quemadmodum et nunc Arcades sunt qui se Argivis contribuerunt. Agesarchi statuam Polyclis filii fecere, de quibus etiam posterius mentionem faciemus.
CAPUT XIII.
_ Pila Chionidis victorias enumerans — Hermogenes Equus dictus, et Polites cursu insignis — Leonidas cursu celebratissimus — aliorum athletarum signa recensentur — de Phidolæ equa — equo pilæ insistente, victoriæ Lyci monumento. _
Astylus autem Crotoniata Pythagoræ opus est. Is Olympicas deinceps tres de cursu repetito palmas tulit. Et hujus quidem, quod Hieronis Dinomenis filii studio ductus Syracusanum se renunciandum curasset in posterioribus duabus victoriis, domum Crotoniatæ ad publici carceris usum destinarunt, et statuam in Laciniæ Junonis templo dedicatam everterunt.
2. Exstat Olympiæ pila, in qua Lacedæmonii Chionidis victoriæ incisæ sunt. Parum autem quid dicant attendunt, qui dedicatam ab ipso Chionide, non publice a Lacedæmoniis eam pilam arbitrantur. Nam quum dictum in ea sit, quod pro vero utique haberi potest, tum nondum fuisse cursum cum clypeo institutum, qui divinare Chionis valuit, Eleorum lege hoc etiam ludicri genus aliquando sancitum iri? Ac multo sunt quidem hebetiores, qui hærentem pilæ statuam Chionidis esse effigiem censent, quum sit Atheniensis Myronis opus. (3) Accessit prope ad Chionidis gloriam Lycius homo, Hermogenes Xanthius, qui ludis tribus Olympicum oleastrum octies abstulit: is Hippi (Equi) cognomentum a Græcis obtinuit. Possunt jure Politæ etiam victoriæ cum admiratione audiri. Fuit hic e Ceramo [Thraciæ] Cariæ oppido, omnemque in Olympia pernicitatis laudem est meritus. A longissimo enim et diutissime durante cursu post tempus minimum transiit ad brevissimum et celerrimum cursum, et eodem die dolichi continuoque stadii reportavit victoriam, et his duabus victoriis tertiam addidit diauli. (4) Polites quidem secunda * * et quattuor, ut quibusque sors obtigerit, non universos e carceribus emittunt: quique ex ordinibus singulis vicerint, iis rursus cum aliorum ordinum victoribus de eodem præmio decertandum: quo fieri potest ut victor palmam duplicem stadii auferat. In eo cursus genere maxime excelluit Leonidas Rhodius. Is enim per quattuor Olympiadas vires et pernicitatem servavit integram et de cursu duodecim palmas unus abstulit. (5) Non longe a Chionidis pila stat Scæus, Duridis filius Samius, de puerili pugilatu victor. Opus ea statua Hippiæ est. Vicisse Scæum testatur inscriptio eo tempore quo Samii ex insula ejecti erant. Opportunitatem vero, qua in suas jam pristinas fuissent sedes restituti * * * (6) Juxta tyranni effigiem Diallo Pollidis filio statua posita est. Fuit hic patria Smyrnæus; et Ionici nominis hunc primum de puerili pancratio coronam Olympicam cepisse inscriptio dicit. Jam vero Thersilochum Corcyræum, et Aristionem Epidaurium, Theophilis filium, quorum hic cæstibus, Thersilochus pueros vicit, Polycletus Argivus fecit. (7) At Bycelum, qui primus e cunctis Sicyoniis pueros in pugilatu vicit, finxit Canachus Sicyonius, Polycleti Argivi discipulus. Prope Bycelum stat Mnaseas Cyrenæus gravi accinctus armatura, Libys cognomento: cujus finxit statuam Pythagoras Rheginus. Cyziceno Agemacho e continenti Asiæ terra * * Argis esse factam testatur apposita inscriptio. (8) Naxi quidem urbis, quam in Sicilia condidere quondam Chalcidenses Euripi accolæ, ne ipsa quidem ruinarum fragmenta ætate mea exstant. Quod vero ejus nomen ad posteros proditum fuerit, jure Tisandro Cleocriti filio fuerit ea laus tribuenda. Is enim quater viros pugilatu vicit Olympiæ, et toties Pythicam etiam palmam abstulit. Nondum vero tunc neque a Corinthiis neque ab Argivis omnes (Isthmii et) Nemeatæ victores in commentarios referebantur. (9) Phidolæ Corinthii equa prætereunda non est, cui Auræ nomen fuisse memorant Corinthii. Hæc ab ipsis statim carceribus sessore suo delapso, et cursum æque ac si rectorem haberet retinuit et circa metam se convertit: audito vero tubæ sonitu ad cursum concitata es vehementius: quumque ad Hellanodicas antevertisset, jam victoriæ se quasi intelligens compotem constitit. Elei Phidola victore renunciato, ei ut et equæ simulacrum dedicaret imposuerunt. (10) Contigerunt et Phidolæ filiis victoriæ desultorio equo partæ. Insistit pilæ victor equus cum hac inscriptione:
Acer equus Lycus hic semel Isthmia vicit, oliva Phidolæ gnatis atria bis decorat.
Non tamen huic inscriptioni cum tabulis Eleorum, quibus Olympiorum victores celebrantur, satis convenit. Octava enim et sexagesima Olympiade, neque ultra eam, Eleorum monumenta Phidolæ filiorum victoriam ponunt. Et hæc quidem ita se habere sciendum. (11) Stant deinceps Elei viri Agathinus Thrasybuli filius, et Telemachus. Victor hic exstitit de equorum cursu: Agathinum ex Achaia Pellenenses posuere. Posuit et Atheniensium civitas Aristophontem Lysini filium, qui pancratiastas vicit ludis Olympicis viros.
CAPUT XIV.
_ Athletarum signa, et qui ad illos pertinent, porro recensentur — signum Milonis Crotoniatæ, de cujus ingenti robore varia narrantur — Milonis mors — Pyrrhi regis signum — pila Pythocrito tibicini erecta et aliorum signa. _
At Pherias Ægineta (proximus enim is est ad Atheniensem Aristophontem positus) octava supra septuagesimam Olympiade, quod erat admodum adolescens neque in luctandi certamine videbatur ullo pacto par adversario fore, de medio est jussus recedere; anno deinde insequenti admissus pueros in lucta vicit. Prorsus dissimilis Pheriæ fuit Nicasyli Rhodii in Olympicis ludis fortuna. (2) Annum enim duodevicesimum natus rejectus ille quidem est, quominus cum pueris lucta congrederetur; verum de viris palmam adeptus, victor est renunciatus; idemque postea acceptis Nemeorum et Isthmiorum coronis, annum quum ageret vicesimum, præpropera ereptus est morte, priusquam patriam Rhodum et penates suos reviseret. Sed Rhodii audaciam luctatoris mea sententia Artemidorus Trallianus vicit; qui quum tener admodum pancratium puerile inisset Olympiæ, amissa ob ætatis infirmitatem palma, (3) mox in Ioniam ad Smyrnæos, quum ludos agitarent, venit. Tantum vero ei jam roboris accesserat, ut eodem die et eos quos in Olympia adversarios habuerat, et in puerili ludicro quos imberbes appellabant, et jam tertio loco, quod optimum erat, viros pancratio superarit. Et impuberum quidem in certamen gymnici magistri hortatu; in virorum autem convicio pancratiastæ lacessitum descendisse ferunt. Virilem certe palmam Olympicam Artemidorus cepit Olympiade duodecima post ducentesimam. (4) Prope Nicasyli statuam equum ex ære non utique magnum posuit Crocon Eretriensis, accepta de equo desultorio corona. Equo proximus est Telestas Messenius puerilis pugilatus victor. Hunc Silanion fecit. (5) At Milonem Crotoniaten Diotimi filium Dameas et ipse Crotoniates finxit. Milo autem Olympicas adeptus est palmas sex, de lucta omnes, ex iis puerilem unam; sex Pythicas e virorum, unam e puerorum certamine. Quum septimum in Olympiam luctaturus venisset, Timasitheum civem suum non potuit superare juvenem adhuc et propius accedere caventem. (6) Suam ipse statuam dicitur Milo intra Altin suis humeris deportasse. Traduntur ejusdem hæc de punico malo et de disco memoratu digna. Punicum malum ita manu compressa tenebat, ut neque qui conatus esset extorqueret, neque ipse tamen illud elideret. Peruncto disco quum institisset, omnes ludibrio habebat qui se detrudere quantovis impetu facto conarentur. Verum hujusmodi etiam alia dedit roboris documenta. (7) Frontem chorda circumligabat perinde ac si tæniam sibi circumdaret aut coronam: intercluso deinde compressis labiis spiritu, quum venæ capitis sanguine plurimo intumuissent, venarum robore nervum rumpebat. idem ubi porrecta dextera cubitum lateri admovisset sublatoque pollice reliquos digitos junctim intendisset, minimum nemo erat qui ullo nisu posset a ceteris abjungere. (8) Ferarum hunc laniatu periisse memorant. Conspicatus enim hiantem immissis cuneis lignum aridum in Crotoniatarum finibus, robore suo pristino fretus truncum illum manibus dicitur rescindere conatus. Ibi quum relaxatis cuneis comprehensus manibus Milo detineretur, a lupis, quæ fera frequentissima est in Crotoniatarum agro, deprehensus et discerptus est. Fuit hic fatalis Milonis exitus. (9) Pyrrhum Æacidæ filium, Thesprotidis Epiri regem; magnis et memoratu dignissimis rebus gestis, quas exposui in libro de rebus Atticis, in Alti dedicavit Thrasybulus Eleus. Prope Pyrrhum vir quidam pusillo corpore super pila stat tibias tenens. Huic Pythicæ palmæ de tibiarum cantu, primo post Sacadam Argivum, decretæ sunt. (10) Sacadas vero primum iis ludis vicit, quos Amphictyones instituere, nondum coronarios (quibus victores coronari nondum obtinuerat); bis deinde iterum, quum corona præbebatur. Pythocritus insequentibus ludis Sicyonius Pythicas tulit palmas sex, tibicinum omnium solus. Satis constat eundem Olympiæ in quinquertio [senis] ludis præcinuisse. Honoris causa pila ei est erecta cum hoc titulo:
Pythocriti est Callinici monumentum hoc tibicinis.
(11) Ætoli quoque concilii sui decreto Cyloni statuam dedicarunt, qui Eleos Aristotimi tyranni dominatu liberaverat. Jam Gorgum Eucleti filium, Messenium, victorem quinquertii, Bœotius Theron, Damaretum vero, et ipsum Messenium, de puerorum pugilatu coronatum, Atheniensis Silanion finxit. Anauchidas, Philyis filius, Eleus de puerili lucta coronam cepit, posterius de virili etiam: sed quis ejus statuam fecerit, compertum utique mihi non est. Anochus, Adamatæ filius, Tarentinus, qui de stadio et repetito curriculo victor exstitit, Ageladæ Argivi opus est. (12) Puerum equo insidentem adsistente viro testatur inscriptio Xenombrotum esse ex Co Meropide, equestris victoriæ præconio nobilem. Eam statuam finxit Philotimus Ægineta: Xenodicum vero in puerorum pugilatu victorem Pantias fecit. At Pythis Andromachi filii, patria Abderitæ, fecit quidem Lysippus, dedicarunt vero milites statuas duas. Ducem enim mercenariorum aut alioqui bellicis rebus clarum Pythem fuisse, facile judices. (13) Positi sunt etiam, de cursu victores pueri, Meneptolemus ex Apollonia, quæ ad Ionium sinum est; et Corcyræus Philon. Ad hos Hieronymus Andrius, a quo dejectus est in Olympico quinquertio Tisamenus Eleus, is nempe quo postea in Platæensi prœlio contra Mardonium Persarum ducem augure Græci usi sunt. Proximus huic Hieronymo positus est puer palæstrita et ipse Andrius, Procles Lycastidæ filius: illum Stomius, Proclem Somis fictores fecere. Æschini Eleo duæ quinquertii palmæ evenere et totidem erectæ fuerunt statuæ.
CAPUT XV.
_ Athletarum signa Olympiæ porro recensentur — Pantarcis signum — Clitomachi signum ejusque facta — Archidami, Agesilai filii, ac Demetrii ejusque filii, Antigoni, signa — Arei, Lacedæmoniorum regis — Ptolemæi, Lagi filii, Capri Elei signa. _
Archippo Mytilenæo, qui adversarios cæstibus vicit, hujusmodi aliud cives sui ad nominis celebritatem tribuunt: coronas enim tradunt eum Olympicas, Pythicas, Nemiacas et Isthmicas cepisse, quum annum nondum excessisset vicesimum. Xenonem autem Callitelis filium, e Lepreo Triphyliæ, victorem e puerorum stadio Pyrilampes Messenius finxit. Clinomachum Eleum quinquertii victoria nobilitatum quis fecerit, plane ignoro. (2) Pantarcem quidem Eleum ab Achæis dedicatum ipsa testatur inscriptio, quod scilicet pacis inter Achæos et Eleos sequester fuisset, quodque iis qui ab utrisque bello capti essent liberam dimissionem impetrasset. Quare quum desultorio equo Olympiæ vicisset, hoc ei Achæi monumentum posuerunt. Eleum Olaidan dedicavit Ætolorum natio. At Charinus Eleus de repetito cursu deque graviter armatorum ludicro victoriæ monumentum habet. Prope ipsum Ageles Chius, victis pugilatu pueris, Theomnesti Sardiani opus. (3) Clitomachi Thebani effigiem statuit Hermocrates, Clitomachi pater. Ejus maxime illustria opera hæc fuerunt: ad Isthmum viros palæstritas perculit; eodemque die de pugilatu palmam tulit, et eos, qui in pancratium descenderant, luctando vicit. De pancratio Pythicæ ejus palmæ fuere numero tres. In Olympia secundus hic Clitomachus post Thasium Theagenem de pancratio simul et pugilatu victor renunciatus est. (4) Et pancratii quidem palmam centesima quadragesima prima Olympiade erat adeptus. Nam ea, quæ consecuta erat, pancratio et cæstibus depugnavit. Prodiit vero eodem die Caprus Eleus palæstram simul et pancratium professus: (5) delata vero jam Capro de palæstra palma docuit Clitomachus Hellanodicas, jus esse pancratium committi integris corporibus et priusquam vulnus ullum ex pugilatu acciperetur. Qui quum recte dixisse videretur et vocarentur pancratiastæ, in pancratio quidem Capro succubuit: contra pugiles vero summa animi præsentia et corpore usus est firmissimo. (6) Erythræi ex Ionia Epithersen Metrodori filium, bis Olympiæ de cæstibus, toties in Pythicis, Isthmicis quoque et Nemeis victorem declaratum dedicarunt. At Syracusani duas Hieroni publice, unam eidem ipsius filii statuam posuere. Paullo quidem superius ostendi, et hunc Hieronem idem Dinomenis filio nomen habuisse et Syracusarum itidem dominatum. (7) Posuerunt etiam Palenses, quarta Cephalleniorum tribus, Timoptolin Eleum, Lampidis filium. Prisco nomine hi Palenses Dulichienses sunt appellati. Et suus ibidem honos est habitus Archidamo, Agesilai filio; juxta quem est vir nescio quis, venatoris in modum ornatus. Demetrium vero qui contra Seleucum bello suscepto in pugna captus est, ejusque filium Antigonum, sciendum Byzantiorum dedicationes esse. (8) Spartano Eutelidæ octava et tricesima Olympiade inter pueros de palæstra una, de quinquertio palma altera delata est. Tunc enim prima ac ultima vice quinquertii puerilis ludicrum committebatur. Eutelidæ effigies pervetusta est; quæque in basi incisæ literæ, sunt ipsa jam vetustate pæne abolitæ. (9) Post Eutelidan est rursum Areus Lacedæmoniorum rex, eique proximus Eleus Gorgus, cui ad meam usque ætatem uni Olympicæ palmæ de quinquertio quattuor, de repetito cursu et de cursu armatorum singulæ decretæ. (10) Virum illum, cui adsistunt pueri, Ptolemæum esse aiunt Lagi filium. Proximo loco statuæ duæ Capri Pythagoræ filii, Elei, qui palæstræ pancratiique eodem die palmam cepit: et ei quidem primo hominum omnium binæ de illis certaminibus palmæ eodem die evenere. Et in pancratio sane quem habuerit et vicerit adversarium, superius exposui, in palæstra vero Pæanium Eleum stravit, qui superiore Olympiade victor de eadem palæstra renunciatus fuerat: idemque Pythicis ludis pueros in pugilatu vicerat, rursusque in virorum certamine eodem die palæstræ cæstuumque coronam acceperat. Capro igitur haudquaquam parvo negotio aut labore levi suæ obtigere victoriæ.
CAPUT XVI.
_ Athletarum signa Olympiæ — Timonis — Hellados et Elidis signa — de equestri curriculo — curru Polypithis et signis Eleorum, qui athletæ non fuerunt — pila Dinosthenis, quæ viam ex Olympia Lacedæmonem metitur — aliorum athletarum signis. _
Sunt etiam Olympiæ Anauchidæ et Pherenici statuæ. Elei fuere et in puerorum lucta victoriam sunt adepti. Plistænum filium Eurydami, Ætolorum contra Galatas ducis, Thespienses dedicarunt. (2) Eleus Tydeus Antigonum Demetrii patrem et Seleucum posuit. Seleuci vero quum ob alias res gestas, tum præcipue ob captum bello Demetrium illustre fuit apud omnes gentes nomen. Timoni de quinquertio ludis Græciæ omnibus delatæ sunt palmæ, Isthmicis tamen exceptis; quibus ei sicuti ceteris Eleis interdictum fuit. Indicat titulus hæc quoque ad ipsum pertinentia: Ætolis eum stipendia fecisse adversum Thessalos; Ætolorumque amicitia ductum præsidio Naupacti profuisse. (3) Non longe a Timonis statua Helladis et Elidis signa sunt: et Hellas quidem Antigonum Philippo tutorem a Demetrio patre datum una, Philippum ipsum altera manu coronat: at Elis Demetrio, qui Seleuco et Ptolemæo Lagi filio bellum intulit, coronam imponit. (4) Aristidi autem Eleo Olympicam palmam de cursu armatorum, et de iterato curriculo Pythicam decretam inscriptio indicat, e Nemeis etiam victorem redisse de equestri puerorum cursu. Est hujus cursus spatium duo iterata curricula. Hunc currendi morem Nemiacis et Isthmicis ludis intermissum Argivis restituit Adrianus Imperator, eumque hibernis Nemeorum ludis celebrari jussit. (5) Proxime ad Aristiden Menalcas Eleus Olympici quinquertii victor stat, et Philonides Zoti filius, patria is quidem e Cretensi Chersoneso, Alexandro vero Philippi filio ex eo cursorum genere, qui sunt Hemerodromi (id est diarii cursores) appellati. Post Philonidem Brimias est Eleus virili pugilatu victor, et Leonidas e Naxo Ægæi maris insula, a Psophidiis Arcadum gente dedicatus. Asamonis deinde statua, qui viros pugilatu vicit; tum Nicandri, qui de repetito cursu Olympicas duas, e Nemeis de cursu varias palmas sex abstulit. Fuerunt Asamon et Nicander Elei: hujus Daippus, Asamoni Pyrilampes Messenius effigiem fecere. (6) Proximi sunt Eualcidas Eleus, et Seleadas Lacedæmonius, quorum ille cæstuum pueros, Seleadas luctæ certamine viros vicit. Ibidem currus positus est non magnus Polypithis Laconis; et super eadem pila Calliteles Polypithis pater, palæstra clarus: lucta Calliteles, at Polypithes equis coronam promeritus. (7) Homines Eleos, artem ludricam non professos, Lampum Arnisci, et * Aristarchi, vel quod proxeni sui fuerint vel aliorum causa meritorum Psophidii posuerunt. Medio stat inter eos loco Lysippus Eleus, victis qui in luctæ certamen descenderant pueris. Andreas Argivus Lysippi statuam finxit. (8) Dinosthenes Lacedæmonius e stadio viris devictis Olympicam palmam tulit sibique in Alti pilam et statuam posuit. Ab ea quidem pila, via, qua ex Olympia Lacedæmonem iter est, ad pilam alteram, quæ Lacedæmone erecta est, stadia intersunt sexcenta et sexaginta. Theodorum, qui in quinquertio victoriam est adeptus, et Pyttalum Lampidis filium, qui cæstibus pueros vicit, Neolaidan præterea, qui de stadio et armatorum cursu coronam cepit, neminem fugiat Eleos fuisse. De Pyttalo amplius hoc traditum est, quod fuerit ab Arcadibus et Eleis de agrorum finibus disceptantibus arbiter captus. Est ejus statua Olynthii Sthenidis opus. (9) Succedit Ptolemæus equo insidens. Prope eum Eleus athleta, Pæanius, Damatrii filius, qui de lucta Olympiæ unam, e Pythicis ludis duas abstulit palmas. Clearetus deinde Eleus, qui de quinquertio corona donatus est. Spectatur et Atheniensis viri Glauconis Eteoclis filii currus: renunciatus ille victo erat de curuli certamine integra ætate equorum.
CAPUT XVII.
_ Athletarum signa ab alia Altis parte posita — Ptolemæi, nepotis Ptolemæi Lagi, signum — Hermesianactis — Eperasti vatis — Gorgiæ rhetoris signum et de eo memoranda. _
Quæ adhuc commemorata sunt, qui in Altin introierint ea via quam ego significavi, maxime insignia spectare possint, A Leonidæo vero rursus ad aram maxima dextera via contendentibus, digna quæ literis mandentur hæc sunt. Primi ante oculos sunt Democrates Tenedius, et Criannius Eleus: hic de cursu armatorum, ille de virorum lucta præmia tulere: et Democratis Milesius Dionysicles Criannii Lysus Macedo statuas fecere. (2) Herodoto Clazomenio, et Philino Coo Hegepolidis filio, sua utrique patria statuæ honorem habuit. Clazomenii Herodoto, quod primus ex ea civitate Olympicorum ludorum victor est declaratus victis in stadio pueris; Philino Coi, quod illustri admodum fuit gloria: de cursu enim Olympicas quinque, Pythicas quattuor, Nemeorum totidem; ab Isthmo unam amplius quam decem palmas abstulit. (3) Jam vero Ptolemæus, Ptolemæi filius, Lagi nepos, Aristolai Macedonis donum fuit. Eo ipso in loco et pugil positus est Butas Milesius, Polynicis filius, de pueris palmam nactus. Callicrates etiam a Magnesia ad Lethæum: vicit bis in armatorum cursu. Callicratis hæc imago Lysippi opus est. (4) Spectantur deinde Emaution (Himantion?), de puerili stadio, et Alexibius, de quinquertio victores. Fuit huic patria Heræa Arcadum oppidum: imaginem Acestor elaboravit. Emautionis patriam quænam fuerit non indicat inscriptio; ex Arcadia tantum fuisse illum significat. Colophonii exin Hermesianax Agonei filius, et Icasius Lycini ex Hermesianactis filia, pueros uterque in palæstræ certamine superarunt: et Hermesianacti quidem publice Colophonii statuam posuere. (5) His proximi Elei a quibus pueri in pugilatu victi, Sthenis Olynthii Chœrili opus, et Theotimus a Dætonda Sicyonio factus. Theotimus iste patre natus erat Moschione, qui Alexandro contra Darium et Persas bellanti stipendia fecit. Jam duo item ex Elide Archidamus quadrigis, et Theogoni filius Eperastus armatorum cursu victor. (6) Eperastum hunc vatem etiam fuisse e Clytidarum familia, extrema indicat inscriptionis clausula:
Fatidico cretus Clytidarum e sanguine vates, atque idem soboles dia Melampodidûm.
Melampus enim Amythaonem patrem habuit: filium ipse Mantium genuit, Mantius Œclem. Œclis nascitur satu Amphiaraus: cujus Alcmæon fuit, qui Clytium suscepit e Phegei filia: hic Elin migravit ab avunculis secedens, quod eos cædem sciebat Alcmæoni machinatos. (7) Statuas deinceps non valde illustribus videas permistas donis, Alexinicum Eleum, Sicyonii Canthari opus: tulit hic de puerili palæstra palmam. Tum Leontinum Gorgiam, quem dedicatum tradunt ab Eumolpo Deicratis nepote, cui soror nupserat Gorgiæ. (8) Natus est Gorgias patre Carmantide, et primus neglectam prorsus dicendi ex arte rationem excitasse dicitur et ab hominum oblivione vindicasse. Dedit magnum eloquentiæ specimen Gorgias et in quinquennali Olympiæ celebritate et in ea legatione, qua functus est, Tisiæ collega, apud Athenienses. Quanquam et Tisias quum alia in artem dicendi ornamenta intulit, tum Syracusanæ mulieri pecuniariam litem movit tam gravibus persuasionum momentis, ut omnes sui temporis oratores superarit. (9) Sed enim multo fuit apud Athenienses clarior Gorgias. Et hunc sane Iason, qui in Thessalia tyrannide potitus est, pluris multo fecit, quam Polycratem, qui nulli fuit in Atheniensium scholis eloquentiæ laude inferior. Vixisse autem Gorgiam annos ferunt quinque amplius quam centum. Leontinorum urbs olim deleta a Syracusanis ætate mea restituta est.
CAPUT XVIII.
_ Cratisthenis Cyrenæi currus Olympiæ positus — Anaximenis rhetoris et historici signum, ac de ejus ad Alexandrum Magnum legatione — de ejus cum Theopompo simultate — Sotadæ signum — primorum athletarum signa. _
Spectatur eo in loco et Cratisthenis Cyrenæi currus æreus; in quem ascendit Vicloria, tum ipse etiam Cratisthenes. Ex quo facile conjicias equis illum vicisse. Dicitur vero Mnaseæ cursoris, quem cognomento Libyn Græci appellaverunt, filius fuisse. Hujus Olympici doni Pythagoras Rheginus opifex fuit. (2) Reperi eodem etiam in loco Anaximenis effigiem. Is et priscas Græcorum et Philippi Amyntæ filii et post eum Alexandri res gestas diligenter perscripsit. Hunc ei Olympicæ statuæ honorem Lampsacenorum civitas habuit. Hoc ad memoriam sui meritum reliquit Anaximenes: Alexandrum Philippi filium, minime mitem, sed vehementer iræ indulgentem, hac arte circumvenit. (3) Quum Lampsaceni ad Persarum regem vel jam defecissent vel defectionis essent suspecti, Alexander, ira in eos effervescens, extrema omnia interminabatur. Igitur illi de liberis, uxoribus et universa plane patria solliciti, Anaximenem tum Alexandro tum Philippo etiam ante probe cognitum, deprecatum miserunt. Cognita adventus causa quum Alexander verbis conceptis jurasset, Græcorum deos testatus, facturum se contraria omnia eorum quæ ille rogasset, (4) hac eum est Anaximenes oratione adortus: «Hoc a te, rex, precibus contendo, ut Lampsacenorum conjuges et liberos in servitutem redigas, urbem totam exscindas et deorum templa exuras.» His Alexander ambagibus circumventus quum nec inveniret quibus dicta illa eluderet, et jurisjurandi religione teneretur, Lampsacenis invitus pepercit. (5) Idem etiam Anaximenes inimicum suum non minus erudite, quam invidiose ultus dicitur. Nam qui ingenio sophista esset, quum sophistarum orationem aptissime imitaretur, suscepta cum Theopompo, Damasistrati filio, simultate historiam conscripsit maledictorum in Athenienses, Lacedæmonios et Thebanos plenissimam. Ad unguem vero quum Theopompi stylum expressisset, supposito ejus nomine per Græciæ civitates librum divulgandum curavit; quæ res Theopompo magnam apud omnes plane Græcos invidiam concitavit. (6) Ante eundem Anaximenem nemo subita oratione conatus est dicere. Jam qui in Alexandrum scripti versus ejus nomine circumferuntur, mea quidem sententia falso Anaximeni attribuuntur. Sotades longioris curriculi victor Olympiade nona supra nonagesimam, Cretensis, uti fuit, renunciatus est: qua vero consecuta est Olympiade accepta publice ab Ephesiis pecunia, Ephesium se prodidit. Quo crimine ei exilii pœna est a Cretensibus inflicta. (7) Primæ athletarum omnium Olympiæ statuæ dedicatæ sunt, Praxidamantis Æginetæ qui cæstibus vicit Olympiade undesexagesima; et qui sexagesima prima Olympiade pancratiastas perculit, Rhexibii Opuntii. Positæ sunt non procul ab Œnomai columna. Lignea utraque est, sed Rhexibii e fico, e cupresso Praxidamantis, et multo sane minus quam altera detrimentum est passa.
CAPUT XIX.
_ De thesauris in Alti super crepidine porina exstructis — Sicyoniorum thesauro — Tartessio flumine et urbe — de Carthaginiensium thesauro — Epidamniorum binis thesauris — Sybaritarum thesauro — Libyum in Cyrene ac Selinuntiorum — Metapontinorum — Megarensium — Geloorum thesauro. _
Est in Alti crepido ex lapide porino, ad eam Junonis templi partem quæ ad Aquilonem spectat, a tergo autem se Cronii montis juga extendunt. Super ea crepidine thesauri locati sunt, quales Græci Delphico quoque Apollini fecerunt. Unus quidem eorum qui Olympiæ sunt, Sicyoniorum appellatur. Dedicavit Myron Sicyoniorum tyrannus, (2) ædificatum post partam curulem victoriam Olympiade tertia et trigesima. Thalamos duos intus fecit, Dorico alterum, alterum opere Ionico. Utrumque ex ære fabricatos ipse conspexi. Neque vero e Tartessiaco sint ære, quod Elei affirmant, necne, satis compertum habeo. (3) Tartessium certe fluvium Iberiæ esse tradunt ostiis duobus in mare descendentem: amni cognominem urbem inter utrumque alveum sitam. Eum fluvium omnium Iberiæ fluminum maximum et marini æstus more reciprocantem Bætin recentiores nominant. Sunt et qui prisco nomine Tartessum Carpiam Iberum urbem vocitatam dicant. (4) Quod ad thalamos attinet, pondus indicat minoris inscriptio talentûm quingentorum; dedicatum vero publice a Sicyoniis, et a Myrone. In eo thesauro disci collocati sunt tres, quos ad quinquertii ludicrum promunt. Est etiam ibidem scutum ærea lamina contectum, varia interius exornatum pictura, galea præterea et ocreæ. Testatur armorum inscriptio, Jovi manubias a Myonibus dedicatas. Qui populi sint hi, variat hominum conjectura. (5) Mihi certe in memoriam venit, Thucydidem inter Locros qui Phocidi finitimi sunt et alias enumerare civitates et Myonenses. Quare qui in scuto nominantur Myones, mea quidem sententia non alii sunt, quam Locrensium continentis terræ incolæ illi Myonenses. Literæ inscriptionis illius ipsa vetustate exesæ ac jam prope abolitæ sunt. (6) Sed et alia quæ recenseantur digna eodem posita sunt loco: Pelopis ensis capulo aureo, et ebore elaboratum cornu Amaltheæ, Miltiadis Cimonis filii donum, qui primus ex ea domo in Thraciæ Chersoneso imperium obtinuit. Est in cornu incisa priscis Atticis literis hæc inscriptio:
Me Jovi Olympiaco posuit donum Cheronesus, Miltiadis ductu, quum mœnia cepit Arati.
Simulacrum etiam Apollinis buxeum capite inaurato eodem in loco positum est: significatur dedicatum a Locris, qui sunt ad Zephyrium promontorium; opificem fuisse Patroclem Crotoniaten Catilli filium. (7) Prope Sicyonium thesaurus est Carthaginiensium, Pothæi, Antiphili et Megaclis opus. In eo sunt Juppiter ingenti magnitudine, et linteæ loricæ tres, Gelonis et Syracusanorum dona, victis classe vel pedestri pugna Pœnis. (8) Tertius deinde et quartus thesaurus donum est Epidamniorum. ** In eo est Atlas cœlum sustinens, Hercules et Hesperidum arbor, cujus malum draco spiris involvit. E cedro sunt omnia, Theoclis Hegyli filii opus; simul cum filio eum hæc fecisse aiunt quæ in polo incisæ sunt literæ. Hesperides ipsæ, quum inde fuissent ab Eleis amotæ, in Junonis templo mea ætate sunt. Thesaurum Epidamniis Pyrrhus, et Lacrates et Hermon ejus filii fecere. (9) Ædificarunt et Sybaritæ thesaurum suum, qui proxime ad Byzantiorum thesaurum constitutus est. Ii sane, qui de Italia ejusque civitatibus curiosius sibi investigandum putarunt, Lupiam memoriæ prodiderunt oppidum esse situm inter Brundusium et Hydruntem, quod prisco nomine Sybaris fuerit. Portus in eo exstat manu factus, Adriani Imperatoris opus. (10) Contingit Sybaritarum thesaurum is quem dedicarunt Cyrenæi Libyæ civitas. In eo sunt imagines Romanorum Imperatorum. Selinuntios Siceliotas e sedibus suis expulere Carthaginienses. Ii ante suam calamitatem thesaurum istum Olympio Jovi dedicarunt; in quo est Bacchus, ore, pedibus, et manibus eburnis. (11) At in Metapontinorum thesauro (nam et hi suum juxta Selinuntiorum thesaurum dedicarunt) Endymion est. Signi ejus præter vestem ex ebore sunt omnia. Et Metapontinis quidem quæ fuerit exitii causa, compertum equidem non habeo. Ætate sane mea Metaponti urbis reliquiæ tantum exstant, theatrum et murorum ambitus: reliqua ad solum eversa. (12) Megarenses quoque, Atticæ terræ finitimi, thesaurum ædificandum curarunt. In eo reposuerunt e cedro sigilla superinducto auro, Herculis cum Acheloo pugnam: adsistunt Juppiter et Deianira, Achelous et huic opem ferens Mars; adest etiam Minervæ effigies, utpote sociæ Herculi. Minerva hæc in Junonis ad eum locum ubi Hesperides sunt, translata est. (13) Circa thesauri fastigium gigantum cum diis bellum cernitur: et in superiore fastigii parte scutum affixum est, cum inscriptione, thesaurum hunc Megarenses posuisse de Corinthiorum manubiis. Potitos ea victoria Megarenses conjicio quum Phorbas archon apud Athenienses esset et archon quidem dum vixit. Nondum enim illo tempore annui erant Athenis magistratus, necdum ab Eleis scripto recensebantur Olympiades. (14) Fuisse dicuntur ejus adversum Corinthios expeditionis participes etiam Argivi. Thesaurum certe Olympiæ aliquot post pugnam annis Megarenses faciendum curarunt. Signa quæ in eo sunt par est vetustiora fuisse, quum ea fecerit Donias (?) Lacedæmonius, Dipœni et Scyllidis discipulus. (15) Postremus omnium thesaurorum ipsi jam stadio proximus est. Geloorum donum esse et thesaurum et signa quæ in eo sunt indicat inscriptio. A signis tamen nunc vacuus est.
CAPUT XX.
_ De monte Cronio et Saturni sacris in ejus vertice — templo Lucinæ Olympiæ et dæmonis Sosipolidis sacris in eo — Sosipolide ejusque cultus origine — Hippodamio, templo Hippodamiæ, ejusque cultu — occulto in stadium introitu et de ipso stadio — sacerdote Cereris Chamynes et Endymionis monumento — carceribus equorum (ἄφερις), et quæ ad illorum formam et rationem pertinent — ara rotunda, Taraxippo dicta, et variis quæ de eo narrantur — alio Taraxippo in Isthmo et simili petra in Nemea — Hippodamiæ signo ad unam metarum. _
Cronius mons, ut a me jam dictum est, crepidini cui sunt impositi thesauri imminet. In vertice rem divinam Saturno faciunt qui Basilæ appellantur, verno æquinoctio, eo mense qui ab Eleis Elaphius dicitur. (2) Ad Cronii montis radices septentrionem versus, medio inter montem et thesauros spatio, Lucinæ fanum est. In eo Sosipolis, patrius Eleorum genius, certis celebratur honoribus. Ipsam Lucinam Elei Olympiam cognominant; quæque ei sacra faciat, annuam sacerdotem deligunt. Anus etiam ea quæ Sosipolin placat, Eleorum ritu operatur: lavacrum infert et apponit deo melle subactas offas. (3) In antica igitur templi parte (geminum enim est templum) Ilithyiæ ara est, eoque aditus patet hominibus, in interiore vero parte Sosipolidi suus est honor, eoque nulli patet accessus, præterquam uni illi sacrificulæ, quæ capite et facie candido textili velata ad numinis simulacrum accedit. In Lucinæ, virgines et nuptæ remanentes hymnum decantant; odores etiam Sosipolidi quodvis genus adolent, ** vino libandi ritum sacris alienum ducunt. Jusjurandum ad Sosipolidis aram de rebus maximis concipiunt. (4) De eo hæc sunt memoriæ prodita: quum in Eleorum fines hostiliter Arcades invasissent contraque eos aciem Elei direxissent, mulierem aiunt cum pendente ab uberibus infante ad Eleorum duces venisse, ac dixisse, se quidem puerum illum peperisse, sed somnio monitam dare illum Eleis pugnæ socium. Ibi eos qui summæ rei præerant, quod mulieris verbis fidem habendam censuissent, puerum nudum ante signa collocandum curasse. (5) Impressione ab Arcadibus facta puerum in eorum conspectu in anguem mutatum. Eo prodigio hostes exterritos in fugam se protinus dedisse, acriter Eleos institisse. Parta vero insigni victoria deo a servata civitate nomen Sosipolis inditum: quoque loco in cavernam visus fuerat se anguis abdidisse, confecto prœlio fanum erectum. Lucinam vero cum eo coli propterea instituerunt, quod ea in lucem puerum illum ipsis ediderit. (6) Cæsis in pugna Arcadibus monumentum est in tumulo trans amnem Cladeum versus occasum. Proxime ad Lucinæ, ubi Veneris Cœlestis cognomento templum fuit rudera monstrant. Sacra certe et nunc fiunt ad aras, quæ reliquæ sunt. (7) Intra Altin, in ea qua pompæ transmittuntur semita, ædes est, quod Hippodamium appellant: area jugeri spatio maceria circumsepta. Patet huc feminis aditus stato quotannis die. Hæ faciunt Hippodamiæ rem divinam et aliis eam honoribus prosequuntur. Hippodamiam tradunt Mideam, quod Argivorum agro oppidum est, quum Pelops ob Chrysippi cædem ab ea inprimis pœnas expeteret, confugisse: ipsos postea ejus ossa ex oraculo in Olympiam reportanda curasse. (8) Eo loco, quo postrema sunt signa ex eo signorum numero quæ de multatitio athletarum ære dedicata sunt, porticus est quam Occultam nominant. Per eam et Hellanodicis et athletis ad stadium accessus est. Ipsum stadium terræ agger est; in eo ludis præfectorum sessio exstructa. (9) E regione sessionis illius ara eminet e candido lapide. In ea sedens Olympicos ludos mulier spectat sacerdos Cereris cognomento Chamynes. Quem honorem alias alia ab Eleis accipit. Neque vero virginibus interdictum ludicra spectare (?). In extremo stadio, ubi sunt cursorum carceres, Endymionis Elei sepulcrum monstrant.
10. Supra eam stadii partem in qua Hellanodicæ consident, destinatus est equiriis campus, et ibi sunt equorum carceres. Formam illi eandem prope præ se ferunt quam navis prora, verso in curriculum rostro. Qua parte autem cum porticu, cui nomen Agnapto (quasi flexu carenti), prora ipsa jungitur, ibi utrimque dilatatur. In extremo rostro æneus super regula delphinus eminet. (11) Utrumque vero carcerum latus quadringentos et amplius pedes in longitudinem patet. Exstructæ in iis domunculæ. Eas inter se sortiuntur qui in certamen descendunt. Curribus vel equis desultoriis protenditur a fronte funis pro repagulis. Ara ad mediam fere proræ partem e crudo laterculo quaque Olympiade excitatur et tectorio oblinitur. (12) Super ara ænea aquila late passis alis stat. Ea, quum machinulam quandam is commoverit cui curriculi cura mandata est, statim se in spectatorum conspectum quasi subvolatura attollit; at delphinus ad imam soli aream demittitur. (13) Prima omnium ea submittuntur repagula quæ utrimque juxta Agnapti porticum intenta fuerant: tum qui ea in parte sustinebantur equi statim se in pedes dant. Ii quum ad alterum equorum ordinem accesserint, eodem modo et illis sua remittuntur repagula. Idem fit omni ex carcerum parte, usquedum ad ipsum proræ rostrum exæquata fuerit cursus conditio. Ibi, equis in liberiorem se jam campum effundentibus, et aurigarum se ostentat sollertia et quadrupedum pernicitas. (14) Primus, qui eam excogitavit carcerum formam, Cleœtas fuit, cui tam excellens videbatur hoc inventum, ut statuæ suæ quæ Athenis est hos versus adscriberet:
Carcere ab Eleo docuit qui mittere currus, mi auctor Cliœtas natus Aristoclee.
Post Cleœtan Aristidem memorant et ipsum aliquid solertiæ ad excolendum illud machinamentum contulisse. (15) Alterum curriculi latus aliquanto longius excurrit; factum hoc etiam aggesta terra. In ipso propemodum exitu per hunc aggestum est terriculum equorum, Taraxippus, aræ rotundæ figura. Nomen ex eo inditum, quod equi, dum hac præterferuntur, vehementi pavore sine manifesta causa corripiuntur, eoque ita turbantur, ut currus sæpe toti frangantur et aurigæ vulnerentur. Eam ob rem aurigæ ibi sacrificant, et vota Taraxippo faciunt, ut se ipsis æquum et clementem præbeat. (16) Variat de Taraxippo Græcorum sententia. Sunt qui indigenæ hominis sepulcrum illud esse dicant præstantis equos regendi scientia: Olenium nomen produnt, a quo sit in Eleorum finibus Olenium saxum appellatum. Alii Dameonem fuisse, Phliuntis filium, qui in Augean expeditionis Herculi socius a Cteato Actoris filio una cum equo, quo vehebatur, sit interfectus: ab Eleis eo in loco et ipsi et equo communis habitum sepulcri honorem. (17) Non desunt qui inane ibi monumentum autument Myrtilo a Pelope exstructum, quum a se perempto parentaret, quo ejus iram placaret; Taraxippum vero vocasse, quod Myrtili dolo Œnomai equæ consternatæ fuerint. Multi etiam Œnomaum illum esse ipsum dicunt, qui in curuli certamine equos et aurigas illo exagitet pavore. Audivi etiam qui Porthaonis filium Alcathoum esse dicerent, qui quum inter procos Hippodamiæ ab Œnomao fuisset occisus et eo ipso in loco humatus, injuriæ quam ipse in curriculo passus esset atrox et infestus vindex obequitantibus exoriatur. (18) At Ægyptius quidam Pelopem aiebat acceptum nescio quid ab Amphione Thebano eo in loco defodisse, cujus arcana vi tunc conterriti fuerint Œnomai equi, et omnes deinde equi eodem afficiantur modo. Et censebat Ægyptius ille Amphionem et Orpheum Thracem in rebus magicis valde fuisse versatos, et propterea alteri feras allicere, alteri vero saxa ad muros exstruendos movere attributum. Mea vero sententia eorum est maxime probabilis oratio, qui Taraxippum cognomen esse dicunt Neptuni Equestris. (19) Est etiam in Isthmo Taraxippus Glaucus Sisyphi filius, ab equabus interemptus ludis funebribus quos patri suo fecit Acastus. In Argivorum Nemea nullus omnino est heros genius qui equis pavorem immittat: saxum tantum eminet supra curriculi flexum colore rutilo, cujus fulgore concitantur equi haud aliter multo quam si immissis ignibus injecta esset trepidatio. Sed qui ab Olympico exsistit Taraxippo longe est acerrimus equorum terror. Ad metarum unam ænea Hippodamiæ statua est tæniam præ se ferens, jam prope victorem Pelopem devinctura.
CAPUT XXI.
_ De templo Cereris Chamynæ et varia hujus cognominis ratione — gymnasio Olympiæ et signis in eo — variis memorandis trans fluvium Cladeum et Erymanthum — fluvio Diagone, templo Æsculapii Demæneti et Apollinis Leucyanitæ — templo Minervæ Cydoniæ in Pisæorum finibus — fluvio Parthenia et Harpinate — sepulcro procorum Hippodamiæ quorum nomina recensentur. _
Altera hippodromi pars non agger, sed collis est minime arduus; ad cujus extremum finem ædes condita est Cereri cognomento Chamynæ. Putant quidam priscum id esse nomen: ibi enim quum Plutonis currum reciperet, terram hiasse, et coisse rursum. Alii vero Chamynum Pisæum hominem memorant a Pantaleonte Omphalionis filio, qui Pisæ tyrannidem occuparat, quod acrius illi adversaretur et ad defectionem Eleos impelleret, interemptum; de Chamyni vero pecunia templum Cereri esse ædificatum. (2) Pro veteribus nova signa reposuit deæ ipsius et Proserpinæ e Pentelico lapide Herodes Atticus. In gymnasio quod Olympiæ est certamina meditantur sua quinquertiones et cursores. Crepido sub divo lapidea eminet, in qua fuit olim erectum tropæum de victis Arcadibus. Ad lævam aditus ejus gymnasii minor est ambitus, in quo athletarum palæstræ sunt. Porticum eam gymnasii, quæ ortum solis prospectat, attingunt athletarum deversoria, in Africum et occasum conversa.
3. Trans Cladeum amnem sepulcrum exstat Œnomai, terræ tumulus lapide circumseptus. Supra monumentum ruinæ se ostendunt tectorum quæ equorum Œnomai stabula dicunt fuisse. Regionis Arcadiam versus limites in præsentia Eleis, ab initio vero Pisæis hoc in loco exstiterunt. Trans Erymanthum fluvium ad Sauri jugum (sic enim locus ille appellatur) et Sauri ipsius monumentum est et Herculis ruinosum temporibus nostris templum. Infestum fuisse viatoribus et accolis Saurum ferunt, antequam Hercules meritis eum pœnis afficeret. (4) Juxta hoc a prædone appellatum jugum fluvius a meridie in Alpheum illabitur ex adverso Erymanthi. Hic Pisæum agrum ab Arcadico dividit. Nomen ei amni Diagon. A Sauri jugo stadia ferme quadraginta progressis Æsculapii ædes est: cognomen deo Demænetus a conditore. Exstant hujus quoque templi duntaxat ruiuæ: erectum fuerat in edito juxta Alpheum loco. (5) Ab hoc templo modico distat intervallo Bacchi Leucyanitæ cognomento ædes. Præterlabitur amnis Leucyanias, et ipse etiam in Alpheum illabens; descendit hic e Pholoe monte. Hinc qui Alpheum transierint, Pisæorum fines ingrediuntur. (6) Intra eos primum se vertex montis ostendit præacuto fastigio: in eo Phrixæ urbis ruinæ cernuntur, et Minervæ ædes cognomento Cydoniæ. Hæc ætate mea non amplius exsistebat; at salva erat ara. Dedicasse deæ templum tradunt Clymenum, de posteris unum Idæi Herculis: venisse vero eum e Cydonia Cretæ oppido et ab Iardano amne. Pelopem etiam Elei dicunt, priusquam in curule certamen cum Œnomao descenderet, Cydoniæ Minervæ rem divinam fecisse. (7) Qui processerint paulo longius, ad Parthenian fluvium veniunt; in cujus ripa sepulcrum exstat Marmacis equorum. Hunc Marmacem procorum omnium primum ad petendam Hippodamiam venisse aiunt atque adeo primum omnium ab Œnomao interfectum: ejus vero equas, quarum alteri Partheniæ, alteri vero Eriphæ nomen fuerit, ad Marmacis tumulum Œnomai jussu mactatas et ibidem humatas: a Parthenia itaque equarum altera fluvium nomen accepisse. (8) Est in eadem regione alius fluvius, Harpinates dictus. Non procul ab eo fluvio visuntur Harpinæ oppidi quum alia rudera, tum inprimis aræ. Urbem eam condidisse Œnomaum narrant, et de matris Harpinæ nomine appellasse. (9) Hinc parvo interjecto spatio præcelsus terræ agger est, et in eo Hippodamiæ procorum tumulus. Œnomaum narrant alios prope alios neutiquam splendida sepultura curasse humandos. At Pelops commune omnibus monumentum operis magnificentia spectandum erexit, quum ut ipsis eum procis honorem haberet, tum ut Hippodamiæ gratificaretur: mea vero sententia non alia magis de causa, quam ut argumento esset opus illud quot et qualium virorum cæde exsultantem Œnomaum ipse perculisset. (10) Occubuerunt autem, sicuti iis carminibus proditum est quæ Magnæ sunt Eœæ appellatæ, ab Œnomao occisi, post Marmacem primus Alcathous, Porthaonis filius; post hunc Euryalus, Eurymachus et Crotalus. Horum ego trium parentes et eorum uniuscujusque patriam cognoscere non potui. Sed qui post hos occisus est, Acrian facile conjici possit Lacedæmonium fuisse, Acriarum conditorem. Ad hos interfectos ab Œnomao recensent Capetum, Lycurgum, Lasium, Chalcodontem, et Tricolonum. Postremum hunc nepotem et cognominem Arcades memorant Tricoloni Lycaonis filii. (11) Contigit post Tricolonum in cursu mortem oppetere Aristomachum Priantem, Pelagontem, Æolium, et Cronium. Sunt qui præter hos recenseant etiam Erythran Leuconis filium, Athamantis nepotem, a quo Bœotorum oppidulum Erythræ appellatæ fuerint; et Eionem Magnetis filium, Æoli nepotem. His omnibus commune hic erectum fuit monumentum; ad quod parentasse quotannis Pelopem tradunt Pisæorum quamdiu imperium tenuit.
CAPUT XXII.
