← Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium (part 2 of 3)

Part 2 of 3 · Fabri, Felix · Public domain text

About this edition

Source: Project Gutenberg e-text #63139, public domain in the United States · text not rewritten or summarized · How RedLectern is built

 

Contents (3)

Continue:

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium (part 2 of 3)

Civitas haec Rhodon multis olim excellentiis claruit, praecipua autem fama Colossi exstitit, robur etiam et habitatorum probitas, et civitatis firmitas et glebae fertilitas. Unde hanc antiqui Graeci et potentes Romani amicos habere satagebant. Est enim insula haec tamquam caput et regina omnium insularum, quas Cycladas nominant, per gyrum maris aegei sitas. Nam CIV insulae simul per circulum sunt constitutae in mari Hellespontico inter Aegeum mare et Maleum, vel sinum maleaticum, quae dicuntur Cyclades, quas ideo Cycladas autumant esse dictas, quod licet spatiis longioribus a Delo, quae in medio earum est, porrectae sint, in orbem tamen circa Delum sitae sint, nam orbem Graeci cyclum vocant. Quidam tamen dicunt, eas sic vocatas propter scopulos, qui in circuitu earum sunt. Circumdatae autem sunt pelago Myrtheo et tendentes a septemtrione in meridiem. Faciunt spatium quinquaginta millia passuum, ab oriente vero in occidentem totidem, secundum Isidem. Ab oriente finiuntur littoribus Asiae Minoris, ab occidente mari Icario, a septemtrione mari Aegeo, a meridie mari Carpathico. Prima vero inter has insulas ad orientem est Rhodus, ad septemtrionem est Tenedos, ad meridiem Carpathos, ab occasu caeterae, media vero est Delos. Non autem omnes hae insulae sunt aequales in magnitudine, sed aliquae magnae sunt, aliquae parvae, aliquae habitabiles, aliquae non solum non habitabiles sed inaccessibiles propter importuositatem. Jam nominatiores describam, longam enim in his insulis habui navigationem, ut docebit processus, et ideo ante earum ingressum me expediam de eis incipiendo a capite.

Rhodiae insulae descriptio.

Rhodus praeter ea, quae dicta sunt, est insula prima Cycladum et caput earum, siquidem ut veterum habent historiae, cum Cyclades adhuc vacuae cultoribus essent, Minos, Jovis et Europae filius, Cretensium rex, potens terra marique, in Cycladas classe abiit easque Cretensibus colonias fecit, et aliquas ex eis suo nomine vocavit, Rhodum autem primum invasit, quae utique optima et sanissima, in qua metropolitana civitas dicta Colon, a Colosso insigni idolo, et cives urbis Colocenses sunt dicti, ad quos S. Paulus apostolus personaliter non accessit, ut dicit Jeronymus in Prologo Colo, sed eis Archippum misit et dulcissimam epistolam quatuor capitulorum per manus Tychici et Onesimi acolythi misit. Ipse enim apostolus tunc in vinculis tenebatur dum eis scripsit, ut patet in fine epistolae. Videtur mihi, quod inter omnes Pauli epistolas Colossensium sit magis affectuosa et informativa et plana ad omnes et singulariter amicabilis, ut in salutationibus activis et passivis patet capitulo ultimo. Plurimum etiam commendat fidem eorum in primo capite.

Civitas illa Rhodiorum est antiquissima, in qua quondam philosophiae florebant studia, eo scilicet tempore, quo Atheniense viguit studium. Legitur enim, quod Aristippus philosophus, Socratis discipulus, naufragium in mari passus ad Rhodiensium littus fuit ejectus, et nudus civitatem ingressus gymnasium intravit, ubi cum plurima de philosophia disputaret, magnis muneribus fuit ditatus, unde hortabatur discipulos tales aggregare divitias, quae e naufragio una possent enatare.

Est autem haec civitas una ex parte mari (#162 a#) cincta et freto impetuosissimo juncta et profundo, altis vero montibus ab aliis partibus est circumamicta; unus mons altus dicitur Artiimuti, quod dictum tactum fuisse ab arca Noae, nescio a quo hoc habeant, nisi forte ex aliquo carmine poëtico, quae et de diluvio Noae et de insulis multa cecinerunt. Alius mons dicitur Philermi, in quo beatae Virginis oratorium devotum existit. Per circuitum autem urbis, in locis ubi mare muros non tangit, sunt horti et viridaria et pomoeria, quae irrigantur ex cisternis ibi fossis.

Porro ipsa urbs adeo est munita, ut videatur esse inexpugnabilis, nam fossata per gyrum, ubi non adest mare, sunt profunda, per praeruptas petras inscissa, et ipse civitatis murus superpositus scopulis et rupibus est adeo spissus et altus et de ingentibus saxis compositus, quod inspiciens dubitat, an hominum robur ad sublevandas tantas moles se extendere valeat, faciuntque muri isti fidem poetarum miraculis, qui canunt, Orpheum in constructione Thebanae urbis affuisse cum sua lyra et adeo dulciter cecinisse, ut saxa ingentia, quae homines elevare non poterant, super se invicem ad sonum lyrae saltarent. Sed et Titani, diis coelum eripere conantibus, montes montibus et petras molibus superposuerunt, ut sibi in coelum ascensum pararent. Videtur ergo murus ille non hominum labore, sed gigantum conatu vel Orphei ludo esse constructus, praecipue tamen turris S. Nicolai in eo loco maris ab antiquis constructa, ubi priscis temporibus Colossus ille ingens, de quo supra dictum est, positus erat. Est enim moles ipsa trecentorum circiter passuum in mare protensa, miro artificio manufacta vel giganteo robore aut Orpheseo canore comportata, quae suo progressu portum triremibus aptum a parte occidentis efficit, cujus introitus cancribus concluditur, ut triremis intrare vix possit. Denique turres portarum et angulorum tam fortes et altae sunt, ut stupori sint intuenti. Sed super omnia castellum dominorum militum Jerosolymitarum in altiori parte urbis locatum est sicut mons Sion, firmum ut civitas et arx David. Demolitis enim omnibus inferioribus ab inimicis adhuc vix est inceptio desolationis urbis stante hoc castello.

Demum et possessores illius insulae et civitatis sunt milites Hierosolymitae, dicti Johannitae, sed quomodo ad eorum manus haec devenerit insula, statim subjungam. Populus multus est in hac urbe, Christiani utriusque ritus, Latini et Graeci, Judaei plures et Judaeorum synagogae, et orientalium parochicolae et occidentalium ecclesiae, monasteria et capellae. Latini ibi habent archiepiscopum dominum Colossensem. Porro inter milites templi, dominos insulae, praecipui sunt Cataloni, et demum Francigenae et Anglici, minimi sunt nobiles Alemanni, semper pauperiores et omnium servi.

Insula haec et civitas ab antiquis temporibus diversis proeliis fuit vexata. Hanc enim Argonautae centum annis ante destructionem Trojae purgavere et repositione aurei velleris celebrem fecere, non absque bellis illatis (#b#) incolis ejus, quibus expulsis nobilium habitatio facta est, sed quia vivebant sine rege et lege, insurrexit contra eos Hipolemus, Jovis filius, vir bellicosus, et classe appulit insulae eaque devicta rex ibi sedit et post cum Graecis contra Trojam processit, ut prius etiam dixi. Romanorum etiam bella sustinuit, et demum Graecorum jugo pressa diu eisdem subjecta fuit. Demum cum Turci Asiam Minorem domassent et per Syriam usque in Aegyptum venissent et omnia sibi passim subjicerent, etiam hanc insulam Graecis abstulerunt eamque tributariam sibi constituerunt. Deinde Johannitae ibi venerunt. Antequam autem de hoc loquar, altius aliquid, quod jam inveni de hac insula, dicam, ab initio resumendo breviter.

Ante Christi nativitatem 1740 Rhodus urbs, a qua insula nomen accepit, condita est, nam ante urbis constitutionem dicebatur Ophnisa, deinde Stadia et postea Telchinis, eo quod Telchines urbem ibi condiderunt et insulam incoluerunt, quos nonnulli maleficos et fascinatores fuisse credunt, tamquam stygiam aquam arboribus et animalibus perniciei gratia inspergerent. Alii contraria sentiunt, Telchines eximios artifices primosque ferri et aeris fabricam invenisse, quos ex Creta in Rhodum profectos vicini per invidiam fascinatores dixerunt.

Rhodus ergo insula primum inhabitata est ab his, quos Telchines appellant secundum fabulas, maris filios. Fertur sane, eos una cum Chalfurna Oceani filia nutrisse Neptunum, ab Rhea illis datum, fuisse quoque eos ajunt quarumdam artium inventores et statuas deorum fabricasse. Neptunus jam vir ex Halia, Telchinum sorore, ab se dilecta, mares sex genuit et foemellam unicam, nomine Rhodus, a qua et insula cognominata est. Fuerunt in ea parte insulae, quae orientem respicit, gigantes eo tempore, quo Jovem ferunt expugnatis Titanis Himaliae nymphae amore captum tres ex ea suscepisse pueros; demum Telchines, futurum praevidentes diluvium, relicta insula abierunt. Facto ergo diluvio caeteri quidem aqua deleti sunt, locis insulae planis in modum stagni redactis, et Jovis filii, qui ad montes confugerant, evasere. Sol ergo secundum fabulas Rhodiae amore captus insulam aqua amota Rhodum ab ea dixit. Post haec existimatum est, insulam Soli esse sacram, Rhodii quoque postmodum Solem prae diis caeteris coluerunt, tamquam sui generis auctorem. Demum cum serpentes insulam odiosam facerent, venit Phorbantes eamque purgavit. Post Telchines Heliades insulam tenuere. An autem illae sint Heliades filiae Solis Aegyptii, nescio, cum de iis habeatur fictio, quod dum secus Padum flerent mortem Phaëtontis, in arbores sunt versae electrum lachrymantes; nisi dicere velimus, quod antequam ad Padum venirent, habitassent in Rhodo, et quia filiae solis erant, ideo forte tot colossos consecraverunt Soli Rhodii.

Post Heliadas venerunt Argonautae, post quos cepit insulam Tripolemus, inde Graeci, inde Romani, et demum iterum Graeci, sub quibus Turci ingressi insulam possederunt, ut dixi, et multo tempore ibi cum Christianis habitaverunt, et nisi Deus citius succurrisset, tandem Christiani penitus de insula eliminati et deleti fuissent. Sic autem Dominus illi insulae auxilium praestitit. Anno Domini 1308, dum capta et perdita esset Hierosolyma et terra sancta, exstinctis Templariis ordinatione Clementis V. Johannitae, in quos militia templi translata fuerat a Templariis, primo in Cyprum navigaverunt, sed quia rex Jerusalem cum nobilibus et multitudine populi in Cypro habitabant, non bene poterat insula eos omnes capere, sc. regem, patriarcham et magistrum militiae templi cum eorum populo; unde Johannitae templi milites instaurata classe vagabantur per mare, quaerentes sibi locum ad habitandum a Turcis possessum. In Aegeum vero mare processerunt et Rhodum videntes animo fixerunt insulam capere. Applicantes autem fortissimam in ea manum repererunt, unde eam quatuor continuis annis obsederunt, tandem spe obtinendi quasi frustrati, cum obsidionem solvere cogitassent, acceperunt, nonnullos in civitate se habere amicos et fautores, et tunc fortius oppugnata urbe illorum, qui intus favebant obsidentibus, practica capta civitas fuit, quam numquam cepissent, si illi intus non favissent. Capientes autem urbem Turcos omnes ejecerunt et paene dirutam Christianorum suffragiis instauraverunt et navalia reformantes non solum (#163 a#) insulam ipsam tutati sunt, sed et Cypriis aliisque finitimis Christianis et peregrinis Hierosolymam petentibus magno auxilio esse ceperunt factique sunt terribiles et Sarracenis et Turcis et nonnullis infidis Christianis odibiles, nam Genuenses quondam mari terraque potentes contra eos et insulam eorum classem duxerunt, qua superata plurimi Genuensium sunt necati, major tamen pars captivi in urbem ducti sunt. Hos captivos Genuenses redemerunt, aedificantes propriis sumtibus murum molendinarum in mare a civitate porrectum in profundum multis passibus, et super murum XIII turres, cum rotis ad ventum volubilibus ad molendum frumentum. Et ita aedificio peracto suos reduxerunt captivos.

Sed et Veneti non multo affectu Rhodios prosequuntur: est enim insula illa eis spina in oculis et lancea in lateribus, ideo ipsis militibus fide et gratia ac religione clarissimis, christianam fidem professionis voto ingenti virtute tutantibus addita sunt eis per pontifices et alios orthodoxae fidei principes Templariorum bona; postmodum etiam beati patris Augustini regulam profitentes, a summis pontificibus maximis privilegiis et ecclesiasticis beneficiis prosecuti sunt, et quanto feliciores fiebant et crescebant, tanto magis invidorum eos zelus rodebat, unde factum est, ut sentirent inimicos tam ex christianis quam ex paganis. Hoc enim paulo ante aetatem nostram (apparuit): cum Soldanus dominus Aegypti toto quinquennio armata classe [eos] vexasset, multo majora pertulit quam intulerat damna confususque obsidionem solvit.

Turci etiam quatuor vicibus diversis temporibus eorum agros invaserunt et civitatem oppugnaverunt et tamen non victoriam, sed maximam cladem reportaverunt. Causa vero, quare Turci insulae illi tam infesti sunt, est illa, quia ab antiquo pertinet ad imperium constantinopolitanum, quod idem Turcus magnus sibi subjugasset, et omnia illius imperii. Venerunt ad eum Johannitae. petentes manere in possessione insulae. Turcus autem certum tributum annuum eis imposuit et eos in insula manere permisit, sed quia non solverant, eos manu armata aliquotiens est aggressus, sed non profecit. Haec recitavit mihi quidam cliens Rhodiensis. Per XXIV annos continuos excogitaverunt mille modos, qualiter hanc insulam subjicerent aut tributariam haberent, aut amicam, sed Domino auxiliante nihil proficere usque ad hanc horam potuerunt. Novissime autem anno Domini 1480, eo scilicet anno, quo in itinere primae meae evagationis constitutus eram, Machumetus Othomanus Turcorum bellicosissimus princeps, duobus jam imperiis adeptis et XII regnis subactis multisque potentatibus devictis, adorsus est quoque hanc Rhodiam civitatem sibi vindicare, et Rhodiorum militum delere nomen si posset, omnino destinabat, quapropter ingenti exercitu comparato et centum velorum classe instructa, Bassam quendam graeculum, virum in armis exercitatissimum ex nobili Palaeologorum familia natum, expeditioni praefecit, qui cum centum millibus armatorum et XVI ingentibus machinis aliisque armamentis hostili animo in Rhodum duxit et statione mari terraque firmata ingenti tumultu urbis moenia bombardis dilaceravit, porro S. Nicolai custodem portus dejecit, molendinarum turres XIII prostravit, alios etiam turres et muros machinarum importunitatibus invalidavit, fossata urbis terrae reliquae coaequavit et fortalitia rupit. Verum cum omnem agrum insulae depopulatus fuisset, et Rhodios milites per novem et LXXX dies (#b#) cruentissimis proeliis vexasset, tum divino auxilio et clarissimi illius principis Magistri Petri Dambussa sollertia Turci omnes maxima ignominia et caede discessere. Ferunt autem, quod dum Turci ultimo impetu urbis moenia conscendissent numero ad XL millia, eo in conflictu vexilla Domini nostri Jesu Christi et beatissimae virginis Mariae, ac maxime Johannis baptistae Christiani erexerunt divinumque auxilium valido cum clamore imploraverunt, armati contra locum ingressus inimicorum procedentes, et hoc dum fieret, candidissima virgo cum clipeo et hasta in manibus apparuit, et quidam homo vili veste obsitus, sed splendidissimo stipatus comitatu, praesidio militibus adfuit, quae visio non solum a nostris sed a Turcis etiam apertissime visa tantum eis terrorem incussit, ut ultra progredi non possent, sed aversi retrorsum, prolapsi de muro se ipsos peremerunt plurimum statimque solventes classem discesserunt, nihil ibi relinquentes nisi campum repletum cadaveribus et littus maris infectum humano sanguine, sicque naves vulneratis repletas abduxerunt et multa millia corpora mortuorum suorum in littore combusserunt et in mare projecerunt; et multa alia memorabilia in hac obsidione contigerunt, de quibus confecta sunt diversa opuscula, et ego ipse, quia tunc in mari eram, confeci de hoc libellum singularem. Egregie tamen de hoc bello scribit quidam orator insignis, Guilielmus vicecancellarius Rhodiorum, quem ego vidi, ejusque inscriptionem inseruit dominus decanus Moguntinus suo peregrinario, cui legere placet ibi videat, ego vero persequar sequentia obsidionem, de quibus supra P. I. Fol. 18. feci mentionem.

Eodem tempore, Turcis in obsidione ea debachantibus, ego cum pluribus eram in Jerusalem, in reversione autem declinavimus de mari syriaco in mare creticum fugientes a mari asiatico Aegeo propter Turcos; sed quadam die galeam Venetianam obviam habentes, cum audivissemus, Turcos obsidionem Rhodiae solvisse, convertimus nos ab Africa in Asiam et Rhodum appulimus. Quanta autem ibi fuerit violentia et agonia, oculis perspeximus cum stupore et ammiratione et non sine piarum lachrimarum effusione. Invenimus enim per circuitum urbis totum campum defossatum subterraneis habitaculis et diverticulis repletum, et mirae humanae industriae ibi opera vidimus. Sed et corpora humana inhumata ibi multa valde invenimus, et campum humano sanguine infectum et multa membra abscissa dispersa vidimus in littore et in terra et multam congeriem sepulchrorum; nam obsidionis tempore ceciderunt, ut dicitur, novem millia Turcorum, et millia XXV vulneratos et mutilatos abduxerunt. Vidimus etiam deturpatam faciem pulcherrimae civitatis, ita ut prioris urbis facies penitus perdita esse videatur, muri enim crassissimi et turres altissimi, propugnacula et dominorum palatia tamquam gigantea cadavera prostrata jacebant. Nec mirum! injecta enim (#164 a#) fuerunt per Turcos tria millia quingenta saxa bombardarum sphaerica, quibus vidimus conspersas plateas, sed et super muros et in fossatis ingenia bellantium mirabilia perspeximus.

Porro ibi victores laetissimos invenimus, laborantes in ruinarum remotione et murorum ac turrium novarum exstructione, primo tamen turres molendinarum, quos omnes dejecerant inimici, erigere satagebant pro quotidiani panis usu. In illa civitatis purgatione et reaedificatione vidimus Turcos, compedibus ferreis vinctos, portare saxa ad muri, quem destruxerant, reformationem. Sed et sanctissimus pro tunc papa, Sixtus IV., sollicitus manum apposuit ad illius urbis reaedificationem et per mundum maximis datis indulgentiis cunctos fideles ad hoc induxit. Et quia Judaei et Graeci, qui intra urbem tempore obsidionis inventi fuerant, fidelissime laboraverant seque audacius ad mortis pericula dederant per urbis defensionem, indulsit idem papa, ut Judaeis nova aedificaretur synagoga, dispensans in juribus et legibus hoc vetantibus sub poena L librarum, ut patet C. ti. infi. et C. Judaei de civitate etc. De Judaeis et ibidem C. consuluit. Ipsis et Graecis secundum eorum ritum jussit fieri ecclesiam.

Cum ergo civitas jam reaedificata staret, occulto Dei judicio aliud turbativum Rhodiis accidit, improvise enim tota insula tremere coepit et tanto motu agitabatur, ut turres, quas Turci reliquerant, dejicerentur, et muri, quibus prae crassitudine nocere non potuerant, scinderentur et multa aedificia ruerent. Haec in secunda mea peregrinatione vidi et ab omnibus Rhodiae militibus audivi, quod major angustia, timor, tremor et pusillanimitas cunctos acceperit in illis terrae motibus et majus nocumentum factum fuerit, quam in omni Turcorum impetu.

Non longe a Rhodo habent domini milites munitissimum castellum in Turcorum confinibus, quod nominant S. Petri castellum, quod magno sumtu in insula custodiunt, quod non parvo eis usui et Christianis est, qui manus Turcorum incidunt saepe eo fugientes salvantur, in quo ingentes canes tenent et nutriunt ferocissimos, quos per circuitum castelli currere permittunt, de quibus pro vero dicitur, quod Christianos odore cognoscunt[TR149] eisque adventantibus blandiuntur, Turcos vero latratu horribili produnt et morsibus insequuntur, sicut etiam superius dixi fol. 120. de porco in Alexandria, et P. I... de cane in hospitio fol. 32. Habent enim se canes isti ad Christianos, sicut canes Capitolii ad Scipionem, cui canes occurrentes numquam latratu prodiderunt, quare murmure vulgi dicebatur, quod a Jove esset in serpentem mutatus. Non sic canes Actaeonis venatoris; de quo fabulantur, quod dum venaretur, cum canibus lassus intravit vallem Gargophiae, ut se in fonte refocillaret; dum autem accederet, vidit Dianam nudam se lavantem; hoc dum Diana aegre tulit, assumtam manibus aquam in faciem ejus sparsit, qui repente in cervum conversus est, quo facto canes sui eum comederunt.

Hoc castellum S. Petri a quodam Teutonico, Suevo industrioso est primo inchoatum, hoc modo: cum domini milites Rhodenses nihil penitus haberent in continente ejus propinquo et solam insulam possiderent, incidit Commentatori, domino Johanni Schlegelholz, qui de insula lacus Podamici prope Constantiam de domo Johannitarum Meinaw Rhodum advenerat, aedificium aliquod in continenti erigere; assumtis autem militibus et servis navigavit in continentem terram Turcorum, quam nominant Tharsiam, et prope littus maris invenerunt campum delectabilem, in quo certis anni temporibus nundinae Turcorum sunt et multa hominum millia ibi confluunt. Designata pecia campi locum pro aedificio optaverunt, quod videntes Turci eorum vicini et fautores opus dimittendum persuadere conati sunt dicentes, totam Turciam per hoc commoveri posse, nec esse aliud venturum, nisi ut erecta per Turcos discerperentur. Imperterritus autem vir primo locum fossa et vallo munivit, deinde, quoddam ligneum fortalitium erexit, in quo positis speculatoribus fundamenta pro fortissimis muris fodit et jecit, et paulatim murum aedificavit. Hoc cum saepe Turcorum capitaneis delatum fuisset, habita principum congregatione dissimulare decreverunt usque ad castelli consummationem, ut tunc collecto exercitu sine labore arcem acciperent; sicque aedificaverunt inexpugnabile castrum, quod Turci numquam vi capere[TR150] potuerunt, verum dolo et fraude noctibus furtive multa et saepe attentaverunt. Quod considerantes Johannitae canes pervigiles per gyrum castelli locaverunt, qui omnia se moventia latratibus et morsibus produnt, Christianos a Turcis evadentes et ad castellum transfugientes odoratu cognoscunt. His canibus tantum insidiantur et Turci ipsi, et quicumque Turcus aliquem de eis occiderit, statutum pondus auri de publico aerario habet, et qui canem vulneraverit, etiam suum habet pretium, nec hodie est Turcorum proelium in homines castelli, sed totum proelii pondus est versum in fidelissimos custodes (#b#) Christianorum, canes.

De fidelitate canum illorum ad suos dominos mira dicuntur et referuntur, sicut etiam paene incredibilia de canibus scribunt in libris naturalium de bestiarum conditionibus. Dicitur de cane Titi Sabini, quod dominum suum nec in carcere nec in morte dereliquit, sed moestus, edens ululatus, continue cum mortuo mansit, cui cum quidam cibum adjecisset ad os defuncti cibum tulit, et cadavere in Tiberim[TR151] projecto, ut corpus sustentaret, saliens

in aquam subternatavit. Canis etiam Jasonis Ciliciae cibum noluit capere interfecto domino suo. Leguntur etiam canes pro dominis suis usque ad mortem pugnasse. Sic et canes praefati castelli pro Christianorum defensione morerentur. Ex opposito enim Rhodiae interjacente profundissimo maris brachio Turcorum terra adeo est propinqua, quod homo valide vociferans posset in Turcia audiri. Unde a Rhodo navigando in medium Cycladum pervenitur ad insulam Delos, quae olim Ortygia dicebatur, eo, quod ibi primum visae sunt cothurnices aves, quas Graeci ortygias vocant. Ad hanc insulam confugit Latona a Jove, quam prosequebatur [Juno] eo, quod concepisset geminam prolem de eo, peperitque in ea primo Dianam, quae e vestigio surgens obstetricis officium in nascituro fratre matri praestitit et Apollinem nascentem suscepit, qui mox sagittis pythonem, matri insidiantem, interemit et dare responsa divina coepit.

Sic in hac insula geniti sunt duo magni veterum dii, Diana scilicet, de qua habetur Actor. 19., et Apollo, in responsis dandis maximae celebritatis, in tantum, ut etiam Christiani oracula Apollinis aliqua pensent, ut est illud: Gnothi seauton, id est, Cognosce te ipsum. Et Augustinus L. III. de civitate Dei C. 14. dicit, quod oracula Apollinis partim fuerint a Deo et bona, partim a diabolo et mala, et dicebatur deus divinationum eique corvus adjungitur, quia corvus dicitur habere LXIV vocum mutationes, ex quibus optime augures futura comprehendere asserebant. Dicitur etiam deus sapientiae, quia physicus magnus erat et inventor medicinae optimaque consilia dabat, tam in naturalibus quam in moralibus. Ferunt hanc insulam olim solitam cum undis fluctuasse semper, pro quo cum Apollinis oraculum petitum fuisset, respondit, ne in ea mortuum corpus sepeliretur, et jussit sibi sacra quaedam ibi celebrari, quibus factis cessavit terrae motuum infestatio.

In hac insula sanctissimae crucis virtus mirabiliter est praesignata, nam cum perpetuo olim tremeret et una cum fluctibus moveretur, consulto Apollinis oraculo contra hoc periculum, dicit sibi fieri simulacrum ex materia dignissima eique divinos honores impendi. Congregatis igitur prudentissimis de materia simulacri disputabant. Primum ergo visum, fuit de auro et argento, sed inspecta veritate refutarunt haec, quia infoecundae terrae atque infelicis morbi colores esse putabant, et invidiosa possessio esset. Aes etiam et ferrum abjecerunt, quia belli sunt instrumenta. Sed nec ebur placuit, pro eo, quia animam deposuit. Lapidem omnino materiam inanem esse dixerunt. Sic ergo Crisichthon vates lignum omnibus praetulit et ligneum simulachrum fabricatus Apollini insulam securam reddidit. Sed et Palladi constitutum legimus ligneum simulacrum. De his vide in Eusebio de praeparat. evangelica L. 3. C. 3. Ad hanc insulam profectus est cum universo exercitu suo ille audacissimus tyrannus Brennus, Suevorum princeps, qui subjugata Roma cum Italia Graeciam vastavit et non solum in homines sed et in deos desaeviit, qua propter in hac insula responsum lugubre Apollinis accepit, et ita ei accidit ut audivit, sicut infra patet fol. 227 a.

Dicta autem est haec insula Delos, ut fertur: post diluvium Ogygis temporibus, cum orbem multis mensibus continua nox inumbrasset, ante omnes terras haec insula Lunae et Solis radiis illuminata est sortitaque ex eo nomen, quod prima manifestata sit visibus humanis, nam delon graece manifestum dicitur latine.

Juxta hanc insulam navigavimus et in ejus portum non appulimus. Non longe ab hac Delos insula est Melos alia insula dicta, rotundissima, non magna, sed fertilissima. Alia Cycladum non longe ab his dicitur Paron, in qua fui, quam iam Paris nominant, a quodam nepote Jasonis sic dicta. Alia dicitur Carpatus, insula Cycladum magna, a meridie posita contra Aegyptum, a qua Carpaticum mare appellatur, sicque est vocata propter celerem fructuum maturitatem. In hac insula primo fuerunt naves magnae fabricatae, quae dicuntur Carbases vel Carpaticae ab insula. Tenos alia Cycladum insula, a quodam juvene, Tenos dicto, sic vocata, de quo fertur, quod dum infamatus esset, quod suam novercam cognovisset, navem ascendit et fugit in incertum, per mare tristis evagabatur. Videns autem hanc insulam eamque nondum ab aliquo inhabitatam reperiens, sibi ejus dominium vindicavit eique nomen a se imposuit, estque in parte septemtrionali ultima. Alia dicitur Cytherea Cycladum in parte occidua sita, cujus Porphyris antea nomen (#165 a#) fuit, Cytherea autem vocata, quia ex ea Venus (alia a Cypria Venere) fuit orta, et a Paride sub oppido ejusdem insulae Helena fuit rapta. Alia insula Cycladum dicitur Icaria, quae Icario mari nomen dedit. Haec inhospitalis est, cum undique sit importuosa nec navibus adiri possit. Dicitur autem, Icarum Cretensem ibi naufragio interiisse ei de exitu hominis impositum nomen loco. Alia Cycladum dicitur Naxon, prius Strongile dicta, quae fertilitate caeteras vincit, ex qua olim Jupiter[TR152] fertur, contra Titanos ad bellum processisse. Alia dicitur Cya, Syra lingua, eo, quod mastix ibi gignitur. Alia est Samos dicta, quae antiquitus dicebatur Parthenia. In hac insula nata est Juno, quae errore gentilium putabatur mater deorum, et Sibylla Samia et Pythagoras Samius. Haec insula erat apud veteres celeberrima propter Junonis venerationem, et ibi erat templum insigne Junonis. In hac insula primo fictilia vasa sunt inventa, ideo vasa samia appellantur. De praedicta Junone mira fabulati sunt veteres, omnia tamen ex ratione aliqua, quantumcumque effectibus naturae improportionata videntur. Inter alia dicunt, eam fuisse pulcherrimam et invitatam ab Apolline ad convivium ab eoque sibi lactucas agrestes appositas, quas cum comedisset cum desiderio, illico praegnans effecta est peperitque Heben filiam sine viro. Supra hanc insulam contra aquilonem declinando in orientem est Pathmos insula, non inter orbem Cycladum, in quam S. Johannes evangelista relegatus exilio dicitur, ibique Apocalypsim conscripsit, a qua directa navigatione contra orientem in Asiae loca venit et in Cariae provinciam, in qua est Ephesus. Caria regio ab oriente habet Lyciam, et est Caria dicta a Carro, rege primo ejus, qui adinvenit primo carros vel bigas aut currus, et fuit primus auriga fuitque filius Erebi et Noctis, quem finxere veteres esse factum post mortem nautam infernalem, qui animas morientium ad profundiora Erebi transfert per Acherontem fluvium.

In hac Caria est civitas Halicarnassus, in qua sepulchrum fuit tam magnificum, ut inter septem orbis spectacula computaretur, quod quondam foemina suo viro construxit defuncto. In ea provincia est Ephesus, ut dixi, in qua S. Paulus et S. evangelista Johannes mira egerunt. De hoc habetur Actor. XIX. In ea regione fuit primus S. Pauli discursus, ut patet in Actibus Apostolorum.

Porro plures sunt adhuc insulae Cycladum, et multae inhabitabiles. De istis dicta sufficiunt ad praesens, in sequentibus adhuc plura de his insulis veniunt dicenda.

De reliquiis Rhodiensium vide Fol. 172.

Sexta decima, quae dominica erat XXVI. post Trinitatis, in noctis medio solvimus galeam a portu rhodiensi et profecti sumus cum satis bono vento et ante diem Carpathum insulam et Cesi transivimus, illucescente autem die vidimus insulam Choa dictam, quam iam vulgo Longo vocant, unam de Cycladibus, quondam celeberrimam, in ea enim equi optimi gignuntur, velocissimi, et securi; unde regibus ad longinquas partes describuntur, etiam ipsi ditissimo Salomoni, regi Jerusalem, ut habetur 3 Reg. 3. Ars etiam lanificii secundum Isidem dicitur ibi primo inventa, et vestes lineae.

Plutarchus in vita Salomonis scriptum prodidit, Milesios, quodam tempore apud hanc insulam hospites a piscatoribus rete trahentibus jactum emisse, qui aureum extrahentes [extrahebant] tripodem, quem ferunt Helenam, cum e Troja navigaret, quodam oraculo admonitam, in his locis immersisse. Varia de hac re narratio est, ut patet supra Fol. 125.

Ex hac insula Hippocrates fuit, divinus ille medicus, cujus adhuc exstant opera, et ruinae domus ejus ostenduntur et hortus herbarum medicinalium.

Symus etiam ejusdem artis clarissimus inde originem traxit. Quondam etiam insigne templum Aesculapii ibi erat, in quo Antigonissae imago ab Apelle depicta, et Venus nuda, arte ingeniosissima.

Hanc insulam cum desiderio vidi, ut clarissimis doctoribus medicis urbis Ulmensis, mihi utique colendissimis, de ea referre possem, cum haec insula singulariter sacris (#b#) divae medicinae fuerit dicata, et ratione medicorum in ea genitorum, et ratione glebae salubris, ferentis aromaticas herbas et radices, et ratione librorum medicinae in hac insula factorum. Eadem etiam ratione insula Delos honori habita est, quia in ea Apollo, medicorum summus floruit, ut patet supra fol. 154 b. Post quem medicina quingentis annis abolita fuit, et in hac Coa insula per Hippocratem reinventa. Occasione ejus hic videre placet aliquid de clarissimis primis divae medicinae inventoribus.

Apollo Vulcani et Minervae filius, a matre, sapientiae dea, in multis instructus et postea ingeniosus factus, primus herbarum novit virtutes et radicum vires et ad opportunitates hominum earum virtutes adaptavit, et ita medicus efficax factus ab hominibus divinos honores habere meruit et vivens pro deo colebatur. Fuit autem ante Domini incarnationem anno 1740 sub temporibus Isaac patriarchae. Multa autem ficta propter insignia sua facta de eo habentur. Dicitur enim, quod dum audivisset, uxorem suam, quam impraegnaverat, habuisse cum altero viro colloquium, iratus eam occidit, facti vero poenitens cum remediis suis eam ab inferis nequiret revocare ad vitam, secto ejus utero infantem vivum eduxit eumque Aesculapium vocavit. Juno etiam, dum esset sterilis, sibi conquesta est, qui eam invitavit, dans ei comedendam lactucam agrestem, a qua praegnans facta fuit. Quo etiam tempore fuit Chiron quidam, vir justissimus, medicus expertus de Centauris, qui cum Argonautis in Colchidem navigavit et eorum dux, judex et medicus fuit, Aesculapii et Achillis magister exstitit. Statim post hunc Aesculapius celeberrimus medicus claruit, hic primum speculum adinvenit et alvei purgationem et dentium evulsionem. Hic quondam Hippolytum frustratim discerptum membris collectis undique in vitam revocavit Dianae precibus, cui Romani insigne templum fecere, dum a diuturna peste eos liberaverat, et deus Romanorum fuit. Sed et Machaon, filius ejus, eadem arte claruit. Quidam etiam Mercurus inter deos relatus propter medicinam fuit, unde etiam post mortem homines juxta sepulchrum ejus suos defectus explicantes sanabantur. Deus vini, Bacchus, jussit usque ad ebrietatem et usque ad vanitatem bibere, dicens esse medicinam. Deinde Hippocrates Choacensis, de quo dictum est, floruit ante Christi incarnationem 464 annis, qui renovavit abolitam medicinam ad quingentos annos. Post eum fuit Macides medicus, quem, cum Darius rex Persarum cum pluribus aliis captivasset et rex pedis vehementem dolorem pateretur, Macides eum sanavit et magnos honores habuit et libertatem.

Aristoteles etiam medicus fuit ante Domini incarnationem 314, post quem venerunt Ptolomaeus, Galenus, Avicenna, Averrhoes, Johannes Damascenus, Lucas, Rasis, Alburnasar, Isaac, Seneca, Constantinus Mesve, et usque in hanc horam insignes clarent viri in hac facultate communibus utiles et necessarii.

Et ut de caeteris taceam, nostro aevo in nostro oppido Ulmensi habuimus expertos et nobiles clarosque hujus artis doctores, scilicet Johannem Wirker, Heinricum Steinhöwel, Nicolaum Stocker et ejus filium Johannem Stocker, Johannem Minsinger, Johannem Jung, Johannem Kyfer et Ulricum Ulmer. Hi omnes cum suis antecessoribus sunt Hippocratis alumni, quem nobis ab hac insula Choas missum esse diximus, de quo fertur, quod filiam habuerit ingentis elegantiae, quam Diana in draconem mutavit. Est autem locus quidam desertus cum ingenti specu in insula illa, in qua dicunt hodie draconem vivere, qui terribilis est aspectu et conspectibus hominum se exhibet, quasi desiderans liberationem a draconina forma; dicunt enim delirantes, quod qui audacter in amplexum draconis irrueret (#166 a#), mox virginis speciem recuperaret eamque cum incomparabili thesauro haberet. Multi ergo audaces conati sunt virginem eripere et thesauros acquirere, sed ad eorum accursum draco tam horribiliter prodiit flammantibus oculis et iracundis tortuositatibus, quod nemo huc usque sustinere potuit. Hanc fictionem sumtam puto ex carmine quodam Ovidii, in quo per omnia simile recitatur. Si de hoc loquitur, nescio.

Commune valde est apud veteres, loqui de transmutationibus hominum in saxa aut bestias aut arbores, sicut patet de Circe, malefica muliere in monte Circaeo, Campaniae, circa quem adhuc ajunt incolae rugire leones, sibilare dracones ferasque alias, quos ex hominibus incantatrix nunc fecit, de quibus Virgilius multa metra canit; et Medusae flavi et aurei crines per Minervam mutati sunt in angues pro eo, quod Neptunus cum ea concubuit in templo Minervae. Et Alexander Magnus gloriabatur se esse filium draconis, ut Fol. 88. habetur. Et filiae Antiopae mutatae in vaccas, et Jo facta fuit vacca, et Orchades mutati fuerunt in lupos. Perseus etiam cum Gorgonis caput abscissum ostendisset Acrisio, mutatus fuit Acrisius in saxum; et Cinara rex Assyriorum, dum in calamitatem sui filii inciderent, flendo eorum infortunia mutatus fuit in lapidem. Sed et sacra scriptura verissima commutatam esse in statuam salis uxorem Loth testatur, quia retrospexit, ut habetur Geneseos XIX, de quo habetur P. I. Fol. 245. Quod autem herbis aut cantato carmine in belluas et lapides homines transformentur, hoc videtur a multis concedi possibile magicis illusionibus, cum Pharaonis magos ea suis artibus fecisse credimus quae faciebat Moyses virtute divina. Sed de hac re disputare non est nostri propositi. Ad Hippocratis medici filiam redeamus, quae quare in draconem mutata fuerit, non legi, nisi dicere velimus, quod sicut pater ejus multos sanavit, sic illa sua pulchritudine multos intoxicavit, ideo propter aliquod scelus turpe a patre camerae subterraneae fuit inclusa et mortua, quam rudis vulgus suspicabatur vivam, et invenit praedictam fabulam.

Porro praeter hanc filiam aliam habuit, nomine Ageroniam, optimam medicam, quam romani veteres pontifices cultu divino venerabantur XII scil. Januarii eamque solis filiam nominabant, a qua foeminae potestatem medicandi acceperunt, et hodie passim se intromittunt de dandis medicinis mulierculae indoctae, phantasticae, superstitionibus plenae, Bozosae et Beguttae; non Hippocratis filiae, sed Biantis, qui medicus interrogatus ab Iphylo, filios non procreans, quid ad procreandum esset, agedum, suasit ille, ut serpentis potaret venenum; sic et illae delirant fatuellae, communiter contraria monstrant. Et tantum de illo.

Hanc insulam inhabitant[TR153] hodie Cologeri, monachi graeci, et tam strenue eam hucusque tutaverunt, quod Turci numquam eos voluerunt expellere. Praefata igitur die fortiter navigavimus, et ejecti sumus ab insulis Cycladum de mari Aegeo et Carpathico in mare Creticum contra austrum.

Regressus Fr. Fel. Fabri in naves Alexandrinas.

Decima septima die antequam illucesceret, habuimus ventum validissimum, in tantum, quod gubernatores nostri cogebantur polystrelum sursum trahere et accatonem quasi saccum facere, ad impediendum cursum galeae nimium. Dum autem dies esset, vidimus alias galeas, quae nobiscum de Alexandria egressae fuerant, et laetati sumus, et ibi in Alexandrinarum navium classem redii; a qua ad tempus evagatus fui cum peregrinorum navibus, ut supra patuit Fol. 132. Ita prope autem convenerunt naves, quod poteramus (#b#) conclamare, deinde mutatus est ventus, et factus nobis quasi contrarius, et vi et arte retinebant galeas, ne rejicerentur in Cycladum insulas, unde exivimus. Sole autem occidente invaluit ventus, et disgregavit naves ab invicem longe et terribili impetu naves concussit, noctemque inquietissimam habuimus, vidimus autem, quamvis nox esset, prope insulam quandam esse, quam dicebant Aege vocari. Est enim insula deserta, in qua vetustissimis temporibus immanis et saevissimus gigas Aegaeona habitavit et crudelis piratae per maria latrocinia exercuit centum habens famulos, ideo etiam Centumgeminus dicebatur, et aevo suo nemo in eo mari, nisi quantum huic placuisset, aliquid audebat. Unde nomen ab eo accepit, dictumque est mare Aegeum, sicque hodie vocatur, et juxta hanc insulam junguntur duo maria, Aegeum scilicet et Creticum. Dicunt autem fabulae, quod Jupiter hunc ligavit centum catenis propter sui fortitudinem. Die XVIII. mane recens advenit ventus et reportavit de pelago Aegeo in fretum Creticum et usque ad insulam nos tulit Cretam, juxta quam naves onerariae non solent littus petere, sed naves peregrinorum, itaque portum Creticum intravimus et civitatem Candiam, et necessaria ibi comparavimus. Ingressi autem hospitium, ut verum fatear turpitudinis, ibi comedimus et bibimus; nam in tota urbe non est locus peregrinis ad manendum nisi lupanar, quod tamen lenones ad ingressum dominorum peregrinorum mundant et in honesta transferunt. Sicut enim olim fuit in oriente, quod non erant hospitia, nisi domus inhonestae, ut patet Josuae II. de exploratoribus, qui domum meretricis ingressi fuerant, et Judicum XVI. de Samsone: sic hodie est. Si autem aliqui peregrini alibi volunt manere, magna exigitur pecunia ad emendum omnia, ollas, caldaria et caetera, quae in publicis domibus habentur parata, et non in privatis. Communiter etiam patroni turpitudinis sunt Alemanni, vel sciunt linguam, ideo propter locutionem non obstante inhonestate ingrediuntur peregrini ad eos, quia alias suas necessitates exprimere nesciunt.

Descriptio Cretae insulae.

Cretam sive Candiam descripturus multa gentilium et poetarum facta inducere regio cogit. Sicut enim descriptio terrae sanctae complectitur sacras historias, sic descriptio Graeciae, maris et insularum ejus fictiones implicat poeticas. Nam sicut in terra sancta exortae sunt veritates theologicae, sic in Graecia ortae sunt fictiones poeticae. Et sicut in terra sancta apparuit unus Deus et homo verus, sic in terris his apparuerunt plures homines, dii falsi. Et sicut terra sancta habuit homines sanctos, sic terrae illae habuerunt homines spurcissimos, de quibus quidem taedet me dicere, sed superato taedio occurrentia de his tangam.

Hujus insulae nomina sunt plura: olim enim dicebatur Oceania, postea Macaroneson, deinde Creta, demum Centopolis, Aërea et Candia. Primum nomen habuit a quodam dicto Oceano, quem credunt ibi habitasse, et filium Coeli et Vestae sive Terrae eum dicebant, a quo et mare mundum circumiens Oceani nomen accepit, eumque pro summo Deo colebant, imo et patrem deorum dicebant, illi praecipue, qui humiditatem principium omnium rerum esse dicebant.

Dicta etiam fuit Idaea haec insula, ab uxore Jovis Idaea dicta, ex qua multos genuit gentilium deos, ipsamque diis consecrarunt ita, ut ab extremis mundi finibus transmitterentur homines et pueri immolandi daemonibus in Idaeam vel Cretam mactandi, quod Apollo Delphicus oraculis consuluit, ut patet per Eusebium de praeparat. evangel. L. 7. C. 10.

(#167 a#) Aliud nomen, Macaronesum, habet propter singularem bonitatem ejus, nam Macaronesum idem est, quod beata insula; est enim una de his insulis, quae ab antiquis reputabantur paradisi, et ideo praecipui dii eam inhabitavere.

Aliud nomen, quod est Aërea, habet propter aëris temperiem et sanitatem. Illud vero nomen, quo etiam sacra scriptura et historiae eam nominant, est Creta, venit ab ipso nomine Cureta, vel habet ab una nympha Hesperidis filia, quae dicebatur Creta, secundum Plinium. Sed hoc nomen Cureta habet a Curetis, primis insulae possessoribus. Alii dicunt, quod hoc nomen accepit a quodam filio Demogorgonis, Cres dicto, qui a se eam denominavit et in ea regnavit tempore Abrahae patriarchae, ante Christi nativitatem 1848. Veteres patrem ejus Demogorgonem dicebant esse omnium deorum primum et patrem, a nemine genitum, aeternum et rerum omnium parentem, atque in visceribus terrae delitescentem rati sunt; hujus autem insipidae credulitatis non a studiosis hominibus habuisse principium, sed a vetustissimis Arcadum rusticis, qui, cum homines silvestres essent et viderent, terram sponte sua silvas et arbusta, quandoque flores, fructus et semina emittere, animalia cuncta olere, et demum in se omnia morientia suscipere, montes flammas evomere, e duris silicibus ignem excuti, ex concavis locis ventos exhalare, ejusque e visceribus fontes, lacus, et flumina fundi et maria, aestimabant, aethereum lumen etiam et stellas e terra excrevisse. Sicque terram deum esse non simpliciter dicebant, sed illi mentem implicitam esse, divinum intellectum, et nutu ejus agerentur ista, eamque mentem in subterraneis habere sedem arbitrati sunt. Cui errori auxit fidem apud rusticos, antra et profundissimos terrarum abditus intrasse nonnumquam, cum in processu languescente luce silentium augeri videatur, subintrare mentes cum nativo locorum horrore religio consuevit, et ignaris praesentiae alicujus divinitatis suspicio, quae a talibus suspicatam deitatem non alterius quam Demogorgonis existimabant, eo, quod ejus mansio in terrae visceribus crederetur, e quibus et Cretem filium huic insulae misisse credebant; sunt enim in ea plures horribiles speluncae, in quibus antiqui oracula Demogorgonis quaerebant.

Alii dicunt, insulam illam esse Cretam dictam propter terrae illius albedinem, quia creta, qua scribitur ad parietes, est in ea copiosa et optima. Alii dicunt, quod licet Creta sit pars Graeciae, tamen antiqui Graeci nolebant, quod illi de ista insula in nomine cum eis participarent, sed dicerentur Cretes, et non Graeci, quia Cretenses erant malitiosi.

Dicitur etiam Candia, a terrae candore, quia gleba est candida. Et dicta fuit Centopolis, quia centum egregias habuit olim civitates. Antiqui dicebant hanc insulam esse in mundi medio constitutam, et tripartiti orbis tenere medium, Asiae scilicet, Africae et Europae, et idcirco opinari potest, eam Oceaniam esse dictam, quia sicut oceanus mundum ambit et includit, sic Oceania ambitur et includitur mundi partibus; ideo ponebant, eam esse paradisum et voluptatis locum, sub ea ponebant infernum esse, quapropter in ejus altissimo monte Idone posuerunt statuam vel idolum cujusdam senis, cujus caput aureum, pectus et brachia argentea, corpus et renes ex aere, tibiae et crura ex ferro, pedes autem ex cocta terra. Ad hanc statuam dicebant spectare omnem corpoream molem mundi. Ex rimulis hujus idoli sudabant semper lachrimae, quae collectae per cavernas defluebant (#b#) et collectae stagnum faciebant, ex quo consequenter fluvius generatus in terrae viscera per hiatum incidebant, quem in profundum inferni cadere credebant ad locum damnatorum, eumque Achorontem fluvium nominabant, quia forte idolum, a quo fluebant aquae, dicebatur Acharon. De hoc flumine infernali mira dicunt poetae in multis locis, et Eusebius de Praep. Evang. de eo facit mentionem L. II. C. ult.

Sic ergo antiqui credebant infernum esse in terrae centro, et supra paradisum, et Cretam sive Oceaniam esse beatitudinis locum, sub eo vero infernum, et ideo ad hanc insulam tamquam ad medium omnia essent migratura. Pro quo est notandum, quod de medio mundi possumus loqui tripliciter. Uno modo de illo punctuali medio, ad quod spectant omnes partes aut lineae protractae a limbo oceani contra eum. Alio modo accipiendum medium solum terrae habitabilis, mensurando a locis habitabilibus usque ad medium. Tertio modo accipiendo, medium per respectum ad tres mundi principales partes. De primo orbis medio, ubi sit, vere scit orbis conditor, qui et latitudinem maris et terrae magnitudinem, profundum abyssi et coeli altitudinem dimensus est. Multi tamen opinati sunt, hoc mundi medium in Jerusalem, in loco, ubi passus est Dominus, uti patet P. I. Fol. 117. Multi autem non credunt, in Jerusalem posse esse centrale medium mundi, et plures de hoc disputationes fiunt. Dicunt tamen, quod medium mundi secundo modo acceptum est in Jerusalem. Medium vero tertio modo est in Creta, quod patet, quia ad eam insulam maria trium orbis partium terminantur. Nam illi ab arctoo Aegeum est mare et ab occiduo Jonium seu Myrteum, quae Europae sunt maria; a solis ortu est illi Icarium mare atque Carpacium sive Aegyptium, quae Asiatica maria sunt. A meridie vero et occiduo Afro alluitur ponto, et sic tribus orbis partibus terminus est. Quomodo autem totus mundus in has tres dividatur partes, breviter sic accipitur: Asia, prima et major mundi pars, incipit ab oriente extenditurque lateraliter hinc usque ad septemtrionem, illinc usque ad torridam zonam terminaturque ab occidente septentrionali Tanai fluvio, qui ex Riphaeis montibus profluens grandis efficitur et per multarum regionum decursum paludibus Maeoticis illabituri ponto Euxino jungitur per strictum; ab occidente vero meridionali Nilo terminatur, et haec pars mediam partem nostrae habitabilis obtinet.

Dictaque est Asia ab uxore Iapeti quondam potentissimi hominis, quae dicebatur Asia et orientis regna tenuit. Et ab oriente habet haec pars ortum solis, a meridie oceanum, ab occasu nostro finitur mari, a septemtrione Maeotide lacu et Tanai fluvio, habetque multas provincias et varias gentes.

Africa, alia mundi pars, et minor inter tres, terminatur ab oriente Nilo, Aegypti flumine, a meridie torrida zona, a septemtrione mediterraneo mari, ab occidente mari Atlantico.

Dicitur autem Africa quasi aprica, eo quod soli sive coelo sit pervia et aperta, ideo horrori frigoris nullatenus est subjecta. Et quamvis haec pars sit minor spatio quam Asia et Europa, ditior tamen est et mirabilior, in auro enim et gemmis et terrae frugibus ditissima est valdeque mirabilis in diversis monstruosis hominibus et bestiis. Vel dicitur Africa ab Afer filio Abrahae, qui ex Ketura natus ei fuit et eam regionem incoluit.

Europa ab oriente Tanai flumine terminatur, ab occidente mari Gaditano, a meridie (#168 a#) mediterraneo mari, et a septemtrione frigida zona. Dicta est autem Europa a filia Agenoris[TR154] regis Tyri, de qua talis fertur fabula. Cum esset virgo pulcherrima et cum suis sodalibus in pratis Phoenicum supra littus luderet, transformavit se Jupiter in candidum taurum et pulcherrimum et armentis ibi in pascuis existentibus immiscuit. Hunc cum[TR155] cerneret virgo, pulchritudine et mansuetudine ejus delectata illum primo tractare manibus coepit ac inde ejus conscendit dorsum, qui paulatim procedens contra mare cum ea in mare prosiliit, quae territa manibus cornibus apprehensis se tenuit, ille autem transnatans cum ea usque in Cretam insulam, de qua nunc sermo est, deduxit, ubi in veram redactus formam eam in uxorem accepit et ob ejus eximium amorem, ut maneret ejus memoria perpetua, tertiam mundi partem ab ea denominavit Europam.

Haec Europa spatiis major est Africa et minor Asia, et quamvis sit minor Asia, ei tamen par est in populorum numerositate, et forte multo major, populos enim, ut dicit Plinius, alit corpore majores, viribus fortiores, animo audaciores, forma et specie pulchriores quam Asiae vel Africae regiones.

Hae tres mundi partes mari mediterraneo intersecantur, et maria trium partium ad Cretam insulam terminantur, quae est insula suavissima, fertilissima, inter paradisos terrestres computata. Sunt enim sex terrestres paradisi: unus in occidente versus Zephyrum seu favonium; alterum in aequinoctiali inter Eurum et Euronotum; tertius, de quo Beda loquitur, inter cancri tropicum et circulum antarcticum; quartus paradisus est versus orientem ad Eurum ultra aequinoctialem, in quo sunt arbores solis; quintus est ad polum arcticum, de quo Solinus loquitur; sextus etiam invenitur in occidente, de quo Jeronymus: quod senatus populusque Romanus mandavit, summum sacrum pontificem nisi de Italiae deliciarum horto eligi.

Praeter hos paradisos multos invenimus, de quibus antiqui scripserunt, sicut Plato in Gorgia dicit: ego, inquit, verissimum arbitror, quod qui juste sancteque vixit, eum postquam mortuus fuerit, in beatorum insulas profectum absque ullo incomodo summa in beatitudine vivere. Ex quo patet, quod quasdam insulas paradisos et beatitudinis locos esse aestimavit. Diodorus Libr. III. dicit, insulam esse in meridionali oceano, de qua mira narrantur, quam felix terra et felices ejus inhabitatores, nam insulae virtus aërisque temperies terram sua sponte frugiferam ultra quam satis est reddit sine hominum labore ac sollicitudine, sunt ibi aquarum fontes permagni, ex quibus partim aquae calidae ad usum balneorum ad curandosque morbos manant, partim summa dulcedine frigidae, quae ad valetudinem conferunt. CL annos vivunt: mos est eis ad certam usque aetatem vivere, qua peracta variam sibi mortem sponte constituunt: Ocanima est apud eos herba, supra quam si quis jaceat, in suavem deductus somnum moritur. Ad hane proficiscuntur Aethiopes maximis cum periculis, et dum advenerint, aestimant se adeptos beatitudinem.

Aliam insulam magnam in oceano esse asserunt, non minus priore felicem, saluberrimi aëris glebaeque optimae, quam etiam paradisum putabant, de qua Libr. VI. Diodorus loquitur. Sic et insulas fortunatas beatitudinis loca esse crediderunt, et ob ubertatem rerum Fortunatae sunt cognominatae. Hae enim insulae omnibus propinquis, non solum priscis sed etiam nostris temporibus, bonitate soli, locorum amoenitate et salubritate, aëris felicitate praestant, ita, quod vere felices beataeque dici queant. Insuper Plato paradisos posuit quosdam hortos Jovis, ut Eusebius de praepar. evang. Libr. 12. C. 6. ponit. Et multa his similia invenimus, et quia Creta, de qua sermo est, singularis erat deorum habitatio, de qua utilibus legibus mundum regebant, eam veteres paradisum aestimabant. Haec insula tale fertur in fabulis habuisse initium. Dum Graeci a Trojanis bellis continuis urgerentur, Graeci uxores suas in eam insulam, quae adhuc inculta et nondum inhabitata erat, transtulerunt. Bello autem diutius durante foeminae pro viris anhelabant et impatientissime eorum absentiam tolerabant diisque se devovebant precantes pro consolatione. Dii vero pro calamitate muliebri miserti in insulam descenderunt easque mulieres omnes impraegnaverunt et filios ac filias genuerunt. Finito praelio Graeci suas uxores reacceperunt, derelinquentes pueros genitos in insula, qui pessimi homines facti sunt, uti germen daemonum mundum turbaverunt. Nam dii isti, patres Cretensium, non alii nisi diaboli fuisse probari potest ex sacra scriptura, quae dicit ad Titum Cap. 1: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Quod dictum Epimenides poeta contra Cretenses intulit, et S. Paulus idem assumit, dicens: esse verum testimonium, Capite ubi supra. Si ergo sic est, quod Cretenses semper sunt mendaces, semper fuerunt filii diaboli, cum secundum Domini sententiam Johannis VIII. diabolus ab initio in veritate non stetit, sed mendax est et pater mendacii. Si semper malae bestiae,[TR156] semper fuerunt hominibus insidiosi, quod etiam de diabolo dicitur, quia insatiabilis homicida est. Idem ex alio patet, quod scilicet Cretenses a diabolo sint: nam Johannis I: qui de terra est, de terra loquitur, qui de coelo, de coelo. Sic qui de inferno loquuntur, de inferno. Cretenses autem in omni locutione, jocosa et seriosa, falsa et vera, semper nomen diaboli assumunt, et secundum verbum est diabolus. Unde dicunt pro certo, quod puer, antequam sciat vocare patrem suum, scit nominare diabolum. Et hoc hodie experti sumus in hac insula. Idcirco propter singularem illorum hominum nequitiam placuit antiquis Graecis non Graeciam sed Cretam eam terram nominari. Haec insula celeberrima apud veteres fuit, et creberrime carmina poetica canunt. Nam in ea Saturnus creditur ille vetustissimus esse progenitus et frater ejus Titan et sorores. Titan autem, cum esset major natu, regnare voluit, sed quia turpis facie fuit, et (#b#) inhumanus gigas, suasum est Saturno accipere sibi regnum. Titan autem, videns fratris sui ambitionem, cessit regno illa conditione, ut si quis nasceretur virilis seminis ei, mox eum necaret, hoc pacto sperans tandem regnum in suorum filiorum potestatem deventurum. Natum ergo primum filium necavit. Alii dicunt, quod omnes suos filios devoravit et statim devoratos evomuit. Porro, dum uxor ejus Opis iterum concepisset geminosque edidisset, Junonem foeminam et Jovem marem, obtulerunt patri Junonem et lapidem, dicentes, Opem cum Junone petram genuisse, Jovem autem clam in altissimum Cretae montem Idam alendum matri transmisit, et Curetis populis transmissus est, quem Melissëus rex Cretae assumsit eumque duabus suis filiabus commendavit, quae eum melle et caprino lacte nutrierunt. Alii dicunt, quod melle tantum sit nutritus ab apibus. Nam dum puer fleret, ne audiretur ejus fletus, cymbala, tympana, clypeos et arma pulsabant, ad quorum sonitum suo more convolantes apes mella in os parvuli Jovis inferebant; ob quod beneficium postea deus factus, hanc contulit apibus gratiam, ut sine coitu generarent.

Fingunt alii dicentes, eum Nymphas in apes convertisse, a quibus nutritus sit. Hic ergo cum adolevisset, insulae regimen accepit et ex ea paene totum mundum turbavit et fratrum suorum dominus factus cum eis immanes gigantes, Titanes, devicit, eosque montibus supposuit; patrum suum Saturnum de regno expulit usque in Italiam, ubi tunc Janus[TR157] regnavit, qui eum benigne recepit et conregnare permisit, Saturnus ergo multo populo ostendit antea non cognita, et inter alia cum eo usque ex pellibus pecudum duratis igne pecunia conficeretur, ipse primus aera signavit et nomen apposuit suum, ex parte una Jani, sui susceptoris, bifrons, ex altera vero navem, eo, quod in navi venisset.

Sub illis duobus regibus fuere aurea saecula in Tuscia et in Italia, quia nihil privatum, sed omnia erant communia. Igitur Jupiter, rex Cretae, cum quinque vicibus totum mundum peragrasset et ubique tam in campestribus, quam in montibus sibi templa construxisset seque deum esse populis nuntiasset et populum humaniter vivere instruxisset; fratribus suis divisit imperium, dans Plutoni inferorum dominium, Neptuno maris, reservans sibi coeli dominium. Tandem post multa vitam commutavit et moriens ad deos abiit, eumque sui filii constructo decoro sepulchro in Creta juxta Aulacium oppidum sepelierunt; quem Cretenses pro summo Deo coluerunt eumque aliis terris colendum praedicaverunt, cum tamen fuerit vitiosissimus homo et immundissimus, ut Augustinus libr. II. de Civitate Dei Cap. 7. ostendit. Unde vitiosi homines ad palliandum sua scelera eum pro deo coluerunt. Non solum autem Cretenses pro deo Jovem suum habuerunt, sed et prudentissimi Graeci, qui ipsum mundi mentem arbitrantes, quae in se ipsa mundum continens produxit. De quo Orpheus, Graecorum theologus, carmen edidit valde magnificum et omnino divinum, ut patet per Eusebium de praepar. Evangelica L. III. C. 3.

Qualis homo fuerit Jupiter ostendit Lactantius L. 16, qui, inquit, Jupiter, qui in solemni precatione optimus et maximus nominatur? Nonne a sua prima pueritia parricida deprehenditur, cum patrem regno expulit nec exspectare finem decrepiti senis voluit cupiditate regnandi, et cum primum solium paternum et arma cepisset, bello a Titanibus lacessitus, quibus victis reliquam vitam suam in stupris adulteriisque consumsit. Omitto virgines, quas imminuit, illud enim tolerabile judicari solet. Amphitryonem ac Tyndareum praeterire non possum, quorum domos dedecore ac infamia (#169 a#) plenissimos fecit. Id vero summae impietatis et sceleris, quod regium puerum rapuit ad stuprum, parum enim ei videbatur, si in expugnanda pudicitia maculosus esset et turpis, nisi etiam sexui suo injuriam faceret. Miror profecto illius rudis aevi insaniam, ut quod ex homine natum, passibilem atque mortalem viderant et servum vitiorum multorum experti fuerant ejusque jam mortuum cadaver ante oculos habebant, Deum, et summum optimumque Deum tam inconsulte crederent. Sinamus ergo veteres in sua fatuitate et ad propositum de Creta insula redeamus.

De Creta.

Creta insula habet montes altissimos multos. Unus nominatur Dyptanus, abundans herba, quae dicitur dyptana. Alter dicitur Crocus. Alius Carina dicitur, ex quo mirabile recitatur: ajunt enim cum mollis sit per totum spatium, quod occupat, nullas reperiri muscas, nec mel ibidem factum attingunt. Calistus est alius mons altus, adeo in vertice semper candens, ut a navigantibus nubes potius arbitretur, quam vertex. Alius dicitur Dictaeus, a Dictaea Nympha, quae in eo colebatur, qui etiam in verticibus semper nivibus candet, ut navigantes putent esse nubes. Alius mons altus[TR158] non longe a civitate Candia, qui dicitur Idaeus, de quo multa narrantur. In eo dicitur esse specus, in quo Jupiter a Nymphis fuit nutritus. Est etiam in eo Labyrinthus a Daedalo factus, ubi fuit Minotaurus inclusus, in quo si quis intraret sine glomere lini, exitum invenire non valet. Ejus aedificii talis est situs, ut aperientibus fores tonitru intus terribile audiatur. Descenditur centenis ultra gradibus; intus simulachrum et monstrificae effigies. In partes diversas transitus multi per tenebras, ita ut de tenebris ejus ad lucem venire impossibile esse videatur.

Quatuor sunt autem Labyrinthi. Primus Aegyptius, secundus Creticus, tertius in Lemno, et quartus in Italia, omnes ita constructi, ut dissolvere eos nec ulla saecula quidem possent. De Labyrintho Italico supra dictum est fol. 83. Sunt enim in plerisque montibus cavernae, ducentes in tenebrosa loca, ita per rupes et petras sit ingressus et varius digressus, nisi quis lumen habeat, sicut prope Ulmam supra Blaubüren infra villam Syssen est Labyrinthus satis intrabilis in montis penetralia per longum spatium, ubi quidem primus introitus patens specus est, et deinde, dum in tenebras ad rupis parietem ventum fuerit, per foramen et antrum strictum serpendo ingredi oportet, sicut serpens antrum suum ingreditur, et dum intus ventum fuerit, longo, alto et latu transitu in rupe usque ad finem venitur, ubi est dispositio, ac si aliqua ibi fuisset habitatio. Bina vice inductus fui in specum illum per religiosos patres ordinis S. Benedicti de Blaubüren ad mirandum Dei occulta opera.

O si poetae veteres scivissent hunc specum, quam statim locum alicujus fictionis invenissent aut dixissent esse locum Nympharum, aut habitationem Musarum, aut labyrinthum a Daedalo constructum, aut specum a Venere factum, ad quaerendum in eo Adonidem amasium suum, et plangendum non inventum in ea. Dicunt enim Cynaram regem Cypri pulcherrimum habuisse filium, cujus amore capta Venus ubique eum sequebatur per silvas et montes, tandem autem eum perdidit, quia ab apro dilaceratus fuit; (#b#) quo percepto, nimio moerore afflicta lucem sufferre non valens in montium speluncas commigravit, clamans, ejulans et deflens suum Adonidem, omnes etiam se colentes ad celebrandum fletum Adonidis in speluncis induxit, unde successu temporis per mundum ubique fuerunt consecratae speluncae Veneri ad planctum Adonidis. Nec evasit spurcitiam illius ritus specus sacratissima nativitatis Domini Jesu, qui ultra centum et nonaginta annis consecrata stetit Adonidis planctui, sicut dicit Hieronymus in Epistola ad Paulinum: Bonus homo etc. Sic et alii mundi specus insignes. Nonnulli etiam specus et cavernas ac terrae scissuras inturpant ad responsa quaerenda a Demagorgone et ad divinandum, ut supra dictum est fol. 157.

Est insuper in hac insula specus illa, in qua Epigenides philosophus dormivit 75 annis continue. Nam ut dicitur de vita Philosophorum, cum juvenculus esset missus a patre ad custodiam ovium, declinans autem in quoddam antrum, obdormivit per tot annos, surgens autem postea quaesivit oves parumper se dormivisse aestimans, non inventis autem ovibus ingressus civitatem omnia mutata mirabatur, et neminem sibi notum, etiam in paterno domo, invenit, nisi fratrem, quem infantem reliquerat, jam senem, eo autem omnia dicente cognitus fuit a multis et propheta ab eis habitus, quia in ista longa dormitione didicerat inenarrabilia, et ejus sermones tamquam divina (oracula) acceptabantur, non solum in Creta, sed etiam per totam Graeciam.

Dicunt etiam in hunc montem Idon sanctum Paulum apostolum transfugisse, dum praedicaret ibi in insula et quaereretur ad mortem. De hoc monte numquam deficit nix, unde rustici in media et calidissima aestate montem ascendunt et in terreis vasis nivem portant in civitatem Candiam, quam divites emunt ad refrigerium quaerendum, quod satis mirabile est pro tam calidissima regione.

In hac insula multi illustres viri fuerunt, ut patet de Saturno, Jove et aliis, qui multa sua industria adinvenerunt vitae humanae necessaria. Unde in ea primo inventum boves aratro domare et frumenta sulco quaerere et mel ac zuckarum colligere, vina uvis expressa in vasa recondere et defaecata bibere. Unde hodie illa insula electo frumento abundat, et zuckarum sudat ex canna mellis, et vinum Malfasaticum, in toto terrarum orbe notum, producit, quod ideo hoc nomen habet, quia est villa in insula illa, Malficium dicta, juxta quod praecipuum crescit vinum; vel ideo sic nominatur, de quo vide fol. 181. A.

Insuper primi habitatores sua industria artem remigandi et naves remis regendi invenerunt, et arcus ac sagittae ibi inventae sunt, et ibi jura litteris data sunt, et equestres turmas tribuunt, et studium musicum primo in ea est inventum.

Silvae illius insulae gerunt ligna cypressina, arbusta, et rubos de rosamarina et de salvia, de quorum sarmentis faciunt ignes.

Pecudes domesticas copiosas habet, cervos aut capras paucos, lupos, vulpes, apros, leones, ursos ac hujus modi animalia rapacia et noxia nusquam gignit. Serpens ibi nullus nascitur nec vipera aut bufo aut scorpio; et si venenata bestia in eam fuerit apportata, moritur. A cunctis enim animantibus nocivis purgavit eam Hercules, qui etiam exercitu ibi collecto ad omnem mundi plagam, contra quos voluit, pugnavit, cum sit in mundi medio, ut habet Diodorus Lib. V. Verum unum genus animalis habet haec regio commune cum aliis regionibus, cujus morsus est venenatus et mortiferus. Dicunt enim, quod si mulier irata virum dentibus mordet aut unguibus lacerat, statim veneno infectus moritur, ac si morsu pessimae bestiae fuisset laesus.