_ De templo Dianæ Cordaces et cognominis origine — Pisæ conditore, Pisæorum certaminibus cum Eleis et Anolympiadibus — urbe Pylo ejusque reliquiis — vico Heraclea, fluvio Cythero ac Nympharum Ionidum templo et nominibus — oppidulo Letrinis ac Diana Alpheæa — Diana Elaphiæa. _
Ab hoc monumento stadium ferme unum progressis reliquiæ templi sunt Dianæ cognomento Cordaces: quod Pelopis comites aiunt, quum deæ huic pro victoria ludos facerent, patriam saltationem cordacem ad Sipylum celebrari solitam usurpasse. Non longe ab eo templo ædes est non utique magna; in qua arca ænea et in ea Pelopis ossa conservantur. Murorum vel aliorum ædificiorum nullæ exstant amplius reliquiæ, sed undique vitibus consitus locus est ubi olim Pisa incolebatur. (2) Ejus urbis conditorem nominant Pisum Perieris filium, Æoli nepotem. Ipsi quidem Pisæi vehementer invisi Eleis, dum sibi Olympicorum ludorum condendi auctoritatem cupidius vindicare student, exitium sibi struxerunt. Olympiade enim octava Phidonem Argivum, impotentem tyrannum et cunctæ Græciæ invidia laborantem, advocarunt, ejusque maxime præsidio subnisi ludos commiserunt. Quarta deinde et tricesima Olympiade Pisæi comparatis undique finitimorum copiis regem suum secuti Pantaleontem Omphalionis filium, submotis Eleis, Olympicis ipsi ludis præfuerunt. (3) Has Olympiadas, et praæterea quartam et centesimam, quam Arcades condidere, Anolympiadas (ac si dicas irritas Olympiadas) vocantes Elei in fastos Olympiadum non referunt. Octava vero supra quadragesimam Olympiade Damophon Pantaleontis filius in suspicionem quasi nova moliretur apud Eleos venit; quum vero armati in Pisæorum fines excurrissent, re infecta precibus et obtestationibus domum ut redirent persuasit. (4) Quum autem in regnum successisset post Damophontem fratrem Pyrrhus Pantaleontis filius, Pisæi ultro arma Eleis intulerunt: quo tempore conjuratione facta ab Eleis defecerunt etiam Macistii et Scilluntii; hi quidem e Triphylia; ex cetera vero vicinitate Dyspontii. His enim cum Pisæis optime conveniebat, nempe qui urbis suæ primordia ad Œnomai filium Dysponteum referebant. Bellum hoc Pisæorum et omnium qui cum ipsis conspiraverant populorum internecione terminatum est. (5) Pyli Eliacæ rudera supersunt in via montana qua ab Olympia in Elidem itur. Abest a Pylo Elis stadia octoginta. Hanc urbem, sicuti superius commemoravi, condidit Megarensis Pylon, Clesonis filius. Excisa vero ab Hercule ac postea ab Eleis restituta, jam pridem infrequens et deserta est. Præter ipsam labitur Ladon amnis in Peneum. (6) Ad hanc Pylum disputant Elei Homeri versus istos pertinere:
Genus deduxit ab amne Alpheo, Pyliûm late qui perfluit arva.
Ac mihi sane id persuaserunt. Hanc enim regionem perlabitur Alpheus, nec ad aliam Pylum referre carmen licet. Nam per Pyliorum fines qui supra Sphacteriam insulam sunt, omnino non decurrit Alpheus; neque vero ullam cognovimus in Arcadia terra urbem eodem hoc nomine fuisse. (7) Distat quinquaginta ferme stadia ab Olympia Eleorum vicus Heraclea. Alluit eum Cytherus fluvius. Fons in fluvium se exonerat; ad quem fontem Nymphis est ædes consecrata. Sua sunt propria Nymphis nomina, Calliphaea, Synallaxis, Pegæa et Iasis. Communi quidem vocabulo Ionides nuncupantur. Saluberrimæ sunt lavantibus aquæ ad lassitudines et quosvis corporis dolores levandos. Appellatas autem Nymphas putant ab Ione Gargetti filio, quum is Athenis profectus in hunc locum coloniam deduxisset.
8. Quodsi per campos Elidem proficisci volueris, stadiis centum et viginti confectis Letrinos pervenies. Inter Letinos vero et Elidem stadia intersunt centum et octoginta. Jam tum ab initio oppidum fuere Letrini, quod a Letreo Pelopis filio conditum erat; mea vero ætate domorum paucarum exstabant reliquæ et Alpheææ Dianæ cum simulacro ædes. (9) Deæ ob causam hujuscemodi cognomen impositum memorant: Alpheum amore captum Dianæ posteaquam ad nuptias ejus conciliandas nihil se aut gratia, aut precibus profecturum intellexit, vim ei offerre conatum. Verum quum illa fugiens insequentem amatorem Letrinos usque ad nocturnos choros pertraxisset (interesse enim Nympharum lusibus consueverat), ibi deam Alphei insidias suspicatam sibi suisque comitibus luto os oblevisse. Quare quum Alpheus, ubi accesserat, a Nymphis Dianam discernere nequisset, elusum infecta re abiisse. (10) Ab hoc Alphei amore Alpheæam Dianam Letrinæos nuncupasse. At Elei, quibus cum Letrinæis pervetus est amicitia, Elaphiææ Dianæ cæremonias accepisse affirmant se a Letrinæis: et Alpheææ quidem nomine religionem primum sancitam, sed temporis longinquitate hoc Alpheææ nomen in Elaphiææ abiisse. (11) A cervorum tamen venatione Elaphiæam (quasi Cervinam) appellatam ego ab Eleis existimo. Traditum tamen ab ipsis etiam est, nutricem fuisse Dianæ Elaphion indigenam mulierem, a qua deæ fuerit nomen inditum. A Letrinis nihilo quam stadia sex longius lacus abest perennis aquæ, medium pertranseuntibus stadiorum trium.
CAPUT XXIII.
_ De gymnasio in urbe Elide ejusque septo, Xysto dicto — memorandis in hoc gymnasio — alio minore gymnasii septo — tertio gymnasii septo, Maltho dicto, et memorandis in eo — curia Eleorum, Lalichmio dicta — via Siopes dicta et templo Dianæ Philomiracis. _
In Elide memoratu digna sunt, gymnasium vetus, in quo athletas priusquam in Olympiam descendant omnia facere institutum est, quæ ante certamen fieri mos ritusque majorum postulat. Intra maceriam in ambitum curriculi platani consitæ sunt. Septum illud universum Xystus (quasi Rasus) ex eo appellatur, quod Hercules Amphitryonis filius ad laborum patientiam quotidianis exercitationibus se confirmans, sentes omnes qui pullularent eo in loco vellere ac eradere sit solitus. (2) Aliud est ab hoc sejunctum cursorum curriculum; Sacrum incolæ appellant. Seorsum et illud est in quo cursores [et] quinquertiones certamen meditantes decurrunt. In gymnasio locus est quod vocant Plethrium. In eo per ætates aut exercitationum genera ad luctam athletas committunt Hellanodicæ. (3) Sunt et deorum in eo gymnasio aræ, Herculis Idæ, Parastatæ (Auxiliaris) cognomento; Amoris, et contrarii numinis, quem eodem Elei quo Athenienses nomine Anterotem nuncupant; Cereris etiam et filiæ. Achilli non ara, sed inane monumentum est ex oraculo dedicatum. Ad illud Eleæ matronæ primis ludorum initiis, die stato, inclinante jam in vesperum sole inter ceteros quos Achilli habent honores solenne ritu pectus plangunt. (4) Est et minor alius gymnasii ambitus majori contiguus, quem ab ipsa figura quadrangulum nominant. Eo pro palæstra utuntur ad exercitationes athletæ. Ibidem athletas eos committunt, qui quum a lucta jam vacationem habeant, loris colludunt mollioribus. Est eo in loco alterum eorum signorum positum, quæ de Sosandri Smyrnæi et Polyctoris Elei multa Jovi dedicata fuere. (5) Est et tertius gymnasii ambitus nomine Maltho, a molli solo fundamenti dictus. Patet hic puberibus per omne ludorum tempus. In ejus angulo signum positum est Herculis exstans humeris tenus; et in palæstrarum una typus in quo Amor et Anteros cælati sunt: Amor palmæ termitem manibus tenet, quem illi Anteros de manibus extorquere conatur. (6) In utraque primi aditus parte ad eum ambitum, quem Maltho diximus appellari, stat effigies pugilis pueri: hunc, qui apud Eleos legibus conservandis præfectus est (Nomophylax dicitur) mihi narravit, patria Alexandrinum fuisse, ab ea scilicet Alexandria quæ supra Pharum insulam est, Sarapionem nomine. Honorem hunc ei habitum, quod in summa annonæ caritate ad ludos veniens frumenti Eleis præbuerit. Hujus in Eleos meriti et acceptæ coronæ Olympicæ tempus numeratur Olympias decima septima supra ducentesimam. (7) In eodem hoc gymnasio curiam suam habent Elei; et hic specimina edunt tum extemporanearum orationum, tum cujusvis generis scriptorum. Lalichmium locus hic de ejus qui dedicavit nomine vocatur. Affixa sunt circumquaque scuta, ad operis ornamentum, non ad belli usum. (8) A gymnasio ad lavacra per viam itur, quæ Siopes (Silentii) dicitur, præter Dianæ Philomiracis (Adolescentulorum amicæ) templum. Cognomen dea quidem sumsit a gymnasii vicinitate. Viam vero ex eo Silentii appellatam hominum sermo prodidit, quod ab Oxylo de exercitu suo speculatores missi ad exploranda Eleorum consilia, mutuis in itinere cohortationibus usi, quum propius jam ad mœnia accessissent, voce compressa propugnatorum sermones subauscultando excipiendas esse, per hanc ipsam viam intra oppidum clam irrepserunt: cognitis vero et perspectis quæ volebant omnibus, salvi ad Ætolos redierunt. Ab hoc speculatorum silentio viam nomen accepisse affirmant.
CAPUT XXIV.
_ De foro Eleorum, Hippodromo dicto — Hellanodiceone, domicilio præfectorum ludorum — porticu Corcyraica, Pyrrhonis sophistæ signo et monumento — templis et signis in foro, Apollinis Acesii, Solis et Lunæ, Gratiarum, Amoris — Sileni templo et Silenis — prisco templo, quod quernis columnis sustinetur — domo sedecim feminarum. _
Exitus alius ad forum excurrit a gymnasio, et ad domum, quem Hellanodiceonem vocant. Est is supra Achillis tumulum: et illac ludorum præfectos, qui Hellanodicæ dicuntur, in gymnasium venire more majorum traditum est. Et ante solis quidem ortum cursores committunt: dimidiato vero jam die quinquertia et graviora quæ vocant certamina.
2. Forum autem Eleorum non eadem est descriptione, qua Ionum et Ioniæ finitimarum urbium fora, sed antiquiore multo. Porticus modicis intervallis exædificatæ sunt, semitis pluribus intersecantibus. Nostra ætate nomine Hippodromus forum ipsum appellatur. Erudiunt enim hic maxime equos indigenæ. Quæ porticus ad meridiem est, Doricam præ se fert descriptionem. Eam trifariam columnæ dividunt; in ea Hellanodicæ plerumque per totum diem sessitant; (3) ad illas columnas Jovi aras statuunt, quæ in subdiali fori parte sunt non ita multæ; dissolvuntur enim non magno negotio, utpote subito erectæ. Secundum hanc porticum ad forum accedenti, ad lævam circa extremam porticus partem est Hellanodiceon, medio calle a foro divisus. In eo perpetuos decem menses habitant qui ad ludorum præfecturam sunt delecti, totoque eo tempore a legum conservatoribus (Nomophylacas appellant) edocentur de omnibus quæ in ludorum celebratione fieri ab eis convenit. (4) A porticu ea in qua statio diurna est Hellanodicarum, aliam porticum callis unus disjungit: eam porticum Corcyraicam Elei nominant, quod quum Corcyræi ex Eleo agro appulsis navibus prædam egissent, [ipsi mox Elei-Corcyra populationibus pervastata] multis partibus plura domnum reportarint, quam quæ erepta fuerant. De prædæ itaque decima porticum erectam prædicant. (5) Est operis Dorica forma, duplici surgente columnarum ordine: eorum unus ad forum, alter ad eas quæ ultra forum sunt partes pertinet. Mediæ porticus lacunar non columnæ, sed continens paries sustinet, cujus utraque pars affixas habet imagines. Ad eam porticus partem, quæ ad forum conversa est, Pyrrhonis Pistocratis filii statua cernitur, sophistæ hominis in omni re atque oratione assensionem retinentis. Est ejusdem sepulcrum non longe ab Eleorum urbe: Petra locus appellatur, et priscus hoc nomine fuisse videtur Eleorum vicus. (6) Habent Elei in fori area sub divo hæc maxime insignia opera: ædes est et signum Apollinis Acesii. Hoc nimirum cognominis nihil diversum ab Averruncatoris, quod Atheniensibus numen est, significare videtur. Alia in parte Solis et Lunæ lapidea posita sunt signa: e Lunæ capite cornua, e Solis radii exsistunt. Suum habent et Gratiæ templum; simulacra lignea sunt, veste inaurata: facies, manus et pedes e candido marmore; earum una rosam, talum altera, myrti frondem exiguam tertia præfert. (7) Quæ sit insignium ratio facile conjiciat qui attenderit, rosam et item myrtum Veneri sacram esse et in fabula de Adonide celebrari; Gratiæ vero Veneri præ ceteris diis attributæ sint. Talus quidem adolescentulorum et virginum lusus est, quibus nihil adhuc ex senio decessit gratiæ. In eadem basi Amor Gratiis adsistit a dextera. (8) Templum ibidem Silenus habet proprium, non, ut multis in locis, cum Baccho commune. Ei Ebrietas vinum e poculo porrigit. Mortales vero ortu Silenos esse ex eo facile conjicias, quod Sileni unius, apud Hebræos, alius apud Pergamenos monstrantur sepulcra. (9) Novam etiam quandam in Eleorum foro templi formam vidi: modicæ est ædes altitudinis, sine parietibus, tectum e quercu dolatis fulcientibus tibicinibus. Monumentum id esse inter omnes populares convenit: quisnam vero in eo sit conditus, non memorant. Quodsi vera senex quidam quem sum percontatus mihi exposuit, Oxyli esse monumentum statuendum fuerit. (10) In ipso etiam foro Sedecim Feminarum quæ appellantur domus est, in qua Junoni peplum contexunt.
CAPUT XXV.
_ De templo Elide Imperatoribus Romanis dedicato — Veneris Cœlestis et Vulgivagæ templo ac signis — Orci (Ἅδου) templo ejusque cultus apud Eleos origine — Fortunæ templo et Sosipolidis cultu atque imagine picta — viri, Satrapæ dicti, signo et cultu. _
Continenti cum foro tractu conjungitur antiqua ædes circumquaque porticibus et columnis incincta; tectum vetustate collapsum corruit, neque inter ruinas reliquum ullum signum est. Romanorum Imperatoribus est hæc ædes dedicata. Est autem ad posticum ejus porticus quæ de manubiis Corcyræorum erecta fuit, Veneris ædes. Area templo sacrata sub divo non longe abest. Quæ ibi colitur Cœlestem Venerem vocant. Ejus ex ebore et auro signum est, Phidiæ opus, altero quidem pede testudinem premit. Area ipsa maceria est circumsepta, intra maceriam crepido, super qua Veneris quam Vulgivagam nominant signum ex ære: capro insidet ex eadem fabricato materia, Scopæ opus. Quæ vel testudinis, vel capri ratio sit, quibus hæc perscrutari curæ est quærendum relinquo. (2) Jam vero Orci ambitum et ædem (utrumque enim Elei Orco dedicarunt) semel quotannis aperiunt, neque vel tunc introire cuiquam præterquam sacrificulo fas est. Soli omnium ex cognitis gentibus Elei Orcum venerantur, ob hujusmodi causam. Quum exercitum ad Pylon, quæ in Elide est, oppugnandam Hercules adduxisset opem ei ferente Minerva, præsto Pyliis ad ferendum auxilium etiam Orcum fuisse dicunt, quod et Herculi esset infensus et singulari a Pyliis afficeretur honore. (3) Testes vero citant hujus rei Homeri quoque ex Iliade versus:
Pertulit et sævus volucris mala vulnera teli Orcus, ubi Alcides magno Jove natus ad alta tecta Pyli miserum cruciatu afflixit acerbo.
Quodsi belli Trojani temporibus, uti ab Homero traditum est, auxilio Græcis venit Neptunus, non alienum a vero videri possit ex ejusdem poetæ sententia Orcum etiam Pylios ope sua adjuvisse. Elei certe huic deo ut de se bene merito, quique esset in Herculem animo infensissimo, ædem erexerunt, quam quotannis idcirco semel (uti mea fert opinio) recludunt, quod ab hominibus quoque semel ad Orci domum fit descensus. (4) Suum est apud Eleos etiam Fortunæ templum. In ejus porticu eximia magnitudine signum dedicarunt, ligneum illud quidem, sed inauratum undique, præter faciem tamen summasque manus et pedes, quæ partes e candido marmore sunt. Ibidem etiam in modica cella ad Fortunæ lævam Sosipolidi honores habentur. Deus iste e viso per somnum oblato pictura est effictus. Ætate puerili est, chlamyde amictus varia et stellata; præ se gerit manu altera copiæ cornu. (5) In celeberrima urbis parte signum ex ære erectum est, juvenis nihilo magno homine procerior, facie impubi, pedibus decussatis, utraque manu hastæ innixus. Lanea eum veste, item lintea et byssina induunt: (6) Neptunum esse autumant, qui quum ante in Samico Triphyliæ coleretur, deportato Elidem signo vel majore multo in honore esse cœperit. Satrapen tamen ipsum, non Neptunum, vocant, accepto scilicet a conditis in agro finitimo Patrensibus Satrapæ nomine. Est vero Corybantis cognomen Satrapes.
CAPUT XXVI.
_ De prisco theatro et Bacchi templo, de festo Thyiis dicto — templo Minervæ in arce Eleorum — Cyllene, Eleorum navali, et Mercurii signo, fascino arrecto — gignentibus Eleorum agri, cultura serici apud Seres et Seria insula — Elidis et Achaiæ finibus. _
Inter forum et Menium est theatrum vetus ac templum Baccho dedicatum; signum fecit Praxiteles. Deorum omnium unum maxime Bacchum venerantur Elei, et eum sacri sui, quod Thyiorum nominant, diem cum ipsis obire dictitant. Abest ab urbe stadia circiter octo locus ubi ejus festum celebrant: appellant Thyia. Quum in sacello lagenas tres inanes sacerdotes deposuerunt præsentibus et civibus et peregrinis si quos forte adesse contigerit, mox vero templi fores vel sacerdotes ipsi, vel alii quibus curæ sit hujus rei periculum facere, suo quisque obsignant annulo; (2) postero vero die agnitis signis ingressi vini plenas reperiunt lagenas. Hæc uti a me commemorata sunt ex Eleis fide spectatissima viri et aliquot item exteri ita se habere mihi sancte dejerarunt. Neque enim res tulit ut ipse adessem, quum solenne illud celebraretur. Ferunt etiam Andrii apud se per festos Bacchi dies vinum quotannis sponte sua e templo manare. Quodsi hæc Græcis ut credamus adduci possumus, nihil jam prohibet quin et quæcunque Æthiopes, qui supra Syenen sunt, de Solis mensa fabulantur vera putemus. (3) In arce Elidis Minervæ fanum est signumque auro et ebore fabricatum; Phidiæ aiunt opus fuisse. Insistit deæ cassidi gallus galinaceus, quod hæc est avis omnium pugnacissima, vel fortasse quod Minervæ cognomento Erganæ sacra est. (4) Ab Elide Cyllenen usque spatium interest stadiûm centum et viginti. Sita est Cyllene contra Siciliam, maritimis navium appulsibus opportuno prædita portu. Navale ea est Eleorum, ab Arcade vero homine sumsit nomen. (5) Et in recensu quidem Eleorum Cyllenen plane prætermisit Homerus, verum in operis progressu non dissimulavit scire se Cyllenen oppidum esse:
Pulydamas Otum misit Cyllenion orco, Phylidæ socium, qui fortes duxit Epeos.
Cyllenæ duo sunt deorum delubra, Æsculapii unum, Veneris alterum. Mercurii vero signum, quem egregie incolæ eorum finium venerantur, erectum est super basi fascinum. (6) Est enimvero Eleorum ager et cetera ferax et byssum educat felicissime. Cannabem quidem, linum et byssum serunt qui idoneum ad hæc ferenda solum colunt. Sed enim quæ fila ad textrinam usurpant Seres, ea nulla e stirpe sunt, sed hunc in modum oriuntur. Nascitur in eorum terra vermis quem Serem Græci, ipsi Seres longe alio appellant nomine. (7) Magnitudine est id insectum dupla maximi scarabæi, cetera simile est araneis quæ sub arboribus texunt; atque etiam pedes habet octo perinde ut araneæ. Hæc animalcula nutriunt Seres in domiciliis æstivo pariter et hiberno tempore ad hanc rem accommodatis, Opus quod faciunt filum est tenuissimum pedibus eorum circumvolutum. (8) Annos ferme quattuor panico alitur, quinto demum (neque enim diutius victurum sciunt) viridem apponunt arundinem, quo pabulo bestiola illa omnium maxime delectatur; eo saturum sagina rumpitur. Educunt inde e visceribus plura staminum volumina. Satis constat Seriam insulam sitam in Rubri maris recessu. (9) Audivi vero qui dicerent, non mare Rubrum, sed Serem amnem insulam illam facere, quomodo et Delta in Ægypto a Nilo, non ab ullo mari circumdari. Talem insulam esse etiam Seriam. Æthiopici generis sunt et hi Seres quos dixi, et quotquot contiguas insulas tenent Abasam et Sacæam; etsi non desunt qui non Æthiopas, sed Scythas Indis permistos esse eos dicant. Sed hæc hactenus.
10. Qua vero in Achaiam ex Elide iter est stadiûm circiter centum et quinquaginta septem, via ad fluvium Larisum ducit. Et hi quidem fines ætate nostra sunt inter Achaicum et Eliacum agrum, Larisus nimirum amnis. Priscis autem temporibus utriusque gentis terminus fuit Araxus promontorium.
PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ ACHAICA SEU LIBER VII.
CAPUT I.
_ De Achaiæ situ et prisco nomine Ægialo — Ægiali primis regibus, Xutho, Ione — Achæi, a Doribus ejecti, Tisameno duce in Ægialum profecti Ionas expellunt — Iones ab Atheniensibus recipiuntur. _
Quæ terra inter Eleos et Sicyonios media ad mare Orientem versus excurrit, Achaia hoc tempore dicitur ab Achæis eam incolentibus; prisco nomine Ægialus (Litus) appellabatur, et incolæ Ægialenses, nominati ab Ægialeo Sicyoniæ rege, ut dicunt Sicyonii. Alii nomen ab regionis situ ducunt quæ litoris fere tota formam habet. (2) Postea vero, Hellene mortuo, Xuthum reliqui Hellenis filii e Thessalia ejiciunt, eo nempe crimine quod paternæ pecuniæ partem sibi soli vindicasset. Ιs quum Athenas confugisset, ab Erechtheo dignus est habitus cui filiam desponderet; e qua Achæus et Ion nati. Mox quum e vita discessisset Erechtheus, ejus filiis de regno dissidentibus disceptator Xuthus fuit; qui quum Cecropi natu maximo regnum adjudicasset, eum reliqui Erechthei filii e finibus exegerunt. (3) Quare quum in Ægialum migrasset ibique sedem constituisset suam, ibidem etiam e vita excessit. E filiis Achæus, assumtis ex Ægialo et Athenis auxiliis, in Thessaliam veniens paternum recepit imperium. At Ion quum bellum esset Ægialensibus et eorum regi Selinunti illaturus, per legatos ei Selinus unicam filiam Helicen despondit, et Ionem ipsum in regni successionem filium adoptavit. (4) Quod quum Ioni ex animi sententia evenisset, et Selinunti defuncto in imperium Ægialensium suecessit, et a se conditam in Ægialo urbem uxoris suæ de nomine Helicen nominavit: gentem ipsam a se Ionas nuncupavit. Quamquam istud eis non mutationem nominis attulit, sed additamentum. Vocabantur enim Ægialenses Iones. Magis tamen regioni priscum nomen mansit, quod Homerus in delectu Agamemnonis copiarum versu illo testatum reliquit:
Per totum Ægialon circumque Helicen spatiosam.
(5) Regnante tum Ione Athenienses bellum contra Eleusinios gesserunt. In eos quum ducem sibi arcessivissent Ionem, hunc in Attica fatum assequitur. In Potamiorum pago ejus exstat monumentum. Ac mansit penes Ionis posteros Ionum imperium, usquedum ab Achæis, quos et ipsos Lacedæmone tunc et Argis Dores exegerant, regno spoliati cum universo populo profugerunt. (6) Quæ autem inter Ionas et Achæos gesta sint bella, mox exponam, quum prius docuero quæ res effecerit, ut soli qui Lacedæmonem et Argos colerent, ante Dorum reditum ex omnibus Peloponnesi incolis Achæi sint appellati. Archander et Architeles Achæi filii e Phthiotide Argos commigrarunt. Iis Danaus filias duas nuptum dedit, Architeli Automaten, Scæam Archandro. (7) Et Argos quidem illos mansisse valido argumento esse potest, quod filio Archander nomen imposuit Metanastæ (i. e. ex patria migranti in terram aliam). Confirmato autem eorum imperio obtinuit usus, ut ab Achæi liberis communi nomine Achæi tam Lacedæmonii quam Argivi, proprio autem Danai soli Argivi appellarentur. Mox iidem a Doribus Argis et Lacedæmone pulsi misso caduceatore ab Ionibus petierunt, ut sibi et regi Tisameno Orestis filio incolendi jus sine bello concederent. Ibi Ionum reges incessit metus, ne si Achæi permisti Ionibus essent, communi consilio regem sibi tum ob virtutis, tum ob generis claritatem Tisamenum declararent. (8) Quum ergo in ea re Achæis minime assentirentur Iones, res ad arma deducta est; et Tisamenus quidem in prœlio occubuit, Ionas vero Achæi victores Helicen, quo se illi e fuga receperant, persecuti victores, obsessa urbe, tandem impune ex pacto convento siverunt abire. Tisameni sane cadaver quum Achæi Helice sepelissent, Lacedæmonii postea Delphici oraculi monitu ejus ossa Sparten deportarunt; et hoc etiam ipso tempore monstratur Tisameni sepulcrum quo loco epulum celebrant Lacedæmonii, quæ Phiditia nuncupant. Iones quum in Atticam venissent, ab Atheniensibus rege suo Melantho Andropompi filio auctore in civitatem recepti sunt: tantum Ionis et eo duce rerum belli gestarum memoria valuit. Traditum est etiam, Athenienses, quum suspectos haberent Dores, ac metuerent ne illi a se quoque manus abstinere nollent, magis suæ potentiæ studio quam Ionum amore eos in domicilii consortium recepisse.
CAPUT II.
_ Codri filii cum Ionibus et aliis Græcis coloniam in Asiam deducunt — de tribus coloniis e Græcia deductis — Nelei in Miletum adventu et de Milesiis — templo Apollinis Didymis et Diana Ephesia — Androclus, Codri filius, Ephesum venit — de ejus nece et sepulcro — Priene et Myunte ab Ionibus occupatis. _
Non multis post annis quum Medon et Neleus Codri filii de regno dissiderent, negaretque Neleus regnum se Medontis ferre posse qui pede altero claudicaret, rei cognitione Delphico oraculo permissa, respondit vates, deberi Medonti Atheniensium regnum. Dimissi itaque in coloniam Neleus et reliqui Codri filii, tum ex Atheniensibus quicunque nomina dedissent, tam multo maximam Ionum manum abduxerunt. (2) Tertia fuit hæc colonia, quæ extero duce et extera multitudine deducta est e Græcia. Multis enim ante ætatibus Herculis fratris filius Iolaus Thebanus Athenienses ac Thespienses in Sardiniam deduxit. Una vero ætate priusquam Iones Athenis proficiscerentur, Lacedæmonios et Minyas e Lemno a Pelasgis ejectos Theras Thebanus, Autesionis filius, in eam insulam deduxit quæ, quum antea Calliste appellaretur, post ab eo Thera vocata est. (3) Tertiam hinc deduxere coloniam Codri filii, Ionibus imperantes quum nulla ipsis esset cum illis propinquitas, paterno siquidem genere et avito a Codro et Melantho e Pylo Messenii, materno Athenienses fuere. Contribuerunt in eam se coloniam Ionibus e Græciæ populis Thebani primum Philotam secuti, Penelei nepotem; ex Orchomeniis Minyæ ob Codri liberûm cognationem: Phocenses præterea, exceptis Delphis; Abantes etiam ex Eubœa. (4) Phocensibus naves ad transmittendum dederunt et ipsi classis duces exstiterunt Philogenes et Damon Athenienses, Euctemonis filii. Hi omnes quum in Asiam appulissent, alios alii fines occuparunt. Neleus cum sua manu Miletum tenuit. (5) Milesii autem ipsi de suis originibus hæc commemorant. Per duas ætates Anactoriam fuisse totam eam regionem nominatam, sub rege Anacte indigena et Asterio Anactis filio. Cretensium vero classe Mileto duce in eam oram appulsa urbi, et agro ab eo nomen immutatum. Venisse e Creta Miletum cum factione sua, quum Minoem regem Europæ filium fugeret. Incolebant Cares eam Asiæ partem; ab iis Cretenses in domicilii societatem recepti. (6) Occupata vero ab Ionibus Mileto mares omnes interfecti, præter eos qui capta urbe fuga sibi salutem quæsiere. Illorum conjuges et filias victores uxores duxerunt. Nelei quidem sepulcrum non longe a portis est, ad lævam ejus viæ qua Didymos itur. Apollinis quod Didymis templum est et oraculum, antiquius est Ionum commigratione; multo vero etiam antiquius Ionum temporibus Ephesiæ Dianæ fanum. (7) Neque tamen Pindaro nota de eo templo fuisse omnia existimo, quum versibus prodidit, ab Amazonibus bellum Theseo Atheniensium duci inferentibus conditum. Nam a Thermodonte profectæ mulieres istæ sacrificarunt quidem Ephesiæ deæ et tum, quippe quæ templum illud jam olim nossent, et quum eo tempore quo Herculem ac multo ante Bacchum fugiebant, supplices eo se recepissent; ipsæ tamen ejus operis auctores neutiquam fuere: verum Coressus homo indigena et Ephesus, quem Caystri fluminis filium fuisse censent, hi templum illud condiderunt. Et ab Epheso quidem ipsa etiam urbs nomen accepit. (8) Incolebant tunc eam oram Leleges Carici nominis et Lydorum pars magna. Habitabant vero circum templum supplicandi ac deprecandi causa tum alii, tum et Amazonici generis mulieres. Androclus quidem Codri filius, Ionum qui Ephesum venerant dux creatus, Lelegas et Lydos in superiore urbis parte habitantes ejecit, sacræ vero areæ inquilini fœdere cum Ionibus icto omni belli metu caruerunt. Samiis etiam Samum Androclus ademit, eamque insulam ad quoddam tempus possederunt Ephesii, cum reliqua etiam contiguarum insularum vicinia. (9) At enim quum pristinas recepissent Samii sedes, Prienensibus contra Caras auxilium tulit Androclus; et Græci e prœlio victores discedunt, ipse autem in pugna cecidit. Ejus cadaver sublatum Ephesii sepulturæ intra fines suos mandarunt. Monstratur Androcli sepulcrum hac ætate in via quæ est inter Dianæ et Olympii Jovis media, ad portam Magnetidem. Insigne sepulcri est vir armatus. (10) Iones qui Myuntem et Prienen colonis deductis frequentarunt, Caras et ipsi his finibus exegerunt; et Myuntem quidem Cyaretus Codri filius condidit: Prienes deducendæ Ionibus permisti Thebani Philotan Penelei nepotem et Æpytum Nelei filium duces et conditores habuerunt. Et Prienenses sane a Tabalo prius homine Persa, deinde ab Hierone cive suo maximis affecti calamitatibus Ionico tamen adhuc nomine censentur. (11) At Myuntem oppidani eo quem jam exponam casu, urbem deserere coacti sunt. Parvus fuit in agro Myusio ad mare sinus, quem Mæander fluvius oblimato ostio stagnum reddidit. Stagnantibus vero marinis aquis tanta repente coorta est e palude culicum vis, ut ea lue victi homines, urbem relinquere cogerentur. Rebus omnibus suis, quæ auferri poterant, deorum etiam signis asportatis, Miletum migrarunt. Mea certe ætate Myunte nihil exstat præter Bacchi templum e candido lapide. Similis vero calamitas Atarnitis etiam, qui infra Pergamum sunt, exitio fuit.
CAPUT III.
_ De Claro et Colophoniis — Lebediis — Teo ejusque incolis — Erythræis — Clazomeniis et Phocæensibus. _
Colophonii quod Clari est Apollinis templum et oraculum antiquitate sua sanctissimum ducunt. Tenentibus enim terram Caribus venisse primos e Græcia Cretenses memorant, Rhacium et quæ illum sequeretur multitudinem, oram occupantem navibusque pollentem: plurimam vero terræ partem Cares adhuc incolebant. Thebas vero quum Thersander Polynicis filius et Argivi cepissent, inter captivos ad Apollinem Delphos abducta est Manto; et Tiresias quidem ejus pater in via ad Haliartum diem obiit suum. (2) Ii captivi, quum jussisset oraculum coloniam capessere, navibus in Asiam transmisere. Ad Claron appulsis Cretenses armati occurrere, a quibus ad Rhacium deducti illi sunt. Is quum ex Mantûs oratione, et qui essent et quæ fuisset in Asiam veniendi causa, cognovisset, Tiresiæ filiam, in domicilii societatem ejus comitatu recepto, uxorem duxit. Rhacii satu e Mantone ortus Mopsus Cares omnes e ditionis suæ finibus ejecit. (3) At Iones icto cum Græcis qui Colophone consederant fœdere, æquabili cum illis jure civitate eadem fruebantur. Regnum Ionum penes duces Damasichthonem et Promethum, Codri filios, fuit. Promethus autem post hæc Damasichthone fratre occiso in Naxum insulam effugit, ibique diem suum obiit. Ejus cadaver Damasichthonis filii domum reportatum recepere; exstat in vico cui Polytichides nomen, Promethi sepulcrum. (4) De Colophoniorum vero excidio tunc egimus quum Lysimachi res gestas persequeremur. Ex iis autem, qui Ephesum in coloniam deducti fuerunt, cum Lysimacho et Macecedonibus bellaverant soli Colophonii. Exstat commune Colophoniorum et Smyrnæorum qui in prœlio ceciderunt sepulcrum, ad viæ lævam qua Claron iter est. (5) Lebediorum urbem evertit Lysimachus non aliam ob causam, quam ut profugorum accessione cresceret Ephesiorum civitas. Est vero ager ille quum cetera insigni fœcunditate, tum calidarum in eo sunt aquarum balneæ et plurimæ et suavissimæ. Lebedon quoque initio Cares tenuerunt; quos postea Andræmon Codri filius Ionum dux expulit. Est Andræmonis sepulcrum ad militaris viæ lævam Colophone discedentibus, in ulteriore Calaontis (Alentis?) amnis ripa. (6) Teon coloniam deduxere Orchomenii Minyæ, duce Athamante in ea loca profecti. Fuisse hic Athamas dicitur Athamantis ejus nepos, quem Æolus genuit. In hac etiam civitate permisti Græcis Cares constitere. Ionas vero Teon in coloniam deduxit Apœcus Melanthi abnepos; neque gravius omnino quicquam in Orchomenios et Teios consuluit. Non multis post annis eodem inquilini deducti sunt Athenis et ex Bœotia. Atticæ coloniæ Damasus et Naoclus Codri filii, Bœoticæ Geres Bœotius duces fuere. Utramque gentem Apœcus atque Teii haud gravate acceperunt. (7) Erythræi origines suas ad Erythrum referunt Rhadamanthi filiam; a quo se e Creta deductos memorant et urbi a duce nomen impositum. Quum illam urbem una cum Cretensibus Lycii, Cares et Pamphylii tenerent (Lycii quidem ob Cretensium consanguinitatem; oriundi enim e Creta Lycii fuere, ab iis scilicet qui cum Sarpedone profugerunt: Cares vero propter veterem cum Minoe amicitiam; et Pamphylii quod genere Græcos attingerent; ex eo namque hominum numero fuere qui exciso Ilio cum Calchante errarunt): quum omnes hi quos enumeravi populi Erythras incolerent, Cleopus (Cnopus?) Codri filius congregata ex Ioniæ urbibus eorum manu qui nomina in coloniam dedissent, cum Erythræis eos mœnium communione conjunxit. (8) Clazomenii et Phocæenses ante Ionum in Asiam adventum urbem plane nullam habuere: sed Ionum adventu pars eorum post diutinos errores accepto a Colophoniis Parphoro [Parato?] duce oppidum ad Idam montem condiderunt; quo postea relicto in Ioniam reversi Scyppium [vel Scypium) in Colophoniorum finibus condiderunt; (9) mox et inde migrantes in ea quam nunc colunt regione consederunt, oppidumque in continenti Clazomenas munierunt. Postea Persarum terrore in insulam e regione sitam transmiserunt. Post Alexander Philippi filius Clazomenas ducto a continenti solo ad insulam aggere in peninsulæ formam redigere cogitabat. Fuerunt autem magna Clazomeniorum pars non Iones, sed Cleonæi et Phliasii, quotcunque scilicet Doribus postliminio in Peloponnesum reversis ultro solum vertere. (10) Phocæenses ab ea Phocide genus ducunt quæ sub Parnasso monte etiamnum hoc nomine est. Philogenem hi et Damonem secuti, Athenienses duces, in Asiam trajecerunt, agro non armis, sed Cumæorum concessu certis conditionibus potiti. Eos quum Iones in concilii sui communionem, quod Panionium appellant, non admitterent nisi reges e Codri genere creassent, ab Erythris et e Teo Deœten, Periclum et Abartum accersiverunt.
CAPUT IV.
_ De Ionum urbibus in insulis Samo et Chio — Sami et Samiæ stemma — de Sami incolis et Samothracia — de Junone Samia — Dædalo — Chii nominis origine et incolis. _
In insulis civitates Ionum sunt Samus supra Mycalen et Chius ex adverso Mimantis, Asius filius Amphiptolemi Samius carminibus mandavit, Phœnici ex Perimeda Œnei filia genitas Astypalæam et Europen; Neptuni satu ex Astypalæa natum filium Ancæum; hunc populis qui Leleges dicebantur imperasse, et amnis Mæandri filiam Samiam uxorem duxisse, quæ ei Perilaum, Enudum, Samum, Halithersen et insuper Parthenopen filiam peperit. E Parthenope Ancæi filia Apollini Lycomedem genitum. (2) Hæc versibus testatus est Asius. Atque eo quidem tempore qui insulam incolebant, vi potius coacti quam benevolentia adducti, in penatium suorum societatem Ionas receperunt. Erat Ionum dux Procles Pityrei filius, et ipse Epidaurius et magnum Epidauriorum numerum deducebat, ejectos nempe ex Epidauria terra a Deiphonte et Argivis. Genus Procles ducebat ab Ione Xuthi filio. Hujus filio Leogoro (Leogora?), quum patri in Samiorum regnum successisset, bellum intulerunt Ephesii duce Androclo; et prœlio quidem victos extra insulam Samios expulerunt, crimini illud dantes quod cum Caribus de bello Ionibus inferendo consilia agitassent. (3) Profugorum e Samo pars in Thraciæ insulam, quæ olim Dardania, post ab ipsis est Samothrace nuncupata, coloniam deduxere. At qui Leogorum (Leogoran?) secuti sunt, ii ad Anæam in adversa continenti terra castellum permunierunt; unde decimo post anno Samum adorti, pulsis Ephesiis insulam receperunt. (4) Fanum Junonis, quod Sami est, sunt qui dicant Argonautas dedicasse, secum illuc signo deæ Argis devecto. Enimvero Samii ipsi natam in insula sua Junonem tradunt ad flumen Imbrasum, sub vitice quæ hac ipsa etiamnum ætate in Junonis sacro solo exstat. Esse vero templum maxime priscum, ex ipso simulacro facile conjici possit. Est enim Smilidis Æginetæ, Euclidis filii, opus. Fuit autem hic Smilis Dædalo æqualis ætate, gloria inferior. (5) Nam Dædalus, quum e regia stirpe ejus gentis qui Metionidæ sunt appellati Athenis ortum duceret, non magis artis præstantia quam erroribus et casuum varietate, majore fuit apud omnes gentes nominis celebritate. Is enim quum occiso sororis filio quam patriis legibus noxam meruisset probe nosset, ultro in Cretam ad Minoem confugit; ubi et regi ipsi et ejus filiabus miri operis signa fecit, sicuti Homerus quoque in Iliade memoriæ prodidit. (6) Verum postea a Minoe fraudis damnatus et in vincula cum filio conjectus, elapsus Inycum (ea Siciliæ urbs erat) evasit ad regem Cocalum. Et ea fuit Siculis cum Minoe bellandi causa, quod poscente Minoe Dædalum sibi dedi Cocalus recusasset. In tanto vero ob artis excellentiam apud Cocali filias honore fuit, ut in Dædali gratiam de nece Minoi inferenda consilium inierint. (7) Neque quicquam fuit Dædali fama vel in tota Sicilia, vel in majore Italiæ parte illis temporibus clarius. At Smilis nusquam apud alias gentes quam Samios et Eleos peregrinatus est, quod sit memoriæ proditum. Ad hos vero pervenit et Samiis Junonis signum fecit.
8. ** Ion vero tragœdiarum scriptor, historiarum monumentis mandavit, Neptunum in desertam aliquando insulam Chium venisse; in ea cognitam ab ipso Nympham quandam et ea parturiente e cœlo nivem (Græcis chiona) effusam; a quo rei eventu nomen filio Chio imposuisse Neptunum. Eundem ex alia quadam Nympha filios Agelum et Melanem suscepisse. Œnopionem postea e Creta in Chion insulam appulisse et cum eo una filios Talum, Euanthem, Melanem, Salagum et Athamantem (Staphylum et Thoantem?). (9) Œnopione regnante Caras eodem venisse et Abantas ex Eubœa: successisse deinde in regnum Œnopioni et filiis Amphiclum, advenam hominem ab Histiæa Eubœæ, ex Apollinis Delphici oraculo. Quarta post Amphiclum ætate Hector (nam et hic rex fuit) cum Caribus et Abantibus insulæ inquilinis bellavit, et eorum parte justo prœlio fusa, reliquos in deditionem acceptos e sedibus suis expulit. (10) Compositis demum Chii rebus in memoriam Hectori rediit commune sacrum fieri a suis oportere cum universo Ionum conventu; et ab eo conventu tripodem illi, ut idem refert, virtutis præmium delatum. Hæc de Chiis Ionem tradidisse comperi, quum causam tamen ille non exposuerit quamobrem cum Ionibus cœpti fuerint Chii censeri.
CAPUT V.
_ De Smyrnæ recentioris conditore Alexandro M. et Nemesum cultu — Ionum regionis cœli clementia et claris templis — Herculis templo Erythris — Minervæ Poliadis templo Erythris — Ioniæ urbium variis memorandis ac balneis — antro Homeri. _
Jam vero Smyrnam, unam de duodecim Æolensium urbibus, ea regione sitam quam mea adhuc ætate urbem vederem appellant, Iones e Colophone profecti Æolensibus ademptam tenuerunt. Insequentibus deinde temporibus concilii sui jus cum Smyrnæis Iones communicarunt. Hujus vero quæ nunc exstat urbis conditor exstitit Alexander, Philippi filius, per visum in quiete ut id faceret monitus. (2) Venationibus enim intentum Alexandrum in Pago monte, eo ipso quo erat ornatu venatorio, ad Nemesium fanum accessisse tradunt; quum vero ad fontem sub platano proximis aquis irrigua pro templo somnum caperet, obversatas in somniis Nemeses mandasse, ut eo in loco urbem conderet atque ut eo Smyrnæos ex priore urbe deduceret; (3) missos tunc Claron consultores a Smyrnæis de summa rerum, quibus talis a deo fuerit reddita vox:
Terque quaterque viris aderit fors læta beatis, quos Pagus accipiet trans sacra fluenta Meletis.
Facile itaque se deduci Smyrnæi passi sunt. Ac Nemeses quidem jam duas, non unam tantum, venerantur, et earum matrem Noctem perhibent, quum Athenienses ejus quam Rhamnunte eodem nomine colunt deæ, Oceanum patrem esse dicant.
4. Ionum terra cœli clementia fruitur plurima. Templa in ea spectantur qualia non facile alibi. Præstat magnitudine et opulentia Dianæ Ephesiæ; proxima duo non perfecta illa quidem, Apollinis alterum in Milesiorum finibus apud Branchidas, alterum Clari in Colophoniorum territorio. Duo alia Persarum furor in eadem Ionia exussit; Sami Junonis, ad Phocæam Minervæ; utrumque fanum vel igni corruptum cum admiratione tamen spectatur. (5) Erythris præterea Herculis, et Priene Minervæ delubra magna cum voluptate visas; hoc quidem propter deæ signum, Herculis illud Erythris ob vetustatem. Ipsum sane simulacrum non iis quæ Æginæa vocantur, neque iis quæ inter Attica sunt vetustissima, consimile est: sed si ullum aliud, exquisite est Ægyptium. In lignorum rate insistit deus, uti e Tyro Phœnices mari delatus est; qua tamen causa id acciderit, non memorant Erythræi. (6) Narrant eam ratem in Ionicum pelagus delatam primum appulisse ad promontorium quod Mesate (Media) appellatur, quod continentis quidem est, iis autem qui e portu Erythræorum Chion navigant, plane medium. Quum jam promontorium ratis attigisset, conspecto signo summis viribus et Erythræos et Chios certatim ad se illud pertrahere conatos. (7) Erythræus postremo quidam, cui e mari et piscatu victus fuerat, sed ex morbo erat oculis captus (nomen ei viro Phormio fuit), quod per somnum moneri sibi visus fuerat exposuit, oportere Erythræorum feminas comas tondere; e capillo earum, si viri funem contexuissent, eam ratem ad se esse pertracturos. (8) Ei somnio ut obtemperarent quum cives feminæ in animum sibi non inducerent, e Thracia mulieres, et quæ serviebant et quæ ex ea gente ingenuæ ibi degebant, se tondendas præbuerunt. Quare jam rate potiti Erythræi edixerunt solis e Thracia mulieribus in Herculis fanum introire ut liceret. Servant autem funiculum illum e comis hac etiam ætate diligenter; et piscatorem illum oculorum calamitate liberatum in reliquum omne vitæ tempus oculis probe usum affirmant. (9) Est etiam Erythris ædes Poliadis Minervæ; cujus e ligno simulacrum eximia magnitudine in solio sedens utraque manu colum tenet, capite pileum gestat. Opus hoc fuisse Endœi et aliis argumentis conjecimus, tum ex toto simulacri opificio, tum vero maxime ex Gratiarum et Horarum signis quæ ante templi portam e candido lapide sub divo posita fuerant. Smyrnæi Æsculapii delubrum exædificatum ætate mea habuerunt inter montem quem Coryphen (Verticem) nuncupant, et alienæ aquæ impermistum mare. (10) Ionia ipsa præter templorum magnificentiam ac cœli salubritatem multa habet alia quæ literis mandentur dignissima; et Ephesius quidem ager Cenchrium amnem, Prionis (Serræ) montis fertilitatem, et fontem Halitæam. In Milesiorum finibus est Biblis fons, ad quem ea contigerunt quæ de Biblidis amore decantantur. Apud Colophonios lucus visitur Apollinis fraxinis condensus. Ab eo non longe fluvius Ales, Ionicorum amnium frigidissimus. (11) Lebediorum balneæ hominibus admirandæ æque ac salubres. Sua sunt et Teiis lavacra in monte Macria, partim in cavernoso saxo ad ipsa maris litora, partim ad opum ostentationem exornata. (12) Habent et Clazomenii lavacra. Ad ea Agamemnon colitur; ibidemque antrum est Nymphæ quæ Pyrrhi mater dicitur. Vulgatus est apud eos de Pyrrho pastore sermo. In Erythræis est Chalcis regio, a qua tertia ipsorum tribus nominatur. Porrigit se ex hac Chalcide in pelagus promontorium, in quo marinarum aquarum scatebræ balneas edunt, omnium quæ in Ionia sunt ægris maxime utiles. Apud Smyrnæos longe pulcherrimus est amnis Meles; ad ejus caput antrum, in quo Homerum tradunt carmina sua fecisse. (13) In Chiis est Œnopionis sepulcrum et opere ipso et ob rerum ab Œnopione gestarum prædicationem spectandum. Sami in via quæ ad Junonis ducit, Rhadines est et Leontichi sepulcrum, ad quod vota nuncupare solenne est iis qui acri se amore affectos senserint. Sunt sane rerum miracula in Ionia quamplurima, et haud multo inferiora quam in ipsa Græcia.
CAPUT VI.
_ Post Ionum discessum in Asiam Achæi illorum regionem sortiuntur, et duodecim urbes incolunt — de Achæorum principibus et urbe Patris — bellis, quibus interfuerunt Achæi — Chilone palæstrita et Adrasto Lydo — rerum Græcarum conditione post Gallorum abitum in Asiam. _
Post Ionum profectionem Achæi fines eorum sorte inter se diviserunt urbesque occuparunt; quarum duodecim apud universos Græcos illustres hæ sunt: prima omnium Dyme ab Elide venientibus, tum Olenos, Pharæ, Tritæa, Rhypes, Ægium, Cerynia, Bura; post has Helice, Ægæ, Ægira, et Pellene quæ ad Sicyoniorum fines omnium postrema. In his domicilia sua constituerunt Achæi et eorum reges, quum ante Iones eas incolerent. (2) Primæ Achæorum imperii partes fuere penes Tisameni filios, Daimenem, Spartonem, Tellin et Leontomenem. Nam eorum natu maximus Cometes multo ante in Asiam cum classe transmiserat. Hi quos nempe enumeravi, et præterea Damasias Penthilo Orestis filio genitus, Tisameni liberûm patruelis, summæ rerum apud Achæos præfuerunt. Æquo tamen in regno jure fuere a Lacedæmone profecti et ipsi Achaici nominis, Preugenes et ejus filius, cui nomen Patreus. His urbem Achæi assignarunt, quæ ab hoc rege postea Patræ nominata est. (3) De rebus bellicis Achæorum hæc memorari possunt. Troicis temporibus Achæi, quum adhuc essent eorum in potestate Lacedæmon et Argos, Græci nominis pars maxima fuere. Persis vero cum Xerxe in Græciam invadentibus neque Leonidæ in Thermopylas, neque Themistocli Atheniensium imperatori ad Eubœam et Salaminem classe prœlianti præsto fuisse Achæos apparet, neque ulla vel in Atheniensium vel in Lacedæmoniorum delectu est eorum facta mentio. (4) Quin et ad Platæas pugnæ tempus prætermiserant: nam aliter in Græcorum communi donario, quod Olympiæ dedicatum est, Achæorum nomen esset cum ceteris inscriptum. Eos ego existimo patriam suam quosque tutari voluisse domi manentes; simul etiam Troica victoria elati Lacedæmoniis, qui Dores essent, se parere indignum ducebant; quod aperte longo post tempore declararunt. Armis enim quum decernerent Lacedæmonii et Athenienses, alacriter tulere auxilium Patrensibus Achæi; iidemque animo fuere et sententia in Athenienses multo propensiore. (5) Communes vero Græcorum expeditiones posteriores quod attinet, ad Chæroneam contra Philippum in acie stetere. Fatentur tamen idcirco se in Thessaliam non movisse et prœlio ad Lamiam inito non interfuisse, quod nondum e Bœotica clade se recollegissent. At antiquitatis inter Patrenses interpretem mihi narrare memini, ex omnibus Achæis unum Chilonem palæstritam ad Lamiam in certamen prodisse; (6) sicut et ipse satis scio Lydum hominem Adrastum privatis opibus et consilio Græcos juvisse. Huic Adrasto statuam ex ære posuere Lydi ante Dianæ Persicæ ædem, addita inscriptione, oppetiisse mortem Adrastum pro Græcis contra Leonnatum prœliantem. (7) Thermopylarum autem saltum jam superantibus Gallis non Achæi soli, sed universi Peloponnesii occurrendum sibi non putarunt. Nam quum nullam omnino classem haberent Barbari, satis adversus eos magnum se præsidium habituros sperarunt, modo ut Corinthiacum Isthmum quantum inter utrumque mare a Lechæo promontorio ad Cenchreas interest, permunissent. Fuit hæc tunc communis omnium Peloponnesiorum sententia. (8) Postea vero quam Galli navigiis undecunque contractis in Asiam transierunt, eo in loco erant Græcorum res, ut nulla sibi civitas posset alium imperium vindicare. Lacedæmoniis enim tum Leuctrica clades, tum Arcadum in unicam civitatem Megalopolin conventus, et Messeniorum vicinitas, quominus pristinas vires reciperent, obstiterunt. (9) Thebanos adeo urbe ipsa eversa afflixerat Alexander, ut annis non multis post a Cassandro reducti ne sua quidem ipsorum satis tutari potuerint. Atheniensibus denique benevolentia quidem Græcorum ob res post gestas minime defuit; sed nondum eis tum a Macedonico bello requiescere licuerat.
CAPUT VII.
_ De Achæorum potentia et concilio Achaico — Lacedæmoniorum bello contra Achæos suscepto — Philippi, Demetrii filii, sceleribus — ejus bello cum Atheniensibus gesto et Romanis Atheniensibus opem ferentibus. _
Quare iis temporibus quum non in commune consulerent Græci, sed suum quique negotium agerent, non erant qui opibus cum Achæis conferri possent. Eorum enim omnes civitates, una excepta Pellene, nullo a multis retro annis devinctæ fuerant tyrannorum dominatu. Porro levius etiam multo quam alias Græciæ partes vel bellorum impetus, vel pestilentiæ acerbitas Achaiam vexarat. Itaque in concilium quod Achaicum vocant itabatur, communique consilio de rebus Achaiæ deliberabatur. (2) Ac tunc quidem conventum Ægium edici placuit, quod deleta eluvionibus Helice jam olim ceteris Achaicis civitatibus hæc dignatione et tum opibus præstabat. Ex aliis vero Græcis primi omnium in ejus concilii censum venere Sicyonii; post eos et alii e Peloponneso vel statim, vel certe aliquandiu cunctati se Achivis contribuerunt. Multos etiam ex iis qui extra Isthmum erant, in concilii societatem acciverunt secundi Achæorum progressus, quum eos in dies viderent meliore uti fortuna. (3) Soli Græcorum Lacedæmonii et offensioribus semper animis in Achæos fuerunt, et postremo aperte etiam contra eos arma ceperunt. Sed enim quum Pellenen Achæorum urbem Agis Eudamidæ filius rex Spartæ vi cepisset, mox inde ab Arato Sicyoniorum duce ejectus est. Cleomenes deinde Leonida Cleonymi filio genitus, ex altera quam fuit Agis regia stirpe, Aratum et Achæos collatis ad Dymen signis magno prœlio fudit; pacem deinde Antigono et Achæis dedit. (4) Antigonus tunc, Philippi adhuc impuberis tutor, Macedonum imperium regebat. Fuit Philippus Demetrii filius; ejus erat Antigonus et patruelis et vitricus. Cum hoc igitur Antigono et Achæis inducias pactus Cleomenes, fide mox violata, Arcadum urbem Megalopolin diripuit; et sane noxæ piaculum accepta ad Sellasiam ab Achæis et Antigono clade Lacedæmonii et eorum dux Cleomenes luisse judicari merito possunt. Sed in libro de Arcadum rebus ad Cleomenem redibit oratio. (5) Philippus autem Demetrii filius quum ad virilem ætatem pervenisset, accepto regno ab Antigono non sane invito, magnum universis Græcis terrorem incussit, quum ipso Philippi superioris nomine (a quo tamen oriundus non erat; nam Amyntæ filius Philippus dominus plane hujus gentilibus fuit), tum vero quod Philippi ipsius facinora æmulabatur. Fuit utrique commune pecunia sibi civitatum principes conciliare, quos intelligerent privati sui lucri quam patriæ libertatis majorem rationem habere: hoc autem minori Philippo peculiare, in conviviis, dum mutuis de more poculis poscerent, mortiferas potiones propinare: quod Amyntæ filio, nisi fallor, ne in mentem quidem unquam venit: at huic Demetrii filio Philippo familiare hoc fuit scelus, et in levissimis ducebat noxis veneno hominem tollere. (6) Urbes hic tres, quibus adversus Græciam pro militum suorum receptaculis uteretur, præsidiis firmavit: eas in Græcorum contumeliam multa suffultus confidentia Græciæ claves [compedes?] nuncupabat. Contra Peloponnesum erat Corinthus, cujus etiam arcem munivit accuratius. Alterum fuit ei contra Eubœam, Bœotos et Phocenses propugnaculum Chalcis ad Euripum. Tertium opposuit Thessalis et Ætolorum nationi Magnesiam sub Pelio monte. Præ ceteris vero tum justis exercituum aggressionibus, tum repentinis latronum more excursionibus, Atheniensibus et Ætolis infestus erat. (7) Ceterum in Atticarum rerum descriptione jam exposui quæ a Græcis vel barbaris missa fuerint Atheniensibus contra Philippum auxilia, et quemadmodum ob horum imbecillitatem sociorum Athenienses ad Romanorum opem confugere coacti fuerint. Miserant et paulo ante Romani verbo quidem Ætolis contra Philippum auxilia, re vero Macedonicarum rerum speculatores: (8) verum tunc Atheniensibus exercitum mittendum censuerunt. Decretum ejus imperium erat Otilio: nam hoc nomen ei viro maxime insigne fuit. Non enim Romani Græcorum ritu unico a patribus accepto nomine appellantur, sed tria fere singulis ut plurimum, atque etiam plura imponuntur nomina. Id negotii duntaxat ab Romanis Otilio datum, ut Athenienses et Ætolos contra Philippi arma tueretur. (9) At ille e mandatorum præscripto reliqua, hoc vero non ex Romanorum sententia gessit, quod Eubœensium Histiæam et Anticyram in Phocide, quæ oppida Philippi imperata facere coacta fuerant, expugnavit et evertit. Quæ res ad senatum delata, mea quidem sententia, effecit ut Otilio Flaminius successor mitteretur.
CAPUT VIII.
_ Romani, duce Flaminio, cum Achæis Corinthum expugnant — Achæi Romanorum socii — Achæi Spartæ muros demoliuntur et Lacedæmoniis graviter imperant — Lacedæmonii ad Metellum et legatos Romanos confugiunt — de Macedonum rebus a Romanis eversis et Sibyllæ oraculo illud significante. _
Flaminius primo adventu superato Macedonum præsidio Eretriam diripuit; deinde profectus Corinthum, cui rex præsidium imposuerat, suis ipse copiis circumsedit et ab Achæis ad eam obsidendam per legatos, si Romanorum amici esse vellent, tum vero etiam pro ea quam in Græcos omnes præ se ferebant benevolentia, auxilia postulavit. (2) Sed illi quod ante in Otilio indigne tulerant Flaminio etiamnum crimini dabant, quod scilicet priscas Græciæ urbes, quæ nihil in Romanos commiserant quæque Macedoni invitæ paruerant, eas armis adorti crudelius tractassent. Providebant autem facile jam Romanos illud agere, ut pro Philippo et Macedonibus Achaiæ et universæ Græciæ ipsi imperarent. Causa hæc in Achæorum concilio magna inter dissidentes sententias contentione acta; evicere postremo qui partis Romanorum fuere, ut ab Achæis ad oppugnandam obsidione Corinthum auxilia mitterentur. (3) Corinthii quum in Macedonum potestate esse desiissent, ad Achæorum se concilium statim aggregarunt, in quo et prius locum habuerant, postquam Aratus Sicyoniorum dux e Corinthi arce Macedonum præsidium ejecerat, Persæo, quem Antigonus præsidio præfecerat occiso. In posterum dehinc omne tempus Romanorum socii Achæi appellati sunt, nempe qui ad omnia rerum momenta se promptos et alacres præstitere. Nam et in Macedoniam cum Romanis contra Philippum penetrarunt, et susceptæ in Ætolos expeditionis comites fuere, tertio contra Antiochum et Syros cum Romanis dimicarunt. (4) Et Macedonico quidem atque Antiochi bello interfuerunt unam Romanorum amicitiam secuti, cum Ætolis vero jam pridem simultates proprias exercuerant. Deinde Nabidis tyrannide, cujus intolerabilis fuerat crudelitas, sublata Spartam Achæi in ordinem statim redactam Achaico concilio subjecerunt, (5) rebusque per severissima judicia repetitis mox urbis muros demoliti sunt. Spartæ quidem muri Demetrio ac deinde Pyrrho oppugnantibus olim tumultuario opere exstructi fuerant; Nabis postea tyrannus tales faciundos curavit, ut nihil omnino ad eorum firmitatem desideraretur. Eos itaque muros tunc Achæi dejecerunt, et Spartanorum liberis interdicta quam legibus Lycurgus sanxerat disciplina, eadem qua Achæorum puberes uti jusserunt. (6) Verum hæc a me plenius exponuntur in eo qui Arcadum rebus attributus est libro. Lacedæmonii quum Achæorum imperata graviter ferrent, Metellum Romanorum legatum et ejus collegas appellarunt. Missi hi fuerant non ut Philippo bellum indicerent, cum quo rite fuerat pax perpetrata, sed ut de criminibus quæ a Thessalis et quibusdam Epirotis Philippo objiciebantur cognoscerent. (7) Revera autem Philippus cum ipso Macedonum robore a Romanis jam dejectus fuerat. Pugnans enim ad Cynoscephalas non omnino quidem victus a Flaminio et Romanis erat; at tamen pro viribus dimicans ipse ille Philippus ita prœlio inferior fuit, ut et exercitus sui majorem partem amitteret et ex urbibus quas bello ad deditionem in Græcia compulerat, præsidia educere pro fœdere cum Romanis adigeretur. (8) Pacem quidem non tam eventu utilem, quam nomine decoram precibus atque etiam pretio ab Romanis impetravit. Macedonum certe bellicam gloriam et imperii magnitudinem Philippo Amyntæ filio regnante partam, alterius Philippi temporibus pessum ituram divinitus his versibus prædixerat Sibylla:
(9) Emathiæ populi, Argeadæ quis gloria reges, commoda nunc pariet regnans, nunc damna Philippus, Namque duces major populis atque urbibus amplis, imponet; sed enim Hesperiis domitus minor armis mox etiam Eois illustres perdet honores.
Romani enim, qui ad occasum Europæ inhabitant, Macedonum regnum everterunt, et sociorum Attalus * ex Mysia exercitus: ad ortum autem solis magis vergit Mysia.
CAPUT IX.
_ Metellus de Achæis dicto non audientibus querelas ad senatum defert — Lacedæmonii in senatu Achæos criminantur — Romani mittunt qui inter Achæos et Lacedæmonios disceptent — muri Spartæ reficiuntur — Romani Lacedæmoniis faventes Achæis varie adversantur. _
Metellus tunc ceterique legati non esse Achæorum et Lacedæmoniorum querelas contemnendas censuerunt. Quare ab Achæorum magistratibus dari sibi concilium postularunt, quo scilicet pro concione jure æquiore cum Lacedæmoniis agendum Achæis persuaderent. At enim illi pernegare aut illis, aut aliis quibusvis concilium se daturos, qui de qua re missi essent senatus Romani decretum non attulissent. Metellus et collegæ, quod Achæi se dicto audientes non præbuerant, durius accepere, ac Romam reversi multa de illis neque omnino vera omnia ad senatum detulerunt. (2) Sed invidiosius multo Achæos criminati sunt Areus et Alcibiadas, Lacedæmonii illi quidem apud suos existimatione summa, sed in Achæos iniquissimi. Nam quum eos Nabis ejecisset, apud Achæos exularant; moxque ab iisdem, Nabide mortuo, in patriam contra populare Lacedæmoniorum decretum reducti fuerant. Verum ii ipsi tunc in senatum Romanum intromissi in magnam invidiam Achæos vocarunt. Quare illis Achæi simulatque Romam abierant, in concilio capitis mulctam irrogant. (3) Romani Appium [Claudium] et alios legatos miserunt, qui inter Achæos et Lacedæmonios disceptarent. Sed minime futurus erat eorum adventus Achæis gratus. Secum enim illi Areum et Alcibiadan, quos hostes Achæi judicaverant, habebant. Illud autem homines multo gravius offendit, quod in Achæorum conventu Romani iracundius et minime ad persuadendum accommodate verba fecerunt. (4) In eo conventu erat Lycortas Megalopolitanus, Arcadum facile princeps, et qui amicitia Philopœmenis fretus animum paulo elatiorem ad sententiam dicendam afferebat. Is causam Achæorum summa libertate dixit et Romanos etiam oratione sua nonnihil pupugit. Legati Lycortæ dicta quasi illudentes pro nihilo habere; quin Areum et Alcibiadan sententia sua nihil grave in Achæos commisisse declararunt; et Lacedæmoniis ut Romam legatos mitterent concesserunt, contra quam inter Achæos et Romanos convenerat. Decretum enim fuerat publice ab Achæorum concilio legatos ad senatum Romanum esse mittendos, atque interdictum ne qua ex Achæorum consessu civitas privatam legationem moliretur. (5) Missa etiam ab Achæis contraria legatio est. Quum multis utrinque disceptationibus in senatu res agitata fuisset, eosdem iterum legatos Romani misere ejusque legationis principem eundem Appium cum liberis mandatis de Achæis et Lacedæmoniis, quod visum esset, statuendi. Hi et quos Achæi exilio multaverant Spartam reduxerunt, mulctamque remiserunt iis qui, quod ante causæ cognitionem discessissent, ab Achæis injuriarum erant damnati. Ac Lacedæmonios quidem ab Achaico concilio non liberant, sed capitis judicia penes exteros illis esse volunt, de ceteris criminibus et accusare illos et accusari in Achaico concilio posse. Novo denique murorum ambitu Spartanum oppidum muniendum curarunt. (6) Recepta exules Lacedæmonii patria consilia sua ad Achæos exagitandos omnia contulerunt: quocirca hoc se illos pacto probe ulcisci posse sperantes, Messeniis iis, qui ejus conjurationis, qua Philopœmen occisus fuerat, participes fuisse judicati fuerant eamque ob causam exilio ab Achæis mulctati erant, iis, inquam, et Achæorum præterea exulibus persuasere, ut Romam querelas ad senatum deferrent: quibuscum et ipsi profecti reditum iis pararunt. Favente enim summo studio Lacedæmoniis Appio, Achæorum vero causam acriter impugnante, ea facile decreturus erat senatus quæ maxime voluerunt Messenii et Achæi exules. Missæ itaque Athenas et in Ætoliam literæ, quibus imperabant Romani, ut Messenios et Achæos exules in suas quosque patrias restituerent. (7) Vehementer hæc res animos Achæorum commovit, præsertim quum se et ante injuriosius a Romanis tractatos intelligerent, et sua in Romanos pristina merita non fuisse qua sperarant gratia excepta viderent, quum, qui contra Philippum, Ætolos, Antiochum egregiam Romanis operam navassent, jam exulibus et iis hominibus qui incestas manus haberent postponerentur; imperata tamen nihilominus sibi facienda ac tempori parendum duxerunt.
CAPUT X.
_ Proditionis patriæ varia exempla apud plures gentes enumerantur — Achæi per Callicratem proditi Romanis obnoxii redduntur. _
Atque ea quidem perditissimorum hominum perversitas, qui patriam et cives suos hostibus vendere nihil verentur, Achæis quoque erat exitio futura. Neque vero scelus hoc, ut semel in Græcia usurpari cœptum est, ullum finem reperit. Dario primum Hystaspis filio in Persis regnante Ionum res afflictæ prope sunt, classe prodita ab omnibus Samiarum triremium præfectis, undecim duntaxat exceptis. (2) Post oppressos Ionas subegerunt Eretriam Persæ, quum civitatis ejus principes Philagrus Cyneæ filius et Alcimachi Euphorbus, patriam suam hostibus prodidissent. Xerxi in Græciam irruenti Thessaliam Aleuadæ, Thebas Attaginus et Timagenidas Thebanorum primores prodiderunt. Peloponnesiaco bello, quod inter Athenienses et Spartanos gestum est, Agidi Lacedæmoniorum duci Xenias Eleus Elin ipsam tradere est aggressus. (3) Lysandro dehinc qui hospites appellabantur, donec patrias proderent Lysandro suas, quiescere nunquam potuerunt. Philippo vero Amyntæ filio ad Græciæ imperium adspirante unam invenias proditionis immunem Spartam, ceteras Græcorum urbes non magis pestilentia superiorum temporum, quam proditiones deleverunt. Alexandri felicitas effecit ut nullum magnopere insigne proditionis exemplum, quo res ejus adjutæ fuerint, possit commemorari. (4) Post Græcorum ad Lamiam cladem quum Antipater festinaret in Asiam transmittere, conversisque ad illud bellum opibus facile videretur Atheniensibus pacem daturus, quod rationibus suis minime alienum putabat si Athenas ipsas atque adeo universam Græciam liberam esse sineret, Demades et alii consiliorum socii homini a sententia oratione sua deducto nihil mite aut benignum in Græcos cogitandum persuaserunt; quin quum Atheniensem populum vehementer perterrefactum viderent, et Athenis et aliis urbibus ut Macedonum imponerentur præsidia auctores fuere. (5) Confirmat orationem meam rerum eventus. Athenienses enim etsi magnam acceperant in Bœotiis finibus cladem, bis mille ex acie sua captis, mille occisis, non continuo tamen Philippi imperata fecerunt: ad Lamiam vero ducentis ferme ac nihilo pluribus militibus amissis, Macedonibus succubuere. Atque ita nullis temporibus hæc proditionum pestis Græciæ desiit negotium facessere. Achæos quidem tum Callicratis Achæi hominis perfidia Romanis parere coegit. Initia tamen malorum omnium Achæis Persei regis et Macedonici imperii exitium importarunt. (6) Nam quum Perseus ictum cum Romanis a Philippo patre fœdus violasset et * * regem Sapæorum (quorum facit in iambicis carminibus mentionem Archilochus) Abrupolim exercitu adortus populi Romani socios sedibus expulisset suis, (7) et Romani ulti Sapæorum injurias Perseum ipsum totumque ejus regnum in potestatem suam redegissent, missi a Romano senatu sunt decem legati ad Macedoniæ res, uti in rem suam foret maxime, ordinandas. Eos, quum in Græciam venissent, omni obsequii et ad assentationem appositæ orationis genere Callicrates circumvenire aggressus, ex illis etiam unum ad justitiam tuendam minime propensum sibi prorsus conciliavit et in Achæorum consilium pertraxit. (8) Is in conventu criminose queri cœpit, a potentioribus Achæis pecunia et aliis studiorum significationibus contra Romanos Perseum adjutum; postulare ut capitalis rei damnarentur; se damnatos demum suo quemque nomine indicaturum. Id enimvero periniquum universæ concioni videri; contendere, ut quos diceret Perseo favisse palam nominaret; jus omnino non esse quemquam condemnari cujus nondum esset nomen delatum. (9) Ibi Romanus, quum ab omnibus ejus postulatio coargueretur, ex composito nominare non dubitavit omnes qui prætores Achæorum exercitus duxissent; et omnes affirmare eam noxam commisisse, quod Macedonum Persei partes fovissent. Hæc ille dixit a Callicrate subornatus. Tunc Xenon non minimæ inter Achæos auctoritatis vir: «Quod ad hoc, inquit, crimen attinet, ipse etiam Achæorum copiis præfui; sed neque ulla unquam Romanos in re læsi, neque ulla mihi omnino fuit cum Perseo amicitia; atque hujus quidem criminis vel in Achæorum conventu, vel inter ipsos Romanos non dubitarim judicium sustinere.» (10) Hoc a Xenone dictum ex innocentiæ conscientia statim arripuit Romanus tanquam accommodatum fraudi suæ consilium. Quare quoscunque studii in Perseum Callicrates accusarat, eos omnes Romam ad causam dicendam mitti imperat. Novum id fuit et inusitatum Græcis. Neque enim vel potentissimi Macedonum reges, Philippus Amyntæ filius, aut Alexander, adversarios unquam suos e Græcia in Macedoniam disceptandi causa mitti postularunt; sed facile passi sunt, quibus de rebus ambigeretur ab Amphictyonibus cognosci. (11) At Romani tunc Achæorum quemcunque, cujus modo nomen Callicrates detulisset, nocentem innocentemve, Romam edicto suo deduci imperarunt. Fuerunt qui deducti sunt plures fere quam mille: quos Romani quasi Achæorum præjudicio damnatos in publicas custodias per Hetruriæ oppida diviserunt. Alios deinde super alios ab Achæis missos legatos et deprecatores nihili omnino fecerunt. (12) Post septimum ac decimum demum annum trecentos ferme viros vel eo etiam pauciores, qui ex omni Achæorum numero reliqui erant in Italia, dimiserunt, satis jam eos pœnarum dedisse rati. At eos qui effugere conati sunt vel ex ipso itinere antequam Romam perducerentur, vel ex iis in quas relegati fuerant urbibus, a fuga retractos nulla accepta excusatione capitali supplicio affecerunt.
CAPUT XI.
_ Gallus a Romanis judex in Græciam missus plures civitates a conventu Achæorum disjungit — de Atheniensium et Oropiorum contentionibus — Achæi Oropiis opem ferre decernunt. _
Miserunt rursus Romani senatorium virum in Græciam: nomen ei erat [Sulpicius] Gallus; missus autem erat ad dirimendas inter Lacedæmonios et. Argivos de finibus controversias. Is multa in Græcum nomen et dixit et fecit insolenter et plane utramque civitatem ludibrio habuit. (2) Nam quæ rerum gestarum gloria aliquando floruerant urbes, quæque de agrorum finibus magno et diutino bello certaverant, eas hic dignas non putavit, quarum causam cognosceret, quum et Philippum antea Amyntæ filium disceptatorem habuissent; sed eam Gallus cognitionem ad Callicratem impurissimum hominem cunctæque Græciæ perniciem rejecit. (3) Præterea quum Ætoli e Pleurone ad eum venientes sejungi se ab Achæorum concilio postulassent, eis permisit ut suis propriis auspiciis legatos Romam mitterent. Est vero senatus auctoritate eorum ab Achæis defectio comprobata; et [Sulpicio] Gallo ante erat mandatum, ut quam posset plurimas civitates ab Achæorum conventu disjungeret; quod ille impigre effectum reddidit. (4) Interea quum Athenienses egestate potius, quam libera voluntate impulsi sociam civitatem Oropum diripuissent, nempe qui Macedonico bello rebus accisis Græcorum jam prope omnium essent egentissimi, ad senatum Romanorum confugiunt Oropii. Qui quum injuriam factam illis censuisset, Sicyonios jussit ab Atheniensibus multam petere, quanti scilicet illatam Oropiis injuriam ipsi æstimassent. (5) Sicyonii, quum diem judicii non obissent Athenienses, multam illis talentûm quingentorum irrogarunt. Athenienses ad senatum Romanum provocarunt; cujus decreto omnis ea multa ad centum duntaxat talenta redacta est; quod ipsum etiam non est persolutum. Quin Oropios tum promissis, tum muneribus delinitos ad tale fœdus adduxerunt Athenienses, ut obsidibus datis præsidium intra oppidum acciperent; ea tamen lege, ut si novæ de Atheniensibus inciderent querelæ, hi et præsidium quod imposuissent ultro deducerent, et obsides redderent. (6) Non ita multo post a præsidiariis nonnullis in oppidanos injuriæ factæ. Quocirca legatis Athenas missis contendebant Oropii, ut ex pacto convento et præsidium deduceretur et obsides redderentur. Neutrum se facturos esse Athenienses responderunt: non enim esse publicas illas populi injurias, sed paucorum qui in præsidio eo fuissent; et illos quam commeruissent pœnam suscepturos. (7) At Oropii Achæorum auxilium implorarunt. Quod quum illi ferendum non censerent, amicitiam quæ sibi cum Atheniensibus intercedebat veriti, Menalcidæ, homini Spartano quidem, sed qui tunc copiis Achæorum imperabat, decem talenta se daturos pollicentur, si Achæorum sibi auxilium præsto ut esset effecisset. Menalcidas quum sciret, magnas esse propter Romanorum amicitiam inter Achæos Callicratis opes, cum illo æqua parte precium communicare pollicetur. (8) Ita conjunctis studiis efficiunt, ut Oropiis adversus Athenienses auxilium decernatur. ld quum renuntiatum Atheniensibus a quopiam esset, quanta maxime potuerunt celeritate Oropum adorti prædæ superioris reliquiis, si quæ forte supererant, asportatis, præsidium deducunt. Achæis, quum serius quam oportuerat auxilium misissent, persuadent Menalcidas et Callicrates, ut Atticam terram hostiliter invadant. Verum quum et ex aliis Graciæ partibus et e Lacedæmone ad hostem repellendum auxilia convenissent, exercitum Achæi suum domum reportarunt.
CAPUT XII.
_ Menalcidas Lacedæmonius perfidia superat Callicratem — Diæi fraude bellum inter Lacedæmonios et Achæos conflatur, ad quod componendum senatus Romanorum legatos mittit. _
Ab Oropiis autem, etsi nulla ex parte ad eorum salutem quicquam profecerat Achæorum societas, promissum tamen Menalcidas pretium exegit. Quo ille accepto alienum omnino rationibus suis putavit, quæstus participem Callicratem facere. Quare hominem primum exspectationibus eludere, mox dolo circumvenire; postremo aperte etiam fraudare aggressus est. (2) Quæ res vetus illud verum esse declaravit: Et ignis est alio magis qui urat igne, lupisque sævior lupus est aliis, et accipiter ocius accipitre volat, si Callicratem ipsum immaniorem ante alios sui temporis omnes superavit perfidia Menalcidas. Callicrates, uti homo erat cujusvis lucri cupidus, quum gratis habere se susceptas cum Atheniensibus inimicitias permoleste ferret, Menalcidan jam abeuntem magistratu capitis apud Achæos arcessivit; crimini dabat, legatione apud Romanos contra Achæos functum ac operam enixe dedisse, ut Spartanos ab Achæis abduceret. (3) Ibi Menalcidas quum se in fortunarum omnium discrimen deductum videret, Diæo homini Megalopolitano successori suo in magistratu Achaico, ex Oropica illa pecunia talenta elargitur tria. Hoc ille devinctus munere invitissimis etiam Achæis Menalcidan capitis periculo erat exempturus. Ea res quum Diæo apud Achæos publice ac privatim magno esset probro, avertendæ ille invidiæ causa ad majorum negotiorum cogitationes et secundarum rerum spem Achæorum animos erigit. Quare talem fraudem est commentus. (4) Lacedæmonii suas de finibus agrorum controversias ad Romanum senatum detulerant; senatus omnia omnium rerum præterquam capitis judicia ad Achæorum conventum rejecerat. At Diæus gratioso mendacio multitudinis animos mulcens judicio Achæorum capitis etiam crimina de Spartanis permissa comminiscitur. (5) Et Achæi quidem quum ei fidem habuissent, de Spartanorum capitalibus causis judicia fere facere aggressi sunt. Recusabant Lacedæmonii, et mendacii Diæum arguentes rursus Romanum senatum ea de re per legatos consulturi erant. At Achæi hoc ipsum arripere et in crimen vocare, quum dicerent, earum urbium quæ secum facerent nullam omnino sui esse juris, aut posse earum aliquam privatim sine publico universi concilii decreto Romam legatos mittere. (6) Ex his concertationibus belli causæ inter Achæos et Lacedæmonios exstitere. Satis intelligebant Lacedæmonii multo se esse Achæis opibus inferiores. Quare dimissis per urbes quæ Achaicæ ditionis erant, ad ipsum etiam Diæum privatim legatis, bellum deprecabantur. A civitatibus idem omnibus responsum tulere, quum jam prætor suus ut juventutem armatam educerent denunciarit, oportere se dicte audientes esse; prætor ipse Diæus non Spartæ aiebat se, sed iis qui ejus civitatis otium turbarent bellum illaturum. (7) Ac rogante senatu quotnam esse putaret otii et tranquillitatis hostes, optimatum ille Spartanorum viginti quattuor nomina edidit. In ea rerum trepidatione probata est Agasisthenis sententia, hominis clari etiam prius et honorati, sed ad cujus laudes ex hoc ipso civibus suis dato consilio magnus accessit cumulus. Persuasit illis ipsis primoribus quos Diæus Achæis dedi postularet, ut voluntario exilio belli in patriam suam conflati incendium restinguerent; futurum enim ut, si Romam confugerent, primo quoque tempore a Romanis restituerentur. (8) Quum itaque exilii causa solum illi vertissent, per speciem a Spartanis in judicium vocati sunt et capitis damnati. Miserunt et Achæi Romam Callicratem et Diæum, qui in senatu contra Spartanos exules causam dicerent; et Callicrates quidem in itinere morbo interiit; nec scio fueritne, si Romam pervenisset, emolumenti aliquid Achæis allaturus, an nova inter illos majorum malorum semina sparsurus. Diæus vero et Menalcidas ubi Romam pervenerunt, quum multa ultro citroque per altercationem contumeliosius inter se jactata dixissent audissentque, (9) postremo respondit senatus, legatos in Græciam venturos qui de quibus inter se dissiderent Lacedæmonii et Achæi rebus cognoscerent. Legati ex urbe otiosius iter fecerunt. Quocirca tantum interfuit spatii, ut interea Diæus Achæos, Menalcidas Spartanos dolo circumvenire potuerint. Ille Achæis persuasit, Romanorum decreto Spartanos in Achæorum officio ac potestate fore: contra Lacedæmonios in eam sententiam adduxit Menalcidas, ut crederent a concilio se jam Achæorum sejunctos atque liberatos Romanorum decreto esse.
CAPUT XIII.
_ Achæi exercitum conscribunt contra Spartam Damocrito duce — Lacedæmonii pugnam conserunt cum Achæis et fugantur — Damocritus proditionis accusatus aufugit — Diæi, ducis Achæorum, callidum facinus in Lacedæmonios — Menalcidas, dux Lacedæmoniorum, urbe Iaso capta, odium civium incurrit et vitam veneno finit. _
Hæ controversiæ in causa fuerunt, ut renunciato novo jam prætore Damocrito Achæi exercitum conscriberent et contra Lacedæmonios arma caperent. Eodem ferme tempore Metellus consul Romanorum exercitum in Macedoniam transportavit. Bellum enim ei decretum fuerat contra Andriscum Persei filium novas in Romanos res molientem. Ac Macedonicum quidem bellum facile prosperos ex Romanorum sententia successus erat inventurum, (2) Metellus autem iis, quos miserat senatus Romanus, in Asiam cum imperio, persuadet ut, priusquam transmittant, cum ducibus Achæorum congressi edicant, ne bellum contra Lacedæmonios susciperent, atque ut omnino exspectarent legatos eos qui a senatu mitterentur arbitri inter Achæos et Lacedæmonios futuri. (3) Mandata illi quidem ad Damocritum et Achæos detulerunt, quum jam illi contra Lacedæmonios exercitum ducerent; quare quum nihil sane se ulla oratione contra Achæorum pervicaciam profecturos intelligerent, in Asiam perrexerunt. Ipsi quoque Lacedæmonii animi elatione magis quam viribus subnisi cum suis copiis hosti occurrerunt, satis illi quidem habituri suos si fines defendere possent. Prœlio mox superati quum circiter mille et ætate et viribus florentes milites occubuissent, intra mœnia se reliqui effusissima fuga recepere. (4) Quodsi hostem persequi maturasset Damocritus, eodem tempore Achæi quo fugientes Lacedæmonii apertis introrumpere potuissent portis Spartæ: verum ille et tunc canere jussit receptui et exinde se ad excursiones et agri populationes convertit, non circumsedit urbem. (5) Is reportato domum exercitu majestatis damnatus est ab Achæis, multa quinquaginta talentûm irrogata. Eam quum unde solveret non haberet, clanculum e Peloponneso aufugit. In Damocriti locum prætor renunciatus est iterum Achæorum suffragiis Diæus. Ad eum quum legatos rursus misisset Metellus, res ita convenit, induciæ ut inter Achæos et Spartanos essent usquedum adessent qui disceptandi causa a Romanis missi fuerant. (6) Callidum interea aggreditur in Lacedæmonios Achaicus prætor facinus. Oppida omnia, quæ in orbem Spartæ finitima erant, ad Achæorum amicitiam pellicit et ea præsidiis firmat, ut unde erumperent quove se reciperent contra Spartanos castella haberent Achæi. (7) Decreverant et Lacedæmonii imperium Menalcidæ, qui etsi Lacedæmonios ad extremam tum reliquarum copiarum, tum vero pecuniæ inopiam redactos intelligebat, præsertim vero quum neque coli neque seri ager potuisset, educto tamen violata induciarum fide exercitu, Iasum oppidum, quod intra Laconiæ quidem fines erat, sed ad Achæorum ditionem pertinebat, subito impetu captum diripit. (8) Sic Menalcidas, conflato rursum inter Lacedæmonios et Achæos bello, quum se partim civium criminationibus expositum videret, partim nullam eis a se in præsenti periculo afferri salutem posse animadverteret, epoto pharmaco ipse sibi mortem conscivit. Hunc Menalcidas vitæ exitum habuit, vir ut in Lacedæmoniorum tunc imperio minime omnium prudens, sic dum Achæorum rebus præfuit, singulari perfidia.
CAPUT XIV.
_ Ex legatis Romanis Orestes Achæis senatus mandata denuntiat — Achæi his permoti Spartanos Corinthi degentes hostiliter comprehendunt — Critolaus, Achæorum dux, Romanis bellum inferre cupiens eorum legatos eludit — Critolaus et Pytheas sollicitant Achæos ad bellum contra Spartam et Romanos suscipiendum — Romani Mummium consulem contra Achæos mittunt. _
In Græciam tandem pervenere Roma simultatum inter Lacedæmonios et Achæos disceptatores, quorum princeps Orestes fuit. * * et magistratus Achaiæ civitatum singularum ad se vocavit et inprimis Diæum. Qui quum convenissent ubi deverterat Orestes, renuntiavit senatum censere, neque Lacedæmonios neque Corinthum ipsam Achæis contribuere se debere; Argos præterea, Heracleam quæ ad Œtam est, Orchomenios Arcadici nominis, ab Achæorum concilio sejungendos: neque enim his esse populis ullam cum Achæis cognationem, et eas civitates cœpisse cum illis serius facere. (2) Hæc dum Orestes exponeret, Achaici magistratus prius etiam quam ille perorat e deversorio Orestis exsiluerunt, et convocarunt ad concionem Achæos. Hi, cognita Romani senatus sententia, repente in Spartanos eos qui forte Corinthi erant impetum fecerunt; ac corripuit quemcunque vel certo nossent esse Lacedæmonium, vel ex tonsura, calceatura, veste aut nomine Lacedæmonium esse suspicarentur, quosdam etiam qui se in Orestis deversorium fuga jam proripuerant, etiam inde summa vi extrahere nitebantur. (3) Legati furorem illum compescere conati monere identidem et queri, ab ipsis prioribus injuria se et contumelia lacessitos. Paucis post diebus Lacedæmonii omnes, qui deprehensi captique fuerant, in carcerem ab Achæis conjecti, dimissis iis quos non esse Laconici nominis constitisset. Missi deinde Romam et alii primores Achæorum et Thearidas legationis princeps. Ii quum in via aliis legatis a Romanis eadem de causa post illam Orestis legationem missis obvii facti essent, pedem retulerunt. (4) Jam Diæus imperii sui tempus expleverat; in ejus locum ab Achæis creatus est Critolaus. Huic acris et inconsiderata incesserat cupiditas cum Romanis bellandi. Quocirca quum novi jam adessent a Romanis missi arbitri, occurrit illis quidem ad Tegeam Arcadiæ urbem; ne vero in publico Achæorum concilio mandata exponerent, arte cavit. Nam legatis quidem audientibus per nuntios edici concilium jussit, clam vero per literas conciliariis denuntiavit: concilii diem ne obirent. (5) Conventu in diem dictam frustra exspectato se plane elusos esse a Critolao Romani intellexerunt, præsertim vero quum aliud ille juberet legatos certum et statum concilium in mensem sextum exspectare: ad se quod attineat, se de rebus Achæorum publicis privata cum illis colloquia habiturum esse negavit. Legati igitur quum elusos se cognovissent, domum redierunt. Critolaus deinde edicto Corinthum concilio Achæis pro concione persuadet, Spartanis bellum inferant atque ut aperte contra Romanos arma capiant. (6) Regem quidem vel civitatem quampiam suscepto bello male rem gerere, genii cujuspiam invidia magis quam belligerantium culpa contigit: audacia vero cum imbecillitate conjuncta est furor potius quam infortunium nominanda; id quod Critolao etiam atque Achæis obfuit. Præterea incitavit vehementer Achæos Pytheas Bœotorum magistratus, Thebanis ultro profitentibus belli se contra Romanos gerendi socios fore. (7) Pecuniam autem ut primum Phocensibus penderent Metellus Thebanis imperarat, quod in eorum fines armati excurrerant; alteram item multam Eubœensibus, quod agrum eorundem Eubœensium populationibus evastassent; tertiam Amphissensibus debere Thebanos pronunciarat, quod eorum sub messis tempus frumenta desecuissent.
Romani et ex legatorum quos in Græciam miserant oratione et Metelli ex literis edocti quæ egissent Achæi, eorum injurias esse persequendas censuerant. Creatus tum jam consul fuerat Mummius; huic igitur ad bellum Achæis inferendum classis et pedestres copiæ sunt decretæ.
CAPUT XV.
_ Metellus Achæis veniæ et pacis conditiones fert — Critolaus et Achæi, illis repudiatis, bellum capessunt — Achæi prœlio superantur et Critolaus perit — Diæus, Achæorum dux, bellum continuat — Metellus Thebas et Megaram capit. _
Metellus ubi rescierat Mummium et cum eo exercitum adversus Achæos profectum adventare, omni studio contendebat bello finem imponere ante Mummii in Græciam adventum. (2) Per nuntios itaque Achæis edicit, ut Lacedæmonios et alias omnes civitates quas Romani dixissent, ab Achaici consessus officio discedere æquo animo ferrent; id si facere non recusassent, pristinæ in Romanos contumaciæ veniam pollicebatur. Eodem tempore ex Macedonia per Thessaliam præter Lamiacum sinum exercitum ducit. At Critolaus tantum abfuit ut ullam orationem, quæ ad concordiam spectaret, admitteret, ut Heracleam recusantem cum Achæis censeri circumsessam tenere ausus fuerit. (3) Quum audisset tamen de speculatoribus Metellum exercitu Sperchium amnem transisse, Scarpheam (Locrorum ea urbs est) confugit, neque, quum posset in iis quæ sunt inter Heracleam et Thermopylas angustiis consistere, Metellum ausus est exspectare, sed tanto pavore consternatus est, ut ne ex ipsa quidem loci commoditate in meliorem se spem erigere potuerit; quum ex eo tamen loco Lacedæmonii contra Persas, et contra Gallos Athenienses præclara dedissent virtutis documenta. (4) Fugientes priusquam Scarpheam se reciperent Metellus assecutus, maximum eorum numerum cecidit; vivi haud minus mille capti: at Critolaus neque vivus uspiam post pugnam, neque inter cadavera est repertus. Quodsi forte in cœnosam maris sub Œta monte paludem se demisit, mirum nihil fuit cæca et profunda voragine absorptum prorsus evanuisse. (5) Sed alia etiam de ejus morte conjici possunt. Interim Arcadum cohors lectissimorum hominum circiter mille, qui cum Critolao ad bellum exierant, Elateam in Phocidem contenderunt. In eam urbem quum propter veterem nescio quam cognationem recepti fuissent, paulo post, Critolai et Achæorum clade cognita, eos inde Phocenses excedere jusserunt. (8) In Peloponnesum retrocedentes in Metelli et Romanorum exercitum ad Chæroneam inciderunt. Ibi ad internecionem cæsi divinitus scelere suo dignas dedisse pœnas videri possunt, eo potissimum loco a Romanis oppressi quo Græcos cum Philippo Macedonum rege acie dimicantes deseruerant. (7) Tum Achæorum imperium ad Diæum rediit; qui quod Miltiades Atheniensis ante pugnam Marathoniam fecerat imitatus, vocatis ad libertatem servis et ad arma omni militari ætate Achæorum et Arcadum conscripta, exercitum contraxit ex collectitia ingenuorum pariter et servitiorum turba, equitum ferme sexcentorum, gravis armaturæ peditum quattuordecim millium. (8) Ibi jam ad ultimam vecordiam Diæus processit; qui quum ante oculos prope haberet omnem Achæorum superiorem apparatum adversus Metellum et infelicem Critolai pugnam, ex illo tamen delectu ad quattuor millia hominum selegit, eosque duce Alcamene Megaram misit, quo et urbi præsidio essent et Metello in Peloponnesum jam invadenti obsisterent. (9) Metellus vero quum lectissimam Arcadum cohortem ad Chæroneam stravisset, motis castris Thebas contendit. Thebani enim cum Achæis Heracleam copiis obsederant eorumque in prœlio ad Scarpheam fuerant socii. Metello jam appropinquante Thebanæ mulieres et cujusvis ætatis viri urbe relicta partim per Bœotiæ agros et oppida palantes sunt dilapsi, partim in montium juga confugere. (10) Vacuam urbem ingressus imperator Romanus neque deûm templa exuri, neque domos everti passus est; edicto etiam cavit, ne quis e ceteris Thebanis vel occideretur, vel fugiens caperetur, at Pytheam, si captus fuisset, ad se duci jussit. Et is quidem statim inventus et ad Metellum perductus, merito affectus est supplicio. Quum jam prope ad Megaræ mœnia Romanus accederet, non sustinuit Alcamenes, sed cum præsidiariorum manu ilico Corinthum in Achæorum castra confugit. (11) Megarenses urbem suam sine certamine Romanis dediderunt. Metellus ubi primum Isthmum attigit, etsi prospere ei omnia evenerant, ad pacis tamen conditiones ultro Achæos invitabat. Vehementius enim sollicitabat eum utriusque belli, tam Macedonici quam Achaici, conficiendi spes. Hujus quominus fieret voti compos, Diæi stultitiæ plenum consilium obstitit.
CAPUT XVI.
_ Mummii cum Oreste adventus ad Isthmum — Achæi Romanos aggressi fugantur — Diæi factum dissimile facto Callistrati — Diæus se veneno conficit — Mummius Corinthum capit et evertit — civitatum Græcarum magistratus constituit — illis Romani postea pristinum statum reddunt et Achaiæ præsidem mittunt. _
Dum hæc aguntur, Mummius Orestem, qui ante inter Achæos et Lacedæmonios arbiter fuerat, secum habens mane ad exercitum Romanum pervenit. Et Metello quidem cum suis copiis in Macedoniam amandato ad Isthmum ipse substitit, donec universum agmen coegisset. Fuit militum numerus equites ter mille et quingenti, peditum viginti tria millia. Præsto fuerunt Cretenses sagittarii, et e Pergamo quæ supra Caicum est ab Attalo missam manum adduxit Philopœmen. (2) Sociorum quosdam ex Italia et auxilia Mummius duodecim ante castra stadiis collocavit ad excubias ibi agendas. Achæi, quum Romani præ nimia fiducia custodias minus diligenter agerent, adoriuntur hos circa primam vigiliam eorumque multos occidunt, plures loco pulsos usque in castra persequuntur, scuta fere quingenta ceperunt. Hoc elati successu Achæi priores pugnam poscere sunt ausi. (3) Verum ubi Mummius in hostem aciem direxit, Achæorum equitatus ad primam Romanorum equitum contra quos steterat impressionem in fugam se dedit. Sustinuit gravis armatura primum Romani peditatus congressum, etsi animos non mediocriter fregerat subita illa equitum fuga; et sola quidem audacia longe impares numero, et jam dimicando fatigati restiterunt tamen, quousque mille hominum lectissimorum globus e transverso in latera invaserunt; tunc enim ex omni parte effusissimam fugam fecere. Quodsi Diæus ab adverso prœlio Corinthum se recepisset eodemque dispersas suorum reliquias coegisset, potuissent fortasse Achæi a Mummio, præsertim si ad obsidionem res devenisset belloque mora fuisset injecta, mitius aliquid impetrare. At ille ut primum sui terga hosti vertere cœperunt, recta Megalopolin evasit; in Achæis servandis haudquaquam ea usus animi magnitudine, qua Callistratus Empedi filius olim Atheniensium saluti consuluerat. (5) Is enim in Sicilia ad Asinarum amnem, Atheniensium et eorum qui ejus expeditionis socii fuerant copiis prope ad internecionem deletis, per medios hostes equitibus, quorum ipse dux erat, audacter viam fecit; ac deinde Catinam cum magna suorum parte incolumis elapsus, mox eadem via Syracusas pergens eos opprimere est conatus, qui castra Atheniensium diripiebant. Ibi quinque ex hostium numero cæsis ipse, equo saucio, aliquot letalibus vulneribus acceptis, animam efflavit. (6) Hic igitur, parta et Atheniensibus et sibi insigni gloria, servatisque quibus imperarat equitibus mortem sponte oppetiit. At Diæus, illius virtutem minime æmulatus, amissis Achæorum copiis Megalopolitanis imminentis calamitatis nuntium ipse attulit; ac postremo manu sua uxore, ne captiva in hostium potestatem veniret, occisa, hausto ipse veneno occubuit; et sane uti pecuniæ cupiditate Menalcidæ par fuit, sic propemodum vitæ exitum habuit mortis turpitudine consimilem. (7) Achæi, qui Corinthum post pugnam confugerant, intendentibus se noctis tenebris clam abiere, et cum illis Corinthiorum longe maximus numerus. Mummius etsi apertas videbat Corinthi portas, intrare tamen urbem cunctabatur, quod ne intra muros insidiæ comparatæ fuissent metuebat. (8) Tertio demum post pugnam die Corinthum vi cepit cremavitque; viri omnes trucidati, feminæ et pueri Mummii jussu sub corona venditi; venditi etiam servi quicunque manumissi in Achæorum acie steterant, neque in prœlio ceciderant. Ornamenta et signa admiratione quæque dignissima Romam asportata; quæ vero minoris erant pretii, Attali auxiliorum duci Philopœmeni donata; et hac ipsa etiam ætate apud Pergamenos Corinthiorum spolia visuntur. (9) Aliarum urbium, quæ contra Romanos bellum susceperant, muros Mummius dejecit, arma civibus ademit, priusquam Roma mitterentur quorum consilio in Græciæ rebus ordinandis uteretur. Ubi vero adfuerunt illi, statim omnem e civitatibus popularem administrationem sustulit; magistratus ex censu instituti, tributa Græciæ imposita, locupletibus extra fines suos agri possessione interdictum, concilia singularum nationum, Achaicum, Phocicum, Bœoticum, itidemque in aliis Græciæ partibus, pariter omnia abolita. (10) Non multis post annis Romanos Græcorum misericordia cepit. Quare et prisca concilia sua cuique genti restituta et agros extra fines habere permissum; remissæ etiam quas Mummius civitatibus constituerat multæ. Bœotos enim ille et Eubœenses Heracleotis talenta centum, Achæos Lacedæmoniis ducenta pendere jusserat. Hæc illis civitatibus pecunia omnis a Romanis condonata. Sed mittitur etiamnum in Græciam prætor Romanus; quem Achaiæ, non Græciæ prætorem appellant, quod scilicet Græci subacti erant principatum obtinentibus Achæis. (11) Confectum est Achaicum bellum archontis magistratum Athenis gerente Antitheo, Olympiade sexagesima supra centesimam, qua (de stadio) victor est renunciatus Diodorus Sicyonius.
CAPUT XVII.
_ Græcia tunc temporis ad summam inopiam redacta — Græciæ sors sub Nerone et Vespasiano — Achaiæ finium et urbium descriptio, primum Dymes — de memorandis Dymes — Atte dæmone — Œbota cursore. _
Atque his quidem temporibus Græcia, jam pridem multis particulatim lacerata et vexata adversis rerum casibus, ad summam inopiam depressa est. Argos, quæ heroicis olim temporibus admodum potens et opulenta fuerat civitas, translato ad Dores regno acerbiorem experiri fortunam cœpit. (2) Atheniensium rempublicam post Peloponnesiaci belli et pestilentiæ cladem respirantem et quasi emergentem rursus, Macedonum potentia paucis post annis erat oppressura. Bœotiis Thebis itidem ex Macedonia Alexandri iracundia exitio fuit. Lacedæmonios Thebani Epaminondæ virtus ac deinde Achæorum arma perculere. Sero tandem et ægre Achæorum imperium quum, quasi ex truncata et majori ex parte arida arbore, surgere conaretur, quominus invalesceret, imperatorum suorum obstitit improbitas. (3) Multis post ætatibus quum ad Neronem Romanorum imperium pervenisset, is Græciæ sine populi Romani detrimento suam reddidit libertatem. Pro ea enim Sardiniam prædivitem insulam ei attribuit. In hoc Neronis factum quum intueor, rectissime mihi videtur Plato Aristonis filius dixisse, gravissima quæque et maxime insignia peccata non esse leviorum aut mediocrium ingeniorum offensiones; sed ab animi præclara quadam indole, vitiosa educatione depravata, proficisci consuevisse. (4) Sed enim non fuit hoc beneficium Græcis ad diuturnitatem stabile. Nam quum imperii gubernacula post Neronem Vespasianus teneret, Græci ad interna bella processerunt; quare eos Vespasianus annuo vectigali imposito Romanis magistratibus iterum parere jussit, quod diceret libertate uti Græcos jam dedidicisse. Et hæc quidem de Achæorum rebus quæ commemorarem habui.
5. Agri fines inter Achæos et Eleos Larisus amnis est; et in ipsa fere fluminis ripa Larisææ Minervæ templum. Abest a Lariso Achæorum urbs Dyme stadia ferme triginta. Hanc Philippus, Demetrii filius, unam ex omnibus Achæorum urbibus dicto audientem habuit; et hanc unam ob culpam Sulpicius (hic quoque dux Romanus) exercitui Dymen diripiendam dedit; Augustus eam postea Patrensibus attribuit. (6) Priscis temporibus Palea est appellata. Hoc quod nunc habet nominis tunc accepit, quum in Ionum adhuc ditione esset. Neque vero satis mihi liquet, utrum a Dyme femina indigena, an a Dymante Ægimii filio sit nuncupata. Quodsi quis forte elegos legerit, qui in Œbotæ statua Olympiæ inscripti sunt, non facile tamen de hujus urbis nomine ambigere possit. Œbotæ enim Dymæo palma de stadio data Olympiade sexta; statua vero in Olympia ex Delphico quodam responso octogesima demum Olympiade est erecta. Ad eum hi versus inscripti:
(7) Œniæ Œbotas stadium superavit Achivus, per quem Palea clarius enituit.