Ad hanc insulam missi fuerunt duo magni apostoli, sanctus Andreas et sanctus Paulus. Andreas quidem in Cythea, castello Cretensi, ad tempus praedicavit, et postea in Achajam navigavit, Paullus autem in Aulaciam principalem Cretae civitatem processit et Titum ibidem civem divitem ad fidem convertit eumque episcopum ordinavit, ad quem et epistolam scripsit pulchram, instruens eum, quomodo oporteat episcopum esse perfectum. Civitatem illam Aulaciam aestimo esse Candiam, quae hodie metropolis est insulae et major, in qua pluribus ante diebus degui. Civitas haec est magna et populosa et negotiatoribus plena de omni gente congregatis (#170 a#). Dependet autem ad clivum contra mare estque optime munita moenibus, turribus et muris et fossatis. Ecclesia cathedralis est ecclesia latina, in qua corpus S. Titi, discipuli S. Pauli, episcopi civitatis, quiescit cum aliis reliquiis, de quibus infra fol. 172 dicam (nota etiam de alio juvene Tito nota de Candia, in epist. Cyrilli Episc. Jerosol.).

Est autem ecclesia metropolitana archiepiscopum habens ab antiquo, etiam tempore S. Jeronymi, ut habetur ex epistola Cyrilli ad August. Hipponensem. Et qui nunc est archiepiscopus, etiam est patriarcha Constantinopolitanus.

Sub illa ecclesia sunt etiam ecclesiae et sacerdotes Graecorum totius insulae; unde, quando volunt vel puerum baptizare vel mortuum sepelire, oportet eos sacramentalia ab illa ecclesia accipere. In eadem civitate fratres nostri praedicatores pulchrum habent conventum ad moenia civitatis supra mare, ita, quod una pars cellarum respicit mare, et fluctus maris irruentes per scopulos et cautes in murum impingunt, quem tamen dejicere non possunt, quia super cautes est fundatus, et antequam procellae murum attingunt, confractus est impetus in rupes fremens, verum qui non est assuetus et per fenestras fretum accurrere videt, horrescit ab impetu, timens ne murus obruatur.

Saepe miratus fui, quomodo fratres in illis cellis possent quiescere aut studere per confusionem sonitus maris et fluctuum, quia tantum facit aqua sonitum, quod homo proprium cantum aut vocem non audit. Aliquando pro temporis deductione jacui in muro mirans mirabiles elevationes maris, et post admirationem vel cantavi vel oravi, sed me ipsum audire nequivi. Aliae officinae conventus sunt etiam pulchrae, ecclesiae ambitus, dormitorium, refectorium etc. Sed ruinas cottidianas nemo reficit, et unum post alterum ruit, et pauci sunt ibi fratres, qui sibi ipsis provident non curantes de ruinis murorum. Fratres etiam minores duos habent ibi conventus, unum in civitate grandem, alterum in suburbio, in quo etiam fratres Augustinenses conventum habent pulchrum, qui non longe aberat hospitio nostro. Stalla vel sedilia chori sunt ingenioso artificio de lignis cypressinis facta, ita, quod supra quodlibet sedile est sculpta imago aliqua, Domini Jesu, beatae Virginis, apostolorum omnium, beati Augustini, et imagines patronorum ecclesiae. Sed imagines illae passae sunt injuriam, quae etiam usque in contumeliam imaginatorum pertingit; quidam enim graecus haereticus, occulte ingressus ecclesiam, abscidit nasos omnium imaginum et opus egregium et devotum confudit. Sic enim Graeci, ubicumque possunt, nostras confundunt ecclesias, et si eis aditus ad sacra et sacramentalia patet, in odium Latinorum vel ea furantur vel effundunt.

In eodem suburbio est hospitale magnum S. Antonii, quod habet dormitorium cum multis cellis pro collocatione peregrinorum de Jerusalem venientium, in quo etiam aliquando hospitatus fui; modernus hospitalarius est Teutonicus de Landshuta.

Extra urbem prope est mons, in quo est monasterium magnum Cologerorum ordinis et regulae S. Basilii sub abbate monasterii S. Catharinae sub monte Sinai, ad quod etiam omnes decimae totius insulae spectant, quas contulit eis quidam archiepiscopus Cretensis ob devotionem ad S. Catharinam. Vidi in eadem ecclesia etiam bullam papalem, in qua indulgentiae dantur porrigentibus manus adjutrices illi monasterio; et apud me satis mirabile est, quod decimae et indulgentiae dantur personis non (#b#) catholicis. Notum enim est omnibus, qui in monte Sinai fuerunt, quod monachi illi non subsunt romanae ecclesiae, nisi fingant se propter lucrum subesse, de quo vide fol. 70.

Praeter nominatas ecclesias sunt adhuc plures Graecorum ecclesiae.

Haec insula fuit olim per se regnum, et bellicosissimi reges in ea fuerunt, qui mundum domuerunt, sed postea ad regnum Graecorum est assumta et honore regio privata.

Porro anno Domini 1188 dum Christiani conarentur et agonizarent pro dominico sepulchro et civitate sancta et pro tota terra sancta, Alexius Graecorum imperator in Constantinopoli dedit insulam Cretam Bonifacio, comiti Montisferrati, qui tunc erat dux exercitus domini per mare contra infideles, qui dum pecunia indiguus esset, vendidit insulam Venetis, pro qua magnam summam pecuniae accepit. Videntes autem Veneti, insulam ad merces et navigationes esse aptissimam, deliberaverunt in senatu, ut omnem negotiationem, quae Venetiis est, cum merciis transferrent in Cretam eamque cameram mercium, sicut iam Venetia est, facerent. Cum autem vota singulorum consulum recepta essent, inventae sunt non nisi duae voces plures partis illius, qui cameram negotiationum voluit esse Venetiis.

Porro Cretenses, uti Graecorum mos est, saepe conati sunt se a Venetorum jugo excutere, dedignantes Latinis subesse. Sed Veneti oculati eos vi retinent. Unde anno Domini 1475 conspiratio gravis et periculosa in Creta orta est; nam Cretenses Turcis fidem dederunt, se transituros in eorum potestatem, si mitterent eis armatam classem, et arma suscepturos contra Latinos visa classe. Ut autem hoc nequam consilium Venetis innotuit, statim dux classis Venetianae cum 40 biremibus armatis in insulam navigavit. Cretenses autem, videntes classem, putabant esse Turceam classem et ad arma concurrerunt, nomen Turcorum inclamaverunt et in urbis Candiae custodes saevierunt. Classis ergo portum ingressa pugiles armati de navibus in civitatem commotam et turbatam sunt ingressi et conspiratores omnes vinctos in classem eduxerunt eosque Venetias examinandos et puniendos miserunt. Turci vero paraverunt quidem classem, ut insulam caperent, sed audientes, classem Venetorum ibi esse, converterunt classem suam a mari Aegeo in Hellespontum, ad Propontidem navigantes in Euxinum pontum, qui est trans Bosporum, et urbem Capham Genuensibus abstulerunt. Haec urbs est magna et populosa, in septemtrionali plaga in littore Euxini maris, ad merces aptissima, ab antiquo tempore christiana. Ibi sanctus Clemens relegatus habitavit et fontem per agni demonstrationem fodit et martyrium ibi complevit, et marmoreum templum angelicis manibus paratum in mari pro corpore ejus fuit. Ibi etiam S. Martinus papa, qui concilium magnum in Lateranensi ecclesia celebravit, ratione contra Constantinum minorem exulat.

Hanc ergo civitatem egregiam Turci ceperunt loco Cretae insulae. Quamvis autem insula Creta sit optima, sunt tamen in ea quaedam valde detestabilia. Primum est immunditia. Immundi enim tenent Candiam civitatem in tantum, quod abominabile est videre; omnem namque domorum immunditiam effundunt in publicos vicos, ante aedes humana (#171 a#) stercora, non enim habent in domibus cloacas, sed egesta in ollas projiciunt in publicum, sicut cadavera animalium, canes mortuos et cattos, et quaecumque in domibus non possunt sustinere, per fenestram in vicos projiciunt ante suas fores, nec est qui deportet, et nisi suo fervore statim humiditates consumeret [sol], nemo posset tolerare foetorem. Adeo autem augmentatae sunt immunditiae, quod terra super postes inferiores ostiorum excrevit, ita quod jam in domos est descensus per duos vel tres gradus, in quas secundum aedificii dispositionem fuit ascensus per duos vel tres gradus. Caussam autem illius incuriae sciscitatus a quodam Cretensi mihi facto familiari, qui dixit mihi, quod ante Constantinopolitane urbis perditionem omni septimana purgabatur civitas per personas deputatas, sed amissa urbe tam ordinatae politiae Cretenses et aliae Christianorum civitates desperantes politiae ordinem deseruerunt, providentes solum domibus suis, de publicis et communibus rebus non curantes, ac si jam in Turcos transferendi essent. Alia immunditiae caussa est, quia Veneti tributa exigunt magna nec de civitatis ordine et politia curant in his, sed magno studio observant, ut tributa solvant et quod non conspirationem faciant; ideo semper aliqui magni de senatu Venetorum ibi sunt officiales annui, qui non curant de pulchritudine vicorum. Tertia caussa illius immunditiae sumitur ex communi proverbio apud nos, quo dicitur, omne pingue est immundum; et: ubi opes ibi sordes; et: ubi pinguedo ibi putredo. Est autem Candia farrago pinguedinis et abundantiae omnium bonorum, quibus humana[TR159] vita sustentatur, ideo immunda.

Secundum detestabile est, quod cum sit in medio mundi, ut supra dictum est, confluunt ad eam multi cottidie, et tamen in tota urbe non sunt aliqua hospitia honesta nec pro mercatoribus nec pro peregrinis, nec pro Turcis nec pro Sarracenis, sed omnes coguntur adire lupanaria, honesti, et religiosi, et ibi pro vitae suae necessitate in confusione vulgi manere. In his autem locis sunt communiter alemanni lenones hospites, qui ad ingressum honestorum hominum removent inhonesta et turpia.

Tertium detestabile est potestas Judaeorum, qui in prima mea peregrinatione erant apothecarii in optimis et ditissimis apothecis. Est enim insula illa multorum aromatum fluitiva, et ex Aegypto et Africa et Arabia in eam deferuntur aromata, ideo habet opulentas apothecas, ex quibusque materiam recipiunt apothecarii quasi totius Europae, et illam ministrant Judaei, quod est contra quod habetur in Can. 28. q. 1. C.: Nullus communicet cum Judaeo in mensa, in balneo, in medicinis.

Quartum detestabile est et nimis odibile Turcorum quotidiana commoratio et communicatio; ex eo namque tempore, quo Veneti foedus cum Turcis inierunt, patet illis liber aditus ad omnia loca fidelia Venetis subdita, et mercantur cum Christianis sicut cum suis, et quandoque contrahunt matrimonia contra canones, quibus sub poena excommunicationis prohibetur, ne Christianus carnaliter non Christianam cognoscat, nec infideli commercio commisceatur 28. q. 1. C.: Si quis. Sunt autem Turci in insula illa tam bene visi, quod eligibilius est offendere potentem Christianum, quam vilem Turcum. Unde quadam vice contigit tribus Turcis pertranseuntibus domum nostram, quendam militem de nostris (#b#) derisionem eis facere et marras eos nominare, quo audito compescuit hospes militem dicens, si praefecto constaret, militem in vincula jactaret, et vehementer hospes timuit, ne Turci praefecto dicerent. Quam detestabilis autem sit illa Turcorum confoederatio et Christianorum, patet ex lamentabili casu, qui contigit nobis Cretae existentibus in mea prima evagatione. Cum enim Turci a Rhodo essent depulsi, ad aliqualem vindictam sumendam a Christianis cum aliquibus armatis navibus in Apuliam applicuerunt et improvise irruentes omnia inventa diripuerunt, praedam magnam abducentes et duas naves cum captivis juvenibus utriusque sexus. Una autem de illis navibus non erat bona, et timebant Turci de submersione suae praedae, quapropter Cretam appulit navis illa, petentes aliam navem securam a Cretensibus, concessaque est eis navis, et gubernator ad educendum Christianos de finibus Christianorum ad locum infidelium et crudelium Turcorum, omnino non curantes gravissimam excommunicationem, quae contra tales gubernatores fulminatur de Judaeis et Sarracenis: Ita quorundam animos etc.

O certe res flenda et multis lachrimis Christo conquerenda, quod crucis inimici crucis cultores advocant contra crucis adoratores, et crucis professores praestant auxilium, ut crucis blasphematores ad erucis abnegationem ducant crucis veneratores! O quam mala societas, quam odibilis amicitia, quam detestabilis confoederatio, quam abominabilis conjuratio et intolerabilis colligatio! O Cretenses, bene poeta et veraciter nominat vos malas bestias, qui Christo Domino oves suas, quas sanguine proprio redemit, aufertis easque lupis, leonibus, pardis, canibus lacerandas, mactandas exhibetis! Concurrite quaeso omnes christiani populi et magno zelo accensi illam injustissimam Christianorum et Turcorum societatem dissolvite, amicitiam inficite, confoederationem irritate, conjurationem cassate, consilium dissipate, conventionem disjungite, ligam rumpite sicque simul omnes Christi baptismate renovati praedam illam eripite et in sinum Christi oves innocentes reducere studete.

Quintum detestabile est, cujus saepe in antedictis memini, odiosa diversitas Latinorum et Graecorum, qui simul bono corde numquam cohabitant. Saepe conati sunt antiqui patres in generalibus conciliis, synodis et congregationibus, Graecos Latinis unire, sed nihil profecerunt, quin potius aversi Graeci totam Orientem ab obedientia romanae ecclesiae averterunt. Et profecto dicere audeo, et dictum probabile censeo, quod Sarraceni Aegyptum, Arabiam, Palaestinam, Judaeam, Syriam, Mesopotamiam, et Turci Ciliciam, Capadociam, Pamphiliam, Cariam et totam Minorem Asiam, Macedoniam et totam paene Graeciam et totam Africam, et Europae magnam partem nequaquam possiderent, si Graecorum odium in Latinos et superbia contra ecclesiam romanam non fuisset. Insuper omnes orientales Christianos, Armenos, Nubianos, Abisinos, Georgicos, Jacobitos, Nestorianos, Maronitos, Graeci ipsi corruperunt et ab ecclesiae romanae adhaerentia averterunt et hodie avertere non desistunt. Ego aestimo, omnia praelia Christianorum contra Turcos, Sarracenos, Barbaros et Tartaros esse cassa et vana, nisi Graeci prius radicitus cum sua secta fuerint exterminati. Sancta mater ecclesia pia et misericors Graecorum contumaciae et superbiae locum dans, eos tolerare cum suis ritibus determinavit, sed nunc (#172 a#) considerans, per eos totam Asiam in Turcorum manus devenisse, facti poenitens, optat eos, dum potens erat, delevisse. Certum est enim, quod numquam Machometi secta tantum crevisset, si Graeci firmi et fideles catholici fuissent, in odium enim romanae ecclesiae multas regiones fidelium Satanae tradiderunt. Quanta impedimenta Graeci catholicis praestiterint, dum tota Occidens ad terram sanctam recuperandam per eorum regiones transiret terra et mari, libri pleni sunt, et hoc ultimo tempore fideles contra Turcos procedentes panibus et aquis infectis necaverunt. Sed et omni die, dominico excommunicant in suis ecclesiolis papam, romanam civitatem et omnem clerum et populum catholicum. De his vide P. I. fol. 68 A, et fol. 134 B, et Parte II. fol. 13 a, et fol. 70 ab, et fol. 160 et hic, ut patet.

Ecclesiarum in Creta visitatio et reliquiarum deosculatio.

Quum autem tempus recessus nostri instaret a Candia, ingressi sumus ecclesiam S. Titi pro indulgentiis et ad videndum reliquias Sanctorum: sic enim in omni loco peregrini faciunt, quod primo et ultimo in ecclesias currunt pro indulgentiis. In illa ecclesia est caput S. Titi apostoli, Pauli discipuli et archiepiscopi Cretensis; et brachium S. Effrem, antiqui doctoris Graecorum; et caput S. Barbarae virginis. Credo plures virgines fuisse hujus nominis Barbara, quia plura vidi capita, quae dicuntur S. Barbarae virginis. Alias etiam particulares reliquias vidimus, quas deosculati sumus, de quibus transeo.

Reliquiae Rhodianorum.

(Hoc pertinet supra ad folium 155 a.)

Superius omisi de maximis reliquiis Rhodianorum, quas aliquoties vidi, nunc autem occasione habita de eisdem loquar. Primo est ibi crux aenea, ex illa conflata pelvi, unde Christus discipulorum suorum lavit pedes, et fertur, quod si dicta crux in ceram imprimatur, marinas compescat mitigetque tempestates. Sunt etiam duae spinae de corona Domini nostri Jesu Christi, quarum altera quidem in castro, altera vero in ecclesia S. Johannis honorifice conservatur, narratumque nobis pro certo fuit, quod una earum, scilicet quae est in castro, per singulos annos in die parasceves florem producere aperte et manifeste videatur. Ibi etiam illorum XXX argenteorum unus esse perhibetur, imo et demonstratur, pro quibus Christum vendidit Judas Judaeis, et de quibus emerunt Judaei agrum Akeldama in sepulturam peregrinorum, de quo habetur Matthaei XXVI. Qualis formae sit argenteus ille in Rhodo, vide Parte I. fol. 163. Ibi etiam est caput S. Philomelae virginis et portio non parva de ligno sanctae crucis et brachium S. Georgii martyris et brachium Blasii; brachium etiam S. Stephani protomartyris; brachium S. Thomae apostoli; brachium S. Leodegarii episcopi; caput S. Euphemiae virginis et martyris; caput S. Polycarpi episcopi; caput unius ex undecim millibus virginum; manus S. Clarae virginis et manus S. Annae, matris virginis Mariae; sinistrum brachium cum manu (#b#) inclitae virginis S. Catharinae, quod nonnisi in ejus festo demonstratur in castro in capella domini Colossensis. Sed et monachi S. Catharinae reconditam sinistram manum in tumulo virginis peregrinis ostendunt, ut supra patet fol. 40. Cui credendum sit dijudicet vir prudens. Ostensis autem omnibus praefatis reliquiis ultimo loco pretiosiorem thesaurum producunt cum multo honore et reverentia, sanctissimi praecursoris Domini, Johannis baptistae brachium dextrum cum manu extento digito, quo demonstraverat mundo ad oculum filium Dei dicens: ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, ecce, de quo dicebam vobis: qui post me venit, ante me factus est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere; ecce, hic est filius Dei, Johannis primo.

In hoc beatissimus Johannes baptista omnibus prophetis antefertur, unde de ipso canitur: Caeteri tantum cecinere vatem corde praesago; jubar affuturum tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis.

Quomodo autem hoc sanctissimum brachium Rhodum delatum sit, breviter dicam. Scimus ex lectione evangelica, Johannem baptistam ab Herode Antipa fore decollatum propter Herodiadem, quae accipiens caput saccis cilicinis involvit et juxta Herodis palatium sepelivit caute in Jerusalem, nolens ut caput cum corpore maneret, ne resurgeret. Discipuli autem ejus tollentes corpus illud sepelierunt in Sebasta Palaestinae, quae est Samaria, inter Elisaeum et Abdiam prophetas. Dum autem ad ejus tumulum multa miracula fierent multo tempore usque tempora Juliani apostatae, qui fuit anno Domini 363., non ferens apostata, invidus gloriae Dei, ad lecum sepulchri venit, sarcophagum aperuit et ossa sacra tamquam inutilia abjici et per campum dispergi mandavit. Ubi dum majora miracula fierent, jussit tyrannus ossa sacra latius ab invicem dispergi; sed nec sic cessantibus miraculis jussit ossa omnia recolligi et comburi. Cum autem ossa ad combustionis locum congregarentur, quidam Christiani se gentilibus immiscentes collectis aliquibus membris et ossibus praecursoris abierunt. Porro dextrum brachium, dum cum aliis ossibus fuisset igni infectum, comburi non potuit, sed integrum cum manu et extento digito mansit; unde combustione peracta monachi ad locum accesserunt, intactum sacrum brachium cum digito, quod postmodum datum fuit sanctae virgini Teclae (auferentes) quae illud ad transmarinas partes usque in Normanniam detulit; ubi multo tempore in honore habitum est. Quidam autem imperator pro causis Normanniam transiens brachium accepit et illud in Constantinopolim[TR160] portavit et in ecclesiam S. Sophiae locavit. Porro anno Domini 1452[TR161] ceperunt Turci Constantinopolim, et dum ecclesias profanarent et altaria suffoderent et reliquias dispergerent et conculcarent, invenerunt etiam saepe dictum brachium cum suo scripto titulo, quod accipiens Machumet pro se conservavit reponens in suos thesauros; siquidem et Sarraceni et gentiles caeteri honorant S. Johannem baptistam. Demum anno Domini 1480 idem Machumetus Rhodum obsedit (#173 a#), sed victus et confusus abscessit, ut supra patet Fol. 153., et anno eodem obiit, cui unus filiorum suorum successit, alter ab eo de terra profugatus inter Christianos usque hodie manet. Ille ergo successor regni, cum paternos lustrasset sibi derelictos thesauros, inveniens sancti Johannis baptistae brachium et manum produxit et quasi pro nihilo habuit, uxor autem ejus, quae Christiana graeca est, suasit ei, ut hoc brachium Rhodianis transmitteret et ita illo munere eos placaret super malum a patre eis illatum eosque sibi propitios et amicos constitueret. Siquidem post turpem fugam Turcorum a Rhodo terribiles facti fuerant Rhodii Turcis nec amplius dare solitum tributum volebant, quinimo Turcus ipse tributarius eisdem effectus est, nam Johannitis ipsis in genere 35 millia ducatorum, Magistro vero 10 millia persolvit, quod certo dominorum ipsorum didicimus narratione. Misit ergo, sicut uxor suaserat, brachium Rhodum cum litteris, quod accipientes Colossenses summo cum honore cum reliquiis deposuerunt. De illis reliquiis Rhodiensium debui scripsisse supra Folio 155 ante diem XVI.

Igitur cum in Candia omnia vidissemus, transivimus ad valvas carpentariorum et pictorum et emimus scrinia[TR162] cypressina, quae valde subtili opere ibi fiunt, et imagines beatae Virginis, quas singulari quadam arte vivaciter depingunt secundum formam, qua S. Lucas dicitur depinxisse beatae Virginis imaginem. Et his omnibus peractis in classem descendimus.

Progressio marina cum saevissima tempestate.

Die XIX., quae est festum Sanctae Elisabethae, in nocte coepit graviter infirmari dominus consul Alexandrinus in nostra galea, praeter hoc cursus navium fuit interceptus per velorum remissionem. In alia autem galea erat quidam expertus medicus, pro quo emissa scapha in mare misimus, et veniens virum in extremo periculo dixit constitutum et repentinam navigationem sibi plurimum nocere, sed non paulatinam. Inutiliter ergo tota classis ferebatur in aulone Cretico inter Candiam et Standiam infra schiis Cretensibus, et ita propinqui adinvicem fuimus cum sex galeis, ut poteramus conclamare. Porro circa meridiem surrexit ventus magnus, inutilis navigationi nostrae, et mare inquietissimum habuimus, projecitque nos contra aquilonem ad insulas Cycladum, et arte ac vi ingenti obstabant nostri nautae, ne relaberentur in mare Rhodianum, vidimus enim Napuliam Turcorum regionem vicinam insulae Rhodi; longe tamen supra nos. Versis autem velis rejecti venimus in Carpaticum fretum, cui nomen tribuit Carpatus, insula una Cycladum, cujus mentionem feci Fol. 155. Tempestuosum autem, obscurum et inquietum valde diem habuimus et cum hoc pluviam, quae navigationi est semper molesta, nec[TR163] sinebant nobis venti et pluviae ignem ardere, et ita hac die sine cibo mansimus, quia cibus etiam sumtus non poterat in subverso stomacho manere. Sole autem occidente et tenebris ingruentibus invaluit ventus nimius et mare saeviens fremuit et intemperatae aquarum inundationes in tristem nos exspectationem (#b#) omni momento rapiebant. In superioribus galeae nihil erat, quod non in aqua staret aut nataret, unde domini omnes de castello et de superioribus galeae confugerunt ad infima, quia procellae elevabantur supra galeam et sine mensura decidebant aquae in eam. Erant autem galeotae XVIII febricitantes, infirmi in Alexandria facti, qui nec supra nec infra sua transtra manere poterant, nec licuit eis sine licentia in carinam descendere. Hi stabant ad os carinae lamentabiliter precantes intromitti, ne frigore morerentur. Post multas preces obtinuerunt a dominis et descendentes angustam carinam fecerunt eamque foetore repleverunt. Invaluit autem tempestas et tanta erat navis agitatio, quod stare nemo poterat nec sedere nisi cum adhaerentia alicujus rei stabilis et firmae. Accurrentes autem aquae influebant usque ad cumbas et cubilia nostra, et per insuspectas rimas destillabant usque ad nos; adeo autem dure et impetuose repercutiebatur navis ab accurrentibus aquis, ac si grandia saxa de monte submitterentur in galeae latera currere, ex quo tantos fragores naves dabant continue, ut viderentur dissolvi in omnibus nexibus et juncturis suis. Ad illos autem terribiles fragores perterriti continuo clamavimus, ac si jam rupta navi involvendi undis essemus, sphaericos enim bombardarum lapides in prora jacentes saevissima haec tempestas elevavit ac usque in medium galeae contra malum jactavit, plures etiam ad mare projecit. Interea amore et timore affecti plurimum fuimus, vertiginem et evomitionem omnes patiebamur, infirmi pejus habebant et sani aegri fiebant, et duravit tempestas illa tota nocte, in qua duo galeotae mortui sunt et nudi in mare projecti belluis devorandi, siquidem hoc mare Carpaticum belluas ferocissimas generat, phocas et felchos, quorum pastor fingitur fuisse Proteus, ex eo, quia antiquitus rex ad littora hujus maris fuit. Sunt autem phocae boves marinae, animalia fortissima, animosa et iracunda non tantum ad alia animalia, sed etiam ad sua domestica, semper enim vir cum muliere pugnat nec placatur, donec eam interficiat, et ejecta illa aliam ducit, cum qua novum proelium implacabilis inimicitiae incipit, et ita semper aut victus aut victor moritur. Felchi autem sunt vituli marini, Habet autem felchus cutem pilosam, aliqui totam albam, aliqui nigram, aliqui maculosam, more pecudum in terra parit et post XI. diem partus suos in mare ducit, et ibi saeviunt in omne, quod occurrit. Inter omnia animalia gravissimo somno premitur, unde in somnis mugitus magnos emittit, nec capi faciliter potest, nisi in terra dormiens inventum fuerit, et inventum, nisi caput sibi ferreo malleo contritum fuerit, evadet, quantumcunque gladio aut cuspide transfossum. Satis gracilem habent pellem cum pilis mollibus, unde cinguli religiosorum de ea fiunt. Hoc autem mirabile de illa bellua dicitur, quod ea mortua et excoriata pili in pelle, ubicunque pellis fuerit, naturali quodam instinctu prout mare se habet, ita se gerit. Nam si mare turbatum in fluctus surrexerit, et pili similiter erecti surgunt, si vero mare pacificatum fuerit, pili in planum sternuntur, sicque maris status in re insensata et morticina deprehenditur. De hoc habetur in Speculo naturali Libr. 18. C. 78. Idem ego ipse expertus sum, nam cingulum detuli pelle Venetiis comparatum; saepe, antequam legerem Speculum in praedicto loco, miratus fui, cur pili nunc asperiores nunc leniores, nunc ordinatae nunc distortae cernerentur, nesciens causam praedictam. Unde, qui non posset dormire, si haberet pinnam dextri lateris illius animalis et capiti supponeret, mox obdormiret. Insuper cum isti marini vituli numquam fulmine percutiantur, judicant prudentes, quod homines sub pellibus eorum existentes, vel in tabernaculis illarum pellium, vel tecti pellibus, ictus fulminis tangere aut percutere nequit, ut habetur in Speculo natur. L. V. C. 69. Quae autem ferae in mari Carpatico morentur (#174 a#), patet in Bocc. de Generatione deorum gentilium L. VII. C. 1.

Vicesima die, cum dies illucesceret, mitescere mare coepit et tempestas decrescere, verum tamen fortissimos ventos habuimus, qui nos de proposito itinere nostro rapuerunt longe a nostro tramite contra aquilonem et in Cycladum insulas in medio ordine longo sub Rhodo portaverunt, et si ventum secuti fuissemus, in Sami insulam et Pathmum devenissemus et inde in brevibus horis Mitylenam, quae etiam Lesbos dicitur, apprehendissemus, ad quam nautae nostri formidabant accedere, propter bithalassum, id est, littus in mare protensum: terrae enim vel arenae interjectu dividitur mare et fit quasi duplex, unde naves impingentes ad arenas de facili confringuntur, in quo periculo fuit S. Paulus hanc navigans insulam, ut patet Actor. 28. In ea, dum ignem faceret, vipera manui ejus adhaesit, quam in ignem excutiens venenum evasit, unde incolae barbari dicebant, ipsum esse deum.

Haec insula dicitur Lesbos, Mitylena tamen filia regis Macharei, civitatem in ea construens Mitylenam, a qua insula nomen accepit. Tempore Moysis aedificata fuit urbs illa. Est autem rebus omnibus refertissima, duos habens portus multarum triremium et navium capaces, eamque S. Paulus ad fidem convertit, in qua mansit usque ad nostra infelicia tempora fides. Nam anno 1467[TR164] Machumetus, Turcorum imperator, ipsam insulam maxima cum humani sanguinis effusione cepit, diripuit, ejus quoque omnes animas in Asiam transportavit.

De hac insula Lesbos fuit Theophrastus, Aristotelis successor. Dum enim Aristoteles ad finem vitae venisset, venit ad eum turba discipulorum suorum obsecrans, ui aliquem eligeret sui magisterii successorem; erant autem duo praecipui inter eos, Theophrastus et Mimedemius, quorum primus de Lesbos, alter de Rhodo, quae insulae sunt Aegei maris, oriundus fuit. Porro ambae insulae vino optimo sunt foecundae. Cum ergo Aristoteles differret instituere successorem et discipuli instarent, inter convivia postulat Aristoteles potum et hausto poculo, quod tunc in mensa habebatur, dixit, vinum illud insalubre et asperum, laudans vinum Lesbium et Rhodium. Statim autem utrumque adlatum vinum et ab eo gustatum, praetulit Rhodio Lesbium et ita post paululum mortuus est. In eo autem, quod Lesbium vinum elegit et praetulit, intellexerunt discipuli, Theophrastum Lesbium prae cunctis eminere, sicque eum ut Aristotelem habebant.

Inde in paucis horis cum eodem vento venitur in Phrygiam, regionem Asiae, quae dicitur Phrygia ab Europae filia; alias nominatur Dardania a Dardano, qui de Graecia profectus pervenit in Phrygiam et ibidem primitus regnavit et ipsam maris oram, in qua habitavit, de suo nomine appellavit, post quem filius ejus Ericthonius, dein nepos ejus Tros, a quo civitas Troja nomen accepit, quae in Dardania vel Phrygia est, et a Troja regio dicta est Trojana, et nonnumquam regio et civitas dicuntur Ilion vel Ilium, ab Ilo, filio Tröis. Fuit autem Troja sive Ilium constructa tempore judicis Israel Ajoth, de quo judice Judicum III. habetur. Haec autem civitas teste Homero Libro IV. erat omnium, quae sub sole ac stellifero coelo sunt, urbium quidem insignissima. Haec est, quae decennalem Graecorum obsidionem passa est et ab eis deleta propter Helenae raptum, quae ob sui speciositatem ter rapta fuit et semper cum multis hominum stragibus repetita, unde propter eam multa hominum millia sunt interfecta; dum autem jam senuisset seque deformem speculo cerneret, risit et admirata virorum amentiam et fatuitates derisit, puellis suis longo sermone stultitias virorum detexit, quomodo propter illam tot mille millia occubuissent et quomodo nobilissima et maxima civitas Troja demtis aliis civibus propter eam destructa fuisset et nobiles Trojani dispersi: nam post Trojae exitium nobiles Trojani, qui gladium evaserunt Graecorum, factis classibus per diversas mundi partes sibi sedes quaesierunt et habitatores expellentes pro eis loca tenuerunt, ex quorum congerie prodierunt potentes saeculi et nobiles, sicut diversarum regionum verissimae historiae attestantur, et nobiles hodie (#b#) de hoc gloriantur et conantur de hoc testimonia inducere omnibus modis. Fuit autem Troja totaliter derelicta, ita ut Ovidius dicat: Jam seges ubi Troja fuit. Et quod his amplius est, quo in loco Troja fuerit, nulli nunc compertum habetur, ea enim exusta lapides et quaecumque alia inde ablata sunt, ex quo satis edocemur, ut nemo in rebus humanis spem suam constituat aut se perpetuo in hoc saeculo mansurum putet, quin ingens Troja et totius Asiae columen ita exstincta est, ut neque cadaver nec vestigium appareat, et expertissimi mundi descriptores de loco suae situationis discrepant, quibusdam dicentibus, quod in Peloponneso, aliis, quod in Phrygia, inter quas duas regiones magna maria Hellesponti mediant, et Phrygia est in Asia, Peloponnesus autem in Europa in Macedonia.

Communiter tamen dicitur, quod fuerit in Phrygia super littus Hellesponti Asiatici, et illi, qui locum viderunt, dicunt, quod non habeat dispositionem, quod potuerit ibi fuisse tam grandis urbs et portus bonus. Dicunt etiam, quod omnis ornatus lapidum, columnae marmoreae et tabulae politae, quibus Troja fuit aedificata, ductus fuit ad constitutionem urbis Venetianae. De Troja vide Parte 1. Fol. 257.

Sanctus Paulus legitur et Corum et Troadem ad evangelizandum venisse. Hanc Troadem dicit Hieronymus prius dictam Trojam, in epistola ad Hedibiam de verbo apostoli: illis odor mortis in mortem.

Igitur navigantes ventum, qui in Phrygiam nos ejicere conabatur, declinare non poteramus, ideo ad insulam quandam Nyon vel Nium dictam declinavimus per canale strictum in medio insularum et portum securum et bonum ingressi naves stabilivimus anchoris et cancrorum alligatione. Eodem modo et aliae post nos venerunt galeae, quas nox tempestuosa longe a nobis ejecerat, et ingressi portum ad latus nostrum suas locavere naves. Stabilita ergo classe et prandio sumto projectis scaphis descendi cum galeotis in terram, nolui enim socium meum dominum extra mittere, quamvis obnixe precaretur me, quia in praecedentibus[TR165] tempestatibus valde debilitatus fuerat et acutissima febre correptus, et timui, quod subita aëris mutatio et terrae contactus et gustatio eorum, quae extra reperire sperabamus, eum magis debilitarent. Cum ergo ad littus venissem, inveni socios nostros de aliis galeis congregatos ad fontem, et valde consolati simul fuimus.

Circa hunc fontem stabant multi galeotae et lavabant dominorum suorum et suas camisias, quia aqua marina salsa inepta est ad lavandum. Similiter ergo per montem praecipitem et altum per petrosum clivum adscendimus contra castellum, quod in montis cacumine est situm, et inter adscendendum invenimus tres ecclesias graecas, unam inferius in montis pede super mare, aliam in montis ascensu, tertiam superius in castello, quas ingressi Deo gratias retulimus, qui hucusque nos incolumes conservavit. In ipso autem castello nihil reperimus venale ex his, quae victui erant necessaria, nec panes neque ova neque fructus, nam qui primi ascenderant, tulerunt omnia.

Est autem ipsum castellum parvum, sicut Albeck castrum, sine oppido, sed multus est intus populus, habent enim unam honorabilem habitationem in arce, in qua residet dominus castellanus. Alii autem homines habent domunculas demissas, exiles, et tuguriola, in quibus homo vix potest se erigere stans et extendere jacens. Nec habet insula illa nisi illos habitatores, qui vivunt de fructibus terrae in insula. Ipsum autem castellum est munitum, a veteribus Graecis aedificatum pro maris custodia, super abruptas petras constructum. Ex eo enim per latissimum (#175 a#) mare ad insulas caeteras Cycladum patulus habetur respectus. Cumque per horam vel duas morati in castello fuissemus, descendimus et reliquum tempus usque horam vespertinam juxta fontem, qui de crepidine montis ebullit, deduximus et mirabamur de aquae illius dulcedine, cum tamen insula tota in aquis amaris sit constituta. Post solis declinationem remigavit quilibet in galeam suam.

Die XXI., quae est praesentationis Mariae Virginis, antequam illucesceret, clamor ingens cujusdam lamentabiliter flentis in nostra audiebatur galea, eratque ululatus ille filii domini consulis, qui scilicet consul nocte eadem universae carnis debitum exsolvens diem clauserat extremum. Hunc non solum filius, sed cuncti, qui virum noverant, plangebant. Die facto jussit filius defuncti patris corpus in terram eductum poni in capellam, quae ibi in littore erat, super quod illic positum irruens planctum magnum fecit, et omnes galearum patroni et domini cum eo in luctu erant. Missa autem dicta in capella avulsum filium a corpore in galeam reduxerunt, corpus vero medici et barbitonsores super tabulam supinum posuerunt novacula ventrem scindentes a juncturis costarum usque ad genitalia, ejicientes omnia intestina in angulum capellae sepelienda locaverunt, ipsum vero corpus aqua marina laverunt, omnem sanguinem intus et extra exterserunt. Quamvis autem vir ille macilentus esset ab extra, tamen intestina et ilia pinguissima erant, et totum corpus ab intus erat pinguedine vestitum, ac si esset pulcherrima cera obductum. Eo autem exenterato et loto quibusdam conservativis unguentis ipsum inunxerunt et copioso sale infuso sicco stramine ventris vaccuitatem repleverunt et acu cissuram resuerunt. In oculos autem ejus bombicem posuerunt, similiter et aures bombice obstruxerunt. Fecerant etiam loculum ex asseribus et ipsum intus et extra fervida pice undique perfuderunt, quo peracto corpus involutum imposuerunt et firmissime clavis obstruxerunt rimis picem infundentes, ita quod nec spiraculum aliquod evaporare poterat. Et his factis intestina sepelivimus in capella, loculum vero cum corpore reduxerunt in nostram galeam, et in carina sub sabulo prope sentinam absconderunt, reponentes arenam et saccos specierum et alia, quae prius ibi jacuerant, ita quod nemo poterat scire, ubi corpus jaceret, nisi illi, qui ipsum absconderant.

Hunc virum ante paucos dies vidimus Cairi in magna gloria et Alexandriae, sicut patet supra Fol. 85 b. Omnes quippe morimur et quasi aqua dilabimur, 2. Reg. XIV., nec aliquis prudenter confidere potest de aetate juventutis, de virtutis robore, de corporis sanitate, de mundana prosperitate, quia nulli parcit mors, et aeque moriuntur senes et juvenes, divites et pauperes. Caduca nimirum et fragilia pluribusque consentanea crepitis sunt ista, quae vires humanae atque opes vocantur; affluunt subito, repente dilabuntur, nullo in loco, nulla in persona stabilibus infixa radicibus insistunt, sed incertissimo flatu ruinae huc atque illuc acta, quos in sublime extulerunt, improviso decursu destitutos profunda cladium miserabiliter immergunt. Quod luculenter demonstrat Jeronymus in epitaphio Nepotiani, plur. replicans vicinas regum miserias et nostri corporis calamitates, ut non tam plangendus sit, qui hac luce caruerit, quam congratulandum ei, quod de tantis malis evaserit, quod per multa ibidem probat exempla, sicut et nos (#b#) ad oculum cernimus. Omnibus his, quae cum defuncto viro gerebantur, interfui manumque, ubi oportunum fuit, apposui, et manifesta experientia didicimus, confictum esse mendacium, quo dicitur, quod corpus exanime sive mortuum per mare non possit duci, et praetextu illius figmenti peregrini, etiam magni, nobiles, barones et milites, qui pro tempore in mari rebus excedunt humanis, statim in undas mittuntur, nec vel ad terras proximas sinuntur vehi gratia sepeliendi. Dicunt enim cum peregrino mortuo non posse esse fortunatam navigationem, ideo festinant, ut ejiciantur, suorum vero dominorum corpora ad paternas sepulturas transducunt, quia corpora nostra sint infeliciora eorum cadaveribus.

Illo die sepelivimus de classe quatuor mortuos, duos in quadam galea mortuos ex infirmitate, unum gladio interfectum in castello a quodam alio galeota, qui nobis cum evaginato et cruento gladio occurrit, abdita petere volens, quartum, consulem, in galea nostra, cujus sepelitio fuit mihi et omnibus non solum in nostra galea, sed per totam classem molestissima, sed nemo loqui verbum ausus fuit nec vultum torvum ostendere.

Facto vespere in galeam reversi sumus omnes, et aptabant naucleri classem, quasi securi essent, se in illa nocte prosperum ventum habituros pro navigatione, cum tamen pejor videretur mihi ventus, quam heri et nudius tertius; sperabant enim, quod propter instans festum S. Caeciliae, quae una est de patronis maris, ventum bonum futurum: nam hos sanctos dicunt esse navigantium singulares patronos, scilicet Sanctam Caeciliam, S. Clementem, S. Catharinam, S. Andream, S. Barbaram, S. Nicolaum, S. Luciam, et Sanctam Mariam beatissimam Virginem. In horum Sanctorum diebus marinarii non minus ex superstitione quam ex devotione de bono vento et prospera navigatione desperant, si non habuerint placitum ventum et placatum mare in aliquo illorum dierum. Incipit enim nunc in festo Caeciliae vel Clementis intuta fieri navigatio, et si ante festum sanctificationis beatae Virginis non poterant exire Aegeum mare, necesse erit in Cycladum insulis vel in aliquo portu Asiae hiemare.

Profectio.

Vicesima secunda die, quae est sanctae Caeciliae virginis, conticuerunt paululum boreales venti in nocte praecedenti, et spes erat nautis, quod ad diem profecturi essemus. Praeter hoc autem, quod laborabant per noctem aptando navem, inquietati omnes fuimus per quendam infirmum galeotam agonizantem, qui in extremis laborans clamabat, cantabat, gemebat et continue loquebatur, cui socii sui cum candelis assistebant exspectantes ejus exitum, mirabantur autem omnes, quod tantis oppressus doloribus non moriebatur, quia multis diebus et noctibus extra mentem factus agonizabat, cui et ego astiti, quia prope me decubuit, et ultra solitum vere mirabar agonizantem, inter alta enim et profunda suspiria ridebat, flebat, et nemo quiescere circa eum poterat. Illa tamen nocte videbatur nobis mors adesse. Et dum sic circumstaremus agonizantem, accessit quidam graecus socius marinarius, increpans socios agonizantis, cur eum sic torqueri permitterent. Sciscitantibus autem illis, quid illi (#176 a#) infirmo facere deberent, dixit, nisi removeritis eum a lectulo, in quo decumbit, mori non poterit; erat enim lectulus saccus plenus plumis columbarum cujusdam mercatoris, qui comparaverat illas plumas Alexandriae, et dictum fuit ibi a multis, quod homo agonizans super columbarum plumas non de facili posset mori. De hoc ergo multum mirabar, quia hoc nec legi nec prius audivi. Socii ergo agonizantis hoc audientes, subtracto sibi sacco plumarum super sacco cincibrorum jacere permittentes, in quo statim obiit, et mox semicinctiis involutus in fretum projectus profundum petiit sibi ipsi sepulchrum quaerens, de cujus morte non multus planctus fuit, sed suae et nostrae liberationi congratulabamur.

Ut autem aspirabat dies, facto hortatorio clamore per classem levaverunt anchoras,[TR166] et soluta classe de portu cum quiete exivimus et in altum mare venimus secundos exspectantes ventos. Magno ergo conatu et ingenti galeotarum labore contra freti impetum tetendimus, sed nihil profecimus, et valde poenituit portum Nium reliquisse; victi ibi a vento rejecti sumus in Cycladum insulas et insulam Nixiam praeterivimus, quae importuosa est, similiter insulam Paron dimisimus, quae licet portum habeat, non tamen tantae classis capacem. In hac insula, quae prius Minoia dicebatur, gignitur candidissimum marmor, quod Parinum dicunt, et Venetias ducitur. Nascitur etiam in ea Sardius lapis, qui est marmore praestantior. In medio autem insularum rapidissimo cursu contra aquilonis plagam processimus terga vertentes nostro tramiti et in portum cujusdam insulae ingressi naves stabilivimus. Hunc portum nominabant Schefanum, et erat desertus, nullas habens habitationes, satis tamen capax et securus.

Si navem ventis commisissemus, quam statim ad Pathmum insulam provecti fuissemus et expeditum iter habuissemus in provincias Minoris Asiae, in Cariam scilicet, in qua est Ephesus urbs, in Lydiam, in qua est sedes antiqua regum, quam Pactoli unda extulit in divitias torrentibus aureis, in qua Midas rex, qui a Baccho impetraverat, ut quidquid tangeret, aurum fieret, mortuus projectus fuit. Hic fluvius juxta civitatem Smyrnam decurrit ejusque agros irrigat. Habuissemus etiam expeditum mare et ventum in Phrygiam, in regionem Troadem, in qua est Ilium sive Troja, et Olympus mons, non ille Macedonicus, sed alius, et urbs Nicaea, in qua anno Domini 314 celebrata est magna synodus Nicaena, episcoporum 318 pro nationibus totius mundi clamantium: vivat Christus, sub Sylvestro papa et Constantino Magno imperatore.

Venissemus etiam levi navigatione in Pontum Bithyniae, in qua est Nicomedia urbs, in qua beata Barbara virgo et martyr nata et occisa fuit, et multi alii martyres. Est etiam ibi urbs Chalcedon, in qua beata Euphemia martyrium pertulit, cujus corpus miraculose in Rubinam Histriae venit, ut patet Fol. 203 A. B.[TR167] In qua etiam anno Domini 454 sub Leone papa primo, Martiano et Valentiniano imperatoribus, synodus oecumenica 1200 episcoporum fuit celebrata pro universis nationibus orbis, in qua multae haereses sunt damnatae. Ibi tunc contigit hoc spectabile miraculum, quod fertur. Nam dum haeretici validissimis argumentis contra catholicos se armassent, ita, ut nostri episcopi penitus in responsionibus deficerent, advocatus fuit S. Achatius, qui in duro lapidis arto antro diu conclusus pro dei amore steterat. Ambae ergo partes in hunc sanctum virum compromiserunt et sententiae ejus stare juraverunt, qui ab utrisque petiit sibi dari in scriptis conclusiones, de quibus erat certamen. Acceptis ergo chartis ambabus ad sepulchrum S. Euphemiae accessit easque super corpus posuit petens, ut ipsa sancta martyr ostendere dignaretur, cui parti standum esset. Statim autem sacra virgo schedulam haereticorum longe a se projecit, nostrorum vero schedulam in pectore reconditam servavit (#b#).

Hanc Chalcedonensem provinciam et omnes circumjacentes terras et totius Asiae Minoris latitudines hodie Turci possident, et terra latissima, conclusa maribus tamquam insula. Habet enim solum ab oriente Capadociam, ab aliis plagis est maribus cincta, nam a septemtrione habet pontum Euxinum, ab occasu Propontidem, a meridie Aegyptium[TR168] mare, et continet provincias Bithyniam, Phrygiam, Galatiam, Lydiam, Cariam, Pamphiliam et Isauriam, Lyciam et Ciliciam.

Die XXIII., quae erat dominica 26. post festum S. Trinitatis, non erat aliqua aut venti aut maris dispositio pro recessu, sicque quievimus illo die, et missis et divini officii orationi institimus et longas horas in isto sterili et inutili portu habuimus. Plures horas deduxi ludendo cum psittacis avibus, quarum multae erant in mea galea. Dominus consul defunctus, unum dereliquit valde jocundum, qui omni mane clara et clamosa voce vocavit defunctum, sicut edocta fuerat in Alexandria, sic dicens diserto: miserlo consulo, id est, mi domine consul. Saepe his clamoribus commotus fuit ad fletum filius, patris sui pietatem recolens et praesentiam ejus nobiscum in mortuo corpusculo. Cum illa etiam bestia mirabili, quam dominus decanus Moguntinus emit Alexandriae, quae in camera cellarii erat prope cumbam meam, multum tempus deduxi, erat enim foramen in assere cum terebro factum, et quando bestia sensit, me in cumba esse, misit manulam suam per foramen, digitis plaudens, ad ludendum me provocans cum ea. Aliquando, si bestia dormiebat, faciebam cum digitis strepitum ad parietem et concitabam bestiam, nunc ad laetitiam, nunc ad iram, prout volui. In scribendo tamen plus de tempore consumsi. Igitur coacti sumus hoc die in illo portu manere, et erant marinarii tristes et impatientes pro eo, quod S. Clemens, cujus festum erat, non fecerat promissionem de bono vento, quem singularissimum maris patronum profitentur, et quasi pro augurio diem illum considerant et ab ejus qualitate sequentes judicant.

Vicesima quarta die post noctem inquietissimam propter nimiam navium agitationem ejecerunt alias anchoras firmantes navem spiris fortioribus, quia timebant, quod funes, quibus alligatae stabant, solverentur et rumperentur, quod fuisset noster et navis interitus, quia circumdati cautibus et scopulis eramus et altissimis rupibus cincti, in quas navis impingens in mille frusta confringeretur.

Porro post prandium educti ad littus per scapham in oppidum Scheffanum ascendimus, bene per unum magnum milliare teutonicum, ut emeremus recentes panes, quia paximatios fastidivimus. Dum autem ad castellum venissemus, clauserunt portas, ne ingrederemur, et omnem communionem nobis denegabant, nihil penitus volebant nobis ministrare, nec panem nec aquae potum, nec pecunia nec pretio; quinimo cum lapidibus a porta et muris nos fugabant; auditum enim et divulgatum apud eos fuerat, quod classis nostra peste esset infecta et quod defuncti cadaver nobiscum duceremus et multi essent de nobis mortui, ideo tali acrimonia ad nos sunt usi. Vacui ergo reversi sumus in classem. Si Jasonis et Argonautarum robur habuissemus, contra eos proelium movissemus, sicut praedicti contra Trojam pro eo, quod rex Trojae a portu civitatis eos repulit. Porro galeotae et marinarii spem magnam habebant, quod S. Catharina, maris magna patrona, pro vento bono exoraretur, cujus festum instabat, sed dum nox adesset, plus solito mare turbatum habuimus et inquietissimam noctem egimus (#177 b#).

Die vicesima quinta, quae est festum beatissimae virginis Catharinae, non erat bonus aurae flatus, sed nobis omnino contrarius: propter quod naucleri nostri impatientes blasphemabant et Deum et S. Catharinam, timebant enim, ne eis accideret sicut navibus in praecedenti anno, quae coactae tempestatibus continuis manserunt ibi XXXI diebus, nec poterant movere se de isto ergastulo ad mare propter ventos contrarios.

Quia autem haec dies erat mihi celeberrima, tum propter sponsae meae festum, tum etiam propter anniversarium solemne, quod solitus illo die sum peragere, quia eo die ingressus Praedicatorum ordinem sum et anno revoluto professus, cogitavi diem illum cum honesto gaudio deducere. Descendi ergo de galea in barcam et duci me jussi in galeam domini Bernhardi Conterini, in qua erant domini peregrini tertiae societatis, ad quos cum venissem, cum magno gaudio me receperunt; reperi autem dominum Heinricum de Schomburg, militem mihi carissimum, febricitantem, qui juramento affirmavit, quod ad ingressum meum reliquisset eum febris. Scio enim, militem istum magno corde mihi affectum, et ita propter inopinatam transmutationem melius habuit in meo aspectu. Illa die multa nova audivi de Venetiis in illa galea, quae nos in nostra ignoravimus. Inter alia dictum fuit, quod palatium Ducis Venetorum esset combustum per traditores Ducis Ferrariensis, cum quo tunc stabant Venetiani in differentia. Cum autem sero factum esset, navigio redii in galeam meam, in coena autem absque deliberatione dixi circumsedentibus audita nova de exustione palatii Ducis; statim unus verba ex ore meo rapuit et ascendens in castellum dominis capitaneo classis et patrono et consulibus, ac galeae gubernatoribus quae dixeram retulit, quae illi audientes per nuntium vocaverunt me ad se et cum indignatione increpaverunt me, cur talia auderem dicere, nec volebant excusationes meas audire, sed duris verbis affecere (et) abire jusserunt. Si fuissem saecularis, credo, quod me in poenam aut extra galeam in terram exposuissent et a classe ejecissent, aut tormentis tribulassent, vel forte nec sic mihi pepercissent, si non fuisset verum, quod dixeram, sciebant autem, rem esse ita, sed celabant. In facto illo didici, non esse prudenter actum, imo periculosum, recitare primo nova audita, praecipue quando sunt turbativa.

Vicesima septima die mutatus est ventus, et levatis anchoris et solutis navibus de portu illo in crepusculo egressi sumus, sed quam cito sol ascendit, ventus ille inutilis rediit, et ferebamur extra Cycladas quidem, sed intrare mare Maleaticum, ad quod tendebamus, non voluimus, pellente nos vento altius contra septemtrionem in mare Aegeum. Continuimus autem vi navem et ejecta (anchora), in sinum Saronicum ne laberemur in Euboeae vel Nigroponti angustias, non enim longe eramus a Nigroponto, quae insula alias dicitur Euboea, in qua dicunt veteres Junonem esse educatam, et filii Herculis condiderunt in ea civitatem. Haec insula fertilissima esse dicitur frumento, vino et oleo, et ex ea habentur ligna apta pro navium fabrica, et ab olim Venetianae ditioni subjecta. Civitas principalis dicitur Calcidis alias Chaltis, quae populosa, negotiosa et opulentissima ac munitissima fuit. Anno autem Domini 1471 Turci vi magna cum multa sanguinis effusione eam ceperunt. De cujus captione in peregrinali venerabilis domini de Braitenbach, decani Moguntini, (#b#) longa et lamentabilis habetur historia, et de immanissima crudelitate ibi per Turcos facta in Christianos.

Consequenter a Nigroponto navigio venitur in brevi temporis spatio in Hellespontum a mari Aegeo, ubi mare in angustias VII stadiorum constringitur, in quo stricto Helle, soror Phrixi, submersa nomen mari dedit, ut supra dixi Fol. 45.

Insuper Xerxes rex Persarum ponte de navibus ibi facto cum innumerabili exercitu transivit: Demum iterum aqua dilatatur et facit Propontidem, in quem ex Hellesponto naves decurrunt, de hinc contra septemtrionem iterum coarctatur quinquaginta passibus juxta urbem Constantinopolitanam, et per longas angustias juxta Theodosiam, quae alias dicitur Capha, Euxino mari jungitur. Has autem angustias nominant buccam constantinopolitanam, vel brachium S. Georii, per quod a Constantinopoli est descensus in pontum Euxinum, in quem pontum a septemtrione decurrunt per strictum Cimerium aquae de paludibus Maeotidis, quae congregantur de fluvio Tanai et aliis fluminibus ex hyperboreis montibus concurrentibus Sic ergo fluvius Tanais de montibus praedictis longo tramite decurrens Maeotides auget paludes, quarum immensa exundatio juxta Theodosiam urbem Euxinum pontum late ingreditur; inde juxta Constantinopolim longe emittuntur angustiae, donec eas mare nostrum excipiat; et ista praedicta linea dividit Europam ab Asia, sicut strictum freti Herculis dividit ex altera parte Africam ab Europa, et sicut Nilus dividit Asiam ab Africa.

Ad propositum ergo in recto tramite eramus et ventum optimum habuimus navigandi in Nigropontum, et inde in Constantinopolim brevibus venissemus horis.

Haec urbs condita fuit ante incarnationem Domini anno 669, a Pausania, Spartanorum rege, vel Byzanto, eamque Byzantium nominavit, ex opposito sita Chalcedoniae, quae est in Asia in provincia Bithyniae, ipsa vero urbs est in Europa in provincia Trojae. Ea autem cum parva esset, Constantinus Magnus, Roma relicta Papae, anno Domini 316 structis moenibus fortissimis celsisque turribus a se Constantinopolim nominavit, quam ejus successores plurimis tum publicis aedibus tum civium palatiis superbissimis exornare curarunt adeo, ut exteri eo venientes urbis splendorem admirati non tam mortalium quam caelestium eam domicilium dicerent. Erat enim ibi praeter caetera magnificentissima S. Sophiae templum, Justinianum opus toto orbe mirabile, in quo nonginti sacerdotes Deo famulantes erant praebendati.

Erant praeterea portae XI, urbis dignitatem praeferentes, et eam propter pulchritudinis splendorem prisci novam Romam appellavere eo, quod patriarchali sede ac imperiali throno a Constantino redimita fuerit. Haec profecto, ut ita dicam, totius Orientis columen et unicum graecae sapientiae domicilium erat, ubi ita magna concilia, Gratiano teste, celebrata sunt, videlicet sub Theodosio seniore, sub Agathone papa, et sub Justiniano principe, ut in Canon. patet 15. d. c. Sexta Synodus.

Semper erat ibi populi maxima multitudo, quia in optimo mundi loco sit sita, et habuit portum amplissimum. Non erat ibi necessariorum defectus, nec erat angusta aut stricta, sed ampla, ad figuram trianguli, cujus duo latera versus mare sunt, tertium versus terram.

Innumerabiles denique ex hac urbe celeberrima in omni scientia ac virtute clarissimi exiere viri, inter quos Johannes Chrysostomus (#178 a#), ejus urbis episcopus CC. Nazianzenus, Joannes Cassianus diaconus, et novissime omnium Emanuel philosophus et orator eminentissimus, qui litteras graecas in Italiam retulit, quae jam per septingentos annos non fuerunt in usu. Sicut autem claros nobis produxit viros plures, ita malos et perversos multos enutrivit filios, fidei destructores et ecclesiae romanae perturbatores; unde multis persaepe attrita malis, ut correcta resipisceret. Ad ultimum autem anno Domini 1453 civitas ipsa a Turcis capta est, et de tali ac tanta urbe Machumetus Turcorum princeps triumphavit tantamque crudelitatem exercuit, quantam in superioribus factam non legimus. Trucidatis autem et venditis omnibus Christianis declaratus fuit Machumetus imperator, sicque imperium translatum est in Turcos a Graecis.

Quam justo Dei judicio fuerint Graeci illi exterminati et ad nihilum redacti ab infidelibus, satis patet ex hoc, quod postquam Constantinus transtulit sedem imperii ab urbe Roma in Constantinopolim, duodecim vicibus in diversis temporibus successive recesserunt ab obedientia Romanae ecclesiae per diversas haereses et schismata, cum tamen secundum catholicam fidem Romana ecclesia sit mater omnium ecclesiarum et magistra, ut dicitur Disc. 119 in memoriam. Cui superba Constantinopolis, quae per ecclesiam fuit sublimata, et Orientis primas instituta, in faciem spuit. Nam ut legitur, tempore apostolorum, dum adhuc Byzantium esset oppidum parvum, venit illac S. Andreas apostolus et illam convertit, ibique episcopum et episcopalem ecclesiam ordinavit, sicque usque ad Constantinum stetit, ipse autem Constantinus civitatem amplians clerum et ecclesiam magis extulit et archiepiscopalem sedem ibi fecit. Post hoc in concilio magno ordinatum fuit per patres, ut Constantinopolitana ecclesia esset secunda post Romam et patriarchalis, altior quam ecclesia Alexandrina aut Jerosolymitana aut Antiochena. Ut patet Disc. XXII. in pluribus capitulis. Postquam igitur sic sublimata est et praelata cunctis ecclesiis sub Roma, secuta sunt multa mala et divisiones et facta est ecclesia Constantinopolitana laqueus diaboli et causa, ut frequenter, divisionis aliarum ecclesiarum orientalium a Roma. Quomodo autem et quibus temporibus et in quibus erroribus duodecim vicibus discesserit Constantinopolitana ecclesia a Romana, sic cui[TR169] placet diffuse legere, videat in Chronico Anton. P. III. Tit. 22. C. 13 per totum.

Quia ergo Constantinopolis noluit esse sub Romano summo pontifice, juste actum est, ut sit sub cruentissimo carnifice, et quae sprevit catholicos fideles, spernatur, conculcetur per infideles Turcos.

Exterminium hujus urbis ante multa tempora mirabili prophetia fuit praedictum. Erat enim quidam philosophus graecus antiquus, nomine Leo, qui, nescio quo spiritu edoctus, columnam fecit marmoream, vario vestitam marmore, ad modum scacorum sic ordinatam, quod incipiendo a principio in uno scaco ponebatur nomen imperatoris et in sequenti nomen patriarchae, qui futuri erant. Dixit autem philosophus ille, quod dum facta esset impletio omnium scacorum illius columnae, tunc perderetur urbs illa. Et ita factum est. Nam praesidentibus Constantino et Gregorio, quorum nomina in ultimis scacis erant, capta fuit civitas. Ideo in columna erat scriptum: Constantinus me fecit et Constantinus me dissolvet. Haec columna stetit in ecclesia S. Demetrii in Constantinopoli, quae in captione urbis pariter cum ecclesia dissipata fuit, quam quidam Graecus doctus saepissime vidit et cunctis, quae dixi, narravit.

De hac urbe et ejus memorabilibus, de ejus profectu et defectu libri pleni sunt. Hoc ego non vidi, sed in Hellesponto mari Aegeo navigans ventum et viam maris habui (#b#).

Est autem sita Constantinopolis, ut dixi, in Thracia, cui regioni nomen dedit Tiras, filius Japhet, qui primum ibi habitavit. Alii dicunt, quod a saevitia populi Thracia sit dicta, sicut etiam apud vulgare teutonicum saevi dicuntur trazig et provocativi trazlich. Poetae dicunt, quod propter juvenem illius regionis nobilem et animosum, qui regis Atheniensium filiam rapuit, Tracia sit dicta. Est vero regio grandis, habens ab oriente Propontidem cum urbe Constantinopolitana, a septemtrione habet Istrum sive Danubium fluvium, a meridie mare Aegeum, ab occasu vero Macedonia illi adjacet.

Peloponnesus.

Die XXVII. inutiliter evagabamur per mare Aegeum in Peloponneso et duram noctem habuimus, mare autem Macedoniae vidimus, regionis, cujus aspectu parvum gaudium habuimus, quia non erat itineris nostri, sed ventus abduxit nos contra regiones aquilonis. Haec Macedonia est Alexandri Magni patria, qui paene totum domuit mundum. In illa regione sunt venae aureae et argenteae, et inveniuntur lapides in ea pretiosi. Demonstratus fuit nobis a longe in ea Olympus, mons excelsus et altissimus, et alius mons, Ossa dictus, aeque altus ex ejus opposito; unde quidam arbitrati sunt, ambos montes unum fuisse et tandem cum terrae motu disjunctos peperisse Pineum fluvium et paludibus, quibus laborabat Thessalia, exitum praebuisse; nam hi duo montes in duabus siti sunt regionibus, quas distinguit Pineus fluvius. Hic fluvius cum montibus in poetarum fabulis crebrius recitantur. Aquas habet clarissimas, in ejus autem processu e caverna erumpit Orcan, turpissimis undis se ei immiscere conatur, quem Peneus spernit, nec sinit suis aquis misceri, quin imo desuper fert, non aliter, quam si esset oleum, nec etiam hoc modo diu patitur, sed eum a se abdicat. Ajunt enim, Orcanum ex inferorum Dite genitas habuere undas, et idem flumini nomen impositum conveniens undis; nam Orcus idem est quod infernus, et Disset ferrea inferni civitas, de qua etiam dixi supra Fol. 114.

Hic fluvius decurrens per nemorosa convallia quingentis stadiis navigia defert, et juga montium, condensitas et altitudo arborum, et venustas graminum, cantus avium, sonorositas aquarum delectabilem reddit ejus navigationem, et tandem in sinum Termaicum influit.

Jordani videtur mihi hic fluvius similis, qui, ut aliqui dicunt, dedignatur misceri undis maris mortui, sed statim, ut intravit mare, reexilit ab alia parte et ibi a terra absorbetur.

Olympus mons adeo verticem in coelum extollit, ut nubes argumento cognoscatur excedere; nam cinere sacrarum characteribus litterarum signato consueverant sacrificantes abscedere et in sequenti anno redeuntes, uti liquerant, signatum inveniebant. Ex quo apparet, nec ibi ventos efflare nec aves volare, nec pluvias cadere, aut aliam nullam alterationem caussari, quin immo, quia subtilissimus sit aer, sunt qui dicunt, solitos cum spongiis aqua plenis et olfactui appositis adscendere, ut aërem attraherent crassiorem.

Dicitur autem Olympus, quasi Ololampas, id est, coelum, quod (#179 a#) coelum dicitur sic saepe; in officio ecclesiastico canimus Olympum pro coelo. In hoc monte Jupiter maximam partem vitae colebat, et eo ad eum veniebant causas contrarias habentes vel aliquid novi deferentes, et deum coeli se esse credi voluit. Contra Gigantes pugnaturus augurium aquilae primo ibi habuit, unde aquilam in suis vexillis et clipeis et navium velis pro signo habuit. Et longe post eum Alexander Magnus, rex illius regionis, idem signum habuit, in quo mundum stravit, quia aestimabat se filium Jovis, quem in specie draconis cum matre Olympiade concubuisse credebat, ut supra (habetur) P. 1. Fol. 88. Ideo insigne Jovis, aquilam, sibi tamquam haereditario jure proprium aestimavit. Nam Jupiter multa pericula evasit sub forma aquilae, Gigantes enim fugiens mutatus in aquilam evasit; et ad Asteriem virginem elegantissimam mutatus in aquilam venit et cum ea concubuit, ex quo concepit et fortissimum Herculem peperit, qui et ipse aquilae insigni usus est. Quo etiam postea usi omnes Romani imperii imperatores usque in hanc diem.

Jupiter[TR170] in sui perpetuam memoriam instituit Olympiacos ludos, qui sub monte hoc celebrabantur, a quo et nomen sortiti sunt, et de quinquennio in quinquennium conveniebant proceres terrae, et festa Olympiaca peragebant diversis lusibus, et qui victor in aliquo ludo exstitit, dabatur sibi, quidquid peteret, unde praemium Olympiadis maximum reputabatur. Unde Romanis legibus statutum fuit, quod, quicumque tyrannum occideret, Olympico praemio potiretur.

Ab his ludis computabant antiqui annos et tempora distinguebant, unde Olympias prima fuit celebrata apud Graecos in monte Olympo anno ante incarnationem Domini 774 tempore Oziae regis Judae, et fuit instituta ex agone gymnico. Hercules enim tempore Jair, judicis Israel, olympiacum agonem apud Graecos ad Jovis honorem in Olympo monte primus instituit, quod de quinquennio in quinquennium, quatuor in medio annis expletis, fieri voluit. Ita Olympias una quatuor plenos continet annos; et quidem sub centesima (et) 93 Olympiade, ut martyrologium habet, Jesus Christus in Bethlehem Judae nascitur, ex qua fiunt anni 774.

In eadem regione est alius mons, Parnassus dictus, qui biceps est, cujus vertices alter Apollini, alter Baccho sacer est, cui propinqua civitas est Thessalonica, ad quos scribit S. Paulus epistolas duas pulcherrimas, et regio adjacens propter civitatis eminentiam dicitur Thessalonia. Et Thessali primi dicuntur fuisse, qui equos frenis domuerunt super dorsa eorum insidentes, et videntes a longe aestimabant unum corpus, in superiori parte hominem, in inferiori vero equum, propter quod milites Thessalorum Centauri ficti sunt. Veri tamen Centauri dicuntur esse homines equis mixti, monstra eremi, ut habet Hieronymus in Legenda beati Paul. Pulcherii. In ea regione primo solidi aurei inventi sunt. Porro tempore Moysis accidit quoddam diluvium in ea regione, quo multi perierunt, de quo omnes veteres mentionem faciunt dicentes, quendam Deucalionem solum cum Pyrrha conjuge in navicula evasisse et in Parnassum devenisse montem, et cum jam aquae cessassent, et oraculum Themidos consuluissent pro reparatione humani generis, jussi sunt tecto capite solutisque vestibus posttergare saxa, tamquam magnae parentis ossa, et ea in homines foeminasque conversa. Hoc figmentum sic explicatur: supervenientibus aquis homines territi ad suprema montium fugerunt et cavernas et antra petierunt finem exspectaturi. Ad hos cessantibus aquis Deucalion et Pyrrha uxor ejus in moesto habitu accesserunt et aquarum cessationem nuntiaverunt sicque eos e verticibus montium (#b#) atque ex saxeis antris eos in terrae habitationes reduxerunt; et ideo dicitur Deucalion humanum genus ex lapidibus reparasse, quia ex cavernis et antris montium uti lapides educti sunt, quorum Deucalion rex factus est.