Verum nihil nominis hæc commutatio, quod scilicet non Dymen, sed Paleam hi versus nominent, quemquam conturbarit. Prisca enim nomina carminibus præ recentioribus apta judicantur, et ea inprimis usurpant Græci poetæ, qui Amphiaraum et Adrastum Phoronidas, Erechthiden Theseum solent appellare. (8) In suburbano Dymes agro ad viæ dexteram Sostrati sepulcrum exstat. Fuit hic indigena adolescentulus, Herculi (ut aiunt) in amoribus, et superstitem illi Herculem ipsum tumulum puero fecisse memorant capillumque inferias misisse. Ætate etiamnum mea imminet terræ aggeri pila cui Herculis signum insistit. Parentare etiam Sostrato populares suos accepi. (9) Habent iidem Dymæi Minervæ ædem et signum valde prisci operis. Aliud etiam apud Dymæos Dindymenæ matri et Attæ dedicatum est fanum. Attes quidem hic quisnam fuerit, de eo nihil omnino arcani invenire potui. Sed Hermesianax elegorum scriptor versibus prodidit, Calai Phrygis filium fuisse et ad sobolem procreandam plane inutilem editum a matre. Quum jam adolevisset, in Lydiam migrasse idem Hermesianax narrat ibique Magnæ Matris cæremonias monstrasse; tanto vero in honore apud Lydos fuisse, ut id moleste ferens Juppiter aprum in Lydorum segetes immiserit; (10) a quo et alii e Lydis et ipse Attes interemptus fuerit. Aliquid quod hinc pendet faciunt Gallogræci Pessinuntis incolæ: sue enim tanquam impura bestia omnino abstinent. Sed hoc non ipsi credunt de Atte, verum alius longe sermo est de eo apud ipsos memoriæ consecratus. Jovem fabulantur per somnum in terram semen profudisse; terram postea absoluto fœturæ tempore genium edidisse qui duplex haberet inguen, alterum maris, alterum feminæ; Agdistin appellatum; deos monstro exterritos virilem ei partem exsecuisse; (11) ex ea amygdalum enatam, cujus quum maturos fructus appetisset Sangarii amnis filia eosque in sinum abdidisset, evanuisse illos quidem, verum puellam gravidam factam puerum enixam; hunc expositum et a capro educatum, quum adolevisset, eximia fuisse et multo quam humana excellentiore pulchritudine: quocirca acri ejus amore captum Agdistin. Quum ad virilem ætatem pervenisset, Pessinuntem eum propinqui sui miserunt, ut regis filiam uxorem duceret. (12) Ibi quum jam nuptiale carmen cantaretur, repente Agdistis interveniens tantum Attæ immisit furorem, ut sibi pudenda præcideret. Hoc item socer ipsius fecit. Agdistin facti in Atten admissi pœnituit. Quare a Jove impetravit ne qua in posterum corporis Attæ pars putresceret aut tabesceret. Hæc de Atte in vulgus prodita. (13) In Dymæorum finibus Œbotæ cursoris ** qui quum primus ex Achæis Olympiæ coronam meruisset neque ullum apud cives suos eo nomine præcipuum honorem esset adeptus, imprecatum Achæis aiunt ne quis ipsorum unquam palmam Olympicam ferret. Exstitit omnino deorum aliquis cui fuit curæ ratam facere eam Œbotæ exsecrationem. Id tum demum resciverunt Achæi, quum se mirantes Olympicarum palmarum compotes fieri nunquam amplius potuisse Delphos ad oraculum miserunt: (14) et tunc quidem, quum et alia in Œbotæ honorem instituissent virique statuam in Olympiam misissent, mox Sostratus Pelleneus in stadio pueros vicit. Et hac etiamnum ætate Achæis athletis solenne, ut priusquam in Olympicum certamen descendant, Œbotæ parentent, ejusque statuæ victores coronam imponant Olympiæ.
CAPUT XVIII.
_ De Piro amne et urbe Oleno — Patrensium urbe et Glauco amne — Patrensium de Baccho narratio — Patrei stemma — urbs Patræ relicta et ab Augusto Imperatore restituta — de memorandis urbis Patrensium, templo et signo Dianæ Laphriæ — sacris anniversariis Dianæ Laphriæ. _
Stadia ferme quadraginta progressis a Dyme Pirus amnis in mare decurrit, in cujus prope ripa Achæorum urbs Olenus olim incolebatur. Et Herculis sane qui vitam ac res gestas versibus commemorarunt, prope omnes non minimam carminum suorum partem consumserunt in Dexameno Oleni rege et quibus muneribus hospitaliter fuerit ab eo acceptus. Ac parvum certe ab initio olim fuisse oppidum testantur elegi, quos in Eurytionem Centaurum fecit Hermesianax. Insequentibus dein temporibus ex Oleno propter civitatis imbecillitatem Piras et Euryteas se incolas recepisse memorant. (2) Ab amne Piro stadia ferme octoginta distat Patrensium urbs; a qua non procul in mare Glaucus amnis erumpit. Qui de Patrensium antiquitate disserunt, eam regionem primum omnium incoluisse indigenam Eumelum tradunt, et paucis hominibus imperasse. Ad eum ex Attica venisse Triptolemum, a quo et fruges acceperit Eumelus et rationem urbis condendæ; et primam quidem urbem sumto nomine de terræ cultu Aroam appellatam; (3) tum Triptolemo consopito Eumeli filium Anthean ad Triptolemi currum dracones jungere ausum et ex eo frumenta serere, de curru vero excussum diem obisse; Eumelum et Triptolemum de pueri nomine communi consilio a se conditam urbem Antheam nuncupasse. (4) Ædificata est etiam tertia urbs inter Aroam et Antheam, Mesatis dicta. Quæ vero Patrenses prædicant de Baccho, quod intra Mesatin oppidum educatus quodque ibidem Titanum insidiis in omne periculi genus fuerit adductus, nihil sermoni Patrensium adversans, ipsismet Mesatis (Mesatei?) nomen exponendum relinquo. (5) Ejectis deinde ab Achæis Ionibus, Patreus Preugenis filius, Agenoris nepos, Achæos edicto vetuit Antheam et Mesatin incolere; Aroes vero pomœrio ampliato veterem oppidi ambitum novo inclusit et Aroen de suo nomine Patras vocavit. Agenor fuit Preugenis pater, Arei filius, Ampycis nepos: Ampyx vero Peliæ filius. Is ab Ægineta, Derito, Harpalo, Amycla, Lacedæmone ordinem gentilitatis ducebat. (6) Hi Patreo natales fuere. Patrenses vero privatim aliquando soli ex Achæis omnibus in Ætoliam transmiserunt, quo Ætolis veteribus amicis adversus Gallos auxilium ferrent. Insigni vero clade pluribus prœliis accepta, fortunis prope omnibus eversi Patras longe maxima pars reliquere præter paucos: ceteri per agrum dispersi, quo se ex terræ cultu recolligerent, oppida præter Patras ipsas incolere cœperunt Mesatin, Antheam, Bolinen, Argyram et Arbam (?). (7) Augustus deinde, vel quod ad navium appulsum Patras valde esse appositas judicaret, vel alia quacumque de causa, remigrare omnem illam multitudinem ex illis oppidis Patras jussit. Quin eodem, Rhypis Achæorum urbe funditus eversa, ejus multitudinem traduxit. Et Patrensibus solis ex Achæis omnibus ut sua libertate uterentur concessit; atque cetera in eam civitatem beneficia contulit, quibus a se deductas colonias Romani afficere consueverunt. (8) Est Patrensibus in arce Laphriæ Dianæ fanum; peregrinum deæ cognomen, et ipsum deæ signum aliunde huc deportatum. Calydonem enim atque adeo ceteram Ætoliam quum desolavisset Augustus, quo Nicopolin a se conditam urbem ad Actium promontorium frequentaret incolis, Ætolicum hoc Laphriæ simulacrum Patrensibus datum. (9) Nam quum multa quæ Ætolis et Acarnanibus ademerat signa Nicopolin transportanda curasset, de spoliis Calydonis et alia ornamenta Patrensibus, et hoc ipsum Laphriæ Dianæ signum donavit; quod hac ipsa etiam ætate a Patrensibus in arce colitur. Cognomen deæ inditum a Phocensi homine tradunt: Laphrium enini Castalii filium, Delphi nepotem, priscum Dianæ signum apud Calydonios dedicasse. (10) Sunt autem qui ex eo Laphriæ cognomen exstitisse putent, quod temporis longiore spatio facta esset magis elaphra, id est levior, in Calydonios Dianæ ira, quam ante gravissimam adversus Œneum exercuerat. Præfert signum venatricis habitum, ex ebore vero et auro est fabricatum; opifices fuere Naupactii Menæchmus et Soidas, quos Canacho Sicyonio et Callone Ægineta non multo ætate fuisse inferiores conjiciunt. (11) Sacrum quoque Dianæ anniversarium, Laphria, patrio ritu Patrenses faciunt. Viridia ligna, sedecim cubitûm longitudine singula, circa aram in orbem disponunt, postquam intra aram aridissima posuerunt. Adscensum ad aram sub festum diem terra in gradus aggesta faciliorem exstruunt; (12) pompam deæ magnificentissimo apparatu transmittunt; in ea virgo quæ sacerdotio fungitur postrema omnium cervorum bijugo curru invehitur; postero die sacra rite celebrantur magno tum publico tum privato omnium studio. Intra aræ septum viventia animalia conjiciunt, esculentas aves et cujusvis generis victimas, apros etiam, cervos, capreas, nonnulli luporum et ursorum catulos, alii prægrandes et adultas jam feras. In aram ponunt etiam pomiferarum cujusvis generis arborum fructus. (13) Immissis ignibus ursos vidi et alias feras in exteriorem aræ partem flammarum impetu ejectas, nonnullas etiam vi erumpentes: et has quidem e fuga reportatas in rogum reponunt, neque omnino unquam ut a fera quisquam ulla læderetur ipsi aiunt contigisse.
CAPUT XIX.
_ De Eurypyli monumento et Diana Triclaria — Comætho et Melanippo — Eurypyli arca. _
Est inter Laphriæ Dianæ ædem et aram exstructum monumentum Eurypyli. Hic quisnam fuerit et quam ob causam huc venerit, jam exponam, si prius tamen sub Eurypyli adventum qui fuerit in his locis hominum status enarravero. Tenentibus Aroen, Antheam et Mesatin Ionibus communis sacra fuit area et ædes Dianæ cognomento Triclariæ. Huic quotannis festos dies agitabant et nocturna sacra faciebant Iones. Sacerdotium penes virginem erat usquedum illa nuberet. (2) Accidisse autem aiunt ut, quum hoc fungeretur sacerdotio virgo eximia admodum specie Comætho nomine, ejus amore Melanippus caperetur adolescens, tum ceteris laudibus, tum vero corporis forma æqualium suorum longe præstantissimus. Hic quum amore sibi mutuo puellam devinxisset, uxorem eam a patre sibi poposcit. Enimvero hoc vitium senectutem comitatur, ut juvenibus plerumque quum aliis in rebus adversentur tum in amoribus eorum nihil doloris sentiant. Unde etiam Melanippus tunc, quum amans amantem ducere cuperet, nihil æquum aut mite vel a suis, vel a puellæ parentibus impetrare potuit. (3) Sed enim quantam tum ad hominum jura confundenda, tum ad numinis honores evertendos vim habeat amor, et alia sæpe rerum eventa et Melanippi casus declaravit. Etenim in ipsa Dianæ æde juvenes congressi cupiditatem suam explerunt, ac templo etiam in posterum æque ac thalamo usuri erant. Sed incolas ejus regionis subita Dianæ ira infestavit, ita ut nec terra fructum ullum redderet et morbi eis insoliti funeraque ex istis morbis longe frequentiora quam ante exsisterent. (4) Quum igitur ad Delphicum oraculum confugissent, Pythia vates Melanippum et Comæthonem mali auctores arguit, jussitque oraculum tum eos ipsos Dianæ immolari, tum singulis annis virginem et puerum qui forma essent elegantissimi eidem numini mactari. Ob hoc sacrificium fluvius qui Triclariæ Dianæ templum præterlabitur, Amilichus (Immitis) est appellatus: nam ante illud tempus sine ullo fuit nomine. (5) Pueri quidem et virgines, qui nullo in deam perpetrato scelere ob Melanippi et Comæthûs noxam peribant, et ipsi miserandam adiere sortem et propinquis suis funestissimum attulere luctum: at Melanippus et Comætho mihi quidem extra calamitatis aleam fuisse videntur; prosperi enim in amore successus soli homini animam adæquare suo pretio videntur. (6) Sacri tam immanis hunc memorant finem fuisse: quum ex Delphici Apollinis oraculo jam ante cognovissent, a peregrino aliquando rege peregrinum item deum importatum iri, ac tunc desituros humana hostia Triclariæ facere; Ilio capto in divisione prædæ Eurypylo Euæmonis filio arca obtigit, in qua inclusum fuerat Bacchi signum, quod a Vulcano fabricatum putabant, dono vero a Jove Dardano datum. (7) Ceterum de ea arca duplex sermo proditur. Alii enim ab Ænea in fugam jam se conjiciente relictam, alii a Cassandra abjectam dixere, quum sciret illam magno Græcorum alicui, qui eam forte sustulisset, malo futuram. Aperuit igitur arcam Eurypylus, apertaque statim ut simulacrum conspexit, mentis impos est factus, atque adeo ut, quum perpetua prope agitaretur insania, raro admodum ratione uteretur. Quare quum ita esset affectus, non in Thessaliam suæ cursum navigationis direxit, sed quum Cirrham per Cirrhæum sinum applicuisset, Delphos perrexit, et oraculum, quanam ratione furoris illo morbo liberari posset, consuluit; (8) responsum vero ei redditum, ut quo in loco homines offendisset peregrino ritu sacrum facientes, ibi arcam expositam dedicaret et ipse sedem ibidem suam statueret. Delatus inde ventis Aroen Eurypylus quum in litus exscenderet, forte in illud incidit tempus, quo ad Triclariæ aram puer et virgo jam adducti prope erat ut mactarentur; atque ille quidem haud magno negotio sacrum id animadvertit cum oraculi voce congruere. Rediit etiam incolis in memoriam, quum regem, quem ante nunquam viderant, et arcam simul conspexissent, quod jam pridem et ipsis prædictum fuerat; ac illa arca dei cujuspiam signum contineri suspicati sunt. (9) Hic rei eventus Eurypylum insania, sacro immani oppidanos liberavit; et fluvius mutato nomine, Milichus (Mitis) cœptus est appellari. Scripsere nonnulli, non accidisse quæ commemoravimus, Eurypylo Thessalo, sed Eurypylum, Dexameni Oleni regis filium, ab Hercule, cujus in oppugnatione Ili comes fuerit, arcam accepisse: cetera vero eodem quo nos modo etiam ipsi memorant. (10) Sed enim neque Herculem crediderim quid in arca abditum esset ignorasse, vel, id si rescisset, fatale donum belli societate sibi conjuncto homini daturum fuisse. Neque ipsi Patrenses alium Eurypylum memorant quam Euæmonis filium; cui parentalia faciunt anniversaria per festos Baccho dies.
CAPUT XX.
_ De deo Æsymnete dicto ejusque cultu — Minerva Panachaide ac templis signisque deorum in urbe Patrensium — Odeo Patrensium et Atheniensium — templo Dianæ Limnatidis — aliis templis et signis. _
Deo qui in arcam fuerat abditus cognomen est Æsymnetes. Præsunt ejus religioni novem viri ex civitatis principibus electi, et feminæ primariæ totidem; ac per dies quidem festos nocte una arcam foras effert sacerdos. Ea nox hanc habet quasi prærogativam. Descendunt etiam ad Milichum fluvium oppidanorum liberi omnes cum spiceis coronis, qui est idem ornatus quo ad aram olim Dianæ qui mactandi erant deducebantur. (2) Nostra ætate eas coronas in templo deæ deponunt, ac deinde ubi se flumine abluerint, novis ex hedera impositis coronis recta ad Æsymnetæ fanum procedunt. Hoc ritu sacrum illud peragitur. Intra Laphriæ ambitum Minervæ etiam ædes est cognomento Panachaidis, cujus signum ex auro et ebore. (3) Descendentibus ad inferiorem urbis partem, est Matris Dindymenes delubrum, in quo Attes etiam colitur, etsi nullum ejus monstratur signum; Magnæ Matris ipsius marmoreum est. In foro Jovis Olympii templum est: sedet ipse in solio prope adsistente Minerva. Ultra Olympii, Junonis est simulacrum. Apollini etiam fanum dedicarunt; dei nudum est ex ære signum, pedibus tantum calceatis, quorum altero bovis calvæ insistit. (4) Delectatum vero bobus Apollinem, in hymno quem in Mercurium fecit docet Alcæus, boves surreptas Apollini a Mercurio memorans. Sed etiam ante Alcæum versibus prodidit suis Homerus certa mercede Laomedontis armenta Apollinem pavisse; ita loquentem in Iliade Neptunum fecit:
(5) Ipse ego Trojanam vallabam mœnibus urbem tam latis pulchrisque ut inexpugnabilis esset; at tu, Phœbe, boves camuras tunc pastor agebas.
Hanc ergo figmenti de bovis calva rationem habuisse fictorem conjicere licet. In foro sub divo positum est Minervæ signum, in cujus fronte est Patrei sepulcrum. (6) Cum foro Odeum conjunctum est. In eo Apollinis simulacrum dedicatum est eximia admodum specie. De manubiis illud Patrenses fecere, quum ex Achæis omnibus soli Ætolis contra Gallos auxilium tulere. Exornatum Odeum illud est omnium quæ in Græcia sunt magnificentissime, excepto duntaxat eo quod Athenis est. Illud enim et magnitudine et ornamentorum insignibus facile superat quorumvis operum splendorem; ab Herode vero Attico in mortuæ uxoris memoriam est dedicatum. Ejus operis in commentario de rebus Atticis idcirco nullam fecimus mentionem, quod eam historiam ante quam Herodes Atticus ædificationem illam instituisset perscripseramus. (7) Sed ad Patrenses redeo. E foro abeuntibus qua parte est Apollinis ædes, porta est in eo urbis exitu, et supra portam inauratæ statuæ eminent, Patreus, Preugenes, Atherion, qui, ut ipse Patreus, pueri sunt. In adversa fori regione juxta eundem exitum fanum est cum area sacra Dianæ Limnatidis. (8) Aiunt tenentibus jam tum Lacedæmonem et Argos Doribus Preugenem ex quodam somnio Limnatidis signum Spartanis surripuisse; in ea re servi, cui fidem habebat maximam, opera usum. Servatur hoc ex ligno signum antiquum reliquo tempore Mesoæ, quo a Preugene primum est e Sparta deportatum; verum ipso Limnatidis festo die e sacris servis unus e Mesoa illud transfert Patras in aream deæ. (9) In ea area Patrenses habent alias quoque sacras ædes; non sub dio illas quidem, sed ad eas per porticus est aditus. Ibi Æsculapii signum præter vestem e marmore, Minervæ ex ebore et auro est fabricatum. Ante Minervæ templum Preugenis monumentum est, ad quod anniversaria fit parentatio Preugeni, fit item Patreo, eo ipso tempore quo Limnatidi solennia peraguntur sacra. Non longe a theatro ædes duæ sunt, Nemesis una, Veneris altera. Dearum signa e candido marmore sunt, insigni utrumque magnitudine.
CAPUT XXI.
_ De Baccho Calydonio ac Coresi erga Callirrhoen amore — tribus Bacchi signis eorumque nominibus — Neptuni cognominibus templa et signa in urbe Patrensium porro recensentur — de miro Patrensium oraculo prope fontem — oraculo Apollinis — Thyrxei in Cyaneis et Sarapidis templis Patris — feminis Patrensium. _
In eadem urbis regione templum est Bacchi cui cognomen Calydonio. Est enim et hujus dei signum e Calydone Patras deportatum. Fuit, dum Calydon stetit, inter alios Bacchi sacerdotes Coresus, cui uni omnium hominum ex amore indignissimi casus evenere. Amabat hic Callirrhoen virginem; et quanto erat Coresi amor vehementior, tanto erat puellæ animus ei infestior. (2) Quare quum neque precum, neque munerum ullo genere omnia expertus Coresus virginem flectere potuisset, postremo supplex ad Bacchi signum confugit opem poscens. Deus simul atque audivit sacerdotis precationem, incessit statim Calydoniis ebrietati persimilis quidam furor, ex quo passim populari vesaniæ morbo interibant. In ea lue ad Dodonæ oraculum confugiunt. Erat enim apud ejus oræ incolas, Ætolos et eorum finitimos Acarnanas et Epirotas, columbarum et responsorum qua ex quercu edebantur maxima ut veracissimi oraculi autoritas. (3) Responsum qui missi fuerant tulere, placandum Bacchum, cujus ira tantam apportasset perniciem. Esse vero placandi numinis unam illam rationem, si ad ejus aram Coresus vel Callirrhoen ipsam immolasset vel alium qui se pro illa devovere sustineret. Puella quum frustra deprecando, ne eorum quidem a quibus educata fuerat impetrato auxilio, cædi destinata esset, (4) et iis omnibus comparatis quæ ad sacrum rite peragendum in promptu esse oportere Dodonæi Jovis oraculum monuerat, cum infulis victimæ ornatu ad aram jam deducta fuisset; Coresus ipse, qui sacris præerat, amore victus nihil jam pristinæ in puellam iræ indulgens, se ipsum pro illa occidit, ae re ipsa ostendit se omnium quos novimus hominum minime ficto amore fuisse incensum. (5) Commota rei spectaculo Callirrhoe, animum mutavit; quumque mentem ejus subiisset partim Coresi commiseratio, partim pudor eorum quæ in illum commiserat, et ipsa semet ad fontem, qui non procul abest a Calydonis portu, jugulavit. Eum fontem posteri de puellæ nomine Callirrhoen nuncuparunt. (6) Est apud Patrenses non longe a theatro indigenæ cujusdam feminæ sacrarium, in quo Bacchi signa totidem, quot erant antiqua oppida, et iisdem nominibus, Mesateus, Antheus et Aroeus. Signa hæc festis Baccho diebus in Æsymnetæ templum deportant: quod templum vero Æsymnetæ in maritima urbis parte situm est, ad ejus viæ, qua e foro exitus patet, dexteram. (7) Descendens ab Æsymnetæ aliud conspicias templum et signum e lapide, quod Salutis nuncupatur. Dedicatum aiunt jam tum ab Eurypylo, quum insaniæ morbo liberatus fuit. Proxime ad portum Neptuni ædes est cum signo marmoreo, cujus rectus est status. Neptunum quidem, præter ea cognomina qui a poetis ficta sunt ornandi carminis causa et quæ gentes prope singulæ privatim imponunt, communia fere omnibus et maxime insignia sunt Pelagius (Marinus), Asphalius (quasi Securitatem parans) et Hippius (Equester) (8) Equestrem autem cur appellent hunc deum, alius aliam sibi causam persuaserit. Ego ex eo conjicio quod equitationem primus Neptunus invenisse dicatur. Homerus quidem quo loco certamen equorum describit, Menelaum facit jusjurandum concipientem per hujus ipsius dei numen:
En age equos tangens Neptuni numina jura, fraude meos nulla prudens tardare jugales.
(9) Pamphus vero, vetustissimorum apud Athenienses hymnorum auctor, Neptunum appellat «equorum ac navium erectis vexillis ornatarum largitorem.» Satis itaque probabile, non aliunde eum quam ab equitatione nomen illud adeptum. (10) Patris quidem non procul a Neptuni, Veneris templa sunt. Deæ signum e duobus quæ ibi dedicata sunt alterum e mari piscatores reti extraxerunt una ante me ætate. Sunt et proxime portum signa, et Martis quidem ex ære; Apollini vero et Veneri (quibus prope portum area etiam sacra dedicata est) os, manus et imi pedes e marmore, reliquæ partes e ligno confectæ sunt. (11) Est etiam in ipsa maritima ora lucus, in quo curricula luculenta et stationes æstivo anni tempore valde suaves. In eodem luco Apollinis et Veneris delubra spectantur cum signis marmoreis. Proximum luco est Cereris fanum; dea ipsa et Proserpina stant, Telluris effigies in solio sedet. (12) Pro Cereris æde fons est: is qua parte templum spectat, lapideum habet sepimentum, ab exteriori vero parte descensus ad eum structus est. Ibi oraculum est maxime veridicum. Cognoscuntur tamen ex eo non rerum omnium, sed morborum duntaxat eventa. Speculum tenui suspensum funiculo demittunt, ita librantes ut in fonte omnino non mergatur, sed imo ambitu summam aquam contingat. Exinde ubi odores adoleverint et rite deam precati fuerint, inspiciunt in speculum; et ex ejus imaginibus periturusne an victurus is æger sit, de quo consuluerunt, divinant. (13) Neque latius omnino hujus aquæ divinatio patet. Proxime autem Cyaneas Lyciæ finitimas oraculum est Apollinis Thyrxei: aquæ vero quæ est juxta Cyaneas ea est natura, ut in eam si quis introspiciat, similiter omnia ei quæ vult videre liceat. Sunt etiam Patris juxta lucum duo Sarapidis templa; in quorum altero Ægypti Beli filii monumentum. Ægyptum Aroen confugisse tradunt Patrenses filiorum luctu confectum, quum ipsum Argorum nomen exhorresceret et inprimis a Danao sibi plurimum metueret. (14) Est etiam apud Patrenses Æsculapii templum. Hoc supra arcem, ad eam portam per quam exeunt qui Mesatin iter habent, est conditum. Feminarum Patris quam virorum duplo fere major est numerus; et hæ quidem si quæ aliæ ad Venerem pronæ. Texendis e bysso, quæ in Elide provenit, reticulis et alia veste earum complures victum quæritant.
CAPUT XXII.
_ De Pharis urbe, fluvio Piero et platanis miræ magnitudinis — Mercurio Agoræo ejusque oraculo — lapidibus quadrangulis a Pharensibus cultis et Phararum conditore — Tritæa urbe et monumento picturis Niciæ exornato. — Tritææ conditore — summorum deorum templo — itinere Ægium versus — mira amnis Charadri vi. _
Pharæ Achæorum oppidum Patrensibus est ab Augusto attributum. Via interest stadiûm centum et quinquaginta; a mari vero ad continentem superiorem oram, stadiûm intervallum circiter septuaginta. Præterfluit Pharensium agrum fluvius Pierus, idem (opinor) qui et Oleni ruinas præterlabitur, quem maris accolæ Pirum nominant. In ejus ripis platanorum lucus est tanta arborum magnitudine, ut intra cavernas (multæ enim ex ipsa vetustate concavæ sunt) qui velint et epulentur et somnum capiant. (2) Fori area magno et late patenti ambitu est, quo scilicet spatio esse consueverant priscorum fora. In medio Mercurii marmoreum signum cum barba, ipsi terræ insistit, forma quadrangula, modica magnitudine. Testatur inscriptio a Messenio Simulo dedicatum. Cognomen ei est Agoræo (Forensi), et proxime eum constitutum est oraculum. Ante Mercurii signum situs est focus et ipse lapideus; ad eum focum plumbo agglutinatæ sunt æneæ lucernæ. (3) Qui deum consulit, accedit sub vesperam et thus super foco adolet, deinde oleo infuso lucernas accendit; tum vero in ara ad simulacri dextram nummum patria nota signatum (appellant Æreum) dedicat, deumque ad aurem rogat quodcumque placuerit, inde e foro abiens manibus aures premit. Ubi e foro excessit, amota ab auribus manu quam primum excepit vocem, eam sibi oraculi loco ducit. (4) Talis etiam apud Ægyptios ad Apidis fanum celebratur oraculi religio. Est item Pharis aqua Mercurio sacra; Hama (?) fonti nomen. Pisces ex eo non capiunt, quod sacros deo putant. Prope ipsum dei signum lapides fere triginta erecti sunt quadrangula figura; singulos certis deorum nominibus appellantes Phararum incolæ venerantur. Atque adeo olim apud universos Græcos rudes lapides pro simulacris divinos honores obtinebant. (5) Est procul oppido stadia ferme quindecim Castoris et Pollucis lucus, lauris consitus plurimis; neque ædes tamen in eo est neque signa: aiunt incolæ, Romam quæ fuerant fuisse deportata; ara tantum exstat lapidibus vilibus exstructa. Pro certo comperire non potui, Pharesne Phylodamia Danai filia natus, an alius quis illi cognominis eam urbem condiderit. (6) Tritæa quidem Achæorum et ipsa urbs a litore interior; Patrensibus hæc quoque attributa Imperatoris voluntate. Abest a Pharis stadia centum et viginti. Antequam ingrediaris urbem, sepulcrum videas candido lapide exstructum, insigne illud quidem tum reliquo opere, tum maxime quod in eo Niciæ relucent picturæ. In eburnea sella sedet eximia specie mulier juvenis; adstat ei ancillula umbraculum tenens; (7) et adolescentulus plane impuber tunica amictus et supra tunicam punicea chlamyde; cui servulus adstat cum jaculis, venaticos canes ducens. Nomina eorum cognoscere non potuimus; sed in medio cuique posita erat conjectura, illud esse viri et uxoris monumentum. (8) Tritææ quidem conditorem Celbidan sunt qui dicant fuisse; venisse vero illum e Cumis Opicæ terræ. Alii a Marte tradidere Tritæam Tritonis filiam compressam; fuisse eam Minervæ sacerdotem dum virgo esset; Melanippum Marte et Tritæa natum, quum adultus esset, urbem condidisse et de matris nomine appellasse. (9) Est Tritææ fanum quod Maximorum deorum vocatur. Simulacra fictilia sunt. Sacra his annua non alio ritu fiunt quam Baccho apud cunctos fere Græcos. Minervæ etiam ædes exstat, deæ signum lapideum hac ætate cernitur, priscum Romam fuisse deportatum Tritæenses ipsi memorant. Iidem Marti etiam et Tritææ solenne habent rem divinam facere. (10) Atque hæ quidem procul a mari et plane interiores in continenti terra urbes sunt. Navigantibus Ægium a Patris distat stadia quinquaginta promontorium cui nomen Rhion. Portus Panormus longius abest a promontorio stadia quindecim. Totidem a Panormo distat qui Minervæ murus dicitur: a quo ad portum cui Erinei (Caprifici) nomen oram legentibus intervallum stadiûm nonaginta: inde ad Ægium sexaginta: at pedestre iter e Patrensi urbe usque in Ægiensem quadraginta potissimum stadiis brevius est eo marinæ profectionis numero quem modo exposui. (11) Paululum abest ab ipso Patrensium oppido Milichus amnis et Triclariæ templum, in quo signum omnino nullum reliquum est. Situm hoc ad viæ dexteram. Paulo longius progressis a Milicho amne alius est amnis cui Charadrus nomen: e quo quæ verno tempore potarint pecudes, mares gignere creduntur fœtuum partem maximam; eaque de cause pastores aliorsum greges agunt, præter bovillum tamen pecus. Id ab eo flumine idcirco non rejiciunt, quod mares et ad usum sacrorum et ad agrorum cultum magis sunt idonei: ceteri pecoris feminas majore multo æstimatione dignantur.
CAPUT XXIII.
_ Reliquiæ urbis Argyræ — de Selemno amne et Argyra fonte narratio — de Bolinæo amne et urbe Bolina — promontorio Drepano et reliquiis urbis Rhypum — Ægio urbe, Lucinæ (Ilithyiæ) templo ac signo — de Æsculapio disputatio — Ægii urbis memoranda. _
Post Charadrum ruinæ sunt non magnopere insignes Argyræ urbis, et ad dexteram viæ popularis fons Argyra, et Selemnus fluvius in mare exit. De eo indigenarum est pervulgata fabula, Selemnum egregia forma puerum pecus ibi pascentem amatum ab Argyra, maris Nympharum una: illam e mari subnatantem cum puero cubare solitam; (2) non longo post temporis intervallo quum pueri forma defloruisset, ad eum ventitare Nympham desisse; desertum ab Argyra puerum amorisque ardore consumptum esse a Venere in amnem mutatum. (Refero quæ Patrenses narrant.) Verum quum in aquam etiam versus Argyræ amore teneretur (sicuti etiam de Alpheo Arethusam amante proditum est), Veneris munere Nymphæ fluvium cepit etiam oblivio. (3) Atque audivi eam vim Selemnum habere, ut qui viri quæve feminæ se in eo abluerint, amorum suorum obliviscantur. Quod nisi commentitium est, quantavis pecunia videatur hominibus ea Selemni aqua pretiosior. (4) Ab Argyra modico intervallo fluvius abest Bolinæus. Fuit ei proxima olim Bolina urbs. Virginem cui Bolina nomen ab Apolline amatam tradunt; quæ fugiens in mare se proximum abjecerit ac postea Apollinis gratia immortalitatem sit adepta. Promontorium inde mari imminet. In hoc ipsum mare fabula vulgavit Saturnum falcem abjecisse, Cœlum patrem quum exsecuisset, et ex eo promontorium Drepanum (Falcem) vocatum. Paululum supra militarem viam cernuntur Rhypum ruinæ: ab illis distat Ægium stadia circiter triginta. (5) Ægiensem agrum perlabitur fluvius Phœnix, et item Meganitas; ambo in mare influunt. Porticus suburbana Stratoni athletæ, qui Olympiæ eodem die pancratii et Iuctæ coronas cepit, erecta est, quo certum ubi se exerceret locum haberet. Habent Ægienses vetustum Lucinæ fanum. Deæ signum, a vertice ad calcem tenui carbaso velatum, ligneum est præter os, summas manus et pedes: quæ partes e marmore Pentelico confectæ sunt. (6) Alteram manum porrigit, altera facem præfert. Attributas ei faces ex eo suspicari possis, quod parturientes dolores haud secus atque ignis urere videantur. Etiam hinc merito faces gestaverit, quod ipsa in lucem fœtus profert. Simulacrum illud fecit Damophon Messenius. (7) Non longe a Lucinæ est sacra Æsculapio area, in qua Hygieæ sunt et Æsculapii ipsius signa. In basi incisi iambi indicant Messenii Damophontis opus esse. In hoc Æsculapii templo altercatio mihi fuit cum Sidonio homine, qui et rerum omnium divinarum peritiores esse Phœnicas quam Græcos contendebat, tum vero et inter ipsos aiebat Æsculapii patrem Apollinem celebrari, matrem vero ei mortalem fuisse negabat. (8) Æsculapium enim aerem esse, ex quo bona valetudo tam homini, quam cunctis aliis animantibus exsistere: Apollinem igitur qui Sol ipse sit, jure patrem Æsculapii perhiberi, quod accommodatum anni temporibus cursum peragens aeri salubritatem impertiat. Hæc ego illi facile assentiebar, sed non esse magis Phœnicum eam opinionem quam Græcorum ostendebam; quum Titane etiam (quod est Sicyoniorum oppidum) idem signum Salubritatis dicatur. Esse vero vel puero manifestum aiebam, corporum in terra salubritatem Solis cursu effici. (9) Est item apud Ægienses Minervæ delubrum et Junonis lucus. Minervæ ipsius duo sunt e candido lapide signa. Ad Junonis nemini, præter eam mulierem cui sacerdotium obtigit, fas aspicere. Bacchi etiam ædes est proxima theatro; signum impuberi ore est. In foro etiam Jovis est area cognomento Servatoris: et in primo aditu ad lævam simulacra sunt ænea duo, quorum alterum imberbis effigiem præ se ferens mihi multo esse videbatur antiquius. (10) At ænea signa, quæ recta via (ab introitu?) progressis in cella quadam Neptuno et Herculi, Jovi item et Minervæ dicata sunt, Argivos nuncupant, vel quod (ut Argivi dicunt) Argis fabricata fuerint, vel quod (ut Ægienses narrant) pro deposito illa signa ipsis data fuerint ab Argivis: (11) qui sibi præterea mandaverint ut quotidie sacra facerent ad ea signa: at id quo fine publica impensa, se excogitasse, ut ea ipsa, quibus postea in epulationibus vescerentur, diis rem divinam facientes consecrarent. Sed enim quum depositum aliquando repetissent Argivi, se quoque repetisse quam in sacra erogassent pecuniam; illos quum solvendo non essent, signa ipsis reliquisse. Prope forum communis Apollini et Dianæ ædes dedicata est. In foro etiam est Dianæ templum; sagittas dea ejaculantis effigiem præ se fert. Est etiam Talthybii caduceatoris sepulcrum, cui Spartæ quoque tumulus est aggesta terra exstructus; et utraque civitas Talthybio parentat.
CAPUT XXIV.
_ Ægii urbi memoranda porro enumerantur — Jovis Homagyrii signum et Cereris Panachææ — synedrium Achæorum in urbe Ægio — de Helice urbe et Neptuno Heliconio — Helice terræ motu funditus eversa — de variis signis, quæ terræ motus præcedunt, et horum varia ratione — Sipyli eversio. _
In maritima Ægii parte Veneris delubrum est, Neptuni deinde, Proserpinæ etiam et Jovi Homagyrio (quod est ac si Congregatori dicas) templa dedicata fuere. In Jovis, dei ipsius, Veneris et Minervæ signa exstant. (2) Homagyrium cognomine appellarunt, quod in hunc locum Græciæ principes Agamemnon coegit, quo de illorum sententia consilium caperet, quæ foret Priami regnum bello adoriendi optima ratio. Agamemnoni ipsi et aliæ potuerunt laudes attribui, et ea quod semel habito delectu cum iis tantum qui nomina dederant, nullo postea evocato e Græciæ supplemento, et Ilium et finitimas urbes expugnarit. (3) Proximum est Homagyrio Jovi Panachææ Cereris fanum. Sunt in Ægiensium litore eodem in quo templa quæ diximus, hæc memoratu digna: aqua perennis quæ ab ipso usque fonte quum adspectu tum potu est jucunda: Salutis fanum; in quo signum cernere fas nemini præter eos qui sacerdotio funguntur. Ibi sacra et alia rite peragunt et ex ara deæ sumpta liba in mare porriciunt, mittere se illa Arethusæ Syracusas dicentes. (4) Sunt et alia apud Ægienses ex ære fabricata signa, Juppiter puerili ætate et Hercules item impuber, Ageladæ Argivi opera. His deliguntur quotannis sacerdotes, quorum in ædibus asservantur signa. Priscis quidem temporibus decernebatur Jovis sacerdotium puero qui primas pulchritudinis tulisset; quo jam pubescente in alium puerum hic pulchritudinis honos transibat. Hæ patriæ Ægiensibus religiones. Conventus autem apud eos Achæorum hac etiam ætate celebratur, uti ad Thermopylas et Delphos Amphictyonum. (5) Hinc progressis amnis Selinus, et ab Ægio stadiûm intervallo quadraginta ad mare vicus est Helice, frequentis olim urbis nomen. In ea fuit Ionibus religiosissimum Neptuni Heliconii templum. Mansisse apud se cultum ejus dei memorant etiam tum quum ab Achæis ejecti Athenas primum, atque inde postea in maritimam Asiæ oram confugere. In Milesiis etiam qua ad Biblidem fontem iter est, ante ipsam urbem ara monstratur Neptuni Heliconii. Et item apud Teios ambitus est et ara Heliconii plane opere spectando. (6) Quin et Homerus Helices et Heliconii Neptuni mentionem versibus inseruit suis. Interjecto dein tempore quum habitantes ibi Achæi supplices e templo abstractos trucidassent, non fuit lenta dei ad pœnam reposcendam ira: sed vehemens terræ ac repentinus motus non ipsa tantum mœnia et ædificiorum superficiem subvertit, sed urbis etiam totius aream ita obruit, ut ne vestigia quidem ulla posteris agnoscenda relinquerentur.
7. Et alias quidem quoties labes hujusmodi aliqua insignior facta est quæ terram longe lateque concusserit, similiter præcesserunt certa quædam divinitus præsagia, aut perpetui imbres, aut diuturnæ siccitates, tepidæ contra naturam hiemes, æstate anni solis orbis caligine obductus insolite, vel incensus rutilo vel subatro lividus fuit colore (8) fontes utplurimum exsiccabantur; ventorum turbines quocumque irrupissent prævalidas arbores radicitus convellerunt. Nonnunquam etiam ignes longo flammarum tractu per cœlum discurrere: siderum quoque non ante conspectæ formæ magnum hominibus pavorem incussere. Densiores præterea ab ima terra halitus erupere. His et aliis multis prodigiis, antequam terræ tam violenti motus evenirent, homines præmonitos deus vult. (9) Sed hujus tantæ motionis non unam nobis quasi formam ant simplex genus ii quibus hæc jam pridem investigare curæ fuit et eorum discipuli ac sectatores prodidere. Pluribus enim modis tremente terra affici quæ moveantur, animadvertere. Levissima est omnium motio (si quid tamen leve existimari possit in tam atroci malo) quoties quæ in partem unam impulsa fuerint et prope jam solo æquata, obnitens ab imo contrarius quidam motus surrigat et restituat. (10) Videre itaque est quum terra in hunc modum moverit, columnas e recto statu jam pene humi dejectas erigi, et distractas parietum partes denuo coagmentari; trabes etiam loco dimotas in pristinam sedem reponi; ad hæc fistulas aut tubulos et si quid aliud ducendis aquis factum, si forte convulsa discesserint, ad unguem rursus compingi, ut non aptius fabrorum arte cohærere posse videantur. Diversus est ab hoc impetus, quo irruente nulla est tectorum aut mœnium tam firma superficies, quæ non corruat ac sternatur æque ac si fuisset bellicis obsidionum tormentis labefactata. (11) Eum vero qui omnium est perniciosissimus non absimili modo fieri volunt quam si spiritus qui in intimis humani corporis penetralibus sedem habet, continua febri densior magnaque cum vi sursum trudatur, ejusque rei se quum in aliis corporis partibus indicia ostendant, tum sub utriusque manus eam juncturam quæ cubitum cum manu extrema committit. Eodem plane modo istum terræ motum recta subire ædificia et fundamenta evibrare non alio ferme modo quam terram talpæ suppellentes egerunt. Solus hic motus ita vehemens est, ut ædificiorum ne vestigia quidem ulla in solo relinquat. (12) Hoc vastitatis genere perculsam ab imo solo Helicen memorant. Accessisse vero et alteram hujuscemodi cladem: maris eluvione hieme anni Helicen totam circumquaque incinctam, ipsumque Neptupi lucum ita inundatione ea obrutum, ut vix summa exstarent arborum cacumina. Quo factum ut repente tum terræ motione violentissima, tum vero maris æstu effusius stagnante urbs tota cum omni civium numero pessum ierit. (13) Talis etiam urbem quæ fuit olim in Sipylo monte casus in hiatum dejecit: ac montis quidem ipsius labe facta defluentes aquæ lacum effecere in ejus voraginis faucibus, cui nunc Saloe nomen. Εt sane in lacu cernebantur ejus urbis ruinæ, priusquam omnia torrentis aqua obtegeret. Helices etiam ruinæ quædam eminent; non jam omnes æqualiter conspiciuntur, parte earum aquis marinis absumpta.
CAPUT XXV.
_ Pietatis in supplices exhibitæ et læsæ exempla memorantur — de tempore Helices excidii — oppido Cerynea — memorandis Ceryneæ — oppido Bura — Herculis Buraici oraculo, quod talis editur — amne Crathide et Ægis oppido — Gæo, Telluris templo. _
Ob violatos quidem supplices implacabilem esse numinis iram, non Helices modo exitium, sed alia etiam talium eventorum exempla documento esse possunt. Exstat enim Dodonæi Jovis oraculum Atheniensibus Aphidantis ætate redditum, quo supplices sacrosanctos esse debere his versibus monentur:
Ara tibi Eumenidum fumans et curia Martis sint cordi. Huc bello domiti nam forte Lacones suppliciter tristes venient. Ne confice ferro neu viola. Supplex sacer est et crimine purus.
(2) Hæc redierunt in memoriam Græcis quum essent Peloponnesii Athenas adorti, regnante Codro Melanthi filio. Tunc enim ex Attica reliquæ Peloponnesiorum copiæ retrocesserunt audita Codri morte cognitoque mortis genere: neque enim ulla jam fuit victoriæ reliqua spes ex Delphici Apollinis responso. Pars autem Lacedæmoniorum noctu clam ingressi erant in urbem; quum vero orta luce se a suis destitutos animadverterent et in eos Atheniensium concursus fierent, ad aras dearum quæ Severæ appellantur in Areopagum se receperunt; et tunc quidem incolumes dimissi sunt. (3) Post aliquot deinde annos quum ipsi magistratus Minervæ supplices occidissent, ex ea nimirum factione quæ cum Cylone arcem occupaverat, et ipsi interfectores et omnes eorum posteri violatæ per cædem religionis damnati obnoxii deæ fuere. Lacedæmonii etiam quum in eos viros sævissent, qui supplices in templum Neptuni quod ad Tænarum est evaserant, Sparta non multo post tam crebris tamque vehementibus terræ impulsibus concussa est, ut nulla urbis domus ruinæ expers fuerit. (4) Deleta est ad internecionem Helice Asteo Athenis archontis magistratum gerente, Olympiadis primæ et centesimæ anno quarto, qua Damon Thurius victor primum renunciatus est. Agrum Helicensem, quum nemo ex incolis superstes manserit, tenent Ægienses.
5. Ab Helice et ejus maritima ora divertens dextrorsum ad oppidum pervenies in monte conditum supra militarem viam, cui Cerynea nomen, sive ab eorum locorum regulo sive ab amne proximo qui Cerynites dicitur. Profluit is e Cerynea Arcadiæ monte et Achæorum finitimos agros præterlabitur. Ad hos aliquando commigrarunt inquilini ex Argivorum finibus. (6) Nam quum Mycenæorum muros Argivi dejicere non potuissent, quod validissimi essent, atque adeo ut a Cyclopibus (sicuti Tirynthis etiam muri) exstructi dicerentur, postremo fame victi urbem deserere Mycenæi coacti sunt. Eorum alii Cleonas, sed major ac dimidia fere populi pars in Macedoniam ad Alexandrum regem, eum nempe cui Mardonius Gobryæ filius mandata ad Athenienses commisit; reliqua multitudo Ceryneam confugit. Ea inquilinorum ex Messene accessio opulentiorem multo et clariorem Ceryneam reddidit. (7) In eo oppido Eumenidum fanum est; dedicatum ab Oreste tradunt. Huc si quis vel cæde vel quovis incesti aut impietatis genere pollutus intrarit spectandi causa, statim eum mente capi diris terroribus exagitatum credidere. Quare non omnes, neque ut quisque accurrit, illico intrare potest. Dearum signa e ligno ** modica magnitudine elaborata. In aditu templi positæ sunt muliebres imagines marmoreæ exquisitæ artis. Sacerdotes fuisse Eumenidum ab incolis dicebantur. (8) E Cerynea reversos in militarem viam atque illinc aliquantum progressos devius trames Buram ducit, quæ in dextera maris in monte ipsa etiam sita fuit; appellatam vero aiunt a Bura Ionis Xutho nati et Helices filia. Oppidum hoc idem terræ qui Helicen delevit motus tam vehementer perculit, ut in templis prisca omnia deorum signa fuerint abolita. (9) Civium ii duntaxat reliqui fuere qui tum forte vel militiæ vel negotii cujuspiam obeundi causa domo abfuissent; atque ii quidem civitatem restituere. Buræ ædes sunt Cereris, Veneris, Bacchi et Lucinæ; simulacra e Pentelico lapide sunt, Atheniensis Euclidæ opera. Ceres veste velatur. Habet etiam Isis templum. (10) Qua ad mare descenditur amnis est Buraicus nomine. In proxima spelunca non utique magnum Herculis signum: Buraico et ipsi cognomen. Oraculi sortes capiuntur ex tabula per talos. Qui consultum venere ad hunc deum, precatione ad signum peracta votisque nuncupatis, talos ex ea quæ in promptu est copia jaciunt quattuor super mensam. Inscripti sunt certis tali singuli notis, quæ in tabula apte habent interpretationem. (11) Ab Helice ad Herculis, via ducit recta stadiûm ferme triginta. Ab Hercule discedentes perennis aquæ fluvius excipit ex Arcadico monte in mare defluens, nomen et monti in quo fons et flumini Crathis; ab hac Crathide Italiæ fluvius Crathis prope Crotonem nomen accepit. (12) Ad hanc Achaicam Crathidem celebris olim fuit urbs Ægæ; quam postea desertam, quum pristinis fuisset destituta opibus, ferunt. Hujus urbis mentionem etiam Homerus fecit eo quem Junoni tribuit sermone:
Ast hi grata ferunt Helicen tibi munera et Ægas:
quod scilicet æque Helice atque Ægis Neptunus coleretur. (13) Non ita procul a Crathide ad dexteram viæ monumentum offendas cum viri equo adstantis jam prope abolita pictura. Ab eo tumulo triginta circiter stadiûm via ducit ad Gæum qui dicitur. Telluris id fanum est quam Eurysternon (lato pectore præditam) cognomento nuncupant. Signum deæ est ex vetustissimis unum. Sacerdotium mulieri decernitur: quo statim suscepto vitam illa agit cœlibem omne ætatis reliquum tempus, quanquam et ante eam oportuit unum tantummodo virum expertam esse. Taurini sanguinis haustu, periculum faciunt; quo illa epoto si falsum dixerit extemplo pœnam luit. Quodsi plures forte sacerdotium petant mulieres, sorti creatio committitur.
CAPUT XXVI.
_ De urbe Ægira ejusque navali — prisco urbis nomine Hyperesia et recentioris origine — templis et signis Ægiræ memorandis — Phelloe oppido ejusque memorandis — Pellene urbe — Donussa oppido — Aristonautis, Pelleneorum navali. _
Ad Ægiratarum navale, cui idem quod Ægiris urbi nomen est, stadia intersunt septuaginta duo ab Hercule Buraica posito. Nihil vero in maritima ora habent Ægiratæ memoratu dignum. A navali superior urbs stadia abest duodecim: (2) appellata ab Homero in carminibus est Hyperesia. Nomen quod nunc usurpat obtinuit quum Iones adhuc eam tenerent, obtinuit autem ex hujuscemodi causa. Quum Sicyonii comparato exercitu agrum invasuri essent, intelligerentque Hyperesienses nullo se pacto pares illis numero et viribus futuros, capras omnes quæ intra fines erant in unum coegerunt, alligatasque ad cornua earum faces intempesta nocte accendere. (3) Sicyonii ignes eos esse ab auxiliaribus qui Hyperesiensibus advenirent suspicati, retro agmen egere. A capris itaque (αὶγας Græci vocant) mutato veteri nomine urbs Ægira est appellata, quoque loco ex illis una eximia specie quæque ceteris dux erat procubuerat, ibi templum Dianæ Agroteræ erexere, quod illius propitio numine in mentem sibi venisse interpretati sunt eo dolo hostem eludere. (4) Neque vero continuo novum nomen Ægiræ inolevit: nam sic propemodum Hyperesiæ nomen mansit, ut Oreum in Eubœa non desunt qui hac ipsa ætate veteri nomine Hestiæam appellant. Habet Ægira quæ literis mandentur digna Jovis templum, et in eo signum dei sedens e Pentelico lapide, Euclidæ Atheniensis opus. Ligneum ibidem stat Minervæ signum, facie, summis manibus ac pedibus eburneis; reliquum corpus inauratum et coloribus distinctum est. (5) Habet et Dianæ ædem cum simulacro, quod temporis nostri artem præ se fert, Sacerdotio fungitur puella ad nubilem usque ætatem. Exstat ibidem priscum signum, quod Iphigeniæ esse dictitant Ægiratæ Agamemnonis filiæ. Id si ita est, manifesto apparet jam tum ab initio ædem fuisse Iphigeniæ dedicatam. (6) Spectandum ipsa maxima antiquitate Apollinis est delubrum. Vetera sunt fastigii ornamenta, vetus ipsum dei ligneum signum; nudum id est atque insigni magnitudine, neque quis fecerit opifex populares habent dicere; qui tamen Sicyone Herculem viderit, facile ex operum similitudine conjiciat, utrumque opus fuisse Phliasii Laphais. (7) Sunt præterea in delubro signa aliquot Æsculapii stantia, et seorsum Serapidis et Isidis, e lapide omnia Pentelico. Præ ceteris quidem diis religiosissime Cœlestem Venerem colunt, in cujus ædem penetrare hominibus est nefas. In ejus vero quam Syriam nominant deæ ædem statis diebus intrant, ubi se et reliquis certo ritu expiationibus et victus præcipue moderatione lustraverint. (8) Ædiculam etiam quandam Ægiræ et in ea Fortunæ signum vidi, Amaltheæ cornu præ se gerens; atque ei adsistit volucer Cupido. Significat hæc nimirum Amoris cum Fortuna conjunctio, plus fere in amore homines ope Fortunæ quam pulchritudine proficere. Facile autem mihi Pindarus in suis canticis quum alia multa persuadet, tum vero unam esse Parcarum Fortunam, et eam quidem potestate sororibus antecellere. (9) Est in eadem ædicula vir, senex jam propemodum, ejulantis facie; mulieres tres armillas sibi detrahunt, et adolescentes totidem; ipse lorica est indutus. Hunc Achæi bellica virtute omnibus Ægiratis præstitisse tradunt, qui quum fortissime pugnans cecidisset, fratres ejus superstites mortem domum nuntiarunt. Sorores itaque luctus causa usitati cultus ornamenta abjiciunt. Patrem ipsum populares Commiserabundum nuncupant, quod ipsa etiam effigies miserationem exprimit. (10) Recta ab Ægira discedentes a Jovis templo et per montes ardua stadiûm quadraginta nihilo brevior via ducit Phelloen. Castellum id est minime clari nominis. Nam ne Ionibus quidem ea loca tenentibus perpetuo incolebatur. Ager vites feliciter educat. Ea qua maxime saxosus est parte multæ passim quercus, multæ item feræ, cervi inprimis et apri. (11) Ac si ulla Græcorum castella maxime sunt perennibus aquis irrigua, inter ea merito fuerit Phelloe numeranda. Sunt illic deorum templa Bacchi et Dianæ: Diana ex ære fabricata sagittam e pharetra promens; Bacchi Signum cinnabari illitum. Ab Ægira descendentibus ad navale atque illinc progressis paulo longius, ad viæ dexteram est ædes Agroteræ Dianæ quo loco capellam procubuisse memorant. (12) Ægiratis contigui Pellenenses, Achæorum extremi Sicyonem versus et Argolicæ terræ fines. Appellatos ipsi se prædicant a Pallante, qui fuerit de Titanibus unus; at Argivi a Pellene putant Argivo, quem esse dicunt Phorbantis filium, Triopæ nepotem. (13) Inter Ægiram et Pellenen castellum est sub ditione Sicyoniorum, cui Donussa nomen, deleta ab ipsis olim Sicyoniis; et ejus mentionem ab Homero factam affirmant in Agamemnonis copiarum recensu, eo scilicet versu:
Quique colunt Hyperesiam atque altam Donoessam.
Sed enim Pisistratum, quum dissipata Homeri carmina et passim per alia literarum monumenta dispersa in unum colligeret, vel ipsum vel operis illius adjutorem loci ignoratione nomen immutasse (et Gonoessam posuisse). (14) Pellenæorum navale Aristonautæ (Argonautæ? ) appellatur. Distat ab Ægiræ maritima parte stadia centum et viginti; dimidio brevior a navali Pellenen via. Aristonautarum nomen navali inditum ferunt, quod in hunc quoque portum appulerint Argonautæ. Pelleneorum oppidum ipsum in jugo est situm, eujus supremus vertex in acutissimum assurgit fastigium; sed nullæ ea in parte, quod maxime ardua et prærupta est, domus: in planiore clivi parte conditum est oppidum non continuum illud quidem, sed in duas partes divisum, arce videlicet inter utramque urbis partem eminente.
CAPUT XXVII.
_ Memoranda in via Pellenen versus, Mercurius Dolius — templum et festum Bacchi Lampteris et Apollinis Theoxenii — de Pellenæorum gymnasio et de Promacho — Posidio, Neptuni templo, et Mysæo, templo Cereris Mysiæ — Cyro, templo Æsculapii. _
Qua Pellenen itur in ipsa via Mercurii signum est cui cognomen Dolio (Astuti); hominum vota maxime rata facere creditur; figura est quadrangula, barbatus, pileo caput velante. (2) In eadem via propius urbem est Minervæ templum lapide exstructum vernaculo, deæ signum ex ebore et auro, artificem Phidiam fuisse dicunt; atque hanc quidem Minervam elaborasse illum antequam vel Atheniensibus eam quæ in arce collocata est, vel suam Platæensibus Minervam fecisset. Aiunt Pellenæi sub ipsa Minervæ basi in profondum terræ alte descendere adytum, atque ex eo humidum halitum efflari qui sit ebori tuendo peridoneus. (3) Supra Minervæ delubrum lucus est muro circumseptus Dianæ Sospitæ sacer. Per hujus numen de rebus maximis jusjurandum concipiunt; nulli vero cuiquam hominum præterquam sacrificulis illuc aditus patet. Præsident sacris indigenæ homines, generis potissimum dignatione electi. Contra lucum Sospitæ est Bacchi templum, quem Lamptera (a facum splendore) nuncupant, festumque ei diem Lampteria celebrant, illatis noctu intra ædem accensis facibus passimque per urbem dispositis vini crateris. (4) Est etiam apud Pellenæos Apollinis Theoxenii templum, cujus ex ære simulacrum. Ludos faciunt in honorem ejus Apollinis Theoxenia; argentum victoribus præmium exponitur; descendunt in certamen soli cives. Prope Apollinis, ædes Dianæ est; jaculatricis ornatum dea præ se fert. In foro structum videas aqua pluvialis conceptaculum. Ad lavacra enim ex imbribus collectitia utuntur aqua. Nam poculentæ pauci sunt infra urbem fontes; sunt autem eo loco quas Glyceas appellant. (5) Priscum ibi gymnasium ubi potissimum se ephebi exercent; neque vero in civitatis album quisquam inscribitur nisi ante puberum exercitationes obierit. Hoc in gymnasio posita statua est Promacho Pellenæo, Dryonis filio, una ex Olympicis, tribus ab Isthmicis, duabus e Nemeis ludis de pancratio palmis reportatis. Unam ei sui cives ex ære Olympia, alteram e marmore in gymnasio, de quo modo diximus, statuam dedicarunt. Hunc Promachum etiam in bello quod inter Pellenæos et Corinthios gestum est, unum hostes quamplurimos pugnantem occidisse memoriæ proditum. (6) Ab eodem etiam Olympiæ superatum Pulydamantem Scotussæum, quo tempore a Persarum rege in patriam reversus Pulydamas in Olympicum certamen iterum descenderit. At Thessali Pulydamantem ex ullo unquam certamine inferiorem discessisse minime confitentes, et alia ejus rei afferunt argumenta et inprimis elegos ad Pulydamantis statuam adscriptos:
O Scotoessa altrix invicti Pulydamantis.
(7) Pellenenses certe magno Promachum honore prosequuntur. Chæronem vero etsi luctæ duas reportavit coronas ** et Olympiæ quattuor, ne nominare quidem volunt, ob eam causam, credo, quod Pellenensium rempublicam sustulerit. Corruptus enim ab Alexandro Philippi filio invidiosissimo dominationis munere se patriæ suæ tyrannum imponi facile passus est. Est Lucinæ etiam ædes a Pellenensibus in parte oppidi minore dedicata. (8) Quod vero Posidion dicitur, fuit olim curia, ætate nostra desertus plane locus infra gymnasium; permansit tamen ei hæc usque ad præsens sæculum dignatio, ut Neptuno sacer habeatur. (9) A Pellene stadia circiter sexaginta abest Mysæum, Mysiæ Cereris sacrarium. Dedicatum ferunt a Mysio Argivo homine; et ab eo quidem hospitio Cererem esse acceptam Argivorum sermo vulgavit. Lucus est etiam in Mysæo condensus omnis generis arboribus et perennium fontium aquis irriguus. (10) Festos dies ibidem Cereri agitant septem, quorum tertio e templo viri omnes exeunt; mulieres intus relictæ ritu a majoribus tradito nocturnum peragunt sacrum. Neque vero viros tantum excludunt, sed canes etiam masculos ejiciunt. Postero die revisunt feminas in templo viri multoque cum risu ultro citroque sales et dicta jaciuntur. (11) Modico a Mysæo intervallo surgit Æsculapii templum: Cyros appellatur. Multa hic a deo monstrantur morborum remedia. Aqua hic etiam effusissime scatet, et ad fontium ibi maximum dei ipsius positum signum. Flumina item aliquot descendunt e montibus qui supra Pellenen sunt. Eorum unus manat ab ea parte quæ Ægiram spectat; is Crius appellatur; a Crio Titane nomen inditum putant. (12) Alius etiam ejusdem nominis est fluvius, qui e Sipylo monte descendens in Hermum influit. Qua vero parte finitimi sunt Sicyoniis Pellenenses, amnis quidam Sythas, Achaicorum fluminum postremus, in Sicyonium mare decurrit.
PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ ARCADICA SIVE LIBER VIII.
CAPUT I.
_ Arcadas mediterraneam Peloponnesi partem tenere, ex reliquarum civitatum finium summa breviter repetita ostenditur — de Pelasgo. _
Arcadiæ partem eam quæ fines Argivorum contingit, Tegeatæ et Mantinenses tenent; ut hi, sic reliqui etiam Arcadici populi mediterranea Peloponnesi incolunt. Corinthii enim primi Isthmum obtinent. His mare versus Epidaurii vicini sunt. Quod vero attinet ad Epidaurum, Trœzenem et Hermionem, eas excipit sinus Argolicus et quidquid Argolicæ terræ ad mare situm est. Adjacent Lacedæmoniorum civitates. His finitima Messenia quæ ad mare descendit Methonen usque, Pylum et Cyparissias. (2) Ad Lechæum vicini Corinthiis Sicyonii, postremi hi Argolicorum hac in parte finium. Sicyonem excipiunt Achæi litoris accolæ. Ad alterum Peloponnesi latus, quod Echinadibus insulis ex adverso est, habitant Elei. Ea Elidis pars, in qua Olympia est et Alphei ostium, terminatur Messenia; Achaiam versus Dymæi sunt finitimi. (3) Pertinent populi quos enumeravi ad mare omnes. Interiores Arcades a mari undecumque seclusi. Quare Homerus profectos ad Trojam dicit, non suis ipsorum, sed acceptis ab Agamemnone navibus. (4) Ac primum quidem omnium Pelasgum memorant Arcades in hac terra exstitisse: sed consentaneum certe est non solum illum, sed alios etiam in iisdem locis una cum eo fuisse. Nam quibus omnino imperasset hominibus? Ceterum Pelasgus magnitudine, robore ac forma excelluit, quin etiam animi dotibus reliquos superavit; atque hanc ob rem ei a suis regnum decretum esse crediderim. Asius quoque ejusmodi in eum fecit versus:
Montibus alticomis emisit nigra Pelasgum Tellus dis similem, sæcli mortalis in ortum.
(5) Pelasgus igitur quum regnare cœpisset, primum quidem homines docuit tuguria ad frigoris, imbrium et æstus incommoda arcenda ædificare. Idem vero etiam tunicas facere instituit e suillis (ovillis?) coriis, qualibus etiamnunc in Eubœa et Phocide tenuiores homines utuntur. Ad hæc ne virente adhuc fronde herbisque ac radicibus non modo non cibariis, sed interdum etiam perniciosis amplius vescerentur homines prohibuit: (6) contra glandibus, neque omnibus tamen, sed iis quæ e fago leguntur, pro cibo uti primus docuit. Isque victus, Pelasgi institutum, tam diu apud nonnullos in usu permansit, ut vel eo tempore quo Lacedæmonios bellum Arcadibus movere vetuit Pythia, inter alia diceret etiam hæc:
Haud equidem invideo tibi ego; sed plurimus Arcas glande alitus dura cœpto prohibebit inani.
Pelasgo regnante etiam regionem eam Pelasgiam appellatam esse ferunt.
CAPUT II.
_ De Lycaone, Jove Lycæo, ludis Lycæis et Panathenæis — hominibus deorum hospitibus et convivis — hominibus in deos relatis — fabulis vero superstructis. _
Hujus filius Lycaon nonnulla vel sapientius quam pater suus excogitavit. Lycosuram enim urbem in monte Lycæo condidit, Jovem Lycæum appellavit, et certamina instituit Lycæa. Facile ut credam adducor eo tempore nondum apud Athenienses Panathenæa celebrari cœpta; his enim ludis, quos initio Athenæa vocabant, sub Theseo demum Panathenæorum nomen inditum esse dicunt, propterea quod ab omnibus celebrarentur Atheniensibus in unam congregatis civitatem. (2) Ludi vero Olympici, quorum initia vel ultra humani generis memoriam adscendere volunt, dum Saturnum ibi et Jovem luctatos atque Curetas cursu primos certasse fabulantur, ob hæc ipsa a nostra oratione jam sint exclusi. Eadem vero ætate et Cecropem Athenis, et Lycaonem in Arcadia regnasse arbitror; prudentia tamen rerum divinarum multo Lycaonem inferiorem fuisse censeo. (3) Ille enim quum primus Jovem cognomine Supremum appellasset, nihil vita præditum ei immolandum duxit, sed liba tantum patria (pelanos etiamnum Attici vocant) ut in aram porricerentur sanxit. At Lycaon ad Jovis Lycæi aram infante mactato humanum sanguinem libavit; quare inter ipsa sacra in lupum mutatum tradunt. (4) Cui famæ equidem facile possum assentiri. Nam præterquam quod Arcadum sermonibus jam tum ab initio vulgatis prodita posteris est, a ratione etiam non abhorret. Erant enim prisci illi homines dis ipsis hospites et convivæ pro justitiæ et pietatis merito. Et sane bonis præmia certissima, sontibus ex deorum ira supplicia erant exposita. Quin etiam recepti cœlo multi ex hominibus, quibus adhuc sui permanent honores; in quo numero fuere Aristæus, Britomartis Cretica, Alcmenæ filius Hercules et Œclis Amphiaraus, ac præter hos Pollux et Castor. (5) Quare neque absurdum dictu videbitur, Lycaonem in feram et Nioben Tantali filiam in saxum conversam. At enim ætate nostra, qua gliscens fraus et audacia omnes prope orbis terræ partes urbesque occupavit, nulli jam homines in deorum numerum veniunt, nisi forte per inanes titulos et eminentioris dignitatis adulationem; et noxam commeritis, quum demum e vita excesserint, seræ deorum judicio pœnæ irrogantur. (6) Ac omnibus quidem seculis, veteribus et obsoletis jam rerum eventis neque minus etiam præsentibus fides eorum culpa in vulgus est abrogata, qui veritatis tanquam fundamenta superstructis fabulis obruerunt. Nam et post Lycaonem singulis Lycæi Jovis sacris quendam ex homine lupum fieri tradunt: non tamen in omne vitæ tempus, sed decimo post anno, si interea humana carne abstinuisset, pristinam hominis figuram recipere; sin hominis carnes gustasset, lupum esse nunquam desinere. (7) Eadem ratione Nioben lacrimari in Sipylo monte æstivo tempore dicunt. Audivi etiam quosdam quum narrarent et alia quædam rerum miracula, et grypes uti pardos maculis esse distinctos; porro Tritones voce humana præditos et eosdem perforatam concham inflantes canere. Ita vero comparatum est, ut qui hujusmodi figmentorum portentis aures præbent, et ipsi mox aliquid adfingant, quo fit ut mendaciorum quasi colluvie veritas vitiata suam prorsus auctoritatem perdat.
CAPUT III.
_ De Nyctimo ac reliquis Lycaonis filiis, urbibusque ab iis conditis — Œnotrus natu minimus in Italiam trajicit — de Callisto Lycaonis filia. _
Tertia post Pelasgum ætate regio tota et urbium et hominum numero magnos habuit processus. Nam quum Nyctimus Lycaonis liberûm natu maximus summum teneret imperium, reliqui sibi diversis arbitrio quisque suo agri partibus occupatis, oppida condiderunt; Pallantium Pallas, Orestheus Oresthasium, Phigaliam Phigalus ædificarunt. (2) Ac Pallantii quidem etiam Stesichorus Himeræus in Geryoneide mentionem fecit; sed Phigalia et Oresthasium tempore procedente nomina mutarunt; nam hoc ab Oreste Agamemnonis filio Oresteum est appellatum, illa vero Phialia a Bucolionis filio Phialo. Reliqui fuere Lycaonis filii, Trapezeus, Daseatas, Macareus, Helisson, Acacus, Thocnus. Horum postremus urbem Thocniam condidit, Acacus Acacesium. Ab hoc autem Acaco cognomen Mercurio ab Homero datum Arcadum sermo asseverat. (3) Ab Helissonte et urbs et fluvius Helisson nomina habent. Eodem modo Macaria quoque et Dasea et Trapezus de nominibus filiorum Lycaonis appellatæ sunt. Porro Orchomenus Methydrii conditor et Orchomeniorum, quos pecudum divites Homerus nominavit; ab Hypsunte et * [Melæneo] conditæ Melæneæ et Hypsus; ad hæc Thyræum et Hæmoniæ (a Thyræo et Hæmone); quin Arcadum opinione etiam Thyrea in Argivorum finibus et Thyreates sinus a Thyræo isto sua obtinuerunt nomina. (4) Jam vero celebri olim nomine urbem Mænalum, Tegeam et Mantineam, Mænalus, Tegeates et Mantineus constituere. Cromi a Cromo nomen habuere, Charisia Charisium auctorem perhibet, Tricoloni a Tricolono, Peræthenses a Perætho, Asea ab Aseate, * [a Lyceo] Lycoa et a Sumateo Sumatia: postremo ab Aliphero et Heræeo urbes nomina et origines accepere. (5) At natu minimus inter filios Lycaonis Œnotrus, opibus et viris a fratre Nyctimo acceptis, classe in Italiam transmisit, ubi de Œnotri regis nomine Œnotria regio vocitata. Atque hæc prima Græcis colonia deducta: sed neque barbaræ gentes ante Œnotrum, si quidem accuratissime antiquitatis memoria revolvatur, ad exteras gentes commigrasse reperiuntur. (6) In liberûm tanto sobolis numero unica Lycaoni filia fuit, Callisto nomine: eam (quæ inter Græcos decantata sunt memoro) vitiavit amore captus Juppiter, deprehensam Juno in ursam vertit; ac deinde in gratiam Junonis puellam sagittis confixit Diana. Juppiter quem illa ferebat utero puerum Mercurio servandum mandavit; (7) ipsa vero Callisto ab eodem in sidus mutata est, quæ Ursa major dicitur: ejus Homerus quoque, ubi de Ulysse a Calypsûs insula in altum enavigante exponit, mentionem facit:
Pleiadasque aspectantem tardumque Booten, atque Ursam, quam Plaustrum etiam cognomine dicunt.
Sed probabilius fortasse fuerit, quo honos puellæ haberetur, sidus illi dicatum; præsertim quum sepulcrum ejus ostendant Arcades.
CAPUT IV.
_ De Arcade et regione inde dicta — ejus uxore Erato, filiis et regno iis diviso — eorum posteris — Æpyto a serpente sepe confecto — Aleo rege — Auge, Alei filia — Lycurgo rege ejusque prole. _
Mortuo Nyctimo Arcas Callistûs filius regnum suscepit. Hic et frumentum a Triptolemo acceptum popularibus suis tradidit, panem facere docuit, vestium texturam totumque lanificium, quod ab Adrista [Aristea?] didicerat, monstravit. Ab hoc rege et ipsa, quæ ante Pelasgia dicebatur, Arcadia terra, et gens Pelasgi qui fuerant, Arcades nominati. (2) Habuisse vero illum uxorem non mortalem feminam, sed unam e Dryadibus nymphis tradunt: etenim Nympharum alias Dryades et Epimeliades, alias Naides appellare solebant, atque Naidum quidem apud Homerum quoque frequentissima est mentio. Ejus vero nymphæ, quæ cum Arcade nupta fuit, Erato nomen fuisse memoriæ prodiderunt. Ex ea genitos Arcadi Azanem, Aphidantem, Elatum; ante nuptias Autolaum suscepit nothum. (3) Ac filiis quidem adultis regnum trifariam divisit. Ab Azane itaque Azania quæ ei evenit pars appellata; ex qua deducti coloni ii omnes qui circa Phrygiæ antrum, cui Steunos nomen, et amnem Pencalam habitant. Aphidas Tegeam et quæ adjacent sortitus est. Hinc poetæ Tegeam solent Aphidanteam sortem nuncupare. (4) At Elatus montem obtinuit, quæ Cyllene nunc vocatur, tunc vero nomine adhuc carebat. Postea Elatus in eam terram abiit cui Phocis nunc nomen est, ibique Phocensibus a Phlegyarium gente bello pressis opitulatus, Elateæ urbis exstitit conditor. Filium Azani fuisse Clitorem, Aphidanti Aleum; quinque Elato genitos memorant, Æpytum, Pereum, Cyllenem, Ischyn, Stymphalum. (5) Azani Arcadis filio defuncto ludi funebres primum instituti sunt, in quibus equorum certe cursu, nescio an aliis etiam modis, est certatum. Clitor Azane natus Lycosuræ regiam constituit, et fuit illorum regum potentissimus urbemque Clitorem de suo nomine condidit. Aleus paternam obtinuit sortem. (6) Quod vero ad Elati filios pertinet, a Cyllene mons nomen accepit, a Stymphalo fons et urbs ad fontem sita Stymphalus. De Ischyis vero Elati filii morte egimus dum res Argolicas exponeremus. At Pereo nullam fuisse virilem prolem aiunt, sed filiam habuisse Neæram, quam Autolycus Parnassi montis incola uxorem duxerit. Mercurii is filius dicebatur, quum re ipsa Dædalionis esset. (7) At enim quum Clitor Azanis filius nullos reliquisset liberos, ad Æpytum Elati filium Arcadum regnum pervenit. Hunc venatum egressum non ferocior aliqua bellua, sed incautum seps confecit. Vidi et ipse aliquando serpentem hanc: magnitudine est minimæ viperæ, cineris colore, notis interpuncta variis, capite lato, gracili collo, alvo obesiore, cauda brevi. In serpentum genere seps et cerastes, quo ferme modo gradiuntur cancri, in obliquum repunt. (8) Æpyto in imperium succedit Aleus. Nam Agamedes et Gortys filii Stymphali quarto posteritatis gradu ab Arcade aberant, a quo Aleus Aphidantis filius tertius numerabatur. Ædificavit Aleus vetustum illud quod Tegeæ visitur Aleæ Minervæ fanum, ibidemque regiam suam constituit. Gortys vero Stymphali Gortynem urbem ad proximum amnem condidit; amni etiam ipsi fuit Gortynius nomen. Mares habuit liberos Aleus Lycurgum, Amphidamantem et Cepheum: filiam Augen. (9) Cum hac (quod scriptum Hecatæus reliquit) Hercules concubuit quoties venit Tegeam. Id ubi ex puerperio filiæ rescivit tandem Aleus, puerum cum matre in arcam conclusos in mare abjecit. Delata est arca ad Teuthrantem, pollentem dominatu hominem in campis ad Caicum amnem. Is puellæ forma allectus sibi matrimonio junxit. Exstat etiamnum Pergami (quæ supra Caicum urbs est) Auges monumentum, terræ tumulus lapidea circumseptus crepidine. Insigne ejus tumuli nuda mulier ex ære fabricata. (10) Aleo mortuo regnum accepit Lycurgus utpote filiorum natu maximus. Is nihil ad memoriam aliud edidit facinus, quam quod Areithoum, hominem bellica virtute clarum, non æquo Marte, sed dolo interfecit. Filios habuit duos, Ancæum et Epochum, quorum hic morbo est absumptus; Ancæus sub Iasone expeditionis Colchicæ particeps fuit, ac deinde una cum Meleagro ad profligandam belluam Calydoniam egressus, a sue isto occisus est. Lycurgus quidem ipse ad provectiorem ætatem pervenit, atque morte ablatum sibi filium vidit utrumque.
CAPUT V.
_ Echemo Arcadiæ regnum obtinente Dores Peloponnesum ingrediuntur et fugantur — Agapenor rex Arcadas ad Trojam ducit et Paphum condit — de Hippothoo et Æpyto, Arcadiæ regibus — Cypselo regnante Dores Peloponnesum navibus invadunt — de Cypseli posteris — Polymestore regnante Lacedæmonii Tegeatarum fines invadunt — Æchmide regnante bellum Messeniacum geritur — Aristocratis regis nefandum facinus — de Aristocrate, prioris Aristocratis nepote. _
Post Lycurgum Arcadum regnum Echemus Aeropi filius, Cephei nepos, Alei pronepos obtinuit. Hoc regnante Achæi ad Isthmum Corinthiorum prœlio fuderunt, Dores, reditum sibi in Peloponnesum Hyllo Herculis filio duce molientes, atque Echemus Hyllum occidit cum eo singulari certamine ex provocatione congressus. Hæc mihi propiora vero visa sunt, quam quod supra scripsi, penes Orestem tunc Achæorum regnum fuisse, atque ejus temporibus Hyllum cum Doribus reditum tentasse. Sed ea, quam posterius attuli, ratione hoc quoque apparebit, quomodo Timandra, Tyndarei filia, Echemi qui Hyllum interfecit, conjux esse potuerit. (2) Agapenor dehinc regnat, Ancæi filius, Lycurgi nepos; quo duce Arcades ad Trojanum bellum profecti. Ilio vero everso, quæ Græcos domum redeuntes disjecit tempestas Arcadum classem detulit Cyprum. Ibi Agapenor Paphum urbem condidit; et in Papho vetere (Palæpapho) Veneris fanum erexit, quum ante apud Cyprios dea hæc in loco cui Golgi nomen coleretur. (3) Interjecto dein tempore Laodice ex Agapenoris posteritate Aleæ Minervæ donum Tegeam peplum misit; id ipsius doni inscriptio et simul unde esset. Laodice oriunda indicabat:
Laodices peplum hoc. Sacrum ut foret illa Minervæ, e Cypro celebrem transtulit in patriam.
(4) Quum ad suos Ilio non revertisset Agapenor, Arcadum imperium suscepit Hippothous Cercyone patre, avo Agamede, Stymphalo proavo genitus. Hujus vita nullo celebratur insigni rerum eventu, præter illud unum quod regni sedem Tegea Trapezuntem transtulit. Post mortem Hippothoi Æpytus filius regnum adeptus est, atque Orestes Agamemnonis filius Mycenis oraculi Delphici monitu in Arcadiam demigravit. (5) Æpytus quum in templum Neptuni quod Mantineæ est penetrare esset ausus, quo nulli cuiquam homini hac ipsa etiam ætate fas est accedere, oculis primum captus, deinde non ita multo post e vita excessit. (6) Ejus filio Cypselo regnum deinceps adepto Dores copiis contractis, non ut tribus ante ætatibus per Isthmum Corinthiorum, sed classe ad Rhium promontorium profecti in Peloponnesum invaserunt. Tam Cypselus res familiares Dorum exquirens, cognoscit Cresphontem Aristomachi filium nullis etiamnum nuptiis illigatum; quare desponsa ei filia, se atque ceteros Arcades hac affinitate ex metu exemit. (7) Cypselo filius erat Holæas, qui Æpytum sororis filium cum Herculis posteris, qui Lacedæmone et Argis in auxilium venerant, Messenen reduxit. Holææ filius Bucolion, hujus vero Phialus, qui Phigaliam urbem, erepto suæ laudis monumento conditor Phigalo Lycaonis filio, Phialiam de suo nomine voluit appellari; quod tamen non est omnino constanter usurpatum. (3) Jam regnabat Simus Phiali filius, quum apud Phigalenses Cereris cognomento Nigræ pervetustum signum igne est consumtum, quæ res vitæ finem ipsi etiam Simo mox adfuturum significavit. Paternum regnum adiit Pompus. Eo regnante Æginetæ navibus primum Cyllenen appellere commercii causa instituere; inde vero ad Arcadas jumentis impositas merces pervehebant. Quos pro his magnopere honoravit Pompus, adeo, ut filio etiam Æginetæ nomen propter Æginetarum amicitiam imposuerit. Æginetam consecutus est ejus filius Polymestor. (9) Tunc primum Lacedæmonii Charilli ductu Tegeatarum fines cum exercitu adorti sunt. Eos non viri solum, sed feminæ etiam sumptis armis prœlio fuderunt et cum magna hostium manu ipsum quoque ducem vivum cepere. Verum de Charillo totaque hac ejus expeditione plura memorabimus, ubi res Tegeatarum fuerint explicandæ. (10) Polymestori quum nulli essent liberi, successit Æchmis, Polymestoris fratre Briaca genitus; fuit enim Æginetæ Briacas etiam filius, Polymestore natu minor. Dum Æchmis regnum obtinebat, bellum inter Lacedæmonios et Messenios geri cœptum. Jam antiquitus quidem Arcades benevolo fuerant in Messenios animo, tunc vero etiam aperto fœdere cum Aristodemo Messeniorum rege in acie contra Spartanos stetere. (11) Æchmidis vero filius Aristocrates et alia fortasse contra suos populares insolenter egit, sed quod in deos ipsos immortales eum admisisse nefarium facinus compertum habeo, hoc loco non prætermiserim. Est in Orchomeniorum finibus Mantinensi agro finitimum Dianæ Hymniæ cognomento fanum, quam antiquissima religione Arcades venerantur universi. Deæ sacerdotium tunc adhuc virgini committebatur; (12) eam quum ad stuprum pellicere Aristocrates non potuisset, postremo in templum confugientem prope statuam Dianæ violavit. Scelere in vulgus patefacto hominem Arcades lapidibus obruerunt, et a virgine ad mulierem sacerdotii honorem transtulerunt virorum congressibus jam exsatiatam. (13) Huic filius fuit Hicetas; Hicetæ minor Aristocrates, avo tam exitu vitæ quam nomine similis: nam et hunc lapidum conjectu necarunt Arcades manifestæ proditionis damnatum; constabat enim dona eum a Lacedæmoniis cepisse, ejusque maxime scelere insigni clade Messenios ad Magnam Fossam affectos. Effecit hoc flagitium ut a Cypseli domo Arcadum imperium removeretur. Atque hæc quidem quæ de regum serie ac gentilitate sum persecutus, omnia mihi studiose percontanti Arcades enarrarunt.
CAPUT VI.
_ Arcadum res bellis gestæ memorantur — de vario ad Arcadiam aditu. _
Quod vero ad res eorum publicis totius gentis auspiciis gestas attinet, antiquissima memoria est Iliacæ expeditionis; alterum locum obtinent quæ pro Messeniis propugnantes gesserunt contra Lacedæmonios; eorundem etiam partes fuerunt aliquæ in prœlio, quod ad Platæas contra Medos est commissum. (2) Coacti potius necessitate quam benevolentia ducti Spartanis contra Athenienses auxilia misere, et in Asiam cum Agesilao transmiserunt, eosque in Bœotiam secuti Leuctricæ pugnæ interfuerunt. Nam fuisse semper ambiguo se animo in Lacedæmonios, et alias declararunt, et tunc maxime quum post Leuctricam cladem ab iis ad Thebanos statim desciverunt. Iidem cum reliquis Græcis neque contra Philippum Macedonum regem ad Chæroneam, neque contra Antipatrum in Thessalia arma cepere; non tamen hostile quicquam in Græcos admisere. (3) Quod vero ipsi quoque ad Thermopylas contra Gallos non prodierint, eam nempe afferunt causam, veritos ne interea dum militaris ætas abesset, Lacedæmonii agrum populationibus vexarent. Ad Achæorum concilium promptius se quam ulli Græciæ populi aggregarunt. Hæc in commune ab Arcadibus gesta; quæ vero gessisse privatim urbes acceperim, suis illa locis referentur.
4. Ducit in Arcadiam ex Argivorum finibus trames is qui ab Hysiis juxta Parthenium montem in agrum Tegeaticum pervadit. Duo vero alii accessus circa Mantineam per Prinum et Climacem (Scalas); quorum posterior hic latior et olim gradus in ea semita, per quos descendebatur, facti fuerant. Perveniunt qui hinc descenderint ad vicum, cui nomen Melangea; hinc etiam potabilis Mantinensibus aqua intra oppidum defluit. (5) Ubi e Melangeis progressus septem fere stadiis ab urbe abfueris, occurrit fons qui Meliastarum vocatur. Hi Meliastæ Bacchi orgia celebrant, cujus ad fontem istum est delubrum. Est ibidem etiam Veneris Melænidis (id est Nigellæ) fanum. Cognominis causa non alia est quam quod hominum coitus non interdiu, uti pecudum, sed etsi non semper, plerumque tamen fiunt noctu. (6) Trames alter, priore angustior, per Artemisium ducit. Hujus montis supra jam mentionem feci, ubi esse in eo dixi Dianæ templum et simulacrum, ac præterea fontes Inachi. Is qua per montem decurrit, inter Argivos et Mantinenses terminus est; ubi vero ex illa via se averterit, reliquum deinceps cursum per Argivam regionem absolvit: quare Inachum et alii et Æschylus poeta Argivum fluvium appellant.
CAPUT VII.
_ De campo Argo dicto — Dine, aqua maris dulci — aquis ferventibus — Philippo, Macedonum rege — Olympiadis crudelitate et Cassandri stirpe exstincta. _
Hinc Artemisio superato in Mantinensium fines descendentes planities excipit, quæ uti est, sic etiam vocatur Argus (i. e. Inculta). Nam cultus immune solum efficit e proximis montibus defluens aqua pluvia. Quo minus totus omnino campus stagnum fiat, illud unum obstat, quod aqua hiantem specum nacta se e conspectu eripit; absorpta tamen rursus circa Dinen erumpit. (2) Est Dine ad Genethlium (in Argolica terra hoc nomine vicus dicitur) dulcis aqua e mari proveniens. In Dinen Argivi olim Neptuno equos porriciebant frænis ornatos. Dulcis vero aquæ venas e mari effundi non in Argolicis tantum finibus, sed in Thesprotide etiam prope eum locum quod vocant Chimerium, satis constat. (3) Mirabilius tamen quod in Mæandro partim e saxo quod amnis circumfluit, partim etiam e fluviali limo fervens aqua profluit. Sicuti etiam juxta Dicæarchiam Tyrrhenorum oppidum calidæ effervescunt in mari aquæ; ubi jactis molibus de industria exstructa est insula cum balneis aquarum calidarum, ne ejus muneris nullus esset usus. (4) Ad lævam campi quem Argos diximus appellari, mons Mantinensibus eminet, in quo Philippi Amyntæ filii castrorum et pagi, cui nomen Nestane, reliquiæ exstant. Castra enim Philippus ad hanc Nestanen habuisse dicitur, et fontem etiam proximum ex eo Philippium nominant. Venit in Arcadiam Philippus ut a reliquis Græcis Arcadas disjungeret suoque eos imperio adjiceret. (5) Et Philippum quidem facile quivis sibi persuadeat rebus gestis omnes Macedonum reges, qui ante fuerunt quique ipsum consecuti sunt, superasse; nemo tamen qui recta sit in rebus existimandis sententia, ei boni imperatoris laudem tribuerit, nempe qui jusjurandum semper contempserit, fœdera quamlibet ob causam fefellerit, unusque omnium in minimis fidem duxerit. (6) Pœnas tamen non utique seras, sed quos novimus omnium maxime e vestigio sequentes deo dedit. Neque natu enim grandior annorum quadraginta sex Delphici oraculi vocem comprobavit. Consulenti de Persico bello redditum fuerat responsum:
Serta gerit taurus, finem manet, adstat aruspex.
Quod non ad Persarum regem, sed ad ipsum Philippum referendum fuisse, rei eventus mox demonstravit. (7) Philippo mortuo parvulum ejus filium, quem ille ex Cleopatra, cui pater fuerat Attali frater, susceperat, una cum matre in æneo vase ignibus circumdatis cruciatum Olympias enecuit. Eadem paucis post annis Aridæum etiam de medio sustulit. Jam vero etiam Cassandri soboles quasi demessa falce numinis infesti interiit. Liberos autem Cassander ex Thessalonica Philippi filia susceperat; Thessalis quidem matribus Thessalonice et Aridæus geniti fuerant. Jam quæ Alexandro contigerint, mortem ejus dico, inter omnes constat. (8) Quodsi Philippus, quoties aliquid moliretur elogium, illud in Spartanum Glaucum editum in memoria habuisset atque hujusce versus sibi rationem habendam duxisset,
Jurandique fidem servanti fausta propago,
equidem putem non ita temere deorum aliquem simul et Alexandri vitam et florem Macedonum exstincturum fuisse. Atque hanc quidem orationis nostræ esse volui digressionem.
CAPUT VIII.
_ Chorus Mæræ — de fonte Arne narratio — de Mantinensium urbe ejusque conditore et amne Ophi — Mantinensium rebus bello gestis — Mantinea a Lacedæmoniis capta — reliquis Mantinensium fatis usque ad Adriani imperatoris tempora. _
Post Nestanes ruinas Cereris fanum est multæ religionis. In eo Mantinenses festos dies quotannis agitant. Subjacet Nestanæ planities Argi campi pars, qui Mæræ Chorus appellatur. Via per Argi campum totum stadiorum est decem. Ubi paululum hinc processeris, ad alios campos venias. In his fons est prope militarem viam, nomine Arne. (2) Arcades inter alia narrant etiam hæc: Rheam dicunt, quum Neptunum peperisset, puerum in ovium gregem deposuisse, ut ibi una cum agnis educaretur. Et Arnen quoque fontem inde nominatum esse, quod agni (ἄρνες) isti circa eum pascerentur. Rheam interim Saturno pullum equinum, quem enixam se simulasset, infantis loco devorandum obtulisse, sicuti eadem post dicitur pro Jove lapidem fasciis involutum apposuisse. (3) Tales equidem Græcorum narrationes initio scriptionis meæ futilitatis argui plurimæ; sed enim ad Arcadum jam res progressus cautius de iis hunc in modum judicare cœpi: qui apud Græcos sapientiæ nomen meruerunt, eos per ambages olim, non directa et perspicua oratione, quæ statuerint, elocutos esse; atque tale quoddam sapientium Græcorum placitum iis quoque, quæ de Saturno modo memoravi, contineri suspicor. Sed nimirum de rebus divinis non aliter omnia atque a majoribus accepimus exponemus.
4. Mantinensium urbs ab eo fonte, de quo jam locuti sumus, stadia ferme duodecim abest. Mantineum Lycaonis filium alia in regione urbem condidisse constat, quam hoc etiamnum tempore de illius nomine appellant Arcades. Verum postea Antinoe, Cepheo Alei filio genita, ex quodam oraculo huc civitatem transportavit serpentem itineris ducem (quod genus fuerit non tradunt) secuta. (5) Ex eo qui oppidum præterfluit amnis, Ophis (Anguis) nominatur. Quodsi ex Homeri versibus conjecturam aucupamur, serpentem hunc fuisse draconem existimare possumus. Is enim quum in enumerandis Græcorum navibus relictum in Lemno insula Philoctetem memoret graviter ex hydri morsu laborantem, hydro illi non adjicit agnomen serpentis; at idem draconem ab aquila demissum in Trojanorum concionem fingens serpentem vocat. Quare etiam hunc Antinoes ducem draconem fuisse facile ut credamus adduci possumus. (6) Mantinenses in Dipæensium quidem finibus contra Lacedæmonios cum ceteris Arcadibus non sunt prœliati: bello tamen Peloponnesiaco cum Eleis pro Atheniensibus contra Lacedæmonios steterunt, Atheniensiumque auxiliis freti signa cum Lacedæmoniis contulere. Iidem expeditionis in Siciliam susceptæ participes erant, utpote socii Atheniensium. (7) Interjectis temporibus Lacedæmonii sub Agesipolide rege, Pausaniæ filio, Mantinensium fines hostiliter ingressi, Mantinenses ipsos prœlio superatos intra mœnia compulerunt; neque ita multo post oppidum ceperunt non obsidionis vi, sed Ophin fluvium in murum avertentes e crudo exstructum laterculo. (8) Contra machinarum quidem impetum laterculus majorem præbet securitatem quam quæcunque e lapide facta sunt; nam lapides infringuntur et e suis dissiliunt compaginibus; contra crudus laterculus tormentorum quidem ictibus haud ita facile defatigatur, at diluitur aquis non aliter ac solis radiis cera. (9) Ceterum hoc strategema non primus excogitavit Agesipolis, sed jam ante usurparat Cimon Miltiadis filius in Eione ad Strymonem amnem obsidenda, propugnante Boge Medo homine cum Persarum præsidio. Hoc illius factum a Græcis probatum et decantatum imitatus est Agesipolis. Et captam quidem Mantineam magna ex parte diruit, paucis relictis ad habitandum ædificiis; reliquam multitudinem in vicos divisit. (10) At Thebani post Leuctricam pugnam e vicis rursus in pristinas sedes Mantinenses reduxere. Non tamen illi satis gratos se præbuerunt. Nam quum legatos ad Lacedæmonios mittentes et pacem cum iis separatim ab Arcadum concilio facientes undique deprehensi essent, metu Thebanorum aperte se applicarunt ad Lacedæmoniorum societatem, ab eorumque partibus stetere in prœlio quod ad Mantineam contra Epaminondam et Thebanos Lacedæmonii commiserunt. (11) Postea tamen dissidio orto descivere ad Achæos; Aginque Eudamidæ filium, Spartanorum regem, prœlio fusum extra fines suos ejecere accitis in auxilium Achæis eorumque duce Arato. Iidem cum Achæis adversum Cleomenem arma tulere et Lacedæmoniorum opes infregere. Antigono vero, dum Philippi qui Persei pater fuit tutelam gereret, quod is Achæorum perstudiosus esset, et alios honores habuere et in ejus gratiam Mantineam mutato nomine Antigoneam appellarunt. (12) Posteris temporibus in pugna Actiaca ad Apollinis promontorium Augusti studia secuti sunt, quum ceteri Arcadici nominis populi cum Antonio facerent, non aliam opinor ob causam, quam quod Lacedæmonii in Augusti erant partibus. Ætatibus deinde post hæc decem, quum ad imperium Adrianus accessisset, adventitium cognomen urbis illud Macedonicum sustulit eamque suo pristino nomine jussit vocari.
CAPUT IX.
_ De Mantineæ urbis templis et signis memorandis — Arcadis sepulcro et aliis monumentis — templo Veneris Symmachiæ et Minerva Alea — Antinoi templo, cultu et imaginibus — Podaris heroo. _
Mantineæ geminum est templum medio pariete dispertitum; in altera parte Æsculapii signum visitur, Alcamenis opus, altera Latonæ ejusque liberis sacrata. Signa fecit Praxiteles tertia post Alcamenem ætate. In basi Musa insculpta et Marsyas tibiis canens. Ibidem pilæ insistit Polybius Lycortæ filius, de quo alio loco nobis erit mentio. (3) Habent et alia Mantinenses delubra: Jovis Servatoris et ejus, quem idcirco quod hominibus fortunas exauget, Epidoten nuncupant; Dioscurorum etiam, et in alia urbis parte Cereris ac Proserpinæ. Hoc in fano ignem accendunt, cui summa religione ne exstinguatur cavent. (3) Vidi etiam prope theatrum Junonis ædem; deam Praxiteles in solio sedentem fecit eique adsistentes Minervam et Heben Junonis filiam. Ab ara deæ proxime abest Arcadis Callistûs filii tumulus. Huc enim e Mænalo sunt Arcadis ossa deportata, quum Delphis venisset ipsis hoc oraculum:
(4)
Frigida Mænaliæ regio est, ubi conditus Arcas, Arcades a cujus dicuntur nomine cuncti. Huc ego ferre pedem jubeo te, et pectore læto Arcada sublatum pulchram transponere in urbem, quæ trivia est, quæ quadrivia, et quæ quinque viarum: hic Arcas lucum, sacrorum hic munera habeto.
Locum ubi Arcadis est sepulcrum Solis aras vocant. (5) Non longe a theatro illustria exstant monumenta. Inter ea Focus qui Communis dicitur, rotunda figura, in quo sitam Autonoen creditum Cephei filiam. Eminet pila supra tumulum cum equestri statua: Gryllus is est Xenophontis filius. (6) A tergo theatri reliqua adhuc sunt templi vestigia quod Veneri olim dicatum fuit Sociali, et in eo signi rudera. Indicat in basi incisa inscriptio, dedicasse Nicippen Paseæ filiam. Templum erexere Mantinenses, quo monumentum esset posteris ipsos, quum navalis ad Actium pugna committeretur, in Romanorum fuisse partibus. Minervam præterea Aleam cognomento venerantur, cui templum et signum dedicarunt. (7) Antinoi etiam religio est divinis honoribus sancita. Est Antinoi ædes Mantinensibus recentissima; hunc præcipuo quodam amore Adrianus Imperator amplexus est. Illum ego viventem non vidi, statuas vero et pictas imagines sum conspicatus. Habentur ei et alibi honores et in Ægypto apud Nilum urbs de ejus nomine est appellata. Colitur Mantineæ ob hujusmodi causam. Patria ei fuit (Bithynium in) Bithynia supra Sangarium amnem. Bithynienses ipsi ex Arcadia oriundi Mantinenses olim fuere. (8) Ob eam rem divinos ei honores a Mantinensibus haberi voluit Imperator Romanus; annua præterea initia et quinquennale ludicrum celebrari. Domus in gymnasio Mantinensi est in qua Antinoi signa servantur, tum lapidum nobilitate insignis, tum vero picturis. Earum plurimæ sunt Antinoi imagines, iis quæ Bacchum repræsentant simillimæ. Quin et ejus picturæ quæ in Ceramico Athenis res ab Atheniensibus ad Mantineam gestas repræsentat, ibi quoque ex illo veluti exemplari efficta cernitur imago. (9) Est præterea in Mantinensium foro mulieris ænea effigies, Deomeneam vocant Arcadis filiam. Sacellum etiam Podaris, quem in acie cecidisse aiunt contra Epaminondam ac Thebanos pugnantem. Tribus autem ante me ætatibus inscriptionem tumuli ad minorem Podarem, qui superioris nepos eodem fuit nomine, transtulerunt. Vixit iis temporibus ut Romanorum etiam reipublicæ particeps fuerit. (10) Sed enim ætate mea apud Mantinenses antiquior Podares colebatur. In ea enim pugna, quum virtute cives ac socios omnes anteisse Gryllum Xenophontis filium fateantur, alteram quidem palmam Cephisodoro Marathonio, qui Atheniensium equestres copias duxit; tertiam huic ipsi Podari tribuunt.
CAPUT X.
_ De memorandis ad vias, quæ ab Mantinea in reliquam Arcadiam ducunt — monte Alesio et Neptuni Hippii templo — undæ marinæ scatebris in variis templis — tropæo de Lacedæmoniis victis erecto et hujus pugnæ ratione — diis in prœliis opem ferentibus — cervi cujusdam sacri longævitate. _
In reliquam Arcadiam viæ ex Mantinea ducunt; in quarum unaquaque quæ spectatu digna sint jam persequar. Tegeam contendentibus ad lævam militaris viæ ante ipsos Mantineæ muros campus est, ubi equorum curriculum; nec procul hinc stadium ludis qui in Antinoi honorem celebrantur, attributum. Supra stadium mons est Alesium, ab erroribus (ἄλη) Rheæ, uti dicunt, appellatum, in eoque lucus Cereris. (2) Ubi mons desinit, ædes est equestris Neptuni, stadium circiter a Mantinea distans, non amplius; de qua æde nihil ego præter auditum habeo; sed neque quisquam alius qui ejus mentionem fecerit. Quod enim ætate nostra exstat templum exædificandum curavit Adrianus Imperator, adhibitis inter fabros speculatoribus ne quis aut intra vetus templum aspiceret, aut ruderis ex eo quicquam sineret alio transportari. Ita vero ædificari jussit ut vetus templum novo circumquaque incingeretur. Priscum illud templum quernis inter se arcte compactis trabibus Agamedes et Trophonius erexisse dicuntur. Aditu autem homines prohibuisse non obicis ullius oppositu, sed laneum duntaxat funiculum obtendisse; (3) sive quod pro vigente tunc religione vel hoc sufficere putarent, ut satis sacrosanctus locus haberetur; sive quod ei funiculo occulta inesset vis. Vulgatum est certe Æpytum Hippothoi filium, quum neque subisset, neque transiluisset, sed conscidisset filum, ubi primum templum intravit sacrique religionem violavit, marinæ aquæ in oculos ipsi incidentis vi obcæcatum neque multo post suo oppressum fato. (4) Pervetus sane fama prodidit in hoc templo marinæ undæ scatebras esse. Idem est etiam de aqua marina Atheniensium arcis proditum memoriæ, deque eo fonte qui apud Mylasenses (quæ Cariæ civitas est) in ejus dei templo scatet, quem ipsi patria lingua Ogoa (?) nominant. Tantum interest, quod Athenæ a Phalero absunt stadia haud amplius viginti, Mylasensium vero navale abest ab oppido stadia octoginta; at Mantinensibus, quum plurimum a mari recedant, non nisi divinitus exstitisse eam in templo aquam existimandum. (5) Ubi Neptuni templum præterieris, tropæum lapideum videas de Lacedæmoniis victis eorumque duce Agide erectum. Pugna ad hunc modum commissa narratur. Dexterum cornu tenuere Mantinenses ipsi, habito ex omni ætate delectu; dux fuit Podares, Podaris illius pronepos qui contra Thebanos pugnavit. Aderat vates Eleus Thrasybulus Æneæ filius, ex Iamidarum gente; qui et victoriam prædixit et periculi socius Mantinensibus fuit. (6) Stetere in lævo cornu reliquæ Arcadici nominis copiæ. Suos civitates singulæ duces habuere; duos Megalopolitæ Lydiadem et Leocydem. Media acies Arato Sicyoniorum et Achæorum duci commissa fuerat. Lacedæmonii phalangem suam dilatarant, quo in hostilem aciem omni ex parte frontem obverterent. In medio agmine Agis cum suo globo constiterat. (7) Ibi Aratus, re ita cum Arcadibus composita, cum sua manu fugam simulat, quasi vero impressionem Spartanorum sustinere non posset. Ea fugæ specie acies in lunæ modum incurvata est. Agis cum sua cohorte victoriæ spe incitatus fugientes urget. Jam etiam a cornibus utrinque imperatorem suum secuti sunt confectum negotium putantes si Arati manum fudissent. (8) A tergo inconsultius progressos adorti Mantinenses mox cingunt. Spartanorum magnus numerus cum Agide Eudamidæ filio rege suo cæsi. Visum in eo prœlio Neptunum dimicantem pro suis partibus memorant Mantinenses, quapropter tropæum ei dedicarunt. (9) Ac deos quidem prœliis hominum ac cædibus interesse solitos testantur quicunque heroum apud Ilium casus persecuti sunt: prædicant Athenienses ad Salaminem et Marathonem præsto sibi deos fuisse; nihil vero certius quam ab Apolline et heroibus deletum apud Delphos Gallorum exercitum. Quo minus mirum videri debet si Neptuni præsenti ope Mantinenses tunc prospere pugnarunt. (10) Leocydem vero eum qui Lydiade collega Megalopolitanis eo bello præfuit, nono gentilitatis gradu oriundum ab Arcesilao fuisse tradunt, eo qui, quum Lycosuræ domicilium haberet, cervam vidisse dicitur ei quam Dominam nominant deæ sacram, confectam jam ætate, cum torque in quo incisæ erant literæ:
Hinnulus excipior solvente Agapenore Trojam.