Est alius Macedoniae mons, Pieria dictus, cui maximum auri pondus ab antiquis imperatoribus fuisse positum fama fuit, ex quo quatuor locis ab imo apertus est, et ex imo ferunt per planum aurum concrescere. In hanc regionem venit Cadmus, fundator urbis Thebe Boeotiae, de qua talis recitatur fabula. Cum rapuisset Jupiter Europam, filiam Agenoris, modo dicto supra Fol. 178., Cadmus raptae frater missus a patre ad quaerendum eam, hac ei indicta lege, ne absque ea reverteretur in patriam. Qui sumtis sociis, cum, quorsum quaereret, ignoraret, novas sibi acquirere sedes statuit, ingressus autem Macedoniam non longe a Parnasso monte applicavit, ibi autem consulto oraculo et habito responso,[TR171] ut bovem sequeretur indomitam et ibi sedem suam locaret, qui in destinatum sibi locum ductus ibique consedit et locum Boecias a bove nominavit, et ibi Thebas boecianas construxit, et literas ibi et apices adinvenit, quibus omnis Graecia utitur, et primas lapicidinas adinvenit et auri ac metallorum conflaturam.

In illa Macedonia est etiam regio Attica, cujus principalis civitas fuit Athenarum vel Athenae, nutrix et nidus quorumdam philosophorum et mater litterarum, quo nihil habuit Graecia clarius, nihil nobilius. Hanc civitatem cum Cecrops aedificasset, certamen fuit, quo nomine vocaretur, et dato judicio, ut Neptunus et Minerva terram ambo percuterent et ad cujus percussionem laudabilior produceretur effectus, is civitati nomen imponeret, Neptunus percusso tridente solo equum produxit, Minerva autem hasta percutiens produxit olivam, quae quoniam utilior visa est equo, Minerva ex suo nomine nuncupavit Athenas, nam Minerva a Graecis Athena nominata est, et Minerva dea sapientiae et Athenae civitas sapientiae. Hinc fuit Plato, doctor totius Graeciae, hanc Demosthenes eloquentia per multorum saeculorum tempora publicavit. Sed super omnia commendat Areopagita Pauli discipulus Dionysius, cujus sapientia omnes saeculi partes illuminavit. Vetustissimum fuit Athenaeum regnum, ibique viguit per multa tempora et potentia et sapientia in tantum, ut ad nihil aliud vacarent Athenienses, nisi aut dicere aut audire aliquid novi, ut dicitur Actorum XVII. In hac urbe fuerunt constitutae gravissimae leges pro pacifico et virtuoso hominum convictu. Primae tamen leges fuerant contra mulierum praesumtionem latae, quod sic accidit. Constituta civitate ortum fuit grave litigium inter deos de ejus nomine imponendo. Neptuno adhaeserunt omnes viri, mulieres vero Minervae, quae et obtinuerunt, ut ex Minervae nomine civitas appellaretur, et sic Athena graece, quod latine Minerva dicitur, eo, quod mulierum voces una virorum superavit numerum. Quamobrem iratus Neptunus marinis aestuantibus undis Atheniensium terras depopulatus est, quem cives placare volentes triplici lege supplicio mulieres affecere: primo ut de caetero[TR172] nullis publicis interessent consultationibus; secundo, ut nullus nascentium cognomen maternum acciperet; tertio, ne quis eas Athenas vocaret. De hac urbe loquitur Augustinus L. 18. de Civitate Dei. Dum ergo prope littora Athenarum essemus et monstratus nobis fuisset situs et locus tam celebris, urbem aspexi non dicam Athenas, sed earum dum fere consumtum parvumque vestigium intuerer, risi nostrae mortalitatis insana judicia, quibus vetustas decepta, dum illas futuras (#180 a#) perennes arbitraretur, primo deos in litem nominis imponendi traxit.

Inde eas vocavit eorum sententia immortales, nunc paucis elapsis saeculis ruinis suum finem venisse testatur, in mortem profecto nos et nostra corruunt omnia celeri passu. Attamen quantumcumque exinanitam civitatem, imo potius civitatis bustum, viderem, memorare coepi, quanta philosophorum ac poetarum luce, quanto studiorum omnium decore, quanta regum ducumque gloria, quanta insignis potentia, quanta victoriarum fulgore splendida jamdudum fuerit, et exhorrui videns, omnia sub turpi ruinarum tam templorum quam aedium cumulo dejecta jacere. Interea venit ventus et nos longius a littore tulit et hinc inde nos in sinu Megarico projecit, nec aliquam amplius terram videre poteramus. Vidimus tamen a longe unam grandem navem inaniter per mare cursitantem, ventis inutilibus sicut et nostras vexatam. Suspicabantur autem nostri gubernatores, esse piraticam navem vel adversariorum falcatam et ad insidiandum paratam, unde magister armaturae galeae nostrae totam movit galeam, singula ordinans et producens ad oppugnandum illam navem, bombardas, balistas, arcus, jacula, sagittas, lapides, quos de penetralibus galeae educi jussit, ipsam etiam navem scutis cinxit, clipeis munivit, et thoraces, casses et arma defensiva et invasiva marinariis tribuit et ordinem aggrediendi instituit; quibus compositis instabant gubernatores, sine intermissione agitantes hortationibus, clamoribus, percussionibus galeotarum ad trahendum navem, et aversa galea de nostro tramite contra suspectam navem rostrum prorae direxerunt. Videntes autem gubernatores aliarum galearum classis nostrae galeae, quae principalis erat, intentionem, intermissis omnibus vela volvebant et armantes naves post nos festinabant, eratque in tota classe ingens tumultus, clamor, commotio et ad bellum navale praeparatio. Cum navis suspecta cerneret classem contra se venientem et intelligeret paratam ad se spoliandum et invadendum, tali signo se non ad insidiandum et praedandum paratam ostendit: accatonem enim de sublimi remiserunt tribus vicibus, sursum trahentes et remittentes. Quae ut nostri viderunt, scapham in mare miserunt, in qua de nostris aliqui usque ad eam navem navigaverunt, ut perscrutarentur qui essent vel cujus, et nova aliqua addiscerent; et revenientes dicebant, esse navem de Candia. Et ita deposito apparatu bellico et revolutis velis conabamur in Maleaticum procedere pelagum, sed venti obsistebant et in Aegeo mari trajiciebant.

Maleaticum pelagus.

Vicesima octava die post inquietam noctem clementiore vento facto paulatim in Maleaticum fretum devenimus, ubi ad littus quasi appulsi fuissemus Achajae sive Peloponnesi sive Moreae, quae unam regionem nominant. Est autem Achaja provincia Graeciae in Europa, ab Achaeo, Jovis filio, rege, appellata. Haec provincia fere tota est insula, nam praeter a septemtrione, ubi Macedoniae jungitur, undique mari cingitur. In ea est principalis urbs[TR173] Corinthus, olim grandis, potens et gloriosa, quae tempore Moysis a Sisypho latrone fuit aedificata et Arthea dicta, et post aucta Epyra est (#b#) nominata, quia aeris conflatura ibi erat. Sed inde destructa quidam Corinthus dictus eam renovans ei nomen suum dedit. Ad hanc scribit S. Paulus duas magnas epistolas, personaliterque cum Corinthiis fuit eosque convertit ad fidem. Haec civitas fuisse dicitur munitissima, quam tamen Romani in solum deduxerunt, et post numquam convaluit. Est insuper in ea Patras magna civitas, in qua beatus Andreas apostolus praedicavit et crucifixus fuit. Est nunc tota Achaja possessa a Turcis.

Habet etiam Achaja promontorium quoddam, Maleum dictum, quod intrat mare et per milliaria quinquaginta protenditur, ubi unda ita saeva est, ut prosequi navigantes videatur et nautas insequi. Ex quo narratur, quod cum conscendisset in eum Maleus Argivorum rex, qui primus tubam aeream invenerat et piratica mare infestabat, in eo templum Apollinis consecravit, eumque promontorium Meleatrem nuncupavit, quod nos Maleum dicimus. Ad hoc promontorium Amphiaraus vates et augur ascendit una cum Melampo, visurus, quid futurum esset Argivis sive Achaeis, si bellum, quod in foribus erat, cum Thebanis assumeret. Accepit autem in monte responsum, si in bellum iret, non esset reversurus in Achajam. Abscondit ergo se et non nisi suae uxori, quam fidelissimam aestimabat, suum latibulum demonstravit. Quaesitus autem, ut intraret bellum, non inveniebatur, videns vero uxor ejus monile pretiosum [quod gestabat inquisitor], id dono accepit et virum prodidit eoque producto in bellum cum aliis principibus curru vectus intravit, ubi dum fortiter dimicaret, terrae motu facto ingenti et in ea parte, in qua consistebat, voragine telluris patefacta absorptus est cum maxima superstitum perturbatione. Sic et alii Apollinis oracula volentes consulere hoc ascendebant promontorium et responsa accipiebant. Sed et Centaurorum in eo promontorio erat habitatio, cum vino ebrii insultum fecissent in nuptiis Thesei, quapropter fugati in hoc fugerunt promontorium et templa idolis erexerunt. Porro destructis templis et dejectis idolis in cornu promontorii illius aedificata est una praeclara capella spectans ad mare in honore S. Michaelis et sanctorum angelorum, quorum ministerio Deus mare conturbat et quietat, ventos emittit vel retinet, quia sunt legati maris, de quibus habetur Esaiae 18. et Apocal. 7. de quatuor angelis, tenentibus quatuor ventos, ne flarent. Et de sancto Michaele similiter canitur, quod concussum est mare et contremuit terra ad ejus descensum, unde moderni nominant cornu hoc promontorii S. Michaelis alam, et opinantur simplices, quod S. Michael stet in cornu promontorii et ala sua concutiat ventos navesque illas, in quibus sibi reverentia non exhibetur, repellat, ne transire valeant. Unde nautae circa haec loca singularia S. Michaeli servitia exhibent et vota vovent. Hoc promontorium quidam nominant Tenorium, forte a tenendo dictum, quia naves ibi saepe diutius tenentur nec progredi permittuntur; aliqui habent Tenarus: contingit enim naves ibi teneri per duos vel tres menses propter multitudinem ventorum in cornu illo concurrentium. Nam per ventos maris ex hiatu montis fortis efflat spiritus multum infestus maribus, nec possunt naves petere et venire in latitudinem, quia scopulis et rupibus undique repletum, ita ab una parte est promontorium, ab alia est quidem mare, sed totum scopulosum, et solum remanet locus magnis navibus transeundi ad latus Malae, ibi enim mare ipsum dividitur; nam illa pars superior attingens Graeciam et insulas Cycladum et Asiam dicitur mare Aegeum, et protenditur usque ad Maleam, post Maleam (#181 a#) sequitur mare Adriaticum, quod extenditur usque Venetias ad finem. Et in isto utriusque maris medio est periculosa difficultas navigationis, et semper fuit, unde vetustissimi poetae reperiuntur in carminibus suis ironice compassi fuisse Graecis, pro eo, quod cum Iliis pugnantes innumerabilem hominum multitudinem perdiderunt et Trojani similiter in parte adversa, et quod non potius servaverunt interfectos ad hoc, ut per medium Malei gurgitem fodissent et a supremo vertice rupem scidissent usque ad fundum maris et manibus interfectorum canale et viam navibus fecissent, ne navigantes perpetuo impedimento vexarentur. Et profecto, si mons Maleus esset per medium divisus, multo citius reducerent naves de oriente in occidentem, conveniunt enim in illo stricto multi venti, et uno flante non possunt naves evadere, sed omnes retrocedere. Est videre Maleum horribile, quia petrosus mons est, rupis limpidissima de profundo maris exsurgens et usque ad nubes se attollens, cujus summitas et cacumen semper nivosum est.

In radice Maleae est civitas, quae Malfasia dicitur, juxta quam crescit praecipuum vinum, quod vere est malfaticum, ut dicunt quidam, et hoc olim ducebatur in occidentales partes. Numquam cretense vinum esset occidentalibus cognitum, sed postquam gustatum est cretense esse melius malfatico, cretense emunt et sibi nomen malfatici tribuunt, non enim amplius ducitur malfaticum vinum in occidentem, cum Malfasia jam sit Turcorum, qui vineas non plantant, sed hoc, quod nobis de oriente adducitur, est vinum creticum, de Creta vel Candia et de Metona transvectum, nihil de Malfasia habens, nisi nomen. Vel creticum vinum dicitur malfasetum aut malfaticum, sicut metonense et coronense dicitur malfaticum, quia Maleae regio cum civitate Malfasia est media inter Cretam et Coronam ac Metonam. Ideo utriusque vinum a media regione denominatur malfasetum. Melius tamen credo, quod vinum creticum ideo malfasetum dicatur a Malficio, villa insulae Cretae, juxta quam praecipuum crescit vinum, a quo totum vinum Cretae malfasetum dicitur, ut supra habetur Fol. 169 b.

In civitate Malfasia dicuntur esse pessimi homines et hominibus alienis durissimi, unde cavent navium gubernatores, ne in portum Malfasiae intrent. Ideo repulsi a Malea potius revertuntur in Cycladum insulas, per multa maris spatia, quam quod ad istos malitiosos confugiant. Ad malitiam enim ipsorum facit eorum nomen, quia dicuntur Malfati, id est, mali fati, vel malifacti, vel malefacientes.

De difficultatibus navigantium per Maleam experientia sequens melius docebit legentes. Ideo praefato die, cum meridies adesset, venit ventus fortis et tulit nos repente contra Maleam praedictam, quamvis autem magna celeritate contra eam navigaremus, parvam tamen spem habebant nostri gubernatores, quod vincerent et evaderent, nihilominus tamen contra eam conabamur tentantes praetergressionem, quia si eam illa die pertransivissemus, altera die mane in portu Metonensi fuissemus, ad quem desideravimus venire. Navigantibus ergo nobis sole ad occasum declinante desiit et ventus flare, ita cum sole amplius non apparente nec venti aliqui remanserunt. Stetimus ergo sic in sinu Laconico taediosissima tranquillitate, et de latere in latus inclinati nunc huc nunc illuc inutiliter ferebamur usque ad tenebras et noctem certe miseram habuimus diemque fieri postulabamus.

Die XXIX., quae est vigilia S. Andreae, in noctis medio surrexit ventus impetuosus et nobis insidiosus classemque atrociter invasit et de sinu Laconico in mare Aegeum rejecit, et ingentem tempestatem habuimus, in qua naves ab invicem separatae. Cum dies esset facta, nullam videre poteramus in multis horis, iterum autem, quia mitior ventus advenerat, contra Maleam rostra extendimus (#b#), et industria magna in golfum Maleaticum devenimus, quasi contra venti conamen. Mira ergo celeritate iterum ad S. Michaelis alam properavimus, et aliae galeae, conservae nostrae, quas perdideramus, advolabant cum Malea pugnaturae. Cum ergo advesperasset, ad cornu Maleae appropinquavimus, sed cum jam aciem attingere deberemus, ecce ventus contra nos erupit de hiatu cum ingenti murmure navemque evolvens rapuit et longe in sinum Laconicum rejecit, unde magnis laboribus educta fuerat. In quo facto jam non mirabar antiquorum scripturas, quibus tradunt, per Maleae hiatum esse descensum in infernum. Sed et alii maris venti contra nos boabant et mare occurrere impellebant, quasi S. Michael extenta ala magna ventum et mare contra nos fremere faceret. Retrocedentibus ergo nobis occurrerunt nobis aliae galeae contra Maleam celerrima navigatione procedentes, una post aliam, et videbatur ibi res stupenda et mirabilis, non experto vix credibilis. Nam galeae, quae contra Maleam procedebant pleno vento, ibi autem et galeae rejectae aeque veniebant similiter repletis velis, et currebant naves contra se invicem plenis velis, ac si duo contraria simul essent in eodem. Sicut ergo nobis contigit in cornu Maleae, sic et omnibus aliis navibus accidit, mox enim, ut rostrum aliqua galea extendere coepit ultra Maleae cornu, ventus ipsam rapuit et expulso priori vento a velo ipsum contrario complevit, et ita aversa relabebatur. Sicque relapsae sunt omnes galeae in sinum Laconicum, et noctem turbatam egimus, ut patebit. Erant tamen nautae nostri in spe, quod S. Andreas, cujus festum instabat et cujus jejunia celebrant pro bono vento, provisionem faceret, cum et ipse apostolus sit maris patronus. Eramus etiam prope Patras, urbem sui martyrii, et multae fiebant ad eum preces tamquam ad patronum regionis singularem.

Vicesima die, quae est beati Andreae festivitas, et erat Dominica prima Adventus Domini, transacta horribili nocte, cum lux oriri incepisset, videntes gubernatores nostri nullam aëris clementiam adesse nobis, de Maleae victoria desperaverunt nec in sinu illo manere poterant, cum terra circumjacens importuosa sit vel parvos portus habeat. Ideo eversis velis ventis classem commiserunt, et importuna celeritate classem rapuerunt eamque per scopulos et mare montuosum in insulas Cycladum reportaverunt.

Porro multas insulas pertransivimus, quae importuosae erant, et ad quandam quasi de extremis contra aquilonem insulam, quam sciebant portum capacem et securum habere, navem currere permittebant. Fecimus autem in quinque horis tantam viam, quantam non-expertus maris celeritatem credere non valet, et ad longum retrocessimus, et si ventum secuti fuissemus, deportati fuissemus usque in Lempnos, insulam Aegei maris contra Thraciam, in quam insulam dejectus fuit Vulcanus. Dicunt enim Vulcanum Jovis et Junonis esse filium; hic, eo quod claudus et deformis erat, quam cito natus est, a parentibus in Lemnon[TR174] insulam est dejectus. Est autem insula grandis, sed pauci eam inhabitant, tum propter labyrinthum, qui ibi est, unus de quatuor, ut supra Fol. 159 (#182 a#), tum propter fulmina frequentia, quae in ipsam cadunt. Porro Vulcanus nutritus est a simiis, quae solae insulam inhabitabant, et didicit artem fabricandi in metallis, unde faber Jovis dictus est, et officinae ejus sunt apud Liparam et Vulcanias insulas, quae alias Acolae insulae dicuntur, in quibus sedens cum Cyclopibus fabricat fulmina.

Igitur post longum insularum decursum in strictum quoddam canale incidimus, per quod caute transeuntes in latum et portum capacem venimus, profundum, tranquillum et securum, promontoriis altissimis undique conclusum. Tantus enim est portus ille in magnitudine, quod mille navium magnarum capax fuit. Non vidi per mare tam notabilem portum, non humano studio sed almi opificis sapientia ab initio conditum pro navium refugio et conservatione.

Insula autem, juxta quam portus ille est, dicitur Milo. Porro dum per canale portum intrassemus, vidimus ibi stare quatuor grandes galeas, in quarum primo aspectu obstupuimus, timentes eas esse Turcorum aut Cataloniorum aut Siculorum aut aliorum inimicorum, sed cum propius accessissemus, vidimus eas insigne Leonis habentes, et magno gaudio exultavimus scientes, eas esse galeas S. Marci de Venetiis; venerant enim de Syria a portu Barutino et Tripolitano cum mercibus Damasci, et ante plures dies in pugna Maleae desudaverant, sed victae rejectae fuerant in hunc portum, sicut et nos. Hi autem, qui in navibus illis erant, cum vidissent nos advenire et cognovissent, stabant in superioribus navium et buccinabant tubis, vocibus clamabant et bombardis incensis fragore omnia commovebant, et illo modo beneveneritis nobis dicebant, et tantus fuit fragor, sonitus et clamor in utraque classe, quod horribile[TR175] fuit audire, totque bombardas emiserunt, quod aër fuit plenus fumo, ita, quod de una galea vix poteramus aliam collateralem videre; tali enim modo naves coëuntes se salutant. Cogitavi, si conventio navium in amicitia et pace ita terribilis est, qualis potest esse congressio navium et classium in proeliis? Profecto horribilis nimis. Itaque cum salutatio finita esset, alligaverunt nostram classem ploresis atque rudentibus scopulis et anchoris in profundum demersis, ne ab undis se retrahentibus una cum illis retraherentur in pelagus. Stabilitis ergo navibus venerunt in scaphis ad nostram galeam capitanei, consules, patroni, domini et singuli gentilhomi et navium praefecti et salutaverunt capitaneum classis nostrae et filium consulis super morte patris sui consolati sunt. In artum autem consilium considentes tractaverunt de suis negotiis, et simul Venetias descendentes deliberaverunt[TR176] in illo portu manere, quousque venti mutati fuerint. Multi autem putabant et timebant, quod tota hieme essemus ibi mansuri usque in Martium, sicut saepe prius factum fuit. Disposuimus ergo nos (#b#) tamquam diutius in loco illo mansuri. Qualis autem locus sit, sequentia declarabunt.

Finit nonus Tractatus.

INCIPIT TRACTATUS DECIMUS,

continens Gesta peregrinorum et casus varios per mensem Decembrem, et navigationem maris et caetera.

December in prima sua die rigidus et durus nobis fuit, augmentati sunt enim venti inutiles et aura hiemalis facta est, sub qua navigatio secura fieri non potest. Ea namque die defuscari nubibus coelum et solis praeclarum jubar deficere, turbari ventis aëra, audiri silva, mugire solum et quodammodo in cavernis tumultuari et omnia reliqua repente tristari coeptum est. Mane autem in ortu solis de alia classe navigaverunt multi ad littus et caedentes ligna de saltu et erectis palis super maris littus in plano coquinam fecerunt, ignem accenderunt et pro grandi convivio paraverunt. Interea dominus capitaneus classis Syriae misit nuntios in barcis per omnes galeas, et invitavit ad prandium alios capitaneos duos, scilicet nostrum Alexandrinum et Africanum, et decem patronos omnesque principales navium officiales et sibi notos. Ad hoc convivium mactaverunt ultra mille galinas, vitulos, oves et porcos, et de villis adducebantur necessaria. Cum ergo hora prandii advenisset, navigaverunt capitanei singuli cum suis tubicinis et patronis ad littus, et facta est magna hominum congregatio. Nam, ut praemisi, ibi erat capitaneus navium Alexandrinarum cum suis tubicinis, qui sub se habuit quatuor galeas pretiosis rebus oneratas et bene armatas; similiter capitaneus navium de Syria, cujus erat convivium, cum suis tubicinis erat ibi, sub se habens quatuor galeas, et capitaneus navium, quas nominant de Traffico, quae merces tulerunt de Barbaria, de partibus Libyae in Africa, cum suis tubicinis, et duas ingentes sub se habuit galeas, ibi venit; ascenderunt etiam cum his in terram decem patroni cum suarum galearum officialibus; insuper alii non invitati secuti sunt eos et fuit classis exhausta hominibus. Nos etiam peregrini in terram descendimus, et comparatis carnibus et aliis necessariis, vino et pane, de navibus allatis, in clivo montis, qui mari imminebat, ignem fecimus in specu desuper pendente minaci rude, et ibi simul laetabamur. Poteramus autem de specu deorsum in hominum congregationem aspicere, et mirum fuit videre gloriosum apparatum dominorum illorum in consessu et epulationem et tantam hominum multitudinem, et tumultuationem, erant enim, ut opinor, ibi ultra sex millia hominum. Post epulas diversis exercitiis et solatiis variis in littore juvenes colludentes pulchrum cernentibus spectaculum praebuere, senes vero et potentes spatiabantur super littus; erat enim locus delectabilis inter mare et montes, spatiosus et graminosus. Nos etiam peregrini post commestionem curiosius per circuitum deambulantes, quae viderimus, describam, ut loci dispositio (#183 a#) patescat. Primo super littus maris stat una capella, in quam transivimus ad orationem. Ante fores capellae stabat unus juvenis de ordine Minorum, eleemosynam postulans, qui missus a castello Milum fuerat. Hoc castellum est situm longe sursum in montanis, in quo fratres Minores habent conventum, et tempore, quo naves in portu sunt, mittunt fratrem ad mendicandum. Praeter hanc capellam nulla habitatio est in illo littore. De capella descendimus ad oram maris, ad locum quendam scopulosum, ut videremus impactionem maris in scopulos. Reperimus autem ibi antiqua aedificia de quadratis lapidibus et ruinas vidimus murorum etiam usque in mare protensas, ubi castellum stetisse minime dubitavimus pro custodia illius portus. Ex opposito vero in alia parte stat una vetusta turris, quae olim erat refugium piratarum, quae etiam deserta est et ruinosa; lites enim Genuensium et Venetorum decem annorum et Turcorum multa desolata reddiderunt loca.

In eodem loco multos reperimus pumices lapides supernatantes, quibus utuntur balneantes. Sunt autem lapides leves et cavernosi, de spuma maris compaginata generati; unde dicitur pumex, quasi spumex, et est bene mirabile, quod spuma gracilis ita potest indurari, ut lapidis duritiam praeferat, est enim ibi margo littoris unus integer pumex, sicut grandis petra, et per omnia est sicut rupes, demto, quod est levis, cavernosus, aquis supernatans; habet etiam refrigerativam naturam, unde, quando in vas vini aestuantis ponitur, cessat ebullitio. Sumsi ego pumicellos in sinum meum et usque Ulmam mecum duxi, ad frigerationem calcaneorum in balneo, et pedum lotione. Erant autem pumices illi grisei coloris, in aliquibus locis maris reperiuntur albi, quos vulgariter vocant Bims, quibus utuntur scriptores ad planandum pergamenum; aliquando sunt nigri, secundum qualitatem regionis. In cavernis pumicis reperimus dulces aquas, quae tamen de mari injectae fuerant, et frigore pumicis amaritudo ablata fuerat.

Deinde de lapidibus pumicum in arenam maris ascendimus et ibi mirabilem practicam vidimus, nam aliqui galeotae foveas in arena faciebant ligonibus quasi juxta maris aquas vix duobus passibus a pelago; de mari autem destillabat in foveas per arenas aqua, et per illam instillationem purgabatur aqua a salsedine et potabilis efficiebatur, de qua hauserunt et vasa implebant et in galeas ducebant.

Sunt et alii fontes in insula de terra erumpentes delectabiliores ad potandum. Dicunt etiam in eadem regione esse fontem, qui de fundo profundi maris impetu maximo sursum aquas maris penetrans supra mare saltat in longitudine unius viri, ad quam navigant aquasque dulcissimas hauriunt a salsissimis prodeuntes. Hunc fontem fabulantur esse alicujus Nymphae urinam, quae vetulae Charybdi adversatur.

Consequenter gyrando super littus maris venimus ad quandam magnam montis scissuram, quae protenditur usque in mare, ubi rupes montis scissuram habuit non latam sed profundissimam, in quam mare currens sonitum in penetralibus dabat, ac si pulsarentur campanae. Horribile fuit scissuram illam videre, et mirabile sonitum ab intus audire, qui argumento monstravit grandem montis concavitatem esse plenam aquis, ubi forte belluarum sunt habitacula; mons enim huic mari imminet vertice praecipiti atque alto, in cujus radicibus exesae speluncae sunt asperaeque concavitates, in has frequentibus procellis delata maris profundi tempestas sonum tonitruo similem reddit, dum a longe auditur, de prope vero campanarum et vacuorum vasorum aut tintinnabulorum habet sonum, fluctus enim ibi ad magna illisi saxa sursum feruntur spuma mirabili edita, partim a locis concavis absorbentur maximo edito fragore et strepitu, adeo, ut eis locis appropinquantes eo sonitu perculsi timore tabescant, mare enim accurrens cavatis locis non illiditur cautibus et scopulis, (#b#) sed subintrabat montem, nam totus videtur ibi super mare pendere, quia contra mare penitus nullo fulcitur, sed est cavus totus, et in ipso monte facit mare sonum et strepitum.

Dum ibi spatiaremur, quodam occulto timore eram affectus, metuens resolvi montem et labi, sicut una dierum indubitanter continget, nam mare ipsum cavat montem et continue rodit nec est status suae corrosionis, tandem autem consumtis fundamentis ruinam patietur mons iste. Sic enim omni die, omni hora recipit mare terrae loca, unde dicitur mare esse fur terrae, quia regna et regiones terrae aufert.

Deinde ascendimus in altum montis ad circumspiciendum et specus ac cavernas reperimus multas. In una specu reperimus virum quendam Teutonicum, Suevum, qui fodit de pariete rupis salpetrae, cujus est ibi in specubus magna abundantia; erat enim magister bombardarum in una galea de Syria. Videbantur autem nobis specus illae esse factae ex corrosione aquarum, cujus manifestissima reperimus signa, nam in parietibus rupium invenimus testas ostrearum, quae non sunt nec vivunt, nisi ubi mare attingit, mare autem longe sub nobis erat, in quo perpendere potuimus, quod mare aliquando ita magnum fuit, quod montes illos operuit, cum signa aquarum etiam in cacuminibus videantur. De quibus signis loquitur etiam Orosius, in libro contra querulos fidei Cap. 35. dicens quidem ex iudicio ei conjectura lapidis, quos in montibus, conchis et ostreis scabros, saepe etiam cavatos aquis videre solemus. Alia nonnumquam reperiuntur signa in altis montibus ostendentia mare ibi fuisse, nam juxta Tyrolim castrum nobilis comitatus Athesis, qui nunc ducum Austriae est, reperiuntur in altis montibus Alpium circuli ferrei, parietibus rupium arte immissi, ad quos, dum mare ibi adhuc erat, naves ligabantur. Similiter juxta oppidum Maronum in montibus circuli sunt, et dicunt, oppidum a mare nomen suum sortitum fuisse. In valle etiam Valsciana ferrei circuli et nomen monstrant mare ibi fuisse, ut dixi P. II. sub die 22. April. Dicunt etiam, quod olim Aegyptus inferior fuerit mare, post cujus recessum sit facta terra illa. Imo Herodotus dicit, quod mare fuit usque ad montes Aethiopiae, sicque nec inferior nec superior Aegyptus fuit. Unde Aristoteles II. Metaphys. dicit: ubi nunc est mare, olim fuit arida, et e contra, et de hoc loquitur Consiliator, doctrina 67.

Secundum haec ergo, si mare ita altum olim fuit, paucae esse poterant orbis habitationes; ideo dicunt, quod signa illa aquarum in montibus remanserunt ex diluviis usque huc. Tria enim fuerunt diluvia: primum sub Noa, Genes. VII., et hoc fuit per universam terram. Secundum fuit sub Jacob[TR177] patriarcha tantum in Achaja, Ogygis regis temporibus. Tertium fuit sub Moyse, tantum in Thessalia, tempore Deucalionis. De quibus omnibus plura loquuntur poetae. Sed tunc est dubium, dum illa diluvia non manserint, nisi paucis diebus, quomodo potuerant tam cito crescere conchae et ostreae ad rupes? Quomodo homines tam cito fabricare poterant circulos pro navibus in altis rupibus? Si autem mare altius fuit quam nunc, quomodo Aristoteles in I. Metaphys. dicit, et Isidis, quod mare propter influxum aquarum non accipit incrementum? Solvat illas dubitationes, qui vult, et legat in Speculo Natur. L. VII. Cap. 32., et consequenter de his et de generatione insularum et de diluviis: ego ad evagandum procedam. Cum enim in altitudine aquarum et maris signa mirati vidissemus, descendimus in planum ad ludentem populum et sub virgultis, quae per circuitum paludum stabant, consedimus, erat enim ibi palus aquae dulcis, ad quam stabant ultra LX galeotae et lavabant camisias et alia (#184 a#), ipsa vero virgulta et cuncta arbusta ei gramina virescebant, et omnia, quae aestivi solis ardoribus fuerant arefacta, jam incipiebant revirescere et flosculos producere, hiemem tamen adhuc passura erant. His ergo visis, cum sol in occidentem pergeret, ascendimus barcas et in galeas navigavimus ad coenam.

Secunda die nulla dispositio fuit ad navigandum, nec moti sumus a loco illo. Prandio peracto conduxi barcam et ad socios meos navigavi in aliam galeam et per aliquas horas cum eis mansi. Post haec ad littus eductus ad loca supra dicta regressus sum et curiositati meae satisfeci, melius omnia considerans et notans: advesperascente autem die redii navigio in cumbam ad coenam.

Tertia die facta fuit in crepusculo maris tranquillitas et venti conticuerunt, quod nostri gubernatores cernentes parari naves ad profectionem jusserunt, quae praeparatio fit cum ingenti galeotarum labore, et dum omnia parata essent, et nihil nisi etiam tenuem bonae aurae flatum exspectarent, mutata est aura in pejus et surrexit ventus magnus contrarius, nec exire poteramus, et omnis labor galeotarum inanis fuerat, et ita mansimus ibi cum taedio. Verum tamen quia S. Barbarae festum instabat, iterum sperabant nos in crastinum prosperum ventum habituros meritis beatae Barbarae, quae etiam maris potens patrona esse creditur.

Quarta die, quae est beatae Barbarae dies, contrarium spei nostrae accidit, nam mox, ut noctis medium praeteriit, obfuscari nubibus coelum coepit et turbari ventis, aëre coruscationes crebrae videri, tonitrua audiri et pluviae refundi, et per omnia tempus navigationi contrarium fuit, cum diei ortum, neque etiam lunam nec stellam nec solem videre poteramus, nec ulla apparebant nobis sidera, duces navigantium mare: in tantum autem pluvia inundavit, quod cooperuerunt omnes naves suis opertoriis, sicque sedimus in taediosis umbris et tristem diem egimus. Galeotae male contentabantur de S. Barbara et iam dedignabantur ei solita obsequia exhibere.

Quinta die meliori qualitate aër disponebatur, nam venti desidierunt et maris fremitus mitigatus est et fugatis tenebris serenior illuxit sol. Statim autem levatis anchoris, solutis promesiis et acatone, epidromo et dolo erectis, cum gaudio extra portum evecti sumus sperantes nos ventos secundos habituros. In hac spe dominus Johannes, socius meus, indeliberate orans hos protulit versus, quos mox ab ejus ore conscripsi, quo labori tunc insistebant:

Iam pater omnipotens tantis miserere periclis, Atque de thesauris ventos dimitte secundos.

Siquidem magnus metrista, rhetor et orator fuit praedictus vir et ad quemlibet eventum statim orationem metricam promere novi. Cum ergo extra portum venissemus, surrexit ventus lateralis inutilis ad vincendum Maleum, de quo non parvam habebant tristitiam per classem, attamen permiserunt ipsas galeas ad venti latus procedere declinatis antennis, una earum sursum in altum protensa, altera deorsum usque ad transtra demissa, quod fieri solet, quando conantur deludere ventos, ut vento eis contrario (#b#) ad optata ducantur loca, sicque die illo processimus et quasi ventum coarctavimus et captivavimus in recurvis velis, quod fieri potest quidem, dum non nimis potens sit flatus. Sed dum sol mergi ad occasionem inciperet, emersit ventus impetuosus nimis factaque tempestas saevissima, surgebant venti, saeviebat mare, elevabantur aquae supra galeam et reincidentes eam penitus operiebant et replebant, unde omnia in superioribus aut in aqua stabant aut natabant, et gubernatores supra in unda currebant. Superiores currebant, clamabant et laborabant, inferiores adhaerentes parietibus et columnis pavidi stabant, orabant et tristes interitum suum exspectabant singulis momentis. Dicere audeo pro vero, quod illa nocte ultra centies rapidis procellis fuimus obvoluti, operti undis, immersi aquis, sed nec immersas naves immanis vis et furor sinit sub aquis ad momentum manere, sed eo ictu, quo immersa fuerit, rejicitur, et quae ante in profundum labebatur, nunc in altum elevatur, et quae iam rostrum versum infernum directum habebat, statim eversa ipsum in coelum extendebat. Nobis ergo sic per maris vertiginosos anfractus navigantibus, terribilis casus nobis accidit, quo nihil nisi mortale naufragium jam jam advenisse (opinantes) cuncti clamabant: O Deus, o Maria, o Beati omnes, succurrite miseris in procinctu constitutis! Quaedam enim navis de nostra classe impetu ad nostram fuit adjecta, adeo repente, quod non poterant eam retinere, nec nostram abducere nec accursum ejus videre valebant, cum nox obscura esset et motus navis nimis velox, ultra volatum cujuscumque avis. Improvise ergo accurrens impegit in nostram galeam confregitque carascopum vel scaffam majorem, quae pendebat ad sinistrum latus puppis, comminuitque in frusta, cum tamen esset cymba fortissima, de solidissimis lignis querci compacta. Alterius autem galeae rupta fuit coquina et omnia, quae in ea erant, discerpta in mare ceciderunt. Quantum autem terrorem in illo contactu subito habuerimus, quantus strepitus, fragor et quam horribilis omnium fuga, et quam lamentabilis clamor ibi fuerit, mente gero, sed verbis exprimere vel calamo exarare nescio. Et profecto, ut est apud Virgilium: Venimus, inquit, in loca foeta furentibus austris, inter reluctantes ventos tempestatesque sonoros.

Ibi venti nutu Aeoli principis sui, ut poetae fingunt, facto:

Qua data porta ruunt et terras turbine perflant incumbuntque mari, totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad sidera fluctus,

Igitur, et cum nox infelix transisset, omnes, ut moris est mari, similes effecti vertiginosi infirmi eramus, ita, ut non solum cibum non sumere possemus, sed nec de cibo cogitare eversus et vomitationibus evacuatus stomachus sinebat languens. Et ita infirmi jejunio illum diem consumsimus. Et paulo melior fuit dies, quam nox praecedens.

Sexta die, quae est beati Nicolai episcopi, antiqui adjutatoris in marinis anxietatibus, antequam illucesceret, videbatur clementior fieri aura, et habebant omnes marinarii spem, quod meritis sancti antistitis, patroni maris, secundos habituri essemus ventos, et rogabant Sanctum, jejunabant, vota privata emittebant pro navigatione prospera. Unde dominus Johannes concinnabat metra (#185 a#):

Suscipe nautarum pater, Nicolae, precatus, Assis et solita nunc pietate tua.

Ut autem factus est dies nullum vestigium boni venti apparebat, sed contrariis ventis non absque ingenti labore inter stygios fumos et nebulas vacillantes, hinc inde galea projecta, impulsa (in) syrtium vada, aquilonis stridente sono fracti improbitatibus vela ventis dedimus, qui statim raptis importune navibus cursu velocissimo in Cycladum insulas reportaverunt ad Milon portum, de quo nudius tertius egressi fueramus. Ibi ergo per angustias rupium ingressi naves cautibus, transillis et anchoris stabilivimus, et ad hiemandum in loco illo nos tristes disposuimus. Verum adhuc aliqua spes nobis erat, propter reliquas duas maris patronas, beatae Mariae Virginis et S. Luciae, quarum festa nondum transierant. Si enim ante festum S. Luciae Maleum pertransire non potuissemus, nulla spes galeotis erat hac hieme Maleam vincere. Sic enim sedent galeotae in navibus, et quando non sunt venti secundum eorum desiderium, disputant, arguunt et concludunt de causa malorum ventorum et de impedimentorum ratione conferunt. Unde in tota classe erat occultum murmur de corpore defuncti consulis, quod in nostra jacebat galea, et pessimas maledictiones et imprecationes inferebant defuncto; et si fuisset peregrinus princeps, vix sustinuissent; sed quia senator Venetianus erat, nemo audebat aut loqui aut facere contra eum. Alii inculpabant peregrinos, dicentes, eos esse infortunatos, quia non cum devotione loca sancta visitassent, vel quia aquam Jordanis secum tulissent, quam nullo modo patiuntur, ut patet P. 1. Fol. 197., vel quia furatas reliquias haberent et lapillos de locis sanctis, quae omnia asserebant esse impedimenta navigationis. Quidam autem instigabant gubernatores, ut sacculi nostri perscrutarentur et inventa in mare projicerentur; quod et fecissent, si defuncti corpus non fuisset. Non enim admisissemus nostra ad mare ejicere nisi prius cadavere exposito, cui omnes causam impedimenti attribuebant. De superstitionibus marinariorum saepe superius me fecisse mentionem memini.

Septima die, quae fuit dominica secunda adventus Domini, fortificati sunt venti contrarii nec spes erat recedendi. Quidam miles autem de sociis nostris in alia galea deliberaverat diem illum deducere in jucunditate nobiscum et volebat Missam navalem, quam nominant torridam, audire a nobis, quia ipsi carebant sacerdote in galea sua, sciebat enim, quod singulis diebus officium Missae legebatur aut per me, aut per dominum Joannem in cumbis nostris, ad quod audiendum intrabant plures ad nos, praecipue festivis diebus. Miles ergo ille ob urbanitatem accommodavit a patrono suo pateram argenteam pulchram, pretiosam et deauratam et repletam cincibro viridi confecto cum zucharo ad nos deferre intendebat ad propinam. Cum ergo pateram manu gerens de galea per gradus descenderet in barcam, contigit, eum casu pede lubricitari (#b#), sicque oblitus sui lapsa patera e manu in mare cecidit immersa profundo. Reascendit ergo in galeam, promittens praemium ei, qui se mari immitteret et pateram reportaret, sed non est inventus, qui faceret. Dicebant enim, maris fundum ibi esse scarosum et cavernosum et cum hoc profundum valde, insuper non clarum, cum coelum esset atrum, nec tranquillum, sed inquietum et tumorosum, et verisimile esse, ipsam pateram longe a galea fundum petiisse, et res tales leves, latae et cavae tarde fundum petunt et longe sub undis fluitant. Dicebant etiam, quod aurum et argentum cadens in mari statim raptum a loco, ubi cecidit, abducitur, affirmantes, in maris profundo deambulare raptores decidentium rerum. Hos raptores antiqui dicebant esse Nymphas marinas, quas nominabant[TR178] Nereides, diversa officia sub aquis habentes, inter quas Doxa raptrix marina dicebatur. Sic ergo miles ille tristis in sua galea mansit et domino patrono VI ducatos pro concessa et perdita patera solvit. Ecce, quam mirabile fortunae ludibrium, de quo bene canit Ovidius sic dicens:

Omnia sunt hominum tenui pendentia filo, Et subito casu quo voluere ruunt.

Omnia lapsum spondent et citius sunt prospera promta ruinae:

Ludit in humanis divina potentia rebus, Et certam praesens vix habet hora fidem.

Post prandium serenatus fuit paululum aër, et magnam concepimus spem, quod beatissima Virgo Maria, vera maris stella, nos adjuvare vellet; instabat enim festum sanctificationis ipsius in utero. Unde in barcam descendimus quasi omnes de classe, et ducti in littus in capella pro navigatione prospera ipsam misericordiae matrem interpellavimus. Delectabile fuit videre maturitatem omnium et serium et fidem. Aliqui enim intra capellam prostrati orabant, aliqui foris genibus flexis, aliqui circuibant continue capellam, aliqui ad littus contra mare orabant, demum omnes in unum coeuntes intra capellam et juxta antiphonam: Salve Regina, cantavimus. Post cujus completionem venerunt in mentem duo versus cujusdam sequentiae beatae Virginis[TR179] ad propositum, quos ego ore, alii mente, cantavimus:

Salve splendor firmamenti, Tu caliginosae menti Desuper irradia;

Placa mare, maris stella, Ne involvat nos procella Et tempestas obvia.

Laetissimam notam hi duo versus habent, quasi placitam gloriosae Virgini, quas saepe solitus fui cantare in mari existens.

Nobis igitur in Virginis Mariae obsequio sic persistentibus ecce subito adjutorium adfuit, mutati sunt enim venti et fuerunt facti secundi, et hortatorius clamor per universam classem insonuit ad labores. Ingressi ergo sumus galeas, in quibus iam magnus clamor et labor fuit et praeparatio ad recessum; sublatis ergo anchoris et illatis barcis et solutis transillis et vento commissis velis suavi navigatione extra portum evecti sumus, tamquam si regina coeli tali oraculo nos alloqueretur:

Pergite jam miseri, sancta Theotocos inquit, Et velis inflatis portus intrate salubres.

Sicque licentiati a beatissima Maria Virgine in Aegeum pelagum navigavimus et in brevi spatio vento prospero ducente multam viam fecimus et per totam noctem cum jocundissimo celeumate et lunae splendore profecti (#186 a#) per mare in altitudinem ejus venimus. Sedimus autem superius cum galeotis quasi per totam noctem confabulantes de diversis. Unde quidam eorum dixit, in hac parte maris aliquando fuisse visas Sirenas, de quibus dicitur, quod sint monstra marina magna, ab umbilico et sursum habentia formam virginis, inferius formam piscis, et suavi modulatione cantus navigantes obdormire faciunt, quod dum sentit, ad navem accedit et, quem poterit rapere, secum ducit ad locum siccum, et primo ipsum secum coire cogit, et si hoc facere noluerit, vel non potuerit, in eum ruit et perimit ejusque carnes comedit. Aliquando videntur et non canunt, et tunc nautae eis projiciunt lagenas vacuas, cum quibus ludunt, donec navis pertranseat.

In historia Alexandri Magni de his legitur. Porro poetae dicunt, quatuor fuisse Sirenas, filias Acheloi et Musae, quarum prima voce, altera cithara, tertia tibia, quarta tympano cantu concinnabat, erantque sociae Proserpinae, quam raptam diu quaesiverunt, sed dum invenire sodalem nequirent, in monstra marina conversae sunt.

De Ulysse legitur, quod dum per mare vagaretur et ad loca Sirenarum venisset, obstruxit omnium suorum sociorum aures cera et se malo navis alligari jussit et sic eis canentibus loca earum pertransiit. Nec sunt timendae, quando secundi venti flant, sed in adversis tempestatibus gaudent et canunt. Et pro certo, si cantus earum auditur tempore tempestatis, oportet, quod altissimas voces habeant, quae tam terribili maris sonitu praevaleant. Ideo aliqui dicunt, quod dum canere incipiunt, in stuporem et amentiam audientes vertunt propter vocis magnitudinem et horribilem sonum et intolerabilem clamorem.

Octavo die, qui est conceptionis et sanctificationis Mariae Virginis beatae, bonum et fortem ventum habuimus, qui in sinum Laconicum nos detulit, ubi post meridiem vidimus promontorium Maleum, vel Maleam iterum vidimus, in cujus aspectu conterriti sumus, sicut ille formidat et trepidat, qui aciem inimicorum contra se stare aspicit, timuimus enim iterum pati repulsam; circa vesperas autem invaluit ventus noster prosper, et levi spiritu subsolani deducti usque cornu Maleae venimus ibique sancti Michaelis alam non repellentem sed promoventem et protegentem sensimus; nam sine omni impedimento forti sulcatione transivimus Maleam, quo facto inceperunt nostri joculatores tubis canere et galeotae vocibus clamare et manibus plaudere et singuli in Dei laudes consurgere, beatissimae Mariae Virgini laudes canere et S. Michaeli gratias agere, sicque de mari Aegeo in mare Adriaticum devenimus et nos liberatos esse gratulabamur.

Delati ergo sumus per ventum in sinum quendam,[TR180] Messenio dictum, in quo cursum galearum intercepimus, quia mare illud plenum periculis erat, scopulis et rupibus undique repletum, nox vero affuit, cui confidere ausus nemo fuit, quia, quamquam quae propinqua sunt, remotiora esse videantur, et e contrario in noctibus. Sic ergo reclinatis velis naves per noctem ad sortem currere in latioribus permisere, sicut equus effrenis, et valde inquietam noctem habuimus et periculosam, quia ventus erat fortis, et agitabantur naves sine velis duris et inordinatis motibus, et cum majori molestia nostra, quam in saevis (#b#) tempestatibus, non enim stabant naves, nec progrediebantur, sed inter saevos fluctus agitabantur nunc ante, nunc retro, et in latera ambo crebrius importunius reflectebantur, sicut equus sine freno et volatile sine pennis, quod nisibus inordinatis ad volatum movetur, pennae enim navis sunt vela, et frenum est clavus, quorum neutro regebatur. Ideo communiter, quando poetae loquuntur de equis pennatis vel alatis, intelligendum de navibus est, quae dicuntur alati equi, sicut in P. I. Fol. 78 dicitur Perseus venisse in equo alato ad liberationem Andromedae de scopulis Ioppe. Et supra Fol.[TR181] 149. Bellerophon dicitur in equo alato vicisse Chimaeram, qui equi alati creduntur naves velatae fuisse, quia historiae illae poetarum non omnino fictae sunt, sed aliqua non intelligentibus videntur esse ficta; in rei veritate tamen natura equos alatos producit, qui dicuntur Pegasi. De quibus in Spec. Nat. Lib. 17. C. 126. Generatur enim Pegasus in Aethiopia, et est animal magnum et horridum, formam equi habens caputque cornibus armatum, alas ut aquila magnas, secundum proportionem corporis sui, cumque sit gravis corpore alarum adjutus remedio fuga mirabili potius currit quam pervolat et aëre colliso virtute pennarum ad instar turbinis ventos impellit; escas multas devorat et inquiete movetur, infestus est animalibus et maxime hominibus.

Generationem Pegasorum poetae tali inducunt facetia. Dicunt enim, tres fuisse sorores pulcherrimas, unum tantum oculum habentes, ex monstro marino natas, quae tres Gorgones nominantur: senior autem inter eas dicebatur Medusa, habebat crines non solum flavos, sed aureos. Hanc Neptunus rapuit eamque in templo Minervae oppressit, quae concepit et Pegasum equum peperit, quam ob rem turbata Minerva, ne ignominia templo injecta maneret inulta, crines Medusae mutavit in angues, et sic ex pulchra monstruosa facta est. Hujus Medusae caput abscidit Perseus, et dum ipsum portaret in patriam suam, ubicunque ceciderunt guttae sanguinis, ibi creverunt serpentes. Sic a Gorgone nati sunt Pegasi, propter quorum velocitatem etiam naves Pegasi, equi alati, vocantur.

Nono die illucescente Pegasis nostris alas dedimus, id est, navibus nostris vela remissa reduximus sursum et benedicto vento nostro commisimus, statim autem rapti per mare rupibus altissimis plenum navigavimus cum jocunditate et ad Coronam insulam Achajae venimus. Est enim Coronum insilla ad latus Achajae et habet in promontorio pulchram civitatem, Coronam dictam, sub qua navigavimus, quae ad manus Venetorum devenit anno Domini 1204., et hodie est. In hac insilla tot capiuntur quiscolae, quae deplumatae et exenteratae in vasis salitae ducuntur Venetias, sicut halleca. Aestimant aliqui, quod illae aviculae hieme adveniente transmigrent de nostris partibus ad illam insillam, ut ibi calore foveantur usque ad vernale tempus, quo ad nos revolant. Nobis autem juxta civitatem (#187 a#) navigantibus venit in cymba praefectus civitatis et insulae et ad nos ascendit et usque Venetias nobiscum venit. Circa octavam horam ante meridiem vidimus civitatem Metonam, quam Modum nominant in cornu Achajae, et cum laetitia portum ingressi sumus, ubi sex galeas invenimus, quas in praecedentibus tempestatibus amiseramus. Stabilitis ergo navibus in scaphis ad urbis muros navigavimus et exeuntes ingressi civitatem primo cursu ad ecclesiam fratrum praedicatorum festinavimus et Missam ibi audivimus cum multo desiderio, quia multis diebus stetimus sine Missa. Post Missam omnes pariter domini peregrini ex omnibus galeis congregati convenimus in domo dominorum Teutonicorum, comedentes simul et bibentes in laetitia multa, gratias agentes Deo, qui nos de magnis liberatos periculis mutua visione fecit laetantes, quia ab Alexandria usque huc numquam simul omnes fuimus. Peracto prandio, quia per dies aliquot didicimus nos ibi mansuros propter negotiationes mercatorum, res nostras in hospitium comportavimus.

Decima die mansi ego cum fratribus in conventu, et erat quidam frater Johannes de Neapoli, ordinis nostri, cum quo et Hierosolymis fui, qui et rector ludi erat, Metonae docens Graecorum pueros litteras latinas, quia erat doctus et expertus in lingua graeca, latina et italica, mihique magna familiaritate junctus. Hic facto prandio eduxit me extra urbem ad montem civitati imminentem et a longe ostendit mihi montem, quem Stimphalon nominant, dicens, eum Herculis memoria esse celebrem, siquidem ipse insignis Hercules in regione illa multa suae fortitudinis exercuit magnifica, quae poetae diversis ornavere figmentis. In praefato monte arcu occidit Hercules Stimphalides, aves mirabiles valde, quae in palude montis erant et toti regioni infestae fuerant: has, ut quidam dicunt, grandi sonitu aëris ad hoc facti fugavit. Vidimus etiam nemus Maenali, in qua cerva currebat, quae habebat aeneos pedes et aurea cornua, quam nemo poterat cursu contingere, ipse autem cursu superavit et cepit. Hercules, ille filius Jovis, creditur in hac regione natus, de quo feruntur multa valde, dum enim adhuc esset infantulus et in cunis jaceret cum fratre, a Junone odiis insecutus dormientibus parentibus ad eum devorandum duo serpentes missi sunt, quibus visis terrefactus Iphicles, alter puer, ex cunis decidit et ejulatu suo parentes excitavit, qui surgentes Herculem invenere cepisse manibus serpentes et eos occidisse. De his et aliis collatione in monte habita regressi sumus ad loca nostra.

Undecima die cum supra dicto fratre ad mare transivi, et de multis contulimus; erat enim vir jocundus sermone, sciens loqui sapide de theologicis, philosophicis et historicis multa. Hic dixit mihi mirabile de quodam fluvio illius regionis, quem nominant Alpheum, celeberrimum carminibus poetarum, eo, quod mirandum cursum habeat. Emanat enim de Achajae monte et contra mare decurrens, antequam mari misceatur, subintrat terram, et apud Syracusas Siciliae habet exitum, et dicitur Arethusa. Sic ergo sub mari habet cursum suum ab Achaja in Siciliam per profundissima terrae longa penetralia. De hoc miraculo illius fluminis (#b#) loquitur Seneca, Ovidius et caeteri. Advesperascente autem die ad socios redii peregrinos et cum eis dormivi; non enim noctibus nisi cum eis manere volui, ne subito in naves vocarentur et sine me recederent. Diebus vero cum fratribus in conventu praedicatorum eram.

Duodecima die per totam praecedentem noctem fuit horribilis ventus, cum quo nemo aggredi ausus fuit navigationem. Cum ergo noctis medium esset, more solito surrexi ad dicendum officium matutinale, dicto autem in tenebris cursu beatae Virginis coquinam intravi ad accendendum lumen et vidi ardere titiones sub cineribus, erant enim carbones et titiones cineribus operti, et tamen sub tegumento omnia viva erant; ascripsi importunitati ventorum, id fieri posse, et erumpentes flammas de cineribus subjectis aliis cineribus sopivi et tamen exstinguere non valui. Accenso ergo lumine, cum matutinam legissem, compulit me naturae necessitas ad inferiora domus descendere. Cum lumine pertransivi domum et in curiam, ubi locus erat, veni et sedi; me sic sedente vidi per ostium, per quod exiveram, in domum et splendorem in ea, et nihil aliud suspicabar, nisi quod aliquis surrexisset et cum lumine exspectaret expeditionem meam, ut et ipse ad idem procederet; celerius ergo me expediens domum ingrediens non vidi aliquem, et circumspiciens, unde splendor emicaret, ecce, trabes sub foco ardere inceperant, quod ut vidi, expavi et cucurri ad cameram domini hospitis nostri, in qua cum aliquibus militibus nostris dormiebat, eumque excitans rogavi, ut citius surgens ad me exiret, etiam sine vestimento, quasi sibi haberem verbum necessarium loqui; nolui enim mentionem facere de igne, ne tumultum concitarem; videbatur enim mihi, quod eum absque tumultu possemus exstinguere. Cumque ad me exivisset, dixi: ecce, domine, domus ardere incipit, ubi aqua? Et allata aqua ignem exstinximus sine omni clamore et tumultu et focum removimus, per spissum enim fundamentum sub igne trabes incensi fuerant, et haec fuit causa, quod titiones sub cineribus ardebant, quia ab inferioribus spiraculum habebant. Cum ergo totum exstinxissemus, dixit dominus domus ad me: o Felix, quam felices sunt matutinae et vigiliae tuae! Per eas domus mea et tota civitas ab incendio liberata, et nos omnes a confusione et periculo. Cui respondi: adjutorium nostrum in nomine Domini. In bona profecto hora surrexi, si enim ad sextale unius horae mansissem, domus tota ignea fuisset, et per consequens domus contiguae, erat enim domus tota lignea et antiqua, de aridissimis lignis, vallata sibi similibus domibus in vico stricto et arcto, et ingens ventus, qui ad statim ignem per totam civitatem detulisset: nescio, qua parte nos incendium potuissemus evasisse, sed simul periissemus, et si fugae locus fuisset, Graeci incensam suam civitatem videntes nos absque dubio in ignem injecissent vel in vincula conjecissent pro extorquenda pecunia in recompensationem nocumenti. Cuncti ergo, cum dies facta esset, benedicebant Dominum, quod nos a magno liberavit periculo in die isto. Deduximus ergo et hunc diem simul et laeti fuimus, quod non eramus in mari, propter maximam tempestatem et ventorum vim (#188 a#).

Tertia decima die, quae est festum S. Luciae virginis, erat procinium ad fratres Praedicatorum, ad quorum ecclesiam transivimus et divinis officiis interfuimus. Quidam etiam milites peregrini mane confessi sacram communionem receperunt in eadem ecclesia, de licentia tamen domini vicarii episcopi Metonensis. Finito officio et prandio sumto ecclesias civitatis Metonensis visitavimus et primo in ecclesiam cathedralem transivimus, quae ad S. Johannem dicitur, in qua reconditum est corpus S. Leonis, cujusdam peregrini teutonici. Puto autem illum fuisse peregrinum, qui inter Turcos mortuus non paucis claruit apud eos miraculis et postea ad Metonam per Christianos fuit translatus, de quo Anton. in Chron. P. III. Tract. 19. C. 8. §. 12.

Vidimus etiam in illa ecclesia caput Anastasii, episcopi Alexandrini, et duos digitos S. Cosmae et Damiani. Transivimus etiam extra urbem, ubi fratres Minores parvum conventum (habent), et inde ad vesperas venimus ad ecclesiam Praedicatorum et auditis vesperis reversi sumus ad locum nostrum. De ecclesiolis Graecorum, quae etiam ibi sunt, non curavimus.

Quarta decima die, quae fuit dominica 3. adventus Domini, dum disponeremus nos ad officium, audivimus tubae sonum, vocantes nos in classem, et cogitavi diaboli esse opus, qui semper celebribus diebus impedimenta parare solebat in mari. Sic ergo praetermissis omnibus in classem navigavimus; intendebant enim naves educere de portu ad promontorium Sapientiae, quod in mari eminet, ad unum milliare teutonicum ex opposito Metonae, et jam duae galeae extra portum erant eductae, licet cum industria et labore, quia ventus erat nimis magnus, et dum conarentur etiam nostram educere, nihil poterant efficere, de quo in corde laetabar propter Missam dominicalem. Educi nos ergo fecimus ad civitatem et ingressi in conventum Praedicatorum officium audivimus, et ego mansi in prandio cum fratribus. Porro nobis manducantibus obtenebrati sunt coeli et coeperunt coruscare fulgura et mugire tonitrua tam gravi sonitu, sicut me numquam audivisse memini: videbatur enim terra moveri et aedificia tremere, nec dubium nobis erat, quin in aliquo propinquo loco fulmen cecidisset, et vera nostra aestimatio erat; nam ad duas galeas, quae mane eductae fuerant ad Sapientiae promontorium, cecidit et omnes inexistentes prostravit, qui aliquamdiu semivivi jacebant, unum vero penitus exstinxit, qui fuit vir honestus, totius classis medicus et chirurgicus, cum quo saepe in insulis de bonis rebus contuli; erat enim intentionis, ut saepe mihi occulte expressit, ingredi carthusiam Venetiis in S. Andrea, sed Deo hoc placuit. In hoc casu accepimus, quod forte Deus illam turbationem istis galeis immisit, quia sine causa officium neglexerant. Post tonitrua et fulgura subsecuta est inundatio magna aquarum, ita, ut per vicos civitatis quasi flumina rapida currerent, de qua inundatione Metonenses plurimum laetabantur, quia omnes eorum cisternae aquis (#b#) implebantur, steterant enim multis mensibus vacuae, et passi fuerant penuriam aquarum, nec erat in civitate aqua, nisi ea, quam inferebant de cisterna quadam, quae longe a civitate stabat extra, juxta conventum Minorum. In illis enim partibus non sunt flumina nec fontes nec pluviae frequentes: et quando non semel aut bis in anno habent talem tempestatem, tunc maximam patiuntur aquarum penuriam. Dum ergo sedata fuit tempestas, mansi adhuc per duas horas in conventu et conquerebar mihi, per quod quidam frater minor in transacto festo sanctificationis beatae Mariae Virginis contra sanctum Thomam invexisset in cancellis et nostrum confudisset ordinem, cui dixi: nec S. Thomam, nec ordinem Praedicatorum frater ille confudit, sed omnibus paene antiquis doctoribus contradixit et probatissimis veritatibus et cum hoc populum Christi scandalizavit, et addidi: miror vehementer, quod, cum hic sitis in medio Turcorum, Sarracenorum, haereticorum et schismaticorum et malorum Christianorum, quod praedicetis tales inutiles et brigosas materias, et pauperem populum Christi, reliquias ecclesiae et superstites paucos fideles non potius consolamini et confortatis. An forte nemo sufficiat vobis materiam de fide aut de aliis necessariis virtutibus, vos praedicatores deberetis insurgere contra maledicti Machometi sectam, et fidelibus detegere perfidiam et Turcos impugnare evangelicis veritatibus. Minores vere tota virtute deberent se Graecorum erroribus opponere et contra orientales haereticos schismaticos vila et verbo praedicare et ubique vitiis Christianorum reclamare, et ita juxta sententiam sanctorum patriarcharum nostrorum, Dominici et Francisci, simul stare, simul currere, simul ecclesiam aedificare, propter quod et positi in medio ecclesiae. Et si ego, inquio, hic essem praedicans, et frater minor non vellet desistere ab hac materia, tunc ego una cum eo eandem materiam vellem praedicare ad opinionem suam et doctrinae S. Thomae potius vellem cedere, quam fidem negligere et populum scandalizare. Longum sermonem de his habuimus et licentia accepta ad dominos peregrinos redii.

Advesperascente autem die cucurrit per civitatem famulus classis cum tuba convocans ad galeas homines. Colligatis ergo nostris sarcinulis hospitem solvimus et valefecimus familiae, tamquam non reversuri, et ad mare usque comitabantur nos, et in barcis classem ingressi sumus. Cum ergo sol occidisset, ventus nimis invaluit et de mari, quod furiosissime fremuit, procellas et fluctus in portum projecit et adeo naves concussit, quod non fuisset mirum, etiam si ferreae fuissent, eas destrui et dissipari. Unde ex importuno aquarum incursu agitabatur galea inquietissimis motibus et nonnullae rudentes ruptae sunt, unde ventus irruens puppim galeae contra littus tulit, non obstantibus promesiis, anchoris et fortissimis ligaturis tonsillorum, cancrorum et rupium, et in illa importuna admotione impegit gubernaculum nostrae galeae in rupem sub aquis et fractum fuit, in ejus autem ruptura tantus fragor et strepitus insonuit, quod nihil aliud nisi interitum suspicabamur. In illa nocte fuimus in majori periculo, quam si fuissemus in medio maris saeva tempestate; praecipue tamen ego cum socio meo, qui eramus retro in penetralibus galeae, fuissemus perditi in omnem ventum (#189 a#). In patulo enim suas cumbas habentes periculo imminente fugere possunt et in ruptura navis vel in submersione evadere possunt in scaphas vel apprehendere lagenam, brillam, asserem, mensam et aliquid hujus modi supernatans, sicut fecisse et evasisse legimus Ulyssem, qui rupta nave apprehendit malum et nudus in eo pependit novem diebus hinc inde per fluctus agitatus, et demum in Cycladum insulas dejectus in Deli portu terram apprehendit. Sed qui intus sunt in oneribus, in tali casu perditi sunt.

Die decima quinta mane statim in scaphas descendimus et in civitatem regressi sumus, scientes, navem non posse recedere (ob) temonis reparationem, qui hac die vix reparari potuit. Missam ergo audivimus et in nostrum hospitium regressi ibi pransi sumus,[TR182] post prandium ad forum transivimus et multos Turcos negotiantes cum Christianis ibi vidimus. Sunt enim Turci vicini Metonensibus, nutriunt autem Turci porcos et impinguant eos et in Metonam ducunt Christianis vendendos, quia ipsi carnibus porcinis non vescuntur, sicut Judaei; et praecipue quando percipiunt classem advenisse, tunc cum gregibus porcorum ad Metonam veniunt, et in tam bono foro sunt, quod levius quam pro uno marcello, qui facit duos boëmos, potest quis emere saginatum porcum. Illi autem de galeis ementes occidunt et igne depilant et caput cum intestinis abjiciunt et carnosa excidunt et ossa ejiciunt, solum lardum reservantes, et omnem pinguedinem duorum vel trium porcorum in corpus evacuatum unius porci intrudunt et acu ventrem consuunt firmiter et ita in galeas portant et Venetias ducunt in domos suas vel vendunt. Credo, quod in illis diebus, quibus Metonae mansimus, ultra sex millia porcorum fuerunt in galeas portati, quia omnes galeae repletae occisis porcis erant, et quilibet porcus in se tres aut quatuor porcos continebat, civitas enim Venetiana lardum et porcinam pinguedinem ab hoc loco recipit; sed et farcimina in maxima multitudine ibi fiunt et venduntur et ulnis mensurantur in venditione.

Pomerantiae sine reputatione ibi sunt, unde unam sportam plenam optimis et probatis pomerantiis emit quis pro quinque vel sex marketis, et pro uno denario XX vel XXX. De illis malis repletae fuerunt galeae, et quilibet emit pro se unam sportam, etiam nos peregrini. Sed de vino, quod ibi crescit, quid dicam, cum solus cogitatus de eo me delectet, ibi enim crescit vinum muschcatellum, cujus florem (et) nobile usurpat sibi nomen quoddam vinum crescens in aulone Tridentino juxta Tramindum villam, quod vix est aqua respectu illius, et est ibi copia magna et bono foro nobiliusque est vino Cretico, unde Ulmae carius venditur Metonense quam Cretense, unum tamen saepe pro reliquo datur, et ambo Malvaseti nomen habent. Sed et alia sunt ibi in bono foro et est ibi fovea pinguedinis, et mirum est, quod Turci non dudum locum illum non desolaverunt, sed forte dimittunt propter commercia, quae habent cum Christianis, quae cessarent, si eam desolarent civitatem.

De Metona civitate.

Metona civitas ex dictis pro parte descripta habetur. Est enim in provincia Achajae, in qua plures sunt urbes, quas omnes Turcus cepit, demta illa sola, cum quibusdam parvis munitis locis. Est autem Metona civitas vetustissima, cujus Thucydides Graecorum historicus meminit in oratione Brasidis ad milites Libr. IV. et Hieronymus in vita S. Hilarionis C. 32. et in vita S. Paulae in Epist. Haec ab antiquo fuit de regno Graeciae, sicut et tota Achaja, sed anno Domini 1204 in Venetorum dominium devenit, qui hodie ibi dominantur. Est autem civitas competenter magna et munitissima tam a parte maris quam a parte terrae, et est in ipsum mare protensa, scopulis et cautibus superaedificata, ita, quod mare saeviens usque ad murum adscendit, impetus tamen ejus, antequam murum attingit, in obstantibus petris et rupibus confringuntur. Portum habet valde nobilem, arte factum per immensa saxa profundo immersa, et desuper longa via in curvum est strata. Ab alia parte, ubi est terrae continenti juncta, est monti imminens, ad cujus clivum pro parte dependet, et mirabilibus fossatis per petras et rupes scissas est munita, et spissis altisque muris et turribus est vallata. Ab extra est suburbium, et ad partem suburbii ad clivum montis sunt multae domunculae parvae et tuguriola stupa et calamis et sarmentis factae et luto compactae, et est quasi villula, inhabitantque illam Zigari illi, qui per orbem vagantur, de quibus supra Fol. 80 dictum est. Et omne forum equorum, porcorum, et quidquid tumultuosum est, agitur in illo loco extra urbem, et in urbe est quies et pax, et negotiationes quietae in ea tractantur. In ea urbe est sedes episcopalis, humilis ecclesia, miser clerus, distractus populus. Ea urbs est in cornu Achajae sita, quae olim Argea dicebatur, et inde Graeci Argivi dicti sunt et imperium Graeciae multo tempore tenuerunt. Ab ea urbe potest iri pedes per Macedoniam usque in Thraciam et Constantinopolim contra aquilonem, contra meridiem autem per fretum Adriaticum in Siciliam, quae antiquiori vocabulo dicitur Trinacria, facili navigatione cum vento prospero devenitur.

Trinacria, quae et Sicilia, est insula magna, et Trinacria dicta secundum Isidem, quasi triquadra, quia in tres quadras divisa. Vel dicitur Trinacria propter tria acra, i. e. promontoria, scilicet Pachinum, Pelorum et Lilybeum. Pelorum promontorium respicit ad aquilonem, sic nominatum a Pelon, gubernatore Hannibalis ibi sepulto. Pachinum vero ad austrum spectat, ab aëris crassitudine dictum. Lilybeum autem occidentem. respiciens a civitate ejusdem nominis in eo constructa sic dicitur. Pelorum Poennio monti olim junctum fuit, et tunc non erat insula, sed Italiae pars, terrae motu autem factum est, quod mare intervenit, et Trinacriam ab Italia divisit, exiguo quidem freto, sed multum aestuoso et numquam quieto. Pachinum autem respicit Achajam.

Antiqui dicebant, quod gigas Typhon, filius Titanis, cum provocasset Jovem in certamen, iratus Jupiter cum fulmine prostravit et ad ejus opprimendam superbiam corpori ejus superimposuit Trinacriam perpetuo portandam.

In ea insula sunt montes perpetuis incendiis flammantes, qui sine intermissione ut fornaces ardent et lapides exustos ejiciunt. Ibi est Aetna, mons celeberrimus in medio insulae, in vertice habens duos hiatus, per quos globi flammarum ascendunt, quos tamen strepitus antecedunt, magni. Ad conspiciendum hoc mirabile naturae incendium venit Plato philosophus ab Athenis in Siciliam et montem Aetnam perlustrans sensu et ratione causam investigavit ignium illorum. Huic incendio propter ejus exundantiam comparat beatus Hieronymus in Epist. ad Furiam flammascentem juventutem dicens: non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus[TR183] et Olympus tantis ardoribus aestuat, ut juveniles medullae plenae vino et (#190 a#) dapibus inflammatae; semper enim juventus incensa fervet, Aetna autem pro tempore, ut patebit.

De hoc monte erumpit igneus fluvius, decurrens contra Catanam urbem, saxa terramque liquefaciens, sicut habetur in Legenda S. Agathae. Dicunt insuper, quod hic mons Aetna tantas cineres ejicit, ut civitates et villas operiat et loca multa deserta faciat. Ignibus tamen non obstantibus tantum frigus est in ejus summitate, ut perpetuis nivibus candescat. Incolae dicunt, quod flammatio cessavit et solum fumus emittitur. Sed quid sentiendum sit de istis ardentibus montibus, et unde sit ignis ille, diversa est relatio. Nam aliter de hoc loquuntur poeticae fictiones, aliter vulgarium opiniones, aliter naturalium descriptiones. Nam poetae dicunt, quod haec insula ante Jovem fuerit habitatio Cyclopum. Erant autem Cyclopes gigantes, solum unum habentes in fronte oculum, et habitabant in antris devorantes homines et bestias. Unde longa contexta est historia, quomodo Ulysses cum sociis suis naufragium passus venit in Siciliam in insulam et vidit ibi hominem ingentem villosum et hispidum, greges mulgentem, et ab antro suo solum amoventem lapidem, quem movere nequivissent juga boum XX. Cujus antrum ingressus cum sociis Ulysses eum oravit amicum fieri. Cyclops autem sprevit dicens, se etiam Jovis amicitias non curare, et, captis duobus ex sociis Ulyssis, illos discerpsit et devoravit. Quare commotus Ulysses cogitavit eum occidere, sed quia non potuit tam ingentem molem ab ostio antri amovere, destitit. Mane Cyclops alios duos comedit de sociis Ulyssis, et exiens gigas advolvit saxum et Ulyssem cum reliquis sociis inclusos reliquit et cum gregibus ad pascua abiit. Ulysses autem clausus ingentem baculum acuit et in specu abscondit, Cyclops autem rediens alios duos comedit, Ulysses autem, ut misericordem eum faceret, obtulit cadum optimi vini, quo potato promisit misereri, si alium cadum offerret, et cum tertium potasset, solutus est Cyclops in somnum, Ulysses autem accepto stipite eo igne praeusto incensum in oculum Cyclopis acri nixu impegit, juvantibus eum sociis, nec eum occidere poterant clauso antro. Cyclops expergefactus ingenti clamore socios antro propinquos invocavit adjutores, qui venientes circa antrum aestimabant eum naturali aegritudine gravatum [et] abierunt. Cyclops autem tristis coecus amovit lapidem et greges ad pascua numeravit, singulos oves et boves stans ad ostium manu tetigit, ne illi cum bestiis effugerent. Ulysses autem cum sociis occisorum (pecorum) pellibus se contegerunt et more bestiarum quadrupedes cum grege exierunt sicque evaserunt.

Contra hos Cyclopes movit Jupiter proelium et captos montibus inclusit, servos Vulcano Jovis fabro ipsos faciens. Vulcanus enim ad imperium Jovis fulmina fabricat in his Trinacriae montibus adjutorio Cyclopum. De fabrica ergo Cyclopum incendia illa ex monte Aetna spirare dicebant antiqui. Illorum Cyclopum habitationes ante eorum inclusionem adhuc in montibus patent in maximis et amplis cavernis et subterraneis locis. Insuper ipse mons persaepe movetur et agitatur et tunc maxime flammas emittit, quod ideo poetae (#b#) dicebant fieri, quia Typheus, cujus capiti Trinacria erat superposita a Jove, quamque conatur abjicere, et tunc tremit et movetur mons, et quandoque tota insula; sed quando lassus et attaediatus sub onere suspirat, tunc flammas eructat, quae per hiatus montis Aetnae exundant, quo spiritu etiam saxa et arenae ab interioribus montis ejiciuntur.

Sed naturales melius de his loquuntur, quamvis et ipsi poetae in suis fabulis idem, quod naturales, dixerint, sed occultatum corticibus fabularum. Dicunt philosophi, quod montes illi ab ea parte, qua Eurus vel Africus flat, habent speluncas plenas sulphure, quae usque ad mare sunt deductae, unde fluctus speluncas intrantes ventum creant, qui exagitatus ignem gignit et sulphur incendit, quo incenso fremit et per cavernas erumpit et nonnumquam quasi fluvius candentis aeris decurrit et cuncta inventa consumit. Vulgus vero dicit, quod sub Trinacria vel Sicilia sit os inferni, de quo ignis spirans montes incendit, unde incolae regionis dicunt, quod quando est futura de propinquo hominum occisio, sive peste sive gladio, aut alio modo, quod tunc ignis montium plus solito flammescit, et hoc ideo dicunt fieri, quia infernus praesentiat, se spolia de mundo accepturum, ideo os magis dilatat et flammae abundantiores emittuntur. Ad hoc accedit, quod Diodorus refert, in ista regione prope Aetnam esse speluncam pergrandem, quae hiatum sub terra habet ad Arctum spectantem, per quem Plutonem fabulantur cum curru rapta Proserpina transisse.

Aliqui dicunt, purgatorium quoddam animarum ibi esse, de quo facit mentionem Gregorius in dialogo: Juxta Trinacriam versus Italiam sunt aliae insulae, flammigeros montes habentes, quarum potior dicitur Lipara, et vocantur Vulcaniae, quia in eis dicebant antiqui officinas Vulcani esse ad ignem fabricandum et ad arma deorum faciendum; ibi enim monile Hermionis et corona Ariadnae et Achillis et Caci arma sunt fabricata. Dicuntur etiam insulae hae Aeoliae,[TR184] a rege Aeolo, qui in eis regnavit. Hunc Aeolum regem nuncupant poëtae deum ventorum, habentem potestatem emittendi et retinendi ventos. Ad eum Ulysses supra dictus accessit et ventos ab eo sibi dari petiit, et dedit sibi omnes ventos praeter Zephyrum, quos corio bovis intrusit tamquam in saccos et argentea catena alligavit sicque ventos in utres coactos in navem suam portavit, socii autem sui putabant, in pellibus esse thesauros inclusos. Cum autem sic navigarent, aperuerunt socii utres, e quibus adversi ventus erumpentes rejecerunt navem ad insulas Aeolias, quam Aeolus a littore repulit emittens contra eam pessimos ventos, de quibus Ulysses in magna naufragia venit.

Sunt autem insulae septem in Sicilia, dictae Aeolides, scilicet Strongyla, Evonyma, Dydima, Phoenicodes, Sacra, Vulcania, Lipara, sitae inter Italiam et Siciliam recto cursu. Hae insulae hactenus omnes ignem evomebant, quarum meatus oraque ignis etiam nunc visuntur in Strongyla ac Sacra, hujusque ex terrae hiatu ventus erumpit et foetor ingens, eructat quoque arenam lapidesque igneos permultos, quemadmodum et Aetnae accidit. Asserunt vero nonnulli, esse subterraneos meatus ab Aetna ad has insulas et his omnibus eandem ignem spirandi caussam esse. Haec Diodorus Antiqu. Histor.

De insula Vulcania dicitur, quod olim non fuit, sed tempore Pompeji primo apparuit.

Trinacria ergo haec, de qua sermo est, respicit etiam tres mundi partes, sicut supra dictum est de Creta. Nam cum Peloro promontorio respicit Europam, extendens se contra Italiae ultimam partem, a qua non distat nisi mille quingentis passibus. Altero promontorio respicit Africam, a qua distat non amplius quam centum XX millia passuum. Tertio vero promontorio respicit Asiam, a qua longo interjacente mari Adriatico et Aegaeo divisa est. Et notandum, quod in constitutionibus nostris ponuntur duae provinciae, scilicet Trinacria et Sicilia, et tamen ipsa Trinacria Sicilia ab antiquo (#191 a#) nuncupata fuit a Silico Agenoris filio. Sed illam differentiam ponunt multi, quod partem illam regni Siciliae, quae aquis circumdatur et insula est, nominant Trinacriam, aliam autem Italiae partem condependentem et ad regnum Siciliae pertinentem nominant Siciliam. Alii vero, et praecipue illi de insula, verecundantur de hoc nomine Trinacria, dicentes, a Teutonicis esse inventum, quod tamen verum non est, sed ante omnia alia nomina dicta fuit Trinacria, sicut patet per Joh. Bocc. L. 10. C. 42 de Generatione deorum gentilium, et Isidem 33. C. 6. Ethicorum 1., et Diodorus Siculus eam Trinacriam nominat. Post haec dicta fuit Sicania, a Sicano filio Neptuni, antiquissimo ejus rege, post quem regnavit Siculus eamque Siciliam nominavit. Contendunt Siculi de insula dicentes, quod ipsa insula deberet nominari absolute Sicilia in nominativo: alia vero pars regni in obliquo, ut diceretur, provincia regni Siciliae. His contentionibus aliquando interfui.

Haec igitur insula, de qua loquimur, ditissima est, abundans omnibus bonis mundi, unde antiqui eam vocaverunt horreum Romanorum, propter abundantiam frumenti, olei, mellis, croci et animalium comestibilium, pellium, lanarum et caseorum. Ad hanc insulam propter ejus temperatum aërem credunt nonnulli emigrare de partibus Teutoniae hirundines adveniente hieme, et inde reverti. Unde legi in quodam vetustissimo libello, quod quidam Teutonicus mirabundus alligavit hirundini domus suae tempore recessus schedulam sic scriptam: hirundo, ubi habitas in hieme? quae avolans cum schedula, dum peracto hieme reverteretur, reportavit schedulam aliam, sic scriptam: in Sicilia, in domo Petri.

In ea insula sunt magnae urbes, ut Cathana, in qua S. Agatha passa fuit, et Syracusa, in qua S. Lucia martyrium sustinuit, et Panormus et aliae.

Sexta decima die erant adhuc venti acres, nec speravimus nos de portu posse exire, unde in conventum transivi, celebravi et cum fratribus pransus fui. Eodem die venerunt Metonam peregrini de partibus Britanniae, qui per terram sine maris transitu intraverant usque ad terram sanctam in Jerusalem, gyrando pontum Euxinum per longissima itinera, per quae frequenter Judaei ingrediuntur et egrediuntur, et per eam viam exierant usque huc, et ibi per mare navigare in Siciliam intendebant et in Romam. Ad omnem enim plagam a Metona invenit homo navigia, quia est quasi in media via ad omnem terram et mare. Facilis enim est navigatio inde Constantinopolim contra aquilonem, Tyrum, Sidonem in terram sanctam contra orientem, Aegyptum et Africam contra aquilonem [austrum], Siciliam, Italiam, Venetias contra occidentem. Advesperascente die dato signo tubae ad ingressum galearum, nescio quo negotio circumventus, exitum navium neglexi, conduxi ergo barcam et ad promontoria Sapientiae secutus sum galeas et ingressus sum galeam nostram in cumbam meam, et ita illa nocte ad radices Sapientiae quievimus in mari, sine quiete tamen, propter ventorum impulsum importunum.

Die XVII., quae est O Sapientia[TR185] juxta calendarium nostrum, erat ventus quidem bonus pro itinere nostro, sed nimis fortis, cui naucleri formidabant classem committere, et diliberabant[TR186] ibi manere usque ad remissionem venti. Post prandium descendimus in barcam et paene omnes de nostra galea ad radices promontorii Sapientiae navigavimus, et (#b#) ibi juvenes diversis jocis luserunt, senes vero sedebant et respiciebant vel spatiabantur, delectabilis enim et graminosa planities erat sub monte super maris littus, et arduus ac altus ascensus per petras et rupes sursum in promontorium. Dimisimus ergo nos peregrini populum ludentem et sursum in altum cum labore magno ascendimus in culmen promontorii et ibi longe lateque per mare circumspeximus in provinciam Achajae, cumque per horam in monte moram fecissemus, descendere incepimus, et dum paululum descendissemus et in arbusta et scabrosa loca venissemus, subtraxi me a sociis et in promontorii cacumen reascendi, ut solus essem ibi, propter causam jam subjungendam. In ipso enim descensu venit mihi in mentem de dicendis vesperis, quia hora vespertina aderat, et cum inspexissem calendarium, et o. Sapientiam vidissem, dixi mihi: has vesperas, aeternae Sapientiae laudes, non nisi in monte Sapientiae dicere convenit; sicque reascendi et totas vesperas per me cantavi sine adjutore, ipsam vero antiphoniam: o sapientia, altiori voce quam valui cantavi in jubilo, adeo tamen altus mons est, quod nemo poterat me audire clamantem, nec videri poteram ab his, qui in littore ludebant, videbar tamen ab his, qui in classe erant, quae stabat remota a littore, cautibus tamen promontorii alligata. In ipso vertice consistens multum delectabar, et locum quondam insigni aedificio ornatum fuisse deprehendi in antiquis ruinis, nunc vero nihil aliud ibi est, nisi signum in alto palo vel longo baculo suspensum ad maris custodiam et quod inferius est portus. Quare autem hoc promontorium Sapientia dicatur, rationem evidentem non inveni, nisi forte Jupiter in eo consistens dicatur ibi caput suum percussisse et de cerebro suo Minervam, armatam virginem elegantissimam produxisse, quam Minervam, id est Sapientiam, nominavit, quae armata omnem vincit malitiam, Sapientiae VII., et virgo est omnem refugiens spurcitiam; vel quia Minervae, deae sapientiae, hoc promontorium sacratum quondam exstitit ejus templo; vel quia forte antiqui Achaici in eo scholas sapientiae habebant remotas a communi tumultu hominum. Sedi ergo super praeruptum plus quam per horam solus, describens locum, et quasi nimis tardavi, nam antequam descendens venirem in planum, sol occasum petierat, et adhuc una barca in littore stabat; in quam cum aliis ingressus redii in locum meum. Si illam barcam neglexissem, illa nocte non venissem in classem, sed in littore per noctem patientia necessaria fuisset, et forte periissem, quia nocte illa classis recessit, nisi transillas[TR187] solventes me secum in classem reduxissent.

Die XVIII. in noctis medio, dum omnia essent in silentio, subito aspiravit ventus salubris et bonus, et statim rupto silentio clamores magni excitabantur per classem, et ad recessum se parabant levando anchoras, sursum trahendo barcas, erigendo vela, extendendo spiras, solvendo promesias, et multa, quae gravibus laboribus et cum ingentibus clamoribus et cum violentia, cursu et festinantia fiebant, de quibus saepe dixi. Soluta ergo classe, cum per ventum bonum deportati fuissemus in maris latitudinem, invaluit ventus nimis et orta est tempestas adeo saeva, sicut vix sustinuimus, et duravit toto die illo, unde incipiente saevire tempestate domini de castello madidi et pavidi confugerunt ad nos in carinam (#192 a#), et clauso ostio toto die illo in tenebris sedimus, adhaerentes columnis, parietibus et saccis gravibus, ne sic projecta navi de latere in latus simul laberemur. Nec alicui indulgebatur de carina egredi ad quamcumque necessitatem, nec illo die oblatus nobis fuit cibus nec potus, quia coquina non igne sed aqua plena erat, sicque in illo tetro mansimus carcere usque ad vesperas; advesperascente die, ecce quasi in antrum Aeoli revocati sunt venti, et omnia quieverunt et turgida hactenus vela languida exhaustaque adhaeserunt malis, sicque in taediosa bonaza mansimus usque in diem alterum, in loco, ubi mare effusum nobilissimum constituit sinum Ambraticum in Epyro.

Die XIX. revenit ventus bonus, et velis inflatis celerrimo cursu navigavimus, ac si ventos in utribus ab Aeolo accepissemus. Illo die insulas multas pertransivimus, quae dicuntur Casopiae in generali, aliâs habent propria nomina. Hae insulae, ut dicitur, fuerunt ante confoederationem Venetorum cum Turcis cujusdam domini Christiani Graeci, qui in multis subvenit saepe Venetiis et utilis fuit quasi maris custos contra Turcos, quia insulae istae magnam occupant maris partem et mediant inter regiones Turcorum et Christianorum, sed facta confoederatione cum Turcis Venetos amplius non timuerunt, irruerunt insulas istas et capto domino earum eum tributarium constituerunt et aliquas[TR188] desolaverunt. Unde tempore primae meae peregrinationis episcopus Sophoniensis de una illarum coactus fuit deserere sedem suam, eratque vir maturus et grandaevus, et nobiscum Venetias navigavit, qui dixit nobis, quod Turci in captione illarum insularum nullum Christianum occiderunt nec populum transtulerunt, nec abnegare fidem coëgerunt, sed tantum suae servituti subjecerunt dantes eis praefectos et capitaneos Turcos. Statim autem facta illa mutatione dominii temporalis defecit etiam potestas spiritualis et ecclesiastica, nec populus communis curavit amplius episcopos nec presbyteros, non praedicatores, et ecclesiasticas censuras contemserunt, praecepta spreverunt, et si ecclesiastici praelati aliquem contumacem corrigere volebant, ille contumax conquerebatur hoc judici praefecto Turco, et statim, si occisus praelatus non fuit, ille tamen fuit compulsus exulare. Dixit etiam nobis idem episcopus, quod quando rumor primo venit in insulas de adventu Turcorum, tantus metus, tantus ulutatus erat in populo, quod miserabile fuit videre; sed quam cito Turcis juraverunt, statim obedientiam praelatorum ecclesiasticorum contemnere coeperunt et sine praefectorum coactione per se a legibus Christianae religionis recesserunt, nec amplius celebritates ecclesiae nec jejunia nec sacramenta nec missas curaverunt, pigri et involuntarii facti ad omnia Christianorum exercitia. Nihilo tamen minus gerebant se et adhuc hodie gerunt se pro Christianis, nomen quidem habentes sed pietatem abnegantes, per illum enim modum augmentata est secta Machumetana et potestas Turcorum, nam dum incepissent Turci persequi Christianos et terras eorum invadere, multi Christiani volentes declinare persecutionem se ipsos eis sponte tradiderunt. Hoc patet, quia adhuc hodie multa castella et oppida sunt in Turcia de illis antiquis Graecis sub dominio Turci, qui se sponte tradiderunt, sicque intactae (#b#) manserunt eorum habitationes, unde factum est, ut ipsi Christiani Turcis auxilio fierent ad persequendum alios Christianos et proditores fratrum efficerentur. Et sic eorum culpa coepit crescere propter censuras ecclesiasticas, quas non curabant incurrere. Et quia ipsi Christiani erant, inceperunt sub quadam pietatis specie Christianis devictis parcere et eos in servos et ancillas retinere. Et videntes Turci, quod ex hoc Christiani ditarentur, conceperunt aviditatem possidendi servos et ancillas, et captos Christianos non occiderunt, sed vel in suam servitutem redegerunt vel vendiderunt. Illa ergo ficta Christianorum pietas in tantum excrevit, ut malitia Christianorum in persequendis caeteris Christianis excederet malitiam infidelium, et in hoc eorum magistri fuerunt et praelati. Et cum ecclesia contra eos censuras fulminaret, excusantes se dixerunt, quod ecclesiae plurimum prodessent, quia, quos Turci occidissent gladio, ipsorum pietate viverent, et ex hoc se contra ecclesiam erexerunt dicentes, ecclesiam injusta judicia ferre et censuras inanes esse, sicque tandem Turcis traditi sunt, et facti Janizari, id est, abnegati Christiani, quos Sarraceni Mamaluccos appellant. De his supra saepe mentio facta est in invectione contra Graecos.

Ex his patenter sequitur, quod saevior est illa persecutio, qua dimittuntur Christiani vivere, quam ea, qua perfide morte plectuntur. Quod est contra illos, qui sub quadam virtutis specie volunt Turcos advenire, dummodo non eos fidem negare cogeret, sed hoc ex vitio crescit inobedientiae, quia ecclesiae praelatis et Christianis principaliter obedire taedet.

Igitur cum bono vento fortiter navigantes in Corinthium sinum venimus et multis insulis transgressis contra Epyrum processimus et in Epyroicum mare venimus contra Corcyram insulam, ad quam navium rostra vertimus, sed quia sol jam in occubitu erat, Corcyram attingere non valuimus nec procedere potuimus propter ibi scabrositatem maris. Ideo aversi contra insillam, Paxo dictam, applicavimus. Ego puto hanc esse Ericusam: ibi anchoris ejectis et navibus stabilitis noctem egimus.

Vicesima die, orto sole, soluta classe contra Corcyram insulam navigavimus; ibi primo vidimus Fallarium, Corcyrae promontorium, ex quo in mare protenditur scopulus, quem a similitudine Ulyssis navem fuisse dixere vetusti. Scopulus hic satis horribilem navis speciem habet. Inde gyravimus insulam, et negligentia nautarum factum est, ut cunctae galeae ante nos essent in portu Corcyrae, cum tamen nostra, in qua erat potestas et praefectura classis, ante alias jure ingredi debuisset. Unde propter hanc causam praefectus armaturae classis nostrae cum naucleris contentiose litigavit, cui vice versa in faciem restiterunt, ad quod litigium filius armiregii accurrit, uni de gubernatoribus galeae improperavit uxoris suae meretricium, quod ille iniquo animo ferens captata hora, antequam in portum Corcyrae veniremus, cultrum scapulis ejus infixit, et lapsus extra navem, sub prorae rostro ab extra pendens se continuit, quousque per barcam a suis abductus in aliam galeam fuit. Tota autem galea fuit (#193 a#) commota, et discurrerunt per galeam, ubique quaerentes vulnerantem in latibulis et penetralibus, sed non fuit inventus, affirmantibus galeotis, quod extra galeam cecidisset, nec fuit proditus, pendens ad prorae rostrum, sed nec ille laesus fuit mortuus nec multum debilitatus. In isto disturbio portum Corcyrae ingressi sumus et magna cum solemnitate recepti per pulsum campanarum in duobus castellis, et per clangores tubarum, et voces et clamores galeotarum, et strepitus bombardarum, cum omnibus solemnitatibus, quibus consuetum est naves grandium recipi, siquidem in ipso portu Corcyrae praeter naves classis nostrae stabat alia armata classis cum falcatis biremibus ad custodiam maris, quia illo in tempore Hercules, dux Ferrariensis, quem senatus Venetus in dominium collocaverat, bellum grave eis intulit mari, Pado et terra, et fere totam Italiam et ipsum papam Sixtum contra Venetos excitavit, ita, ut papa etiam spirituali gladio, censuris et sententiis in eos debaccharet, quae fulminatio nos plurimum perturbavit propter ambiguitatem et communionem in divinis; super qua re consultum habuimus quendam magnum patrem religiosum, qui noviter de Venetiis venerat, qui dixit nobis, quod nulli religiosi in civitate Venetiana, nec Carthusienses, nec Mendicantes, nec alii servarent interdictum, et quod non esset verum de hoc; sic ergo, licet cum formidine, eis nos conformare decrevimus.

Stabilitis ergo navibus inducti sumus in civitatem Corcyram, quam plenam armatis reperimus, et nec domum nec cibum reperire poteramus, magna enim erat ibi caristia omnium, et propter bella et propter anni sterilitatem, quae ubique erat per totam Europam. Nam quando nos a nostris partibus egressi fueramus, fuit defectus panis in Suevia et Alsatia. Cum ergo nos peregrini circumiremus civitatem ut canes propter panem, venit quidam stipendiarius Teutonicus ad nos et misertus nostri duxit nos in quoddam pandocheum, et cum magna difficultate modicum panis habere potuimus pro offala. Vidimus tamen in publicis coquinis stare ignem ad ollas carnium et feruta cum assaturis et legalia carnium paramenta, contra Christianae religionis leges, quia dies illa erat jejunii dies, sabbatum quatuor[TR189] temporum et vigilia beati Thomae apostoli. Excusat tamen forte necessitas et defectus panis et imminens bellum et populi multitudo et labor assiduus, et caetera, quae illi miseri patiebantur. Verum, et si non fuissent ibi armati, adhuc Graeci manducassent carnes non obstante ecclesiastica prohibitione. Prandio peracto reversi sumus in galeam sperantes nos illico recessuros.

Die XXI., quae est beati Thomae apostoli, et erat dominica quarta adventus Domini, cum sol ortus esset, aptabant naucleri navem, ac si vellent recedere, nec ausi fuimus ad officium Missae audiendum exire. Cum autem hora Missae pertransivisset, cessaverunt a labore et tempus recessus nostri non advenisse denuntiabant. Hoc audito in barcam descendimus et ingressi civitatem omnes ecclesias clausas reperimus et in pandocheo praefato macram offam pro nostro prandio sumsimus. Post offam in cathedralem ecclesiam ascendimus (#b#) ad orationem, et in suburbio ad ecclesiam Augustineorum et ad ecclesiam fratrum Minorum ingressi orationi paululum institimus, Graecorum autem ecclesias vitavimus. Juxta[TR190] mare est ecclesia beatae Virginis, jam quadris aedificata, ubi in prima mea peregrinatione stetit solum lignea capella, et est etiam ecclesia latina, galeotarum eleemosynis constructa; in hac diutius moram traximus. Interea sonum tubae audivimus vocantis nos ad classem, et commotam classem quasi recessuram vidimus, sed dum in eam festini navigassemus, cessavit omnis tumultus, qui recessum solet praecedere, mansimus ergo sic in galea cum impatientia, quia ventus bonus erat, quem negleximus.

Vicesima secunda die mane discurrebant per galeam et in tota nostra classe recessum simulabant, sed domini patroni in naviculis remeabant in urbem, quo vidimus nos non recessuros. Erat autem apertum navigationis tempus, causae autem tres erant, quare sic ibi detinebamur. Prima fuit, quia capitaneus armatae classis male contentus erat de capitaneis nostrae onerariae classis, pro eo, quod portum illum ingressi fuerant, cum ibi vix alimenta reperiri possent sufficientia pro armigeris; hoc ut notaverunt capitanei nostri, sibi in faciem ibi manebant. Secunda causa, propter merces, quas ibi deponebant et imponebant; illati enim erant in nostram galeam ultra CCC lodices ungaricales villosi, quos nos nominamus sclevos, quia Sclavi eis involvuntur die ac nocte, et sunt lecti eorum, vel quia in Sclavonia fiunt sicut in Ungaria. Hos lodices posuerunt ad stantiam et cumbam nostram, et desuper struere lectulos nostros fecerant, quod domino Johanni et mihi valde profuit, quia hactenus stratum nostrum tenue super saccos nudos specierum durissimos habuimus, sed nunc molliori strato contra duritiam et contra frigus fruebamur, quem pecunia libenter comparassemus. Tertia causa tardationis erat, quia domini practicabant concordiam inter illos duos, qui in nostra galea[TR191] se laeserant, ut patet supra; nam sine eo, qui extra navem lapsus fuerat, non poterat galea stare bene, quia optimus nauta erat et unus de principalioribus; et concordaverunt eos regressusque est in galeam. Porro quartam causam nostrae tardationis principalem ego suspicabar esse diabolicam, instabat enim festivitas dierum sacrae nativitatis Domini nostri Jesu Christi, et ne istis solemnibus diebus interessemus divinis officiis, diabolus impedimentum praestabat, non enim poteramus amplius aliquem attingere portum habitabilem, optavimus nos peregrini, impetuosissimum fieri mare, ne illis magnis diebus sine sacramenti usu esse oporteret, male enim navigantibus, provisum est de sacramentis, cum careant eis simpliciter. Non sic antiquitus fuit, quia saepius legimus, in periculis communicasse navigantes, sicut patet in III. Dialogorum Gregorii et Legenda beati Ludwici, ubi habetur, quod navigante eo die de Syria, cum Carybdim incidissent et cuncti per navem discurrerent interitum exspectantes, invenerunt regem ante eucharistiae sacramentum prostratum. Sed vide P. 1. Fol. 49, quare non habeatur eucharistia in navibus. Cum ergo non habeant sacramenta in navibus, cooperatur diabolus ad hoc vigilanter (#194 a#), ne ad loca veniant illis temporibus, quando usus sacramentorum est consuetus. Hoc enim detestabile malum habet illa Hierosolymitana peregrinatio, quod frequenter festivis diebus et dominicis major motio, labor et inquietudo est in navibus, quam aliis diebus, et quanto major est festivitas, tanto gravior labor et inquietudo, et hoc certa experientia didici, prout evagatorium demonstrat. Eodem igitur die, cum advesperasset, misit capitaneus armatae classis nuntium in classem nostram, praecipiens et supplicans praefectos nostrae classis, ut abirent a portu illo, quia pro tanta multitudine non essent alimenta et armati paterentur in nostra praesentia defectum; praecepit etiam auctoritate Ducis et Senatus Venetorum omnibus patronis singularum galearum, ne quis aliquem hominem pertinentem ad classem armatam recipiat in galeam suam ad abducendum, et si aliquis receptus sit, in continenti remittatur: multi enim de exercitu libenter recessissent, et furtive fugere quaerebant, quibus capitaneus praeclusit hoc modo viam, verumtamen aliqui redierunt nobiscum, sed cum consensu capitanei.

Descriptio insulae Corcyri.

Corcyra insula, quae Corfun vulgariter nominatur, hoc nomen accepit a filia Asopi, Corcyra dicta, quae a Neptuno rapta in eam insulam fuit deportata. Haec insula est multis promontoriis anguloso freto contracta, contra aspectum Italiae continens portum urbis Romae, a mari Adriatico declinando sinum Jonicum, et dimittendo ad dexteram Siciliam, Campaniam, Calabriam, Apuliam, et ad sinistram insulas Sardiniam et Corsicam et mare Sardonum et Ligusticum, sicque per medium intrando mare Tyrrhenum venitur ad ostia Tiberina et inde Romam. Navigando autem simpliciter per mare Adriaticum in sinum Jonium venitur in Venetiolum, et ita Venetias, habendo Dalmatiam et Istriam vel Tablantiam ad dextram, et totam Italiam ad sinistram dimittendo. Et haec est via nostra.

Est autem Corcyra insula non magna, sed fertilissima, abundans frumento, vino et oleo, habetque salineriam bonam, id est locum, in quo terra sulcatur et in terrae scissuras maris aqua importatur in salque a sole decoquitur, et portum capacem multarum navium habet, qui numquam sine hospitibus reperitur, quia est portus pinguis et bonus communibus annis, in quo copiose nutrimenta reperiuntur. Alia vice multis diebus degui in hoc loco et experimento habeo ejus rei notitiam: unde ante res Trojanas ex ea maxima sunt bella habita cum Corinthiis et caeteris maritimis, ut Thucydides narrat.

Porro civitas ipsa cum suburbio est competenter magna, quae nominatur Corcyropolis, et bene munita, inter rupes aedificata. In ipsa enim civitate sunt duae rupes e diverso stantes, in altum protensae, in quibus sunt duae arces aedificatae, in quarum culminibus pendent duae campanae, quas continue alternatis vicibus pulsant ob maris custodiam. In ipsa civitate nullus plane locus est, sed ad statim, dum quis ingreditur, adscendere incipit usque ad ecclesiam cathedralem, quae sub majori arce sita est. In prima mea peregrinatione erat episcopus ecclesiae frater ordinis nostri sed obiit. Suburbia sunt multo majora civitate, et in una sunt duo conventus fratrum, scilicet Minorum et S. Augustini, et tam in civitate quam in suburbiis sunt plures ecclesiolae (#b#) Graecorum et capellae. Collectus populus est in illa civitate, ibi sunt Graeci et Latini, Judaei et Christiani, Turci etiam frequentes sunt ibi. Haec insula facit finem Graeciae, et Graeca locutio in ea desinit et incipit. Fuit olim de regno Graecorum, dicitur autem, quod erat duorum fratrum, qui discordantes ambas arces muniverunt contra se invicem, ille autem, qui desperabat se posse vincere, Venetis suam arcem in partem dedit, qui venientes ambos expulerunt et insulam possederunt. Anno Domini 1129 Rogerius, rex Siciliae, abstulit imperatori Graecorum eam, sed Veneti Siculis expulsis eam Graecis restituerunt. Post hoc anno Domini 1204 in manus fuit devoluta Venetorum et hodie eorum est ditioni subdita.

Die XXIII., antequam illucesceret, solverunt classem a portu Corcyrae, et solitis laboribus educta fuit ad canale latum, quod dividit Epyrum ab insulis, quas nominant Gazopoleos. Per hoc canale Dei ex gratia bonum habuimus ventum nec retardati fuimus voragine, quae ibi aestimatur esse, sicut dixi P. I. Fol. 13. Nam quando non sunt venti, solutae naves in quodam loco canalis subsistunt, et nullis galeotarum laboribus educi possunt sine adjutorio aliarum navium; stat enim navis et rotatur continue et ibi subintraret aquam, nisi ejus longitudo obsisteret, nam aqua creditur ibi per voraginem et hiatum labi in abyssum. In ipso canali navigavimus per rupem, quae de profundo maris se tollit, in qua quondam generatus est immanis et terribilis draco, qui supra civitatem Gazopam, in opposito promontorio existentem, volitans urenti anhelitu ipsam infecit, et qui a morte erepti, fugerunt et omnia dereliquerunt, unde hodie stant muri civitatis, turris et domus, sed sine omni habitatore. Cum autem per multos annos bellua ista ibi omnibus formidabiliter existeret, incolae prudenti usi consilio cadaver hominis veneno intoxicaverunt eique projecerunt, quo devorato scissus venter bestiae interiit. Dicunt adhuc esse in ecclesia aedituum liberum nec tunc cum aliis hominibus infectum, ex quo arguunt, propter hominum peccatum permissum saevire draconem. Saepe enim immittit dominus propter peccata hominum plagas, sicut contigit in Aegypto et in Massara, terra optima, sed tota desolata propter multitudinem aranearum et scorpionum. Et quaedam Libyae civitas magna vacua manet propter impetum leonum. Haec et similia dico eorum gratia, qui parum quandoque fidei scriptoribus, ut incredibilia narrantibus, habent.

Sub civitate super littus maris est una beatae Virginis ecclesia, in qua dicitur lampas semper ardere sine humano adminiculo, non natura sed divino miraculo. Non sic lampas Veneris, nec lucerna Pallantis, quae etiam sine humano ministerio ardebant, sed non sine humana arte, nec sine naturae dispositione, de quibus dictum est supra Fol. 140 b.

Celeriter ergo loca illa pertransivimus, sed mirum dictu, ecce enim circa vesperas improvise, nullo opinante, subito incidit quasi in ictu oculi tempestas validissima et ventus adeo fortis et importunus advenit, quod in multis locis grande velum dirupit et [in] magna foramina laceravit et, nisi marinarii id citius eripuissent, totaliter ruptum fuisset. Multos enim remos extensos procella subito vento allata confregit et omnia in superioribus non ligata vel clavis fixa subvertit, ignem coquinae aqua incidens penitus exstinxit, ollas confregit et magnum timorem omnibus incussit. Saeviente sic tempestate confugerunt ad nos domini praeceptores omnes, paventes, singularem classis turbationem adesse dicentes. Mansit autem tempestas haec per totam noctem, et in magnis angustiis stetimus. In eodem maris passu alio quodam tempore saevissimam (#195 a#) sensi tempestatem, in qua miraculo divino consolati fueramus, ut patet P. I. Fol. 20. Sancta etiam Helena existente in hoc mari et grassante tempestate, ut mare placatum redderet, ei pretiosissimum munus obtulit, nam tres clavos secum ferebat, quibus Dominus Jesus cruci affixus fuerat, et unum mari donavit, dumque in Dei nomine eum in fretum projecit, cessavit tempestas. Est enim hoc mare Adriaticum saevissimum, praecipue juxta Epyrum et Albaniam, ita, ut nonnumquam saxa grandia ab imo eleventur sursum et tamquam lignum transferantur de loco ad locum, et saepe inventum est, quod saxa non modica trajecta sunt de uno maris littore in aliud.

Dicitur autem hoc mare Adriaticum ab Adria, civitate Illyridis, quae super littus est. Totum enim unum mare Adriaticum et Aegeum, sed alia et alia sortitur nomina a provinciis vel civitatibus vel eventibus. Et sicut Adriaticum a civitate Adria, sic Aegeum dicitur a capra, nam inter Tenedum et Acium saxum est in mari potius quam insula, quod videntibus procul caprae simile est. Graeci autem capram aegeam nominant, et ab eo dicitur totum illud maris spatium Aegeum.

Vicesima quarta die, quae est vigilia natalis Domini, venti, qui adeo impetuose heri aequora et naves pellebant, ac si usque ad limbum producere conarentur, hodie quasi in antrum Aeoli revocati imperio omnes abierunt et quieverunt, et turgidum hactenus velum languidum exhaustumque[TR192] adhaesit malo, quod ego perspectans illico adverti, quia silentium hoc ventorum Deo permittente aërearum potestatum imperio fieret, ut illo die in nullum portum catholicum veniremus ad festivandam tantam solemnitatem; conabantur autem gubernatores ad aliquem portum applicare, sed incassum laborabant, quia nullum habebant ventorum adjutorium, nec labores eorum aliquem habebant effectum.

Post tempus aliquarum horarum venit quidem ventus, sed inutilis, quem etiam nullo modo sequi conveniebat, portasset enim nos ad littora Albaniae, quae nunc Turcorum sunt. Est autem sciendum, quod duplex est Albania, una est Asiae majoris provincia ad littora oceani septemtrionalis et ad mare Caspium se extendens, regio frigida, in qua albi nascuntur homines ferocissimi, ita, ut leones perimant, et habent oculos glaucos, quibus melius in tenebris et noctibus vident, quam cum lumine vel in die. Ab his gentibus venit olim exercitus in Peloponnesum et diffusi per littus maris regionem illam etiam Albaniam vocaverunt, et de ista jam loquor. Civitas, quae est caput totius Albaniae, dicitur Scodra, quae Venetorum fuit, sed anno Domini 1478 eam civitatem Turco dederunt in confoederatione. Hanc nos in vulgari nominamus Scultur. Ad eam bene venissemus pro celebratione festorum, sed jam nec cultus nec festa in ea sunt, mansimus ergo sic in mari per illam sacram vigiliam et sacratissimam noctem.

Die XXV., quae est sacratissimae nativitatis Domini Jesu, in medio noctis (#b#) illius celeberrimae, Dominus Johannes Transsilvaniensis archidiaconus et ego suus collateralis petito lumine a cellerario cistam, quae stabat ad latus cumbae nostrae, tamquam altare praeparavimus; emeram enim Alexandriae tapeziam Turcicam pulchram, quam cistae superposuimus, et mappas sericas, quas Hierosolymis comparavi, expandimus et lumina accendimus et imagines, quas habuimus, desuper locavimus et simul officium matutinale psallere coepimus, ad quod plures excitati intraverunt ad nos audientes officium; omnia enim legimus manifeste, sicut in ecclesiis fieri consuetum est, matutinam cum Missa sacrae noctis. Sic etiam fecimus in aurora et in die, nihil autem ita quiete agere potuimus, sicut officium mediae noctis, eo enim finito cometa galeae, qui est principalis de gubernatoribus, vir utique inquietus, maledicus, blasphemus et nullius fidei nec conscientiae, descendit in carinam et convocatis omnibus galeotis et companis ad durissimos labores stimulavit et totum galeae statum immutavit removens et evertens graves et grandes specierum saccos, et de latere in latus aliud transponi fecit cum multis clamoribus, maledictionibus[TR193] et blasphemiis. Vasa etiam mercibus plena et cistas transposuit, serris et securibus asseres abbreviavit et omnia infra et supra, quae ab Alexandria intacta steterant, illa sacratissima nocte ac die transponi mandavit dicens, cursum galeae pati impetum, nisi alterentur. Non vidi graviores labores, nec audivi pejora juramenta et blasphemias, nec tantam inquietudinem percepi in toto marino itinere, sicut hac sacra nocte et die. Et profecto coeco coecior est, qui non videt daemonis hoc esse opus. Haec res odibilem mihi fecit peregrinationem Hierosolymitanam.

Die hoc sacro advesperascente invaluit ventus, nec progredi nocte licebat propter maris illius petrositatem, nec in tutum portum Albaniae intrare valuimus propter inhabitantes Turcos, alia autem loca importuosa erant. Tandem autem post decursum inquietum in littus portuosum Albaniae appulit galea, sed desertum, juxta quod nec homines nec bestiae morabantur. Dicebatur autem locus ille Stamnum, in quo cum taedio stabilitis navibus per noctem mansimus.

Vicesima sexta die, quae est festum beati Stephani protomartyris, ante lucem aptabant navem pro recessu, quia ventus bonus adspirare coeperat, cui cum vela daremus, repente ferebamur via nostra, et promontorium Acrocerauni, quod in angustias Adriatici sinus protenditur, pertransivimus et in Jonicum incidimus sinum; post hoc promontorium est quaedam civitas, Epidaurum et Dirrhachium dicta, ubi dicunt, quod Constantinus Magnus, resignans Romam papae, volebat constituisse et aedificasse Constantinopolim, et fundamentis jactis dimisit totum et transivit Bysuntium in Thraciam, ibi aedificans, quod intendebat. Vide Fol. 197.

Eodem die transivimus juxta insulam, quae dicitur Tremula, in sinu Risenisco, et ibi ab utraque parte (#196 a#) terras vidimus Christianorum: ad dextram vidimus Dalmatiam, ad sinistram autem Campaniam et Apuliam, in qua S. Michaelis montem vidimus, montem Gorganum in Adriaticum venientem mare, cujus in radicibus Sipontum civitas, olim a Diomede, Martis victore, condita.

Secus hunc montem dicunt Danaen Acrisii regis Argivorum filiam inventam per mare advectam, stupratam enim et impraegnatam a Jove in specie aureae pluviae pater in arcam posuit et in mare misit, quae arca usque ad littus Apuliae pervenit et a piscatoribus inventa et extracta, quam aperientes invenerunt Danaen et parvulum filium, quem enixa fuerat, et eam regi Apuliae Pilunno praesentaverunt, qui eam uxorem duxit. Hujus rei gratia antiqui in littore illo Danae templum aedificaverunt. Item secus hunc Metapontum dicunt Palladis templum fuisse, in quo diu servata sunt Epii instrumenta, quibus durum equum apud Ilium fabricaverat, et bipennes aereae et arma Diomedis sociorum deposita et diu ostensa sunt. Dicunt insuper, ibi canes fuisse Graecis venientibus laeta garrulitate blandientes; sed quod longe majus et verius et venerabilius est, hoc in monte anno Domini 481 tempore Senonis Michaelis archangeli specus incolis ostensus est mirabili prodigio, ubi summa devotione a Christianis visitatur. In hoc monte dicit Catholicon, ibi ferula crescit herba, quae dicitur ferula, quia tam calidae naturae est, quod austro flante incenditur herba, et quandoque tota regio aduritur. Ibi in mari sunt insillae, quae dicuntur insulae Diomedis, ubi occiso ab Illyricis templum ingens aedificatum fuit. Hic Diomedes dux audacissimus cum caeteris Graecis ad obsidionem Trojanam accessit et cum Hectore et Aenea congressiones fecit ipsumque Martem vulneravit et Venerem, Aeneam protegere volentem, qui cum in Graeciam repatriare vellet et uxorem suam cum alio concubuisse audiret, patriam renuit et in exilium se relegavit navigans in Apuliam, et oppugnato monte Gargano et aedificata Siponto interfectus ab Aenea fuit et deificatus, cujus socii in aves conversi ejus templum circumvolare dicuntur. Sunt enim aves albae, quas Latini diomedes, Graeci herodios vocant, quae nusquam reperiuntur, nisi in insula Diomedis, et omnibus infestae sunt et clamant, demtis Graecis, et vulgus credidit, fuisse socios Diomedis, et singulis diebus aquam rostris sumunt et templum Diomedis perfundunt. De his loquitur Augustinus de civitate Dei et in Spec. Natur. L. 17. C. 68.

In ea Apuliae et Calabriae regione est urbs Hydruntum, quam Turci magna adducta classe ceperunt et multo effuso sanguine cunctos, nemini parcentes, crudeliter peremerunt, in quo Italiae universae immensus timor incussus est, et nisi Deus Machumetum, virum utique in bellicis rebus fortunatissimum, statim de medio tulisset, Italiam aggressus fuisset, ad quam semper anhelavit, unde in epitaphio sepulchri ejus inter metra haec habentur:

Mens fuit bellare Rhodum, superare superbam Italiam, sed non fata dedere modum. Heu mihi! nam rupit mors aspera, quamquam Pectore condideram, vertit et hora brevis.

Mortuo autem illo magno Turco rex Siciliae rehabuit Hydruntum a filio ejus: dereliquit enim duos filios, quorum (#b#) unus alterum de regno expulit, qui ad Rhodum transfugit; hunc magnus militum magister regi Franciae pro munere destinavit, Turci vero hoc scientes regi Hungariae magna munera et aliquas terras promiserunt, si a rege Franciae Turcum illum habere possent, propter quod rex Hungarorum hoc anno 1488 misit solemnem legationem ad regem Franciae cum pretiosis et multis muneribus petens Turcum, sed non accepit, unde valde offensus rex Hungariae. Multi credunt inde bella mala futura. Si Christiani principes jam jam essent uniti, sine magno labore Turcos premerent et debellarent, quia caput et fortunam perdiderunt.

Huic Apuliae conjuncta Campania, provincia nobilis, in qua civitates grandes sunt, ut Capua, Neapolis et Puteolis, ubi balnea Virgilii in honore habentur, et dicebatur olim terra laboris, quia est fertilis undique, ferax, et hujusmodi terrae sunt laboriosae. Calabria regio his est annexa, quae alias dicebatur Locrensis. Praedicta autem obsidio Hydruntinae statim facta fuit, postquam Turci solverunt obsidionem Rhodianam.

Igitur praedictas regiones dimittentes ad sinistram in dexteram navigia divertimus contra Dalmatiam et in mare ruposum venimus, et celeri cursu per medium montium Dalmatiae regionem ingressi sumus, insulam Corcyram ingressi, quae modo dicitur Corsula, in portum Cursulinum, et ibi naves stabilivimus et civitatem Cursulam ingressi sumus, non omnes, sed qui volebant, quia ad statim recessuri eramus.

Dalmatia regio secundum antiquam terrae partitionem est pars et provincia Graeciae, habet enim ab oriente Macedoniam, et ad hanc computabatur, nunc autem computatur ad Sclavoniam, cui adjacet ad orientem. Sclavia sive Sclavonia est provincia grandis, continens regiones et regna multa, continet enim Moesiam, Ungariam, Boëmiam, Poloniam, Ruthenam et Dalmatiam, et plures particulares regiones alias sub illis, quae omnes sunt quasi ejusdem linguae et se intelligunt.

Hungaria provincia, quae alias Pannonia dicitur, nomen accepit ab Hunnis, quae gens olim ultra Maeotides paludes constituta in ulteriori Scythia, a qua primitus Hunni venationis gratia exeuntes per longissima paludum et terrarum spatia cervorum et aliarum bestiarum vestigia sequentes tandem solum Pannoniae invenerunt et reversi ad propria collecto exercitu redierunt et expulsis incolis a primaeva sua origine nomen genti et patriae indiderunt. Est enim Pannonia sive Hungaria terra spatiosissima, fertilissima, montibus et silvis munita, fluminibus et aquis irrigua, venis aureis et aliis metallis ditissima etc. nobisque contermina.

Aliud Sclavoniae regnum est Boëmia, regio valde bona, quae montibus et silvis circumsepta per montes, silvas et flumina ab aliis est divisa. Est autem, ut ex chronicis colligitur, vetustissimum regnum, quod eo tempore, quo Aegyptus, incepit esse regnum, ante Domini incarnationem 2426. Nam princeps quidam Boëmus nomine, qui turris Babel exstructioni interfuit, per mare veniens, Italiam pertransiens et Alemanniam penetrans ultra Danubium consedit et terram a se Boëmiam nominavit. In ea provincia Amazones, foeminae, sumsere regnandi principia; illae, scilicet Amazones, quae nostris temporibus scriptis notae sunt communibus, recitat enim Diodorus IV. Libr. Antiquar. historiarum de Amazonibus Libycis, quae multis antea saeculis Trojanum bellum praecesserunt, quarum miranda gesta habentur. Nostrae autem post Trojanum bellum initia sumserunt in Ponto, juxta flumen Thermodonta. Ferunt enim, tres fuisse sorores, pulchrae, etiam praestantissimae (#197 a#) virgines, quarum una astrorum peritissima fuit, altera herbarum mirabilis praegnostica, tertia quadam singulari prudentia praedita. Ad has devoluta fuit regni possessio. Communi autem consilio decreverunt, ut junior earum virum acciperet, qui esset Boëmiae dux, et terra per viros regeretur. Suasit autem astronoma, ut quaereretur sorori vir, qui agrum in duabus vaccis variis perscinderet; quo invento statim ejus stimulus effloruit et adductus uxorem duxit, qui regno suscepto calceos rusticanos in regni thesauros ad sui suorumque humilitatem servandam mandavit. Hi in hodiernum usque diem apud Pragam, quae civitas caput est regni, diligenti cura servantur.

De Amazonibus istis mira leguntur in historiis, nam maritis suis dolo interfectis virorum suorum arma arripientes hostes virili animo aggressae de maritorum nece sumserunt ultionem et omnem masculum a sene usque ad parvulum in ore gladii peremerunt, foeminas reservantes. Deinde pariter sine masculorum consortio vivere decreverunt et duas reginas elegerunt, quarum una procedens contra hostes bellicis rebus operam daret, altera autem rempublicam gubernaret. Effectae sunt autem tam fortes et feroces bellatrices in brevi, quod de Europa ascenderunt in Asiam, et horridis ibi bellis gestis magnam Asiae partem per centum annos tenuerunt nullum penitus masculum inter se vivere permittentes, sed vocatis ad se certo tempore anni vicinis viris et cognitae ac impraegnatae ab eis a se repulerunt, masculos a se genitos vel mactaverunt, vel extra earum regionem miserunt et filias ad sagittandum et venandum informabant, quarum mammas in septimo anno exurebant, ne grossitia impedirentur in ferendis armis; ideo dicuntur Amazones, id est, sine mamma. Cum his pugnavit Hercules, et post eum Achilles, Alexander autem bonitate, amore et benignitate eos vicit; gladio numquam vicisset, quia fuerant fortunatissimae in bellis. Dicitur etiam, quod nostram Augustam proeliis laceraverunt, cum cives eis resistere conarentur. De his loquens Orosius L. 1. C. 60. post multa infert: pro dolor, pudet erroris humani, mulieres patria profugae Europam et Asiam, et plurimas mundi partes fortissimasque intraverunt, pervagatae sunt, deleverunt centum paene annis evertendo urbes plurimas atque alias constituendo tenuerunt.

Alia regio Sclavoniae est Polonia, hodie grande regnum. Alia Ruthena, concordans cum Boëmis et Sclavis in idiomate. Alia Moesia, quae ab oriente ostiis Danubii jungitur. Alia regio Sclavoniae est Dalmatia, de qua nunc est propositum, et haec etiam est per diversas nationes in se divisa. Nam Dalmatiae pars est Croatia et Histria et Pannoniae pars magna etc. Et dicta est Dalmatia a Dalin, civitate ejus magna. Nonnumquam etiam dicitur Illyridis vel Illyricum, et hoc in quantum ad Graeciam pertinet, quia secundum Isidem 14. Ethic. C. 4. generaliter omnis Graecia Illyricus dicitur. In se ergo Dalmatia dicitur Dalmatia proprio nomine; a Graecia autem dicitur Illyricus; a Sclavonia autem dicitur saepe Sclavonia.

Cursula, Dalmatiae insula, olim Corcyra nigra dicta, est civitas, sita in uno promontorio, firma et fortis, et est Venetorum, pertinens ad principatum Dalmatiae, in qua est episcopus Cursulensis, et omnia sunt ibi in bono foro, bonum portum et capacem habens multarum (#b#) triremium. In Cursula vidimus quoddam castrum in monte, quod est principium regni Hungarici, et est regis. Ex opposito Cursulae in alio latere canalis, est totius Dalmatiae caput, Ragusium, civitas pulchra, in qua alio tempore ad tempus degui. Haec alio nomine dicitur Epidaurum; non credo tamen ipsam illam Epidaurum esse, in qua Aesculapius, Apollinis filius, deguit et post mortem templum habuit, cujus simulacrum in forma serpentis colebatur. Unde, cum Romani tribus annis peste gravi vexarentur, inspectis Sibyllinis libris Aesculapii simulacrum tulerunt et veluti fatale remedium contra pestem Romam duxerunt et convaluerunt. Hanc Epidaurum superius Dyrrhachium nominavi Fol. 185., in qua Constantinus coepit aedificare Constantinopolim. Ab ea civitate Epyrus regio nomen accepit, et in ea S. Hilarion mare, quod contra civitatem elevabatur, opposito signo crucis stare fecit, sicut legitur in vitis patrum, et in ea draconem immanem concremavit, ut dicit Hieronymus in ejus vita C. 33. Illa ergo Epidaurus est in Epyro et dicitur Dyrrhachium; ista vero est in Dalmatia et dicitur Epidaurus et Ragusium.

Est autem Ragusium civitas munita valde et partim in mari fundata. Muri ejus spissi supra communem modum et turres fortissimae, constituta inter duos altos montes; in quibus fortalitia et arces sunt ad protegendum; ab ea parte, ubi non est mare, per incisiones petrarum sunt profundissima fossata facta. Domus ejus sunt ut plurimum polito marmore albo vestitae, sunt enim prope in Ungaria montes marmorei, de quibus tollunt ea. Habet haec urbs navalia et optimum portum catena clausum. Habet et molendinas, tam ad ventum quam ad aquam, quae de praecipitio labitur et rotas impellit. Cives illius urbis caeteros Dalmatas superant opibus, qui cum liberi legibus moribusque instructi Venetorum more senatum et magistratum, et patriciorum regulam habent a plebe distinctum, et patritii soli rempublicam administrant, plebs vero suis rebus studet, de publicis minime curiosa est, ad mercandum pace omnibus quasi serviunt, nam regi Hungariae, quem dominum suum esse agnoscunt, multum aurum tribuunt et libertatem ab eo emunt; Turcorum imperatori annuatim XV millia ducatorum. Regem Siciliae muneribus placant et Venetos, qui quondam sex annis eam obsederunt civitatem et ante urbem arcem aedificaverunt, nec tamen profecerunt. Semper in munitione civitatis laborant, ut omnibus resistere valeant. Ditissimi sunt ibi mercatores; quidam galeota dixit mihi, quod non esset ditior in christianitate communitas, quam illa. Mulierum ornatus est notabilis cum cornutis capitibus. Ibi omni septimana est forum magnum, in quo venduntur homines, habent enim certas insulas et terras, de quibus nihil aliud habent, nisi certum numerum hominum, quos vendunt, et de tota Sclavonia venales adducuntur homines ad forum eorum. Inde venit, quod omnes servi et pressi dicuntur Sclavi, etiam qui non sciunt, ubi sit Sclavonia. In ea civitate est archiepiscopatus notabilis et dives, unde ibi fuit archiepiscopus dominus Johannes de Terraecremata, cardinalis sancti Sixti, ordinis nostri, vir doctissimus, qui ante hoc quinquennium obiit. Ecclesia cathedralis est pulchra, in qua vidimus mappam, cum qua Simeon senex recepit puerum Jesum in ulnas suas, et multae reliquiae de S. Blasio habentur ibi et alibi. Quatuor ordines Mendicantium in illa civitate conventus habent notabiles, et prope est parvum oppidum, Cattarum dictum, in quo fratres nostri etiam conventum habent, et in scopulo maris ex opposito urbis quidam (#198 a#) civis Ragusinus aedificavit conventum fratribus nostris, quem fratres Praedicatorum de Ragusa sustentant.

Igitur cum per aliquas horas in portu Cursulae moram traxissemus, inde recessimus post bonum ventum. Dum autem sol occidisset, vertit se ventus factusque est nobis contrarius, incidimus autem in loca asperrima, rupibus scabrosa, nec erant ibi littora portuosa, et plenum periculis erat canale istud, timebant ibi syrtim, bithalassum et charybdim; paulatim autem descendimus, et in locum, ubi canale satis latum erat, stabilire tentavimus classem in medio canalis, nullo enim modo ad littus appropinquare licebat propter rupes multas, quarum capita apparebant, aliquae non apparebant, et si unam rupem, etiam modicam, navi tetigissemus, perdita omnia fuissent; nec procedere potuimus, quia jam tenebrae noctis aderant et non erat secura navigatio in mari illo montuoso. Immerso autem bolide invenimus excessivam aquae profunditatem; ideo processimus, et iterum quaesito fundo invenimus quidem terram, sed non juxta placitum gubernatorum; quia tamen nox erat, grandem ejecimus anchoram, quae fundum petens non potuit haerere, quia nec scopulus nec rupes ibi erat, cui mordacem dentem infigere posset, sed currentem galeam sequebatur arans terram, de quo valde torquebantur nautae nostri; rursum ergo iterum sublata anchora cum ingenti labore et alio loco injecta stabilitatem quaesivimus, sed non invenimus, et anchora navem sequebatur sicut aratrum boves. Iterum ergo ea levata cum maximo periculo processimus, et alibi injecta adhaesit saxo, sed dum galea pendens ad rudentes indiscrete agitata per ventum moveretur, avulsus est dens anchorae a saxo, et iterum currentem sequebatur galeam, quo stridor et clamor exortus est ingens in navi, sed statim reperta rupe alia firmiter haesit. Stetimus ergo in angustiis non modicis soli cum galea nostra, caeterae enim conservae nostrae per alia secura canalia transierant; est enim mare ibi montuosum, et multae sunt viae maris per medium montium, nostri autem gubernatores minus providi in canale periculosum nos induxerunt, propter quod et ipsi inter se discordes erant et corrixabantur et totam noctem insomnem ducebant, omni momento navis resolutionem exspectantes aut promesiae ruptionem aut dissipationem galeae in prora; si quid enim horum contigisset extremum periculum incidissemus, erant enim importuni venti, et mare inquietissimum fremebat, et accurrentes fluctus in navem durissime impingebant, ac si contra eam in ejus latera mitteretur moles de monte, et ex illa dura percussione movebatur galea ad anchoram pendens importunius, quam si frementi mari libera fluctuasset; sicut canis rabidus, catena ligatus, terribilius movetur, quam liber, sic et galea nostra tota nocte insaniebat concitata fluctibus. Eadem nocte multi emiserunt diversa vota ad Deum et Sanctos, ut per noctem illam custodiremur ab imminentibus periculis. In hac tribulatione, ut verum fatear, complacentiam habui, quia digne tribulabamur pro eo, quod in tam sacratissimis diebus ad nullum declinavimus portum, ubi tantum saltim unam audivissemus Missam, valde enim bene venissemus in Ragusium, vel in Cursula mansissemus per illam noctem et in mane habuissemus officium, sed nihil curae de his erat nostris gubernatoribus. Numquam vidi ita desperatos et duros homines, qui nec Deum timebant (#b#) nec Sanctos honorabant nec homines amabant, et praecipue rectores galeae erant penitus sine anima, id est, sine conscientia.

Die XXVII., quae est beatissimi Johannis evangelistae, cum lux advenisset, laeti anchoris levatis procedere coepimus, sed nulla vis venti affuit, et omnes impetuosi nocturni venti abierunt, et cum hoc coelum nubibus atris opertum nullum sidus ostendit, quorum ductu et solatio navigantes procedunt die noctuque, insuper pluvia inundavit magna, et factum fuit tempus intemperatissimum navigationi, unde a pelago recessimus et Illyricos montes ingressi in portum desertum devenimus, ubi et alias duas galeas reperimus de nostris, eadem infelicitate de mari fugatas. Ibi ergo anchoras ejecimus et navem cautibus et tonsillis alligavimus et ita tristes sedimus in loco horribili et deserto, ubi nulla ecclesia nec capella erat, quia nulla hominum commoratio ibi fuit in illa Tortula.

Vicesima octava die, quae est sanctorum innocentum, et erat dominica infra octavas nativitatis Christi, mane solvimus navem et vento bono aspirante celeriter via optata navigavimus, et ad Lesinam insulam venimus, quam tamen pertransivimus festine; in ea insula et civitate aliquibus diebus degui in prima evagatione mea. Est enim Lesina insula maris Dalmatiae, quae justo nomine vocatur Pharum, rupibus abruptis undique e mediis fluctibus prominens, in cujus cornu est civitas nova, sita in regione Liburniae vel in Illyride, et dependet ad latus alti promontorii, a quo emittuntur duo cornua in mari, in quorum medio est portus securus et bonus. In cornu uno habent fratres nostri Praedicatores conventum, in alio fratres Minores. Conventus noster est arctus, quia ex una parte mons, ex alia parte arctat mare, verum licentiam habent locum ampliandi, si in profundum maris jacere fundamenta volunt, vel si de monte descindere et saxa removere placet [et] possunt; et utrumque fecerunt maximis impensis et laboribus. Singulis enim diebus certis horis accedunt fratres ad rupis parietem durissimam et ferreis instrumentis fodiunt et scindunt locum sibi ampliantes, ea autem, quae rescindunt, in mare mergunt, et sic uno labore in monte et in mari spatium quaerunt. Sunt enim boni fratres ibi de observantia, et est ibi fratrum bonus locus, si non esset adeo angustus. Indigerent illi fratres oratione S. Gregorii veteris potenti, qui angustia montis et maris pressus non potuit, ut desideravit, ecclesiam aedificare, eo autem orante cessit mons, dans spatium sufficiens, ut etiam supra patet Fol. 87. In alio cornu simili incommodo fratres Minores sibi locum ampliaverunt, pulchrum conventum habentes. Ego cum quibusdam peregrinis promontorium civitati imminens ascendi ad capellam S. Nicolai, quae in ejus cacumine est, et ibi invocato Sancto longe lateque per maria circumspeximus usque ad partes Italiae contra Apuliam, in qua corpus S. Nicolai quiescit in civitate Bariensi, quod 70 audaces milites Christiani per medium Turcorum irruentes in Myrream tulerunt de tumba et in Barium transtulerunt, ubi hodie dicunt de ejus membris desudare oleum.

Post visa loca descendimus per arbusta et vineta, ficeta et oliveta delectabilissima, nam quidquid ibi propria sponte crescit, nobile est et aromatico[TR194] odore redolet. Extra hortos totus mons plenus erat rosmarino et magni frutices (#199 a#) ejus et alti quasi silvam clivum constituunt. Est autem frutex rosmarini medius inter arbores et herbas, numquam tamen vidi proceriores frutices ejus, quam ibi, folia habet simillima lavandulae, longiora tamen et grossiora, habentia odorem thuris, flosculos habet valde suaves, et tam folia quam flores et radix sunt medicinalia multipliciter. In brevibus annis delati sunt hi frutices in Alemanniam, sed non possunt sustinere nostrum asperum frigus, ideo in hieme in cacabis reponuntur ad cellaria calida etc. Dicitur autem rosmarinus, quia de maritimis regionibus tollitur. Aliae herbae omnes odoriferae erant illius montis.

Juxta[TR195] mare in plano erat quasi silva de fruticibus agnicasti, quae nobilissima plantula est marina, usui medicinae competunt folia et flores, et habet folia quasi salix, unde ab aliquibus salix marina dicitur. De hoc dicit Isaac physicus: agnicasti proprietas est, libidinem defaecare, concupiscentiam mortificare, inflammationem aufert, sperma siccat. Duae autem sunt ejus species, una cum flore purpureo, altera cum albo. Folia habet salici vel olivae aequalia, molliora tamen, semen quoque tamquam piper virtutisque ferventis. Lectus ex eo stratus serpentes arcet longius et libidinem reprimit, et fumigatio ejus idem facit, et vinum potatum, in quo semen ejus est impositum. Unde antiqui deorum sacerdotes ad continentiam servandam agnocasto struebant sibi, et matronae castae Romanorum in absentia virorum idem faciebant, et omnes virgines vestales sub lectis suis agnicasti frutices habebant. De hoc etiam superius mentionem feci P. 1. Fol. 60 A.

A Lesina autem recedentes longius in Crawatiam venimus regionem et in solis occubitu a latitudine maris contra montana Liburniae vel Cranatiae applicuimus et inter scopulos loco invento navem stabilivimus anchoris et ligaturis in loco, quem nominabant Dalmatae Brusset sigwis. Erat autem locus pulcher satis, sed desertus, et nullas vidimus habitationes, quamvis non longe essent a nobis habitationes, sicut patebit.

Die XXIX., quae est S. Thomae Cantuariensis, erat ventus nobis omnino contrarius et nulla dispositio ad navigandum, sed e contra naves fortius ligabant. Habuimus autem taediosissimam diem, caliginosam et pluviosam, et spirituale nec corporale gaudium habuimus, sed tristes sedimus. Nonnulli tamen de galeotis gaudebant de istis otiosis diebus, quia ipsi in ludo chartarum exercebantur et ludebant simul pro argento et auro, et ita ipsi diem deducebant. Majorem partem illorum dierum ego scribendo et interrogando de locis deduxi.

Tricesima die manente vento contrario incidit intensum frigus, et domini de superioribus galeae ad nos in carinam confugerunt, et illo die primo incepimus sentire hiemem, hactenus enim tamquam vernum et aestivum tempus habuimus. Post prandium factus est tumultus in tota classe propter quendam galeotam furem torquendum in alia galea, ad quod videndum omnes ad superiora galearum adscendebant. Ligaverunt enim sibi manus a tergo cum longa chorda, quae ex heba deorsum in trochlea dependebat duplicata, eo autem ligato trahebant alteram chordae partem reum(que) sursum in altum miserabiliter manibus transversis suspensum trahebant quasi usque mali summitatem, et demum eum cadere deorsum (#b#) dimittebant, non omnino usque super pavimentum, quia confractus fuisset, sed post ruinam suspensus mansit. Mirabar, quod brachia non fuerint a corpore avulsa. Pauci cum eo habebant compassionem, dicentes eum dudum majora meruisse supplicia. Dum nox facta fuit, omnes, quibus licuit, in carinam descenderunt, et facta fuit inquietudo et compressio in carinam propter frigus, quod fugiebant. Incepimus etiam egestatem pati in multis, et male de coquina et cellario providebatur nobis, ex quo augmentabatur taedium navigationis et maris odium et navis abominatio.