Argumento versus hic est cervum vel elephanto esse multo vivaciorem.
CAPUT XI.
_ De loco Pelagos dicto — Peliæ filiarum tumulis et Peliæ nece — loco Phœzôn dicto — Epaminondæ morte — Epaminondæ sepulcro — fraudis ex nominum similitudine enatæ exempla proferuntur. _
A Neptuni fano in saltum pervenias quercubus condensum; Pelagus nominant. Per eas quercus via a Mantinea Tegeam ducit, et inter Tegeatas quidem ac Mantinenses terminus est rotunda in populari via ara. Quodsi a Neptuni ad lævam deflectere malueris, stadiorum quinque itinere confecto ad Peliæ filiarum tumulos pervenias. Has Mantinenses narrant paternæ necis invidiam fugientes huc se recepisse. (2) Medea enim ubi primum Iolcum venit, Peliæ insidias machinata est, re quidem cum Iasone faciens, quum in eum tamen verbo hostili animo esse videretur. Promittit itaque Peliæ filiabus se patrem earum, si vellent, a summa senectute ad juventutem revocaturam. Nam et arietem nescio quo modo jugalatum, quum inter venena coxisset, agnum dicitur e lebete eduxisse. (3) Mox vero quum Peliam ipsum in frusta dissectum in ferventis aquæ lebetem immisisset, senis corpus filiæ ita resolutum recepere, ut ne reliquum quidem quicquam esset quod sepulturæ traderent. Hic casus ut in Arcadiam exilii causa abirent puellas adegit; ac fato quidem suo perfunctis sepulcra congesta terra ibi exstructa. Nomina virginum poetarum indicavit nemo eorum quos ipsi legimus; Micon vero pictor earum imaginibus Asteropeam et Antinoen adscripsit. (4) Ab iis tumulis stadia ferme viginti distat locus ille, qui Phœzon dicitur. ** Phœzon tumultus lapideus crepidine circumseptus modice a terra surgit. Est ea in parte via valde angusta monstrant ibi Areithoi sepulcrum, cui Corynetæ, a clava (χορύνη) qua utebatur, cognomen fuit. (5) Jam secundum eam viam, qua Pallantium iter est, a Mantinea stadia ferme triginta progressis, ad militarem viam pertingit ea quercuum silva, quæ Pelagi appellatur. In eo loco equestres Atheniensium et Mantinensium copiæ cum Bœotiorum equitatu conflixere. Eo prœlio Epaminondam Mantinenses a Machærione suo cive occisum prædicant; Lacedæmonii Machærionem hunc Spartanum fuisse contendunt. (6) Sed Athenienses, quibus assentiuntur Thebani, Epaminondam transfossum a Gryllo dictitant, atque sic apud ipsos habet pictura in qua Mantinensis pugna exposita est. Ac sane Mantinenses quum Gryllum publico funere extulissent, eo loco quo cecidit, statuam in ejus honorem posuerunt, quod præ omnibus sociis virtus ejus enituisset. Machærionem et Mantinenses nominant et Lacedæmonii; at neque Spartæ, neque apud Mantinenses ipsos cuiquam virtutis ergo, cui fuerit Machærioni nomen, honores habiti sunt. (7) Epaminondas quidem, quum eum saucium sui ex acie retulissent, vulnus opposita manu compressit; pugnamque prospectans ex eo loco quem Scopen (i e. Speculam) postera ætas appellavit, dolorem eousque pertulit, donec æquatum vidit pugnæ exitum. Inde quum amota manu animam efflasset, eo ipso in loco quo fuerat prœlium commissum est sepulturæ mandatus. (8) Ejus tumulo imposita est columna cum scuto in quo draco cælatus est. Indicat draco Epaminondam ab iis ortum ducere, qui Sparti sunt nuncupati. Pilæ vero in monumento duæ eminent; prisci operis altera cum Bœotica inscriptione; alteram Adrianus Imperator et ipsam dedicavit et quæ in ea legitur fecit inscriptionem. (9) Et Epaminondam quidem gloria præstantibus apud Græcos imperatoribus jure optimo parem potius quam inferiorem quovis ducas. Nam quum Lacedæmoniorum et Atheniensium ducibus priscus patriæ splendor magno fuerit adjumento militesque ipsi ducum magnitudini virtute sua facile responderint: Epaminondas Thebanos, quos rebus suis maxime diffidentes nactus fuerat et aliorum imperiis assuefactos, brevi ad principatus gloriam evexit. (10) Acceperat is jampridem ex Delphici Apollinis oraculo, Pelagus sibi cavendum. Quare fuit illi præcipue cautio, ne aut triremibus aut oneraria unquam navi veheretur: at præmonuerat deus non mare, sed saltum eum devitandum cui Pelagus nomen. Quæ est locis nominis communitas etiam postea Annibalem Carthaginiensem et Athenienses jam antea fefellit. (11) Annibali quidem oraculum redditum fuerat ex Ammonis fano, fore ut mortuus Libyssa humo contegeretur. Quare in spem venerat, deleto Romanorum imperio in patria se postremum vitæ diem exacta jam ætate clausurum. At enim quum Flaminius illum vivum capere studeret, a Prusia, ad quem supplex confugerat, rejectus quum in equum ascenderet, ense nudato digitum læsit; atque inde non multorum stadiorum itinere confecto quum illud vulnus febris esset consecuta, tertio post die mortuus est: vicum autem in quo vitam finivit, Libyssam Nicomedenses appellant. (12) Atheniensibus etiam responsum e Dodona redditum fuerat, Siciliam coloniam deducendam. Non longe ab urbe aberat terræ non sane magnus tumulus cui Siciliæ nomen; at illi oraculi responso haud intellecto ad suscipiendas extra fines expeditiones bellumque Syracusanis movendum adducti sunt. Sed plura etiam alia modo allatis simillima possit aliquis colligere.
CAPUT XII.
_ De templo Jovis Charmonis, vario quercuum genere in saltibus Arcadum et vico Methydrio — campo Alcimedonte et Alcimedonte heroe ejusque filia Phialo — loco Petrosaca dicto — viis Orchomenum versus, Ladæ stadio et Penelopes tumulo — priscæ Mantineæ et vici Mæræ reliquiis — monte Anchisia et Anchisæ monumento. _
Ab Epaminondæ sepulcro haud amplius uno stadio distat Jovis templum Charmonis cognomine. In Arcadum saltibus quercus diversa inter se forma sunt. Earum alias (sc. robora) a latiore folio platyphyllos, alias fagos (quercus esculas) nuncupant. "Tertium est genus (sc. suber quercus) tam raro et levi cortice, ut ex eo ancorarum in mari indices et retium faciant. Inter Iones tum alii tum Hermesianax elegiarum poeta phellon (id est suberem) eum ipsum corticem nominant. (2) Ad Methrydium, non sane amplius oppidum sed vicum Megalopolitarum ditionis, via e Mantinea perducit. Progressos stadia triginta campus excipit, cui nomen Alcimedon, supra quem mons Ostracina; in quo antrum ubi Alcimedon, de heroibus unus, habitavit. (3) Filiam ejus nomine Phialonem vitiatam ab Hercule Phigalii memorant; a patre vero statim a puerperio in proximum montem, ut ibi periret, expositam una cum puero, quem Arcades vocant Æchmagoran. Ibi vagientem infantem quum pica audiret et lamentationem ejus imitaretur, ad avis vocem, quod puerilem esse credidisset, (4) Herculem forte illac iter habentem conversum puellam, quum agnovisset, vinculis exsolvisse filiumque servasse dicunt. De rei eventu fontem proximum Cissam (id est picam) nuncupatum. Ac hoc fonte stadiis quadraginta abest Petrosaca vicus in ipso Megalopolitarum et Mantinensium confinio. (5) Sed præter eas quas ante indicavimus vias, duæ aliæ Orchomenum deducunt. Ιn earum una stadium est quod Ladæ appellant, quod in eo se Ladas ad cursum exercere sit solitus. Proxime est Dianæ ædes, et ad viæ dexteram terræ editus agger; Penelopes tumulum esse dicunt; neque enim de Penelope Arcadum sermo cum Thesprotide quam vocant poesi congruit. (6) In ea enim proditum est memoriæ, post Ulyssis a Troja reditum Penelopen ei Ptoliporthen peperisse. At Mantinenses narrant Penelopen ab Ulysse crimine damnatam quod ultro procos invitasset, domoque exactam, initio quidem Spartam, hinc vero postea Mantineam se recepisse ibique vitæ ei finem contigisse. (7) Planities huic tumulo contigua est non sane magna. In ea mons, ubi ruinæ cernuntur priscæ Mantineæ; locus nostra ætate dicitur Ptolis. Hinc aquilonem versus digressus modico viæ spatio confecto ad fontem Alalcomeniæ pervenias; a Ptoli Yero stadia triginta absunt rudera vici cui Mæræ nomen, si modo Mæra hoc in loco et non in Tegeatum finibus fuit sepulta. Veri enim quæ de ejus sepulcro dicunt Tegeatæ, quam quæ Mantinenses, similiora videntur; fuisse scilicet Atlantis filiam Mæram apud se humatam. Forte vero ex hujus stirpe alia et ipsa nomine Mæra in Mantinensium fines venit. (8) In altera viarum quæ Orchomenum contendunt, Anchisia mons est, et ad imum montem Anchisæ sepulcrum. Quum enim in Siciliam transmitteret Æneas, in Laconicam terram appulit, atque ibi Aphrodisiade et Etide urbibus conditis, Anchisem patrem, qui in hæc loca quacunque de causa venerat diemque ibi obierat, ad sepulturam ibidem dedit. Anchisiæ itaque monti ab Anchisa nomen inditum. (9) Huic rei fidem facit, quod Æolenses qui ætate nostra Ilium incolunt, nusquam in ipsorum regione Anchisæ tumulum ostendunt. Adjacent Anchisæ sepulcro templi quod Veneri dicatum fuerat rudera. Sunt etiam ad Anchisias agrorum inter Mantinenses et Orchomenios termini.
CAPUT XIII.
_ De memorandis in Orchomeniorum finibus, templo Dianæ Hymniæ — Orchomeniorum priscæ urbis reliquiis et memorandis — monte Trachy, et urbe Caphia — Aristocratis monumento, fontibus Teneis et vico Amilo — via Stymphelum versus et Pheneum, ac Carya vico. _
Intra Orchomeniorum fines ad viæ lævam iis qui ab Anchisiis digressi fuerint, in declivi montis parte ædes est Dianæ Hymniæ. In ea Mantinenses etiam rei divinæ operam dant ** sacerdotem feminam et marem, quibus sancitum est ut castimoniam colant non tantum quod ad venereos congressus attinet, verum etiam in ceteris, idque per totum vitæ spatium; iisdem non balnea, non cetera victus ratio cum vulgo communis, neque in privati ullius hominis ædes pedem unquam inferunt. Similia apud Ephesios, sed per unius tantum anni spatium, factitari scio ab iis qui Ephesiæ Dianæ leguntur epulones quos Ephesii essenas [reges] appellant. Hymniæ Dianæ quotannis festos dies agitant. (2) Orchomeniorum vetus oppidum in summo olim fuit montis vertice; quo in loco reliqua sunt fori et mœnium vestigia. Nam quæ hac ætate habitatur urbs sub veterum murorum ambitu sita est. Spectatu in ea digna fons ex quo aquantur, et Neptuni et Veneris delubra cum signis marmoreis. In suburbanis Dianæ in magna cedro inclusa est lignea effigies; deam ab arbore Cedreatim appellant. (3) Infra oppidum per intervalla sunt e congestis lapidibus tumuli, qui in honorem bello interemptorum hominum sunt erecti: verum cum quibus vel ceterorum Peloponnesiorum, vel Arcadum ipsorum bellatum sit, neque ullæ in sepulcris indicant inscriptiones, neque ipsi Orchomenii memoriæ proditum habent. (4) Ex adverso urbis mons est, cui Trachys (id est, Asper) nomen. Inter eum montem et urbis mœnia, pluvia aqua profundo excepta alveo in alteram Orchomeniorum planitiem defluit, longe lateque illam quidem patentem, sed cujus majorem partem palus occupet. Ab Orchomeno stadia prope tria profectis, altera via recta in oppidum Caphyas ducit præter supra dicti torrentis alveum et deinceps præter stagnum ad sinistram; altera sub Trachyn montem est, ubi torrentis alveum transieris; (5) juxta quam Aristocratis sepulcrum, ejus nempe, qui virgini Hymniæ Dianæ sacerdoti olim per vim vitium obtulit. Modico intervallo ab Aristocratis sepulcro absunt fontes, Teneæ appellati. Distat ab his stadia ferme septem Amilus: qui vicus olim urbs fuisse dicitur. Hic se rursus in bivium findit via: pars ejus altera Stymphelum, Pheneum altera ducit. (6) Per hanc Pheneum versus progressos mons excipit: in monte juncta sunt Orchomeniorum, Pheneatarum, Caphyatarum confinia. Supra eos præruptum saxum est: petram Caphyaticam nominant. Secundum fines ipsos, iis quas paulo ante nominavimus urbibus vallis subjacet: per eam via transit, qua Pheneum iter est. In media valle aqua oritur e fonte: in extrema est vicus, cui nomen Caphyæ.
CAPUT XIV.
_ De priscæ urbis Phenei reliquiis — Laonome, Amphitryonis matre — alveo Olbii fluvii ab Hercule ducto — urbe Pheneo, memorandis in ejus arce et Neptuni Hippii signo ab Ulysse posito — primis æris conflandi inventoribus — Iphiclis monumento et Iolao — Mercurio a Pheneatis imprimis culto, ludis Hermæis et Myrtilo — maris Myrtoi denominatione, sacris Eleusiniis a Pheneatis factis et Nao. _
Pheneatarum campi Caphyis subjecti. Aqua ibi immodice quondam stagnante veterem Pheneum submersam esse memorant. Manent ætate etiam nostra ejus eluvionis signa in montibus, ad quos adscendisse aquam narrant. A Caphyis stadia quinque distant montes Oryxis et Sciathis. Ad ima utriusque montis ingentes fossæ sunt, quæ aquam e campis defluentem excipiunt. (2) Eas fossas manu factas Pheneatæ putant, scilicet Herculem hoc operis effecisse, dum Phenei apud Laonomen Amphitryonis matrem degeret. Amphitryonem enim Alcæo ex Gunei filia Laonome, femina Pheneatide, non autem ex Lysidice Pelopis genitum ferunt. Quodsi non vanus est hominum sermo, ad Pheneatas Herculem migrasse, adduci quis facile possit ut credat, Tirynthe ab Eurystheo pulsum, non Thebas statim, sed antea Pheneum se recepisse. (3) Ac fossas ille quidem per medios Pheneatici agri campos duxit, ut per eas Olbius amnis, quem Arcadum alii Aroanium appellant, laberetur. Operis longitudo stadiorum est quinquaginta, altitudo autem, qua ripæ integræ sunt, pedum circiter triginta. Verum hoc Herculeo alveo jam destituto, fluvius meatum pristinum repetiit. (4) A fossis inter montes modo memoratos perductis quinquaginta circiter stadia progressis occurrit urbs ipsa Pheneus; cujus conditorem Pheneatæ perhibent Pheneum virum indigenam. Arx est undique prærupta, et partim natura loci, partim etiam operibus munita. In ea Minervæ templum fuit, cui Tritoniæ cognomentum: sed ejus jam sola rudera reliqua sunt. (5) Neptuni etiam cognomine Equestris ex ære simulacrum fuit, quod Ulyssem dedicasse aiunt. Quum enim equas perdidisset, et eas quærens Græciam peragrasset, postremo quo loco Pheneaticæ regionis eas reperit, ibi Dianæ templum, quam inde Heurippen cognominarit, addito Equestris Neptuni signo, erexisse. (6) Narrant porro Ulyssem inventas equas ita in ea Pheneatici agri parte, ut in continenti contra Ithacam terra boves, pascendas locasse. Mihi quidem Pheneatæ in simulacri basi inscriptas literas monstrarunt, quibus quæ cum pastoribus Ulysses pepigisset, consignata fuerint. (7) Non tamen, ut ceteris quæ dicunt fidem habeam, illud ut assentiar adduci possum, ex ære signum ab Ulysse dicatum, quum nondum illis temporibus, traditum fuisset, signa ex ære solido facere, tanquam vestem in textrina. Sed quale fuerit tunc æris opificium, ostendi jam ante in eo, qui est de rebus Laconicis, commentario, quum de Summi Jovis simulacro verba facerem. (8) Primi æs fuderunt et statuas inde conflarunt Rhœcus Philæi, et Teleclis filius Theodorus, ambo Samii. Theodorus etiam smaragdum illum cælavit, quem frequentissime gestabat, quoque mirum in modum delectabatur Polycrates Samiorum tyrannus. (9) Qua ab arce Pheneatarum descenditur, stadium est, et in colle sepulcrum Iphiclis, qui frater fuit Herculis, Iolai pater. Herculis laborum consortem magna ex parte fuisse Iolaum Græci testantur. Ejus vero pater Iphicles, quum in prima Herculis contra Augeam Eleorum regem pugna, ab Actoris filiis, qui Molionidæ sunt a Molione matre appellati, vulnus accepisset, a propinquis Pheneum delatus est. Ibi eum Pheneatæ Buphagus et ejus uxor Promne valde accurate tractarunt, et ex vulnere mortuum sepelierunt: et Iphicli hac etiam ætate tanquam heroi parentare solenne habent. (10) Deorum vero omnium maxime Mercurium Pheneatæ venerantur, eique ludos faciunt Hermæa. Templum exstat Mercurii cum signo marmoreo, quod fecit Atheniensis Euchir, Eubulidæ filius. A tergo templi est Myrtili sepulcrum, quem Græci Mercurii filium fuisse tradidere, Œnomai aurigam: quoties vero quis de procis filiæ in certamen descendisset, currus ea arte regere solitum, ut Œnomaus victores assecutus, hasta eos emissa transfigeret. (11) Ipse etiam Hippodamiæ Myrtilus amore captus erat, sed quum non auderet in certamine fortunam experiri suam, pergebat aurigæ munera obire. Proditum tamen postremo ab eo Œnomaum narrant, quum Pelopem jurejurando adegisset, ut una sibi Hippodamiæ nocte concederet: verum quum victorem promissi moneret, ab eo e navi in mare abjectum aiunt. Ejus cadaver æstu ejectum sepulturæ mandasse Pheneatæ dicuntur: sua certe Myrtilo parentalia stata quotannis nocte faciunt. (12) Satis perspicuum est, non fuisse longinquo mari vectum Pelopem; sed ab Alphei ostio profectum, ad Eleorum navale applicuisse. Quare Myrtoum mare non a Myrtilo Mercurii filio nomen accepisse credendum, quum ab Eubœa incipiens ad insulam desertam, quæ Helene dicitur, cum Ægæo jungatur. Probabilior mihi Eubœensium antiquariorum sententia videtur, qui a Myrtone puella nomen ei pelago inditum putant. Est apud Pheneatas etiam Cereris cognomento Eleusiniæ fanum; cui initia eodem ritu quo Eleusine peraguntur, quippe quorum eosdem plane ritus apud se quoque institutos fuisse dictitent; venisse enim ad ipsos ex Apollinis Delphici oraculo Naum, a quo sacrorum ritus acceperint; et Naum quidem Eumolpi pronepotem fuisse.
CAPUT XV.
_ De Petromate apud Pheneatas et persona Cereris Cidariæ Cererisque Thesmiæ fano — memorandis in via Pellenen et Ægiram versus — Telamone et Chalcodonte Herculis contra Eleos sociis — Pheneatarum et Achæorum finibus, monte Crathide ot Dianæ Pyroniæ templo. _
Prope fanum Eleusiniæ, lapides eminent duo prægrandes coagmentati inter se: Petroma vocant. (2) Eos lapides, ubi agunt anniversaria sacra, quæ Majora nominant Initia, aperiunt, atque inde literas ad sacra pertinentes educunt, et quum audientibus iis qui initiati fuerunt recitarint, ea ipsa nocte in pristinam sedem reponunt. Porro Pheneatarum multitudinem per Petroma illud etiam jurare de maximis quibusque rebus comperi. (3) Operimentum ei imminet rotundo ambitu. In eo facies Cereris cognomento Cidariæ servatur. Eam faciem sacerdos tanquam personam indutus, statis, quæ Initia majora appellantur, diebus deos inferos, uti traditur, virgis cædit (sc. terram pulsans). Pheneatarum sermo fert ante Naum etiam Cererem errabundam ad ipsos venisse, et iis qui domo et donis excepissent deam, legumina divisisse omnia, præter fabam. (4) Qua enim maxime de causa impurum legumen faba sit, de eo arcana ratio sacra exstat. Jam vero qui (uti Pheneatæ narrant) Cererem hospitio acceperunt Trisaules et Damithales, templum ad imam Cyllenen erexerunt Cereri Thesmiæ, et initia deæ instituere, quæ etiam nunc Pheneatæ agere solent. Abest hoc Cereris cognomento Thesmiæ fanum ab urbe stadia prope quindecim.
5. Qua Pellenen versus et Ægiram, Achaiæ urbem, a Pheneo iter est, stadia circiter quindecim progressi, ad Apollinis Pythii templum accedunt. Sedenim ex eo sola rudera, et magnam ex candido lapide aram vetustas reliqua fecit. Ad eam aram Pheneatæ hoc etiamnum tempore Apollini et Dianæ sacra faciunt: Herculem Elide capta fanum hoc memorant dedicasse. Exstant ibidem heroum sepulcra, qui quum expeditionis contra Eleos susceptæ Herculi socii fuissent, domum ex pugna salvi non redierunt. (6) Ac Telamon quidem proxime flumen Aroanium modico ab æde Apollinis intervallo conditus est: Chalcodon non longe a fonte Œnoe. Nemo tamen existimaverit Chalcodontem et Telamonem, qui in hoc certamine ceciderunt, patres esse illum Elephenoris, qui Eubœensium dux ad Ilium profectus est, hunc vero Ajacis et Teucri. Qui enim Herculem Chalcodon in hoc bellum sequi potuit, quum prius jam interfectum ab Amphitryone haud dubiis Thebanorum monumentis testatum sit? (7) vel quonam pacto Teucer Salaminem in Cypro condidit, si nemo eum a Troja redeuntem domo prohibuit? ecquisnam vero arcere eum præter Telamonem potuisset? Quocirca alios omnino hos qui Herculem juverint, ab Euboico Chalcodonte, et Ægineta Telamone, fuisse statuendum est. Enimvero uti nostra ætate, sic superioribus omnibus seculis illustrium virorum cognomines exstiterunt viri obscuriores. (8) Pheneatas autem a finitimis Achæis non uni dirimunt fines. Nam ad Pellenen inter utrosque terminus est fluvius, qui Porinas dicitur: ad Ægiraticum agrum, Dianium (?). Intra Pheneatarum fines, secundum Pythii Apollinis templum paululum progressus in viam ingrediare, quæ ad Crathin montem ducit. In eo monte Crathidis amnis fontes sunt. (9) Labitur is in mare præter Ægas desertum ætate mea vicum, Achæorum olim urbem. Ab eo nomen accepit Crathis Italiæ in Brutiis fluvius. Est in Crathide monte Pyroniæ Dianæ fanum: ex quo antiquitus Argivi ad Lernæa ignem deportabant.
CAPUT XVI.
_ De monte Geronteo et tribus fontibus Tricrena dictis — monte Sepia et Æpyti sepulcro — aliis memorandis sepulcris, Mausoleo et Helenæ, Hebrææ mulieris, sepulcro. _
A Pheneo Orientem versus montis est vertex, Geronteum nomine: eaque ducit trames. Geronteum istud Pheneatarum et Stympheliorum fines disterminat. Ad lævam montis per Pheneaticum agrum contendentibus montes Pheneatarum sunt quæ Tricrena nominant, a tribus, qui illic sunt, fontibus. In illis recens in lucem editum Mercurium accolæ montis Nymphiæ abluisse dicuntur: ob eamque rem eos fontes Mercurio sacros habent. (2) Non longe a Tricrenis mons est alius, cui Sepia nomen; in quo Æpytum Elati filium serpentis morsu periisse dicunt et ibidem humatum etiam, quod longius cadaver efferre non potuerint. Ejus generis in eo monte ali nostra etiam ætate serpentes Arcades tradunt, sed valde jam paucos, quod, quum nivibus mons magna anni parte undique obducatur, vel sub divo deprehensi nive necentur; vel si forte in sua lustra confugerint, nihilominus partem eorum hiems conficiat gelu vel in ipsa penetrante latibula. (3) Atque eo quidem Æpyti sepulcrum valde studiose sum contemplatus, quod ejus mentionem facit de Arcadibus loquens Homerus in carminibus. Est vero terræ agger non utique magnus, lapidea crepidine in orbem circumseptus. Fuit sane Homero admirationi, quod scilicet nullum fuerat ille nobilius monumentum conspicatus. Nam idem etiam chorum in Achillis clypeo a Vulcano fabricatum, idcirco cum Ariadnæ choro quem fecerat Dædalus, comparat, quia nullum sollertioris artificii opus viderat. (4) Equidem quum multa norim ubi sint admiratione digna sepulcra, duorum tamen duntaxat hoc loco mentionem faciam: alterum Halicarnassi est, in Hebræis alterum. Erectum illud fuit Mausolo, qui Halicarnassi regnavit; ea operis magnitudine atque omni ornamentorum magnificentia, ut Romani rei miraculo adducti, magnificentissima quæque apud se monumenta Mausolea appellarint. (5) At apud Hebræos in Solymorum urbe, quam Romanorum imperator funditus excidit, Helenæ indigenæ mulieris sepulcrum miri operis est. In eo enim ostium fabricatum est e marmore, uti ceteræ sepulcri partes: id anni stato die atque hora occulto machinæ cujusdam motu aperitur; neque ita multo post occluditur. Quodsi alio tempore aperire conatus fueris, effringas facilius, quam ulla vi recludas.
CAPUT XVII.
_ De monte Cyllene et Mercurio Cyllenio — vario materiæ genere, qua ad lignea simulacra usi sunt veteres — variorum animalium candido colore — monte Chelydorea — urbe Nonacri et Stygis aqua. _
Ab Æpyti sepulcro ad Arcadicorum omnium montium excelsissimum Cyllenen venias. In ejus summo vertice Mercurii Cyllenii templum est, sed collapsum. Dubium vero nihil est, et monti et deo a Cyllene Elati filio cognomina indita. (2) Ac prisci quidem homines, quantum ex antiquitatis monumentis didicimus, non aliis materiæ generibus ad simulacra deorum usi sunt, quam ebeno, cyparisso, cedro, quercu, smilace, loto. Verum Mercurio Cyllenio e citro signum ædificatum est; octo circiter pedum, uti conjicio, altitudine. (3) Habet præterea (quod admirere) Cyllene mons merulas undecunque albas. Nam quæ aves hoc nomine a Bœotiis appellantur, aliud quoddam genus sunt, haudquaquam canoræ. Aquilas quidem, quas Cycnias vocant, candore oloribus persimiles, ipse in Sipylo ad stagnum, quod Tantali dicitur, conspexi. Apros certe albos, et ex Thracia ursas albas, etiam privati homines sibi compararunt; (4) lepores albos inter altilia Libyes habent: cervas vero albas Romæ cum admiratione spectavi: neque percontari in mentem tamen venit, e continentene aliqua, an vero ex insulis fuerint deportatæ. Huc sum digressus, ne commentitium quis putaret quod de colore Cylleniarum merularum commemoravi. (5) Conjungitur cum Cyllene mons alius, cui nomen Chelydorea: in eo enim Mercurius dicitur repertam testudinem excoriasse, lyramque inde confecisse. Hic fines inter Pheneatas et Pellenenses: montis multo maximam partem Achæi possident. (6) A Pheneo ad eam, quæ ad Occasum est, partem discedentes, viæ excipiunt duæ: ad Clitorem urbem læva, dextra Nonacrin et ad Stygis aquam perducit. Fuit olim Nonacris Arcadum oppidulum, cui nomen Lycaonis uxor dederat. Solæ ætate nostra ruinæ exstant; et eæ quidem magna etiam ex parte obrutæ. Ab iis ruinis non longe crepido montis tam alte se attollit, ut locum nusquam viderim celsiorem. Ex ea aqua stillatim defluit, quam Stygis aquam Græci nuncupant.
CAPUT XVIII.
_ De Styge varia a poetis memoriæ prodita — Stygis aquæ vi mortifera, frangente et dissolvente — montibus Aoraniis, vico Lusis et Prœti filiabus a Melampode ibi sanatis. _
Ac Stygem quidem Hesiodus in Theogonia (neque enim desunt qui Carmen illud Hesiodo adscribant) Oceani filiam, et Pallantis uxorem fuisse memoriæ prodidit. Ab his nihil discrepantia suis etiam versibus Linum cecinisse tradunt. Mihi quidem ea legenti plane videbantur esse adulterina. (2) Epimenides Cretensis et ipse Stygem filiam Oceano genitam dixit; non tamen Pallanti, sed Piranti nuptam (quicunque ille Piras fuerit), cui Echidnam pepererit. Omnium maxime Stygis nomen in poemata sua induxit Homerus. Is ubi jusjurandum concipientem Junonem fecit, sic inquit:
Hoc sciat omniparens Tellus, Cælumque profundum undaque de Stygiis emanans fontibus.
Hæc ille in poemate suo scripsit spectans ad stillantem Stygis aquam. Jam vero in enumeratione eorum, qui Guneum secuti sunt, Titaresium amnem fluere a Styge autumat. (3) Postremo esse apud inferos Stygem dicit, quo loco exprobrantem Jovi Minervam facit, quod non meminerit sua maxime opera servatum Herculem, quominus iis, quos imperasset Eurystheus, laboribus conficeretur:
Quodsi ego præsaga id potuissem mente videre, tunc quum ipsum indomiti demisit in atria Ditis, colla canis traheret furvi quo regis ab aula, nulla arte elapsus Stygiis remeasset ab undis.
(4) Aqua vero, quæ ex prærupta rupe ad Nonacrin guttatim prodit, primum quidem in præcelsum saxum cadit, inde autem permeato saxo in Crathin fluvium delabitur. Mortifera illa quidem est tum homini, tum cuivis alii animantium generi. Vel capellas aquæ ejus potu exstinctas esse dicunt: sed posteriore demum tempore et hæc innotuerunt et si quæ sunt aliæ mirabiles ejus aquæ virtutes. (5) Vasa enim vitrea, et crystallina et murrhina et quæcunque e lapide aut testa sint fictili, aquæ illius vi franguntur. Quin etiam cornea et ossea vasa, ferrum item, æs, plumbum, stannum, argentum, et electrum ea aqua infusa solvuntur. Atque idem quod reliquis metallis ipsi etiam auro accidit, quod tamen neque situ neque rubigine vitiari et Lesbia poetria testatur, et res ipsa indicio est. (6) At enim abjectissimis rebus vim eam deus indidit, ut ea superarent, quæ maximæ essent inter homines æstimationis. Nam et aceto uniones resolvuntur; et adamantem, lapidum omnium durissimum, hirci sanguis colliquefacit. Consimili modo Stygis aqua ungulam equi superare non potest. Huic enim injecta continetur, nec conficit eam. Fueritne hoc veneni genere enectus Alexander Philippi filius, pro comperto non habeo: memoriæ certe proditum scio. (7) Supra Nonacrin montes sunt Aroania appellati: in quibus spelunca, intra quam furore actas Prœti filias memorant se abdidisse; inde vero extractas a Melampode arcanis quibusdam sacris et expiationibus, in eum vicum venisse, quos Lusos nuncupant. Aroaniorum majorem quidem partem Pheneatæ incolebant, Lusi tamen jam intra fines Clitoriorum sunt: (8) Lusosque istos civitatem olim fuisse tradunt. Agesilas certe Lusensis victor equo desultorio renunciatus est, quum prima post decimam Pythiade ludos Amphictyones faciundos curassent. Nostra tamen ætate ne ipse quidem Lusorum ruinæ exstant. Filias igitur Prœti Melampus Lusos dusit, lustratasque in Dianæ fano insania liberavit. Hinc Hemerasiam Dianam Clitorii nuncupant.
CAPUT XIX.
_ De Cynæthaensibus et memorandis apud illos — fontis Alyssi sanandi vi — via Clitorem versus. _
Est vero etiam Arcadici nominis gens ea, qui Cynæthaenses vocantur. Hi in Olympia Jovis signum posuere, fulmen utraque manu præferens. Distant Cynæthaenses ab ** stadiis quadraginta longius. In eorum foro et aræ sunt deorum, et Adriani Cæsaris est effigies. (2) Quod vero memoratu apud ipsos non indignum est, templum Bacchi habent atque festos dies hieme agitant, quibus viri adipe peruncti sublatum e grege taurum, quem ipse deus ut deligerent in mentem venire voluisset, ad templum deportant: hoc solenne ipsis est sacrum. Abest ab oppido stadia fere duo fons aquæ gelidæ: fontem obumbrat platanus. (3) Si quis ex rabidi canis morsu vel ulcus vel alio quovis modo noxam traxerit, aqua hausta statim sanatur. E re itaque ipsa fontem Alyssum, quod per eum sedetur rabies (λύσσα), nominant. Videtur itaque natura Arcadibus, quum in Pheneatarum finibus Stygis aquam ad perniciem hominum dedisset, simul tribuisse salutarem, qui in Cynæthaensibus est, fontem, ut malum istud hoc exæquaretur bono. (4) Reliqua est earum, quæ a Pheneo solis occasum versus ad lævam viæ sunt, una quæ Clitorem ducit: pertingit autem ad illud Herculis opus, quo effecit ut perenni Aroanius amnis aqua flueret: secundum quem amnem ad Lycuriam vicum iter est, atque hæc Lycuria agros Clitoriorum et Pheneatarum disterminat.
CAPUT XX.
_ De Ladonis fluvii fontibus et Ladone ipso — de Daphne et Leucippo narratio. _
Progressus hinc stadia prope quinquaginta ad Ladonis fontes accedas. Equidem audivi aquam eam, quæ in stagnum se in Pheneatico agro diffundit, montium cavernas subeuntem, mox hoc loco eruptione facta, fontes Ladonis efficere. Id ego itane se habeat, an vero aliter, non habeo tanquam de explorata re dicere. Ladon quidem ipse aquæ pulchritudine omnibus Græciæ fluminibus antecellit: celebratur vero etiam tum propter alia, tum propter ea quæ de Daphne vulgi ore circumferuntur. (2) Ego sane de Daphne quæ commemorant Syri Orontis accolæ, prætereo; de eadem alii narrant alia, quæ vero ab Arcadibus et Eleis traduntur, hæc sunt. Œnomao narrant Pisæ regi filium fuisse Leucippum nomine; qui Daphnes amore captus, quum eam si uxorem sibi palam peteret, operam se lusurum pro certo haberet, quod illa omnino a marum consuetudine abhorrebat, ad eam fallendam hujusmodi excogitasse astum dicitur. (3) Alebat adolescens Alpheo comam: eam ille quum, quo virgines more solent, religasset, cum muliebri veste ad Daphnen venit, filiam se Œnomai simulans, quæ socia venationis esse cuperet. Quum itaque virgo esse crederetur, anteiret vero ceteras comites generis dignitate ac venandi peritia, et inprimis obsequentem se maxime præberet, miro sibi Daphnen amore devinxit. (4) At qui de Apolline Daphnes amore capto fabulam vulgarunt, hoc amplius addunt: Apollinem graviter ferentem Leucippi in amore felicitatem effecisse ut Daphne cum suo comitatu virginum natandi causa in Ladonem descendens, ipsum etiam Leucippum recusantem et invitum illuc pertraheret: ac mox veste detracta, quum non esse virginem deprehendissent, impetu facto jaculis et pugiunculis transfixum interemerint. Hæc in vulgus de Daphne prodita.
CAPUT XXI.
_ De fluvio Clitore et Aroanii fluvii piscibus Pœciliæ dictis — Clitoriorum urbe, ejusque memorandis — templo et signo Minervæ Coriæ. _
Abest vero a Ladonis fontibus sexaginta stadia Clitoriorum urbs. Huc via ducit ab fontibus Ladonis secundum Aroanium amnem angusto calle. Prope ipsum Clitoriuum oppidum trajicitur Clitor amnis. Influit is in Aroanium stadia haud plus septem procul ab oppido. (2) Pisces alit Aroanius tum alios, tum eos, qui Pœciliæ appellantur. Hos haud absimilem turdorum avium voci sonum fundere aiunt. Vidi ego sane pisces jam captos; vocem vero eorum nullam audivi, quum tamen ad solis usque occasum circa Aroanium commoratus essem, quod eo maxime tempore vocales eos esse pisces dictitant. (3) Urbi Clitoriorum nomen ab Azanis filio est impositum. Sita est plano loco; non magnis circumvallata montibus. Templa in ea sunt maxime illustria, Cereris, Æsculapii, Ilithyiæ [Ilithyiarum?] ** esse, et nullum numerum in iis constituit (sc. Homerus); at Lycius Olen, ætate superior, hymnis Deliorum in usum et in alios deos et in Ilithyiam ipsam conscriptis, Eulinon (bene nentem) appellat, aperte ut eandem cum Pepromene (fato), et Saturno antiquiorem esse dicit. (4) Est etiam apud Clitorios Dioscurorum templum, Magnorum Deûm nomine, ab urbe sejunctum stadia ferme quattuor. Signa his ænea exstant. Jam vero in montis vertice procul ab urbe stadia triginta ædes est cum signo Minervæ Coriæ.
CAPUT XXII.
_ De Stymphelo urbe — Stympheliorum de Junone narratio — de Stympheli fonte et amne Stymphelo — volucribus Stymphelidibus — Diana Stymphelia et signis virginum cum avium cruribus — miraculo a Diana Stymphelia patrato. _
Sed me proposita expositio revocat ad Stymphelum et ad Pheneatarum ac Stympheliorum fines, Geronteum, Stymphelii quidem ipsi non Arcadibus jam se contribuunt, sed ad Argivorum se concilium ultro defectione facta applicuerunt. Cognatos vero Arcadum esse Homeri carmina testantur, præterquam quod Stymphelus, qui oppidum condidit, Arcadis fuit Callistûs filii nepos; non tamen quo nunc loco exstat, sed in parte diversa oppidum conditum fuisse memorant. (2) In prisca vero Stymphelo Temenum Pelasgi filium habitasse, a quo fuerit Juno educata, cui fana tria cum deæ cognominibus totidem dedicarit: Puellam enim, dum virgo esset; Jovi vero jam nuptam, Adultam; divortio a Jove quacunque de causa facto quum Stymphelum se recepisset, Viduam appellasse. Atque hæc a Stympheliis de Junone prodita memoriæ non ignoro. (3) Sed horum nihil hæc habet de qua nunc agimus urbs; alia tamen habet hæc. In agro Stympheliorum fons est e quo Adrianus Cæsar aquam Corinthiis intra mœnia deduxit. Ad oppidum stagnans hieme fons lacum efficit non utique magnum, unde Stymphelus amnis exit; æstate autem nullo stagno antea facto amnis continuo promanat ex fonte, ac terram per cuniculum subiens in Argolico se demum agro profert, ibique nomine mutato pro Stymphelo Erasinus vocatur. (4) Fabulis vulgatum est Stympheli aliquando aves quæ humana carne victitarent ab Hercule sagittis confectas; at Pisander Camirensis non peremptas eas ab Hercule aves, sed crepitaculorum sonitu e loco pulsas tradidit. Arabiæ quidem deserta præter ceteras feras volucres etiam alunt quas Stymphelidas nuncupant, hominibus nihilo mitiores quam sunt leones et pardi; (5) siquidem in eos qui ad earum aucupia exierint involant, et rostris corpora verberantes interimunt; ac ænea quidem vel ferrea corporis tegumenta rostris perfodiunt; at si densam sibi e cortice vestem contexant, Stymphelidum rostra in corticeo illo vestimento ita inhærescunt, ut in visco minorum avium alæ. Gruibus illæ quidem sunt magnitudine pares, forma ibibus persimiles; rostra tamen et validiora neque ut ibes adunca habent. (6) An vero aves illæ quæ meo etiam tempore in Arabia sunt, veterum illarum in Arcadia nomen quidem habeant, at non eandem formam, id ego perspectum non habeo. At si ita suum semper Stymphelidum genus fuit ut accipitrum et aquilarum facile adducor indigenas esse Arabiæ aves; quarum devolarit aliquando pars in Arcadiam ad Stymphelum; et sane quum primitus alio fortasse in Arabia nomine appellarentur, Herculis gloria et Græcorum nomen, multo quam Barbarorum honoratius, obtinuit ut quæ in Arabiæ desertis degunt etiam ipsæ Stymphelides hac ætate nominentur. (7) Stympheli Dianæ etiam vetusta ædes est Stympheliæ cognomento; deæ e ligno signum maxima ex parte inauratum est. Sub templi lacunaribus Stymphelides etiam aves positæ sunt; ligneæne illæ, an gypseæ sint, non est facile internoscere. Mihi quidem quantum conjectura consequi potui, e ligno potius quam e gypso factæ videntur. Sunt ibidem, in postica tamen templi parte, virginum signa cum avium cruribus e candido lapide. (8) Miraculum vero ætate nostra hujusmodi evenisse narrant. Quum Stympheliæ Dianæ festum tum cetera indiligentius agitarent, tum latas super festo leges magna ex parte transgrederentur, silva incidens in ostium hiatus, qui Stymphelum fluvium excipit, impedivit quominus aqua influeret. Aque sic campum haud minus stadiûm quadringentorum [?] stagno occupatum esse narrant. (3) Sed forte ita accidit, aiunt, ut venator cervam fugientem persequens, quum illa se in ejus paludis cœnum abjecisset, animi impetu concitatus per aquas natans eam urgere non prius desierit quam idem hiatus et feram et venatorem absumpserit. Mox et stagnantem aquam consecutam ac totam paludem uno die siccatam tradunt. Ex eo tempore festum Dianæ majori cum cura et studio agere cœperunt.
CAPUT XXIII.
_ De Alea urbe, Bacchi festo Scieria dicto et feminas flagellandi ritu — fluvio Trago — Caphyensium urbe, monte Cnacalo et fonte Menelaide — arboribus vetustate insignibus — vico Condylea et Dianæ cognominis Apanchomenes origine — Sorone querceto, Arcadiæ feris et Siris inter Clitorios et Psophidios finibus. _
Post Stymphelum est Alea, quæ quidem et ipsa Argolici conventus particeps est, Aleum tamen Aphidantis filium conditorem urbis incolæ celebrant. Templa illic exstant Dianæ Ephesiæ et Minervæ Aleæ et Bacchi delubrum cum simulacro. Huic quotannis Scieria festum agitant, in quo ex Delphici oracul jussu, quo more apud Spartanos ad Orthiæ aram ephebi, feminæ flagris cæduntur. (2) Dictum est quo loco de Orchomeniis egimus, primum quidem secundum torrentis alveum rectam viam ducere, deinde ad sinistram aquæ stagnantis eandem viam descendere. At in Caphyensium campis eminet agger, ad aquam quæ ab Orchomeniorum finibus hac evadit arcendam, me scilicet eluvionibus Caphyatarum arva obnoxia sint. Intra aggerem aqua alia justo præterlabitur amne: quæ terræ hiatu excepta erumpit rursus ad scatebras eas quæ Nasi vocantur. Vicus juxta quem se aqua iterum ostendit, Rheunus dicitur. Inde elapsa fluvium perennis aquæ efficit, qui Tragus vocatur. (3) Oppido nomen impositum esse a Cepheo Alei filio satis constat; ut Caphyæ tamen appellentur, Arcadicæ linguæ consuetudo obtinuit. Ac se Caphyenses quidem ex Attica terra oriundos, ejectos vero ab Ægeo, quum in Arcadiam ad Cepheum supplices confugissent, ab eo se dicunt in domicilii partem receptos. Oppidum sane modicum est in extremis campis ad imos montes non valde illos quidem editos. Templa ibi Neptuni et Cnacalesiæ Dianæ; (4) est enim apud eos mons Cnacalus, in quo anniversaria deæ initia peraguntur. Paulo supra oppidum fons est et prope fontem ingens et eximia specie platanus, quam Menelaida nuncupant, Menelaum Trojano bello suscepto ad comparandas copias huc venisse et eam ab ipso platanum ibi satam esse dictitantes. Hoc sane tempore et fontem et platanum Menelaida appellant. (5) Quodsi ex Græcorum narrationibus vetustissimas arbores adhuc superstites et vegetas percensere velimus, antiquissima omnium vitex est quæ apud Samios ad Junonis fanum exstat. Ei vetustate proxima quercus Dodonæa; olea deinde in Athenarum arce et quæ Deli est. Tertium vivacitatis locum lauro suæ jure fortasse Syri tribuerint. Præter has platanus hæc est omnium veterrima. (6) Abest a Caphyis stadium circiter unum Condylea vicus, in quo lucus et fanum Dianæ cognomine olim Condyleatidis. Immutatum vero hoc deæ cognomen ob hujusmodi causam ferunt. Quum pueri aliquot (neque enim certus traditur numerus) circa templum luderent, funiculo forte invento statuæ collum obligabant, hocque insuper adjiciebant dicterium, Dianam sese strangulare. (7) Eos Caphyenses quum deprehendissent, lapidibus obruerunt. Quo patrato morbus feminis incessit, ut omnes quæ uterum ferrent fœtus per abortum abjicerent mortuos, usque dum oraculi monitu jussi essent sepulturæ pueris honorem habere et illis quotannis inferias mittere, quod insontes perempti essent. Observant itaque et alia omnia Caphyenses ex oraculo hac etiam ætate, et Condyleatidem Dianam (nam etiam hoc in oraculo illo fuisse dicunt) Apanchomenen (strangulatam) exinde appellarunt. (8) A Caphyis stadia ferme septem adverso clivo profectus mox in Nasos, quas vocant, descendes. Hinc stadia quinquaginta progressus ad amnem Ladonem pervenias. Quem ubi transieris, ad Soronem quercetum accedas, per vicos qui Argeathæ, Lycuntes, Scotane nominantur. Inde per Soronem via Psophidem ducit. (9) Hoc quercetum, uti aliæ Arcadum silvæ, feras alit apros, ursos, testudines insigni magnitudine; ex quibus lyræ fieri facile possint pares iis quæ ex Indica testudine fiunt. Ad extremos Soronis fines extant Pai (Pæi?) vici rudera; nec procul inde quæ vocantur Siræ. Sunt autem Siræ agri fines inter Clitorios et Psophidios.
CAPUT XXIV.