Die XXXI., quae est Sylvestri papae et ultima decembris, serenatum quidem fuit coelum solque et sidera apparuerunt, sed ventus contrarius augmentatus est nec classis se movere a loco potuit. Peracto prandio cum galeotis ad littus descendi pro deductione diei, habebamus enim in facie montem petrosum, non multum altum, et videre desideravi, quid tamen in alia parte montis esset. Ascendi ergo per rupes sursum et alia parte vidi maris brachium inter montem, in quo eram, et oppositam terram ultra brachium, in ea autem parte vidi Sibenicum, civitatem Dalmatiae pulchram, in qua conventum habent fratres Praedicatores. Mons autem, in quo stabam, ab ea parte, quam Sibenicum respicit, erat totus fertilis, vineis plenus et hortis, in quibus stabant domus muratae, quasi castella et capellae, et suspicabar esse in eis hominum habitationem; descendi ergo per hortos illos, et ad unam domum accessi, sed neminem ibi reperi, in ea vidi tamen ibi habitasse homines. Ad aliam accessi et omnibus officinis lustratis vacuam reperi, sic etiam de aliis domibus erat; nam nobiles et divites de Sibenico aestivo tempore cum familia transmigrant in insillam illam, et propter recentiam aëris et loci amoenitatem in eis domibus habitant usque post fructuum collectionem. Ulterius descendi quasi usque ad mare et unam capellam, quam ibi vidi, et juxta capellam erat aqua dulcis fluens, juxta quam sedebant mulieres peregrinae de classe nostra, quae Metonae classem nostram intraverant, et multi galeotae ibi aquam accipiebant et in naves portabant. Ingressus autem capellam reperi altaria profanata, nuda et quasi destructa, et una campana pendebat in campanili sine fune; a longe supra illam capellam vidi aliam majorem et ornatam et juxta eam habitationem. Ascendi ergo per littus maris ad eam et ingressus altaria festive decorata inveni et lampades ardentes et eucharistiam parieti sinistro inclusam. Gavisus autem procidi, uti dignum erat, et finita oratione domum annexam ecclesiae pulsavi; exivit autem ad me unus frater tertii ordinis et regulae tertiae sancti Francisci, et verbis Sclavonicis me recepit et introduxit, videns autem, quod eum non intelligerem, vocavit ad me sacerdotem eorum, qui verbis tantum italicis mihi loquebatur, nec latinum scivit et teutonicum ignoravit. Dixi autem ei, quomodo in multis diebus non audivissem nec legissem Missam, et si contingeret, in crastinum non recedere classem, mane revertere cum sociis vellem et divina celebrare, si placeret. Sacerdos hoc audito annuit, dixit tameri, se latina missalia non habere, et audito, quod unum haberemus in navi nostra, invitavit me, ut venirem; erat enim unus de illis sacerdotibus, quos nominant Glagolas, qui solum sciunt Sclavonicas litteras et sclavonice legunt Missas et non ordinantur nisi Romae. Dicuntur autem Glagolae vel Glabolae vel Glabri a Graecis pro eo, quod sunt sine barbis, sicut sacerdotes latini, glabrus enim graece imberbis dicitur (#200 a#) latine. Graeci autem sacerdotes sunt omnes ad modum Nazaraeorum comati et barbati, similiter et Latini inter eos habitantes. Dicunt autem, quod S. Jeronymus Dalmatis nationi suae propinquis quasdam litteras a latinis graecisque diversas adinvenit, composuit et eis tradidit, quae postea sclavoniae appellatae sunt. Quod autem beatus Hieronymus in vernaculam linguam divinum officium et sacram scripturam transtulerit, patet in epistola de locis et nominibus hebraicarum quaestionum, ubi dicit: studii nostri est, de libris Ebraeorum errores refellere, etymologias quoque nominum atque regionum vernacula lingua explanare. Et iterum in epistola ad Sophronium: antiquorum, inquit, translationem diligentissime emendatam olim meae linguae hominibus tradidi. Pannonia enim adhaeret Dalmatiae, in qua oppidum sancti Hieronymi fuit, dictum Sidrona vel Stridon, dudum penitus destructum a Gothis. A nullo autem in divinis differunt a Latinis, nisi in lingua: legunt sicut nos; cantant et mores habent per omnia, sicut nos. His ergo peractis redii in classem ad navem meam.

Finit decimus tractatus.

INCIPIT XI TRACTATUS MENSIS JANUARII,

continens finem peregrinationis totius et terminum laborum et sequentia.

Januarius felix primus anni mensis diem felicem nobis attulit, sed ventus contrarius mansit et inquieta flavit borea; ut autem sol ortus est, dominus Johannes et ego accepto missali ad littus navigavimus et ascenso monte in ecclesiam fratrum tertiae regulae sancti Francisci, de quo supra dixi, transivimus et ad celebrandum Missas nos disposuimus. Multi autem de navibus venerunt galeotae pauperes, de zentilomis vero et gubernatoribus nullus comparuit; multi autem utriusque sexus Dalmatae in ecclesia affuerunt Missis nostris. Verum nobis Missas legentibus Dalmatae murmuraverunt pro eo, quod in lingua eis non intelligibili legeramus, consueverunt enim Missas in vernacula audire et putabant male actum, quod in eorum ecclesia in alia lingua legeretur Missa, quam in Sclavonica. Magnum autem desiderium habui, ut finitis Missis navigarem in Sebenicum ad videndum nostrum conventum et patres, fratres et libros, sed ausus non eram, quia horam nescivi classis recessus, timebamus enim, quod sub Missa recederent. Statim ergo, ut officium complevimus, in nostram galeam navigavimus; erat autem die illo magnum in galea gaudium propter novum annum, et in tota classe tubis canebant et fistulis, quod ante diem inceperant, comedebant et bibebant, clamabant et saltabant, et plurimi post prandium ad littus navigabant et in monte ignem incendebant et in multis superstitiones antiquorum repraesentabant, qui in illo die Janum honorabant. Nam Janus, pater et deorum dominus cognominatus, vir utique perhumanus, bonus et summus hospitalitatis cultor, qui etiam Saturnum de Creta pulsum a Jove suscepit, et fuit ante Domini adventum 1560 annis ex orientalibus partibus veniens primusque in Italia regnavit et Janiculum haud procul a Roma condidit. Hunc opinio hominum inter deos retulit, quem posteritas interpretata ipsum quasi mundi aut coeli aut anni sive mensium Januam appellavit, cui Januarium mensem dedicaverunt eo, quod mensis ipse principium et anni finem respiciat, unde et bifrontem eum depingebant, cujus idolum hodie scio in quadam ecclesia esse positum, duplicem frontem habens in uno capite, scilicet faciem senis et tristis, et faciem juvenis et alacris. In hieme ergo vertunt vultum tristem ad populum, in aestate vultum laetum.

(#b#) Ob honorem ergo Jani multa ab antiquis fiebant, quae hodie sua vestigia habent apud plures. Unde prohibet ecclesia sub anathemate, quod hoc die propter novum annum nihil novi fiat ritu paganorum, ut habetur 26. qu. 7. c. Si quis etc. Et sanctus Augustinus in sermone Calendas Januarii invehit dure contra Christianos, qui diem illum in ludis celebrant et strenas dant.

Secunda die fuit facta tranquillitas in mari magna, et ideo soluta classe eam remis extra traxerant portum maximis laboribus usque maris latitudinem, modicus autem venit ventus, qui nos de Sebenniticis rupibus tulit, sed non duravit, post duas enim horas contrarius surrexit ventus, qui contra Apuliam nos ducere potuisset, sed subtractis ei velis contra montana Dalmatiae rostrum vertimus. A longe autem vidimus super collem signum securi portus et ad signum tetendimus, et montana ingressi per angustum districtum in portum delicabilem venimus, quem nominabant Larmolum, et ibi naves stabilivimus. Vix locum desertum ita delectabilem vidi sicut illum, nam mare ibi fuit profundum et parietibus altissimis rupium conclusum sicut piscina, demto angusto exitu, per quem aquae de mari intrabant et naves, et ita ordinata fuit interior mansio et rotunda, ac si ars humana lacunam ibi constituisset, et multo melius naturae conditor composuit istum portum; altissimis enim rupium parietibus cinxit locum, ita tamen, quod ascensus graduatus ex natura sursum erat usque ad cacumen promontoriorum, et mirum fuit videre tam ingentia saxa, quasi ad ascendendum ordinata per manus, utique summi opificis nutu cuncta ordinantis, insufficientes enim essent omnium hominum manus et defectiva ars ad apponendum tam grandem molem hoc ordine. Ideo antiqui Deum ignorantes artificem rerum quibusdam Titanibus et Gigantibus attribuebant talia immania opera. Allectus ergo loci dispositione mirabili rogavi dominum Johannem socium, ascendere mecum in promontorium, in cujus summitate stabat signum; qui cum difficultaret assignans promontorii celsitudinem, dixi ei cum jocunditate: et si altum est promontorium, tamen ecce ascensus gradatus et optime ordinatus; ut (ad) quid etiam Dominus hunc ordinasset ascensum, nisi adscendere quis voluisset? non pigris aut stultis hominibus hunc fecit ascensum, sed ammirativis et congrescitivis eum paravit, et quis scit, si forte superius sit aliquid pretiosum vel mirabile, quo viri fideles delectentur. Bis et similibus verbis incitatus vir venerabilis descendit mecum in barcam, et educti per rupes ascendimus scandentes sicut caprae usque in celsum cacumen. Horribilis quidem fuit ascensus, sed securus, nec poterat homo retrorsum cadere, etiam vertiginosus, quamvis formidandum praecipitium videretur adscendenti esse. Cum ergo in summitatem venissemus, invenimus ibi altum acervum lapidum et super eum grandem crucem ligneam in signum portus. Sunt enim in locis portuosis sic signa locata, ut dum navigantes tempestas acceperit, possint videre, ad quae littora sine periculo confugere debeant. Adorata autem cruce ascendimus super acervum et circumspicere incepimus (#201 a#) ad mundi plagas, contra Orientem enim habuimus Illyricum, contra meridiem vero Siciliam et Apuliam, contra aquilonem Pannoniam, Ungariam, et ibi ostendit mihi dominus Johannes montes et terminos Ungariae et quomodo ab illo loco per Sebenicum trita via venitur usque in Transsilvaniam; sed quia Turci occupant jam loca media, non patet amplius via Christianis brevis in Ungariam, sed per longas circuitiones intrare necesse est. Dum autem verteremus nos contra occidentem, conjectis oculis ad longius vidi et ex corde gavisus sum, apparebant enim nobis cani montium vertices se tenui quadam ostentatione manifestantes, quos ut vidi, optime novi esse Alpes nostras Penninas, Rhaeticas et Julianas, quae terminum maris constituunt et Italiam ab Alemannia dividunt. O quam laetabar animo Alemanniam meam videre! Olim quidem prudentia, potentia, divitiis exilem, nunc autem claris operibus non tantum aequalem, sed loquacem superare Graeciam, superbam antecedere Italiam et contentiosam premere Franciam. Quam verum est illud poeticum: Dulce natale solum, quod immemores non sinit esse sui! Et potui dicere:

Saepe peregrinas evagans transmissus in oras, Regrediens patriae moenia jam video. Dulcis ave natalis humus, tu Suevia felix, Inclita urbs tu Ulma, nobile palladium.

Ad socium autem meum dixi: ecce, domine Johannes, limen patriae et terrae meae nunc video, nam montes istos, quos hic in mari cernimus, fratres mei in conventu Ulmensi per fenestras dormitorii intuentur et sereno aëre cottidie vident. Iste est thesaurus, quem ambo in hoc monte invenimus, scilicet aspectum terminorum terrarum nostrarum, quam dulcis autem sit intuitus proprii soli et memoria, vide supra Fol. 48 et Fol. 112. Igitur cum ad horam in promontorio fuissemus, ab alia parte, ubi terra continens est, descendimus per petras et frutices et in villam Muters dictam venimus, et plena erat galeotis de navibus, qui omne vinum et omnem panem et omnes gallinas et omnia ova, et fructus emerant, nec frustum panis poteramus nos invenire. In capellam autem, quae in villa est, transivimus et fusa oratione in galeam reversi sumus die advesperascente.

Tertia die, quae est octava sancti Johannis evangelistae, mutato aëre in melius, naves extra portum illum educebantur, et dum in latum maris venissemus, subito terribilis affuit flatus, cui subtraxerunt vela, et statim cessavit, et restitutis velis cursu veloci ad Jadram, civitatem veterem Dalmatiae destructam venimus; fuerat enim quondam regis Ungariae eique se opposuerat, rex autem dissimulavit usque ad festum S. Simeonis senis, in quo omnis populus a minimo usque ad maximum cum cruce extra civitatem consueverat procedere ad ecclesiam praedicti Sancti in ejus festo, quod est die 8. Octobris. Cunctis ergo in ecclesia extra manentibus suam urbem rex cum suis intravit et super eam irruit, inventos occidit, domos exussit, muros destruxit et abiit. Jadrenses autem derelicto loco exustae civitatis aedificaverunt novam civitatem juxta ecclesiam S. Simeonis minutam et pulchram super littus maris.

De illa ergo veteri Jadra ad novam navigavimus, et portum ejus ingressi naves stabilivimus. Educi ergo nos fecimus in barcis extra ad littus et ingressi urbem ibat unusquisque quo volebat (#b#), vel ad tabernas, vel ad ecclesias; ego vero ingressus conventum fratrum nostrorum praesentabam me Priori, petens, si diutius nos ibi manere contingeret, quod ingressum et egressum meum non aegre ferre vellet. Ibi primo percepi a fratribus obitum magistri ordinis, fratris Salvi de Panormo. Die advesperascente regressi sumus in galeas.

Quarta die, quae est dominica in octava innocentum s. ante Epiphaniam, non fuit tempus navigationi aptum, et ingressi sumus in civitatem ad divina officia; ideo intravi ego conventum Praedicatorum et ibi divinis adstiti et cum fratribus pransus fui. Post prandium autem convenimus nos peregrini et civitatem circumivimus, ipsam videntes, et omnes ecclesias visitavimus reliquias et indulgentias venerantes.

Est enim Jadra Dalmatiae civitas ad regnum pertinens Hungariae, quae a Venetis capta et possessa multis vicibus eis rebellavit, et tandem ex integro in eorum potestatem est redacta. In ea civitate sunt multae antiquissimae columnae marmoreae magnae in virorum aliquorum insignium memoriam, multae etiam fornices et arces triumphales Romanorum victorum signa ibi sunt, quo potuimus intelligere, terrae principes ibi habitasse. Marmoreas etiam tabulas cum sculptis scutis et imaginibus et latinis scripturis ibi per loca in antiquis muris vidimus. Ibi est ecclesia S. Simeonis senis, qui in faciem Domini: Nunc dimittis, cecinit et puero Jesu matrique ejus benedixit, Lucae II. Est autem ecclesia pretiosa de perpetua fabrica, quia valde artificiose de sculptis et politis lapidibus fabricatur. Ad sinistrum latus chori est capella, in qua est tumulus pretiosus cum tumba corporis S. Simeonis, ferreis cancellis obfirmatus. Hanc tumbam nobis canonici aperuerunt, et corpus sacrum vidimus, foramina oculorum, aurium et oris bombyce erant obstructa. Dicunt autem, linguam in ore adhuc recentem esse nec tabefactam aut corruptam. Legi in quodam peregrinali, quod peregrinus affirmat, se linguam vidisse carneam et recentem; sed nos non sumus tam prope admissi ad experiendum hoc. Est etiam ibi ecclesia sanctae Anastasiae martyris et in ea corpus ejus, quod etiam vidimus. Similiter et corpus S. Donati. Praeter illas sunt adhuc plures ecclesiae et capellae vel Latinorum, vel Glaborum, et nulla Graecorum. Vidimus etiam S. Joëlis prophetae caput.

Praesul ejus civitatis est archiepiscopus dominus Jadrensis. Minores et Praedicatores habent ibi conventus pulchros, et vulgus loquitur lingua sclavonica.

Post visitationem ecclesiarum quidam in naves remigaverunt, alii in hospitiis manserunt, ego conventum nostrum intravi, ut in eo coenarem et pernoctarem, sed dum sederemus in coena, audivi tubam nos in naves invitantem et derelictis omnibus in tenebris cucurri ad civitatis portam eamque jam clausam reperi. Accurrerunt una mecum multi alii, et aperta fuit nobis alia parva porta, per quam exivimus et in naves navigavimus.

Quinta die, quae est vigilia Epiphaniae, stabant gubernatores triremium, ventorum afflatum exspectantes, conticuerant enim cuncti venti, stabam et ego cum eis, quia, si non illico solveretur classis, volebam reingredi civitatem et celebrare. Non autem potui notare, an classis solvenda esset vel non. Descendi ergo in barcam et remigavi in urbem et celebravi ad Praedicatores. Post missam descendi ad mare, et ecce, soluta classis ferebatur a portu et velis inflatis ventum sequebatur, navis autem mea omnes praecedebat et a longe per mare (#202 a#) volabat. Quod ut vidi expavi et aperiens bursam marcellum in barcam unam projeci et in eam saltavi, significans me esse de classe et de galea capitanei Alexandrini, non enim cum barcario scivi loqui, quia Sclavus erat, et signis cum eo conferebam. Navigavimus ergo post classem cum possibili festinantia et unam galeam attigimus, quae nondum vento vela dederat, galea vero mea continue remotior fiebat, nec possibile fuit eam attingere cum barca. Jussi ergo barcarium me in galeam proximam ducere, quae cujus esset ignoravi, et quis in ea esset nescivi. Ascendi ergo de barca per galeae gradus sursum et ad locum pauperum, qui non habent proprias cumbas, transivi in proram et diffortunium meum galeotis illis recitavi, quomodo non negligentia, sed propter Missam me tardare contigisset, rogans eos mecum habere patientiam usque in proximum portum. Allocutus etiam fui baronem galeae et scriptorem, petens eos, ut misererentur mei pauperis, et omnes benevolos inveni, quamquam eos non noscerem, nec ipsi me. Dato ergo velo ventis sulcantes mare fortiter praecedentes galeas secuti sumus. Cum ergo hora prandii adesset, sedi mecum cogitans, quid ego facturus essem, et dum sic sederem, vidi unum militem peregrinum de secunda societate, dominum Caspar de Bulach, ascendere de cellula prorae, ut cibos de coquina portaret. Hoc videns plurimum laetificatus fui et post eum clamavi teutonicis verbis vocans eum nomine suo, qui me respiciens obstupuit prae ammiratione et descendit ad cumbas dominorum militum et baronum, Ferdinandi de Werna et domini Maximiliani de Rappenstein, dicens eis meam praesentiam in navi; statim autem audientes ascenderunt et audita causa mea introduxerunt in stantiam suam et cumbam pro dormitione assignarunt, et ita colloquebamur illo die de multis, quia valde conversativi et honestae conversationis erant barones et milites secundae societatis, et dicebant mihi, quod dudum optaverunt, ut per aliquos dies cum eis manere possem in navi. Dum autem sol occidentem peteret, irruit tempestuosus ventus, et multas anxietates nos (nobis) illa nocte tulit, ut patebit.

Sexto die, qui est Epiphaniae Domini, per noctem praecedentem tempestuosum habuimus ventum, prosperum tamen, quia ducebamur intento itinere. Circa medium autem noctis incidimus in angustias Corneri; est enim civitas quaedam in littore sita, Corinium dicta, a qua mare Cornerum dicitur, vel a sua saevitia, quia saevissimum ibi est, et periculosissima navigatio, ibi enim mare velocissimo cursu contra Anchonam et portum S. Petri tendit, et si quando gubernatores non sunt circumspecti, navis rapitur et cum maximo periculo extra sinum in aliam partem contra Romam projicitur, sicut saepe factum esse ante nos et post nos audivi. Verum jam singulariter cavebant nautae, quod naves non tollerentur in oppositum littus, quia absque hoc, quod in periculo fuissemus maris, hostium in manus devenissemus: fere enim tota quasi Italia contra Venetos tunc erat commota et ad debellandum parata. Interea ventus invaluit et mare fremuit in tantum, quod vela tempestatum grandium apponere coacti (#b#) fuerunt; commune enim velum dilacerassent venti, aquae autem navem continue operiebant et ad nos incidebant, vela etiam deposita et funes in cellulam nostram trajiciebant, quae tamen strictissima erat, et compressi sedimus per totam noctem in angustiis, et quamvis bene inclusi essemus, per insuspecta tamen loca copiosa aqua influxit, madidique atque compressi sedimus. Gratus autem fui Domino Deo, quod illos dominos reperi, quia si ad eorum cumbas receptus non fuissem, per totam illam noctem in aquis fuissem, et omnes fluctus super me inducti fuissent, sicut sunt omnes in superioribus manentes. Verum tempestas illa fuit delectabilis, nec erat in classe, qui ea carere voluisset, quia itinere nostro repentino volatu proficiscebamur, eadem enim nocte usque in Histriam rejecti sumus, nam in solis ortu vidimus Polam, Histriae vetustissimam urbem, et ejus portui non longe aberamus. Gavisi autem sumus, nos in regionem venisse nobis ex nomine non ignotam, nam Danubius etiam fluvius terrae nostrae orientem petens, quam cito Illyricum tangit, nomen nobis notum amittit et Hister sive Ysterus vocatur, et inde Histria regio. Quidam dicunt, quod brachium quoddam a se emittit Danubius contra mare Adriaticum, et illud Hister vocatur et regioni nomen partitur. Hoc brachium quamvis non sit navigabile, tamen Jason adepto aureo vellere ex Colchis per illud brachium navigio penetravit usque in mare Adriaticum. In locis tamen, ubi omnino navigare non fuit possibile, navem humeris impositam portaverunt fortissimi illi Argonautae. Verum antiquiores Argonautarum navigationem multo amplius extenderunt, ut patet supra. Insuper moderni dicunt, Polam civitatem a Colchidis incolis esse aedificatam, alio tamen, nescio quo, nomine vocatam. Pola autem hoc nomen illo casu adepta est. Quidam enim Graecorum rex, dum a Graecia usque ad Polam omnia vastasset et in obsidione Polae diu laborasset et multum populum amisisset, tandem taedio fractus dixit: Pola, id est, sufficit, in lingua Graeca, et ita recessit nomen civitati derelinquens.

De hac civitate Pola fuerunt, ut fertur, illi duo impiissimi et crudelissimi tyranni, Diocletianus et Maximianus, de quorum assumtione ad imperium talis fertur historia. Erant hi duo immanium corporum rustici et socii, concives Polenses, agriculturae dediti et non nisi ruralibus vacantes; ideo Martinus in Chronica, quod Diocletianus sit obscure natus et Diocletianus Dalmateus dictus. Quamvis alii dicant eum cujusdam scribae filium. De quo non curo; ad historiam inceptam progredior, quae habetur in Chronica Hermanni. Cum imperator Carus functus vita fuisset, concordare Senatus populusque Romanus non potuerunt de imperatore eligendo, unde oraculum Apollinis statuerunt consulendum. Sacerdotes autem tale Senatui responsum dederunt ex Apolline, ut nuntios per regiones mitterent et illum ad imperium assumerent, quem residentem ad ferream mensam comedentem, et speciosam virginem sibi servientem, et canem observantem invenirent. Multis ergo nuntiis emissis aliqui in Dalmatiam venerunt, quaerentes suum imperatorem in signis, cum ferrea mensa, virgine et cane. Campum ergo Polae cum pertransirent et de via dubitarent, viderunt rusticum in agro arantem et de via declinantes ad ipsum interrogandum iverunt. Eis autem cum rustico conferentibus venit filia ejus juvencula, portans sibi alveolo (#203 a#) pulmentum intrito pane, rusticus vero everso aratro super vomerem cibum allatum posuit et comedit sedens in terra. Recordati autem nuntii de oraculo ad invicem dixerunt: ecce, mensa ferrea, juvencula et canis, profecto imperator ille est Romani imperii. Erant autem nuntii illi viri potentes, prudentes et nobiles, armati in equis sedentes, et a rustico declinaverant paululum, consulentes sibi invicem, et accedentes interrogabant ejus nomen et ipse, Diocletianus, inquit, vocor. Cui dixerunt: surge et proficiscere nobiscum Romam, quia oraculo deorum imperator mundi factus es. Quibus respondit: difficulter credo, nec vobiscum proficiscar, nisi jam in continenti jussis meis obtemperaveritis. Quibus promittentibus interrogavit, quis inter eos nobilior haberetur? Quo astante dixit: ut videam, inquit, me non deludi a vobis, hunc jugulate. Si feceritis, bene; si non, me delusum agnosco. Amaro ergo animo interfecerunt ducem illum servi. Quo facto, iterum de nobiliori quaesivit et interfici eum mandavit. Et tertia vice fecit similiter et post hoc surrexit et Romam perrexit imperatorque est declaratus. Non multo post infirmatus fuit graviter Diocletianus, ad quem visitandum venit Maximianus, rusticus socius suus; dicens ei, quid mihi daturus esses, si te sanarem? Respondit: dimidietatem totius mundi. Accepit autem Maximianus eum in curam, et nihil illi dabat nisi cibum et potum rusticalem, quo ante imperium usus fuerat, sicque sanavit eum, propter quod recepit eum in consortium imperii, occidentem illi tribuens, ipse autem orientem gubernavit anno Domini 286, et erant strenuissimi bellatores et saevissimi omnium Christianorum persecutores omnibus suis diebus, unde in tribus diebus XXII millia Christianorum sunt occisa propter fidem ab eis.

Diocletianus primus violavit imperatorum humilitatem et vestibus ac calceamentis gemmas inseruit. Alibi legi, quod nuntiis ad se venientibus praecepit jugulare superiorem et omnium inferiorem ambos, et secunda vice iterum duos, et tertia similiter.

Polam ergo postergavimus et cum bono vento navigantes a longe Rubinam civitatem vidimus, in cujus aspectu novo laetitiae jubilo affecti sumus, quia erat primus portus, quem apprehendimus in exitu nostro de Venetiis, ut patet supra P. I. Fol. 58. In meridie mutatus est ventus, et rostra classis in portum Rubinae civitatis convertimus, de quo bene fui contentus, ut in navem meam et cumbam propriam revenirem, nemo enim in nostra navi sciebat, me esse in classe, sed putabant, me Jadrae mansisse, vel aliquod diffortunium passum fuisse, vel periisse. Nescio autem quo casu accidit, quod galea, in qua eram, quamvis ultima de portu Jadrino educta fuerit, in tempestate tamen projecta ante cunctas galeas prima in portu Rubino fuit. Quam statim autem in portum venimus, ante introductionem aliarum navium, cum nobilibus peregrinis scaphis ad terram ducti in civitatem ascendimus ad vesperas, quae actu pulsabantur in ecclesia S. Euphemiae; nobis in choro stantibus venit patronus galeae meae cum dominis et peregrinis sociis meis, et videntes me quasi monstrum inspexerunt, mirantes, cum quo venissem, et congratulabantur mihi de fortuna mea. Post vesperas videns ecclesiae praepositus ecclesiam esse repletam hominibus, reseravit tumbam beatae virginis Euphemiae, in qua corpus ejus quiescit, et ibi deosculati sumus sanctas (#b#) martyris reliquias. Legi etiam ibi in libro chori pulchram historiam, quomodo miraculose de Chalcedonia, ubi fuit martyrizata, fuit huc translata. Chalcedonia est urbs in Asia minori, in littore Bassori pelagi sita, ex opposito Constantinopolis, sicut superius Fol. 176 dictum est, in qua Euphemia filia Senatoris sub Diocletiana persecutione a Prisco consule martyrium mirabili agone consummavit superatis inauditis poenis, ut habetur in ejus Legenda. Eam itaque mortuam Christiani cum honore sepelierunt, construentes ei ecclesiam supra petram, quae de littore in mare prominebat, et aqua sub ipsa petra in terrae viscera intrabat, meritis enim beatae martyris in brevi tota Chalcedonia ad fidem fuit conversa, et magna devotione corpus virginis venerabatur, eique tumbam grandem valde, quasi domunculam, fabricaverunt de candido marmore. Post temporum autem decursum tepescente Chalcedonensium devotione negligentius se habuere ad ejus sepulchrum, et jam nec lampades nec aliquem ornatum et honorem sibi exhibuere. Quod virgo beata non ferens ab hoc loco recessum a Deo impetravit, nam nocte quadam facta est in mari tam horribilis tempestas, ut Chalcedonenses non nisi suae civitatis et suum interitum adesse lamentarentur. In hac tempestate crepuit et scissa est petra, super quam beatae Euphemiae stabat tumba, et per ipsam scissuram tumba cum corpore dilapsa est in mare, sed nequaquam mersa: quin imo sicut lignea navicula super undas natavit et a fluctibus importune pulsa eadem nocte in ea tempestate per maxima maris spatia est de Asia in Europam delata, a mari Aegeo per Hellespontum in mare Adriaticum et Histriam Dalmatiae translata et in hiatu petrae sub civitate Rubina injecta, ubi multis diebus stetit hominibus incognita. Sancti autem homines viderunt noctibus singulis splendores de scissuris petrae adscendentes et lumina et harmoniam coelestis melodiae audierunt. Cum ergo his signis tumba cum sacro corpore inventa esset et vellent eam deportare, nequaquam eam movere poterant, donec consilio cujusdam sanctae foeminae fuerunt adducti duo tauri indomati, jugis non assueti, qui funibus sarcophago colligati ipsam ingentem tumbam de hiatu advexerunt et supra montem sine difficultate venerunt per praeceps adscendentes in locum, ubi usque hodie manet et a cunctis veneratur fidelibus, ubi est ecclesia constructa pulchra, habens episcopum et canonicos.

Dicta est autem civitas haec Rubina a sanguine martyrum ibi quondam per tyrannos occisorum pro Christo, estque sub potestate Venetorum, ad Histriae ducatum pertinens. Visis ergo reliquiis et civitate Rubinensi descendimus ad mare et hiatum sub civitate, in quo S. Euphemiae tumba steterat, vidimus et ita in galeas navigavimus. Cum magno desiderio in galeam meam navigavi, quam amiseram, et cum multa jocunditate ab omnibus receptus fui, et gaudebant tamquam de fratre perdito et reinvento.

Septima die, ante lucem solis, in splendore lunae solutam classem extra portum eduxerunt, et paulatim vento tenui ferebamur in mare Venetum. Sole autem orto vidimus non longe grandem et vetustam domum, quam dicebant fuisse fortalitium Rulandi, strenuissimi militis, qui comes Cenomanensis mira bella contra infideles gessit pro recuperatione terrae sanctae et demum coronam aeternam accepit. Deinde fortius navigantes usque (#204 a#) ad Parentiam venimus et ingressi Parentinum portum naves stabilivimus. Est autem consuetudo, quod quando huc veniunt naves, non statim ingrediuntur civitatem, sed navigant in oppositam civitati insulam, et in ecclesiam ascendunt, Deo et S. Nicolao ecclesiae patrono gratias agunt, et nonnumquam patroni galearum in angustiis tempestatum se et omnes secum navigantes devovent, sicut nunc credo etiam contigisse, nam, quam cito naves stabilitae fuerunt, nemo (in) civitatem inductus fuit, sed omnes ad insillam navigavimus et Missam de S. Nicolao solemniter cantavimus. Post Missam autem ipsam insillam et locum curiosius inspeximus. Est enim insilla montuosa, fertilis oleo valde et aliis fructibus, circumdata profundo pelago, in cujus vertice est una vetustissima turris, pro maris custodia temporibus bellorum, et una ecclesia S. Nicolai, cui annexum est parvum monasterium ordinis S. Benedicti, praepositura. Videtur etiam ex ruinis antiquis, quod olim ibi castrum munitum steterit. Cum ergo votum persolvissemus, descendimus ad mare et contra Parentiam navigavimus; occurrit autem nobis in mari multitudo delphinorum, quos quasi cottidie per mare vidimus, sed eorum descriptionem usque huc servavi. Est enim delphinus bellua marina magna, communior aliis, et in magno numero in freto gradiuntur gregatim eo ordine sicut grues in coelo; non habet spinas sed ossa, mirabilis formae est, os habet sursum in dorso et oculos deorsum, et ideo difficulter capit praedam, quia non nisi resupini atque conversi rapiunt, pro voce gemitum faciunt humano similem, extra aquam spirant, in aqua sicut pisces aquam attrahunt, vivit centum XX annis, et decem annis crescit, pro auribus habet unum foramen. Hoc animal omnium animalium est velocissimum, ocior est volucre, acrior telo, et velocior navi pleno vento velo; unde salientes plerumque naves transvolant, et nisi multum infra rostrum os illi paene medio ventre foret, nullus piscium celeritatem ejus evaderet; sed affert providentia remoram in capiendo cibum. Delphini miro modo se diligunt, unde narrat Plinius, quod dum rex Cariae delphinum captivasset eumque ad palum juxta littus ligasset, convenerunt multi delphini in mari plangentium more se habentes, ideo rex solvit eum et dimisit resilire in mare. Delphinus etiam nequaquam hominem ut alienum expavescit, sed navigiis obvius venit ludens et saltans, navem gyrans, et saepe ab una parte navis se immergens et ab altera in ictu oculi reemergens familiarem et amicum se hominibus manifeste exhibens. Optime intelligit voces hominum ad se directos, et suum nomen, quo consueverunt vocari quidem, est Simon. Humano cantu et sibilo exultat, ideo dum occurrunt nautae, vel sibilant, vel cantant, vel eos vocant, vel quod pluries contingit, eis maledictiones imprecantur, quia sunt nuntii tempestatum, et in eorum discursu intelligunt futuram auram. Musicis instrumentis avidissime auditum praebent, et musicis hominibus naturales amici sunt, unde narratur de quodam musico, quod frequenter in mari canebat, et eo ludente multi delphini maximi navem conveniebant. Hic musicus cum mortem meruisset, judicium submersionis in eum latum fuit, petivit autem, quod prius posset facere gaudium delphinis cum suo musicali, accurrentibus autem multis delphinis prosiliit[TR196] reus in medium eorum, quem statim unus (#b#) delphinorum assumsit super dorsum, eumque vivum et incolumem ad littus transportavit. Quid multa dicam, non est novum nec inusitatum, delphinos cum hominibus amicitias habuisse, unde apud veteres Proteus, marinus deus, habuit filiam Melanthonam, cui consuetudo erat positis vestibus delphinos inequitans vagari per maria patris, quae cum formosa esset, in gratiam venit Neptuni, qui ad eam transformatus in delphinum venit atque concubuit, et deificata fuit a veteribus. Apud Jasum puerum delphinus adamavit, quem dum post assueta colludia impatientius sequeretur recedentem arenis inventus haesit. Alexander autem magnus, sed superstitiosus, illum amorem numinis fuisse interpretatus est praefecitque puerum Neptuni sacerdotio. Legimus etiam, Plinio tradente, apud Hipponem delphinum fuisse ex hominum manu cibum sumentem seque tractandum manibus praebentem, et nantibus alludentem et consedentes portantem, et multa talia vera, non fabulosa, dicuntur de istis. Si cui placet, legat in Speculo Naturali Libro XVIII. c. de delphinis.

Alia quadam vice cum pluribus peregrinis nobilibus navigavi mane ante solis ortum de Parentia ad illam insillam ad celebrandum Missas, et ecce, respicientibus nobis ad littus insillae, vidimus supra rupem, quae de mari prominebat, stare quoddam monstrum, cujus forma haec erat: longitudo ejus forte quatuor hominum, non multum grossum aut corpulentum respectu tantae longitudinis, sed erat quasi truncus altus nigri coloris, et movebatur sine progressu, quasi fortiter tremens. Quod cum attonitus unusquisque tacitus aspiceret, antequam unus alteri loqueretur, lapsum impetuosum recepit in mare et nusquam comparuit; quid autem hoc fuerit, nec barcarii nec alii poterant nobis dicere, sed affirmabant, se prius tale quid numquam vidisse, unde prodigium esse inimici plurimi judicabant, sederamus enim cum summo silentio, quia ad Missam navigare voluimus, et forte ut interrumperetur quies et oratio et ut curiosa imaginatio daretur devotis. Aliqui dicebant, esse signum alicujus futuri eventus, vel praenuntiatio mortis, vel submersionis. Quid horum fuerit nescio, sed hoc scio, quod pauci peregrini huic spectaculo praesentes redierunt vivi.

Parentia.

Navigavimus ergo ab insula S. Nicolai ad Parentiam et ingressi prandium sumsimus in hospitio, post prandium ad ecclesias in civitate et extra transivimus ad indulgentias et ad videndum reliquias: postea per littus maris spatiando deambulavi et inter scopulos inveni juvenes ostrearum captioni insistentes et pueros conchas colligentes vel testas conchiliarum. Est autem ostrea piscis carne mollis, dura tectus testa, in cautium et saxorum scissuris, ad quas aqua maris intrat, jacens. Aliquae ostreae sunt totae testis inclusae, nec progrediuntur, aliquando adhaerent saxis et parietibus rupium e mari consurgentium et habent solam mediam testam, quae firmissime adhaeret petris in aqua, ita, ut ferreis instrumentis avelli eas necesse sit. Aliquae progrediuntur cum suis domibus sicut terrestres cochleae, cornua extendentes bina et contrahentes, quia oculis carent. Aliquae habent testas (#205 a#) spinosas, et in colore et figuris maximam varietatem ludens natura inducit, quo non solum parvi sed prudentes admirentur. Inter omnes conchas principatum tenent margaritiferae, quae et ecelolae dicuntur, in quarum carne pretiosus (lapis) s. calculus solidatur. De his dicitur, quod nocturnis temporibus littora petunt seque contra coelum aperiunt et ita ex coelesti rore concipiunt, unde certo tempore anni recipiunt et appetunt rorem, sicut foemina virum, et roris desiderio hiant et hauriunt humorem cupitum, quotiens autem aëris matutini semen excipitur, fit margarita clarior, vespere accepta fit obscurior. In aliquibus ostreis pretiosissima margarita naturaliter est infixa, quae maris aqua in ea solidatur, et haec difficulter apud reges invenitur. Testae tam ingentis magnitudinis in aliquibus maris littoribus reperiuntur, ut domum non parvam multarum camerarum contegat una, et in aliquibus regionibus navigii loco his utuntur cymbis. Recitat frater Odoricus, ordinis Minorum, quod viderit in provincia[TR197] orientis, Campra dicta, unam testudinem, majorem trullo, seu cappa ecclesiae S. Antonii Paduae. Sedi ergo aliquamdiu et venationi illi respiciendo tempus dedi, et inde ad alia loca evagatus sum, ut patet in descriptione Parentiae.

Parentia Dalmatiae et Histriae civitas vetustissima olim Paradina fuit dicta a Paride Trojano. Hic enim Paris cum Helenam Graeciae reginam raptum pergeret, omnem suam classem in hac civitate aptari fecit, et cum ipsa Helena rapta illuc de Graecia reversus votoque potitus portum aedificavit et oppidum eique nomen suum dedit, unde hodie Parenza dicitur, et est sub Venetorum ditione, sicut aliae civitates Histriae, ut Justinopolis a Justino secundo condicta, quam Veneti receperunt anno Domini 1129. Est autem Parentia parva, satis munita, optimo solo posita, nam a parte maris rupibus et scopulis protegitur a procellarum impetu, a parte vero terrae fertilissimis collibus est circumdata et silvis olivarum cincta per gyrum a mari usque ad mare. In ipsa est ecclesia episcopalis cum canonicis et clericis, in qua positae sunt multae reliquiae et Sanctorum corpora. In majori altari quiescunt sancti martyres Demetrius et Julianus. In alio altari ante chorum sanctarum virginum Bertae et Acolitae. In eadem ecclesia ante pauca tempora sanctorum martyrum Mauri et Eleutherii corpora quieverunt, sed per Genuenses inde asportata Genuam translata fuerunt. Narratum quoque nobis fuit pro certo, quod cum iidem Genuenses aliud quoddam altare tentassent effringere, animo quaedam sanctorum corpora inde recipiendi, mox sanguis miraculose ex eo altari profluxit, cujus hodie sunt ibi vestigia derelicta, unde territi raptores aufugerunt. Fratres minores etiam habent ibi conventum parvum. Aliae ecclesiae non sunt in civitate, sed extra in hortis, agris, campis sunt multae ecclesiolae, et campus plenus tumbis lapideis mortuorum, et tamen non est coemeterium, sicut etiam ante civitatem Ulmensem in quolibet horto est una domuncula, in qua ligones et rastra servantur, vel pro solatio: sic Parentiae in quolibet horto est una capella et juxta eam tumba, pro horti domini sepultura. Aliquae capellae habent tria altaria, aliquae unum, aliquae duo, sunt tamen pro majori parte desolatae et pecorum stabula factae, pauperes etiam et domiciliis carentes in eis dormiunt, unde vidi unam navem repletam miserrimis et nudatis hominibus applicantem in (#b#) portum illum, qui cum non intromitterentur, omnes simul in unam illarum ecclesiarum, quae stat super mare, commigraverunt, et ibi in tanta penuria et miseria manserunt, quod non potuit absque motu pietatis videri; erant enim homines isti de quodam pago Dalmatiae, quem Turci invaserant, et in devastatione homines isti sicut nudi cum mulieribus et parvulis ad mare confugientes navigio evaserunt et per ventum ad hunc delati fuerunt portum.

Sed quid sentiendum sit de illis capellis et sepulturis et tumbis vix video, hoc autem credo, quod campus ille paganis olim idolis fuit consecratus, et in eo sepeliebantur in tumbis, quae hodie ibi jacent. Supervenientes autem Christiani extumulaverunt corpora damnatorum et campum Christo dedicaverunt construentes capellas et altaria. Vel forte sic accidit, quod aliquis pius Parentinus episcopus coecis devotionibus saecularium condescendens licentiam dedit, ut quilibet in horto suo posset aedificare capellam, altare, et aptare in ea tumbam pro sepultura, et aedificata eis consecravit, et ita episcopus ille sponsam suam et ecclesiam exsecrabiliter prostituit et foedandam exposuit, sunt enim diverticula luxuriantium, nec amplius sunt juxta eas sepulturae, sed tumbae vacuae; moderna sepultura est in coemeterio majoris ecclesiae in civitate, ubi etiam est baptisterium. De illo baptisterio aliquid ibi recitandum occurrit. Quadam vice, dum solus in ecclesia essem et loca circuirem, veni ad concham baptismi, quae erat operculo ligneo operta, sed sera non clausa; elevavi ergo operculum, volens videre sacramentalem aquam, qualis esset et quanta, quia concha marmorea erat magna. Sed dum ambabus manibus appositis operculum levarem et intus respicerem, ecce, tota margo repleta erat scorpionibus per circuitum, et ad remotionem ligni cucurrerunt, et multi et major pars in aquam baptismi ceciderunt, aliqui in terram labebantur, aliqui ligno, aliqui lapidi adhaeserunt, quos ut vidi, expavi et operculum cadere permisi et aufugi, cavens, ne aliquis scorpio mihi adhaereret. Modica autem aqua erat in concha et crassa, viridis, et in his omnibus suspicabar, diu nullum ibi baptizatum fuisse. Porro scorpiones per circuitum baptisterii currebant, quaerentes reascendere ad locum suum, et in latibula murorum se recipiebant; sunt enim scorpiones in illis partibus in magna multitudine sub lapidibus, in silvis, in muris, sub lignis et lectis crescentes et morantes, et generantur ex aliquibus putrefactionibus, sicut alii vermes, praesertim ex putrefactione cancri statim generantur, unde etiam quasi cancro assimilantur, unde Ovidius:

Concava littorei si demas brachia cancri Scorpius exibit.

Est autem scorpius vermis niger, multorum pedum, et habet loco manuum duo bifurcata magna sicut cancri, et cornua gracilia sicut cancer, et habet caudam longam, non cancri, sed serpentis, et in ejus fine duos habet aculeos, quibus arcuato vulnere ferit. Dicitur autem scorpio a scorte, quod est: dulce et picis (?) fingere; quia in anteriori parte blanditias fingit et in posteriori interficit. Scorpionis punctura facit homini multa mala, quia videtur locus puncturae, statim apostematur apostemate duro et rubro, et dolor protensus quandoque inflammatur (#206 a#), quandoque infrigitatur, et imaginatur percussus, se contundi pilis, quibus sal contunditur, et accedunt dolores subito, et punctura est sicut punctura acus, et sequitur tremor et frigus, et mollificatio totius corporis et inflammatio ventris et extensio virgae. Si autem sit punctura ex vehementi scorpionis malitia, tunc punctura est quasi cauterium adustum, et corpus totum rigorem patitur cum frigore, et fluit ad labia humiditas viscosa, quae inter ipsa labia congelatur, et currit ex oculis multa humiditas, quae in angulis congelatur, et alteratur forma et egreditur anus et apostematizatur virga et incrassatur lingua et stridunt dentes et clauduntur compressae nec aperiuntur. Hac mala bestia caret Alemannia nobilis et sana recenti aëre dotata. Haec bestia occidit Orionem, quem nulla bestia vincere potuit. De hoc Ovidius talem recitat fabulam. Jove, Neptuno et Mercurio terram peragrantibus factum est hospitio alio deficiente, eos intrare Herei senis pauperis gurgustiolum, qui cum eos cognovisset deos, obtulit eis bovem in sacrificium coquens, qua oblatione motus Jupiter dixit ei, ut peteret quod optaret, qui dixit, se non habere conjugem et praemortuae promisisse se aliam non sumturum, optare tamen filium. Jupiter autem cum reliquis duobus[TR198] diis bovis occisi sumserunt carnem, et cum in eo minxissent, jusserunt seni, ut decem mensibus carnem terra tectam manere permitteret et filium inde nasciturum exspectaret. Qui cum fecisset, mense decimo prosiliit puer, qui Orion appellatus est, et adeo vir robustus est factus, ut nullum timeret animal omnesque bestias cum suo cane venaretur. Cui indignata Diana venatrix misit contra eum scorpionem, qui eum interfecit. Dii autem pro scorpionis audacia ipsum in signum coeleste sublimaverunt, quod scorpionis dicitur. Demum miserti Orionis ipsum et canem suum in coelum assumserunt et Orionem et canem signa coelestia constituerunt etc. Haec dicta, licet fabulosa appareant, sunt tamen naturae cursu verissima, ut ostendit Johannes Boccardus de Generatione deorum gentilium, Libr. 12. Cap. 12.

Ultima dicta maritimae peregrinationis.

Octava incipiendo diem a vespera praecedenti propter continuationem insonuerunt navium servi tubis per civitatem vocantes nos ad ingressum navis, et soluta classe tenui vento extra portum elati sumus, de quo naucleri plurimum gaudebant; nam quando sunt venti importuni, etiamsi sint pro navibus et pupales, non audent eis committere naves per hoc maris spatium usque Venetias, quod nominant Venetiolam: periculosissima est etiam navigatio, et naves in intempestatibus[TR199] bithalassum incurrunt, quia fundum inaequalem habet, nec profundum ulterius est, et ideo magis arte, cautela et industria indiget navigatio Venetiolae, per quam singulares et jurati habentur gubernatores, qui Parentiae morantur, et sine eorum nutu nulla galea Venetiolam ingreditur, sed praefati navium gubernationem assumunt, et alii, qui per totum mare gubernaverunt, non se intromittunt nec judicant. Contingit saepe, quod naves magnae in mense vel amplius non possunt de portu Parentino descendere propter ventorum vel maris defectum, et oportet singularem ibi ventum habere (#b#), ideo illi gubernatores sunt experti auruspices, ventos considerantes et eorum durationem, nisi enim ventus duret usque in portum Venetianum, male stant naves in Venetiola. Ideo propter periculosum ingressum navium in portum Venetianum non possunt Venetiae classe peregrina oppugnari. Igitur classis ferebatur vento secundo in Venetiolam, nec erat amplius timor de periculo nec dubium, quin mane essemus in portu optato, quapropter factum est carnisprivium in classe, et gaudium majus, quam umquam in galea viderim. Est enim modus et consuetudo marinariorum, quod quando post transmarinam navigationem ad portum suum veniunt, miro triumpho gaudent. Eodem sero lautissimam coenam habuimus, carnes et pisces. Inter pisces fuit per navem distributus unus cancer valde magnus, quem in Parentia cellarius emerat, de quo multi homines sufficientiam habebant. Sunt enim in paludibus maris valde magni cancri, durissimae testae et optimarum carnium. In aliquibus partibus maris sunt ita magni, ut hominem forcipe sua apprehensum in mare trahunt et submergunt. Albertus dicit, quod quandoque forcipe navi immissa eam dimergunt. Cancer sicut scorpio propter Jovis ministerium in coeleste signum translatus est; nam Jupiter, cum vidisset juxta Capream Garamantidem nympham speciosissimam, lavantem pedes suos, ut erat in libidinem pronus, e vestigio concubitum ejus optavit, quem cum virgo vidisset ad se venire, territa voluit capere fugam, verum cancer pedi propinquus pedis ejus digitum forcipe apprehendit et tenuit, quae dum cancrum deponere conaretur, supervenit Jupiter eamque ad votum habuit. Jupiter ergo ob impensum beneficium cancrum in coelo locavit signumque zodiaci fecit.

Terminata autem coena, cum hora quietis advenisset, inquietissima commotio in tota classe facta est ex laetitia, et totam noctem insomnem duximus, quia illi cantabant, isti saltabant, alii comedebant, bibebant et res transponebant et separabant illa ab aliis, saccos, cistas, vasa, cassas, et omnia in motu erant, nec lumina exstincta sunt illa nocte, et cum hoc dulcissimo vento ferebamur. Ex quo enim cani montium nostrorum vertices coeperant videri, videbatur mihi mare placidum, et nullis fere impeditum obicibus, et undas solito laxiores praestare, et spe atque aviditate contingendi littoris, in quo quies promittebatur futura, et ob superatos labores et transgressa pericula. O quam praestolabamur diem fieri, quae benedicta dies finem datura erat omnibus maris amaritudinibus, miseriis, laboribus, angustiis et periculis, et praestitura initium priorum consolationum, etc. Itaque dies increpuit, et cum sol ab oriente inciperet splendere, incepit ab occidente urbs nobilis Venetiana rutilare; hanc cum vidissemus, quantus clamor gaudii, quanta laetitia omnium fuerit, non facile dixerim. Ad hoc galeotae visa civitate pannos scissos, saccos et ruptas vestes, quibus in mari involvebantur, elevabant et in mare projiciebant cum clamore et cantu, et omnia vetusta et inutilia tali solennitate ejiciebantur. Insuper servi patronorum productis vexillis, tapetiis et omni ornatu navium classem regaliter ornaverunt, et ita ornata classe vexillis et velis contra Venetias per aëra volitantes processimus. Pulcherrimum erat videre ornatam classem sic in jubilo advolare.

Porro, antequam nos videremus Venetias, visi fuimus a speculatoribus turris S. Marci, qui currentes arreptis (#207 a#) campanarum chordis pulsare omnes campanas coeperunt. Hoc audito id ipsum fiebat in omnibus turribus et campanilibus per universam urbem Venetianam; sic enim solitum est fieri in adventu classium. Ut autem intellectum fuit mysterium pulsus, omnes, qui habebant amicos in classe et res suas, cupidi fuerunt audire nova, et qui volebant lucrari pecunias in ducendo homines, et qui officia habebant in colligendo teloneo in civitate, ad mare currebant et ascensis navibus et barcis nobis obviam festinabant venire et antequam ad portum venissemus, multa millia navicularum de civitate in classem venerunt, circumnavigantes et res suas agentes. Cum autem ad portum Liu venissemus cum classe, non intravimus, sed anchoris ejectis naves ad manendum ibi stabiliverunt usque ad tempus suum; nos autem peregrini, nihil nisi nostra peregrinalia in navibus habentes, soluto naulo et expensis et datis curtusiis famulis, qui servierant nobis, valefecimus omnibus de galea nostra, dominis et servis, res nostras in unam barcam deposuimus et in eam descendimus, galeam et omnia nostra jura in eam resignantes domino Sebastiano Contarino, patrono; et quamvis laeti essemus de nostra liberatione ab illo poenoso carcere, tamen propter societatem contractam cum galeotis et aliis tristitia gaudio fuit commixta de separatione a galea. Sic ergo a galea navigavimus contra portum, statim autem quidam exactores ad nos navigaverunt quaerentes, an merces aliquas duceremus, et perscrutatis rebus omnibus, cum nihil sui invenissent, dimiserunt nos, sicque inter duo castella navigavimus per ostia maris et ibi iterum exactores nos tenuerunt et telonarii et cuncta perscrutantes sine solutione unius denarii dimissi sumus, fidem tamen dedimus eis, quod nullas duceremus merces. Cum ergo ad S. venissemus Andream, ubi est insilla Carthusiensium, arbitrati sumus, propinquiorem esse navigationem extra civitatem per circuitum archanalis civitatis, et dimisimus canale commune, per quod omnes exibant et intrabant naves, et per alias lacunas civitatem ingressi sumus, verum difficultatem reperimus: quia enim frigus erat, congelatae fuerunt lacunae illae, per quas intrare necesse erat, et ideo remis oportebat glaciem confringere et viam navi facere, sicque tarda navigatione usque in usitata canalia devenimus, et ad hospitium nostrum, quod dicitur ad S. Greorium,[TR200] devenimus navi. Occurrerunt autem nobis omnes noscentes nos de domo et cum ingenti congratulatione susceperunt,[TR201] et eportatis rebus nostris sursum in cameram locum proprium et singularem praestitit hospes. Reperimus autem in domo factam esse mutationem a tempore recessus nostri: hospes enim, quando eramus in ingressu, obiit sicut patet P. I. Fol. 39 A., et uxor ejus domina Margareta vidua remansit, quae tempore medio nupsit famulo domus, Nicolao Frig, et factus est de famulo servus (dominus), quod mihi bene placuit, quia vir jocundus et bonus erat. Quam statim autem res nostras composuimus, antequam quidquam gustarem, cucurri extra domum in fonticum Teutonicorum, ut investigarem nova de terra mea et (#b#) de civitate Ulmensi et de conventu nostro. Ut autem ingressus sum fonticum, vidi in corona stare Ulmenses, qui eadem hora venerunt Venetias de nostris partibus, a quibus et litteras accepi et gaudiosa nova de Suevia, de Ulma, de colendissimo patre meo, magistro Ludwico Fuchs Priore, et de omnibus fratribus amantissimis meis et amicis audivi. Venerunt autem ad me omnes domini mercatores de Ulma, quorum multi tunc Venetiis erant, et congratulabantur mihi. Porro quidam mercator Ulmensis, dictus Ytel Rentz, vir juvenis et humanus, procurator illius magnae societatis, quam nominant Rottengetter, duxit me in cameram suam, nolens me manere in hospitio, sed clavem ad cameram thesaurorum suorum dedit, ut in eam meam supellectilem ponerem et in ea dormirem et in refectorio communi dominorum mercatorum manducarem, quamdiu ibi mansurus essem, quod et feci: regressus enim sum in hospitium et omnia mea tuli, inferens in cellam praefatam, et mansi inter mercatores, nunc ab isto, nunc ab illo invitatus, inter quos degens recuperavi vires meas notabiliter in mari deperditas et reassumsi cornua et speciem meam solitam. Dicebant enim noti mei, quod in primo meo aspectu, quando intravi fonticum, vix poterant me cognoscere propter maciem et pallorem et defectionem. Sic ergo transiit illa dies.

Una die intravi hospitia dominorum peregrinorum et inveni aliquos jam recessisse a Venetiis, alii vero ad recessum se disponebant, qui libenter vidissent, quod cum eis remeassem, sed colligaveram me mercatoribus de Ulma, cum quibus redire volebam. Valediximus ergo nobis invicem, et non absque lachrimis separati sumus, praecipue tamen dominus Johannes Laczinus, Hungarus, archidiaconus Transsylvaniensis, de quo saepe facta est mentio, cum ingenti fletu a me divisus est, et ego ab eo non cum minori tristitia et moerore recessi, et ita diem illum cum sociis et dominis peregrinis transegi, qui in crastinum volebant mane recedere.

Decima die, quae est S. Pauli, primi eremitae, invitavit me in hospitium suum magnificus vir, dominus Burchardus de Braitenbach, decanus majoris ecclesiae Moguntinensis, et contulimus de conficiendo peregrinali et de concordia confectorum, libenterque vidisset, quod statim secum Moguntiam perrexissem, sed sic fieri non potuit, quia officium praedicaturae in Ulma mihi providere incumbebat ex obedientia ordinis. Sicque dies illa iterum transiit.

Undecima die, quae erat dominica infra octavas epiphaniae, Missa lecta et audita, audivi, quosdam Teutonicos velle navigare in Paduam, et statim reverti, et quia mercatores illi, cum quibus recedere disposueram, nondum parati erant, associavi me navigaturis Paduam, ut et reliquias ibi viderem et ecclesias et monasteria et civitatem. Navigavimus ergo sero extra Venetias et ad extremum sinum (#208 a#) Adriatici maris navigavimus, non in galea, nec in barca, sed in barchoza, quae sunt naves semper ascendentes et descendentes de Venetiis Paduam. Cumque ad maris limbum venissemus, in littus omnes exivimus, non longe autem a littore currit Brenta, fluvius descendens de Padua, in quem navem, in qua veneramus, spectabili ingenio transtulerunt, extrahentes eam de mari in fluvium; nam super littus fluvii in alto aedificio ligneo sunt rotae magnae et de aedificio est descensus aliqualis usque ad mare, per quem descensum trabibus et asseribus est planata via et vehiculum quoddam grande navibus proportionatum. Advenientibus navibus de Venetiis dimittitur in funibus per circumvolutionem rotarum deorsum ab aedificio ad mare, et absque magno labore gravis navis de mari vehiculo infertur, sicque vehiculum cum navi de mari sursum trahitur in Brentam, nec laborat ibi nisi unus homo, qui in rota currit volvens eam. Statim autem navi de vehiculo Brentae injecta assunt equi, quorum tractu naves sursum contra aquam trahunt usque in Pataviam, sicut naves Colonienses trahuntur per equos sursum per Rhenum usque Moguntiam. Est autem Brenta fluvius de Alpibus descendens et Patavium percurrens; cum prope mare venit, per littus ejus ad longum spatium ascendit et diu differt ingressum quasi quaerens locum effugiendi mare, sed tandem ipsi illabitur, sicut et caetera flumina. Ad navem ergo nostram resedimus et per Brentam sic in nocte ascendimus et sedendo dormivimus usque mane.

De civitate Paduana.

Duodecima die ad Patavinam urbem venimus mane et hospitium unius Teutonici ingressi res nostras viales deposuimus et primo omnium ad S. Augustinum, ubi est conventus Praedicatorum, transivi, Priori me praesentavi. Aestimabat autem Prior, me esse Graecum fratrem, propter prolixam barbam, quam habebam, et viso conventu in hospitium ad socios redii et prandio sumto urbem gyravimus et per ecclesias pervagati sumus et insignia ejus civitatis vidimus, sicut in ejus descriptione patet.

Patavina civitas, quam Ptolemaeus nominat Oppibergium et nunc Padua, a Teutonicis Badua dicta, est urbs vetustissima, ab Antenore Trojano condita ante Christi nativitatem annis mille ducentis. Qui Antenor dum regnasset apud Trojanos XXIV annis, Hectoris filii eum repulerunt de regno, qui cum duobus millibus Trojanorum mare transiens ad has regiones venit et urbem insignem, Patavinum, condidit et in ea mortuus ac sepultus fuit, cujus hodie ingens tumba ibi habetur, quam et vidimus. Erat autem cunctarum urbium Venetiae regionis excellentissima, bonis quippe omnibus refertissima fuit, quae cum olim populosissima esset, propter ejus summam aequitas plurimum caruit: nam antiquis temporibus centum et viginti millia militum in ea recensita fuisse Strabo commemorat. Romanorum vero temporibus in ea censi fuisse quingenti equestris ordinis viri, unde et eorum rempublicam difficillimis temporibus pecunia et armis plurimum juverunt. Ea etiam, etsi conditione vetustissima sit habita, aedificiis tamen nunc extantibus publicis et privatis nova habetur. Attila, Hunnorum rex, igne ferroque vastatam reliquit immunitam (#b#), quam cum Ravennates instaurassent, post centesimum instaurationis annum Longobardi penitus incenderunt, verum Caroli M. tempore mirum in modum augeri coepit, sed quidam Teutonicus tyrannus, dictus Ezelinus, anno Domini 1234 eam civibus aliisque bonis viduatam reddidit. Quo mortuo in Carrariensium manus deveniens mirabiliter excitata et ornata fuit atque triplici muro communita et fluvio exornata. In eam Heinricus V. imperator Germanorum anno 1108 cathedralem ecclesiam exstantem aedificavit et praetorium toto orbe celeberrimum igne casu concrematum Veneti construxerunt, qui eam urbem anno Domini 1406 ceperunt expulsis immundissimis ejus rectoribus, qui suis immunditiis fere totam Italiam infecisse feruntur. In eum ergo statum, quo nunc stat, Veneti eam deduxerunt. Clarissimos autem viros genuit multos, inter quos Titus Livius unus fuit, et Petrus Aponus de Abano, qui tam mathematicus quam physicus expertissimus fuit, de quo studentes Paduani referre solent, quod dum quadam vice febribus vexaretur, desideravit bibere aquam de cisterna cujusdam nobilis divitis indicans, illam solam aquam sibi non nocituram, et frequenter misit servum suum cum amphora ad tollendam aquam; tandem nobilis ille taedio affectus propter frequentem servi ingressum dixit servo, ne amplius rediret; in crastinum, dum servus propter inhibitionem ire difficultaret, coactus a doctore venit ad curiam nobilis, petens saltim pro hac vice aquam, et vix obtinuit, dominus etiam putei juravit, se amplius non daturum aquam. Sequenti die dominus Petrus iterum misit servum pro aqua, sed non fuit intromissus et vacuus rediit ad dominum suum, qui mox remisit eum denuntians nobili haec verba: ecce, si huic servo non dederis aquam, communem faciam puteum tuum et in crastinum omnis populus bibet de eo. Dominus autem putei sprevit verba aquamque dare noluit. Mira res, crastinus advenit dies, et puteus extra curiam translatus in vico publico stetit ante ostium dare nolentis aquam, et omnis populus venit et bibit. Quare mathematicus iste comprobatur alicujus nymphae potentis amicus fuisse, quarum aliquas dicebant translationis fontium et fluminem auctoritatem habere. Aliud aeque mirabile recitant studentes ab eo factum. Nam non longo a Padua est villagium, dictum Abanum, de quo idem Petrus natus fuisse fertur et ibi suas haereditarias possessiones habuisse, ebulliuntque in eo villagio de terra fervidae aquae in tanta copia, ut rotas molendini evolvant. In medio vero inter Paduam et Abanum est paludosus humus; quadam ergo die, morante domino Petro in sua possessione in Abano, misit servum suum in civitatem Paduam, pro uno libro sibi afferendo, quem sibi per intersignia ostendit, prohibuitque, ne quovis modo eum aperiret et legeret. Servus igitur civitatem et domum ingressus librum accepit et reexivit, in via autem existens cogitare et mirari coepit, quid tamen in libro scriptum esset, et qua ratione dominus suus ita stricte eum legere prohibuisset; resedit ergo, librum aperuit et unum[TR202] punctum legit. Et ecce, eo legente ferocissimi dracones multi affuerunt terribilemque conatum in eum fecerunt, interrogantes, ad quid vocasset eos? Qui animo assumto dixit: ut viam istam lutosam quadris sternatis lapidibus. Sicque discesserunt ab eo, et via in crastinum[TR203] fuit strata sicut imperaverat, et usque hodie manet. Et nisi servus ille statim responsum congruum draconibus dedisset (#209 a#), corpore et animo periisset. Tanta autem in arte medicinae egit, nisi quod mortuos non suscitavit, omnia incurabilia sanavit, unde ab omnibus consiliator est dictus. In ea civitate sunt conventus medicantium insignes, et multi in eis Doctores studentes; antiqua enim est universitas ibi et notabilis in omni facultate. Conventus fratrum Minorum mirabilium est structurarum pretiosarum. Ecclesiam grandem habet cum multis turribus altis, ad instar ecclesiae S. sepulchri in Jerusalem, rotundo opere aedificatam, et totum tectum ecclesiae, turrium et campanilium plumbo est opertum, ab intus vero omnia sunt vario et polito marmore obducta. Sedilia autem stallae chori spectabili varietate lignorum sunt, quasi essent depicta, diversis vivacibus figuris expressa, sed super omnia capella cum sepulchro beati Antonii, sacri ordinis Minorum, solemnissimo decore rutilat. Est ecclesia in ea urbe, monasterium valde solenne et antiquum, ordinis sancti Benedicti, quod dicitur ad sanctam Justinam, et sicut ecclesia illius monasterii est plena corporibus Sanctorum, sic ipsum monasterium repletum est monachis doctis et religiosis. In ipsa ecclesia sunt corpora sanctorum Matthiae apostoli et Lucae evangelistae, quae S. Urinus de Jerusalem tulit occulte et huc portavit, verum caput S. Matthiae non est ibi, quia S. Urinus illud tradidit cuidam se petenti, qui Trevirim asportavit, ubi hodie in veneratione habetur. Corpus etiam ejusdem S. Urini ibi quiescit, et corpus S. Prosodati confessoris, S. Danielis martyris, S. Maximi episcopi, et corpus S. Felicitatis, et multa Sanctorum innocentium corpora, et S. Justinae virginis et martyris corpus ibi est reconditum, a quo totum monasterium denominatur. Est etiam super altare, in quo corpus S. Lucae quiescit, una tabula cum imagine beatae Virginis, puerum Jesum in gremio tenentis, quam dicunt ab ipso S. Luca esse depictam. Audivi etiam, quod quondam reliquiae et thesauri[TR204] S. Marci Venetiis in illa ecclesia fuerint repositae, unde meritis horum sanctorum creditur factum esse, ut monachi S. Justinae fierent forma et exemplar omnium religiosorum; nam congregatio S. Benedicti, quae S. Justinae nuncupatur, anno Domini 1412 in hoc monasterio primo per venerabilem virum, dominum Ludwicum Barbum, patritium Venetum, initium sumsit. Ubique enim ipsa divi Benedicti religio a regularibus institutis deciderat et jam nulla religionis facies in eo ordine videbatur, sed Ludwicus ipse tamquam novum sidus una cum Rolando Patavino ac Jacobo Ticinensi, religiosissimi viri, in eo fulsit, qui non modo ordinem suum denigratum et devium illuminavit et ad viam veritatis reduxit, sed et primus omnium ordines omnes ad eam, quae nunc tanto tempore viget, observantiam regularem perduxit, ut sicut monachi S. Benedicti dicuntur a divo Benedicto patres monachorum, sic sint et patres reformatorum a Ludovico jam dicto, quia ejus exemplo omnes religiosi permoti eidei subsequi pro viribus conati sunt. Ipsi itaque viri religiosissimi suae religionis calamitate et ruina permoti ibidem scil. ad sanctam Justinam pontifice summo concedente suae observantiae fundamenta jecere, et ab eo Justinae loco succrescens congregatio S. Justinae denominata est, quae postmodum incredibiliter et viris praestantissimis et locis bonis temporalibus excrescens, et (#b#) per universas provincias se diffundens, Eugenius gloriosus pontifex IV. eam maximis privilegiis et immunitatibus et locorum concessionibus plurimum juvit. Qui nostro saeculo, quanto splendore virorum religiosissimorum, doctrina, gravitate ac sapientia venerandorum, fulgeat, dicere non attinet, qui, etsi birretatos et in universitatibus promotos paucos habeant et pauca conscribant aut populo publice non declament, tamen, cum religiosissimi sint, continue legunt, continue student et tempus extra divinum officium non nisi legendo deducunt, nec patiuntur, propter studium divinum diminui cultum, nec divinum officium impedit eorum felix studium. Unde accidit Deo opitulante, ut apud eos innumeri viri existant docti, juristae, legistae, canonistae, philosophi, rhetores, historiographi, et ante omnia fundatissimi theologi, qui obmutescere faciunt verbosas clamosasque argumentationes biretatorum et sine fundamento titularium promotorum. Insuper dicti domini de observantia Patres virtuosae activae vitae lucidissima exemplaria prae cunctis clarent. Quae enim religio tam larga in eleemosynarum distributione? tam pia in hospitalitatis exhibitione? quis quaeso episcopus eis in hoc antefertur, aut certe quis princeps? Profecto nullus. Ad eorum enim monasteria convolant examina pauperum, ut mel de ornatissimis sugant flosculis, ita, ut eorum curiae non videantur esse monachorum et dominorum habitacula, sed pauperum, miserorum et peregrinorum receptacula. Super omnia autem religiosos ad se declinantes eximia caritate, hilari jucunditate suscipiunt, praecipue si docti et exemplares sint, unde raro sunt sine religiosis hospitibus. Ad hos fratres Praedicatores et Minores de observantia tamquam ad proprios conventus sine metu gaudenter intrant et tam frequenter, ut in nonnullis monasteriis caritas illorum dominorum designaverit illis fratribus proprium habitaculum ad manendum, in quo ita delicate tractantur ab eis, ac si essent angeli a Deo missi. Hanc charitativam hospitum religiosorum susceptionem et liberalitatem illorum dominorum in egenos et mendicos percipientes principes et nobiles cum exercitibus transeuntes ingrediuntur, et quisque reutherus, cliens et armatus breviorem et longiorem suam diaetam facit, ut per noctem apud dominos istos sit, quatenus ipse et equus provisionem habeat et suis pecuniis parcat. In tantum autem gravantur domini illi hospitibus, ut vix sufficiat dimidietas totius substantiae eorum pro hospitum equestrium enutritione. In tantum etiam ingratitudo et inhumanitas nobilium clientum et reutherorum increvit, ut jure velint provisionem ad suum desiderium habere, et si hoc in parvo denegatum fuerit, igne ferroque minentur se vindicaturos et inimicos futuros. His tamen gravaminibus non obstantibus se a pauperum subventione et eorum receptione nequaquam avertunt, scientes, quod non nisi talibus hostiis promeretur Deus, Hebr. XIII.:

Ecce, quomodo evagatorium ordinatissime conficiatur, nisi enim sine ordine processus texeretur, nequaquam evagatorium diceretur!