_ De Psophide urbe ejusque conditore — Psophide, Zacynthiorum arce, fluviis Aroanio et Erymantho, monte Lampea atque apro Erymanthio — memorandis urbis Psophidis, templo Veneris Erycinæ — Alcmæone, Amphiarai filio, et Eriphyles monili — insulis Echinadibus — Erymanthi fluvii templo et signo, ac Nili signis e nigro lapide — de Aglai Psophidii felicitate narratio. _
Psophidis conditorem fuisse tradunt Psophidem filium Arrhonis, Erymanthi, Aristæ, Parthaonis, Periphetæ, Nyctimi. Alii Psophidem fuisse dicunt Xanthi filiam, quum Xanthum ipsum Erymanthus genuisset Arcadis filius. (2) Hæc igitur Arcades de suis regibus memoriæ mandarunt; verissima tamen sententia est, Erycis principis in Sicania viri filiam fuisse Psophidem; ** gravidam domo sua non dignaretur, eam Phegiæ (quæ urbs ante Phegei regnum Erymanthus dicebatur) apud Lycortam hospitem suum reliquisse; ibi educatos Echephrona et Promachum e Sicana puella Herculi editos, de matris nomine Phegiam Psophidem nuncupasse. (3) Sed arci etiam Zacynthiorum Psophis nomen, quod primus in eam insulam classe transmisit et urbem ibi condidit Psophidius civis Zacynthus, Dardani filius. Abest a Siræis (Siris) Psophis stadia triginta. Præterfluit amnis Aroanius et modico ab urbe intervallo Erymanthus. Fontes Erymanthus habet suos in Lampea monte, (4) qui sacer Panis esse dicitur; ac fortasse Erymanthi montis pars est Lampea. Homerus versibus mandavit in Taygeto et Erymantho ** venator igitur ** Lampeæ Erymanthus et intersecans Arcadiam relicto ad dexteram Pholoe monte, ad lævam vero agro quæ Thelpusa dicitur, in Alpheum illabitur. (5) Pervulgatum est etiam Herculem Eurysthei jussa exsequentem ad Erymanthum aprum venatum esse magnitudine et robore insignem. Cumani vero in Opicis dentes monstrant in Apollinis templo suspensos, quos apri Erymanthii esse dicunt; sed nihil omnino ad fidem faciendam satis probabile afferunt. (6) Psophidiis intra urbem fuit templum Veneris Erycinæ cognomento, cujus hac ætate solæ exstant ruinæ. Dedicasse creditur Psophis puella; neque id omnino a veritate abhorret. Nam et in Sicilia in subjecto Eryci monti agro Erycinæ Veneris fanum visitur magnæ ab antiquissimis inde temporibus religionis, et eo quod Paphi est nihilo donariorum opulentia inferius. (7) Exstant ætate etiamnum mea Promachi et Echephronis Psophidis filiorum sacella haud valde splendida. Alcmeon etiam Amphiarai filius Psophide sepultus est. Ejus sepulcrum est ædificium neque magnitudine neque ullo ornatus genere insigne. Creverunt circa id cupressi eousque ut earum proceritate mons etiam, qui Psophidi imminet, obumbretur. Eas non cædunt, quod Alcmeoni sacras putant; easdemque Virgines indigenæ appellant. (8) Enimvero Alcmeon occisa matre Argis fugiens, Psophidem, quæ tunc Phegia a Phegeo nominabatur, se recepit; ibi Phegei filiam Alphesibœam uxorem duxit; cui dona quæ offerri solent tum alia tum etiam monile illud dedit. Ubi vero in Arcadibus domicilium habenti insaniæ morbus non decessit, ad Apollinem Delphos veniens responsum accepit, Eriphyles ultorem in eam solam non secuturum ipsum terram, quæ omnium esset recentissima quamque mare edidisset posteaquam ille se Eriphyles matris sanguine polluisset. (9) Quare nactus terram Acheloi alluvione congestam, in ea consedit, ibique Callirrhoen, quam Acheloi filiam fuisse Acarnanes dictitant, in matrimonio habuit. Ex ea Acarnanem et Amphoterum suscepit. Ab Acarnane gentem, quæ illam continentis oram tenet, denominatam existimant, quum ante Curetes vocarentur. (10) Exstimulant sæpe viros, multo vero sæpius feminas acriores cupiditatum aculei. Sic Callirrhoe monilis, quod Eriphyles fuerat, potiundi vehementi flagravit cupiditate; Alcmeonem itaque etiam invitum ut Phegiam iret perpulit; ubi ille Phegei filiorum Temeni et Axionis insidiis circumventus periit. Iidem vero Phegei filii monile Delphico Apollini dedicarunt. Et his quidem regnantibus Græcos ad Trojanum bellum profectos dicunt Psophidii, quo tempore urbs Phegia adhuc dicebatur; non tamen fuisse se ejus expeditionis socios propter simultates Argivorum ducum cum regibus suis susceptas, quod eorum bona pars Alcmeonem propinquitate attingebant et in expeditione contra Thebas eum secuti fuerant. (11) Quod vero Echinades insulæ non sint adhuc continenti terræ annexæ, ejus rei causa est populus Ætolorum. Sedibus enim suis pulsi agrum colere desierunt. Quum igitur desertus jaceat ager Ætolicus, non eandem jam Achelous luti copiam ad Echinadas insulas adducit. Huic rei Mæander argumento esse possit, qui Phrygum et Carum agros aratione quotannis subactos perlabens medium inter Prienen et Miletum mare brevi in continentem convertit. (12) Est etiam Psophidiis ad Erymanthum Erymanthi templum cum signo herois. Ac præter Ægyptium Nilum reliquis fluviis simulacra fiunt e candido lapide, Nilo autem, ut qui per Æthiopiam in mare labitur, nigro lapide statuas fabricare solemne est. (13) Quod vero Psophide audivi Aglaum Psophidium tempore Crœsi Lydorum regis totum vitæ spatium in perpetua felicitate transegisse, id ego ut credam non facile adducor. Fieri quidem potest ut alicui minus obtingat malorum quam aliis sui temporis hominibus, sicut scilicet navis nave minus experitur tempestates; (14) at hominem qui toto vitæ spatio extra calamitatum aleam fuerit, aut navem quæ secundis semper ventis usa fuerit, invenire haud quaquam poterimus. Nam et Homerus id sensisse videtur, quo loco duo, bonorum unum, alterum malorum, dolia apud Jovem statuit. Id enim ille ex Delphico Apolline didicerat, qui ipsum miserum simul et beatum dixerat, utpote ad utramque vitæ sortem genitum.
CAPUT XXV.
_ Memoranda ad viam a Psophide Thelpusam versus, Tropæa, Aphrodisium — de urbe Thelpusa, et fluvii Ladonis meatu ac memorandis ad illum — templo duodecim deorum Thelpusæ et templo Cereris Erinyos in Oncio — origine cognominum Cereris Erinyos et Lusiæ, ac Neptuni Hippii — Arione equo — de Trygone, Æsculapii nutrice, narratio — de amne Tuthoa et insulis Ladonis. _
Thelpusam a Psophide iter habentibus, primum ad lævam Ladonis vicus est cui Tropæa nomen; Tropæis deinde adjacet quercetum quod Aphrodisium vocatur; tertio loco in hac via sunt antiquæ literæ in columna quæ fines ibi esse inter Thelpusios et Psophidios indicant. In Thelpusiaco agro amnis labitur Arsen. Eum ubi transieris, progressus inde stadia circiter viginti quinque, pervenies ad rudera vici cui Caünti nomen, et ad Æsculapii Caüsii fanum in via erectum. (2) Ab Æsculapii distat stadia ferme quadraginta urbs cui a nympha Thelpusa nomen impositum tradunt, eam vero Ladonis filiam fuisse. Ladonis ipsius fontes in agro Clitorio sunt, sicuti supra jam exposui. Primum autem præter Leucasium vicum et Mesoboa, perque Nasos, ad Orygem, quem Haluntem etiam vocant, elapsus, inde ad Thaliadas et Cereris cognomento Eleusiniæ fanum evadit. (3) Est hoc templum in Thelpusiorum finibus. Signa in eo sunt septenûm haud minus eorum quodlibet pedum, Cereris, Proserpinæ, Bacchi, e marmore æque omnia. Ab Eleusiniæ fano Thelpusam urbem a læva præterfluit Ladon. Eminet illa in præcelso tumulo, sed ætate nostra majore ex parte deserta; quandoquidem forum, quod olim fuisse dicunt in ipso urbis umbilico, in extremo nunc recessu est. Æsculapii inter Thelpusæ ruinas et duodecim deorum templum exstat, cujus tamen magnam partem solo æquavit vetustas. (4) Thelpusam præterlapsus ad Cereris quod in Oncio est templum Ladon defluit; Thelpusii deam Erinyn nominant: quod ipsum cognomen agnoscit Antimachus eo carmine, quo Argivorum in Thebanos expeditionem persecutus est. Versus sic habet:
Delubrum Cereris fama est ubi Erinyos esse.
Oncum quidem Apollinis fuisse filium fama proditum, et ad Oncium in Thelpusio agro aliquando principatum obtinuisse. (5) Dea vero ipsa Erinys cognomento appellata est ob hujusmodi causam. Neptunum cum Cerere consuescere cupientem dicunt eam secutum esse, quo tempore errabunda filiam quæreret. Tum deam in equam se convertisse ac pavisse una cum equabus Onci. Fraudem vero perspicit Neptunus, atque equi formam et ipse assumens Cererem comprimit. (6) Quod illa primum iracunde tulit; verum postea deposuisse iram et lavisse dicitur in Ladone. Cognomina itaque deæ attributa; Erinys a verbo ἐρινύειν, quod furere Arcadibus est; Lusia vero, quod se in flumine abluisset. Signa ejus templi os, summas manus et imos pedes e Pario marmore habent, reliquæ partes ligneæ sunt. (7) Erinys cistam læva, dextera facem tenet; proceritate pedum novem esse conjicio. Lusia pedes non amplius quam sex eminere videtur. Qui vero Themidis, non Lusiæ Cereris signum hoc esse dictitant, neutiquam audiendi sunt. Cererem quidem ipsam Neptuno filiam peperisse tradunt, cujus nomen ne ad profanos ederetur religione sanxerunt; equum præterea cui nomen Arion fuit. Et Hippium (Equestrem) Neptunum eam ob causam apud se ex omnibus Arcadibus primos nuncupatum autumant. (8) Testimonia ex Iliade et Thebaide afferunt: ex Iliade quidem versus hos:
Non etiam si a tergo agitans vel Ariona dium Adrasti moderetur equum, divinitus ortum;
ex Thebaide vero, ubi de Adrasti fuga agitur:
Cum pullo ornatu glaucus quem vexit Arion.
His certe versibus innui putant Neptuno ortum Arionem, (9) etsi Antimachus e terra editum Arionem his versibus cecinit:
Adrastus Talao Cretheide natus, Achivûm primus duxit equos insigni laude superbos, et Cærum pernicem et Ariona Thelpusæum, quem juxta Oncæi Phœbi nemus edidit ipsa Terra parens, cunctorum oculis mirabile monstrum.
(10) Sed potest ille equus, etiamsi e terra sit editus, nihilominus et genus a deo ducere et cærulei coloris crines habere. Narrantur hæc quoque: Herculem cum Eleis bellantem Arionem ab Onco poposcisse: eoque invectum Elidem expugnasse; ab Hercule deinde Adrasto concessum esse eum equum. Hanc in rem de Arione scripsit Antimachus:
Tertio ab Adrasto est domitus ductore Pelasgûm.
(11) At Ladon Erinyos templo relicto, a læva Apollinis Oncæatæ templum præterlabitur, a dextera Æsculapii puer ædem; ubi Trigonis nutricis est sepulcrum. Æsculapii ipsius hanc nutricem fuisse memorant. Quum Æsculapium enim expositum in Thelpusio agro offendisset Autolaus Arcadis nothus filius, puerum dicitur consecravisse. Hinc Æsculapium puerum ** ad veritatem propius accedere putavi, quod ipsum in explicandis etiam Epidauriorum rebus exposui. (12) Influit in Ladonem Tuthoa amnis in Thelpusiorum et Heræensium confinio; quem locum Arcades Pedion (Planitiem) nuncupant. Qua vero Ladon ipse in Alpheum erumpit locus, ille Coracôn Nasos (Corvorum insula) nominatur. Non defuerunt qui Enispen, Stratiam et Rhipen, quæ loca Homerus enumerat, insulas in Ladone fuisse putarent ab hominibus olim habitatas. Quod ego qui credant magnopere errare arbitror: (13) vix enim pontonibus pares insulas Ladon habet; qui ut sit fluviorum omnium, qui vel barbarorum vel Græcorum terras permeant, multo pulcherrimus, non tamen ea est magnitudine, ut in eo quales vel in Istro velin Pado insulæ exsistere potuerint.
CAPUT XXVI.
_ De Heræa urbe ejusque memorandis — templis Bacchi Politæ et Auxitæ — Corœbi sepulcro — urbe Aliphera ejusque memorandis — Jovis Lecheatæ ara, fonte Tritonide et Myiagri herois sacris — urbe Melæneis et Buphagio. _
Heræam condidit Heræeus Lycaonis filius ad Alphei amnis dexteram; oppidi pars major in clivo molliter surgenti, altera ad Alphei ipsius ripas sita est. Curricula prope amnem myrtis et aliis felicibus intersepta arboribus. Ibidem balneæ sunt; templa præterea Bacchi duo, quorum Politen unum, Auxiten alterum vocant: (2) seorsum ædes in qua orgia Baccho celebrantur. Pan quoque templum habet; quippe qui Arcadibus indigena deus est. Fani quidem ejus quod olim Junoni dicatum fuit, rudera tantum et columnæ reliquæ sunt. Athletas vero omnes, quotcunque Arcadici nominis fuerunt, gloria vicit Damaretus Heræensis, qui primus ex armatorum cursu Olympicam palmam tulit. (3) Ab Heræa in Eleum agrum stadia ferme quindecim progressus Ladonem trajicias; atque inde stadiis confectis circiter viginti ad Erymanthum pervenias. Herææ fines ab Elea regione distinguit Erymanthus, ut Arcades produnt; at Elei Corœbi sepulcrum agri sui terminum dictitant. (4) Etenim quum Olympicos ludos diu intermissos Iphitus restituisset et cursus duntaxat certamina proposuisset, primis ludis Corœbus vicit. Hoc inscriptio tumuli testatur, primum scilicet Olympia vicisse et sepulcrum ei in ipsis Elei agri finibus erectum esse. (5) Est Aliphera civitas haud sane magna, quod multitudinis bona pars tunc discessit, quo tempore in Megalopolin urbem Arcades una commigrarunt. Huc ab Heræa si veniendum fuerit, Alpheum ubi transieris, campo decem ferme stadiorum peragrato ad montem accedas; unde stadiûm fere triginta itinere per clivum in oppidum adscendas. (6) Nomen Alipheræ a Lycaonis filio Aliphero inditum. Ædes ibi sacræ Æsculapii et Minervæ, quam, quod apud se natam et educatam prædicant, præcipuis dignantur honoribus. Et Lecheatæ Jovi aram dedicarunt, cognomine ab eo ducto, quod ibi Minervam pepererit. Fontem etiam Tritonidem nuncupant, fabulam de Tritone fluvio sibi ceu peculium vindicantes. (7) Deæ ipsius ex ære signum est, Hypatodori opus, spectatu dignum tum magnitudinis tum artificii causa. Solemnia quoque celebrant, cuinam deo non satis constat; Minervæ arbitror. In iis solemnibus ante omnes Myiagro rem divinam faciunt, heroemque super hostiis precati et Myiagri nomine implorato, securitatem sibi fore ab omni muscarum protervitate pro certo habent. (8) Circa viam quæ ab Heræa Megalopolin ducit, Melæneæ sunt, quas Lycaonis filius Melæneus condidit; ætate vero nostra desertus vicus aquis stagnantibus diluitur. Supra Melæneas stadiis quadraginta est Buphagium, ubi fontes habet suos Buphagus amnis, qui in Alpheum influit. Ad ipsos Buphagi fontes inter Heræenses et Megalopolitanos fines sunt.
CAPUT XXVII.
_ De Megalopoli urbe — Megalopolis conditore — nomina civitatum enumerantur, quarum incolæ Megalopolin migrarunt — de Trapezuntiis emigrantibus — Megalopolitanorum vicis — tempore Megalopolis conditæ — Megalopolitani a Lacedæmoniis ejiciuntur — Aristodemo Megalopolitanorum imperium obtinente Lacedæmonii Megalopolin invadunt et superantur — Lydiade Megalopolitanis imperante Lacedæmonii Megalopolin obsident — Cleomenes Megalopolin expugnat — de Buphago amne et heroe. _
Megalopolis quidem ipsa non solum Arcadicarum, sed Græcarum etiam omnium civitatum recentissima est, iis tamen exceptis iis, quæ illo tempore, quo imperii Romani mutatio facta, novas incolas acceperunt. Roboris autem sui confirmandi gratia Megalopolin Arcades coloniam deduxerunt. Meminerant enim Argivos jam tum ab initio nullo non pæne die summo cum libertatis periculo a Lacedcæmoniis bello vexari solitos, eosdem excisis Tirynthe, Hysiis, Orneis, Mycenis, Midea et si quod aliud in Argolide haud magni nominis oppidum erat, traductaque ex illis Argos multitudine, civitatem inquilinorum numero adeo auxisse, ut in posterum et a Lacedæmoniis minus multo sibi metuerent et adversus alios finitimos firmiora haberent præsidia. Hoc igitur consilio Arcades e suis quique urbibus Megalopolin commigrarunt. (2) Coloniæ vero auctor Thebanus Epaminondas jure optimo vocetur. Is enim Arcadas in unum congregavit, et mille Thebanorum delectam manum duce Pammene Arcadibus misit, qui auxilio essent, si forte Lacedæmonii colonia quominus deduceretur impedire essent aggressi. Ab ipsis etiam Arcadibus viri, quorum ductu et auspiciis in coloniam iretur, delecti sunt; e Tegea Timon et Proxenus; ex Mantinea Lycomedes et Hopoleas (Hopleas?); e Clitoriis Cleolaus et Acriphius; a Mænalo Eucampidas et Hieronymus; ex Parrhasiis Possicrates et Theoxenus. (3) Civitates vero quæ tum novæ coloniæ studio, tum Lacedæmoniorum odio, ut patriam suam quæque desererent, facile sibi ab Arcadibus persuaderi passæ sunt, hæ fuere: e Mænalo Alea, Pallantium, Eutæa, Sumateum, Iasæa, Peræthes, Helisson, Oresthasium, Dipæa, Lycæa; ab Eutresiis, Tricoloni, Zœteum, Charisia, Ptolederma, Cnauson, Parorea; (4) ab Ægytis **, Scirtonium, Malea, Cromi, Belbina, Leuctrum; ad hos Parrhasiorum, Lycosorenses, Thocnenses, Trapezuntii, Prosenses, Acacesium, Acontium, Macaria, Dasea; ex Cynurensibus iis qui in Arcadia sunt, Gortys, Thisoa, quæ ad Lycæum est, Lycæatæ et Aliphera; ex iis qui cum Orchomeniis censebantur, Thisoa, Methydrium, Teuthis; quibus etiam Tripolis quam dicunt accessit, Callia, Dipœna et Nonacris. (5) Ex iis omnibus populi ceteri communi Arcadum decreto nihil omnino recusantes paruerunt summaque alacritate nomina in coloniam dedere; Lycæatæ duntaxat, et Tricolonenses et Lycosurenses et Trapezuntii ab Arcadibus descivere, quippe qui antiqua patriæ suæ ut relinquerent mœnia adduci non poterant; horum pars inviti et necessitate coacti Megalopolin convenerunt; (6) at Trapezuntii omnino omnes ex Peloponneso excesserunt, quantum eorum relictum est et quos non illico Arcades præ ira occiderunt; qui navibus in Pontum incolumes applicuissent, qui Trapezuntem in Euxini ora condiderant, tanquam metropolitas et gentiles suos recepere. Lycosurenses vero, etsi neque ipsi in officio permanserant, quod tamen in Cereris et Proserpinæ confugerant, violare Arcades veriti sunt. (7) Reliquarum vero omnium quas percensuimus urbium aliæ hodie plane desertæ sunt, alias in vicorum formam redactas Megalopolitani tenent, Gortynam videlicet, Dipœnas, Thisoam ad Orchomenum, Methydrium, Teuthin, Callias, Helissontem. Unum Pallantium tunc quoque deos habuit mitiores. Sed Alipherenses quoque in hunc usque diem urbis suæ vetus nomen retinuerunt. (8) Deducta autem Megalopolis est eodem anno, paucis post mensibus quam Lacedæmonii Leuctricam cladem acceperunt, Athenis archontis magistratum gerente Phrasiclide, Olympiadis centesimæ secundæ anno altero, qua Thurius Damon e stadio palmam tulit. (9) Ac tunc quidem Megolopolitani Thebanorum societate freti nihil omnino sibi a Lacedæmoniis metuebant. At posteaquam Thebani a Phocensibus, qui Bœotorum finitimi capto Delphici Apollinis templo pecunia abundabant, armis lacessiti, in id bellum, quod Sacrum fuit appellatum, incubuere, (10) Lacedæmonii, qua erant animorum alacritate, quum ceteros Arcadas, tum Megalopolitanos suis deturbare sedibus adorti sunt. Verum quum cives acriter obsisterent et a finitimis alacritate summa adjuvarentur, nihil utrinque memoratu dignum geri contigit. Philippum quidem Amyntæ filium et Macedonum imperium Arcadum in Lacedæmonios odium ad summas opes provexit: neque enim aut ad Chæroneam, aut in eo prœlio quod in Thessalia commissum est, Græcis Arcades præsto fuere. (11) Non longo vero post tempore Megalopolitanis Aristodemus tyrannus exortus est, Phigalensis ille quidem patria, Artylæ filius; quem tamen Tritæus, homo non tenuis in Megalopolitanorum civitate census, sibi adoptaverat. Huic nihil dominatus obfuit quominus Chresti (Frugi) cognomento diceretur. Aristodemo dominante Lacedæmoniorum exercitus duce Acrotato Cleomenis filiorum natu maximo (cujus gentilitatem omnem et Spartanorum omnium regum jam percensuimus) in Megalopolitanorum fines invasit. Ibi acerrimo prœlio commisso multis utrinque cæsis, superiores tamen Megalopolitani ex eo certamine discessere. In acie præter alios Lacedæmonios et ipse Acrotatus cecidit; quare ad eum paterni imperii successio non pervenit. (12) Post Aristodemum duabus ferme ætatibus ad tyrannidem aggressus est Lydiades, haud obscuro genere, sed apprime generosæ indolis vir, et (ut res ipsa postea indicavit) etiam patriæ suæ amantissimus. Quum enim admodum adolescens imperare cœpisset, ubi ad ætatem prudentia accessit, eo ipso tempore quo imperii opes jam in tuto collocarat, ultro se tyrannide abdicavit; quumque se ad Achaicum concilium Megalopolitani aggregassent, et suis est civibus et Achæis universis tantopere probatus, ut cum Arato vitæ dignitate comparari posse videretur. (13) Jam Lacedæmonii magno totius populi concursu, Agide Eudamidæ filio ex altera familia regia imperante, majore multo copiarum apparatu atque instructiore quam is fuit exercitus cui Acrotatus præfuit, Megalopolin adorti sunt; ac in pugnam quidem prodeuntes oppidanos fuderunt; deinde admota ad muros prævalida machina turrim ex ea mœnium parte tam vehementer concusserunt, ut nihil jam dubitarent se illam postero die dejecturos. (14) Verum Boreas non universos tantum Græcos suo adjutos auxilio voluit, quum scilicet Persicæ classis magnam partem ad Sepiades allisit; sed idem etiam Megalopolitanos quominus caperentur tutatus est; continuo namque ac violento flatu machinam Agidis ita convulsit et dissipavit ut plane pessumdaretur. Hic vero ipse Agis, qui boream in oppugnatione Megalopolis adversarium habuit, is nempe est cui Aratus Sicyoniorum dux in Achaia Pellenen ademit, quique postea ad Mantinean dimicans cecidit. (15) Post hæc non sane longo interjecto tempore Cleomenes Leonidæ filius Megalopolin fœderis religione neglecta oppressit. Megalopolitanorum pars, dum noctu correptis subito armis vim a patria propulsare nituntur, in conflictu occumbunt; inter quos Lydiades fortiter dimicans memoria hominum dignum vitæ exitum reperit; Philopœmen autem Craugidis filius cum duabus circiter militaris ætatis partibus, cum pueris præterea et mulieribus effugit in Messeniam; (16) reliquos Cleomenes trucidavit urbemque excidit et cremavit. Sed quonam modo suos fines et urbem suam restaurarint Megalopolitani, quæque reduces gesserint, id a nobis in explicandis Philopœmenis rebus gestis exponetur. Ejus certe Megalopolitanorum cladis culpa Lacedæmoniorum civitas prorsus vacavit; unus injuriæ auctor fuit Cleomenes, quum reipublicæ formam a regno ad tyrannidem traduxisset. (17) Fines quidem inter Megalopolitanos et Heræenses (uti ante dictum est) ad Buphagi amnis fontes sunt. Nomen amni inditum tradunt ab heroe Buphago, Iapeti filio et Thornacis; ab hac Laconicæ quoque Thornacis nomen repetitum; sed Buphagum Dianæ sagittis in Pholoe monte, impium in deam facinus molientem, confixum memorant.
CAPUT XXVIII.
_ De Gortyne vico ejusque memorandis — fluvio Lusio seu Gortynio frigore reliquos amnes superante — Teuthide vico, et de Theutide, Arcadum duce ad Trojam, narratio — monumento Paræbasio dicto et Brenthes urbis reliquiis. _
A fluvii fontibus discedentes primum vicus excipit Maratha; dehinc pagus ætate nostra, olim oppidum Gortys. Est illic Æsculapii ex Pentelico lapide delubrum et signum impuberis dei et Hygieæ, Scopæ opus. Tradunt populares ab Alexandro Philippi filio loricam et hastam Æsculapio dedicatam; mea certe etiamnum ætate lorica et hastæ cuspis ibi cernuntur. (2) Gortynem fluvius perlabitur, quem circa suos fontes Lusium appellant, quod in eo Jovem recens natum ablutum credunt; qua vero longius a fontibus discedit, Gortynius a Gortyne vico dicitur. Hic unus omnium aqua fluit frigidissima. Istrum enim, Rhenum, Hypanim, Borysthenem et alios quorum aquæ hieme congelascunt, eos meo quidem judicio glaciales rectius et brumales, quam frigidos appellare possimus; meant siquidem illi per terras quovis fere anni tempore nive obductas et prægelido aere undique circumfuso rigentes. (3) Nam eos amnes, quotcunque ii numerari possint, qui temperatas regiones perfluentes æstate vel bibentium vel lavantium æstum levent, nec hieme sint inclementes, illos frigidam aquam habere dixerim. Frigida sane aqua est etiam Cydni, qui Tarsensium fines perlabitur, et Melanis, qui præter Sidam Pamphylorum decurrit; tum vero Alentis ad Colophonem frigorem qui elegos fecerunt poetæ celebrant; sed hos omnes æstate præsertim vincit Gortynius. Fontes habet ad Thisoam proximo Methydriensibus loco; Rhæteas vocant Alphei et Gortynii confluentes. (4) Thisoæ regioni finitimus est pagus Teuthis; oppidum olim fuit; ac Trojano quidem bello ducem hinc missum narrant cui nomen Teuthis; Ornytum tamen alii appellant. Inter hunc, dum Græci Aulide ob malaciam interclusi diu detinerentur, et Agamemnonem simultates fuere; quare quum cohortem suam Teuthis domum reducturus esset, (5) Palladem aiunt assimulantem Melanem Opis filium, illum retrahere conatam; sed is, quod erat in tumore præ ira animus, hasta dicitur deæ femur percussisse exercitumque ex Aulide domum reduxisse; ubi vero domum redierit, deam se ei ostendisse sauciam femore; atque ab eo tempore Teuthidem letali tabis morbo correptum, atque in ea una parte Arcadiæ nullos plane fructus e terra editos. (6) Interjecto dehinc tempore e Dodona oraculum redditum, cujus jussu præter alia, ut placarent deam, agenda, etiam signum Minervæ femore vulneratæ faciendum curarunt; quod ipse etiam vidi, purpurea fascia vulnus obligante. Sunt Teuthide tum alia, tum Veneris et Dianæ fana. Atque hæc quidem illic. (7) Ad eam vero viam, qua Gortyne Megalopolin itur, sepulcrum eorum visitur qui contra Cleomenem pugnantes occubuerunt. Appellant monumentum illud Megalopolitani Paræbasium, violatum nempe fœdus a Cleomene eo nomine testificantes. Adjacet Paræbasio campus stadiûm ferme sexaginta. Brenthes urbis ruinæ ad viæ dextram se ostendunt, præterfluente Brentheate amne, qui se hinc non longius quam stadiis quinque in Alpheum demittit.
CAPUT XXIX.
_ De Trapezuntis urbis reliquiis, loco Bathos dicto et fonte Olympiade — Gigantum pugna cum diis — de Orontis cadavere reperto narratio — de urbis Basilidis reliquiis et Thocnia urbe. _
Trans Alpheum ager est Trapezuntius, in quo Trapezuntis urbis ruinæ. Inde quum rursus ad Alpheum sinistrorsum descenderis, non longe ab ipso flumine Bathos est quod vocant; illic tertio quoque anno initia Magnarum Dearum peragunt. Fons ibidem est; Olympias appellatur; e quo alternis annis aquæ non manant. Proxime ignis erumpit. Vulgatum inter Arcades est Gigantes hoc in loco, non autem ad Thraciæ Pallenen, cum diis prœliatos. Rem itaque divinam ibi fulguribus, procellis et tonitribus faciunt. (2) Gigantum quidem Homerus nullam omnino in Iliade mentionem fecit; verum in Odyssea memorat Læstrygonas non hominibus, sed Gigantibus similes Ulyssis classem adortos. Phæacum etiam regem dicentem fecit, Phæaces deorum propinquos esse, sicuti Cyclopas et Gigantum progeniem. Quibus in locis haud obscure ostendit mortales fuisse, non autem deorum satu ortos Gigantes; quod ipsum apertius illis versibus docet
Imperio indomitos qui rexerat ante Gigantes. At populo immani amisso confectus et ipse est.
Solet enim λαός (populus) ab eo in carminibus nominari promiscua hominum multitudo. (3) Dracones vero pro pedibus Gigantes habuisse tum aliis rationibus facile refellitur, tum ex hoc maxime absurdum ostenditur. Orontem Syriæ fluvium ad mare non per campos ubique, sed per valde declivia et prærupta citato cursu descendentem, Romanorum Imperator navibus e mari Antiochiam usque pervium reddere instituit. Alveo igitur magnis laboribus et sumptibus perfosso, per quem commode ascendere naves possent, in eum flumen avertit. (4) Vetere vero alveo exsiccato loculus fictilis repertus est cubitorum undecim et amplius, et in eo cadaver nihilo brevius, humana specie ex omni parte corporis. Hunc Orontem fuisse ex Indorum gente Clarii Apollinis oraculo Syris consulentibus responsum est. Quodsi uda initio terra et humore gravida, sole concalefacta, primos edidit homines, ecquamnam aliam regionem verisimile est vel priorem vel majores edidisse homines quam Indiam, quæ ad nostra usque tempora belluas alit inusitata specie ac magnitudine portentosas? (5) Ab eo loco qui Bathos dicitur stadia ferme decem distat Basilis. Eam urbem condidit Cypselus ille qui Cresphonti Aristomachi filio filiam nuptum dedit. Ætate nostra Basilidis ruinæ solæ exstant, et inter eas Eleusiniæ Cereris templum. Hinc progressus Alpheum ubi iterum transieris, Thocniam pervenies, cui a Thocno Lycaonis filio nomen. Ætate nostra prorsus deserta est. Et urbem quidem eam in collis vertice condidisse dicitur Thocnus, collem Aminio amne præterfluente. Is in Helissontem illabitur; nec procul inde in Alpheum influit Helisson.
CAPUT XXX.
_ De Helissontis fluvii meatu, Neptuni Epoptæ templo — Megalopolis ab Helissonte in duas partes divisæ memoranda, Jovis Lycæi templum, Panis Sinoentis, Apollinis Bassæi vel Epicurii signum — porticus Philippea, sex conclavia ἀρχεῖα dicta, et porticus Myropolis dicta — de Polybio, Lycortæ filio — templo et signo Jovis Servatoris. _
Ortus Helisson habet suos e pago ejusdem nominis; inde Dipæensium primum, Lycæaten deinde agrum perlapsus, tertio ipsam Megalopolin interfluens, ab hac urbe stadiûm *[prope triginta?]* intervallo in Alpheum decurrit. Proxime ad urbis mœnia templum est Neptuni Epoptæ (Speculatoris); simulacri solum caput relictum est. (2) Urbem ipsam quum dividat amnis Helisson, non secus quam Cnidum et Mytilenen Euripi intersecant, in dextera parte qua fluminis ripæ eminent, ad septentriones forum expositum est. In eo septum lapideum et Lycæi Jovis fanum, in quod nullus patet aditus, nam quæ sunt intus in conspectu sunt omnia; altaria dei duo, mensæ duæ, et mensis pares aquilæ, (3) et Panis lapideum signum, cui Sinois cognomentum a Sinoe nympha, quæ una cum aliis nymphis et ipsa Pana creditur aluisse. Ante sacram aream Apollinis est ex ære simulacrum spectatu dignum, pedum circiter duodecim magnitudine. Id e Phigalensium regione ad exornandam Megalopolin huc portatum est. (4) Locus autem ubi simulacrum a Phigalensibus initio fuit erectum, Bassæ nominatur. Cognomen deum e Phigalensi agro Megalopolin usque comitatum est. Quam vero ob causam Epicurius sit cognominatus, quum de rebus Phigalensium agemus exponetur. Ad Apollinis dextram signum est non utique magnum Deûm Matris. Templi vero præter columnas jam aliud nihil reliquum. (5) Pro Magnæ Matris æde nullum omnino stat amplius signum; exstant vero scamilli qui statuas olim sustinuere. Eorum unius inscriptio testatur elegis versibus, fuisse effigiem illam Diophanis Diæi filii, qui primus cunctam Peloponnesum cum Achaico concilio conjunxit. (8) Porticus fori Philippea nominatur, non quod eam exstruxerit Philippus Amyntæ filius, sed quod Megalopolitani gratiam regis captantes sub ejus nomine opus illud dedicarunt. Contingit eam porticum Mercuri Acacesii templum, cui reliqua jam pars nulla præter lapideam testudinem. Philippeam porticum excipit porticus altera magnitudine illi neutiquam par. In ea Megalopolitani cellas prætorias sex erexere. In earum una est Ephesiæ Dianæ signum, in altera Pan ex ære cognomento Scolitas, cubitali magnitudine. (7) Transtulerunt huc eum e Scolita tumulo, qui intra muros est; de eo fontis aqua in Helissontem effluit. A tergo cellarum prætoriarum ædes Fortunæ sita est, cum signo marmoreo pedum quinque nihilo breviore. Jam vero porticus, quam Myropolin (Unguentariam) nuncupant, fori pars est: ædificarunt vero eam de manubiis Lacedæmoniorum, qui duce Acrotato Cleomenis filio ab Aristodemo Megalopolitanorum tyranno fusi sunt. (8) In eodem foro a tergo septi ejus quod est Jovi Lycæo dicatum, pilæ insistit Polybius, Lycortæ filius, cum inscriptione, quæ elegis indicat vagatum illum esse per terras et maria omnia, et amicum sociumque Romanorum fuisse, quos iratos Græcis placarit. Scripsit Polybius hic et alias res gestas populi Romani et bella cum Carthaginiensibus suscepta, (9) quæ fuerit illorum causa, et quam sero et multis defuncti periculis, Scipioni, ** quem Africanum nominant, ut qui finem bello imposuerit et Carthaginem solo æquaverit. Et sane quæ Polybii monitu gessit Romanus imperator, omnia bene et feliciter ei evenisse; in quibus vero minus se ejus viri dicto audientem præbuit, in iis offendisse memoriæ proditum est. Civitates plane omnes quæ se Achæis contribuissent, a Romanis Polybium nactæ sunt rerum suarum publicarum auctorem, legum etiam latorem. Ad lævam Polybii statuæ curia est. Atque hæc quidem in hoc sunt loco. (10) Fori vero porticum quam ᾿ Aristandream nominant, ab Aristandro cive suo ædificatam tradunt. Proxime eam porticum contra solis ortum, templum est Jovis cognomento Servatoris columnis circumquaque exornatum. Jovi in solio sedenti a dextera parte adsistit Megalopolis, a læva Dianæ Sospitæ simulacrum, quæ e Pentelico lapide Cephisodotus et Xenophon Athenienses elaborarunt.
CAPUT XXXI.
_ Memoranda Megalopolis porro recensentur, templum et signa Magnarum Dearum, Cereris et Proserpinæ Sospitæ, cum aliis signis additis — Nympharum Arcadicarum signa ac templum et signum Jovis Philii — templum Veneris machinatricis — signa eorum, qui primi Megalopolitanis initia instituerunt, et deorum signa quadrangula forma — templum Proserpinæ — templum Minervæ Poliadis et Junonis Teleæ ac fonte Bathyllo. _
Extremæ porticus latus alterum quod ad occasum porrigitur, Magnarum Dearum circumseptam aream continet. Sunt vero Magnæ Deæ, sicuti in Messeniorum rebus exposui, Ceres et Proserpina, sed Proserpinam Sotiran (Sospitam) vocant Arcades. A fundo elevati spectantur pro areæ aditu qua Diana, qua Æsculapius et Hygiea. (2) Deæ ipsæ Magnæ, Ceres e marmore tota est, Sospita qua veste velatur e ligno. Utriusque magnitudo quindecim ferme pedum. Et simulacra quidem ** et ante ipsa puellas fecit haud ita magnas. Præferunt hæ puellæ duæ talaribus amictæ tunicis calathos utraque capite floribus refertos. Damophontis eas aiunt fuisse filias. Sed qui ad cœlites signa illa referunt, Minervam et Dianam flores in Proserpinæ comitatu legentes esse putant. (3) Prope Cererem Hercules collocatus est magnitudine cubitali. Hunc Herculem unum de iis fuisse qui sunt Idæi Dactyli nuncupati, versibus mandavit Onomacritus. Ante Herculem mensa posita est, in qua extra aream stantes Horæ duæ affabre effictæ, et Pan fistula, cithara Apollo canens. Indicat inscriptio esse eos e primoribus diis. (4) In mensa illa Nymphæ etiam eminent: Neda infantulum Jovem gremio ferens, Anthracia, et ipsa de Arcadicis Nymphis una, facem profert; Hagno manu altera hydriam, phialam altera; Anchirhoe et Myrtoessa et ipsæ hydrias effluente aqua præferunt. Intra circumseptum eum ambitum cella est Jovis Philii (amicitiarum præsidis). Simulacrum Baccho ornatu persimile fecit Argivus Polycletus. Nam et cothurni ei pro calceamentis sunt, et altera poculum, thyrsum altera tenet. Thyrso aquila insistit; quod unum cum iis, quæ Baccho attribuuntur, non satis quadrat. (5) A postico templi lucus est non utique magnus, maceria circumseptus, intra quem nullus hominibus ingressus patet. Ante eum lucum posita sunt Cereris et Proserpinæ signa trium circiter pedum altitudine. In septo interiore Magnarum Dearum et Veneris ædes est. In vestibulo prisci operis ligneæ effigies, Juno, Apollo, Musæ. E Trapezunte huc deportatas ferunt. (6) In ipsa æde simulacra Mercurium e ligno ac Venerem ligneam Damophon fecit. Veneris manus, os et imi pedes e lapide sunt. Cognomen deæ Machinatrix, ac merito quidem, opinor, inditum, quod Veneris causa homines quodvis artium et fraudum genus tam in factis quam in dictis excogitarunt. (7) Virorum etiam in cella erectæ statuæ sunt, Callignoti, Mentæ, Sosigenis et Poli, qui primi Megalopolitanis initia Magnarum Dearum ad exemplar Eleusiniorum sacrorum tradidisse dicuntur. Intra ambitum hæc posita sunt aliorum deorum signa quadrangula forma: Mercurius cognomento Agetor (Dux), Apollo, Minerva, Neptunus, Sol præterea cognomine Soter (Servator), et Hercules. Templum insigni sane magnitudine erexere, in quo Dearum Magnarum initia peragunt. (8) Ad templi Magnarum Dearum dexteram fanum est Proserpinæ; signum marmoreum est pedum ferme octo magnitudine; basin undique incingunt tæniæ. Huc feminis quovis tempore aditus patet, viris quotannis duntaxat semel. Continenter solem occidentem versus foro gymnasium adhæret. (9) A tergo vero porticus ejus, quam Philippi vocant, tumuli duo non valde quidem editi consurgunt; in altero Minervæ Poliadis rudera, Junonis in altero templi est Teleæ (Adultæ) ædes, cujus nihil præter ruinas reliquum est. Sub hoc eodem colle fons est Bathyllus, et ipse aquas ad Helissontis auctus conferens. Hæc sunt ibi quorum sit ratio aliqua habenda.
CAPUT XXXII.
_ Memoranda alterius urbis Megalopolis partis, theatrum in Græcia maximum, curia Thersilium dicta et Ammonis signum cornutum — Martis ara et stadium — templum Dianæ Agroteræ, et deorum, qui Ergatæ dicuntur, signa quadrangula forma — ossa Gigantis. _
Jam vero urbis pars ea quæ in ulteriore amnis ripa ad meridiem conversa est, theatrum habet ad memoriam insigne et eorum omnium quæ in Græcia sunt maximum; in quo aquæ perennis fons. Non longe a theatro curiæ fundamenta reliqua sunt; ea curia Decies Mille Arcadum concilio fuerat destinata. Nomen ei a conditore Thersilium. Proxima domus, ætate mea privati hominis prædium, Alexandro olim Philippi filio publice ædificata. Ante eam domum positum est signum Ammonis, eadem qua Hermæ quadrati figura; arietis cornua capite præfert. (2) Fani vero ejus quod Musis, Apollini et Mercurio commune dicarunt, sola supersunt fundamenta neque ea multis in locis. De Musis una reliqua est, Apollinis etiam effigies eodem quo quadrati Hermæ opificio elaborata. Veneris etiam ædes aliud nihil est quam ruinosæ reliquiæ; antica duntaxat templi pars manet et in ea deæ simulacra tria; unum Cœlestem Venerem, alterum Popularem cognominant; tertium sine proprio colunt nomine. (3) Non longe hinc abest Martis ara; erectum eidem tradunt etiam fanum ab initio. Supra Veneris stadium exstructum est, quod uno latere ad theatrum pertingit. Fons illic quem Baccho sacrum censent. In altera vero stadii extremitate Bacchi ædes, quam tactam de cœlo fuisse duabus ante nos ætatibus memorant; non multa sane ejus vestigia nunc inter ruinas apparent. Herculis vero et Mercurii commune ante stadium templum non amplius exstat; sola eis ara reliqua est. (4) In hac eadem urbis parte collis ad orientem solem expositus consurgit. In eo Dianæ est Agroteræ (Agrestis sive Venatricis) ædes ab Aristodemo ipsa etiam dedicata. Ad Agroteræ dexteram sacra est area, ubi Æsculapii templum; signa in eo dei ipsius et Hygieæ. Pauxillum descendentibus dii se ostendunt e quadratis lapidibus, Ergatæ (Operarii) cognomento; Minerva inter eos Ergane et Apollo Agyieus (Compitalicius). Mercurio, Herculi et Ilithyiæ sua sunt ex Homeri versibus attributa munera. Mercurius enim a Jove mandata perfert, idemque animas eorum qui e vita excesserunt ad inferos deducit; Hercules multis et gravibus ærumnis est exercitus; Ilithyia (uti Iliados carmina testantur) mulierum partus levat. (5) Est ad imum collem aliud Pueri Æsculapii templum, cujus recto statu signum nihilo est cubitali majus. Apollinis sedentis in solio forma est magnitudine pedum sex, nihilo omnino breviore. Eo ipso in loco ossa spectantur majora multo quam ut humana existimari possint. Esse vero ea dictitant eorum Gigantum unius, quos in auxilium Rheæ Hopladamus advocavit; qua de re suus erit in sequenti historia sermo. Huic templo fons proximus, ex quo manantem aquam excipit Helisson.
CAPUT XXXIII.
_ De Megalopoli diruta aliisque nobilibus urbibus fortunæ arbitrio eversis — insula Chryse fluctibus hausta et insula Hiera. _
Megalopolis quidem ipsa magna alacritate Arcadum et spe Græcorum maxima condita, omnibus ornamentis ac pristinis opibus amissis magna jam ex parte inter ruinas et rudera jacet. Quæ res nullam mihi omnino admirationem affert, quum sciam novi semper aliquid fata moliri et arbitratu suo Fortunam æque valida atque imbecilla, neque minus orientia quam jam occidentia, impotenti quadam necessitatis vi agere et ferre. (2) Nam et Mycenæ, quæ urbs Troicis temporibus Græciæ imperabat, et regia Assyriorum Ninus funditus deletæ sunt; in Bœotia vero Thebæ, quæ sibi olim Græciæ principatum vindicabant, ad arcem jam unam et non ita multos incolas redactæ vetus nomen vixdum servant. Jam vero quæ olim opum magnitudine antecellebant, Ægyptiæ Thebæ et Minyarum Orchomenus, ne mediocres quidem nunc privati hominis fortunas adæquant. Delos, commune olim Græcorum conciliabulum, tantopere jam deserta est, ut præsidio templi amoto quod Athenienses mittunt, hominibus, si Delios tantum numeres, prorsus orbata sit. (3) Babylone reliquum est Beli templum; de Babylone autem ipsa, qua sol tunc majorem urbem non vidit, nihil jam superest præter mœnia; quod ipsum de Tirynthe Argolica urbe evenit. Hæc inquam ad nihilum Fortuna redegit. At ea quæ ab Alexandro in Ægypto, et ad Orontem amnem a Seleuco nuper, atque adeo heri aut nudiustertius, conditæ fuerunt, ad summum felicitatis et magnitudinis gradum jam progressæ sunt, quod Fortuna eas nunc amplectitur. (4) Quin etiam hac in re multo magis et mirificentius quam in urbium vel secundis vel adversis casibus vires suas ostendit: e Lemno modicus erat navigationis cursus in Chrysen insulam, in qua olim Philoctetes a serpentis ictu graviter dicitur laborasse; eam insulam æstus alluvies ad ima maris, depressam abolevit. Alia vero cui Hiera nomen, ** quum ante nulla omnino fuisset eo in loco insula. Caducæ nimirum et fluxæ res humanæ sunt, neque est quicquam stabile perpetuo et firmum.
CAPUT XXXIV.
_ Memoranda in via a Megalopoli Messeniam versus, templum dearum Maniarum — Dactyli monumentum, locus Ace dictus, et de Orestis insania narratio — via ex Mantinensi agro ad Alpheum, Nymphas, Hermæum. _
Distat a Megalopoli Messenen versus stadia haud amplius septem ad lævam viæ militaris dearum fanum; et deas ipsas et circumjacentem fano agrum Manias vocant; est, quantum conjectura assequor, Furiarum appellatio. Eoque in loco ob matris cædem insanisse Orestem tradunt. (2) Non longe ab eo fano terræ agger surgit non utique magnus, e lapide excisum digitum insigne prætendens, unde et illi tumulo Dactyli (Digiti) monumentum nomen est. Ibi furentem Orestem tradunt alterius manus digitum abrosisse. Huic contiguus est alius locus Ace nomine, quod ibi insaniæ medelam Orestes nactus fuerit; ibidem est alterum Furiarum templum. (3) Has deas Oresti, quum insaniam ei injicere vellent, nigras obvias factas memorant; easdem quum digitum abedisset, albas apparuisse et earum aspectu statim illum ad se redisse; atque ita illis quidem inferias misit ad avertendas earum iras, albis autem mactavit hostiam. Cum iis etiam Gratiis sacrificare solenne habent. Prope Ace est templum aliud, quod * appellant, quod sanus factus comam Orestes ibi totonderit. (4) E Peloponnesiis qui priscas res memoriæ produnt, Oresti hæc in Arcadia a Furiis matris cædem persequentibus accidisse affirmant priusquam de eo in Areopago judicium fieret. Accusatorem quidem non fuisse Tyndareum, quod e vita jam excessisset, sed a Perilao Clytæmnestræ patruele de matris cæde accusatum. Fuit vero Perilaus Icarii filius, quum filias etiam post eum Icarius genuisset. (5) A Maniis ad Alpheum via quindecim ferme stadiûm ducit; qua parte Gatheatas amnis assumto prius Carnione in Alpheum influit. Et hujus quidem fontes in Ægytide terra sunt, infra Cereatæ Apollinis templum; Gatheatæ vero in vico Gatheis agri Cromitidis. (6) Cromitis vero est stadiis ferme quadraginta supra Alpheum; et ibi Cromorum urbis nondum omnino abolita vestigia; unde ad Nymphada vicum stadiûm circiter viginti intervallum. Est Nymphas valde irrigua et arboribus condensa. Intersunt ab ea ad Hermæum stadia prope viginti; quo in loco terminus est inter Messenios et Megalopolitanos, et Mercurius e pila eminens.
CAPUT XXXV.
_ Via Megalopoli Carnasium versus oppidum Messeniorum. — Hermæum et termini Megalopolitanorum et Messeniorum, ibique signa deorum posita — via a Megalopoli Lacedæmonem versus — de Belbina — viæ a Megalopoli in interiorem Arcadiam, Scias vicus — Tricolonorum, Zœtiæ aliarumque urbium reliquiæ — Callistûs sepulcrum et templum Dianæ Callistæ — campus Schœnus, et Atalantæ curricula. _
Atque hæc quidem via Messenen, altera a Megalopoli Carnasium, quod Messeniorum oppidum est, ducit. Ea progressos Alpheus excipiet eo potissimum loco, quo aquis communicatis Malus et Scyrus ei immiscentur. Inde Malunte ad dexteram labente ubi triginta circiter stadiis confectis fluvium trajeceris, per accliviorem tramitem ad vicum, quem Phædriam nuncupant, pervenias. Abest a Phædria stadia quindecim prope Despœnæ (Dominæ) ædem, vicus Mercurio sacer quod Hermæmum dicitur. (2) Sunt hi etiam inter Messenios et Megalopolitanos termini; et eodem in loco non magna utique signa Despœnæ ipsius et Cereris, Mercurii etiam et Herculis. Quin etiam quod Dædalus Herculi e ligno simulacrum fecit in Messeniæ et Arcadum confinio, hic olim stetisse conjicio. (3) Viæ quæ Megalopoli Lacedæmonem ducit triginta sunt ad Alpheum stadia. Inde juxta Thiuntem fluvium iter est; hic etiam Thius in Alpheum influit. Relicto ad lævam Thiunte confectis quadraginta circiter ab Alpheo stadiis, ad Phalæsias accedas. Absunt Phalæsiæ stadia viginti ab Hermæo quod ad Belbinam est. (4) Narrant Arcades Belbinam olim ad suos fines pertinentem a Lacedæmoniis abscissam. Sed enim non satis rationi consentanea dicere mihi videntur. Nam, ut mittam alia, non fuisset hac in parte Arcadum causa a Thebanis neglecta, si jure vindicari eum agrum posse arbitrati essent. (5) Megalopoli ad castella aliquot quæ intra Arcadiæ fines sunt, ac primum quidem ad Methydrium via est stadiorum centum et septuaginta. Tredecim a Megalopoli stadiis longius abest vicus qui Scias dicitur, ubi templi ejus, quod Sciatidis Dianæ fuit, reliquiæ; condidisse dicitur Aristodemus, dum in Arcadibus dominaretur. Abhinc decem ferme stadiis Charisiarum urbis vestigia ostenduntur et ea quidem non ita multa; inde ad Tricolonos totidem stadiûm via est. (6) Fuerunt olim et ipsi Tricoloni urbs. Mansit ibi ad hæc usque tempora in colle Neptuni templum cum quadrato signo. Lucus templum ambit. Eam urbem Lycaonis filii condiderunt. Zœtiam vero a Tricolonis quindecim plus minus stadiis distantem non recto sane itinere, sed ad lævam divertentibus, Zœteum Tricoloni filium coloniam deduxisse tradunt. At Paroreus, Tricoloni minor natu filius, et ipse Paroriam condidit a Zœtia non longius stadia decem. Deserta ætate mea utraque est. (7) Exstant hac ætate Zœtiæ Cereris et Dianæ delubra. Aliæ etiam urbium ruinæ visuntur: Thyræi a Paroria intervallo stadiûm quindecim, Hypsuntis in monte supra planitiem. Monti idem quod oppido nomen. Media inter Thyræum et Hypsuntem regio tota montana, tota feris referta. Fuisse Lycaonis filios Thyræum et Hypsuntem superius a nobis est indicatum. (8) Tricolonis ad dexteram via primum acclivis est ad fontem, cui Cruni nomen. A Crunis triginta stadiûm abest intervallo Callistûs sepulcrum, editus terræ agger multis quum infœcundis tum pomiferis vestitus arboribus. In summa tumuli parte attollit se Dianæ ædes, cui Callistæ (Pulcherrima) cognomentum. Primus autem, Pamphos Dianam, accepto, ut opinor, ab Arcadibus nomine, versibus Callisten appellavit. (9) Jam vero stadia hinc viginti quinque, a Tricolonis prorsus centum, ad Helissontem, et ad viam rectam, quæ ad Methydrium ducit (sola enim hæc via Tricolonis patens nobis nondum memorata est), Anemosa vicus abest et mons Phalanthum. In monte Phalanthi urbis reliquiæ sunt. Agelai, qui Stympheli fuit, Phalanthum filium fuisse dicunt. (10) Supra campus est qui Poli nuncupatur. Inde Schœnus oppidum, cui a Schœneo Bœoto nomen. Quodsi Schœneus ille in Arcadiam aliquando venit, curricula etiam quæ Schœnunti proxima Atalantæ dicuntur, ab ejus filia nomen accepisse videri possunt. Dehinc, uti mea fert opinio, fuit ** nominatum, et Arcadiæ finibus hæc omnia ab omnibus loca adscribuntur.