Tertia decima die, quae est octava epiphaniae, conducta nave per Brentam ad mare descendimus et navigantes hora satis tarda Venetias revenimus, passi enim fueramus (#210 a#) in mari impedimenta per ventos contrarios. Ascendimus ergo per canale magnum in Rivoaltum et pontem transgressi fonticum Teutonicorum intravimus et coenantes dominos reperimus, cum quibus refecti in locis nostris dormivimus.

Quarta decima die navigavi cum negotiatoribus ad Murianum oppidum, et eis negotiantibus cum vitriatoribus ego intravi conventum nostrum ad S. Petrum martyrem et ibi aliquos mihi notos reperi fratres, cum quibus ivi in ecclesiam parochialem, et multa Sanctorum innocentium corpora ibi fuerunt nobis ostensa. Deinde ad mercatores redii, et Venetias reversi sumus navigio cum vitris emtis; non enim reperiuntur hodie in mundo tam pretiosa vitra, sicut ibi fiunt cottidie, nec tam industriosi artifices, qui ex fragili materia formant vasa tam elegantia, ut paene superent aurea, argentea, pretiosis lapidibus ornata vasa, et si solida essent, ut vasa metallina, super omne aurum pretium eorum emineret, unde legitur in Isidis XVI,[TR205] quod quidam artifex vitreum vas ductile sive fabricabile obtulit Tiberio Caesari, quod ad parietem projiciens non est fractum, sed curvatum. Artifex autem levato vase id malleo ad pristinam refert formam, dicens imperatori, artem a se inventam nulli homini adhuc notam in mundo, nisi sibi. Quod imperator audiens mox artificem decollari jussit dicens: si ars haec manifesta fieret, pro nihilo aurum et argentum reputabuntur. Indignabamur Tiberio propter hominis illius occisionem, quia, si ars illa manifestata fuisset, sine labore et sollicitudine possent duci per loca vasa. Fragilitas illorum vasorum sola ea reddit vilia et nullius reputationis, quamvis sint elegantissimae speciei, visu pulcherrima; nam dum imperator Fridericus III. anno praeterito esset Venetiis et dux cum senatu ei mirabile quoddam vas vitreum pulchrum valde obtulissent, ut ejus aspectu laetaretur, imperator autem accepto vase cum aliquantisper ejus ammiratus pulchritudinem laudasset artificum industriam, ex intentione quasi ex casu elabi permisit vas de manibus in pavimentum, quod in multa concidit frusta. At imperator quasi territus de fractura dixit: heu, quid accidit? et dum quidam inutiles fracturas levaret, dixit: ecce, quantum excellunt vasa aurea et argentea, quorum fracturae utiles sunt! Ex qua imperatoris locutione Veneti instructi imperatori vas aureum propinaverunt, quod accipiens nequaquam projecit in terram. Igitur illum totum diem in occupatione fuimus, ut vasa vitrea caute illigaremus, ne ductu et motu rumperentur.

Quinta decima die mane navigavi ad S. Dominicum et fratres ibi visitavi, quos ibi novi, et deinde navigio descendi ad conventum S. Johannis et Pauli, in quo etiam notos meos fratres visitavi. Post hoc transmeavi canale majus ad [hospitium?] dominorum Teutonicorum,[TR206] in quo plures mihi affectos habui, quibus salutatis in meum navigavi locum.

Sexta decima die illigaverunt negotiatores Ulmenses sua mercimonia in fontico, quibus supellectilem meam etiam involverunt, sportam scilicet cum ramis palmarum, quas in Alexandria aptaveram, et sportam cum lapidibus de sanctis locis collectis et lectulum meum, quem in Jerusalem emi, eoque per desertum et mare usus fui, et omnia alia, quae in equo ducere mecum nolui. Circa vesperas illius diei magnus concursus populorum fuit, concurrentium ad Rivoaltum per pontem ad videndum combustionem farinae falsificatae. Quidam enim saccos plenos farina in navi adduxerat, ut venderet, et compertum est, quod farina erat cinere permixta et calce et aliis albis pulveribus, ut eo copiosior esset; erat enim tunc fames Venetiis valida et farina ac frumentum in foro charissimo. Comperto autem dolo domini Venetiani in captivitatem redegerunt venditores farinae et omnibus emtoribus ut farinam reportarent mandaverunt accensoque igne in medio Rivialto omnem injecerunt farinam et combusserunt infinito inspectante populo. Dies ille longior mihi caeteris videbatur, pro eo, quod in crastinum intendebamus recedere; licet enim urbs Venetiana sit pulchra et mirabilis et omnium rerum mundi sit ibi abundantia, tamen illi, qui in ea nati et enutriti non sunt, longas ibi habent horas, nec morari ibi diutius delectat, pro eo, quod semper homo alienus ibi stat in quodam timore et sollicitudine, in tantum, quod aliquando quidam non possunt ibi nec dormire nec quiescere, quorum aliquos vidi; nam aliqui timent, quod urbs absorbeatur lubrico fundata solo, aliqui quod fluctibus obruantur irruentibus, aliqui quod domus altae solvantur in fundamento, aliqui ne subito tumultus fiat populi timent et in seditione adversus alienos occidantur. Sed illi timores sunt aut superstitiosorum, aut phantasticorum, aut formidulosorum. Superstitiosi timent non timenda, ut Aegyptii timebant casurum coelum, si Apollinis idolum removeretur; et phantastici timent, Atlantem fieri fessum et coelum abjecturum a se; et formidulosi timent ad sonitum et casum (#b#) folii de arbore cadentis. Sed et nonnulli fatui in securitate existentes timent, et sine formidine in locis insecuris sunt. Vidi de his unum, nam vitricus meus conduxerat famulum, domui suae servientem, qui erat villanus, et numquam in oppidis moratus fuerat, cumque per diem unum et noctem in domo nostra mansisset, petiit licentiam redeundi in villam, dicens, se nulla ratione posse manere. Cumque vitricus meus causam quaereret, respondit: ecce, inquit, quando cogito, oppidum esse muro cinctum et nocte portis clausum, tantus timor me invadit, quod inhorrescunt pili capitis mei. Sicque dimissus reversus est in villam, ubi nec muri nec portae erant, et ibi quiescere potuit. Sic etiam est cum illis, qui timent Venetiis. Verum tamen nihilominus causa subest aliqua timoris in Venetiis, nam ego ipse nonnumquam timore affectus fui: ibi enim non auditur folium de arbore cadere, sed tantum strepitus et fragor maris ab extra, praecipue noctibus, dum omnia in silentio sunt, quod non vitiose timet homo. Solebam frequentius in mediis noctibus surgere et in altanam ascendere ad orationem, ubi quandoque prae confusione sonitus maris non poteram manere. Cottidie etiam ibi corruunt muri et domus, et quam saepe obruuntur homines, quod etiam contingit in solo firmo. Nam in juventute mea An. 1450 corruerunt in Diesenhofen tres domus in media nocte, et multi obruti perierunt. Et An. Domini 1486, dum essem Terviso, corruit una alta turris non longe a meo hospitio. Si ergo cadunt domus in firmo solo locatae, quid mirum si Venetiis super luto fundatis domus corruunt? Et quis non ibi timeret? videntur plures ecclesiarum proceri turres inclinati et ruinam minantes et alti parietes multi resoluti, quorum casus omni momento exspectatur. Navigans enim per canalia Venetianae urbis, nisi non aperiat oculos, videbit multa aedificia inclinata, ac si jam casus eorum instaret. Et quod his plus est, videtur mihi, quod etiam turris illa altissima, firmissima et spississima S. Marci sit in latus paululum inclinata, quo tamen non obstante saepe superius fui.

Formidulosum etiam reddunt terrigenam cottidiana nova, quae maritimis regionibus accidunt ex maris frequenti immutatione, quomodo obruantur subito civitates, villae et pagi et integrae regiones, montes etiam mergantur, et talia nobis inconsueta cottidiana sunt in maritimis regionibus et Venetiis saepe eveniunt. Nam anno praeterito in die S. Stephani subito mare intumuit et venti importunissimi de mari excitati sunt, qui ipsos fluctus incusserunt per canalia adeo terribiliter, quod omnes cymbae et barcae in canalibus repertae et extra sunt submersae, et quicumque navigabant inter Venetias et Murianum perditi fuerunt, similiter, qui inter S. Nicolai alvum et S. Helenam in naviculis erant, perierunt; nam mare intravit urbem et per canalia etiam arctissima se diffudit et in lacunis adeo fremuit, ac si domus subvertere et obruere vellet. Et haec frequentius contingunt. Ideo alieni citius se expediunt et ad loca sua redeunt. Sic et ego cum magno desiderio exspectavi diem recessus mei et mercatores instigavi ad celerem expeditionem.

NOBILISSIMAE URBIS VENETIANAE

fidelis descriptio vel potius circumscriptio, quam ex diversis collegi descriptionibus, et nonnulla auditu didici et multa experientia propria accepi.

Venetiana urbs est venustior et pretiosior cunctis civitatibus, quas ego vidi, tam in Christianitate quam extra, nec vidi quidquam mirabilius hac urbe, nihil curiosius perspexi et in nullo loco diutius mansi hospes. Ea ergo, quae de hac urbe legi, audivi et vidi, hic inseram simpliciter et profecto insufficienter. Quis enim hanc clarissimam et florentissimam urbem, cujus immensa fama et gloria per se toti notissima exstat orbi, describet ad plenum? Credo equidem, etsi Daedalus ab inferis remearet, qui solus homini inducere pennas novit et mortalibus insuetas coeli vias ostendere, ipse forsan ad hoc posset praestare suffragium; nec Cicero, licet sit dicendi magister, quidquam loqui novit, nisi quae divini ingenii homo Daedalus, inferorum consiliator, sibi tradiderit. Hujus quidem urbis, cum multae poterant latissimae commendationes (exhiberi), ad XIII tamen eas reducere curavi. Commendatur ex his hic subjectis: I, ex ejus mirabili fundatione et aedificatione; II, ex copiosissima populatione; III, ex ordinato regimine et longa ejus duratione. IV, ex dominii lata dilatatione; V, ex divini cultus multiplicatione; VI, ex sanctarum reliquiarum recordatione; VII, ex thesaurorum pretiosorum possessione; VIII, ex necessariorum omnium inventione; IX, ex mercantiarum adductione et eductione; X, ex spectaculorum pomposa celebratione; XI, ex prudentissima senatus consiliatione; XII, ex frequenti diaetarum et capitulorum congregatione; XIII, ex multarum et magnarum dotatione privilegiorum et gratiarum.

Dico primam commendationem civitatis Venetianae esse ex ejus mirabili situ, fundatione et aedificatione. Nam aliae civitates, quas per varias orbis terrarum oras aspexisse contigit, celebres gloriosaeque vocantur, haec autem admiranda una est, cui tamen coelestis adspiravit favor, ut ipsa rerum natura cesserit, cum caeterae mortalium ingenio, opibus, manibus, quod humanitus dici potest, jactis humi fundamentis conditae sint, haec intra fluctuosos maris impetus et medios pelagi vertices quasi regina inter alias caput extulit urbes habetque pro pavimento mare, pro muro fretum, pro tecto coelum, pro stratis et regiis viis, quibus in eam venitur, pelagi aquas, nec est in eam introitus, nisi per aquas, et in ipsa urbe in quocumque loco, modica terra remota, venitur ad aquas.

Porro, de ejus primo initio multi varia dicunt, hoc vero, quod familiare est et vulgare, recitabo. Erat ante tempora Trojanorum, forte temporibus Jani et Saturni, piscator quidam pauper, habitaculum habens in extrema Adriatici sinus ora, in loco, ubi nunc est Margerum oppidum; habuit etiam uxorem satis prudentem, nomine Nesam, amboque simul et soli de piscium captura (#b#) vivebant. Quadam autem die piscator naviculam adscendit piscaturus, et cum per littora propinquiora quaeritaret nec pisces occurrerent, naviculam altius in mare duxit viditque a longe intra paludes campum assurgere, ad quem cum navicula appulit invenitque copiosissimam praedam optimorum piscium, de quibus cum cepisset quantum voluit, remeavit et ab uxore comiter susceptus est et laetanter propter allatam praedam. Cum autem frequenter vir ille rediret a loco illo et numquam vacuus veniret, cum tamen ante loci inventionem non multum fortunatus fuisset, et locum apud uxorem plurimum commendaret, quadam die uxor Nesa cum viro naviculam ingressa transducta ad locum, ubi campus inter paludes eminebat, de palude et arundineto ascendit in campum, ut autem solum vidit firmum et habitabilem, suasit viro, et transtulerunt domicilium in eum campum, et crescere coepit vir et mulier in illo loco in servis et ancillis, in auro et argento in immensum. Tandem autem viro mortuo domina Nesa domum gubernabat eratque prudens, dives, affabilis et hospitalis, unde domus dominae Nesae facta fuit hospitium et refugium piscatorum et aliorum ibi navigantium, et ab ea locus nomen accepit Nesia, et sub illa Nesa multa aedificia sunt ibi erecta.

Porro ante Domini incarnationem anno MCLXXVIII destructa Troja, cum Antenor rex Trojae repulsus de regno esset, cum duobus millibus Trojanis, qui et Heneti dicti sunt, aufugit per mare ad oras Adriatici maris et ibi plures aedificaverunt civitates. Quidam autem de principibus illis Trojanis, dictus Venetus, in campo Nesiae, ubi erat domus Nesae, sibi fortalitium construxit idque Venetiam nominavit, et circumjacentem regionem vulgus eodem nomine appellavit, tum propter Henetos, tum etiam propter Venetum principem. Sic ergo stetit locus ille multis annis in continuo profectu, et dicunt quidam, quod illi Veneti cum navibus Phrygiam intraverint ad locum destructae Trojae et de ruinis ejus columnas marmoreas, tabulas politas et sculptas petras et conchas levaverint et navibus impositas Venetias duxerint, eamque urbem de ruinis nobilissimae Trojae suscitaverunt, sicque[TR207] stetit tempore adventus Christi usque ad Attilae Hunnorum regis tempora, qui tyrannizare coepit anno Domini 450 et terribilissimo impetu universas Europae regiones vexavit. Nobiles ergo Venetiae regionis et Italiae et convicinarum urbium congregati locum tutum quaerere deliberaverunt, in quo se a tyrannide Attilae vel absconderent vel defenderent, et ascensis navibus cum omni substantia sua commigraverunt ad Venetias, parvulam adhuc licet pulchram et munitam civitatem, sed quia locus arctus admodum erat nec tantam nobilium multitudinem cum tam ingenti substantia capere poterat, exsiccaverunt cottidie de industria solum et mansiones muniverunt, aedificia exilia Nesae et aliorum piscatorum destruentes, in altiori autem loco campi, qui dicebatur Rivoaltum, primo fundamenta fortissima jactaverant anno Domini 456. Aliqui habent, quod fundamenta Rivoalti primo jactata sint anno 321 septimo Idus Aprilis, et ecclesiam S. Jacobi super (#212 a#) Rivoaltum aedificaverunt, quae hodie ibi manet, et fuit prima parochia Venetiarum. Cottidie autem augmentabatur numero nobilium confluentium ad eos, et aedificaverunt pontes ad LX insillas per circuitum Rivoalti jacentes, in quibus ecclesias et templa et regias ac amplissimas aedes et grandia monasteria aedificaverunt et pontibus conjunxerunt, ita, ut unius civitatis esse corpus videretur, quamvis sint plures distinctae civitatiunculae, per canalia media junctae tamen pontibus multis lapideis et ligneis. Unde non solum usus grammaticorum privavit nomen illius urbis singulari numero, sicut contigit civitati Athenarum, sed etiam realis habitudo illius urbis ostendit, eam carere singulari numero, ut non dicamus Venetia, Venetiae, sed Venetiae, Venetiarum, cum sint plures civitates unius civitatis. Quamvis autem urbs illa sit multipliciter per canalia distincta, principalis tamen divisio ejus est per canale magnum, quod quasi mediam urbem secat. In una parte est ecclesia S. Marci cum ducis palatio et latissima platea, et praeter regias aedes duo conventus Praedicatorum et archanale et fonticus Teutonicorum et multa alia. In alia vero parte est Rivoaltum, cum grandi foro et platea, et conventus fratrum Minorum[TR208] magnus, et multa alia monasteria et ingentia aedificia, nec loqui permittit me stupor, dum convertere me volo ad singularia, propter multitudinem, magnitudinem et pretiositatem structurarum. Quid de ducis palatio dicere possum, altum, amplum et pretiosum ab extra undique a summo usque deorsum polito et vario marmore vestitum, pretiosis columnis fulcitum, triclinia, solaria, coenacula, camerae et cuncta habitacula usque ad cubiculum ducis lustravi, quae miris picturis, auro et coloribus pretiosis decora nimis exstant. Supra palatium in alto est viridarium, arboribus pomerantiarum et aliis virgultis aromaticis consitum; similiter et aliae domus polito marmore nitent, magis autem regiae, quae modo aedificantur, quae non solum polito marmore et vario, sed auro fulgent, quo vestitae sunt, cybariae, arcus et culmina, modum enim virtutis in aedificiis notabiliter excedunt, volentes coaequare exilium paradiso; unde Turci et alii infideles videntes has mirandas structuras scandalizantur et arguunt ex hoc, Christianos nihil de futura vita curare et sperare. Et ut finem faciam de primo, sciendum, quod septem faciant fundationem illius urbis celebrem: 1) quia non est fundata in terra, sicut aliae mundi civitates, sed in mari; 2) non est aedificata a tyrannis, sicut Ninive, Babylonia, sed a tyrannide fugientibus; 3) non est aedificata a latronibus, raptoribus, ignobilibus, rusticis, pastoribus,[TR209] sicut Roma, sed a divitibus, dominis honestis et nobilibus Venetorum; 4) non est constructa a paganis et idololatris, sicut Troja, Athenae, sed a Christianis et Crucifixi cultoribus; 5) non est aedificata communibus lapidibus vel lignis, sicut Ulma, Augusta et Constantia, sed lapidibus in Troja nobilitatis, sicut supra patet;[TR210] 6) non habet murum, sicut aliae civitates, communem, sed quaelibet domus est quasi per se castrum, ex qua resistentia adversariis fieri potest, et idcirco est inexpugnabilis, tot munitionibus protecta; 7) portum habet mirabilem, quem nulla externa classis ingredi potest, nec formidant alicujus hostis incursum.

Secundo commendatur urbs Venetiarum a copiosissima populatione (#b#). Nam anno Domini 570 quidam tyrannus, Daphon nomine, Italiam infestavit, quo terrore multi nobiles desertis urbibus per maritimas paludes ad Venetiarum civitatem se contulerunt, quorum adventu tunc Veneta civitas mirum in modum aucta fuit in populo et aedificiis. Nec multo post destructa fuit Heraclea, civitas populosa, a qua omnis populus Venetias transmigravit. Insuper et Aquileirenses destructa Aquileja in Venetiarum urbem populariter commigrarunt, adeo, ut tunc secunda urbis conditio fuisse dicatur. De Sclavonia etiam multi ibi domicilia aedificaverunt, et de universis de sub coelo modo gentes ibi morantur in tanta multitudine, ut mirabile sit videre; nec est numerus hominum per vicos currentium et recurrentium, per canalia navigantium, in palatio S. Marci stantium, in foro Rivialto confabulantium, in fontico et alibi negotiantium, in valvis et pategis mercantium, in laborariis operantium, in plateis et vicis otiose spatiantium, in domibus residentium, in monasteriis Deo servientium, in ecclesiis orantium et cantantium, in ambitu exteriori ducis et atriis ecclesiarum mendicantium, in hospitalibus infirmantium, in consistoriis et praetoriis causantium, in scholis studentium et disputantium, in tabernis comedentium et bibentium, in theatris ludentium, in occultis locis se ludis depauperantium, in omnibus locis urbis artibus suis laborantium, in prostibulis multis scortantium, in carceribus pro suis culpis swalentium,[TR211] in omnibus rivis naves intrantium et exeuntium; sine autem confusione, contra commune dictum: ubi multitudo ibi confusio, cohabitat sibi tam innumera multitudo. Aestimo enim me vidisse totum universum in duplici speculo, secundum mundi duplicem considerationem. Consideratur enim mundus primo sub quadam confusione, secundo sub quodam ordine. Primo modo vidi mundum Cayri, secundo modo vidi eum Venetiis, in qua ordinatissime convivunt homines et mundissime cohabitant, puramque et sine foetore urbem servant, nec stercoribus aut purgamentis vicos foedant, sed mare omnia deportat. Nam semper in sex horis, postquam influxerit, per alias sex horas refluit, sicque continue influit et effluit nihilque foedum et immundum in urbe relinquit. Unde experti credunt, in mari Venetiarum esse voraginem quandam, quae aquas sorbet et rursum absorbtas revomit, ad modum abyssi; magna ejus rei causa fluxus et refluxus vicissim perpetua successione ibi est.

De diuturno Venetorum regimine.

Tertium commendabile urbis Venetiarum est diuturnum regimen, quod idcirco alia regimina duratione transgreditur, quia ordinatione bona administratur. Nam haec urbs a principio suae constitutionis graves et maturos viros habuit, et ab ejus conditione usque ad tempora Sisinnii papae et Justiniani imperatoris, qui fuerunt anno Domini septingintesimo sexto, sub tribunis gubernabatur, sed propter frequentes adversariorum incursus reprimendos ab omni populo creatus est primus Venetorum dux Paulus Lucius, civis Heracleanus, sub quo respublica Venetorum miro modo profecit, et ab eo tempore usque ad hoc tempus duces habuit sibi succedentes, unde modernus dux est 76. Sic ergo steterunt sub ducibus annis septingentis LXXXII. Non tamen sedes ducalis semper fuit in Venetiis, sed primo fuit in Heraclea et in Alaroa, deinde in Metamacho, post hoc translata fuit in Rivoaltum et postremo est ad S. Marcum devoluta, et (#213 a#) ibi hodie est in insigni palatio, sicut supra patuit. Nec legimus, regimen alicujus multitudinis tantum temporis durasse, sicut Venetorum. Ea namque regimina, quae videbantur esse perpetua, sicut Hebraeorum, Persarum, Medorum, Graecorum, Romanorum, illo citius defecerunt. Nam in Jerusalem non amplius regnatum est, quam 483 annis, a David usque ad Sedechiam. Idcirco Venetorum regimen a Sanctis plurimum commendatum invenimus. Sanctus enim Thomas de Aquino, ordinis Praedicatorum, operum libro 4. C. 8. C. 2 multum commendat Venetorum regimen. Et Bartholdus de proprietatibus rerum Lib. 17. Et Heinricus de Armino in Tract. de quatuor virtutibus et Leonhardus de Utino in sermone de S. Marco pulcherrime commendat, et Antoninus in Chronicis, et Jacobus Philippi in supplemento Chronicarum, et omnes alii docti et prudentes. Nam ipsum regimen Venetorum conforme est propheticis et philosophicis institutis. Moses enim, ut habetur Exodi 18., princeps populi Israel, eligi fecit de populo viros sapientes et probatae conversationis, quos populo praeposuit, cum quibus ipse rexit, et majora ad eum deferebantur. Et haec politiae species includit tres species illas, quas Aristoteles ponit 3° Politicorum. Una species dicitur popularis, in quantum hi majores a nullo praeficiebantur, sed a communi populo eligebantur. Altera species est optimatum, in quantum populum gubernabant et inferiores causas judicabant. Tertia species dicitur regni, in quantum unus praeficiebatur omnibus, quasi singulariter praesidendo, ad quem majores casus referebantur. Et ad illum ordinem de propinquo accedit Venetorum regimen; nam in communitate illa sunt circiter quadringenti, tam ex nobilibus quam ex honorabili populo, qui ad consilia publica procedunt, per quos aliqui prudentiores in creatione sui principis eliguntur, et hi aliquem ex suis nobilibus eligunt, quem in ducem Venetorum praeficiunt. Ille autem dux sic electus, una cum sex, quos consiliarios vocant, et XL, quos quasi populi anteanos vel patritios habent, politiam gubernat, nec hi, qui cum duce regunt, semper manent, sed singuli de consilio statutis temporibus ad praedicta officia per electionem omnium assumuntur, et ita quilibet de praedictis electis partem aliquam habet in politia, quae ex tribus praefatis regiminibus aliquid participat. In quantum enim est unus omnibus praefectus, regimen regni dici debet. In quantum vero aliqui majores ipsum ducem eligunt et cum ipso politiam regunt, regimen optimatum est. Sed in quantum praedicti majores, ducis electores, consiliarii vel patritii, a toto consilio eliguntur, aliquid de politia populi habet. Ipse insuper dux regulatam habet potestatem, tantaque eum statutorum observantia coarctat, ut non plus possit praefectus, quam velit praeficiens, et, si limites suorum statutorum excesserit, statim aut repellitur aut oculis orbatur aut patibulo, quod ante fores palatii est, suspenditur. Sunt enim duae columnae quadratae marmoreae politiae et sculptae, passibus forte VII ab invicem distantes, quibus trabs superponitur in excessu ducis, et in eo suspenditur. Supra deambulatorium vero palatii contra plateam sunt aliae duae columnae rubeae marmoreae in fenestris, quibus imposito trabe suspenduntur consiliarii aut patritii rempublicam destruere conantes. Ad hanc autem severitatem inducti sunt pluribus turbationibus priorum ducum, qui populum vexabant, unde secundus dux, dictus Urius, propter insolentias fuit decapitatus; et quartus, Adeodatus, fuit oculis (#b#) orbatus; quintus, Gabanus, coecatus et expulsus. Deinde electo sexto duce, Dominico, ei consiliarios adjunxerunt, ne insolescere posset, et tamen communitatem vexavit, unde etiam hunc excoecaverunt et honore privaverunt. Nonum, Odelerum, patibulo suspenderunt; et decimum ducem, dictum Beatum, exilio relegaverunt; XIII., Johannem, renuntiare ducatui compulerunt, qui depositus mox monasterium monachorum est ingressus et tonsuratus reliquum vitae suae in oratione et jejunio complevit; XIV., Petrum, apud sanctum Zachariam in tumultu interfecerunt; XXIII., alium Petrum ducem, cum se in palatio tueretur, pice et igne injecto palatium incenderunt, ipsumque et uxorem cum filio combustum cadaver ejus in mille frusta conciderunt; XXVI. ducem, dictum Mennium, vi monasterio intruserunt et monachum fieri coegerunt; XXVIII. ducem duxerunt Constantinopolim eumque monasterio tamquam carceri mancipaverunt; XXXI. dux, dictus Dominicus, effugit Ravennam, alias occisus fuisset; XXXIV. dux depositus cum ignominia fuit. XLI. dux, Vitalis, quia in urbem duxit classem peste infectam, ideo a populo occisus fuit. LVIII. Martinus dux, securi, omni spectante populo, interiit. Si enim ducibus suis admisissent, agere placita, dudum defecisset respublica Venetorum; nullum enim ducem interfecerunt, nisi in rempublicam peccasset. Sed et ipsos duces recte et juste regentes tantis honoribus prosequuntur, ut salva eorum prudentia metas excedant, ita quod non duces saeculares videantur esse duces Venetorum, sed patres spirituales, cardinales, patriarchae et episcopi; inter quos procedit tamquam unus ex eis in processionibus et publicis apparitionibus. Omnia enim illius ducis insignia a religiosis et ecclesiasticis dignitatibus ortum habent, ac aliquam similitudinem praeferunt; defert enim umbellam pro infula quam sic accepit. Nam cum papa Alexander et Fridericus I. imperator a Venetiis simul navigio Romam pergerent et Anconam venirent, protulerunt Anconenses duas umbellas, unam papae Alexandro, alteram imperatori Friderico; tunc pontifex jussit afferri tertiam duci Venetorum, qui cum eis erat, eique potestatem tradidit pro se et suis successoribus uti umbella. Aliqui libri habent umbrella. Defert etiam funale candidum, quod solum pontifex Romanus de consuetudine defert, quod non nisi jussu pontificis summi habet. Sed et annulum ut ecclesiae sponsus portat, Alexandri papae III. praecepto, propter victoriam contra Ottonem, filium Friderici I.; sigillat etiam plumbo, ut papa; auctoritate ejus habet etiam sedem in latere papae, ita, quod ex una parte imperator, ex altera dux Venetorum. Sed et tubas argenteas habet, ut papa, etiam ejus concessione. Et caetera multa habet, quae splendidum reddunt ejus principatum; et ultra alios duces eum reddunt honorabilem. Ducum enim probitate stabilitus est principatus ille.

Sicut multa regna translata sunt de gente in gentem culpa ducum et regum, aliud habent Veneti, quod firmat et quodammodo perpetuat eorum imperium, scilicet sapientiam, justitiam et misericordiam. De sapientia dicitur Sapientiae 6.: diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Nam major pars patritiorum sunt juris periti, oratores et philosophi, et libros legunt ac sine prudenti deliberatione nihil agunt; expertes senes decrepitos, si ire pedes non possunt, in consilium portari eos faciunt. Dum in processione vadunt, videntur tam multi graves viri in senatu illo, ut homo ex maturitate eorum judicet eos sufficientes gubernare mundum. In vestibus sunt splendidi et honestissimi et incedunt, ac si omnes episcopi, longis et pretiosis tunicis, nec est aliquis etiam quantumcumque juvenis, qui curtatus et truncatus et excissis vestibus appareat, sicut nostri imprudentes Teutonici, qui ad illas devenere nugas, ut turpitudinem esse putent pulchritudinem.

In cibo et potu, ut prudentes decet, ultra quam credi potest sunt temperati, ne per ingurgitationem et ebrietatem mercandi usus impediatur aut status politiae turbetur. Tabernas non habent, nisi quas pro Teutonicis et Sclavis et Vadienis et scortis sustinent quas Venetus si ingressus fuerit, tamquam diffamis habetur, et si adolescens Venetus visus fuerit in talibus, etiam si abundantissimus fuerit, nullus filiam suam ei junget matrimonio, sed tamquam scortator et turpis spernitur. Suos etiam adolescentes ad studia mittunt sub cautissimis tutelis, ne maculentur vitiis adolescentiae, sciunt enim, quod principatus ille corrumpitur, cujus nobiles et optimates prostituuntur vitiis. Idcirco inhumana et enormia crimina non habent et a convicinorum moribus sunt penitus alieni. Ideo imperium eorum non tam robore corporum quam vigore animorum incrementum ac tutelam sui comprehendit.[TR212] Sua insuper prudentia magnam pacem inter concives servaverunt et partialitates perniciosas omnibus modis (#214 a#) vitaverunt. Cum enim tota Italia anno Domini 1238 divideretur in duas partes, et omnes cives civitatum et supposita communitatum inter se disjungerentur per Guelphos et Gibellinos, pestiferas partialitates, Veneti paene soli hac peste non fuerunt infecti. Tempore enim praenominato Gregorius IX. et Fridericus II. contra se invicem tumultuabant, nam cum Fridericus Gregorium pontificem hostili animo insequeretur, et omnes Italiae civitates in tumultu existerent, easque divisisset scire volens, qui secum et qui cum ecclesia sentirent, non modo civitates, verum etiam et castella ac familias, ut ita dixerim filios cum patre et fratrem cum fratre, tum primum in duas partes divisit. Erant autem in Italia in civitate Pistoriensi tunc duo fratres Alemanni, Teutonici, quorum unus Guelph dicebatur, alter Gibel, et Guelph ecclesiae favebat, Gibel vero imperio, sicque ab illis duobus deinceps hujus perniciei nomina indita sunt. Unde Florentini pontifici faventes nobiles suos Gibellinis, partibus faventes expulerunt, quo facto Pisani, qui, imperio favebant, et ipsi e vestigio Guelphos sua urbe propellunt, quorum exemplo multae civitates itidem fecerunt, et in ipsis urbibus partes contra se invicem turres altas aedificavere et domus suas munivere et congressiones periculosissimas in ipsis urbibus fecere usque ad totius Italiae interitum, demta urbe Venetiarum, cujus cives fidelissimi sunt reipublicae eique adversantia nequaquam introducere permittunt.

Insuper justissimi sunt, et justitia suum imperium manet, dicente scriptura Proverb. 16.: justitia firmabitur solum. Leges communes non sequuntur, sed secundum statuta propria vivunt, miro modo politiae negotiis accommoda nec tamen a jure aliena. Sed et ipsa respublica suos cives etiam plebejos magnis libertatibus et singularibus immunitatibus conservat et tuetur, vim nullam alicui inferre permittunt, nullus alterius oppressor est, nullus alieni habitaculi invasor, secura sunt omnia. Homicidia vel humani sanguinis effusio aut numquam aut raro ibi audiuntur in tanta hominum multitudine, rigore justitiae coërcente. Si quis Venetus in aliena patria gravatur, adhibet sive ducalibus scriptis, sive nuntiis publicis, seu repressalium terroribus, ut eum a gravatione liberet, unde pro redemtione cujusdam civis sui apud Eslingam, Sueviae urbem, captivi construxit respublica Veneta, ut dicitur, pontem illum lapideum arcuato opere factum super Neccarum, quia nullis parcit expensis pro suorum civium salute, et propter hoc tardissimi sunt ad bella ineunda, unde vexationes etiam injuste eis illatas vel inferendas pecuniis et muneribus redimunt. Imperatorem Romanorum crebris muneribus placant. In proeliis audacissimi sunt, unde Turcis et Graecis multa intulerunt bella. Demum anno Domini 1472[TR213] Turcis pro conservatione sua confoederati fuerunt. Joannes enim Mocenicus, 75. Venetorum dux, vir prudentissimus, publicae saluti consulens, cum jam anno superiori Forum Julium Turci infesto agmine percurrissent, veritus ne etiam in Italiam bellum inferrent, eo maxime, quia constabat, quosdam Christianos principes litteris et nuntiis in dies hostem fidei in senatum concitare, ex senatus consulto pacem a Mahometo Turco magno magnis difficultatibus tandem impetravit.

Cives honorabiles, at divitiis tenues, officiis vel retanrie[TR214] provisione sublevare curant. Advenientes profugi (#b#) a quocumque loco apud eos tute servantur, ad justitiam nullus de hac civitate natus est alterius servus, nec etiam mercenario pacto conductus, sed unusquisque libertatem sibi vindicans victum proprio labore quaerit, et juventutem erudiunt in usibus maris ad acquirendum vitae necessaria, sicque pro colentibus agros remiges habent et pro bove navigium, pro ligonibus anchoras, pro equis dextrariis et mulis habent barcas depictas et pannis ornatas.

Suam denique justitiam summa misericordia temperant, scientes illud Esa. 16.: quod in misericordia praeparabitur solum. Non solum autem pietatem exhibent his, qui digni sunt, sed et illis, qui severae justitiae summas incurrunt. Carceres enim reorum sub deambulatorio palatii sunt contra publicam plateam respectum habentes, patentibus fenestris lucidi, quae ferreis cancellis sunt clausae, per quas captivi respicere possunt et manus extendere et cum astantibus colloquium habere, et si sunt pauperes, eleemosynam a transeuntibus petere possunt. Vidi in uno carcere ultra XL pauperes transeuntes inclamantes pro misericordia. In alio vidi foeminas pauperes pro eleemosynis clamantes. In alio vidi sedentes mechanicos captivos, qui manibus nihilo minus laborabant in suis artibus et denarios lucrabantur. In alio carcere vidi divites negotiatores inclusos, qui simul ludebant in alea et scacho, et domicellae uxores eorum cum ancillis et servis ante cancellos stabant colloquentes eis. In alio singulari inclusorio vidi Judaeum quendam senem, captivum ratione debitorum, qui se ipsum in custodia strangulavit, quem custodes carcerum posuerunt sic defunctum ad publicum palatii deambulatorium et quosdam deputaverunt, qui eum per multas horas circumsteterunt exspectantes, si aliquis veniret ad inculpationem vel excusationem Judaei mortui, ostendentes omnibus patentibus signis, a nullo nisi a se ipso occisum. Sed cum nemo veniret, nisi testes homicidii in se ipsum, traxerunt cadaver in plateam et juxta littus maris concremaverunt. Multos etiam captivos cum industria minus caute custodiunt et aufugiendi opportunitatem tribuunt, praesertim cum partem adversam crudeliorem justo sentiunt, unde non curant, quod tales carceres frangant et effugiant, sicut ante paucos annos mercator quidam de Ulma evasit carcerem per effractionem testudinis. Verum, qui pro enormibus excessibus, qui morte plectendi sunt, in carceribus detinentur arctioribus, tolerabilibus tamen. Inter multas crudelitates Teutonicorum est illa una, quod reorum carceres sunt inhumani, terribiles, obscuri, in profundis turrium, humidi, frigidi, et nonnumquam serpentibus et bufonibus pleni, longe ab hominibus sequestrati, nec aliquis accedit consolator ad miseros illos, nisi tortores crudelissimi, qui terreant, minentur et torqueant. Aliam pietatem exhibent Veneti reis, etiam morte plectendis; consumunt enim eos brevibus poenis, ut puta: jam suspensus laqueo non dimittitur simpliciter pendere, sed lictor dimittit se per funem super collum suspensi et pedibus stringit laqueum, sicque vi magna extorquet sibi vitam, repellens conglutinatam corpori animam, quae diutius manet in nostris suspensis cum inexplicabili poena etiam post cessionem omnis motus. Sic et alias poenas celeri festinantia morientibus inferunt, sicut saepe vidi apud eos. Inaudita enim etiam apud eos crudelitas, dimitti hominem vel in laqueo palpitare vel in rota diutius agonizare, sicut apud nos fieri solet. Inscelerati (#215 a#) effugiendi apud eos habent opportunitatem, antequam captiventur. Si enim reus praesentit se captivandum et currit ad aliquod canale, ubi barcae stant, et ducatum in barcam projicit in eamque saltat, tenetur barcarius eum educere ad quamcumque plagam petat, etiamsi ducis et totius senatus servi currerent ad eum capiendum, et si etiam vel civitatem incendisset vel S. Marci thesaurum furatus fuisset vel ipsum ducem interfecisset, nec ipse barcarius punitur propter eductionem talis malefici, sed puniretur, si reum ad se confugientem cum industria negligeret.

Quartum commendabile est, quod non solum Venetorum potestas est durabilis, sed ampliata et dilatata nimis, ita, ut etiam inter ferocissimas gentes late mari terrisque imperet. Quaenam civitas in toto orbe, quae conimunitas, quis rex invenitur terminos suos tantum ampliasse, sicut haec Venetiarum urbs, cujus potestas hodie Germanorum fines attingit et Ungarorum, Turcorum, Sarracenorum, Barbarorum, Siculorum et Italorum; et Europae, Asiae et Africae terminos tangit? Includit dominium eorum Forum Julium, Aquilejae patriarchatum, Histriam, Dalmatiam, Sclavoniam, Croatiam, Albaniae partem, Illyrici, Graeciae, Venetiae, Italiae. Et in medio illarum provinciarum est mare latissimum cum insulis suis, regnis et regionibus, quod totum paene ad eos spectat. Et faciendo crucem per eorum dominium ponitur pes crucis in occidente ad principatum archiducum Austriae in Alpibus, cujus magnam obtinent partem, et protrahitur haec pars crucis in longum a montanis per mare secando aquilonem et meridiem usque in orientem, sistitque in Syria, cui Cyprus connumeratur, quae hodie eorum est. Deinde trahendo transversam crucis partem a terminis Pannonum sive Ungarorum usque ad mare Adriaticum et Siciliam in australem plagam. Has autem latissimas regiones acquisiverunt multipliciter. Nam Cypri regnum jure haereditario, sicut patet supra Fol. 142 b. Cretam emerunt, ut patet Fol. 160. Echium vero insulam et Samum, Mitylenen, Andrum, Dominicus 38. dux Venetorum anno 1117 Graecorum imperatori abstulit justa de causa, et Metanum, Spalatrum et Tragurum ab Ungaris eripuit. Et Petrus Pollanus, 39. dux, Corinthum, Thebas, Euboeam, quae est Negropontum, Corcyramque insulam accepit et Justinopolim Venetis addidit. Tandem omnes insulae Aegei maris eis oblatae fuerunt, et multae civitates ducum et nobilium relictis suis dominis se sponte Venetiano senatui tradiderunt, sicque creverunt in immensum.

Insuper, dum Christiani in recuperatione terrae sanctae laborarent, tantum adjutorium a Venetis acceperunt, ut reges Hierosolymorum Latini, et omnes principes Christiani eis in recompensam multa privilegia et libertates darent in regno Hierosolymitano et in universa Asia, prout continetur in formula concessionis illius, in qua inter alia dictum fuit, ut dux Venetorum haberetur princeps regni Jerosolymitani et communibus cum rege Jerusalem jungeretur honoribus. Deinde concessum fuit Venetis, ut in omnibus Hierosolymitani regni Antiochenique principatus urbibus primam aream, primum vicum primumque forum haberent. Concessum etiam fuit Venetis, ut in omnibus negotiationibus suis per Asiam mari terraque immunes haberentur et essent a vectigalibus, teloneis, pedagiis, gwidagiis et gangfragiis et quibuslibet tributis. Sed et pars tertia civitatis Tyri eis fuit assignata in suam possessionem, quod ob id eis concessum arbitror, quia captis aliquibus urbibus sacri regni Hierosolymitani facta fuit inter principes populi Catholici longa concertatio et contentio, quae civitas jam oppugnanda esset? Ad hanc contentionem ingessit se dux Venetorum, tamquam mediator, et hoc dedit consilium, ut omnes civitates oppugnandae conscriberentur in schedulis et ipsae schedulae super aram unam in aliqua ecclesia adducerentur et lecta Missa invocatoque divino responso puer unus innocens litterasque non cognoscens, intelligens tamen verba secum conferentium, adduceretur ad aram, et diceretur sibi, ut unam schedulam, quam vellet, de schedularum numero acciperet, eamque regi Hierosolymarum assistenti his assignaret. Summe ergo placuit omnibus regibus et principibus ac nobilibus ducis consilium, et dispositis omnibus juxta consilium Venetorum ducis arripuit puer schedulam, in qua stabat Tyrus civitas, et mox consurgentes eam ceperunt sine difficultate et infinita bona ibi repererunt, quia aestimabatur inexpugnabilis propter fortitudinem. Videntes autem reges et principes, quod dux Venetorum divinum dedisset consilium, tertiam partem Tyri ei tradiderunt et suis successoribus. Sic Ptolemaidae vel Acon, principalis civitatis, partem possederunt.

Quamvis autem Veneti sectatores pacis semper sint, ita tamen cottidie instrumenta bellica parant pro mari et terra, ac si nunc ad bellum esset procedendum. Ad latus enim aquilonare urbis armamentarium habent vel archanale, muris altis et turribus cinctum, in mari situm, tam amplum, ut non parvum oppidum intra muros istos contineri posset, nec patet alicui ingressus nisi de licentia senatus, qui hospitibus nobilibus ingressum non denegant. Fui ego tribus vicibus in eo cum nobilibus Alemannis. Stupendum profecto est videre apparatum bellicum in hoc armamentario paratum. Nam facile et parum est sexcentas armatas galeas ex eo archanali producere bidui duntaxat spatio in mare, et sub unius horulae intervallo ducenta millia virorum expeditorum ad pugnam vel terrestrem (#b#) vel navalem omnibus necessariis et opportunis armis a planta pedis usque ad verticem munire et providere possunt de reservatis in hoc armamentario. Non autem solum facta arma in illo archanali habentur, sed cottidie in eo nova fabricantur et conflantur, sunt enim in eo habitacula paene omnium artificiorum, in quibus semper morantur expertissimi artifices, nulli nisi communitati laborantes, de qua et pretium copiosum suorum laborum suscipiunt. Ibi fiunt naves variae omnis generis, et omnia attinentia ad eas, de lignis, ferro, funibus et velis. Sunt autem loca, in quibus naves fabricantur, permulta, et distincta habitacula ordinata, quia quaelibet galea et quaevis navis oneraria indiget non parvo spatio pro sua compositione, et illorum habitaculorum sunt plura, ita quod simul et semel possunt fabricari naves, et de habitaculis, in quibus sunt, submitti in mare, quod ante aperturas habitaculorum est. Ibi sunt multi metallorum fabri, qui parant ferramenta pro navibus, et invasiva et defensiva arma. Ibi sunt caesores lapidum, qui saxa sphaerica ad machinas faciunt, magna et parva. Ibi sunt mulcibri et fusores bombardarum. Ibi textores pannorum ad vela navium, et foeminae supra quinquaginta, quae nent et consuunt vela stupamque parant et cannabim aptant pro funibus, sunt quasi inclusae tamquam moniales, nec recipiuntur ad illa communitatis opera, nisi viri et foeminae clarae formae et fideles. Est autem in medio domus magna, sicut grande et oblongum dormitorium, quatuor habens partes, estque per gyrum tricamerata, inferius, in medio, et superius: in illis tribus interstitiis sunt multae cellae et camerae repletae instrumentis bellicis, ibi loricae, thoraces, galeae, scuta, clipei, gladii, fustes, cuspides, lanceae, arcus, tela, balistae, fundibula, machinae et bombardae, massae plumbeae ad jactandum et jacula, massae sulphureae et piceae ad ignem incendendum, et haec omnia in tanto ordine et multitudine sunt ibi, ut stupor sit videre. Ibi vidimus multa bellica instrumenta terribilia et rara, mirabili ingenio excogitata. Ibi vidimus oblongas naves in alto suspensas, in memoriam victoriae cum eis adeptae; nam dum Garlacum terrestri pugna aggressi fuissent, nec profecissent, fabricatis navibus ad hoc aptis oblongis ipsas naves portaverunt supra montes, et ab alia parte in locum deorsum submittentes navali proelio civitates, castra, villas, fortalitia ceperunt munitissima per gyrum loci, quae terrestri bello obtinere non poterant.

Insuper ibi vidimus vetusta ingenia bellica ex spoliis Othonis, filii Friderici primi, quem navali bello vicerunt. Nam dum dictus Fridericus I. hujus nominis imperator Alexandrum primum ab urbe repulisset, occulte Venetias venit, unde Veneti solemnem legationem pro papa ad imperatorem miserunt, cum litteris more communi cera sigillatis; hoc cernens papa dedit potestatem Venetis et tunc et semper non cera sed plumbo, ut papa facit, suas litteras sigillare. Emissis ergo ambasiatoribus ad imperatorem, dure eis respondit remandans, vel sibi vinctum mittere papam Alexandrum, imperii hostem, vel exspectare totius imperii contra se commotionem et victrices aquilas ante divi Marci templum. Revenientibus autem nuntiis concitatur continue bellum contra Venetos, et misit imperator filium Othonem cum classe 75 navium contra Venetos, cui occurrit dux Venetorum cum classe 30 navium in Histriam et regiam prostravit classem filiumque imperatoris captum cum multis nobilibus Venetias duxit. Papa autem intelligens adventum victorum cum captivis navem ascendit exercituique mari extra portum occurrit et duci victori congratulatus annulum porrexit aureum eique dixit: accipe, inquit, et me auctore ipsum mare hoc tibi pignore obnoxium reddito, quod tu tuique successores singulis annis statuto die servabitis, ut omnis posteritas intelligat maris possessionem jure belli vestrum esse quandoque factam, atque uti uxorem viro, ita id vestro subjacere imperio. Haec in dominica ascensionis facta sunt, ideo illo die illa maris recolitur desponsatio. Otho ergo Venetias ductus agit cum Venetis, ut liber eat ad patrem pro faciendo concordias inter papam et patrem. Dimissus ergo Otho patrem vicit precibus, eumque Venetias comitatus veniam a papa petiit ante ecclesiam S. Marci et obtinuit; in ejus rei memoriam perennem papa in ecclesiam S. Marci indulgentias plenariae remissionis posuit per totas octavas ascensionis Domini. Sed et imperator Fridericus libertatem Venetorum, a Carolo Magno olim datam, innovavit. Siquidem dum inter Carolum Magnum occidentis imperatorem et Nicephorum orientis imperatorem esset diversitas propter Venetos, cujus essent imperii, et celebrata principum utriusque imperii conventione pactum initum est, ut urbs Venetorum neutrius censeretur imperii, sed esset tamquam mons naturae vel isthmus inter ista duo potentissima regna imperialia, occidentis et orientis. Verumtamen, ne omnino alieni et separati viderentur a Christianorum principum imperiis, constitutum fuit, ut singulis annis loco census aut tributi aliquid darent utrique imperatori in recognitionem. Sicque imperatori occidentali aut Romanorum dabant singulis annis aureum pannum, quem Otho primus eis remisit pro eo, quod dux Venetorum, Urseolus, filiam ejus ex baptismate levavit. Quaedam etiam alia tenebantur, quae successu temporum per non usum sunt abrogata. Insuper hoc in libertate eorum stetit, ut adhaerere possent illi vel isti imperio, et eligere in suum protectorem occidentalem Romanorum Caesarem aut orientalem Constantinopolitanum imperatorem possent. Et quia mare orientale et orientis regiones reipublicae magis utiles erant Venetis, quam terra occidentalis et regiones Romani imperii, ideo adhaeserunt imperio Constantinopolitano usque ad id tempus, quo Turcus Othomannus imperium orientis invasit et Constantinopolim cepit, ei tamen sub certis pactibus foederati sunt pro subsistentia reipublicae eorum ad usum maris liberum habendum, et nequaquam ad praejudicium occidentis imperii.

Ad propositum ergo redeundo multa vidimus in archanali et vetera et nova paramenta bellica. De hoc archanali omnia parata ministrantur instante bello, nec permittunt, ut quis arma penes se in domo habeat, ne tumultu exorto ad propria arma concurrant, nec aliquis navem bellicam pro se et propriam habet, nisi fuerit sibi de hoc archanali ex armamentario S. Marci concessa.

Multa mira vidimus in hoc archanali instrumenta nova et vetera, quibus civitates et regna superaverunt, nam vexatio proeliorum frequens et gravis ipsis Venetis intellectum dedit ad ingenia bellica excogitanda. Non enim semper victores exstiterunt, sed pluries prostrati et angustiati fuerunt, tam ab infidelibus quam a fidelibus. Nam anno Domini 1367 Genuenses adeo eos arctaverunt, ut chartam et atramentum eis mitterent, accepturi leges, quas Genuenses imposuissent, ut pacem et dextras darent. Sed pacem Genuensibus (#216 a#) habere nolentibus recurrerunt Veneti ad arma et ingenti plaga a se repulerunt elatos Genuenses, et quos in gratiam recipere noluerunt, jam eorum gratiam precabantur.

De multis legimus Venetorum bellis et triumphis; semper enim habuit et hodie habet inimicos plures, tam occultos quam manifestos, cujus causam assignat Socrates, dicens: felicitas semper subjecta est invidiae; sola enim miseria caret invidia. Et quia Veneti summa status civilis potentia felicissimi sunt, ideo omnibus invidis odiosi. De Venetorum bellis, triumphis et diversis successibus luculenter et copiose disserit M. Antonius Sabellicus per multos libros rerum Venetorum ab urbe condita.

Ecclesiarum maxima multitudo.

Quintum commendabile civitatis Venetianae est multitudo ecclesiarum et divini cultus grandis celebratio. Ex quo enim Veneti divites sunt, ideo divina sunt multiplicata, quia Aristoteles Ethicorum ...[TR215] dicit, quod una bona et commendabilis conditio divitum est, quod bene se habent ad divina. Ideo sicut in divitiis in immensum creverunt, sic quodammodo in immensum divinum cultum augmentaverunt. Stupendum profecto est videre multitudinem ecclesiarum collegiatarum, parochialium, monasteriorum et capellarum. Non credo, quod in tota Christianitate in aliqua una civitate sint tot ecclesiae sicut Venetiis. Anno Domini 554, cum Tothilam Gothorum regem in Italia tyrannisantem Narses, eunuchus Justiniani imperatoris auxilio nobilium Venetorum prostrasset, in recompensam amicitiae idem Narses sacellum S. Theodori martyris, ubi nunc est templum S. Marci, aedificavit et quasdam alias ecclesias. Illo namque tempore non erat civitatis patronus S. Marcus, sed S. Theodorus. Deinde anno 810 Romano pontifice Leone, imperante Carolo Magno, Justiniano duce Venetorum XII. fuit corpus S. Marci evangelistae ab Alexandria Venetias translatum hoc modo. Quidam mercatores Veneti, non ex proposito sed coacti impulsu ventorum, Alexandrinum portum intraverunt et S. Marci ecclesiam et reliquias visitaverunt, quibus duo sacri corporis custodes conquesti fuerunt, quod Babyloniae vel Cayri regulus sibi construi faceret palatium, ad quod columnas marmoreas de Christianorum aedificiis recipere mandavit, sicque plures ecclesiae in dies destruerentur, et hoc idem timerent fieri in proximo ecclesiae S. Marci et corpus sacrum dispergi. Ad consilium ergo illorum mercatorum monachi illi tradiderunt corpus evangelistae illis Venetis, quod accipientes cum multis et miris prodigiis Venetias transtulerunt. Ob ejus honorem dux Justinianus templum egregium fundavit, quod Johannes, successor ejus in ducatu, consummavit in loco, ubi Narses sacellum sancti Theodori aedificavit. Ad hoc templum multa dona duces Germaniae contulerunt et ex tunc primum senatus Venetus Marci ipsius imaginem tamquam urbis patroni in vexillis, scutis et velis deferri statuit.

Porro, ut dicitur, non diu S. Marcus Venetiis mansit, sed ab urbe abiit post centesimum LXXXIV annum suae in eam translationis, ducante Petro Candiani 23 Venetorum duce, indisciplinato homine. Suo enim tempore, ut dicunt, expulsi fuerunt omnes alieni de urbe et quicumque post tertium diem inveniebatur, capite plectebatur. Infra hoc triduum in solis occasu venit quidam peregrinus ad barcarium exspectantem homines in rivo S. Marci, et projecto ducato in barcam petivit se celeriter educi ad littus juxta Margerum. Barcarius ergo accelerato negotio eduxit illum putans, eum vel decurrere fugitivum, vel aliâs alicuius sceleris reum: in eductione autem videbatur barcario, quod peregrinus ille venerandissimus homo esset, et mirabatur ejus casum; cumque ad littus venissent, dixit peregrinus ad barcarium: vade Venetias et dic duci et senatui: haec dicit Marcus evangelista: quia omnes alienarum provinciarum homines expulistis et hospitalitatem abnegastis, ecce, ego ipse ad tempus hospitatus apud vos transmigro ad quendam locum transmontanum, quem elegi. Et his dictis (#b#) disparuit peregrinus. Barcarius vero renavigans Venetias haec duci et senatui nuntiavit, per ordinem seriem gestae rei dicens. Qui currentes ad sarcophagum evangelistae eum vacuum invenerunt et patronum a se recessisse intellexerunt tum propter inhospitalitatem tum etiam propter ducis inhonestatem, qui cum uxorem suam Johannam exosam haberet et aliam amaret, suam coëgit monachari eamque in S. Zachariae monasterio monialium ordini S. Benedicti intrusit et cum alia amata contraxit, quam ob rem indignati affines adversus eum conspiratione facta in ipsum populos concitaverunt, qui eundem dejicere cupientes, cum ille se in palatio tueretur, injecto igne, pice et sulphure mixto, ipsum et uxorem cum filio, quem simul habuerunt, et palatium et ecclesiam S. Marci, S. Theodori, S. Mariae in Rubinaco et plusquam CCC civium domos combusserunt, et si S. Marci corpus adhuc in ecclesia fuisset, incineratum et consumtum fuisset, cujus mali praescius sanctus praevenit tempus et in Alemanniam ad Sueviam transmigrans ad insulam Rheni, Owiam, quae est inter duos lacus, se recepit, ubi hodie in veneratione habetur in monasterio quondam celeberrimo ordinis S. Benedicti. Alii dicunt de translatione corporis S. Marci in Owiam, quod quidam monachus de eodem monasterio fugitivus venit Venetias et opportunitate inventa corpus sacrum furatus tulit et ad monasterium suum Owiam illud portavit, placatum abbatem habuit et monasterium ultra modum dotatum fuit, et jam non Owia, sed dives Owia dicebatur. Haec omnia de translatione illa S. Marci non legi in aliquo libro nec scriptum vidi, sed a mercatoribus et vulgaribus auditu didici. Sed tandem in libraria nostrorum fratrum in Eslingen reperi antiquam chronicam in pergameno scriptam, in qua sic habetur de translatione corporis S. Marci: corpus S. Marci evangelistae sub nomine Valentis martyris Ratolphus Veronensis episcopus a duce Venetiae impetravit et cum corpore Genesii martyris in Augiam insulam attulit. Haec ibi. In margine ponitur annus ab incarnatione Domini M.XXX°.[TR216] Secundum haec dicta, si scriptor non errat in annorum Christi numero, corpus S. Marci non mansit Venetiis nisi XX annis ab eo tempore, quo delatum fuit ab Alexandria Venetias. Porro Venetorum disertissimus orator M. Anton. Sabellicus in libro rerum Venetarum altius clariusque de his disserens dicit, quod S. Marcus, dum adhuc viveret in humanis et Aquilejae degeret, duci se jussit in barca ad locum insularum Venetiarum ante urbis constitutionem ibique divino edoctus oraculo aperte suis discipulis dixit, locum requietionis ossium suorum ibi esse et insignissimam civitatem ibi futuram, apostolicae fidei suae fulgoribus caeteras illustrantem regiones etc. Post passionem et Alexandriae multis transactis annis Soldanus Aegypti rex regnum sibi construere statuens ecclesias Christi destruere coepit et inde egregios abstulit lapides, in sui palatii decus sumens; inter haec etiam S. Marci basilica dissolvi coepta fuit. Interea classis Veneta X navium, quam ducebant Bonus Mediocensis et rusticus Torcellus contra publicum edictum vi ventorum portui Alexandrino injecta est. Duo ergo classis capitanei praedicti ecclesiam S. Marci ingressi, semiruptam eam cernentes, duobus Graecis monachis Staurario et Theodoro mentionem fecerunt de sacro corpore S. Marci inde transferendo Venetias et opportuna hora sporta exspectata accepta sacra injecerunt clam ossa, sed ne scrutatores ea invenirent, super ossa sacra caules posuerunt et carnes porcinas, quas Sarraceni abhorrent. Verum dum sic ossa efferrent, tantus erupit odor dulcissimus, ut tota concurreret civitas, nec tamen intelligere poterant, unde spiraret coelicus ille odor. Sic extra portam civitatis allata ad portum Ganzir usque in classem tulerunt, ubi velo grandi involutum ipsam antennam cum velo in altum mali traxerunt, ut sic inveniri nullatenus posset. Habito autem vento opportuno a portu cum optato thesauro recesserunt et cum multis miraculis usque Venetias venerunt eaque ossa honorifice in loco occulto templi condiderunt. Porro anno Domini ... ignoratus fuit locus corporis S. Marci et creditum a vulgu, S. evangelistam ad alium emigrasse locum. Indicto autem omni plebi jejunio et completo antistites cum clero et omni populo ad aedem S. Marci supplices venerunt, tunc post multas preces cunctis videntibus altero extento brachio ex humo se suis civibus ostendit, unde inde sublatus et (in) augustiorem locum translatus est. Hunc locum ex decreto nulli fas est scire nisi principi et templi procuratoribus. Successu temporis dux corpus sacrum episcopo Veronensi tradidit, ut supra patet.

Fuit autem ecclesia S. Marci conflagrata, ut dictum est, anno 978, et per ducem 25. Venetorum, Petrum Urseolum, reaedificata in pristinam formam post XVII annos a sua combustione. Anno Domini MLXXXII idem S. Marci templum conflagratur, quod Vitalis 35. Venetorum dux restauravit et decoravit tabulaturis et picturis. Creditur autem, quod formae et figurae illius ecclesiae depictae fuerint ad voluntatem et jussionem alicujus sancti viri et prophetae, quia multa futura inventa sunt in picturis illis expressa, et inter alia S. Dominicus fuit ibi depictus, longe antequam natus, ut habet Antonius in Chronic. Pars. II. Tit. 23. C. I. II. In una etiam ecclesiae parte erant duae imagines, una ad alteram versa: una stabat in habitu et figura, qua depingi solet S. Paulus apostolus, super ejus caput scriptum erat: Hagios Paulus, id est: sanctus Paulus, et ad pedes fuit scriptum: Per istum itur ad Christum. Altera imago erat in habitu ordinis Praedicatorum, cum lilio in manu, super ejus caput stabat scriptum: Hagios Dominicus, et ad pedes scriptum habebat: Facilius itur per istum. Nec mireris de scriptura, qua dicitur, quod per Paulum itur ad Christum et per Dominicum facilius, quia doctrina S. Pauli, sicut caeterorum apostolorum, ducebat ad susceptionem fidei gentes et ad observantiam praeceptorum; doctrina autem Dominici inducebat ad confortationem fidelium in fide et ad observantiam consiliorum, quod utique facilior via est. Ex hoc ergo templo praenuntiatio sancti patris nostri Dominici fuit accepta, cujus pictura et nomen recepta est centum et XX circiter annis ante nativitatem S. Dominici. Postquam autem S. Dominicus in mundo claruit (#217 a#), ipsius imaginem renovaverunt, similiter et S. Petri martyris; et in alia parte jam noviter opere musaico imagines S. Thomae Vincentii et Catharinae de Senis posuerunt et S. Franciscum cum sua diva prole, nec sunt parvipendenda, quae in illa ecclesia sunt depicta, quia non aestimo, in mundo esse pretiosiorem picturam, demtis picturis ecclesiae Bethlehemitanae, nec vidi pavimentum simile nec tabulaturas parietum nec tecta mirabiliora. Campanile sive turris S. Marci non est conjuncta ecclesiae, sed platea intermedia in parte alia est aedificatum per Dominicum, ducem 40. Venetorum, anno Domini 1148, in quam turrim campanas suspendit, quae prius in humiliore loco erant suspensae. Optimae enim sonorositatis sunt Venetianae campanae, et olim, tempore, quo in Campania usus campanarum coepit esse, artifices Venetorum arte primo inventa campanas fuderunt easque ad universas regiones Christianorum venales circumduxerunt, unde Ursus, XV. Venetorum dux, qui fuit anno 865., campanas duodecim fundi jussit magni ponderis et boni soni easque Basilio Graecorum imperatori misit Constantinopolim pro munere. Nec ante hoc tempus fuerunt campanae visae in Graecia, ita quod a Venetiis primo venerunt Constantinopolim campanae. Verum videtur, quod usus campanarum fuerit ante Christi incarnationem, cum Virgilium poetam legimus fecisse campanile tale de lapidibus, quod motis campanis etiam ipsum agitabatur campanile aut turris. Et in regula beati Hieronymi mentio fit de tintinnabulis.

Turris ista S. Marci magna est, quadrangularis et alta, ejus ascensus est ita factus, quod equus cum insidente potest ascendere usque ad campanas; unde anno praeterito, quum Fridericus III. fuit Venetiis, duxerunt illum Veneti in mulo sedentem usque ad campanas. De campanis est scala una ad altiora ducens ad locum speculatorum, de quo est longus et latus conspectus per mare et terram, unde speculatores per multa milliaria naves vident venientes, sed et speculatores navium ipsam turrim a remotis vident, praecipue dum sol ejus tectum, quod deauratum est, illustrat, videturque turris illa ab a longe[TR217] existentibus in alto maris esse in profundo locata, propter elevationem maris supra terram.

In platea S. Marci, inter turrim et ecclesiam vel palatium contra mare stant duae columnae insignes marmoreae, politae, utraque unius lapidis: in una columna supra capitellum stat leo magnus, S. Marci imago. In alia stat vir armatus, quem dicunt esse imaginem S. Theodori, primi civitatis patroni. Alii dicunt, esse S. Georgii imaginem. De his columnis dicit M. Antonius Sabellicus, quod ex Graecia fuerint adductae cum una altera, quae navi rupta in profundum maris mersa est. Istae vero duae multis annis in S. Marci platea jacuerunt, nec erat, qui modum erigendi eas excogitare posset. Tandem venit quidam Teutonicus, qui hoc opus se facturum esse promisit, si domini Venetiani ejus petitioni assensum praebere opere perfecto promitterent, praesertim cum rem eis possibilem petere decrevisset. Conventione autem facta vir iste columnas erexit et pontem Rivoalti construxit nec aliud petiit, nisi quod domini Veneti permitterent omnem ludum tesserum, sive justum aut fraudulentum, liberum inter columnas istas; et cum multi viro compaterentur, hortantes eum petere aliquid sibi utile, noluit stultus ille aliud quidquam accipere, nisi ut libertas illa inter columnas firma servaretur.

Super ostium occidentale ecclesiae S. Marci stant quatuor equi magni, ex aere fusi et deaurati, quos cuidam imperatori, Friderico I., urbem Venetianam obsidenti fecerant; juraverat enim imperator, obsidionem non velle solvere, nisi equos suos locasset in ecclesiam S. Marci et plateam aratro arasset, et ita factum fuit. In ejus rei signum equos illos fecerunt et plateam totam marmore straverunt vario per longum in signum sulcorum aratri. Ecclesia illa S. Marci est valde pretiosa et rotunda, undique marmore ornata et adeo mirabilis, ut vulgi fama sit, quod non humanis sed angelicis manibus sit fabricata.

Vir eloquentissimus M. Antonius Sabellicus, rerum Venetarum ab urbe condita libro ... sic templum praefatum describit. Est itaque templum ipsum non tam magnitudine quam venustate sua, ut pleraque alia, quam opulenter insigne. Ejus effigies crucis imitatur speciem, cujus anguli in altissimas consurgunt testudines, quarum fastigia ut reliqua templi facies plumbeis tegulis operta ad centum XX stadia ex alto ad urbem navigantibus inter eminentissima urbis aedificia occurrit. Superbissimi ad id fornices mira inter se arte coeuntes totam molem fulciunt, quidquid a vico sursum est, pretiosisissimo auro fulget, recedit tamen quam longissime ab oculis, in ipsa testudinum convexura graecanici operis vetustissimae imagines, moesta quadam venerabilique patientia, honorem cum religione mixtum spectantium animis inferentes. Quod inde ab auro ad pavimentum subjacet, id totum est marmoreis tabulis compactum, quae blanda inter se venarum similitudine citius fatigant, quam expleant intuentium oculos. Circa imum sedilia peregrini lapidis porphyridem rubentis, pavimentum figurarum varietate incredibili distinctum, et in tanta colorum diversitate nec alia nisi marmorum materia (?) praeditum, et ita composita est, ut imagines diversarum rerum ambulantes exterreant, ut quodam timore et reverentia pedes ponant. Columnae ad haec et tabulae multae et variae Thapsici lapidis, Parii, Spartani, Numidici, suggesta duo circa aram maximam muniunt; idem ferme ornatus est et vestibuli, quod a fronte dextra laevaque templo adjacet, cujus aureae fornices exteriore parte CCC et amplius fulciuntur columnis, non tam magnitudine sua quam colorum varietate conspicuis, intercolumnia et quidquid omnium est, marmoreis tabulis pro tectorio renitet. In vestibuli fastigio a fronte quatuor aenei equi auro micantes alacri statu prominent, opus eximium, nec quidem nostri saeculi. His operosum templi supercilium incubat, senis sese explicans pinnaculis, quorum singula in tabernaculi speciem surrecta singulas habent ex candido lapide statuas, nudi genii aliaque suavissimi aspectus simulacra, suo quaeque statu operibus inserta. Miro quodam modo ipsam pinnarum exornant intercapedinem, idem opus, eandem materiam tam dextrum latus quam laevum habet, et id, quod sub his convexi est, id nihil est nisi aurum. Brevi, nullus est inter aedem locus, nullus quidem extra, qui non auro sit aut marmore aliove pretioso lapide conspicuus, ita ut geminae ex alabastro columnae post aram maximam stantes, et sex septempedales Chalcedonii, qui pavimento inserti visuntur, nihil in tanta opulentia habeant admirationis. Sed quod his mirabilius, in alto testudinis simulacrum evangelicorum virorum, Dominici et Francisci, relucent, qui ante eorum primum ortum quodam divino praesagio ibi dicuntur formata habitu et signis, quibus post eorum canonisationem in ecclesiis depinguntur. Caeteraque multa admiratione digna ibi cernuntur. Hanc ideo oratores historici auream nominant, ob id, quod paene tota auro munita est. Et tantum de illo.

Praeter hanc sunt Venetiis LXXII parochiales ecclesiae et monasteria omnium ordinum. Ordinis et regulae S. Benedicti sunt ibi monasteria multa omnium differentiarum, degentium sub eadem regula.

In portu Veneto, inter mare et civitatem, est grande S. Nicolai monasterium, quod 33. dux Venetorum, Dominicus, aedificavit anno Domini 1042. Singulariter tamen fratres Praedicatores et Minores ibi habent egregios (#b#) conventus: nam fratres Minores tres habent ibi conventus, scilicet conventum majorem cum insigni ecclesia et turri grandi et altissima, cum multis campanis; non tamen est conventus reformatus. Secundus conventus est ad Vineam, magnus, cum triplici ambitu, et reformatus. Tertius est conventus novus ad sanctum Job, quem suis impensis construxit Christophorus Maurus, 70. Venetorum dux, anno 1461 ibique sepultus est. Sed et fratres Praedicatores tres ibi habent conventus. Principalis et major est ad S. Johannem et Paulum, conventus multorum fratrum, tres habet ambitus et hortos amplos, dormitoria et refectoria et alias officinas solennes. Ecclesia illius conventus est adeo magna et alta, ut a longe venientes Venetias, sive per mare sive per terram, primo culmen nostrae ecclesiae appareat, et appropinquantibus urbi nulla structura videatur major totius civitatis, quamvis multae majores sint, tamen non videntur. Ab antiquo fuit ibi monasterium et praepositura ordinis S. Benedicti cum humili ecclesia, cujus ecclesiae columnae marmoreae adhuc hodie jacent in ambitu majori. Porro anno Domini 1225., cum Jam ordo Praedicatorum in mundo clarere incepisset et octo anni a consecratione ordinis transissent et duo a transitu beati Dominici, dux Venetorum XLVI. Jacobus Teupullus, patritius Venetus, vir sane Deo et hominibus carus, justitiae amator, pacis conservator et virorum religiosorum protector, audiens de novo ordine Praedicatorum, quomodo ex Bononia tamquam ex fonte paradisi emanaret et ecclesiae agros irrigaret, loca sterilia foecundaret, tenebrosa illuminaret, misit magnificam legationem ad Potestatem Bononiensem et ad Praesidentem S. Nicolai, ubi S. Dominicus conventum instituerat in praefata urbe, petens sibi mitti fratres novi ordinis pro suae civitatis et domini salute. Missi sunt ergo fratres Praedicatores Venetias et cum solenni apparatu et ingenti totius populi devotione recepti, et quia locum nondum habebant, commendati sunt per ducem et senatum domino venerabili episcopo Castellano, apud quem manserunt, quousque de loco eis provideretur. Inceperunt autem ferventissimo zelo praedicare et urbem replebant divino sermone omniumque tam religiosorum, quam saecularium convertebant ad se affectum. Unde patres ordinis S. Benedicti a principio nostri ordinis usque nunc ordini et fratribus affecti singulariter felices se aestimabant, si fratribus istis mansionem darent. Sponte ergo dederunt eis conventum et ecclesiam ad S. Johannem et Paulum, resignantes omnia jura sua Praedicatoribus. Quo facto praefatus dux suis expensis resolvi fecit omnia aedificia claustri et ecclesiae et conventum novum amplum et ecclesiam ingentem excitavit, sicut hodie est; jecit etiam fundamenta in mare et aream illam ampliavit, sicque conventus ille factus est in ordine famatus usque in posterius, in quo semper ultra centum sunt fratres et multi doctores. Verum observantia regularis est ibi tenuis, necdum est reformatus, sed vivunt ibi fratres in quadam saecularis gloriae pompa, unde festivis diebus Missae officium et vesperas ac completoria cantant in figurativis cum solemnitate saeculari; quapropter ad officia illa confluit multitudo juvenum et dominarum, non tam propter divinum officium, quam propter melodiae et discantorum auditum. Organa[TR218] duplicata habent et multum sacristiae ornatum ultra modum. Est etiam in ecclesia (#218 a#) illa plurium ducum Venetiarum sepultura. Non vidi pretiosiores tumbas et sepulturas pomposiores, nec Romae summorum pontificum sepulchra possunt sepulchris ducum Venetorum aequari. Sunt enim tumbae elevatae a terra murisque immissae, et tota superficies parietis illius vario marmore et sculpturis auro et argento est decorata et ultra virtutis modum ornata. In sepulchris illis imagines Christi, B. Virginis, apostolorum et martyrum et caeterorum, quos quis amat, Sanctorum ponuntur in medio, tamquam principales, sed per circuitum sunt imagines gentilium, Saturni, Jani, Jovis, Junonis, Minervae, Martis et Herculis, cum signis poeticarum fictionum. Ibi vidi in ecclesia nostra juxta ostium in dextro latere in sepulchro cujusdam ducis pretiosissimo sculptam Herculis imaginem, in ea forma, qua eum fingunt pugnasse, sed indutum leonis, quem interfecerat, pelle loco pallii, et congressum habere cum hydra, immani monstro, cui cum essent septem capita, et uno exciso septem illi statim renascebantur. Ibi stant pugiles nudis corporibus, in manibus habentes gladios et hastas, et ad colla suspensa habentes scuta, et nec loricam nec thoracem, nec galeam, quae sunt verae figurae idolorum. Ibi pueri nudi et alati, triumphi signa tenentes vel colluctantes, et multa talia gentilitatis signa inter signa nostrae redemtionis posita sunt, et simplices putant esse Sanctorum imagines, et honorem exhibent Herculi, putantes Samsonem, et Veneri, aestimantes Magdalenam, et sic de aliis. Insculpunt etiam sepulchris monstra marina et defuncti arma et metra gesta mortui explanantia.

Secundus conventus est ad S. Dominicum, qui fuit constructus anno Domini 1312 per Marinum, ducem 73. Venetorum, et in ecclesia sepultus est. Est autem conventus ille parvus quidem in structuris, sed ordinatissime aedificatus, et hortum amoenissimum habet et latum contra austrum in mare protensum, et undique aquis cinctus est. Verum anno Domini 1486 erant fratres nostri in periculo amissionis illius conventus; dux enim Marcus Barbarigo monasterium S. Antonii, quod nostro conventui adjacet ad meridiem per intermediam lacunam, de novo aedificavit, et, ut dicitur, pro hospitio peregrinorum terrae sanctae officinas ordinavit, cupiens autem amplificare locum, lacunam inter praedicatorum hortum et Sanctum Antonium arte exhaurire et terram infundere et hortum facere, ubi jam mare est, decrevit, sicut solitum est ibi fieri. Sed quia adhuc videbatur insufficiens spatium, de horto fratrum Praedicatorum mediam partem sibi dari petiit, quod dum fratres facere recusarent, promisit eis, quod contra plagam orientalem, ubi mare liberum est et paludes nullo aedificio occupatae, vellet propriis expensis lacunam exhaurire et exsiccare solum et fundamenta jacere in tanto spatio, quantum peterent fratres; sed fratres nolebant. Unde dux et senatus commoti vi fratribus locum eripere conabantur, sed fratres ut leones se formaliter opposuerunt et consilio et auxilio suorum fautorum suum locum integrum servaverunt.

Conventus ille est bene reformatus, et fratres ibi magno rigore degunt sub observantia regulari. In eodem conventu sepultus est primus confessor sanctae Catharinae de Senis, qui post mortem miraculis dicitur claruisse (#b#) Vidi in eodem conventu fratrem, qui ab omnibus sanctus reputatur et nonnullis claruit miraculis. De ejus vultu innocentia splendet, saepe cum eo conversatus sum cum multo desiderio, est enim vir valde dulcis conversationis et totus aedificatorius.

Tertius conventus Praedicatorum est S. Petri martyris novus, in Muriano mari cinctus, de reformatione; hic anno superiori incineratus fuit, sed jam reaedificatus in pretiosiorem statum.

Porro praeter mendicantes quatuor sunt valde multa monasteria diversorum ordinum et regularum utriusque sexus, et tot monachi et moniales ibi degunt, quod numerum eorum non crederem faciliter. Sicut enim olim Romani ab externis partibus mundi idola tulerunt et in Romam ducentes eis templa aedificaverunt, et quanto plura idola fuissent adducta et templa constructa, tanto sanctiorem urbem esse credebant: sic Venetiani omnes ecclesiae sanctae ordines in suam vocavere urbem, quam sanctam et fortunatam fieri sentiunt in eorum multiplicatione, unde hodie augmentant monasteria et ecclesias.

Longe alterius mentis sunt cives nostri in Alemannia, qui aestimant, civitates depauperari per monasteria et ecclesias, nec admittunt religiosos, imo loca antiqua, ubi possunt, destruunt et falso dicunt, se magis per religiosos et clerum gravari, quam per Judaeos. Unde Judaeis usurariis loca apud se concedunt ad habitandum, quod nullo modo concederent religiosis personis. Non sic domini Veneti faciunt, qui nullum Judaeum in tanta urbe sustinent, nullam religionem excludunt, collapsa monasteria erigunt et nova construunt. Unde anno Domini 1480, me existente Venetiis, inchoatum fuit monasterium Sanctae Mariae de miraculis, quod a fundamentis construitur pro monialibus ordinis sanctae Clarae tam pretiose et sumtuose, quod est mirum videre. Nullus princeps Alemanniae posset talem structuram exsolvere. Sic autem hoc monasterium initium habuit. Modus quippe est, quod in omnibus angulis, ubi arcti sunt vici et curvi, est suspensa una lampas, quae noctibus accenditur, et ne lumen gratis ardere videatur, ad parietem retro lampadem ponunt aliquam imaginem beatae Virginis, ut lampas tam ad honorem beatae Virginis accendatur quam ad commoditatem transeuntium. Erat autem in uno angulo satis immundo et arcto talis beatae Virginis imago, de qua fama percrebuit, quod miracula ibi fierent. Unde in brevi factus fuit tantus concursus ad locum illum et tantae oblationes apportabantur, quod domus ibi stantes emerent constituti procuratores, et in loco ecclesiam construxerunt et alios pontes et vicos fecerunt. Insuper ipsis Graecis dederunt ecclesiam S. Blasii, ut more eorum officia sua in ea peragerent, quod tamen mihi adeo displicet, ac si Judaeis synagogam construere indulsissent vel Sarracenis moscheam, cum Graeci nostris ecclesiis sint infensissimi, ut saepe supra patuit. Audivi tamen, quod eos expulerunt ab illa ecclesia.

Unde autem tot clerici, tot monachi et moniales, tot religiosi nutriantur in mari, est bene mirum. Porro legata et testamenta divitum ecclesias, monasteria aedificant, personas nutriunt, et cottidianae grandes civium eleemosynae. Nobiles enim et cives de populo honorabili ab hac vita decedentes decimam pecuniae, in qua fere omnia eorum bona consistunt, ecclesiis et ecclesiarum ministris derelinquunt, et inde ditantur monasteria, et cum hoc viventes sunt magni eleemosynarii.

Sed et praeter ecclesias et monasteria sunt in urbe illa scholae fraternitatum multae et magnae, ubi una schola vel fraternitas habet sexcentos viros, qui conjurant et leges inter se statuunt ad serviendum alicui Sancto, ut puta S. Marco vel S. Petro martyri vel beatissimae Mariae Virgini vel sanctae (#219 a#) Trinitati vel S. Johanni vel S. cruci, et talis fraternitas denominatur a Sancto, cui se devovit, et dicitur schola S. Marci, vel schola beatae Virginis, vel sanctae crucis. Et in his fraternitatibus sunt cives optimi, praecipue in fraternitate S. Marci, quae potentior et ditior est habetque suam scholam apud fratres nostros ad S. Johannem et Paulum pretiosissimam, auro ab intus vestitam, quae anno praeterito exusta fuit usque ad fundamenta, nunc autem omnia de mari ex integro nova resuscitant cum solidissimis fundamentis. Sic ergo conjurati in aliquam societatem pro tempore in scholam conveniunt, in qua cistas, candelas et ornamenta altarium habent, et ad cyppum vel pyxidem pecunias statutas ponunt et defectuosos in aliquo secundum tenorem statutorum pecuniaria poena puniunt; unde contingit, aliquam scholam thesaurum non modicum congregare, de quo ornamenta sacra suae societatis comparant, lampades semper ardentes constituunt, sacerdotes conducunt, religiosos nutriunt, hospitalia solantur, pauperibus subveniunt, captivos propter debita de carceribus eripiunt, servos emtitios redimunt et libertati restituunt, puellis pauperibus viros dant et dotant (eas), masculos orphanos ad mechanicas artes addiscendas ponunt et ad similia pietatis opera thesauros illos expendunt. Habent insuper in scholis illis habitus multos albos, quasi ad modum Carthusiensium, et in communibus processionibus simul bini et bini incedunt in habitibus istis sicut monachi. Nonnullae fraternitates habent habitum ita formatum, ut facies sit velata et per duo foramina habeant visum, et retro dorsum sit denudatum, et circumeuntes quilibet habet flagellum et se ipsum verberat, ad quemlibet passum se percutiens, nec possunt videri, qui sint, cum facie velata incedant. Unde vidi nonnullos se sic dure verberantes, ut vulneribus sanguis efflueret. Multa alia possem dicere de religione Venetorum, quae omitto.

Reliquiae.

Sextum, quod valde magnificat urbem Venetianam est multitudo sanctarum reliquiarum. Ex quo enim facti sunt potentes terra et mari, omnia Sanctorum corpora, quae habere poterant, in suam transtulerunt urbem, sicut corpus S. Marci evangelistae de Alexandria tulerunt, et in suam ecclesiam locaverunt, sicut supra dictum est Fol. 206. In ecclesia S. Georii, ex opposito S. Marci, est brachium sinistrum ejusdem martyris, et capita sanctorum Cosmae et Damiani, et caput beati Jacobi majoris apostoli, et sancti Felicis in punicis, et plura alia etc.

In ecclesia Sanctorum Simonis et Judae est caput S. Simonis et brachium S. Judae apostolorum. In ecclesia S. Luciae virginis est corpus ejusdem virginis integrum. In ecclesia S. Julianae est corpus S. Pauli primi eremitae. In insula S. Helenae est corpus integrum ejusdem reginae, et pars S. crucis, pollex Constantini imperatoris et pectorale os S. Mariae Magdalenae. In monasterio Acrusecherii dicto est corpus S. Barbarae et os crucis S. Christophori valde magnum, et caput Gregorii Nazianzeni, et tibia cum pede S. Martini. In Murano sunt in ecclesia parochiali circiter centum corpuscula sanctorum innocentum. In Torrecello est corpus sanctae Christinae virginis. Ad sanctum Zachariam est corpus S. Zachariae, patris S. Johannis Baptistae integrum, aperto ore jacens, et corpus beati Gregorii Nazianzeni et corpus S. Theodori confessoris et corpora sanctorum martyrum Marci Achillei et Pancratii martyrum (#b#), et corpus S. Sabinae virginis. Hoc monasterium cum ecclesia aedificavit Angelus, XI dux Venetorum, et tantis reliquiis dotavit anno Domini 792. Ad S. Crucem est corpus S. Episcopi Alexandrini, qui psalmum fecit: Quicumque vult etc. Ad alium S. Georium est pars spongiae, de qua Christus fel et acetum accepit, et corpus cujusdam ducis Venetorum, quod sanctum dicunt. Ad S. Nicolaum Alliu est una de sex hydriis de Cana Galilaeae, et corpus S. Nicolai, non illius, de quo ecclesia festivat sexto Decembris, sed alterius; et corpus S. Theodori, et baculus pastoralis S. Nicolai magni, et tibia cum pede S. Mariae Aegyptiacae, et brachium cum manu S. Porphyrii martyris, conversi per S. Catharinam. Ad S. Dominicum est pes integer S. Catharinae de Senis, et plures aliae reliquiae. Ad Apostolos est corpus S. Marinae virginis, de qua in vitis patrum mentio fit. In ecclesia Sanctorum Johannis et Pauli sunt eorundem Sanctorum reliquiae, et S. Petri martyris, et plures aliae. In ecclesia Castellana sunt multa particulares reliquiae et indulgentiae speciales per totam quadragesimam. Ad S. Andream, ubi sunt Carthusienses in insigni monasterio, cujus simile vix vidi, sunt reliquiae S. Andreae apostoli et sancti Laurentii. Ad S. Danielem est corpus S. Johannis martyris. Ad S. Mariam Virginem est corpus S. Sabbae Abbatis, et multae aliae. Ad sanctum Cantionum est corpus S. Maximi episcopi. Ad S. Jeremiam est corpus S. Magni, primi Venetorum episcopi. Ad corpus Christi, ubi est egregium monasterium monialium ordinis nostri, est caro Christi miraculosa, et plura alia. Ad S. Marcum est corpus S. Isidori. Praeter haec alia multa sunt hinc inde per ecclesias.

Thesaurus.

Septimum, quod venustat Venetiarum urbem, est praedicto annexum, thesaurorum multorum pretiositas. Quantus ibi thesaurus sit in auro, argento et lapidibus pretiosis in omnibus ecclesiis et monasteriis, in thecis, sarcophagis, monstrantiis, reliquiariis, crucibus, imaginibus et similibus, partim videtur in processionibus cum stupore et admiratione. Quantus in calicibus et Missae paramentis cottidie cernitur. Apud S. Marcum in quadam testudine est thesaurus Venetorum, summa cum diligentia reclusus; in sacristia vero est thesaurus, qui certis festivitatibus profertur. Ibi vidi XII coronas et XII pectoralia de auro probatissimo, ornata margaritis, sapphiris et smaragdis aliisque gemmis. Ibi vidi sex aureas cruces, gemmis incomparabilibus ornatas, quae non sunt parvae. Ibi est capellum, quasi birretum, quo quilibet dux Venetorum singulari privilegio coronatur, et est pretii inaestimabilis. Ibi sunt duo candelabra aurea magna, quibus inserti sunt lapides pretiosi. Ibi est cornu unum unicornis pretiosissimum, et multa alia. Sed et dux ipse thesaurum habet, quem ostendunt pro tempore camerarii ejus, de vasis ultra aestimationem pretiosis.

Abundantia omnium rerum.

Octavum, quod Venetias nobilitat, est omnium rerum abundantia, quae ad vitam humanam spectant. Cum enim non sint ibi agri nec campi nec silvae nec montes nec valles nec vineae nec pascua pro bestiis nec currus nec bigae, nihilominus tamen tanta est ibi copia omnium desiderabilium pro ventris voluptate, sicut numquam vidi in aliqua civitate. Non est ibi rerum mensura, quae omni hora advehuntur, et omne forum repletum rebus. Sunt autem multae plateae et fori lati, in quibus semper est concursus, ac si essent (#220 a#) nundinae annuales. Nec est ibi forum hebdomadale, sed cottidianum. De magnis taceo et de minimo dico, quod in foro S. Marci est tanta copia olerum ad salutucium duntaxat, quod mirabile est videre, ubi crescat aut quis consumat. Sic de piscibus, avibus, carnibus, fructibus et caeteris, quae omnia indefectibiliter semper venalia reperiuntur paene in omnibus vicis et plateis, singulariter tamen apud S. Marcum et in ponte et platea Rivoalti. Omnia autem Veneti nummo comparant, etiam potum aquae. Licet enim cisternae multae sint ibi, non tamen sufficit aqua pluvialis pro potu tantae multitudinis. Ideo communiter sunt putei clausi seris, et si non sunt, statim evacuantur, nam tot pauperes ibi hauriunt, ac si esset vinum commune. Aqua dulcis in magnis navibus quasi repletis in Brenta fluvio in Venetias ducitur et venditur. Emtam autem aquam dimittunt de navibus currere in curiam emtoris, et terrae immersa recolligitur in cisternam, in qua et sub terra distillat et colatur. Magnam pecuniam Veneti per annum solvunt pro aqua, quamvis sint in medio aquarum, quae tamen nec ad potum nec ad loturam utiles sunt.

Merces.

Nonum, nominatam reddens urbem Venetiarum, est inductio et eductio mercimoniarum continua. Est enim ibi portus maris solemnissimus, in quem advehuntur omnia bona orientis et occidentis; ex quo bona orientis transfundunt in occidentem et occidentis in orientem. Mirum est videre multitudinem navium onerariarum continue intrantium et exeuntium. Mercatores Germaniae habent ibi domum, quam nominant fonticum, quae est dupla cum curia duplici multarum cellarum et habitaculorum, in quibus mercatores suas res et se servant. Ex hoc fontico tantae merces emittuntur in Alemanniam, quod nemo credit. Nam de publicis mercibus egredientibus recipiunt Veneti per annum ultra XX millia ducatorum pro telonio, demtis privatis minutis et furtivis mercibus, quae noctibus educuntur vel aliis rebus ignobilioribus commiscentur. Festa nundinarum per octavas ascensionis Domini durant, in quibus indicibilia videntur Venetiis. Sunt ibi semper mercatores de omni natione, quae sub coelo est, fidelium et infidelium, et omnium mundi rerum tractatur ibi negotiatio, et omnia ibi venduntur et emuntur, demto quod ibi forum hominum venalium non habetur, quamvis olim grande ibi forum hominum fuerit, sed Zacharias papa sub poena anathematis illam negotiationem ibi fieri prohibuit anno Domini 747. Quamvis autem ibi hominum forum non habeatur, in aliis tamen regionibus homines emunt, ita, quod tota civitas est plena emtitiis servis et ancillis, unde credo, quod praeter Sclavos ibi sint tria millia Aethiopum et Tartarorum emtitii. Vide de hominum foro supra Fol. 121 a. Dicunt etiam vulgares, quod tamen ab expertis non audivi, quod Venetiis sit locus subterraneus, nulli hominum notus, nisi paucissimis rempublicam gubernantibus, in quo resideant fabri, qui arte sciant segregare aurum a cupro, et uno mortuo intruditur alius, et isti tam divites faciunt Venetiarum mercatores. Quid de facto sit, nescio.

Spectacula multa.

Decimum commendabile Venetiarum est solemnis et pomposa celebratio spectaculorum. Nam in festo S. Marci tanta solennitas est in tota urbe et tot exponuntur in diversis locis monstra in pategis negotiatorum, quod homo videns stupore miratur. Singulariter tamen in die ascensionis Domini ad maris benedictionem et desponsationem spectabili celebritate procedunt, habent enim grandem navem, depictam auro et coloribus, quam vulgo Buzatorium nominant, quae aestimo latine Bucephala dicitur ab equo Alexandri Magni, qui tam insignis et dilectus Alexandro erat, ut in loco, ubi mortuus fuerat, civitatem ingentem aedificari mandaret, quam Bucephalam in sui equi honorem nominavit, ut habetur in legenda Alexandri M. et in Speculo Historiar. L. V. C. 49. Verum M. Anton. Sabellicus illam navem ducalem nominat Bucentaurum, per excellentiam ad Centauros. Hanc Bucephalam adscendit praefato die dux et senatus cum patriarcha, episcopis et omni clero, et concomitantibus multis valde navibus procedunt ad mare solenni spectaculo, ut etiam dictum est P. I. Fol. 37. sub VIII. die Maji, et per totas octavas ascensionis (#b#) sunt feriae nundinarum, quae cum cottidianis peraguntur spectaculis, et quamquam monstruosa tunc videntur et exercentur in omnibus totius urbis vicis et plateis.

Similiter et in die corporis Christi et in receptione principum et legatorum mira videntur et in adventu classium et capitaneorum exercitus eorum et in pace facta et in confoederatione cupita inita et firmata dies gaudiorum constituunt, in quibus continue campanas pulsant et de sero ignes in turribus accendunt. De die in navibus ad mare exeunt cum omni genere musicorum et cum bombardis et vela vetusta incendunt in navibus, et ita mira faciunt in solemnibus. De hoc vide in P. I. de diebus supra dictis.

Porro ad illa festa procedunt dominae Venetianae cum tanto fastu, pompa et ornatu, quod non videntur Christianorum uxores, sed Trojanorum, et ipsius Helenae et Veneris sodales.

Maturitas consulum.

Undecimo plurimum magnificat urbem hanc senatus maturitas et prudentia, qui omnia pacifice gubernant et de pace et tranquillitate suae communitatis cottidie tractant, secundum illud sapientis: ubi multa consilia, ibi multa salus. De his superius patuit.

Diaetae et capitula.

Duodecimo famosam reddunt hanc urbem diaetae saecularium principum et capitula religiosorum, quae ibi frequentius celebrantur. Nam cum principes concordare nemo potest, causa ad Venetias devoluta pacatur. Sed et religiosi sua capitula generalia ibi expediunt frequentius quam alibi, tamquam in loco aptiori. Nam, ut de aliis taceam ordinibus, ordo noster VII generalia capitula ibi celebravit, in quibus multa salubria fuerunt ordinata pro conservatione ordinis. Primum fuit anno Domini 1297, secundum anno 1325, tertium anno 1357, quartum anno 1394, quintum anno Domini 1437, sextum anno Domini 1486, in quo fuit electus magister Barnabas in magistrum ordinis, et frater Ulricus Zehender de Wienna fuit diffinitor, et frater Felix Fabri socius et elector. Generalis ordinis vicarius erat reverendus magister Jacobus de Stubach, provincialis de Theutonia, qui tenuit capitulum illud usque ad magistri electionem. Anno Domini 1487 iterum fuit Venetiis ad S. Johannem et Paulum capitulum generale positum, quia magister Barnabas, generalis electus, statim post obiit; et fuit generalis vicarius ordinis magister Joachimus Venetus. De provincia nostra fuit diffinitor frater Felix Fabri, socius et elector frater Bernhardus de Eslingen. Interfui alias capitulis aliis, sed numquam tantam solennitatem vel gloriam vidi, quantam in his duobus capitulis; erat enim festum per totam urbem, quasi S. Marci, et decoratae erant pategae, ut in nundinarum celebritate fieri solet, et tantus populorum concursus ad Praedicatores, ac si apostolorum fuisset congregatio, et divinis officiis, in sermonibus, in disputationibus, tanta multitudo semper adfuit, ut ecclesia, quae tamen amplissima est, foret compressa. Denique tempore electionis magistri ordinis, existentibus in conclavi generali vicario ordinis, provincialibus, diffinitoribus, electoribus, tanta multitudo per totum conventum erat populi, non vulgarium, sed nobilium. et honorabilium, quos vulgus zentilomos vocat, latine gentiles homines, ut stupor esset videre, qui omnes exspectabant patrum inclusorum egressum, ut viderent diversarum nationum mundi fratres et eum, quem in generalem elegissent de tanta multitudine.

Porro in die capituli, quando solennitas erat capituli, tantus fuit concursus hominum ad Praedicatores et tantum spectaculum, ac si innovata Roma esset processura. Advenerat enim in Buczalatorio nave deaurata grandi dux Venetiarum cum patriarcha et senatu et canonicis et infulatis abbatibus, et alia innumera multitudo, ita, ut canalia, quae conventum cingunt, plena essent barcis et longe ultra numerum millenarium excederent. Insuper dominae Venetianae, licentiatae a maritis, tanto ornatu et pompa adventarunt, ut putares Venerem ex suo monte cum suis sodalibus erupisse et capitulo nostro a Satana transmissas, quae non tantum in ecclesia erant, sed per totum vagabantur conventum et omnia lustrabant dormitoria cellasque intrabant hospitum, fratrum et intraneorum, et omnia monasterii penetralia curiose perambulabant. Denique dicere fas non est, quanta, non dico solennitate, sed pompa, officia divina peragebantur, praecipue Missa et completorium, quae in figurativis organis, tubis et trompetis finiebantur, ita, ut completorium tribus duraret horis sine taedio adstantium propter musicae diversitates. Ad haec ecclesiae decoro incomparabili omnes parietes obsitae erant pannis pretiosissimis, omnia dormitoria et cellae, omnes officinae, omnia refectoria et coenacula obtecta pannis pretiosis erant et omnia lectisternia contecta ornamentis, praecipue tamen camera diffinitorii, in qua patres negotia tractabant ordinis, erat non textis figurarum pannis ornata, sed aureis velaminibis penitus undique circumamicta. In mensis ministrabatur cibus et vini potus ad sufficientiam, in tabulis autem praecipuorum membrorum capituli exquisita erant fercula et vinum praecipuum et abundans, Metonicum, Creticum, Graecum etc. Zucharum autem et confecta Sicula vix reputabantur. Penset ergo lector, si capitulum fratrum mendicantium Veneti ita disponunt, quid sit in congregationibus principum, regum, si apud eos diaetae celebrantur. Illae ergo congregationes de universis provinciis nominatam hanc reddunt urbem.

Tertio decimo commendantur Veneti propter grandia privilegia, quae habent. Nam anno Domini 1171 Sebastianus dux Venetorum concordavit summum pontificem Alexandrum III et imperatorem Fridericum primum, qui papam de Roma expulerat, de quo longa habetur legenda; et quia dux eos concordavit, dedit ei et suis successoribus haec privilegia: 1) funale candidum, quod solum pontificibus Romanis portandum consuetudo concedit; 2) quod plumbo earum epistolas signarent, quod etiam solus pontifex summus facere habet; 3) eidem duci umbrellam concessit, quae est ornamentum galero simile; 4) Venetorum duci tertiam sedem in theatro fieri fecit, cum prius duae tantum essent in papae theatro, quarum dextram pontifex summus, sinistram vero Caesar teneret; 5) in ascensione Domini in ecclesia S. Marci posuit plenarias indulgentias perpetuis temporibus. Et imperator Conradus potestatem eis dedit cudendi et signandi monetam propriam. Et Nicolaus, (#221 a#) hujus nominis III papa, dedit eis potestatem signandi et cudendi ducatos. Et Reinerus 48. dux accepta potestate primus ducali birreto frixium aureum honestandi magistratus addidit. Et multis aliis privilegiis gaudent, quibus rempublicam suam conservant et terram mareque tutum mercatoribus caeterisque mortalibus reddunt, ut jure Venetis optandum sit, quod quidam ex nostris carmine in eorum laudem futuram cecinit dicens:

Dum mare delphinos, dum coeli clara tenebunt Sidera, dum gratos tellus dabit humida fruges, Dum genus humanum sua deget saecula terris, Splendor erit toto Venetum celeberrimus aevo.

Hanc urbem pulcherrime et propriissime effigiatam invenies in peregrinali reverendi domini decani ecclesiae Moguntinensis, domini videlicet Bernhardi de Braitenbach. Sed descriptionem ejus ab origine usque ad hoc tempus nostrum ornatissimo stilo vide in volumine M. Antonii Sabellici rerum Venetarum ab urbe condita.

Recessus Fatris Felicis Fabri a Venetiis.

Die XVII., quae est Antonii abbatis dies, ante lucem diei venit ad cameram meam, in qua jacebam, Johannes Müller, negotiator de Ulma, excitans me ad recessum. Conveneram enim cum eo de recessu et cum aliis duobus mercatoribus de Augusta. Sumto autem cibo in fontico valefecimus dominis mercatoribus et notis amicis nostris, de domo ad mare descendimus in praedispositam barcam et in nomine Domini per canale exeuntes civitatem posttergavimus Venetiarum; ad latus autem venimus insillae, in qua monasterium monialium est situm, quod dicitur ad S. Johannem, ubi referebant mihi mercatores, quod publica fama universis Venetis notum sit, quod quondam piscator quidam monialibus istis familiaris factus cognovit criminaliter, quas voluit, et eodem tempore XVIII gravidavit. Si ita sit nescio, nec multum adverti; hoc tamen cogitavi, hunc alterum Priapum fuisse, quem infestum Vestalibus virginibus fuisse antiqui tradidere, et conabatur, etiam ipsam Vestam perpetuae virginitatis voto constrictam corrumpere, quia Ovidio teste

Nitimur in vetitum semper cupimusque negata,

Virgines ergo et moniales, eo quod cautiore serventur custodia, libidinosi appetivere ardentius. Similis hic fuit stuprator sacrilegus Jovi, de quo dicunt poetae, quod nobilissimas Solis filias pedibus suis supposuit; et iste Christi, veri Solis filias, dehonestavit. Est etiam ista bellua marina piscator iste, quam Neptunus, deus maris, contra Trojam misit, quibus Apollo consuluit, quod omnes nobiles virgines belluae traderentur, quae easdem devoravit, nec civitatem vastavit. Verum istae moniales multum fuerunt dissimiles illis, de quibus habetur P. 1. Fol. 230 B.

Ab hoc monasterio navigavimus consequenter per Carentum et ad maris finem pervenimus ad littus Margeri. De navi autem ascendi super limbum sive marginem maris conversusque ad mare Deum benedixi et mari valefeci cum multa jocunditate pro eo, quod Deo protegente et maris fluctibus imperante integer, vivus, et sanus evasi per tanta ejus pericula. Optavi tamen mare protendi usque ad muros civitatis Ulmensis, quia jam maritima profectione assuetus terrestrem quodammodo abominabar et equum ascendere magis formidabam (#b#) quam navem. Propter beneficia ergo mihi Deo jubente a mari praestita libet me ipsum per ejus generalia beneficia circumagere paululum, antequam ab eo recedam, non enim censeo, me parva bona a mari accepisse, sed plura, quam evagatorium totum contineat.

De maris commendatione.

Sunt tria maria sibi manifeste cohaerentia, scilicet oceanus, Pontus Euxinus et mediterraneum. Alia maria, ut mare Indicum cum finibus suis Arabico et Persico, et mare rubrum et Hyrcanum sive Caspium, effluunt quidem ex oceano non apparentibus gurgitibus, scilicet ubi effluant vel cui mari influant.

Oceanus est, quod orbem cingit totum, quod est mare maximum. Mediterraneum ex oceano fluit et ab occasu in meridiem vergit, deinde ad septemtrionem tendit, per mediam enim terram usque ad orientem perfunditur, Europam et Asiam Africamque disterminans. In ea autem parte, qua contra aquilonem vergit, Hellespontus dicitur, qui in septemtrionem retorquens anfractibus magnis juxta Graecias et Illyricum in angustias VII stadiorum stringitur. Inde diffusus ab aequore patente rursus stringitur et facit Propontidem, qui mox in quingentos passus coarctatur, fitque Bosphorus Thracicus. Inde Pontus Euxinus, a cujus tergo amplissima Palus Maeotis est, quae congregatur ex influxu maris et ex accursu Tanais fluminis de Riphaeis montibus erumpens, et aliarum aquarum accurrentium.

Quibus hic dimissis maris mediterranei laudes requiramus. Mediterraneum mare, Africo et Asiatico atque Europico littore terminatum, mille conspicuum insulis, opere Herculis Abilam et Calpen occidentalia promontoria, quae Pomponius columnas Herculis vocat, ad terras demissum nostras ex oceano vetustissimi homines credidere. Ex quo sic Deo sua liberalitate nostris opportunitatibus providente ingens mortalium commodum consecutum est. Quid enim spectare divino praeparante lumine rates humano excogitatas ingenio et artificio fabrefactas, nunc remigio sulcantes undas, nunc velo tenso ventorum impulsas spiritu, quibus omne grande fertur onus; quid eorum excogitare audaciam, qui se primo undis incognitis et inexpertis flatibus credidere? Horror equidem est. Horum tamen, etsi non semper, ut plurimum tanta fuit fides et audentium fortuna, ut transfretantes peregrinatione longinqua, non dicam cursu solum sed volatu celeri delati, aurum metallaque, vestes purpureas et aromata, lapides pretiosos et ebora occidentis, peregrinas aves et balsama, ligna nostris silvis incognita, gummata et sudores reliquos radicesque non omni solo familiares, ex quibus tam sanis quam aegris corporibus medicamina atque oblectationes sequuntur innumerae. Et quod non minimum humani generis (et) reipublicae bonum est, his agentibus navigationibus maris hujus factum est, ut Cimber et Celta altero orbis angulo nonnumquam sentiant, qui sint Arabes, qui Aegyptii, qui Palaestini et Syri; quid mare rubrum, quid desertum, quid terra sancta, quid Sodoma, quid Judaea, quid et Sabaea nemora sudent; et Hircanus et Tanais incola Atlanticas noscant Hesperides et eorum etiam gustent aurea mala, ferventes Aethiopes et Nilum et Libycas postes gelidus Hyperboreus lustret et Sarmata. Sic et Hispanus Maurusque visitatus visitet Persas et Indos et Caucasum, et Thule ultima calcet Taprobanis littora. Et cum sua invicem permutant bona, non solum mores (#222 a#) legesque et habitus mirentur, fit quinimo, qui se dum alterum intuetur, ex altero quasi sit mundo, nec uno eodemque secum illi ambiri oceano arbitratur, ritus misceat, fidem mercimoniis communicet, amicitias jungat, et dum sua docent, idiotica discant et aliena. Et sic fit, ut quos fecerat distantia locorum extraneos, navigatio jungat faciatque concordes. Quis quaeso umquam F.F.F. credidisset futurum socium infidelium, et familiarem fieri irrenatorum, cui etiam necesse factum est applaudere Turco et confidere et connivere Sarraceno, concordare Tartaro, obtemperare Arabi et Aegyptio, reverentiam exhibere Mahometo, timorem ostendere barbaro? Hoc totum mare conglutinat.

Sunt praeterea et alia multa, quae etsi tanta non sint admiratione conspicua, sunt forsan utilitate continua cariora. Praebet hoc mare lembis infinita piscationum commoda, quibus fit, ut opipares divitum mensae magnis atque sapidis piscibus onerentur et pauperes minoribus nutriantur, hoc insuper praestante tranquillo ex insulis fertilibus pecora, jumenta atque frumenta, et opportuna quaecunque victui et continentem etiam alterutrum deferantur. Dat validis infirmisque lavara et sale suo valere facit insipida, humectat adjacentes undique terras ejusque meatu subterraneo fistula implet, ex quibus fontes habemus et flumina, quorum nisi susceptor adesset, in convallibus maxima hominum peste marcerent. Et breviter antiqui consideratis naturis rerum aquam omnino primam fuisse causam asserebant, eamque in se divinam habere mentem omnia producentem, nec aliter quam apud nos plantas humectet, sic ex abysso scaturiginibus emissis in coelum usque sidera et ornatum reliquum manu madida fabricasse. Et tantum de illo.

Exitus et recessus a mari.

Igitur post datam mari benedictionem conduximos equos et terrestri itinere procedere incepimus et uno impetu de Margero in Mastrum oppidum et de Mastro in Tarvisium urbem devenimus, et ingressi hospitium statim equum pro me comparaverunt illi mercatores, in quo cum eis crastina contra Alemanniam procederem. Tarvisium, quam M. Antonius nominat Taurisium, est una de vetustis urbibus, ante incarnationem Domini aedificata anno 1141 a quibusdam Trojanis, et abluitur Silcie sive Silo fluvio, qui de montibus exit urbemque dividit. Haec Gothorum temporibus suam, quam habet dignitatem obtinuit, nam Totilae pater ibidem sibi sedem constituit et Totilam filium, virum postea praestantissimum, genuit, educavit et nutrivit, et propterea ab ipso tota regio Marchia Tervisana nominata est. Eam postea Albanus, primus Longobardorum rex, cum ei tardius deditionem fecisset, diruere constituerat, nisi Felix, ipsius urbis episcopus, regis ferocitatem sua prudentia delinisset. Haec multas sustinuit calamitates sub jugo diversorum tyrannorum, quae etiam quondam sub domo ducum Austriae fuit, tandem autem se ad Venetos contulit, qui hodie ibi dominantur. De hac civitate fuit Benedictus XI., ex humillima et vili familia, qui juvenis ingeniosus Venetiis pueris grammaticam legit, post hoc Tarvisum reversus ordinem nostrum ingressus fuit, devotioni et studio vacans, et in brevi in virum doctissimum evasit; assumtus autem fuit gradatim per omnes ordines et ecclesiae dignitates, quousque cathedram Petri ascendit. Hoc audiens mater ejus paupercula venit salutare filium papam, mulieres autem caeterae induerunt eam sericis vestibus ob honorem sedis apostolicae, quae cum sic ingressa esset, interrogavit, quae haec foemina esset? Et audito, quod esset genitrix, dixit (#b#): mater mea, inquit, ignorat sericum, pauper habet palliolum, matrem cupio videre, non dominam. Haec audiens exivit, et consuetis induta fuit legalissime a papa suscepta. Multa bona inchoavit ille papa in ecclesia, sed non vixit nisi IX mensibus, et post obitum miraculis claruit.

Ecclesia fratrum in Tarvisio est solemnis valde, quam ipse aedificavit, et dicitur, quod uno die XII episcopos fratres sui ordinis fecit. Duces Austriae ad rehabendam hanc urbem vehementer adspirant, quae noscitur eorum fuisse ex insigniis eorum; nam in urbis praetorio contra plateam stant arma ducum Austriae, clipeus cum casse ornata cauda pavonis, ad quam Veneti lapide sculpserunt leonem, qui elevata cauda posteriora ostendit caudae pavonis, quasi eam despiciens etc. Silus fluvius Taurisinus de rupe quadam Alpium, dicto Penschendorff, exilit et urbem transcurrens in mare mergitur.

Decima octava die, quae erat dominica prima post octavas epiphaniae, audita Missa et prandio sumto Taurisii equos ascendimus et contra faciem Alpium equitavimus. Est autem sex milliaria terra planissima et fertilissima, inter mare et montana vitibus et arboribus plena et pascualis. In processu autem venimus ad fluvium Plabes, quem transire nullatenus poteramus, quia inundaverat et ripas alvei non solum impleverat, sed exundabat, unde multis clamoribus emissis transductorem advocavimus, stabat enim hippogamus ex opposito in alio littore, post horam autem tarde advenit rusticellus et in hippogamo navi equina nos transduxit. Hic fluvius Plabes rapido cursu de Alpibus ruit dividitque marchiam Tarvisiniam a Foro Julio.[TR219]

In Foro Julio sunt civitates magnae, Venetis subditae, sicut et Tarvisina marchia eorum est. Quodam tempore descendi longo itinere de montanis in rate per fluvium illum cum multo periculo et crebra ratis impactione in rupium parietes. Consequenter processimus contra montana et in solis declinatione ad radices Alpium paene venimus in civitatem Cunianum, vulgariter Hunglim, et ibi per noctem mansimus. Cunianum est oppidum parvum, sed munitum, dependens ad clivum montis; per ejus circuitum tot stant olivae, ut in silva videatur stare, et in ejus summitate stat castrum, habetque suburbium majus civitate, in quo sunt hospitia.

De Alpium longissimo tractu.

Alpes montes sunt, seu mons multis et excelsis cacuminibus distinctus in occidente contra meridiem tamen incipiens, et longe per mundum distenditur. Diversa sortitur nomina, et quod mirum videtur, usque in Indiam se extendit. Verum tamen Alpes nostrae non sunt nisi quoddam brachium a tractu illorum montium, qui sic mundum circumeunt et maria mediterraneum, Pontum Euxinum, Caspium sive Hircanum et Indicum includunt, unde catena mundi dicitur. Ubicumque enim legeris de Riphaeis montibus et Hyperboreis et Carpathis, Tauri, Caucasi et Caspiis montibus, intellige longum tractum de occidente protensum cum multis brachiis extentis per diversas regiones mundi usque in orientem extremam, a quo tractu procedunt montana Arabiae, in quibus est mons Sinai et Libanus et montana nostra, quae omnia cohaerent, nisi quod interdum fluminibus secantur, sed statim ab alio littore resurgunt. Istis adhaerent montes Armeniae et Cerauni mons (#223 a#), quamvis interdum vallibus et lacubus ac fluminibus dividantur.

Incidit autem dubium simpliciter sic de montibus legenti: unde montes orientur? Et an facti sint a principio? pro quo rudem nota responsionem. In principio terrae globus stabat in medio aquarum undique aquis circumdatus, secundum Wilhelmum, sed Dei clementia factum est, ut ignibus siderum exsiccaretur et exhauriretur aqua de superficie partis superioris terrae pro hominum et bestiarum habitatione, sicque factum est, ut mare ex toto exclusum esset a terra, nec esset aliud mare, nisi oceanus, de cujus medio terrae globus elevabatur, nec tunc erant montes nec valles, sed terrae globus planus et delitiosus, ad suum tendens centrum. Deinde[TR220] autem multiplicatis hominibus, ut facetia poetica utar, venit Jupiter et quinquies lustravit universam terram, desideransque ipsam latissimam et aquis in medio pro commoditate indigentem, Herculem filium suum misit in occidentem, ad marginem, qua Oceanus a terra excludebatur, qui ipsam parietem petraeam, quae perpetuo jugo et continuo vincta fuit, rupit et divisit sicque oceano gurgitem fecit, sicque effluendi per medium divisi rupis locum dedit, et ita mare mediterraneum, quod ante non fuit, terris intromisit per medium Calpe et Abilae. Calpis est, ubi pars parietis illius in parte Hispaniae. Abila est alia in parte Mauritaniae, et illo angusto freto Europa ab Africa dividitur. Cum ergo mare incurreret terram, divisit eam in tres principales partes, Asiam, Africam, et Europam, et ad ejus introitum eruperunt flumina et fontes et lacus; et pluviae et venti et diluvia facta sunt, et terra mollis inventa a solo loco mota est, duraque et solida remansit. Unde ex his omnibus, item ex inundationibus et diluviis, ex ventis et ex terrae motibus et ex eruptionibus aquarum de terra et ex corrosione aquarum maris et fluminum generati sunt montes et valles et campi montibus cincti.

Alpes ergo montes dicuntur ab altitudine, ad quorum cacumina non nisi per altos pedes collium pervenitur, suntque excelsis in modum dentium distincti cacuminibus. Hos vulgus noster nominat montes nivium, eo, quod semper eorum vertices nive candeant, sicut orientales montes nive candentes nominant Caucasos, quia lingua eorum candor dicitur Caucasus. Quapropter aliqui eos non Alpes sed Albes nominant, propter albedinem. Quamvis autem omnia montana illa dicantur Alpes, singuli tamen montes singula habent nomina incolis nota; ut quidam altus et abruptus mons dicitur Wetrach, eo quod fulminibus saepissime infestetur, et eadem ratione pars montium inter Armeniam et Hiberniam dicuntur in orientali lingua Acroceraunii propter fulminum frequentes casus in eos. Non solum autem Alpes vestiti nivibus sunt albi, sed alii adustione solis decalvati candentibus rupibus a longe videntur nivei. Sicut autem non subito, sed multo tempore facti sunt montes, sic jam non subito, sed paulatim decrescunt et defluunt, et rupes, quae mille annis minatae sunt ruinam, continuerunt, sicut experiuntur, qui saepe Alpes transeunt, magis autem qui immorantur; nam saepe noctibus ex casu minacium rupium tantus strepitus, rumor et percrepatio insonat, ut putetur mundus moveri. Vidimus enim in vallibus jacere grandes petrarum moles, et in altissimis cacuminibus vacua loca et concavitates, ex quibus deciderunt.

Quamvis autem ipsi montes sint horribiles et rigidi gelu nivium aut ardore solis, et usque in nubes sua altitudine protendantur, ipsae tamen valles sub eis sunt amoenae (#b#), fertiles et omnium mundi deliciarum abundantes, sicut paradisus. Ibi homines et jumenta in maxima habitant multitudine, et omnia quasi metalla de Alpibus effodiuntur, maxime argentum.

In tantis deliciis vivunt in montanis homines, et ita mundus ibi floret, ac si Venus, Bacchus Ceresque ibi principarent. Numquam ille crederet, qui a longe aspicit Alpes, tam deliciosos virere paradisos sub perpetuis nivibus et in montibus aeterna hieme et glacie irresolubili rigescentibus. Tam horribilis est enim Alpium aspectus, ut procedens contra eas, nisi expertus sit, pavescat et intrare formidet. Magnae profecto audaciae fuit Hannibal Poenus, qui primus dicitur Alpes fecisse pervias, quas nemo umquam cum exercitu transierat, ipse enim ita itinera et loca lapidosa, strues comburendo et acetum infundendo, patefecit, ut elephantus oneratus ire posset, cum antea vix unus homo quiret repere. Hic Hannibal quantae fortitudinis et audaciae fuerit, patet in multis libris: ipse enim Romanos humiliavit in tantum, ut deos consulerent, quid eis faciendum foret, ut eum extra terminos eorum ire facerent, et accepto responso, si mater deorum Pessinunte Romam adducta fuerit, Hannibalem manere non posse miserunt ergo Romani classem in Phrygiam Asiae ad silvam Ideam prope Trojam, in qua stabat grandis statua lapidea, foeminae formam habens, quae dicebatur mater deorum, et eam tulerunt per mare Romam, et sic Hannibal abscessit. De hoc vide supra Fol. 80. De hoc Hannibale dicitur, quod numquam sine bellis cubans coenaverit, unde quadam vice in Campania tot Romanos prostravit, ut tres annulorum aureorum modios, quos e Romanorum militum manibus extraxerat, Carthaginem mitteret. Dicitur etiam de eo, quod numquam inter innumeras captivas mirae pulchritudinis puellas castitatem perdiderit et quod numquam insidiis suorum aut etiam inimicorum proditus fuerit. Tandem, cum videret se capiendum a Romanis, gustato veneno animam expulit et Romanorum se vinculis morte liberavit, cujus tamen perpetua memoria est maxime propter Alpium penetrationem primam, quas cum uno loco aperuisset, caeteri in aliis locis penetraverunt et vias per rupes fecerunt. Sed inter omnes aevo nostro archidux Austriae Sigismundus veram artem reperit pervios faciendi montes non solum hominibus et equis, sed curribus onerariis vias fecit per abruptissimas petras, igne, sulphure, ferro dividens, scindens, removens ingentes moles in pluribus Alpium locis, easque ita pervias fecit, ut ubi ante quatuor annos vix cum formidine homo transire audebat, jam vehiculis et curribus oneratis sine omni periculo sit transitus, De quo etiam dixi P. 1. Fol. 27.

Die decima prima ante lucem cibum sumsimus, ut, quia breves dies erant, usque ad vesperas sine pausa iter faceremus, et cibo sumto a Caniano recessimus et per vallem tenebrosam ac angustam, altissimis Alpibus conclusam, Alpes ingressi sumus et ascensu vallis continuato per viam glaciosam in oppidum dictum Seravallis venimus. Ab effectu autem hoc oppidum nomen accepit, quia claudit vallem, et non est possibile declinare ad dextram aut ad sinistram, nisi per portam oppidi, quod munitum est fortalitiis et muris, ut sit sera vallis. Hoc oppidum vulgares nostri nominant Sperval. Pertransito oppido vallem consequenter adscendimus, in qua multae villae et habitationes sunt, quia fertilis est, et si vallis illa esset inhabitabilis, magis esset horribilis, quam aliqua vallis deserti. Illo die pertransivimus quosdam lacus in imo vallis profundissimos (#224 a#), quorum unus dicitur lacus mortis, quia omnia, quae in ipsum projiciuntur, mox merguntur, et nullo artificio, ut ajunt incolae, potest reperiri ejus fundus, similis mari mortuo in Palaestina et Acheronti in Creta, de quo poëtae dicebant, quod in ejus fundo vorago esset, per quam aquae illaberentur usque in infernum, et influxus ille dicitur fluvius Acherontis. Huic lacui imponunt incolae multa, quae tamen alibi sunt facta, sicut communiter[TR221] facta poetica in uno loco pluribus adscribuntur locis. Dicunt enim, dum Hercules huc venisset ad ostendendam virtutem suam, defixit arido solo vectem ferream, quam cum nullus posset auferre, rogatus sustulit eumque confestim aqua secuta est, quae lacum fecit; quod tamen apud Hetruscos factum esse legimus. Habet lacus hic, de quo dicimus, aquas nigras; super ejus marginem adscendimus per viam valde malam, glacie, nive et saxis distortam, in locum autem quendam devenimus, ubi regia via totaliter fuit abrupta molibus nivium et glacierum; ceciderant enim de altis montibus conglomerati moles nivium et secum petras grandes et arbores radicibus evulsas deorsum detraxerant praeterita die, necdum via facta fuerat, ideo cum ingenti labore pertransivimus, adjuti hoc bono, quod nives et omnia eadem nocte ingenti frigore constricta et gelata fuerant, ita quod mergi non poteramus, et si hoc non fuisset, transitus non patuisset nobis, quousque via facta fuisset. Unde oportet quandoque in talibus casibus transire volentes multis diebus exspectare. Periculosum valde est hieme per montana transire propter importunum lapsum nivium de montanis, praecipue quando post frigora incipit aura tepescere et glacies et nives resolvi, et nonnumquam contigit, quod globi nivium sic descendentes domos involvunt et cum hominibus evertunt, imo quandoque integras villas cum ecclesia et domibus involvit hujusmodi tempestas, et deducit usque ad locum terminationis casus. Non solum autem nives ruunt, sed rupes, petrae et terra sequuntur cum tanto impetu, ut ad duo vel tria milliaria audiatur fragor et sonitus. Deinde ad ascensum venimus magnum, et in supremo stabat una custodia Venetorum, ubi vectigalia a transeuntibus solvuntur. Ibi erat pons parvus de petra ad petram protensus et subtus pontem profundissima vorago, in quam etiam respectus est horribilis. Post ejus transitum venimus in locum, ubi ingens petra de pariete rupis protensa objicit se viae regiae; hanc petram antiqui perforaverunt, maximis non dubito laboribus, ita quod per foramen illud equites et onerarii currus transeunt cum omnibus Venetiarum mercibus. Ad quantitatem autem illius foraminis colligantur feredella vel ballae aut sacci mercium in fontico Venetiis, nec sinunt aliquid transire, quod latera foraminis tangit, nec permittunt, quod foramen amplietur ferro, ut semper eadem magnitudo ballarum maneat. Et hoc rationabiliter faciunt, quia, si mercatores possent ad suum libitum onera facere, multa bona perirent: facerent enim ballas magnas et graves, cum quibus si currus declinaret paululum, non posset retineri in via, sed praeceps rueret cum bestiis et hominibus. Saepissime enim contingit in Alpibus, quod via regia in altis decliviis est, in quibus necesse est currus ab alia parte sustentari, ne evertantur et ruant in praeceps, et si onera non essent proportionata, sed vi curruum ea retineri non possent. Pertransito autem foramine ad descensum praecipitem venimus, ubi via totaliter (#b#) glacie durissima et lubrica operta erat, et invenimus ibi quadrigas stare oneratas, quae non poterant descendere nisi exasperatis ferramentis equorum, quod curruum ductores faciebant. Ibi ergo etiam nostrorum equorum subferramenta exasperari petivimus equosque ad manus duximus cum cautela maxima, ne. equus et ductor in unum ruerent. Demum advesperascente die equitavimus ad latus montis in clivo, et in profundo decurrebat Plabes fluvius per arcta scopulorum cum grandi strepitu eluctuans. Cumque ad arctiora venissemus vallis, ad pontem venimus, qui de uno latere montium in aliud est protensus, et subtus in profundo crepidus Plabes fluvius, cujus aspectus formidinem inducit. Transito ergo ponte in villam, quae dicitur Pons Plabis, nostris Plassprugg, venimus et ingressi hospitium ibi noctem egimus. Male autem in hoc hospitio provisi fuimus, quia nec cibum nec potum nec lectisternia nec pro equis pabula convenientia habere poteramus: hospes enim die praeterito omnia, quae erant in domo mobilia, ludendo perdiderat, demta uxore et liberis; uxor enim sedebat clamans et lugens quasi desperata prae tristitia et confusione, et tota familia in moerore stabat, nec coram hospitibus bene apparere audebant.

Vicesima die, quae est festum Sanctorum Fabiani et Sebastiani, ante lucem surreximus de scamnis, in quibus dormivimus, et diem fieri praestolabamur. Quam cito autem lucem vidimus, jejuni equos vacuos ascendimus, et per ascensus et descensus multos in latere montis supra fluvium Plabes equitavimus et ad locum, qui hospitiolum dicitur, venimus, ubi est bonum hospitium; ibi ergo ingressi refectionem accepimus nos et equi nostri; finita refectione[TR222] festini profecti sumus, et ad S. Martinum venimus in villam sic dictam, ubi creditur esse locus, in quo, ut dicitur in legenda S. Martini, bonus vir incidit in latrones, ibique unus securi vibrata voluit eum occidere, sed alter sustinuit ictum, tamen ligatus fuit ab eis et captus, et ductorem suum ipse convertit ad fidem. Hoc loco dereliquimus ad dextram fluvium Plabem et per altum clivum ascendimus et inde in Cadubrium venimus.

Cadubrium est unus in montanis comitatus, jam sub Venetorum potestate, et nostri vulgares regionem illam nominant Hadober, estque de patriarchatu Aquilegiae, pertinens ad Forum Julii. Multa viae impedimenta habuimus per illam regionem, nam strata publica et communis plena erat curribus et vehiculis et onerariis equis ferentibus vinum Italicum et Fori Julium in Alemanniam. His alii currus obviam veniebant, nec erat via extra stratam communem propter nivis profunditatem, et quia necesse erat declinare a strata, statim, ut equus extra semitam ungulam posuit, usque ad ventrem mergebatur. Talia impedimenta periculosa habuimus multoties illo die, magis timebam in occursu currus, quam umquam in mari timueram procellarum occursum. Sole autem occasum petente venimus in Pratinum, et est locus laetissimus inter montana, in quo sunt prata multa et bestiarum pascua, et in medio grandis villa, quam vulgariter nominant zum Haiden, id est, ad Prata; ibi hospitium ingressi per noctem mansimus. Porro ante coenam ecclesiam, quae prope erat, ingressus ad dicendas vesperas reperi in coemeterio stare in capsa tria corpora mortuorum integra, quorum satis horribilis est aspectus, stant enim adhuc omnibus cohaerentibus membris tabefacta carne suntque levissimam habentia cutem integram induratam, nasos et aures et genitalia ut ligna indurata. Unum autem illorum corporum videtur (#225 a#) hominis juvenis fuisse, et hodie vultum habet ridentis hominis, suntque ita integra in terra reperta. Saepe fui in loco, nec corpora illa sufficienter ammirari valui, linteamina cum eis sepulta, sunt dilacerata et miserabiliter dependent petiae ad corpora, quibus sunt compacta. De illis corporibus vulgus multa dicit. Aliqui dicunt, quod sint corpora paganorum confecta aromatibus et ita conservata, et putant, villam ab eis denominari, cum dicitur zum Haiden. Alii dicunt,[TR223] quod sint corpora Christianorum in excommunicatione sepultorum, ideo in pulverem non cadunt ante absolutionem. Aliqui dicunt, quod ex aliis causis sic perseverentur. Pro quo notandum, quod praeservatio integritatis cadaveris aliquando fit a natura, aliquando ab arte, aliquando a Deo, aliquando Deo permittente adjicio. Primo modo fit ex siccitate complexionis corporis personae defunctae, vel ex qualitate loci, quia forte semotus est ab humectatione, vel ex aliquo siderum et coeli influxu. Secundo modo fit arte humana, ut, quando corpora balsamantur vel aromatibus aliis inficiuntur, aliquando intestina et molliora de corpore tolluntur, et reliquum exsiccatur vel in fumo vel in aëre. Tertio modo a Deo ex singulari privilegio fit, sicut saepe legimus de Sanctis. Quarto modo fit arte diabolica, ad inducendum aliquem errorem, sicut patet supra Fol. 80 b. de coemeterio Sarracenorum, in quo corpora mortuorum se erigunt certis temporibus. Credo illorum trium mortuorum corpora ex causa prima subsistere et indurata esse, vel ex secunda causa quoad ultimum articulum, sicut videmus corpora suspensorum in patibulis integra manere.

Die XXI., quae est S. Agnetis virginis, ante lucem refecimus nos et equos nostros; quo peracto per aulonem adscendimus per malam viam valde, quia eadem nocte nix nova ceciderat et foveas tenuiter repleverat, et nunc huc nunc illuc cum bestiis cecidimus, non autem aliter poteramus nisi pedetentim equitare; pervenimus ergo usque ad Putasten, castrum italice sic nominatum, teutonice dicitur Bütelstein, quod in alto situatum est scopulo, valles autem inferiores sunt penitus inviae, ita, quod transire volens necesse habet usque ad fortalitium adscendere, quia publica via per praeceps sursum tendit, per quam currus onerarii trahuntur maximo cum labore. Ascendimus ergo usque ad Putasten, et occurrerunt custodes fortalitii quaerentes, qui essemus et unde venissemus et quo tenderemus; et auditis causis nostris dimiserunt nos. In hoc castro est ultimus terminus dominii Venetorum et diligentissimam custodiam ibi habent tempore guerrarum, nec sinunt aliquos transire nisi requisitos. Dicitur autem Putasten italice a putacone. Quaedam enim, ut dicitur, domina terrae in loco castri sibi hortum fecerat, quem ipsa serebat et putabat. Itali autem hortos putastes nominant. Hanc dominam puto fuisse dominam Multesch, de qua tota regio Mantuana devoluta est ad duces Austriae. Teutonici nominant castrum Bütelstein vel Bütenstein, id est lapidem taratantare vel lapidem praecepti, quia sicut farina per taratantare mundatur ad panem, sic omnes transeuntes per manus illorum custodum cribrantur, vel omnes transeuntes ad praecepta custodis subsistunt. In hoc loco desinit dominium Venetorum et lingua Italorum. Incipit autem dominium comitum de Sorio, et lingua Teutonica sive Alemannica, mihi sola connata, et ad integrum (#b#) nota, lingua judicio meo nobilissima, clarissima et humanissima, quae quidem Syris, Aegyptiis, Arabibus, Graecis, Sclavis, Italis, Latinis, Francis, Gallis videtur esse barbarica et inhumana, ex eo, quia brevissima lingua est nostra ex omnibus linguis, ita quod paucis syllabis et verbis multa exprimimus, et illa praegnantia verba et brevia habent difficultatem apud non-assuetos in ea discenda et exprimenda, et habent multas adspirationes et diphthongos, quae videntur sonum barbaricum habere, sed una diphthongus addita syllabae impraegnat syllabam facitque eam plura significare; sic etiam faciunt adspirationes. Sufficiant ista; habeant illi linguas suas, dimittant nobis nostram, velint nolint, linguas eorum facile addiscere possumus et disertissime loqui omnem linguam, sed nullus Gallus, Italus, Sclavus, Graecus etc. adultus potest perfecte addiscere linguam nostram, et si, quod tamen maximo labore fit, aliquid apprehenderit de lingua nostra, apprehensum imperfectissime profert et semper sua locutio pueriliter sonat. Vidi aliquos Gallos et Italos multis annis in nostro territorio versatos, et multo studio conabantur idioma nostrum addiscere, sed ultra puerilem locutionem non poterant procedere, etiam XL annis studentes. Apud Syros practicavi hoc cum quodam Sarraceno facto mihi familiari, cui dixi verba de nostris, quae nullo modo exprimere potuit, etiam si quis eum occidisset, sed omnia sua sine difficultate expressi.

Est quaedam gens in insula Oceani meridionalis, de qua Diodorus Antiquarum Historiarum L. III. c. ultimo, quae optima utitur lingua, habent enim membrum linguae divisum, ita, quod quilibet duas habere videtur linguas, cum tamen ex radice sit una, et vario loquuntur idiomate omnemque linguam faciliter addiscere possunt, non solum hominum sed avium et bestiarum grunnitus et cantus formare norunt, et quod his rarius est, una parte linguae loquuntur uni et eodem tempore altera parte loquuntur alteri, et isti natura largiente flexibiliorem habent Teutonicis linguam, sed nulli alii totius mundi, ut saepe multis exemplis probavi.

Ideo cum gaudio posttergavimus castrum praefatum, cum autem aliquantulum elongati essemus, et illi custodes in muris more suo post nos clamarent: Marco, Marco, ad designandum S. Marci regimen ibi esse, vertit se ad eos juvenis mercator, et reclamavit, dicens: Galabria, Galabria, et haec clamans aufugit repente cum equo nosque fugere hortabatur, ne aliquem bombarda caederent, quia tunc temporis dux Calabriae cum Venetis bellum habebat, et caeteri Italorum praefecti; fugimus ergo et male contenti fuimus de juvene, quod sine necessitate posuit nos in periculum, quia poterant nos cum bombardis tangere, vel nos cum armis insequi et turbare, si voluissent. Ascendimus ergo consequenter per occurrentes nobis aquas, per viam aquosam, lapidosam et taediosam, et ad solitarium hospitium venimus, quod nominant ad lapidem cavum, zum Holenstein, et dimissis equis extra ingressi sumus domum ad calefaciendum nos, quia frigus erat et reperimus omnem familiam et pueros nostra loquentes lingua, ignaros Italicae linguae, ac si XL milliaria ab eis essent divisi. Cum magna delectatione conversatus fui pueris, pro eo, quod libenter eos audivi Teutonice loquentes. Domus illa stat in solitudine, et nec ante se nec post se in tribus milliaribus Teutonicis est aliqua habitatio, quia vallis illa arenosa est et sterilis, et compertum est, multos ante hospitii illius aedificationem in hoc medio periisse noctibus propter frigus vel sitim. Ideo fuit domus illa ibi pro refugio viantium posita. Dicitur autem ad lapidem cavum, quia juxta eam est mons petrosus, in cujus imo est rupis paries cava et superpendet petrae minax, et in ea caverna habet hospes oves suas sine alio aedificio bene protectas a nive et pluvia. Reduxit hoc antrum mihi in memoriam antrum loci Aventini furis (#226 a#)[TR224], qui boves Herculis furatus eos caudis traxit in antrum suum, ut veniente Hercule non posset vestigiis aversis eos invenire; sed mugientibus bobus in antro esse deprehendit et veniens Cacum occidit et boves reduxit. Locus hujus hospitii est in altissima regione montium situatus, et aquae ibi ebullientes de solo dividuntur in diversas mundi plagas. Nam undique ibi de solo emanant aquae et concurrunt et in flumina ingentia crescunt. Ibi ebullit fons Saus dictus et in rivulum crescens contra orientem tendit per longissimas regiones et multa flumina in se recipit et ingens effectus Pannonias, inferiorem et superiorem, et Hungariam totam transcurrit, demum apud Taurinum Danubio nostro miscetur eumque valde roborat et augmentat. Per hunc fluvium Saus volunt aliqui Argon traxisse navem Jasonis capto aureo vellere a Colchis, et cum usque ad loca montium illorum venissent, ubi fluvius innavigabilis est, ipsam navem humeris in Adriaticum deportavere mare, vel ab hoc loco ipsam navem in Plabem fluvium submiserunt, per quem in Adriaticum venerunt. De illa Argonautarum navigatione diversa reperiuntur supra Fol. 192 b. et Fol. 150. Et ibi quid sit aureum illud vellus posui. Et in speculo nat. Libr. VI. cap. 78. dicit Vincentius, quod aureum vellus sit res quaedam ex mari generata, nobilissima pretiosissimo vellere. Antiqui enim maria et flumina sacrata aestimabant navigatione Jasonis et Argonautarum; tendunt etiam hoc loco aliqua flumina in septemtrionem, aliqua ad austrum, aliqua ad occidentem.

Verum hanc Jasonis et Argonautarum navigationem aliter explicat Diodorus Siculus L. V. Antiquarum historiarum, eamque per multa terrarum et marium circumducit spatia, dicens ut 3. supra folio: Argonautae cum Octam vicissent, Colchidem spoliassent et aureum vellus rapuissent, cum optato thesauro navigaverunt a Ponto in Maeotim paludem, per ejus profunditates trahentes in Tanais fluvii ostia, per quae paludi illabitur, venerunt, ubi viribus excitatis conatu magno contra aquam navem traxerunt usque in ejus fontes, qui in pede Riphaei montis emanant grandemque fluvium efficiunt, qui dividit Asiam ab Europa. Cumque amplius navigandi locus non esset, gigantes illi fortissimi navem suam grandem, longam et onustam thesauris, levantes de flumine, eam per arduissimos ascensus Riphaeorum montium portaverunt in humeris, et percurso longo montium itinere ex alia parte in Sarmatiam Europae devenerunt, quae est Scythia Europaea, in qua ferocissimae sunt gentes, ab armorum usu Sarmatae dictae. Per hos nave transportata eam in fluvium Thersinum deposuerunt, per quem descendentes usque in ejus fauces in oceanum Sarmaticum venerunt, quo longo itinere navigantes oceanum Germanicum attigerunt, ubi Prussiam, Livoniam, Gothiam, Norwegiam, Daciam (Daniam?) percurrentes, et mare Balticum et insulas Saxonum, de oceano Germanico in Anglicum et Britannicum projecti et Gallicum ingressi post longam gyrationem in Herculeum devenerunt strictum, et per columnas Herculis ingressi in mare nostrum revenerunt, per quod longa navigatione in Adriaticum pelagum delati inde in Peloponnesum devenientes proprios attigerunt lares. Haec fabulosa navigatio quam longa fuerit, videri potest in prima tabula comm. Ptolomaei et in 8. Europae, et in moderna mmx[TR225] eandem.