CAPUT XXXVI.
_ De Methydrio urbe ejusque memorandis — monte Thaumasio, ubi Rhea Jovem peperisse fertur — memorandis in via ad Mænalum, templo Boni Dei — Boreæ venti sacris — memorandis ad Mænalium montem — colle, urbe et Mercurio Acacesio — templo Despœnæ. _
Hinc nihil jam reliquum est quod commemoretur nisi Methydrium ipsum, quo a Tricolonis via perducit stadiûm centum et triginta duorum. Id nominis oppido est quod medio loco inter Malœtam et Mylaontem flumina illud olim Orchomenus in excelso colle condidit. Ac Methydrienses quidem, antequam se Megalopolitanis adjungerent, suos et ipsi Olympicorum ludorum victores prædicare potuerunt. (2) Est Methydrii Neptuni Equestris ædes ad Mylaontem fluvium. Thaumasius vero mons supra Malœtam amnem est. Huc se Rheam Jovem utero ferentem recepisse credi volunt Methydrienses, Hopladamo et aliis ejus sociis Gigantibus in auxilium accitis si forte Saturnus vim ei ullam intentaret. (3) Ac fatentur illi quidem Rheam in quadam Lycæi parte peperisse; dolo vero Saturnum pro puero lapide, ut Græci narrant, apposito in hoe ipso monte circumventum prodidere. Spectatur in montis jugo spelunca Rheæ; quo nulli hominum, præterquam solis deæ sacra facientibus feminis, introire fas est. (4) A Methydrio stadia fere triginta abest Nymphasia fons; totidem intersunt a Nymphasia ad communes Megalopolitanorum, Orchomeniorum et Caphyatarum fines. (5) Ac Megalopolitanis quidem per angustias, quæ Portæ ad lacum nominantur, via patet ad Mænalum præter Helissontem contendentibus. Ad ejus viæ lævam Boni Dei ædes est. Quod si dii hominibus bonorum auctores sunt, deorum vero supremus est Juppiter, recte quidem hoc Jovis maxime proprium cognomen esse conjicere possis. Paulo hinc longius terræ agger est, Aristodemi sepulcrum; cui viro ne ipsa quidem tyrannis Boni cognomen eripuit. Minervæ etiam illic Machinatricis delubrum; hoc deæ cognomen inde est, quod ipsa omnis generis consiliorum et artium hominibus inventrix exstitit. (6) Ad viæ dexteram Boreæ vento area dicata est, cui anniversarium sacrum Megalopolitani faciunt, neque ulli deorum majores habent honores, quod per eum contra Lacedæmoniorum et Agidis conatum servati fuerint. Proximo loco est Œclis Amphiarai patris sepulcrum; si modo in Arcadia ille, ac non ad Trojam, quum Herculem adversus Laomedontem profectum secutus esset, extremum diem obiit. Exinde est Cereris quæ ad lacum nominatur, fanum cum luco; ab urbe nihilo longius abest quam stadia quinque. Huc solis mulieribus ingredi fas est. (7) Mox stadiûm triginta spatio confecto ager adjacet Paliscius nomine. Unde relicto ad sinistram Elapho amne minime illo quidem perenni, intra stadia circiter viginti ad Peræthensium ruinas pervenias; inter quas Panis templum reliquum est. Quodsi torrentem transieris, illinc recta promoventi ad decimum quintum stadium campi sunt; et ubi hos pergressus fueris, eodem quo campi nomine mons Mænalius. Ad imum montem Lycoæ urbis vestigia, et Dianæ fanum ac signum ex ære cognomento Lycoatidis. In ea montis parte quæ ad meridiem est Sumetia olim urbs munita fuit. (8) In eodem monte locus, quæ Triodi (Trivia) nuncupantur; unde Mantinenses Delphici oraculi monitu Arcadis Callistûs filii ossa sustulerunt. Mænali etiam ipsius adhuc ruinæ exstant et Minervæ ædis, stadia præterea duo, ad athletarum pugnas alterum, ad equorum alterum cursus appositum. Mænalium vero montem tam proprium esse Panis prædicant, ut fistula canentem deum se audire accolæ affirmare non dubitent. (9) Inter Despœnæ fanum et Megalopolitanorum mœnia stadia intersunt quadraginta, et dimidia quidem viæ pars usque ad Alpheum fluvium; quo transmisso stadia duo absunt Macareorum ruinæ. Inde septem stadiis absunt rudera Daseorum, totidem a Daseis Acacesius tumulus. (10) Infra eum Acacesium urbs fuit, et Mercurii Acacesii e marmore signum hac etiamnum ætate in eo tumulo exstat. Enutritum illic Mercurium puerum et Acacum Lycaonis filium ejus nutricium fuisse, Arcadum sermo vulgavit. Longe diversa Thebani memorant; ac rursus a Thebanis dissentiunt Tanagræi.
Ab Acacesio distat stadia quatuor Despœnæ (Dominæ) fanum. Illic primum visitur Hegemones Dianæ ædes. Æneum deæ signum faces præfert; pedum sex magnitudine id signum esse conjicimus.
CAPUT XXXVII.
_ Sacri Despœnæ septi memoranda — Despœnæ et Cereris earumque solii signa — de Anyto et Titanibus — speculo miro — Megaro et sacris Despœnæ — de Despœna — luco Despœnæ — Panis templo — Pane et Eratone nympha vaticinantibus. _
Hinc ad sacrum Despœnæ septum aditus est. Accedentibus ad ædem et porticus ad dexteram est, et in pariete inclusa sigilla e candido marmore; una in parte Parcæ et Parcarum dux (Mœrageten vocant) Juppiter; in altera Hercules Apollini tripodem eripiens. Quæ vero de his audierim, si quando ad eam Phocensis historiæ partem quæ ad Delphos pertinet pervenero, tunc exponam. (2) In porticu vero ad Despœnæ fanum, inter ea quæ percensui sigilla tabula est, in qua pictæ (scriptæ) sunt initiorum ceremoniæ. Tertio loco Nymphæ inter sigilla et Panes sunt; quarto Polybius, Lycortæ filius. Inscriptio testatur nihil ab initio offensuram fuisse Græciam, si Polybii consiliis paruisset; jam vero graviter affectæ unum illum præsidio fuisse. Ante fanum aræ erectæ, Cereri una, Despœnæ altera, Deûm magnæ Matri tertia. (3) Signa Despœnæ et Cereris, solium in quo sedent, et item quod pedibus subjacet scabellum, e solido et unico lapide sunt. Nam neque vestes neque extranea quædam solii ornamenta ullo vel ferri vel glutinis coagmento compacta sunt, sed uno prorsus omnia lapide constant. Neque vero eum lapidem aliunde deportatum, sed somnii monitu, quum intra septum illud fodiendo tellurem aperuissent, inventum memorant. Utriusque simulacri magnitudo instar ejus est quod Matris Deûm Athenis visitur. Sunt hæc quoque Damophontis opera. (4) Ceres ipsa facem dextera præfert, lævam Despœnæ admovet. Despœna sceptrum et vas, quæ cista dicitur, genibus sustinet, dextera cistæ adhibita. Sunt etiam ab utraque throni parte simulacra; Cereri assistit Diana cervina pelle velata, pendente ex humeris pharetra; altera manu lampadem, dracones duos altera gestat. Adjacet canis de venaticorum genere. (5) Despœnæ signo Anytus adstat armati hominis habitu. Hunc æditui Despœnæ nutricium fuisse tradunt, et de Titanibus unum. Sane Titanas primus omnium Homerus suis carminibus commentus est, deos esse sub Tartaro narrans. Ea de re poetæ versus in Junonis jurejurando sunt (Il. XIV, 277). Sumpto deinde ab Homero Titanum nomine Onomacritus Bacchi orgia exponens hos esse eorum quæ Bacchus perpessus sit, dicit auctores. (6) Sed quæ ad Anytum pertinent, ab Arcadibus memoriæ prodita sunt. Cereris vero filiam, non Latonæ, Dianam fuisse ab Ægyptiis acceptum sermonem Græcos docuit Æschylus Euphorionis filius. Jam de Curetibus (nam hi infra ea signa cernuntur) deque Corybantibus qui in basi insculpti sunt (alius enim sunt generis Corybantes atque Curetes), omnia consulto missa facio. (7) Infra hoc fanum Arcades pomiferarum omnium arborum præterquam Punicæ mali fructum inferunt. Ad dexteram e delubro egredienti speculum in pariete inclusum est; in quod qui inspexerit, suam ipsius imaginem aut parum perspicue aut prorsus nihil cernet; dearum tamen signa et solium ipsum dilucide intuebitur. (8) Præter Despœnæ fanum paululum ascendentibus ad dexteram est quod Megaron vocant. Ibi arcana sacra celebrantur, et. Despœnæ victimas plurimas et peroptimas mactant Arcades, et immolant quidem pro suis quisque copiis. Neque vero hostiarum guttura desecant uti aliis in sacris, sed artum quem quisque fortuito primum apprehenderit, illum præcidit. (9) Hanc dearum omnium maxime venerantur Arcades. Filiam eam esse dicunt Neptuni et Cereris, eaque vulgo Despœna (Domina) cognominatur, sicut eam quæ e Jove et Cerere nata est Coren (Puellam) cognominare solent, quum peculiari nomine Persephone (Proserpina) vocitetur, ut Homerus et ante hunc Pamphos in sua poesi declarant. Despœnæ autem nomen non sum ausus ad profanos prodere. (10) Supra ædem eam, quod vocari diximus Megaron, Despœnæ sacer lucus est ambiente lapidum maceria. In eo luco et aliæ sunt arbores et ex una atque eadem radice olea et ilex enatæ, quod sane nulla effectum est agricolarum arte. Supra lucum Equestris Neptuni (nempe qui pater Despœnæ credatur) et aliorum deorum aræ sunt. Earum extremam indicat inscriptio communem esse illam diis omnibus. (11) Illinc per scalam in Panis delubrum ascendas. In delubrum ducit porticus; intus est numinis haud sane magnum simulacrum. Huic deo æque ac potentissimis quibusque et hominum vota rata habere et merita improbos pœna afficere attributum est. Ignis ei perpetuus ardet. Etiam responsa oraculorum priscis temporibus deum hunc reddere solitum autumant, ejusque interpretem Erato nympham fuisse, quæ cum Arcade Callistûs filio nupta fuerit; de qua eadem carmina memoriæ produntur, quæ ipsi etiam legimus. Est eodem in loco Martis ara; sunt intra ædem Veneris duo signa e candido alterum marmore, vetustius alterum e ligno; Apollinis item et Minervæ, e ligno prisca sunt signa; Minerva cellam et ipsa suam habet.
CAPUT XXXVIII.
_ De Lycosura omnium urbium prima et vetustissima — monte Lycæo ejusque parte Cretea dicta — Nymphis, quæ Jovem nutriverunt, et fonte Hagno — Panis templo in Lycæo — Lycæi montis admirandis, Jovis Lycæi sacro luco — templo et sacris Apollinis Parrhasii — agro Thisoensi et pluribus fluviis Achelois — montibus Nomiis et Panis templo. _
Paululum supra hunc locum Lycosuræ murorum ambitus exstat, intra quem pauci sunt incolæ. Urbium autem omnium quas vel continens terra vel insulæ sustinent, vetustissima est Lycosura; hanc primam omnium sol aspexit, et ad hujus exemplum urbes ceteri homines condere didicerunt. (2) Ad lævam fani Despœnæ Lycæum mons est, quem Olympum etiam, Sacrum alii Arcadum jugum nuncupant. In hoc monte educatum Jovem vulgo traditum est. Locus est in Lycæo quæ Cretea vocatur, ad lævam luci qui Apollini sacer est cognomento Parrhasio. Hunc esse locum in quo sit educatus Juppiter, non autem Cretam insulam, contra Cretensium sermonem contendunt Arcades: (3) Nymphas etiam nominant quæ Jovem nutrierint, Thisoam, Nedam et Hagno; et a Thisoa quidem nominata fuit urbs olim frequens in Parrhasiorum finibus; est vero nunc Thisoa pagus Megalopolitani agri pars. Neda flumini nomen dedit, fonti Hagno, qui in Lycæo monte perinde ut Ister fluvius parem aquarum molem æstate æque atque hieme volvere solet. (4) Quodsi forte diuturna siccitate solum laboret atque ex eo segetes et stirpes exarescant, ibi Lycæi Jovis sacerdos ad aquam ejus fontis cum precatione conversus riteque re divina mactatis hostiis peracta, e quercu ramum non alte sed in summam aquam porricit; exsistit commota aqua ater halitus nebulæ persimilis, neque ita multo post nubes inde attollitur, quæ dum alias nubes attrahit efficit ut Arcadum fines imbribus perfundantur. (5) Est in Lycæo Panis etiam fanum condenso circumseptum luco, et hippodromus et ante hunc stadium; ibi antiquitus Lycæorum ludos celebrabant. Sunt ibidem aliquot statuarum bases, statuis amotis; earum unius inscriptio elegis testatur fuisse eam Astyanactis effigiem, viri ex Arcadis prosapia oriundi. (6) Mons ipse Lycæus multa quæ visentes admirentur habet; hoc inter cetera: Area est Lycæi Jovis, quo hominibus non est accessus; si quis loci religione contempta introierit, necesse omnino est eum intra annum e vita excedere. Hoc quoque narrant, tam homines quam bestias, quæ forte intra ejus loci ambitum se immiserint, nullas e corporibus suis umbras reddere; ac feras quidem venator illuc confugientes non consequitur, sed foris consistens nullam sane umbram ab ejus corpore mitti animadvertit. Ea certe anni parte qua Cancer Solem gestat, Syenæ quoque quæ Æthiopiæ finitima urbs est, nullæ ex arboribus nec animantibus umbræ se ostendunt; verum in illa Lycæi area hoc nulla non anni parte contingit. (7) In supremo montis jugo est terræ tumulus, Lycæi Jovis ara, unde omnis prope Peloponnesus prospici potest. Ante aram duæ eminent pilæ ad solis fere exortum; insistunt aquilæ inauratæ pervetusti operis. Ad hanc aram Jovi Lycæo in operto sacra faciunt. Sacri ejus ritus curiose mihi exquirere non est collibitum; quare ita se habeant, ut præsenti et prisci temporis religione sanciti sunt. (8) In ea montis parte quæ ad Orientem spectat, est Apollinis fanum cognomento Parrhasii; eundem Pythium appellant. Ei deo festos quotannis dies dum agitant, aprum Apollini Epicurio (Auxiliari) immolant in foro; ibi re divina peracta in fanum Apollinis Parrhasii hostiam statim deportant cum solenni pompa ad tibiæ cantum; femora deinde excisa adolent, atque viscera eodem in loco absumunt; hæc patrio more religio sancita est. (9) In Lycæi parte quæ ad Aquilonem vergit, Thisoæus ager est. Incolæ præ ceteris numinibus Thisoam nympham venerantur. Perlabentes amnes influunt in Alpheum, Mylaon, Nus, Achelous, Celadus et Naliphus. Acheloo Arcadico cognomines alii duo amnes sunt multo illi quidem nobiliores. (10) Eorum alterum ad Echinadas insulas per Acarnanas et Ætolos decurrentem Homerus in Iliade fluviorum regem nuncupavit, alterum e Sipylo monte fluentem cum ipso monte ad ea quæ de Niobe prodidit, adjecit. Tertio huic ipsi Acheloo nomen est qui præter Lycæum montem labitur. (11) Lycosuræ ad dexteram consurgunt montes qui Nomii dicuntur. Est in illis Nomii Panis fanum. Vicum Melpeam (Modulatricem) nominant, quod fistulæ modos illic Pani primum excogitatos dictitant. Nomios vero montes a Panis pastionibus vocatos fuisse obvia esse possit et exposita cuivis conjectura; ipsi tamen Arcades de nymphæ cujusdam nomine vocitari affirmant.
CAPUT XXXIX.
_ De fluvio Platanistone in via ad Phigaliam urbem — Phigalo et Phigalensium discessu ac reditu — Phigaliæ urbis situs et memoranda — Bacchi Acratophori templum et signum. _
Lycosuram præterfluit Occidentem versus fluvius, cui Plataniston nomen; quem trajicere necesse habent qui Phigaliam contendunt. A flumine clivus se attollit stadia non minus triginta, sed neque altius multo. (2) Quæ vero ad Lycaonis filium Phigalum pertinent (fuit enim is primus urbis Phigaliæ conditor) et ut post a Phialo Bucolionis filio civitas ea nomen acceperit, ac deinde rursus pristina appellatio invaluerit, est a nobis in antecedentibus jam expositum. Traduntur etiam alia fide non satis digna: indigenam hominem Phigalum fuisse, non autem Lycaonis filium. Ex quorundam sermone Phigalia nympha una de Dryadibus fuit. (3) Quo tempore Lacedæmonii Arcadas bello adorti in Phigalensium fines cum exercitu invaserunt, incolis prœlio victis urbem obsidione cinxerunt, quumque parum abesset quin muri expugnarentur, Phigalenses vel effugere, vel sub certis conditionibus a Lacedæmoniis dimissi sunt. Capta est Phigalia et a Phigalensibus deserta, Miltiade Athenis archontis magistratum gerente, Olympiadis tricesimæ, qua tertiam palmam tulit Chionis Lacon, anno secundo. (4) Qui e Phigalensibus effugerant, censuerunt Delphici Apollinis oraculum de reditu consulendum. Sciscitantibus responsum est, si soli per se ipsos redire conati essent, nullam fore jam reliquam postliminii spem; at si ab Oresthasio centum lectissimos viros assumsissent, illos quidem in pugna perituros, Phigalenses vero eorum opera reditus compotes fore. Oresthasii, eo responso cognito, certatim omnes deligendis illis centum viris annumerari et expeditionis ejus participes esse voluere. (5) Congressi cum Lacedæmoniorum præsidio ratam omni ex parte oraculi vocem fecere. Strenue enim dimicantes Spartanis pulsis quum ipsi mortem oppetiissent, Phigalensibus patriam reddidere. Sita est Phigalia edito et prærupto loco, et in ipsis rupibus exstructa sunt mœnia. Montis jugum ascendentes excipit plana et minime salebrosa area, in qua Sospitæ Dianæ ædes est cum stante marmoreo signo. Ab eo templo more majorum pompas ducere solenne habent. (6) In gymnasio simulacrum Mercurii positum est vestiti hominis specie, in quadrangulam figuram desinens neque pedum tenus expolitum. Baccho quoque templum erectum est. Acratophorum cognomento incolæ appellant. Signi partes inferiores conspici nequeunt, quod hederæ et lauri densa fronde velantur; quæ in conspectu sunt, oblita ** cinnabari splendere. Cinnabari ipsum cum auro erui tradunt ex Iberorum metallis.
CAPUT XL.
_ In Arrhichionis signo priscæ formæ ratio memoratur — de Arrhichione pancratiasta ob victoriam post mortem ab Eleis coronato — de eodem honore Creugæ habito, et cæstibus μειλίχαι dicuntur. _
Est Phigalensibus in foro pancratiastæ Arrhichionis statua quum cetera pervetus, tum ipsa maxime figura. Pedes modico distant intervallo, manus lateribus adhærent ad coxendices demissæ. E lapide statua est; cui fuisse adscriptum elogium dicunt, sed illud vetustas abolevit. Tulit Arrhichion palmas duas ex Olympiadibus quæ sunt quartam supra quinquagesimam tam justa eorum qui ludis præsidebant sententia, quam virtute sua meritas. (2) Quum enim victis aliis adversariis unus quocum de oleastro certaret relictus esset, ille, quicunque fuerit, et pedibus præventum Arrhichionem incinxit et manibus collum obstrinxit. Ejus digitum Arrhichion pedis infregit, et dum strangulatus animam ageret, præ digiti dolore adversarius eodem temporis momento se victum professus est. Elei itaque Arrhichionis cadaveri victoriam et coronam præconis voce adjudicarunt. (3) Consimile fuisse judicium Argivorum de Creuga Epidamnio pugile novi. Ei enim jam mortuo Nemeorum coronam detulerunt, quod Damoxenus Syracusanus ejus adversarius pacta inter ipsos conventa violarat. Nam quum pugilantibus vespera jam superventura esset, inter eos ita convenit coram audientibus, ut vicissim alter alterius plagam acciperet. Nondum instituerant pugiles cæstus acutos ad utriusque manus articulum religare; sed mitioribus (μειλίχας appellabant) adhuc utebantur sub volam revinctis ita, ut digiti ipsis nudi relinquerentur. Ceterum milichæ erant lora tenuia e crudo bovis corio, et arte quadam vetere inter se implicata. (4) Tunc igitur Creugas Damoxeno in caput plagam inflixit: Damoxenus illum manum sustinere jussit. Quod quum ille fecisset, Damoxenus rectis digitis partem eam alvi petiit, quæ infra costas est. Ea vero fuit quum unguium duritia, tum percussionis impetus, ut immissa manu viscera apprehenderit eaque dilaniata extraxerit: et expiravit statim Creugas. (4) Argivi Damoxenum quod pactis non stetisset, quippe qui non uno sed pluribus ictibus adversarium confecisset, area ejecerunt, sed Creugæ jam mortuo palmam detulerunt, eidemque statuam Argis posuerunt, quæ ad meam usque ætatem in Lycii Apollinis fuit.
CAPUT XLI.
_ Polyandrium in Phigalensium foro — fluvius Lymax unde dictus — de Neda fluvio — Eurynome ejusque sacris — montibus Phigaliæ, Cotylio et Elaio, vico Bassis et templo Apollinis Epicurii — Lymacis fluvii fonte et loco Cotylo dicto. _
Habet Phigalensium forum commune sepulcrum lectissimæ illius Oresthasiorum manus; iis eodem quo heroibus ritu quotannis inferias mittunt. (2) Fluvius, qui Lymax dicitur, Phigaliam præterfluens cum Neda conjungitur. Hoc ei nominis a Rheæ purgatione inditum ferunt, quod nymphæ quum Rheam, post sedatos ejus partus quo Jovem edidit dolores, lustralibus aquis lavissent, ista piamina quæ veteres λύματα vocant, in hunc fluvium abjecerunt. Testatur idem Homerus, dum Græcos ob levationem pestis sese lustrasse lustrationisque piamina in mare projecisse canit. (3) Nedæ fontes in Cerausio monte sunt; mons ipse Lycæi pars est. Qua quam proxime ad Phigalensium urbem adlabitur Neda, ibi ejus civitatis pueri crinem fluvio detondent. Nedæ alveus mari proximus navigiis haud sane magnis subnavigatur. Amnium quos novimus omnium maxime obliquo cursu labitur Mæander plurimisque se retro flexibus convertit: secundas revolutionum nomine Neda sibi vindicare queat. (4) Stadiis fere duodecim supra Phigaliam calidarum aquarum balneæ sunt, a quibus non longe in Nedam Lymax descendit. In eorum amnium confluenti veteri religione sanctissimum fanum est Eurynomes, ob loci asperitatem aditu difficile. Circa ipsum multæ et condensæ surgunt cupressi. (5) Eurynomen Phigalensium plebs Dianæ cognomen esse credit; quicunque vero antiquitatis monumenta pertractarunt, Oceani fuisse filiam dicunt, cujus Homerus quoque in Iliade fecerit mentionem, quum eam una cum Thetide Vulcanum excepisse dixerit. Stato quotannis die Eurynomes templum aperiunt; aperiri alio tempore mos patrius non est. Sacra eo die publice ac privatim fiunt. (6) Mihi quidem non contigit ut eo tempore adessem, neque Eurynomes simulacrum videre potui; audivi vero de Phigalensibus aureis catenis revinctum esse, feminea facie usque ad summa femora, cetera piscis figura. Ad filiam igitur Oceani quæ una cum Thetide in mari profundo habitat cognoscendam afferat aliquid piscis. At ea forma nulla satis probabili ratione Dianæ convenire posse videatur. (7) Incingitur Phigalia montibus, a læva Cotilio, a dextera imminet qui Elaius vocatur. Distat ab urbe Cotilius stadia prope quadraginta. In eo vicus est cui nomen Bassæ, et Apollinis Epicurii ædes; lapideus deus ipse, lapideum lacunar. (8) Templorum sane omnium quæ in Peloponneso sunt, excepto eo uno quod Tegeæ est, quum lapidis pulchritudine, tum vero structuræ concinnitate est hoc longe præstantissimum. Cognomen illud est Apollini tributum, quod pestilentia laborantibus opem tulerit; qua etiam de causa est idem Apollo apud Athenienses Alexicacus (Averruncus), quod pestilentem morbum ab ipsis quoque averterit, nuncupatus. (9) Bello autem quod cum Peloponnesiis Athenienses gessere, neque alio omnino tempore, hoc dei exstitit in Phigalenses meritum. Testatur id tum cognominum rei congruentium similitudo, tum vero quod Ictinus architectus, qui templum ædificavit Phigaliæ, iisdem quibus Pericles Athenis temporibus vixit; idemque Atheniensibus ædem eam quem Parthenonem vocant, erexit. In superiore quidem hujus commentarii parte a me expositum est fuisse Apollinis signum hoc in Megalopolitanorum foro. (10) In Cotilio fons est, a quo qui Lymacem amnem ortum ducere historiæ mandavit, id sane scripsit quod neque ipse vidit, neque ab iis qui viderint audivit. Utrumque horum mihi contigit. Nam amnis quidem illius profluentem vidimus; at e fonte qui in Cotilio est manantem aquam intra modicum soli spatium omnino evanescentem observavimus; minime tamen in qua esset Arcadiæ parte Lymacis fons in mentem venit curiosius investigare. Est supra Apollinis Epicurii eo loco quod cognomento Cotilon appellatur, Veneris ædes sine tecto; in quo signum deæ exstat.
CAPUT XLII.
_ De monte Elaio et Cereris Nigræ antro — de Cereris luctu et secessu Phigalensium narratio — de Cereris Nigræ prisco signo — illius recentiori signo ab Onata confecto — Cereris Nigræ sacris. _
Elaius, mons alter, abest a Phigalia stadia prope triginta. Est eo in loco antrum Cereris cognomento Nigræ. Cum iis certe quæ de Cereris cum Neptuno concubitu Thelpusii narrant ea conveniunt quæ Phigalenses eadem de re sentiunt. Peperisse vero Cererem Phigalenses non equum memorant, sed eam quæ ab Arcadibus Despœna (Domina) cognominatur; (2) ac nigram quidem illam vestem, tum ira in Neptunum, tum luctu de Proserpinæ raptu commotam sumpsisse, et in hunc specum quum se abdidisset, diu lucem vitasse. Quum igitur omnes quos terra educat fructus corrumperentur et homines passim fames conficeret, diis ceteris Cereris latebras ignorantibus, (3) Panem per Arcadiæ montes alias alios inter venandum errantem quum ad Elaium venisset, ibi Cererem offendisse tali cum habitu et vestitu; Jovem re de Panis oratione cognita Parcas misisse, quibus deprecantibus ira deposita et luctu lenito placata Ceres fuerit. In rei memoriam se Phigalenses dicunt antrum illud cum ligneo simulacro deæ dedicasse; simulacrum ita fabricasse, ut saxo insideret muliebri figura, præter caput, (4) quod equinum atque adeo cum juba esset, draconibus et aliis feris ad caput alludentibus, reliquo corpore ad imos pedes tunica velato; altera manu delphinem, columbam altera præferente. Quæ simulacri ratio sit homini neque ulla in re imprudenti eidemque etiam in antiquitatis memoria probe versato, satis perspicuum fuerit. Nigram sane appellatam tradunt quod pullum sumpserit vestimentum. (5) Cujus opus ligneum illud fuerit signum, vel quonam modo sit flammis correptum, non est memoriæ proditum. Phigalenses quidem illo prisco deleto aliud non modo non restituere, sed etiam quæ ad cæremonias et sacra pertinebant, magna ex parte neglexerunt. Quare quum fruges agri ferre desissent, deprecantibus respondit Pythia:
(6)
Arcades Azanes vos glandivori, Phigaleam almæ qui Cereris spelæa reposta habitatis, scitatum accestis causamque famisque levamen, soli bis nomades, baccisque agrestibus alti. Pabula læta Ceres gravidasque abolevit aristas, teque iterum ad dulces fagos glandesque coegit, priscis muneribus privata et honore vetusto. Alterum in alterius convertet corpus et ipsos natos: in festo places libamine divam, divinoque specus ornetis honore recessus.
(7) Accepto Phigalenses responso et aliis majoribus multo quam ante honoribus deam afficiebant, et Onatæ Miconis filio Æginetæ quanti poposcerat novum signum faciendum locarunt. Hujus Onatæ Pergameni ostendunt æneum Apollinem, mirandum sane opus tum magnitudine tum artificio. Idem vir vel priscam aliquam tabulam, vel signum ligneum nactus ad ejus similitudinem æneum hoc Phigalensibus signum fecit; quin etiam majorem ejus partem ad somniorum imagines effinxisse dicitur, una fere generatione post Persarum in Græciam irruptionem. (8) Testimonio orationi meæ ea res est quod Xerxis in Europam transmissio in idem tempus incidit quo Syracusis et in reliqua Sicilia dominabatur Gelon, Dinomenis filius, cui demortuo Hieron frater successit. Jam vero quum hic quoque e vita excessisset antequam Olympio Jovi dona quaæ pro equestribus victoriis voverat, persolvisset, ejus filius Dinomenes patris vicem implevit. Sunt vero ea quoque donaria Onatæ opera.
(9) Atque exstant in Olympia inscriptiones; inter quas hæc dono illorum est addita:
Juppiter, Eleo rediit qui a pulvere victor, quadrigaque semel, injuge bis et equo, voverat hæc Hieron; natus monumenta parentis Dinomenes posuit clara Syracosii.
(10) Alterius vero hæc est sententia:
Ista Micone satus simulacra effinxit Onatas, insula in Ægina cui patria atque domus.
Ætate floruit Onatas eadem fere qua Hegias Atheniensis et Argivus Ageladas. (11) Hujus ego maxime Cereris spectandæ causa Phigaliam diverti; ac deæ quidem hostiam cecidi nullam, verum patrio incolarum ritu e consitis arboribus et inprimis e vite fructus obtuli; favos præterea et lanas, non illas quidem lanificii opere tractatas, sed plane succida et suis sordibus referta vellera; hæc illi ad aram porriciunt quæ pro spelunca exstructa est; porrectis oleum superinfundunt; hæc sacra cum a privatis hominibus, tum quotannis publico ritu a Phigalensibus peraguntur. (12) Sacerdos femina sacris præest, ministrante e sacrificulis (Hierothytas appellant) natu minimo; sunt vero ii tres e civium numero. Ambit speluncam quercuum lucus prægelida e fonte erumpente aqua. Ipsum sane quod Onatas fecerat simulacrum neque quum ego illuc veni amplius exstabat, neque an unquam exstitisset Phigalensium multitudo compertum habebat; (13) audivi tamen grandem natu hominem, quicum forte sum congressus, quum diceret tribus ante se natum ætatibus vetus illud signum collapsis e culmine saxis ita confractum, ut species ejus omnis pristina aboleretur; et sane in ipso culmine vestigia facile cernebam unde saxa corruerant.
CAPUT XLIII.
_ De urbe Pallantio — Evandro Pallantii ad Tiberim conditore — Antonini Pii rebus bello gestis et beneficiis in Græcas et alias gentes collatis — illius filii Antonini rebus gestis. _
Postulat locus hic ut ad Pallantium transeam quæque memoratu illic digna ut oratione persequar; nec omittam quare Imperator Antoninus major urbem ex pago fecerit et incolis libertatem et a tributis immunitatem dederit. (2) Evandrum narrant nympha Ladonis filia et Mercurio genitum consilio et bellica virtute Arcadas ceteros antecelluisse. Hunc in coloniam missum deducta e Pallantio in locum Tiberi proximum Arcadum manu oppidum condidisse, quod urbis Romæ postea pars fuerit; appellatum vero de Arcadici oppidi nomine ab ipso Evandro et inquilinorum comitatu Pallantium: quod nomen consecuta ætas duabus literis l et n submotis in Palatium mutavit. Hæc ipsa res Imperatorem adduxit ut de Pallantiensibus quamoptime mereretur. (3) Hic Antoninus qui tam benigne Pallantiensibus fecit, nullius omnino belli gerendi Romanis voluntarius auctor fuit; sed Mauros, Libyum suis legibus viventium partem maximam et vagos et errantes, Scythicis gentibus eo minus expugnabiles, quod non plaustris, sed equis cum uxoribus invecti errant; eos ille, quum priores bellum movissent, finibus pulsos suis in ultimas Libyæ solitudines ad Atlantem montem ejusque montis accolas populos expulit. (4) Brigantibus vero qui in Britannia sunt, quod Genunios populi Romani socios armis lacessierant, magnam agri partem ademit. Præterea quum Lyciorum et Carum urbes, Con etiam et Rhodum terræ vehemens motus evertisset, eas Antoninus infinitis prope sumptibus summamque instaurationi earum diligentiam impendens saluti reddidit. Nam quoties et Græcos et Barbaros inopia laborantes pecunia juverit, qua operum magnificentia Græciam, Joniam, Carthaginem et Syriam exornarit, est ab aliis accuratissime scriptum. (5) Idem Imperator aliud sui monumentum reliquit. Sociis qui jure Quiritium donati essent, si eorum liberi cum Græcis censeri se mallent, his ex lege quadam nihil supererat nisi ut bona sua civibus Romanis ad ipsos non pertinentibus legarent, aut in Principis fiscum referrent; licere voluit Antoninus ipsis etiam filios heredes facere, quum satius esse duceret laudem humanitatis mereri, quam appositam illam ad pecuniam accumulandam legem servare. Hunc Romani Pium cognomine appellarunt, quod honorandi numinis divini studiosissimus fuerit; sed opinione mea Cyri etiam majoris cognomen promeruit, ut scilicet communis hominum pater diceretur. (6) Imperii reliquit successorem ejusdem nominis filium. Is Germanos omnium totius Europæ barbarorum pugnacissimos et numero plurimos, Sarmatarum quoque gentem, a quibus injuriis et bello fuerat provocatus, armis domuit.
CAPUT XLIV.
_ Via a Megalopoli Pallantium et Tegeam versus — urbs Hæmoniæ, Oresthasii atque Aseæ urbis reliquiæ — Alphei et Eurotæ fluviorum fontes et conjunctio — mons Boreum et locus Choma dictus — memoranda Pallantii, templum Deorum Purorum — campus Manthyricus, mons Cresium et templum Aphnei in eo — fons Leuconius. _
Sed reliquas jam partes institutæ de Arcadum rebus historiæ persequamur. A Megalopoli Pallantium et Tegeam usque, ad eum locum qui Choma (Agger) dicitur, eadem via ducit. In ea suburbani campi sunt, qui Ladocei a Ladoco Echemi filio nominantur. Post hæc priscis temporibus erant Hæmoniæ urbs, cujus fuerat conditor Hæmon Lycaonis filius. Usus obtinuit in hoc usque tempus ut locus ille Hæmoniæ nominetur. (2) Ab Hæmoniis discedenti ad dexteram viæ Oresthasii urbis et aliæ exstant reliquiæ et e Dianæ templo columnæ. Dianæ illi cognomentum fuit Hieria (Sacrificula). Hæmoniis recta pergenti vici sunt Aphrodisium primo ac deinde Athenæum. In læva hujus parte est Minervæ delubrum cum signo lapideo. (3) Ab Athenæo stadia ferme viginti Aseæ ruinæ distant, et ubi arx olim fuit, tumulus; arcis adhuc exstant murorum vestigia. Ab Asea stadia non amplius quinque non longe a via Alphei, deinde juxta ipsam viam Eurotæ fons abest. Alphei fonti Matris Deorum ædes proxima est sine tecto; ibi duo sunt leones e lapide. (4) Admiscetur Alpheo Eurotæ aqua fluuntque ambo amnes communi alveo ad stadia prope viginti, exceptique exinde eodem cuniculo erumpit Eurotas in Laconica terra, Alpheus Pegis in Megalopolitanorum finibus. Ab Asea acclivis est via ad Boreum montem, in cujus summo vertice templi vestigia remanent. Templum ædificasse Ulyssem Minervæ Sospitæ tradunt et Neptuno Ilio in patriam reducem. (5) Eo loco quem Choma vocant, agri fines inter Megalopolitanos, Tegeatas et Pallantienses sunt. Pallantici quidem campi ad lævam a Chomate divertentes excipiunt. In Pallantio delubrum et in eo marmoreæ statuæ Pallantis et Evandri; Proserpinæ præterea Cereris filiæ fanum et modico intervallo ostenditur Polybii statua. Colle qui urbi imminet, pro arce priscis temporibus oppidani utebantur; manet adhuc in collis vertice fanum deorum, (6) qui Cathari (Puri) cognomine sunt appellati; per quos de rebus maximis jusjurandum concipere religione sancitum habent. Singulorum certe nomina vel ignorant, vel scientes in vulgus prodenda non putant; sed Catharos ex eo vocari conjiciendum relinquitur, quod illis Pallas non eodem ritu sacrum fecit quo pater ejus Jovi Lycæo. (7) Ad dexteram loci ejus qui Choma dicitur, campi Manthyrici sunt. Patent hi jam intra Tegeatarum fines ad ipsum usque Tegeæ oppidum stadia fere quinquaginta. Ad viæ dexteram surgit mons nomine Cresius non utique magnus; in quo templum ædificarunt Aphnei (Lacturni, vel Uberis). Nam quum Aeropæ Cephei filiæ, Alei nepti, vitium Mars (vulgatus hic est Tegeatarum sermo) obtulisset, (8) puella quidem inter pariendum animam efflavit, at puer matrem complexus jam exanimem lactis e mamillis ejus profluentem copiam hausit; id Martis voluntate fiebat; ejus rei gratia Aphneum nuncupant deum (Martem); puero ipsi Aeropo nomen fuit. Juxta Tegeaticam viam aqua est cognomento Leuconia, nempe a Leucone puella, quam Aphidantis fuisse filiam tradunt; cujus non procul a Tegeatarum urbe sepulcrum monstratur.
CAPUT XLV.
_ De Tegeatarum regione et urbe — Tegeatarum rebus bello gestis et Ancæi Echemique fortiter factis — templo Minervæ Aleæ — ejus recentioris templi uberior descriptio. _
Et sub Tegeate quidem Lycaonis filio regioni duntaxat ab eo nomen impositum Tegeatæ ferunt; incolas ipsos curiatim habitasse, nimirum Gareatas, Phylacenses, Caryatas, Corythenses, Potachidas, Œatas, Manthyrenses et Echeuethenses. Ad has dum Aphidas regnaret nonam accessisse curiam dicunt, Aphidantes. Hanc vero quæ nunc exstat urbem condidit Aleus. (2) Tegeatis præter communes Arcadum res, in quibus est Trojanum bellum, res contra Medos gestæ et pugna quæ in Dipæensibus cum Lacedæmoniis commissa est, itaque præter commemorata illa seorsum Tegeatis ipsis hæc gloriæ sunt. Aprum Calydonium Ancæus Lycurgi filius accepto etiam vulnere sustinuit; et Atalanta quum prima omnium belluam sagitta transfixisset, virtutis ergo capite et pelle apri donata est. (3) Jam vero redeuntibus in Peloponnesum Heraclidis Echemus, Aeropi filius, e Tegeatis singulari certamine Hyllum superavit. Lacedæmonios etiam armis se invadentes primi omnium Arcadum Tegeatæ fuderunt magnumque captivorum numerum ceperunt.
4. Ac Tegeatis quidem Aleæ Minervæ vetus templum Aleus ædificavit; interjecto dein tempore aliud ipsi cives erexerunt magnum dignumque spectatu. Prius illud subito igne conflagravit, Diophanto Athenis annuum principatum obtinente, anno secundo Olympiadis nonagesimæ sextæ, qua victor e stadio Eleus Eupolemus discessit. (5) Id vero quod nostra ætate exstat, tum magnitudine tum ornatu reliquo facile templa cetera quæ in Peloponneso sunt superat. Primus ei columnarum ordo est Dorici operis, alter Corinthiaci; præterea extra templum Ionicæ columnæ sunt. Architectum fuisse ejus operis accepi Scopam Parium, qui etiam signa in multis veteris Græciæ locis, ut in Ionia et Caria, fecit. (6) In fastigii antica parte expressa est apri Calydonii venatio; mediam ferme urgent feram ab una parte Atalanta, Meleager, Theseus, Telamon, Peleus, Pollux et Iolaus, qui Herculi ærumnarum maxima ex parte socius fuit; præterea Thestii filii, Althææ fratres, Prothous et Cometes; (7) ad alterum belluæ latus Ancæum jam saucium securimque abjicientem Epochus sublevat. Adstant Castor et Œclis filius, Amphiaraus; adsistunt etiam Hippothous Cercyonis filius, Agamedis nepos, Stympheli pronepos; postremus omnium in eo opere est Pirithous. Postica fastigii pars pugnam habet Telephi et Achillis in Caici campis.
CAPUT XLVI.
_ Minervæ Aleæ priscum signum et apri Calydonii dentes ab Imperatore Augusto ablati — plura deorum signa diversis in locis bello ablata memorantur. _
Vetus Minervæ Aleæ signum et simul Calydonii apri dentes asportavit Cæsar Augustus, victo Antonio ejusque partibus, in quibus Arcades omnes fuere præter Mantinenses. (2) Non primus tamen Augustus proditur deorum signa ac donaria devictis gentibus eripuisse, sed fuit hoc ei a priscis jam tum temporibus tralatitium; siquidem exciso Ilio quum inter se Græci spolia dividerent, Sthenelo Capanei filio Hercei Jovis signum obtigit. Multisque post annis quum Dores in Siciliam transmigrarent, Antiphemus, is qui Gelam condidit, Omphace Sicanorum oppido direpto simulacrum a Dædalo fabricatum Gelam deportavit. (3) Persarum vero regem Xerxem Darii filium, præter ea ornamenta quæ ex Athenarum urbe amovit, scimus etiam ex Braurone Brauroniæ Dianæ signum avexisse; eundemque Milesiis criminatum quod illi de industria navali prœlio in Græcia cum Atheniensibus infelicius pugnassent, æneum qui in Branchidis fuerat Apollinem ademisse, quem multis post annis Seleucus iisdem remisit Milesiis. Argivis hac ipsa etiamnum ætate signa quæ ex Tirynthe abstulerunt, alterum in Junonis, in Apollinis Elei (?) alterum reposita sunt. (4) Jam Cyziceni quum Proconnesios bello adegissent ut sibi inquilini essent, Dindymeæ matris signum e Proconneso asportarunt; aureum illud fuit, facies non ex ebore, sed e fluvialis equi dentibus est fabricata. Augustus ergo et Græcorum et Barbarorum jam longo usu confirmata est exempla secutus. Ac Aleæ quidem Minervæ signum Romani positum habent in ejus fori aditu quod est ab Augusto dedicatum. (5) Est vero signum id ex ebore totum; Endœus opus fecit. Ex apri dentibus alterum diffractum dicunt admirandis præpositi, alter in Bacchi æde quæ est in Cæsaris hortis, suspensus visitur; nihilo ille quidem passus unius dimidio brevior.
CAPUT XLVII.
_ De recentiori Minervæ Aleæ signo — donaria et memoranda templi Aleæ Minervæ recensentur — de ludis, qui Aleæ et Halotia dicebantur — templo Minervæ Poliatidos et Dianæ Hegemones. _
Aleæ quod nunc Tegeæ signum est e curia Manthyrensium deportatum est, apud quos dea Hippiæ (Equestris) cognomento colebatur, quod, secundum Manthyrensium sermonem, in deorum adversus Gigantes pugna dea in Enceladum bigas immisisset. Sed Aleam vocari eam et apud Græcos reliquos et apud Peloponnesios maxime usus obtinuit, Deæ quidem adsistunt hinc Æsculapius, illinc Hygie e Pentelico marmore, Scopæ Parii opera. (3) In templo memoratu dignissima dona sunt: apri Calydonii corium putre jam præ vetustate et setis undique nudatum. Sunt præterea suspensæ compedes illæ, etsi ex illis multas ferrugo abolevit, quibus vincti Lacedæmonii captivi Tegeatis in agro fodiendo opus faciebant. Lectus præterea Minervæ sacer ejusque imago pingendo efficta. Ad hæc Tegeatidis feminæ Cheræ (Viduæ) cognomento scutum: sed hujus mulieris posterius mentionem faciemus. (3) Minervæ rem divinam facit puella per temporis spatium nescio quod, antequam pubescat tamen, nec ultra. Erectam a Melampode Amythaonis filio aram deæ tradunt. Insculptæ sunt aræ Rhea et Œnoe nympha parvulum Jovem tenentes, utrinque quaternis adsistentibus Nymphis: ab una parte Glauce, Neda, Thisoa et Anthracia; ab altera, Ida, Hagno, Alcinoe et Phrixa. Musarum etiam ibidem et Mnemosynes effigies elaboratæ sunt. (4) A templo non longe stadium est ex aggesta terra exstructum, in quo ludos agunt, Aleæa de Minervæ nomine, et Halotia, ex eo quod in pugna vivos e Lacedæmoniis multos ceperant. Ad eam templi partem quæ ad Aquilonem spectat, fons est, prope quem vitiatam ab Hercule Augen ferunt; quod tamen ab iis quæ Hecatæus hac de re scripsit discrepat. A fonte stadia ferme tria Mercurii Æpyti cognomento ædes distat. (5) Habent etiam aliud Tegeatæ templum Minervæ Poliatidi dedicatum. Eo singulis annis semel duntaxat ingreditur sacerdos. Propugnaculi templum appellant, ac vulgo proditum est Cepheo Alei filio Minervam Tegeam in omne tempus inexpugnabilem donato ei detonso de Medusæ capite crine præstitisse. (6) De Diana vero, quam Hegemonen (Ductricem) appellant, talis propemodum sermo est. In Orchomeniis qui in Arcadia sunt, dominabatur tyrannus Aristomelidas. Is quum Tegeatide virgine quam amabat quoquo modo potitus esset ac custodiam ejus Chronio cuidam commendasset, puella, antequam ad tyrannum perduceretur, præ metu et pudore sibi mortem conscivit; Chronium Diana oblatis nocturnis visis ad opprimendum Aristomelidan incitavit. Interfecto itaque tyranno quum Tegeam Chronius confugisset, Dianæ templum dedicavit.
CAPUT XLVIII.
_ In foro Tegeatarum legislatorum signa pilis sustinentur — de variis coronis victoriæ insignibus — Martis signo Gynæcothœna dicto — Jovis Telii ara et signo quadrangulo — Ilithyia dicta Auge Ingenicula (ἐν γόνασι), ac de Auges partu varia narratio — de reliquis in Tegeatarum foro memorandis. _
In foro, quod laterculi figuram præ se fert, Veneris ædes est, quæ in Plinthio (Laterculo) appellatur, cum signo marmoreo. Pilis duabus statuæ impositæ exstant: uni Antiphanes, Crœsus, Tyronidas et Pyrrhias, qui quum Tegeatibus leges tulissent, etiam nunc in honore apud eos sunt; alteri pilæ insistit Iasius læva equum detinens, dextera palmæ ramum ferens. Equo in Olympia dicitur vicisse Iasius quo primum tempore Thebanus Hercules Olympiorum conventum instituit. (2) Qua vero de causa victori in Olympia ex oleastro, Delphis e lauro corona detur, de superiore jamdudum in commemorandis Eleorum rebus exposuimus, de laurea agemus in sequentibus. In Isthmo autem pinum, in Nemea apium ad Palæmonis atque Archemori casus testandos, dari institutum est. Ludis sane plerisque palmæ corona decernitur, victoresque cuncti ubique locorum palmam dextera præferunt. Ejus rei hujusmodi traditur initium fuisse: (3) Theseum aiunt e Creta reducem Deli ludos Apollini fecisse victoresque palma coronasse. Palmæ quidem quæ Deli fuit mentionem fecit etiam Homerus iis versibus, quibus Ulyssis ad Alcinoi filiam misericordiam implorantis orationem exposuit. (4) Est etiam Tegeatarum in foro Martis signum pilæ insculptum, quem Gynæcothœnam (Mulierum convivam) nominant. * Laconico bello quum primum Charillus Lacedæmoniorum rex cum exercitu in Arcadum fines invasisset, feminæ arreptis armis sub collem in insidiis se collocarunt, quem ætate nostra Phylactrida (Præsidiarium) vocant. Congressis vero ad pugnam exercitibus quum viri utrinque præclara et memoratu dignissima ederent facinora, (5) postremo feminæ subita eruptione facta in fugam Lacedæmonios ipsæ verterunt. Virtute quidem feminas anteisse ceteras prædicant Marpessen, cui Cheræ (Viduæ) cognomen fuit. Captum in pugna e Lacedæmoniis etiam ipsum Charillum tradunt; dimissum deinde gratis quum se jurejurando obligasset, bellum nunquam amplius Tegeatibus illaturum: attamen postea minime quod fuerat juratus servasse. Sed tunc feminas aiunt Marti seorsum victoriam gratulatas hostiæ exta cum viris communicare noluisse, ex eoque Marti cognomen, quod jam diximus, impositum. (6) Ara etiam Adulti Jovis erecta est, cum signo quadrangulo. Præcipue enim tali figura delectari mihi Arcades videntur. Ad hæc sepulcra in eodem foro sunt, Tegeatæ Lycaonis filii, et ejus uxoris Mæræ, quam Atlantis fuisse filiam dicunt; cujus mentionem Homerus quoque fecit in iis quos cum Alcinoo Ulysses habuit sermonibus de via ad inferos, quorum animas ibi conspexerit enumerans. (7) Ilithyiam vero Tegeatæ (habent enim ipsius etiam in foro ædem et signum) cognomento Auges En gonasi (Ingeniculæ) appellant, quod quum Aleus Nauplio filiam tradidisset ac mandasset ut secum abductam in mare demergeret, illa dum abduceretur in genua prociderit atque ita filium enixa sit eo loco, ubi Ilithyiæ templum dedicarunt. Ab hoc diversus est eorum sermo, qui Augen dicunt clam patre Telephum enixam in Parthenium montem eum exposuisse, ibique puero exposito cervam lac præbuisse. Hanc quoque narrationem iidem Tegeatæ vulgarunt. (8) Prope Ilithyiæ fanum ara est Telluris. Pilæ duæ eminent juxta aram, earum una e candido lapide Polybium Lycortæ filium, Elatum altera, unum de Arcadis filiis, sustinet.
CAPUT XLIX.
_ De Philopœmene ejusque rebus gestis. _