Processimus consequenter a cavo lapide taediosa et mala via per vallem et in locum venimus, ubi vallis conclusa est fossato et vallo a monte ad montem protensis. Eo enim anno, quando Veneti inierunt foedus cum Turcis, sunt jam anni VI, tantus terror invasit universam Italiam et regiones finitimas in montanis, quod multi derelictis sedibus suis fugerunt in Sueviam. Nec mirum, nam Turci in Foro Julio multa loca devastaverant, nec aliud restabat, nisi ascensus eorum in montana, et in istis angustiis incolae terrae congregati illam munitionem fecerunt ad prohibendum inopinatum Turcorum introitum, quousque Christiani congregarentur.

Ulterius munitione posttergata pervenimus in districtum[TR226] valde malum, ubi mergebamur cum equis usque ad ventrem in nives, et si quis descendit, mox usque ad nates nivibus infigebatur. Modicum autem erat nix in superficie gelu indurata, ita quod equi quandoque cum uno pede incidebant, aut anterioribus tantum vel tantum cum posterioribus, et in istis fuit tantus equorum conatus, quod non speravimus posse equos nisi claudos aut aliâs inutiles fieri. In maximo certe periculo eramus, et videbatur mihi leve esse, quod passus fueram usque ad illam tribulationem. Obstupui, fateor, et animi cecidere vires, et, quasi itineri meo obstaculum insuperabile esset objectum, desperans intra me ajebam: o miser FFF! potui amplissimam maris magni gurgitem intrare et fluctus in sidera usque surgentes modico conscendere lembo, potui vastum littus omne mediterranei maris inter mille scopulos et sonantia saxa ambire, montes scabrosos ascendere, lubricas calcare valles, tenebrosa antra subire, perscrutari lustra ferarum et silvarum atque nemorum sepositas umbras, lustrare urbes et oppida, et quod longe (#b#) terribilius est, ad manes usque descendere et Ditis opacas intrare domos et terrae viscera oculis terebrare, nunc autem in liminibus optati natalis soli existens infixus nivibus detinear, quemadmodum contigit fortunatissimo Suevorum principi Brenno, qui provinciis longe distantibus sibi subactis cum ditissimis spoliis rediens nivibus in his Alpibus obrutus periit cum universis. Quo ergo infelix ex sublimi saltu, quo ex monte celso in illud desiderabile solum memet dejiciam? Quis me a ventorum extollet impetu? Quae deferat condensa nubes aut ipsius armiger ales? O utinam ab inferis remearet Daedalus, qui solus homini pennas induere novit et mortalibus insuetas vias ostendere et praestare infixis suffragium! Quid, nisi, undecumque venerit, detur post tot exantlatos labores, tot victos timores, tot etiam obices superatos! in ista tenebrosa et nivosa valle non absque ignominia temeritatis meae subsistendum est. Tandem autem post periculosos aquarum casus in villulam quandam, Niderdorf dictam, maxima cum difficultate venimus, ut equi nostri summo labore confecti respirarent, et nos similiter. Ingressi autem hospitium invenimus aliquos mercatores, qui intrare via, qua nos veneramus, intendebant, sed exspectabant, quousque aliqui exirent, qui viam frangerent per nivem gelatam, quod illi facere nullatenus audebant, nec alicui facere suadere vellem propter magna pericula bestiarum et hominum. Ab istis mercatoribus occurrentibus de Ulma intelleximus, quod domini consules Ulmenses jam reformassent ambos conventus fratrum Minorum in civitate et extra sororum in Soeflingen cum magnis laboribus et maximis expensis. Cum ergo paululum respirassemus, iterum ascensis equis per viam inviam et arduissimam transitum effregimus, sicut prius, cum multo labore et periculo, in spe tamen, quia finem illius maledictae vallis vidimus, post quam iter expeditum et tritum nos habituros speravimus. Improbo ergo labore, omnia vincente, ad finem vallis illius venimus in regionem comitum de Goricia ad villam grandem, dictam Tobel, ibique anhelitu resumto iterum processimus per aliam vallem et viam quidem tritam invenimus, ventum tamen frigidissimum habuimus contra nos et fortem, qui levata nive contra nos projecit, infrigidavit, coecavit et viam tritam operuit, et ita vexati fuimus in ista valle, quod non faciliter dijudicare potui, an in alia valle potius laborare vel in illa vellem, si voluntati meae relinqueretur. Sole jam declinante in oppidum, dictum Brunegg, venimus, hospitio bono suscepti et per noctem procurati.[TR227] Est autem Brunegg oppidum valde decorum, pulchrum, et munitum cum castro et arce fortissima supra civitatem in monte. Oppidum hoc novum est, quod quidam episcopus Brixinensis exstruxit, dictus Bruno, et suo nomine oppidum nominavit Brunegg, nam villula ante ibi fuerat, quae dicebatur Eck, cui suum nomen episcopus adjunxit. In hoc oppido non auditur unum verbum Italicum, sed omnia, mores et lingua, sunt Teutonica.

Vicesima secunda die, quae est Vincentii martyris, audita Missa matutinali et jentaculo sumto equos ascendimus et ulterius perreximus per montes, colles, valles et flumina, satis autem bonum iter habuimus, et paucas (#227 a#) admodum nives, videbaturque nobis terra ibi esse magis vernalis, quam heri et nudius tertius. In latere autem cujusdam montis vidimus minerearum specus profundissimas, de quibus dicebant multum extractum argentum; inferius, in vallis imo decurrit fluvius magnus longe infra in profundis rupibus, quibus angustatus vasto cum murmure volvitur adeo velox, ut luctuoso certamine aqua aquam praeire contendat, et ita violentatus inter obvios scopulos impellitur et variis incitatus irritamentis montium coarctatur rupibus, ex quo torrentior factus magno impetu Athesi fluvio jungitur. Super margines ergo illius fluminis equitavimus contra aquam, et ita profunde aqua per viscera petrarum penetrabat, quod absque horripilatione non poteram inspicere.

Sic ergo die illo usque ad vesperas deducto dimissis viis, quae ducunt in Tridentum et Bosanam, in Sterzingen oppidum tendimus per aulonem valde amoenum, in quo ab utraque parte in montibus arces et castra fortissima stant, et villae multae et pascua copiosa, et tandem in oppidum praefatum venimus ibique pernoctavimus.

Sterzingen oppidum ducis Austriae pulchrum et magnum, altissimis circumdatum montibus, hoc nomen sortitum est, ut fertur, a quodam homuncione strumoso et gibboso, qui dicebatur Sterzli, qui primo locum inhabitavit. Ego autem potius crediderim, quod primo nomen habuit Erzingen, sed vulgi more postea additae sunt duae litterae s et t. Bene autem dicitur Erzingen, quia metalla ibi in suas formas fabricis rediguntur. Sunt enim ibi fabricae magnae cum ingentibus malleis, qui arte rotarum per aquas impulsarum fabricant.

Die XXIII. mane surreximus et nos et equos refecimus. Illi autem mercatores de Augusta montana per aliam viam ingressi sunt. Ego vero et Johannes Müller directo tramite ascendimus via regia per crepidinem in altitudinem montis Brenneris et magno labore propter occurrentes nobis aquas adscendimus, quia nives resolvebantur et impetu occurrebant nobis aquae etiam in nova via, quam dux Austriae anno praeterito fecit; per viam enim antiquam nullo modo potuissemus adscendisse, quia rapidus torrens per eam ruebat mirabili sonitu ex offensione rupium et petrarum. Illa die equitavimus multas novas vias arte et industria a principe Sigismundo paratas et multis expensis, et hoc fecit in universis montibus suae ditioni subjectis, in perpetuam suae nobilitatis memoriam. In summitate montium est villa, quae dicitur ad S. Valentinum, juxta quam est iterum aquarum divisio, nam quaedam pars aquarum decurrit per saltum et crepidinem, per quam nos de Sterzingen adscendimus, et tendens in meridiem Athesi flumini jungitur, quod nostro mari mediterraneo miscetur. Alia pars contra orientem descendit, ad quam per curvas valles tendens in Inum cadit, qui postea Danubio nostro sociatus Ponto Euxino miscetur. In processu ad custodiam ducis venimus, quae dicitur: Im Lug, ubi sunt gravia telonea omnium rerum, quae a Venetiis in Sueviam ducuntur, estque ibi culeum grande cum magnis catenis, in quo librantur gravissimi currus cum omnibus oneribus suis. In hoc montium districtu sunt cacumina valde alta, et hieme est multum periculosum pertransire, praecipue tempore resolutionis nivium, quia tunc de superioribus cacuminibus nives dilabuntur et per praeceps ruentes coagulantur in immensum globum, qui tanto impetu ruit, cum tanto fragore, ac si montium scissura violenta fieret; omne enim, quod globus ille attingit, involvit, nam petras de locis suis evellit, arbores eradicat, domos evertit et abducit et nonnumquam villas integras obruit. Unde propter hujusmodi periculum datum est ab antiquo montanis illis hoc nomen Brenner vulgariter, latine vero dicuntur Alpes Brenni, cujusdam Teutonicorum sive Suevorum principis, qui nominabatur Brennus, de quo habetur in Pantheon magistri Gottfridi episcopi Viterbiensis, opere metrico, particula IX. longa historia, in qua dicitur, quod Brennus Suevorum dux potentissimus tempore Cyri regis Persarum, collectis Suevis, adunatis Burgundionibus et Gallis Italiam intravit et Sabinum consulem Romanum sibi occurrentem cum universo exercitu prostravit et Romanam juventutem occidit, Romam subvertit et contra Romanos Mediolanum, Veronam, Paviam, Brixiam, Senogalliam et Senam urbem in Thuscia construxit et inde Graeciam cum exercitu petens eos vicit, et in Delum insulam Delphos et Delphicos deos visitavit, ubi cum in templis immensum aurum reperisset in ornatu idolorum, omnia tulit et deos nudatos dereliquit, unde Apollo requisitus, quid de Brenno fieret, dixit, eum et omnem exercitum ejus propter deorum spoliationem albis virginibus opprimi et exstingui. Sed Brennus oraculo spreto cum spoliis revertit in Sueviam, sed cum in haec venit montana tempore solutionis nivium, globi de verticibus ruentes et ipsum Brennum et universum ejus exercitum obruerunt et exstinxerunt, et isti globi nivium dicti sunt virgines albi. In hujus rei perpetuam (#b#) memoriam retinent montes illi nomen hoc usque in hodiernum diem et dicuntur Brenner a principe Suevorum Brenno. Igitur post longum et taediosum intra montes transitum descendimus, tandem autem post longum descensum occidente sole in Mattar, villa grandi, hospitati pernoctavimus.

De Pontina.

Vigesima quarta die sumto jentaculo in Mattara recessimus et in montana, quae dicuntur Schönberg, ascendimus per vias obliquas et taediosas propter circuitiones vallium profundissimarum. Circa meridiem autem de illis montanis descendimus contra amplissimam vallem Inis, quae et amoena et delectabilis est nimium et fructuosa, in qua vidimus de montibus perspicientes duas civitates, scilicet Pontinam et Hallam, et villas magnas civitatibus aequales, et per medium aulonem decurrentem Inum, fluvium navigabilem. Descendimus ergo ad imum vallis et prope Pontinam ad monasterium venimus, Wilta nominatum, ordinis Praemonstratensium de observantia, magnum et abundans, in quo vidi quadam alia vice tot vasa aurea et argentea in sacristia pro reliquiis et in abbatia pro mensis, quod ammirabar. In sacristia inter multa vidi unum de dentibus S. Christophori, os utique magnum et ingens, argento inclusum, et unam draconis linguam trium palmarum longitudinem habentem, quam dux inter reliquias reposuit in memoriale perenne.[TR228] Dicitur enim, quod temporibus gigantum quidam gigas patriae illius princeps ingentem peremit draconem, linguam ejus reservans, haereditario jure ducibus Pontinensibus eam relinquens. Si liceret nobis cum poetis fingere, dicere possemus, hunc gigantem de sobole Herculis ortum, quae semper inimica draconibus serpentibusque ac monstruosis feris exstitit, nam ipse Hercules in cunis infans existens serpentes a Junone ad se missos occidit, manu capita eorum puer viriliter apprehendens, et perfectae aetatis pervigilem draconem horti aureorum pomorum interemit et aurea mala rapuit puellis Hesperiis. Gigas, de quo sermo est, audiens in Alpibus Carneis et Rhaeticis fore vallem aurea mala gignentem, sed ab insidiosissimis feris possessam, assumtis ergo sociis Alpes ingressus et peremtis possessoribus earum in hanc pervenit vallem et draconem repertum interemit locumque argento septum possedit, in quo aurea mala habuit; argento enim montes paene omnes in gyrum virent, quo de mineriis extracto aurea mala, ducatos florenosque facile est reperire. Nam omnis illa terra argento referta est, unde sole splendente arena et lapides scintillant visumque inspicientis repercutiunt, et quod dicitur de Pyrenae montibus mirandum, revera de nostris Julianis Rhaeticisque Alpibus ac Fericiis montibus similiter fingi posset. Praefati enim montes silvosi sunt, et priscis temporibus casu per pastores ignem sibi facientes incensa sunt omnia ligna igne, et omnis regio combusta, ideo etiam pyrenae dicuntur. Ardente autem continuis diebus igne plures ex montibus argenti puri rivuli flammarum vi effluxerunt. Sic, sic, si nostrarum Alpium ligna arderent et viscera illius nobilis terrae incalescerent, haud dubium, quin e visceribus copiosum argentum per modum rivulorum usque in valles desudaret.

Igitur a montanis per plana equitavimus ad Pontinam civitatem et ingressi urbem eam repletam nobilibus et armigeris invenimus, quia aliqui principes et marchiones et barones cum archiduce erant, siquidem ipse dux terrae uxorem acceperat, ducis Saxoniae filiam, et ad nuptias celebrandas universae Alemanniae nobiles confluebant, et ita tota civitas fuit praeoccupata in tantum, quod in civitate non potuimus invenire locum paululum respirandi. Haec civitas non est magna mole, sed ingens virtute et nobilitate ex nobilissimorum ducum Austriae possessione, ad quorum nutum dependet totius Alemanniae salus, praecipue nunc hac tempestate, in qua mundi monarcha a domo illorum illustrissimorum ducum dependeat. Nam imperialis majestatis solium Fridericus III. possidet (#228 a#), et coronam Romani imperii Maximilianus ejus filius obtinet, qui sicut dux Austrasiae, sic et dux Burgundiae totius solus existit cum filio suo Philippo, et Athesim et comitatum Tyrolim, Sueviam, Brisgoviam, Alsatiam Sigismundus habet, tantaque gloria domus Austriae pollet, ut universi reges et principes obsequium praestent aut formident, et omnis civitas et locus ab eis possessus quandam ingenuitatem cunctis venerandam et tremendam contrahit, praecipue tamen loca illa famosa redduntur ducum illorum inhabitatione solemnisata, ut est locus ille Pontinensis civitatis, quae dicitur Pontina, a ponte et Ino flumine, cui etiam consonat vulgare ejus vocabulum Insprugg, et signum civitatis in clipeo, quod est pons et Inus, in quo communiter sedem habet aliquis principum Austriae ab eo tempore, quo hoc dominium ad domum Austriae devolutum est. Nam olim ducum Bavariae comitatus Tyrolis erat, et ea portio data fuit dominae Margaretae, quam propter sui turpitudinem nominabant Multesch, quia excessiva oris latitudine deformis et quasi monstruosa erat, ut referre solet vulgus, eratque de ingenuo Bornarorum sanguine, cui nullus princeps copulari voluit propter turpitudinem, quamvis esset abundantissima et industriosa; quae dum Venerem avidissime appeteret et cooperator nullus accederet, amissa foeminea pudicitia divulgari praecepit, ut quicumque ejus frui vellet concubitu, veniret et eam terramque suam possideret. Multi autem nobiles ad eam successive accesserunt, qui omnes perditi amplius non fuerunt visi. Erat enim foemina inhumana forma et specie et libidinis cupidine bestialis, ut Semiramis, et quia inter nobiles nullus Priapus erat, qui ejus bestialitatem satiare posset, irata naturali disciplinae omnes peremit. Porro tunc temporis erat dux quidam Austriae, multis ornatus filiis, qui audiens venalem tam elegantem patriam cum una turpi bestia, misit unum de filiis suis, robustissimum, ut acciperet ambo. Juvenis autem collectis viribus ingressus est Tirolim et perductus ad dominam Multesch, quae eum statim in thalamum rapuit. Cum autem juvenis nihil delectabile in ea cerneret, in memoriam duxit delicabilem[TR229] regionem seque in amorem odibilis foeminae commovit, sicut Boreas in equas Dardani exarsit, et sicut Pasiphae, filia solis, uxor Minois, ab irata Venere infausti amoris flammis succensa amavit taurum et artificio Daedali in ejus venit concubitum et ex eo suscepit et peperit medium taurum et medium hominem. Sic et hic princeps accensus a Venere concubuit cum deformi Multesch et copiosissimam sobolem ex ea suscepit tam bestiarum quam hominum, id est, regionem omnibus bonis affluentem ex illo meruit concubitu. Verum statim celebratis nuptiis ipsam uxorem filius ad patrem misit, quae numquam reversa in aliena terra obiit et ducibus Austriae haereditario jure terram illam dereliquit, quam possident non sine invidentia domus Bavariae usque in hodiernum diem. In ea Pontina civitate habet dux regiam solennem et palatium, et civitas habet forum spatiosum ad hastiludia et alios Olympicos ludos faciendos; ad muros civitatis descendit rapidissimo cursu Inus fluvius, in cujus littore sub Pontina ad milliare est alia civitas, Hallis nomine, in qua est salina et coctura salis pretiosissima. Sunt ibi sartagines tam magnae, ac si in fabrica Jovis per Cyclopes Vulcani servos essent fabricatae. Puto autem cum Aenea Sylvio, hoc oppidum Hallis nomen illud accepisse a flumine minoris Asiae, dicto Allis sine adspiratione, cujus aquae faciliter in optimum decoquuntur sal. Et eadem ratione etiam alia loca Alemanniae, in quibus sal decoquitur, Hall dicuntur (#b#), ut Hall in Suevia, Hall in Franconia, Hall in Bavaria etc. Vel consuetudine rudis vulgi factum est, ut oppida prius dicta Sal, a salis recoctione dicantur nunc Hall, cum facilioris expressionis sit dicere Hal, quam Sal. Hoc enim modo frequenter mutat vulgus indoctum locorum nomina.

Ex hac salina habet dux per annum thesaurum ingentem auri. Ad latus hujus civitatis descendit consequenter Inus fluvius et longo tractu valles lustrans et impatienter angustiatus violenter penetrans tandem victor evadit et juxta Bocodurum civitatem, quae nunc dicitur Patavia, in Danubium ruit. Igitur de civitate Pontinensi per pontem in magno tumultu egressi sumus, quia eadem hora egrediebatur dux unus Bavariae de Monaco, Christophorus, cum exercitu, fuitque in ponte concursus periculosus equorum. In hoc tumultu vidimus civem unum de Ulma, qui dixit nobis, quod non longe ante nos essent tres in equis, qui usque Ulmam equitare vellent; quo audito festini procedentes secuti sumus et in villa Zierlin ad eos venimus, quos optime omnes novimus, et gratissimi socii nobis erant. Unus fuit venerabilis M. Paulus Zoller, vir multarum experientiarum, plebanus in Ruetlingen, quem ante plures annos novi; alter fuit Cunradus Kraft, civis et consul Ulmensis, affinitate mihi junctus et familiaritate amicus et socius; tertius fuit servus amborum, Johannes Schichenberger, cliens Ulmensium. Illi ergo tres et nos duo in bonam societatem venimus, et eodem die simul de valle in montana conscendimus et usque in Schneckenhusen villam equitavimus ibique noctem egimus. Cum autem jam tenebrae essent, supervenit balivus[TR230] Alsatiae, dominus Wilhelmus de Roppelstein, baro et miles, frater domini Maximi de Roppelstein, militis socii peregrinationis meae de secunda societate. Hic me de germano suo, qui adhuc Venetiis erat, libenter loquentem audivit, et noctem illam paene insomnem duximus propter colloquia et propter tumultum, quia multus erat in domo populus alienus, quod quies parva.

Die XXV., quae est conversionis S. Pauli apostoli, et erat dominica II. post octavas epiphaniae, summo mane ascendimus equos et festini per montium clivos, saltus et scabrositates equitavimus et in aliam grandem vallem per praeceps descendimus in villam, quae dicitur Nazareth, et Missa audita cibum sumsimus. In hac via conveniunt viae ambae, per quas est ingressus in Italiam, via dextrae per vallem sursum ducit ad adscensum montis S. Nicolai, ad quem ingressus est per vallem, quae dicitur os tenebrosum, vulgariter Finstermünz; per quod exeundo et intrando est caliginosus ingressus, et inde venitur in campum Malserinum, latissimum, sterilem et frigidissimum, in quo Athesis et Inus flumina oriuntur, quae simul et diversas plages et maria petunt, nam Athesis cursu rapidissimo de montanis ruit non longe a Tirolo et oppidum Maron percurrit et inde mitior factus quieto transitu contra Tridentum tendit, aulonem pulcherrimum et fertilissimum, in quo Bozana civitas et grandis villa Tramindum et alia plura castra et oppida sunt. Inde, cum Tridentum transierit, Veronam adveniens ipsam in duas dividit partes, et postremo Padi paludes amplissimas suprafluens haud longe a Brandulo integer in Adriaticum mare funditur. Via sinistra est in montana contra Pontinam. Peracto igitur prandio equos adscendimus et contra Fericium montem altum (#229 a#) iter aggressi sumus venimusque ad montis custodiam, Sigmundsburg, ubi lacus parvus, in quem decurrunt aquae defluentes, in medio lacus extollitur monticulus, in quo fortalitium pulchrum est, magis ad delectationem quam ad munitionem constructum, siquidem dux Sigismundus voluptuosam vitam duxit et in multis locis terrae suae domus, voluptatis suae officinas, construxit. Juxta locum illum montis ascensus incipit, per quem omnia onera curruum et onerariorum equorum de Italia ducuntur in Teutoniam et de Teutonia in Italiam. Ascendimus ergo Fericium cum labore, et ab alia ejus parte a summo descendimus longa via inter montana, et per Lermoss et alias villas usque in Rueti villam equitavimus, et ibi noctem egimus. Juxta Rueti villam decurrit Suevis Bavarisque notus fluvius, Licus dictus vel Leca, vulgariter Lech, qui juxta Augustam Vindelicam, insignem Sueviae urbem, decurrit et contra Danubium tendens juxta oppidum Rein dictum Danubio jungitur. Hic fluvius discriminat Suevos a Bavaris, et aegro animo ferunt utrique, si quid possessum fuerit in alia parte ab aliis, jam tamen Bavari longe ultra Lecum palmas suas extendunt, non sine terrae commotione et perturbatione. Supra villam Rueti est ascensus altus in montana, per quem descendimus in villam, et in stricto descensus ante fortalitium est custodia montium nova et firmissima muris, vectibus et seris, et in supremo castrum Ehrenstein est inexpugnabile.

Vicesima sexta die, sumto jentaculo in Rueti et transmisso ponte descendimus per aulonem nemorosum et in aestate satis amoenum propter alta montana ab utraque parte, et propter nemora et prata et decurrentem Lechum, et transcurso oppido Vils et villa Nesselwang in silvam Campidonensem venimus, quae finem facit montibus. Silva hac penetrata in ipsam civitatem Campidonam descendimus et noctem ibi egimus. Hanc civitatem transfluit Ilarus, fluvius de Rhaeticis Alpibus descendens, qui juxta Ulmam a Danubio suscipitur, ut patebit.

Campidona oppidum novum, populosum et magnum est, in ejus celsiori loco stat grande monasterium ordinis divi Benedicti, quod S. Hildegardis Caroli Magni fundavit, anno Domini DCCLXXIII, et ipse Carolus M. anno sequenti ratificavit et pluribus bonis immobilibus et mobilibus dotavit. Papa vero Hadrianus dedicavit personaliter et quasi jubilaeum et concilium ibi celebravit cum maximo hominum concursu. Institutus autem primus abbas fuit Andegarius, qui vitam ibi regularem inchoavit. Tempore autem illius concursus et concilii incepit ibi civitas aedificari, quam Carolus abbati et monasterio appropriavit, dans ei omnem jurisdictionem tam in temporalibus quam in spiritualibus, et omnes decimas, primitias et datias eidem tribuit. Devotione autem monachorum incipiente decrescere decrevit etiam affectio hominum ad monasterium, unde multo tempore steterunt in magna diversitate simul abbas et civitas, et multae diaetae hinc inde fuerunt celebratae. Tandem autem abbas dorsum quaerebat et se cum duce Georio de Bavaria, qui tunc ad magna adspirabat, confoederavit, ut ejus assistentia civitatem urgeret. Sed audiens imperator Fridericus III. Campidonam adiit et civitatem liberam reddidit, eo modo, quo aliae civitates imperiales sunt, et abbati et monachis potestatem recepit. Anno Domini 1487 sunt haec acta aevo nostro. Est autem nobile monasterium sepultura S. Hildegardis dedicatum, in quo est organum musis ligneis cantans, quod nusquam vidi nisi ibi.

(#b#) Die XXVII cibum in Campidona sumsimus et pertransito ponte Ilari in campestria silvosa, tum et tortuosa processimus, et sine pausa usque in Memmingen oppidum equitavimus, ibique per noctem mansimus in domo protonotarii civitatis, sororii Johannis Müllers, socii mei. Erat autem civitas plena populo, quia celebritas hastiludiorum, chorearum, sagittariorum, conviviorum ibi fuit, ad quam quasi ad Olympicos ludos proceres regionis confluxerant. Cives etiam nobiles de Ulma ibi erant plures, qui ad spectacula adscenderant, de quibus multi ad me venerunt et congratulabantur mihi de salubri reditu; sic et alii utriusque sexus de ipso oppido multi ad me venerunt et laetanter susceperunt; eram enim notus toti populo urbis, quia saepe ibi praedicaveram, ad publicum autem non processi, ne quis aestimaret me velle videre spectacula, et ne me ipsum populo monstrum et spectaculum facerem, quia prolixam habui barbam contra consuetudinem Latinorum monachorum, fratrum et sacerdotum.

Vicesima octava die, quae est translationis S. Thomae de Aquino, cum parati essemus ad recessum, audivi advenisse ingenuum dominum militem, Johannem Truchses, mihi singularissime, ut saepe expertus sum, affectum, de quo quid pro me egerit, vide Parte I. Fol. 24. Rogavi ergo socios meos, ut vel hodie mecum in Memmingen manerent, vel sine me recederent, quia abscedere nullatenus possem, nisi viso et salutato domino Johanne Truchses de Waldburg, milite, quem desideranter concupivi videre, quia multum timui, quod forte per mare molestatus inquietudinibus aut defecisset aut invalidior factus perpetuam aegritudinem contraxisset, sicut pluribus contingit. Erat enim vir tenerrimus, quasi ligni vermiculus, sicut dicitur de David 2. Reg. 23. Accessi ergo ad nobilem, et gaudiosissime nos invicem salutavimus, cum quo diem illam deduxi pro majori parte.

Memmingen oppidum imperiale suum nomen dicitur sumsisse a subjecto casu. Cum enim non esset ibi civitas, nec villa, sed tantum possessio et praedium nobilium comitum de Kelmünz, qui tunc ditissimi erant et praeter thesauros auri et argenti abundabant in frumento, spelta, tritico, siligine et hordeo ac avena et similibus frugibus, accidit autem, famem vehementem in regione illa fieri, et deficientibus alimentis defluebant cuncti per gyrum ad comitem nobilem, qui tunc temporis regebat Kelmünz et ibi residebat, eumque pro alimentis interpellabant, se ipsos ei offerentes et omnia sua pro vitae sustentatione, sicut fecerunt Aegyptii Joseph, Geneseos 47. Videns autem multitudinis confluxum, et quod vallarent domum suam exercitibus, designavit spatium per gyrum praedii praefati, et populo denunciavit esse suae voluntatis, in illo spatio civitatem esse, et quicumque veniret et in muro circulari laboraret, hunc alere pane vellet et locum sibi intra murum dare ad aedificandam sibi aedem; sicque factum, ut multitudo conflueret, et brevi temporis spatio murum circumduxerunt et domos intus erexerunt; et quia de diversis regionibus et pagis convenerant aedificantes, nomen multitudinem significans oppido dederunt, id Mengengen vocantes, quod vulgus Memmingen vocat usque in diem hanc. Eadem tempestate idem comes de Kelmünz aedificavit etiam castrum et villagium Babahuusen, ut habetur in chronica comitum de Kyburg vetustissima (#130 a#), et interseritur complete legenda S. Udalrici, episcopi Augustensis, qui erat genere comes Kyburgensis.

Quidam dicunt, primum oppidi instructorem Memger appellatum fuisse et ab eo nomen sortitum esse. Oppidum hoc munitum est et in bono campestri loco situm, aquis et paludibus cinctum et vivo rivulo pervium, duas habet parochias et hospitale locuples et Augustinensium duo monasteria, fratrum et sororum, et ad murum civitatis est praepositura S. Nicolai, ordinis S. Benedicti, a quo non longe in montanis est egregium monasterium Ottenbüren, ordinis S. Benedicti, in quo grandes sunt reliquiae Sanctorum, praecipue vero in argenteo sarcophago corpus beati Alexandri martyris, qui unus fuit de VII fratribus filiis sanctae Felicitatis Romae passis. Campanae duae insignes et optimi soni sunt ibi adhuc, tertiam quondam vendiderunt, ut dicitur, Ulmensibus. Ab alia parte civitatis super littus Ilaris est monasterium Carthusiensium notabile, Buchshaim dictum, in quo degunt patres, viri doctissimi et boni.

Porro homines oppidi Memmingen bonae conditionis homines sunt, sinceri Christiani, divinis locis et personis bene affecti et eleemosynis largi, ad verbi divini auditionem avidissimi et bene morigerati ac honesti. Unde magister Johannes Nyder, ordinis Praedicatorum, in quodam tractatu commendat virgines illius oppidi dicens, ipsas esse propter innatam disciplinam religioni aptissimas et monasticae vitae. Sunt in isto oppido divites cives et mercatores et mechanici, et multa negotiatio, et tamen nullum sustinent in eo Judaeum, ne usuris respublica eorum deturpetur.

Die XXIX., quae est Agnetis secundae, ego et Johannes Müller sumto cibo et stratis equis a Memmingen recessimus cum festinantia per vallem Ilari descendentes. Vallis illa lata et longa est, per ejus medium Ilarus decurrit, et ad utrumque ejus latus villae et campi, prata et agri fertiles sunt, in montium vero cacuminibus castra et fortalitia multa olim fuerunt, quorum ruinae hodie patent, et usque nunc aliqua integra perseverant. Ingressi autem sumus comitatum comitum de Kirchberg, qui olim majorem partem illius vallis, montium et silvarum possederunt. In silvis supra vallem ultra Ilarum ad sinistram venientibus de Memmingen, sunt monasteria gloriosa, scilicet Rott, ordinis Praemonstratensium; Ochsahusen, ordinis S. Benedicti; Gutenzella, monialium, ordinis Cistertiensium; et Hegbach, monialium ejusdem ordinis. Sic ergo descendendo per aulonem Ilaricum pervenimus in villam Thyssen, et ea hora densissima cecidit pluvia, ita quod madidi facti fuimus paene usque ad pellem nostram, et numquam per totam meam peregrinationem ita indispositus fui redditus, sicut ex inundatione illa, quia homo maditatus naturaliter fit tristis, pusillanimis, contractus ex frigoribus et totus indispositus, sileo de impatientia, qua afficitur homo, et de sollicitudine pro rebus, quas homo ducit, aquam non sustinentibus, ut sunt libri et hujusmodi. Pluvia autem inundante intravimus hospitium ad exspectandum imminutionem, et si pluvia imminuta non fuisset, ad crastinum sursus ascendissemus ad pernoctandum, siquidem in recessu meo transitum habui per castrum illud, sicut patet P. 1. Fol. 26., et promisi domino Philippo comiti de Kirchberg et dominae Cunigundae, matri suae, quod in reversione ad eos declinare vellem; de magna enim affectione conventus nostri Ulmensis erant omnes de domo illa, et tota (#b#) familia. De illo dominio in sequentibus plus venit dicendum, et de venditione comitatus Kirchberg in manus Bavarorum patebit postea. Igitur cum paululum pluvia cessasset, equos ascendimus, et contra Danubium equitavimus in terminos dominii Ulmensium et usque ad conspectum delectabilis civitatis Ulmensis pervenimus. Quantam autem consolationem, delectationem et laetitiam in aspectu ejus habuerim, pensari potest ex miseriis, quas in elongatione ab ea sustinui. Singulari autem nitore videbatur mihi civitas resplendere, quia gubernatores ejus medio tempore turres et moenia reformaverant et muros exaltaverant et fortalitiis ac praesidiis novis ornaverant et vallum novum circumduxerant, cum palis et aggeribus ac fossatis aqua plenis, cum novis pontibus et portis, ne cui pateret ad placitum via ad flumen. Insuper ab alia parte fluminis, ubi ipsa civitas est, magnificam munitionem erexerant tantis expensis et laboribus ac ingeniis, ut cuncti videntes obstupescant et mirentur; nam per ipsum alveum fluminis murum ingentem, spissum et altum aedificaverant, a ponte sursum usque ad finem civitatis cum turribus et propugnaculis per medium rapidi decursus aquarum, quae omnia contra Bavarorum incursus fecerant. Illis temporibus et civitatem non solum munitam sed et ornatam et decoram reddiderant. In tantum autem venustaverant eam novis propugnaculis, muris et turribus, ut vix faciem urbis cognoscere possem et de facto eam prae decore non novissem, nisi situs et alia, quae mutari non possunt, Ulmam veterem demonstrassent. Cum gaudio ergo et ammiratione ad pontem Danubii devenimus, ipsum flumen inundans et alveum suum excedens vidimus. Porro de fluminis illius ortu, medio, et fine dicemus in descriptione Sueviae et Ulmae.

Cumque jam in ponte essemus, quidam me cognoscentes festinato ad conventum cucurrerunt praemium petituri, ut moris est pro bono nuntio, sciebant enim, quod fratres mei desideranter exspectarent adventum et reditum meum, et quod primus et certus nuntius irremuneratus non maneret. Ponte transmisso ingressi sumus urbem, et usque ad portam conventus equitavit mecum saepe dictus Johannes Müller ibique licentia accepta in suam domum reversus est, ego vero validis ictibus ad portam pulsavi, ut melius audiretur, quia fratres stabant in vesperis et alte cantabant, quorum sonum vincere conabar forti pulsu. Vix autem primum ictum feceram, ecce canis conventus affuit meque foris existentem praesensit et jam non latratibus iracundis, ut solebat adesse quendam prodidit, sed insuetos ululatus et sibilos laetitiae emittebat et pedibus ac dentibus portae lignum laniabat, quasi effringere conaretur, sicque impatientissime gestiebat ad me exire et amicum adhuc optimae bestiae optime cognitum suscipere. Aperta autem porta, antequam limen pertransirem, saltavit canis quasi usque ad sinum meum, et insolitis saltibus, sibilationibus ac caudae blandimentis gaudebat et rapidissimo cursu per conventum currebat cum sibilo, quasi adventum amici nuntians. Cum ergo conventum ingressus fuissem, et me adesse nunciatum fuisset reverendo magistro Ludwico Fuchs, priori et patri meo singularissimo, dimisso officio vespertino, cui adstabat, ocius accurrit, oblitus gravitatis et senectutis, et quasi adolescens per saltus, ac si ignem exstinguere vellet inortum, prosiliit et super collum meum cecidit et in amicabiles complexus ruit meque cum tanto gaudio suscepit, cum quanto moerore me dimisit. Interea, finitis vespertinis, venit subprior conventus, pater Michael Brenner, cum omnibus (#231 a#) senioribus et junioribus et hilarissime me susceperunt et cum processione festina de horto me duxerunt in chorum, ad majus altare ante sanctissimum eucharistiae sacramentum, ibique pariter omnes prostrati oratione facta benedictionem fratrum de via venientium more ordinis a praelato accepi. Finita oratione ad locum hospitum ductus fui, ibique familiarius loqui coepimus; intuebantur enim me cum gaudio et desiderio, ac si de monumento eis restitutus fuissem. Nam relatio dudum me praevenerat duplex, una videlicet, quod in mari mortuus essem; alia quod a Turcis in Thracia captivus detinerer simul cum caeteris peregrinis. Quibus dictis fides in eis aucta fuerat ex eo, quod domini mei, cum quibus de terra nostra emigraveram, nulla scripta de me eis praesentaverant, cum tamen a Hierosolymis eis litteras miserim, sed ille, cui tradideram, aliis intentus mea scripta neglexit tradere. Interim collaetantibus nobis attulit vestiarius conventus mihi nova vestimenta, sicque habitum sorditatum et laborum deposui et novum quasi nuptialem indui vestem et omnem peregrinantium sollicitudinem abjeci. Per continuos autem VI dies ex dispensatione benigni patris M. Ludwici concessum est fratribus laetari et gaudere mecum. In his diebus primatus Ulmensium, magistri civium et communitatis rectores et caeteri amici et fautores suis praemiis me honorabant et conventum laetificabant. Sed et religiosi patres ordinis S. Benedicti de Elchingen, Wiblingen, et Blabüren audito meo adventu venerunt ad mihi congratulandum. Demum generosi milites, domini mei, dominus Johannes Wernherus de Zimbris, baro, dominus Heinricus de Stöfeln, baro, dominus Johannes Truchses de Waldburg, dominus Ursus, vulgariter Ber de Rechberg de Hohenrechberg, cum percepissent, salvum me rediisse Ulmam, ad me cum suis famulis successive venerunt et cum gaudio salutaverunt me. Sicque omnes dies illi facti sunt ita celebres, ac si Romuli festa Laurentialia fuissent innovata.

Finitis autem diebus recreationis meae abradi feci barbam, quam hucusque servaveram et XI mensibus in longum et latum nutriveram, invitus tamen, fateor, deposui eam, quia videbatur mihi, quod in ea audacior, maturior, sanior, ornatior ac venerabilior essem, et si proprii juris essem, nullatenus ea carere vellem, cum sit naturae ornatus, venustans viri vultum ac robustum timorosumque reddens virum. Sed, quia frater et sacerdos Latinus sum, propter conformitatem libens careo.

Similiter rubeas cruces, quas assutas scapulari et cappae habui, deposui, quamvis et ipsas libentissime retinuissem, cum eas intrepide, manifeste et glorianter semper portaverim coram inimicis crucis, Sarracenis, Turcis, Grossonibus, Mauris, Judaeis, Samaritanis et Tartaris. Sed quia speciem habitus fratrum Praedicatorum tollere videntur, portare amplius non libuit, decrevi autem ab interiori parte vestimentorum ipsas cruces transponere.

Et his peractis[TR231] ad solita religionis nostra exercitia et ad implendum mihi commissa officia me reduxi.

Fuerunt autem dies meae primae evagationis 215 anno Domini 1480. Deinde vero secundae evagationis 289, quam inchoavi anno Domini 1483 et redii anno 1484 in die Agnetis secundae; et praedicare in conventu reincepi ad laudem et gloriam Domini mei Jesu Christi et beatissimae Mariae Virginis et beati Dominici patris nostri et pro salute animae meae et proximorum aedificatione.

SEQUITUR ULTIMA PARS EVAGATORII,

et finalis totius operis, et est XII tractatus et ultimus, alio tamen volumine contentus.

Sicut saepe in praecedentibus promisi, quod ultimo loco evagatorii ponere vellem Alemanniae, Sueviae et civitatis Ulmensis descriptionem, ita et conatus fui facere. Sed dum in labore essem, intellexi, in quibusdam locis haberi descriptiones et chronicas et annalia de praefatis, idcirco manum retraxi a coeptis, quousque videro praefatas chronicas, nec quiescam, nisi libri ad meas manus venerint, et tunc perficiam, quae promisi in prima parte Evagatorii, Folio 3. B. et in II. Parte, Folio 2 a.

Explicit Evagatorium Fratris Felicis Fabri de sacra peregrinatione Jerosolymitana.

INDEX.

Indicem, qui sequitur, a Fratre Henrico Wild confectum, ab alio quodum monacho correctum, ipse noster Felix secundo operis sui volumini praefixit. In quo evolvendo illud tenendum, quod praemonui, non quidem ad nostrae editionis paginas referri debere numeros et litteras, sed ad pristinam libri indolem interpositis numeris atque litteris expressam, ut si legas 268 A, folium 268 primae codicis partis ejusque recta, quam dicunt, pagina, si vero legas 62 b, folium 62 secundae codicis partis ejusque versa pagina indicetur, Ubi C vel c additum est, de illa materia etiam folium proxime sequens perlustrandum esse significatur. Illud denique notandum est, vocabula littera ae incipientia pro diversa, qua uti solet auctor scribendi ratione, saepissime sub littera e quaerenda atque similiter litteras i et y, c et k aliasque inter se esse permutatas.

A.

Abbas hospitalis monasterii in Jerusalem humanissime suscipiebat peregrinos sanctae terrae, 268 A.

Abbas monasterii S. Catharinae in monte Sinai et monachi sui, quales sint? 62 b.

Abbas Joachim prophetico spiritu dissuasit terrae sanctae passagium, 282 A.

Abbas S. Nicolai in portu Veneto tali apparatu suscipit patriarcham, ducem, clerum et populum in die ascensionis post maris desponsationem et aquarum benedictionem, 38 A.

Abbatissa fuit foemina fortissima, perpetua memoria digna, 230 B. C.

Abel quo in loco fuerit occisus a fratre suo? 7 a.

Abacuc unde fuerit raptus in Babylonem ad Danielem? 165 A.

Abirim, Nebo, Phasga s. Pisga, montes Moysis, 243 B.

Abyssini Christiani Indiani, 135 A.

Abyssus quid sit? 42 A.

abusus graves sunt in ecclesia sancti sepulchri, 214 B.

Abraham vidit tres viros. Ubi? 122 b.

Abraham ubi filium immolare voluerit? 122 B.

Abraham et Sarai ubi sint sepulti? 8 b.

Absalonis titulus, quem erexit, 233 B.

absorptus fuit Dathan et Abiram et alii seditiosi a terra, 53 b.

absorptus vates poeta a terra pro deo habitus est, 180 b.

Achaja Europae regio, 180 a. b.

Acharon civitas Philistaeorum, 11 a.

Acheldamach ager sanguinis, 162 A. B.

Achillei, Nerei et Patricii corpora, 38 B.

Accon sive Ptolemais, civitas, 289 A; ceperunt Christiani, 282 A; terrae motu cecidit ib. 283 B; a Sarracenis capta de Christianorum manibus ib. A. B.

Achor fur, tempore Josuae, lapidatus a populo, 203 B.

accusant peregrini Sarracenos se molestantes in locis sanctis apud Mauros, dominos Jerusalem, 224 A.

Actaeon,[TR232] 164 a.

activam vitam et contemplativam simul habuit b. Maria, 155 B.

Adam nobilissimus inobediens factus est vilis conditionis, 6 a. b.; ubi creatus sit de terra? ibid.

Adam in specu devirginavit Evam, 7 b.

Adam quo loco mortuus et inde translatus in Hebron sit? 255 B.

Adae et Evae sepulchrum, 8 b.

Adae poma, quibus praevaricatus est, 75.

Adae transgressio quas miserias constituerit? 1 a.

Adam et Eva lamentantur ob filium suum interfectum Abel, 8 a.

Adonis, amasius Veneris, quaeritur, 169 a. b.; Adonidis planctus celebratur gentili ritu, 178 A.

Adonias ubi habuerit convivium? 232 B. C.

Adonisedech rex interiit 248 B.

Adomin, desertum inter Jerusalem et Jericho, 211 A.

adorare nullus debet Christianus in templis gentilium, 261 B.

adoravit Maria filium, quem genuit, 170 A.

adversitates multae peregrinorum, vide sub voce peregrinorum etc.

Adriaticum mare alia etiam nomina habet, 83 A. et 197 a.

aër insanus in Cypro, 143 a.

aestas vide estas.

affectiones hominum mutantur in mari secundum influxum siderum magis quam in terra, 51 B.

Africa dividitur ab Europa, 42 A. Et est tertia mundi pars, 157 b.

Agathon et Carioth ubi coenobia habuerint? 4 a.

Agoniae Christi specus, 144 B. C. D.

Agnus Dei, qui tollit etc. quo loco Johannes Baptista primus cantaverit? 202 A.

agnus castus, arbusta nobilis, salix marina, 60 A. B. et 199 a.

ager Damascenus plasmationis Adae locus, 7. B. et 6 a. b.

Angeronia mulier optima medica, 166 a.

ager interfectionis Abel, 7 b.

ager Ruth, in quo David cum leonibus lusit, 174 A.

ager Josuae juxta Bethsemes, 88 A.

ager meditationum Isaac, 10 a.

ager fullonis ante Jerusalem, 164 A. et 225 B.

ager Abacuc, de quo raptus est in Babylonem, 165 A.

ager Hakeldamah, 162 A.

ager Philistinorum, quos Samson vulpium immissione vastavit, 14 a.

agri specula, mons benedictionum Balaam, 244 A.

agricultura in terra sancta ortum habuit, 7 B.

agros colere docuit Isis primo Aegyptios, 90 a.

agros bobus arare Cretae inventum est, 169 b.

ala S. Michaelis est promontorium Maleae, 180 b.

alatus equus Persei, 87 B. et 186 b.

alapam Christo dans est punitus, 101 B.

Albania regio duplex, 195 a.

Albestan lapis, semper ardet semel incensus, 150 b.

Alboroth, equus Machometi, et mansio peregrinorum VIII in deserto 35 b.

Alcoranum occultant Sarraceni a nobis eumque diversimode exponunt 105 b. c.

Alemanni crudeles sunt, 214 b. Aestimant se depauperari propter multiplicationem monasteriorum, sed non Judaeorum, 218 b.

Alma mater deorum Romam ducitur, 90 b.

Almaricus VI rex Jerusalem, 278 B.

Aloës nobile lignum, 121 b.

Alpes penetravit primus Hannibal, 223 b.; nostras Julias longe in mari Adriatico vidimus, 201. Refugium monachorum fugitivorum 28 B.

Alpium descriptio et deliciae, 222 b.

altaria nostra magis velata deberent esse, quam sunt, propter reverentiam, 106 a.

altercatio peregrinorum inter se,[TR233] 41 a.

altana dicitur locus supra tectum domorum, in quo fit deambulatio et circumspectio, 86 a. et 127 a. et 210.

Alexander M. quali praestigio fuerit conceptus, 98 a. Et mortuus in aurea tumba locatus est, 135 a. Oratione montium commotionem impetravit, in quos Judaeos conclusit, 97 a.

Alexandria civitas describitur, 137 et seq.; habet ritum Atheniensium circa alienos ingredi civitatem volentes, 124 a. b. c. Initium religionis et principium seductionis perversae, 136 a. Alexandria pessime fuerunt peregrini recepti, et eorum adventus, 124 a. b. c.

Alexandrinus consul homo pretiosus 87., ubi mortuus sit? 175 a.

Ambranus sinus maris, 192 a.

Amazones bellicosae, unde ortum habeant, 196 b. c. multa de eis.

Ameth Maurus, gentilis, ductor peregrinorum, homo servilis et bonus 246 A.

amicitia et inimicitia navium in mari, quibus signis prodatur? 64 B.

Amphiaraus poeta et vates, 180 b.

Ammon et Moab, quo monte concepti sint? 246 A. Idololatrae in Mecca, per quos ritus Machometi dicitur sic introductus, 72 a. b.

Anastasis dicitur ecclesia dominici sepulchri in Jerusalem, 131 B. C.

Anastasin quomodo ingrediantur peregrini?[TR234] 109 A.

Anastasiae virginis corpus, 201 b.

Anathot villa, 234 A.

Andreas et Paulus, apostoli, praedicaverunt, 169 b.

Andreas apostolus fuit crucifixus, 180 b. Lanceam Domini sepultam manifestavit, 271 B. Andreae apostoli insula, 58 A. B.; monasterium grande Carthus. 38 B.

Andromeda virgo gigas ingens, 75 A. B.

angelorum apparitio frequentior et certior fuit facta in terra sancta quam alibi, 8 A. et 203 A. Capella circa Anastasin, 22 A.

angustia valde gravis FFF, 33 a. b.; extrema peregrinorum; 67 a. b. c. Angustiae maris, 19 A. B. et 184 b.

Anna, mater b. Virginis ubi genuerit? 230 A. Annae festum facimus et non Joachim, 212 B. Annae Sanctae brachium, 68 A. Annae et Joachim sepulchrum, 144 A. Anna de Kinsegg, vidua 101 B.

Annas pontifex, Christi primus examinator, 101 A. B.

anima mundi est Daemagorgon, 167 a.

animarum in purgatorio stridor auditur, ubi? 113 B.

animalia monstruosa ubi generentur? 137 a.

animalium formas dii veterum assumserunt, 137 b.

Antenor Trojanorum princeps, 208 a.

Antichristus fuit Machometus, dicit quidam. Ubi interficiendus? 149 b.

antiquitas terrae Aegypti; numerus hominum et civitatum nimis excessive ab antiquis assignatur, 136 a. b.

antiquorum monachorum cellae fuerunt parvae et vacuae, ac paupercula monasteria, 60 a. b.

Antiochia, olim Reblatha dicta, gloriosa civitas capitur a Christianis, 271 A.

Antonius magnus in quo deguerit deserto? 47 b. Quaerens primum eremitam Paulum haec portenta habuit obviam in deserto, 24 a.

antrum ingressa est beata virgo ad generandum, 171 B.

antra, Johannis Baptistae, 192 A. et 200 B. Quaere etiam specus, et caverna, et hiatus.

annulum aureum projicit dux Venetorum in mare, ad desponsandum conjugaliter sibi pelagum, 37 B.

Apis et Isis dii Aegyptiorum, 54 b. et folio 90 a.

apes sine coitu generant beneficio Jovis, 168 b.

apum examen in cella fratris mellificat, 158 a. b.

apotheca aromatum Salomonis, quaenam fuerit? 228 B. S. Mariae Magdalenae, 213 A. B. Apothecarum fons sunt apothecae Cypri, 153 b.

apothecarii Cretae sunt Judaei? 171 a.

apostatae religiosorum ad Julias Alpes currunt, 28 B. C. Mamalucci Christianae religionis, sunt domini Orientis, 106 b.

apostolorum latibula tempore passionis Domini, 161 B. Divisio per mundum, 104 B.

apostoli quales pastores fuerint? 5 B.

apparatu grandi salutant se classes, 182 a. b. regio ornantur galeae 56 A. ingenti intrant classes Venetias, 206 b. c. et 220 a. b.

appellare nullus a judice galeae audet, 48 B.

Apollo et Diana ubi sint geniti? 164 b. Medicinae inventor gloriosus cum multis medicis ponitur, 165 a. b.

aqua frigida est magni pretii in galea, 17 A.

aqua fluxit de petra in deserto, 52 b. c., quae fuit nobilior caeteris aquis ibid.

aqua Jordanis est aqua paradisi 198 B. Aqua Jordanis in galea servata, an navigationem prosperam impediat? sicut dicunt marinarii. 198 A.

aqua Jordanis pretiosa, 198 B. 122 a.

aquam Jordanis et Nili bibens de quatuor paradisi fluminibus potavit, 122 a.

aqua Nili turbida quomodo clarificetur? 120 a.

aqua magna industria et sumtibus ducitur per canale in Jerusalem a longinquo, 249 B. C.

aqua Bethlehemitana optima est, 173 A.

aqua mortifica nocentibus, salutifera vero bonis, 55 a.

aqua maris quare sit amara? 43 A. et 240 A. et 59 b.

aqua, sic invenitur in deserto potabilis, 64 a.

aquam abominabilem biberunt peregrini in deserto, 29 b. et vermibus plenam, 53 B.

aquae emtio, 220 a. Defectus, 37 a. b. c.

aqua S. Petri martyris virtuosa, 33 B.

aquarum in montanis divisio ad omnes mundi plagas, 227 a et seq.

aquaeductus longus, 95 b.

aquarum potabilium bajulatores multi, 109 b.

aquarum in camelis et asinis circumductio, 110 a.

aquosa loca sunt in deserto, 164 a. b.

Aquisgrani habentur reliquiae, et quaenam sint illae? 167 A. B.

Aquila Romani imperii signum est per Jovem, 179 a.

Arabia quadruplex regio, 21 b. Felix, in qua est infelix Machometus, 70 a. Simul latissima est Orientis regio, 21 b.

Arabes deserti incolae, unde sint et quales homines? 25 a.

Arabes dicunt se solos nobiles esse et omnium eorum dominos, quae muris non clauduntur nec tectis operiuntur, et in omni campo et silva pedagium a transeuntibus exigunt, 210 et 25 a., et solum de praeda vivunt.

Arabes sunt velocissimi cursores, 60 a. Arabum foeminae, 25 a. b.

Arabes persaepe invaserunt peregrinos, 81 et 88 et 166 et 250 et 85 A. B. et 40 et 115 a. b. etc.

Arabes ex antiquo regionibus circumjacentibus infesti fuerunt, sicut hoc satis patet ex Biblia, 25 b. c.

Arbor, quae plantata est a beata Virgine infantula, 230 B. Arbori, quo in loco Christus maledixerit? 154 A. Arbor, in qua sedit beata Virgo cum puero Jesu, 75 a., alia arbor Mariae Virginis, sub qua quievit 89 a. ligni scientiae boni et mali, 75 b., suavissimorum florum, de quibus solum spinae crescunt, et in qua arbore Sarraceni divinant, 28 b. et 33 et 53 a. b. Arbor crucis ubi creverit? 152 B. Mambre, sub qua vidit Abraham III viros, 7 a. Zachaei 204 B. Arbores terebinthi 91 A.

Arca Veteris Testamenti, quae inclusa tenuerit? eamque Jeremias abscondit, 258 A.

Archa Noë ubi requieverit, 148 b.

Arcadia regio, 63 A.

Archiepiscopus Pisanus fuit primus patriarcha Latinus ecclesiae Jerosolymitanae, 274 B.

area ornan (Arnon) Jebusaei ad templi fundationem petitur 257 B.

arenarum tempestas in deserto periculosior est quam aquarum maris, 23 a. et 31 a. et 34 a.

Argeus mons, 148 b.

argentea patera[TR235] in mare cecidit, 185 a.

argentei XXX pro quibus Dominus fuit venditus, 163 B.

Argonautarum navigatio, 226 a. et 160 b. c.

Argivorum regio est Achaja, 180 b.

arma domini Soldani, 107 a.

arma sua depingunt nobiles in ecclesiis et ea ibi suspendunt in Dei contemtum, 216 B. C.

arma Diomedis et sociorum ejus, 196 a.

arma Latonae gigantis, 154 b.

Armamentarium Salomonis supra Apothecam fuit. Venetorum, 215 a.

arma bellica ubi sint inventa? 138 a.

arma S. Michaelis an habeantur? 203.

armaturam multam habet quaelibet galea, 46 A.

Arimaspi pugnant pro auro et lapidibus pretiosis cum griffonibus 174.

Armenia, 149 b. et 210 A.

Armeni quales Christiani sint? 135 B. Armena mulier redemit Jerusalem a Sarracenis, 288 B.

Ararath mons Noae, 148 b.

Ariana haeresis incepit, quando? 261 A.

Ariani ecclesiam S. Sepulchri habuerunt subjectam, 265 B.

articuli fidei XII ubi sint per XII apostolos compositi? 151 B.

articuli XX communes pro navigatione marina ad terram sanctam, 34 A.

articuli XXVII propositi peregrinis pro regimine et moribus in terra sancta servandi, 82 B.

articuli XIII peregrinis dati servandi in ecclesia dominici sepulchri, 109 B.

articuli XII conventionis peregrinorum cum Sarracenis pro ductione eorum ad montem Dei Oreb et Sinai, 218 B. C.

Artus rex . . .

WEITER

Artus, optimus lutanista, 32 B.

arx David, 104 et 252 B.

Ascalon, civitas Philistaeorum, 11 a., fuit capta a Christianis, 274 B., et iterum obsessa a Sarracenis, 280 A.; et perdita, 281 B. C.

Ascensus montis Sion, 93. Quarantanae, 208. Oliveti, 147 A. Oreb et Sinai, 43 et 46. S. Catharinae, 47 b. c. d. Calvariae, 114 A.

ascendit hic montem calvus Elisaeus et derisus a pueris fuit, 207 B. Christus in coelum, 148 B.

ascensionis Domini locus commendatur, 149 B.

Assero, maris portus quidam, 60 A.

Asia, mundi pars tertia, 167 b, dividitur in majorem et minorem, 148 b. minor tota Turcorum est, 176 a. b.

Asylum est Sarracenis, ubi morantur peregrini, 13 b.

asinus et asinarius describuntur, 19 a. b.

asinum optimum sortitus est FFF 2 b.[TR236]

Assyria regio, 70 b.

assumtio beatae Virginis Mariae celebratur in Jerusalem, 247 A. B. C.

assumtionis locus, 143 B. C.

Assur, 81 B.

Asmodaeus, quo relegatus sit? 137 a.

astrologia, 138 a.

astronomia inventa, 136 a.

Athanasii episcopi corpus, 36 b.

Athenae, civitas, aedificatur et nominatur, 179 b. Atheniensium leges, ibidem. Ritus eorum est Alexandriae, 124 a. b.

Atesis, fluvius, 43 A.

Attica, regio, 179 b.

Attila, tyrannus crudelis, 211 b.

Atlas virgo gigas, cursor velocissima, 149 b. Atalanta.

Atlas, mons mirabilis, 52 a.

atrium Pilati, quaere Pilati atrium.

Ave Maria, maximae efficaciae, 19 B.

aves portantes olivarum ramos ad S. Catharinae sepulchrum, 56 b.

avete dixit Christus mulieribus, quo in loco? 103 B.

avis nobilissima est phoenix, 139 a.

avis ingenua est pelicanus, 138 b.

avis industriosa est psittacus, 83 b.

avellanae (nuces) sunt pretiosae in Oriente merces, 127 b. c.

avellanarum mercatores aedificaverunt in Jerusalem ecclesiam S. Mariae de Latina, 268 A.

augures utuntur bubone, corvo et cornice ad augurandum, 100 b. c. et 110 et 164.

Aulacia, civitas capitalis Cretae, 169 b. c.

auriculam abscidit Petrus Malcho, 146 A.

aurum omnia fieri optavit Midas, et ita factum est in sui perditionem, 55 a.

aureus aries, 160 b.

aurea porta in Jerusalem, 141 A.

aurea mensa Helenae Graecorum, 165 a.

aurea saecula, 168 b.

aurea pluvia, 160 a.

aureum vellus, quid. sit? 160 a et seq.

Austriae archidux vias montium meabiles fecit, 223 b.

aviditatem insatiabilem habent Turci rapiendi pueros vel emendi, magis quam quascunque merces, 131 a. b. c.

Azotus, Asdod, civitas Philistinorum, 11 A.

B.

Babylonia antiqua,[TR237] 50 a, nova Aegypti civitas maxima, multa habet nomina, 102 a. b. c. etc.

Bachus, primus Thebanis vini usum dedit, vites primo plantavit, 109 a.

Bachi celebritas et ritus quomodo celebretur? 158 b.

Balduinus II rex Latinus in Jerusalem, coronatus in Bethlehem, vir bellicosus, 174 B.

Balduinus III rex Jerusalem, vir magnificus, qui tres ordines instituit 279 A. B.

Balduinus V rex Jerusalem, 277 B. C. D.

Balduinus VII rex Jerusalem, ab infantia leprosus, tamen strenue rexit 279 A. B.

Balduinus VIII rex Jerusalem, infantulus obiit, 279 A. B.

Balthasar rex, quod habuerit hospitium? 188 A. B.

Balthasar Buchler, miles, 32 B.

Balaam pseudopropheta, prophetavit et populo Israel benedixit, 244 A.

Balatrum, Nili portus, 112 a.

balneum pueri Jesu effusum foramen incidit petrae, 175 A.

balnea, qualia sint apud Sarracenos? 15 a. b.

balneari nos libenter permittunt Sarraceni, qua de causa? 17 b.

balneatio in Jordane est peregrinis solatiosa, sed multum periculosa, 195 et 197 A.

balneatio Nili sacri fluminis, 113 b.

balsamum in monte Engaddi, 246 B. C. unde venerit in illum locum? 78 a. b. c. d., balsami virgultum, 76 et 78, balsami virtus et quomodo colligatur, et quot sint species? 79 a. b. c., balsamum verum per haec cognoscitur signa a falso, 79 b. c.

baptizatus Dominus Jesus in illo loco, 195 B.

baptizatus eunuchus, 250 B.

baptizantur pueri Sarracenorum, 92 a.

baptisterium salubre, ibid. scorpionibus plenum, 205 b.

barba longa est peregrini Hierosolymitani insigne cum aliis quatuor, 25 A.

barbam suam peregrinus cottidie lustret necesse est, 53 B.

barbatae foeminae, 52 a. b. et 136 b.

baro officialis potens galeae, 47.

barones duo domini et socii peregrinationis meae, 32 B.

Barbara virgo, ubi humata? 38 A., ejus brachium, 192 B.

Barnabas Jupiter fuit dictus, 159 a.

Basilica dominici sepulchri tria habet nomina, 131 B.

Basilisci, ubi nascantur? 137 a.

Basana, civitas, 11 B.

Baurim, castrum Simei, i. e. Bethania, 212 B. C.

beatitudines octo ubi fuerint praedicatae? 153 A.

bellum navale, quomodo paretur? 180 a.

bellum Trojanum exortum, 161 a.

Bellerophon chimaeram in equo alato vicit, 186 b. et 159 a.

belluae variae morantur juxta Jordanem, 199 B., belluae superioris Aegypti, 137 a. Deserti, 24 a. Maris 173 a. et 73 B.

Beelzebub deus cujusdam civitatis, 11 a.

Bel idolum, ubi fuerit? 50 a.

benedictionis vallis, 238 A. B.

Benedictus papa, ordinis Praedicatorum, ubi natus sit? 222 a.

Benedicti sacri ordinis patres inchoant reformationem sui ordinis, 209 a.

Benedictinenses in his (locis) bonis cunctis praeferuntur, 209 b.

benedictio itinerantium data fuit FFF, 25 B.

benedictionem itinerantium accipiunt peregrini ante maris ingressum, 56 B.

benedictionem itinerantium acceperunt peregrini ante ingressum deserti Sion, 35 a.

Beghardus quidam Sarracenorum volens praedicare ita praecipitium dedit, 229 A.

Beguttae sunt cum fratribus in monte Sion, quas nominant Marthas, et sunt matronae devotae, 100 B.

Beguttarum habitum induunt mulieres peregrinae terrae sanctae in peregrinatione, ...

Ber, vir nobilis, miles de Rechberg, socius et dominus peregrinationis FFF, 32 B.

Bernhardus de Braitenbach, nobilis, 127 A. et 132 B. et 135 B. et 189 A. et 63 et 124 a. b. Fecit librum peregrinatorium ... multam pecuniam amisit in deserto eamque reinvenit, 13 a. b.

bestia pessima, 137 a. perniciosissima, 121 a.

bestia materiam pretiosam et odoriferam turpiter ministrat, 82 a.

bestias pulchras vidimus et earum ludum, 82 a. b. c.

Bethlechem 166, describitur usque ad Fol. A 182 reaedificatur, 182 A.

Bethel, ubi Jacob vidit scalam, 210 A.

Bethyr, villa, 248 A.

Bethania, castellum, 214.

Bethphage, viculus sacerdotis, 214 A.

Bethsura, fortalitium, 139 B.

Bethulia, non illa, in qua fuit Judith, 3 b. c.

Bethagla, 244 B.

Beth, quid significet, et quare villae terrae sanctae ut plurimum a Beth incipiant? 176 B.

Bezeth, villa boni vini terrae sanctae, 248 B.

bibales denarii nominantur alias curtusiae.

bibere aquam detestabilem saepe oportet peregrinum, tam in deserto, quam in mari, 17 A. B. et 20 b. et 53 b.

bibere non licet Sarracenis vinum, 103 A; non possunt sine nocumento, 12 b.

biremis et triremis galea, quales sint? 47 A.

bithalassus, syrtis, charybdis, maris pericula 44 B.

Blaubüren oppidum prope talem habet specum, 169 a.

boni terrae sanctae peregrini communiter meliores fiunt post reversionem, 8 B.

Boccia regio, 179 b.

Boen, lapis filii Ruben, 212 A.

Boëmia, Hungaria, Pannonia, 196 b.

bombardarum horribile tormentum, a Teutonico excogitatum, quo anno in lucem venerit? 273 A.

botri magni, 106 a. b.

Bozanum, oppidum in montanis insanum, 27 B.

bos, quaere taurus.

brachium S. Barbarae in terra sancta est, 192 B.

Brenner, mons est altus frigidissimus, 27 A.

Brenta, fluvius, 29 B.

brevitas vitae humanae ostenditur, 175 a.

Brixina, civitas episcopalis, 27 A.

Brunnegg, oppidum, 226 a.

Bruss Sigwiss, maris portus in Dalmatia, 199 a.

bubonis cantus est pessimi augurii, 100 b.

Bucephalus equus Alexandri M., 220 a.

bursa plena facit laetam peregrinationem Jerosolymitanam, 2 B.

Busiris olim dicta nunc est Cairus, 102 b.

Busiris tyrannus et villa ejus.

Bütelstein Venetorum custodia, 225 a.

C.

Cades Barnaeae desertum, 29 a. b.

Cadmus Thebanus, 179 b.

Cadubrium comitatus, 224 b.

Chabrata, 66 A.

Chawata mansio III peregrinorum in deserto, 29 a. b.

Chairus, civitas mundi maxima, multa habet nomina, 102, 103 seq. Quantum in hominibus abundat? 109, per totum.

Cain, Caym, ubi interfectus est Abel, 7 a. b.

Caiphae pontificis domus, 102 A.

Chames Idolum, 234 A.

Chaldaea, regio, ubi sit? 50 a.

Chalcedonia, 176 a.

calceamentum, quale habuerit FFF in ascensione montis sancti Oreb et Sinai? 51 a.

Calini duo, i. e. duo magistri hospitalis in Jerusalem, Sarraceni, 221 B.

Calinus minor, probissimus Sarracenus, 22 A. B., 85 b.

Calipha, officialis galeae, 47 A. Rex Aegypti iniquissimus destruxit dominicum sepulchrum in Jerusalem, 268 A.

Calpis mons mirabilis, quasi tornatilis, 36 b.

Calpis una columna Herculis, 36 b.

Calvariae locus, ubi Dominus est crucifixus, 115, 130, 155 A. B.

calvus Elisaeus, ubi derisus sit? 205 B.

calvorum laus et bona complexio, 205 B. C.

calvities bene ornat virum, 85 b.

calor intensissimus deserti, 137, 256 a. b.

calix dominicae coenae, ubi? 130 B.

calicem habet Soldanus in suo clipeo 107 a.

camelus, quale animal sit? 19 a. b.

camelum perdidimus in deserto, 65 a.

camelarius, custos cameli, 21 a.

camelorum numerus Cairi aquam circumferentium, 110 a.

camisia beatae Virginis ab Helena reperta, 178 A.

camisias suas peregrini cottidie lustrare habent tam in mari quam in deserto, 53 B, et 38 a.

camisias suas dilacerant Sarraceni et petiolas suspendunt ad loca eorum superstitione sacra, 63 a.

campanae primo a Venetiis transmissae sunt in Graeciam, 217 a.

campanas quidem baptizant in Jordane et contra tempestates pulsant, 196 A. Non sustinent Sarraceni a Christianis eis commorantibus, 93 B, 281 B, 132 B.

campanile ecclesiae dominici sepulchri praeeminet in Jerusalem omnibus structuris, 132 B. Sancti Marci Venetiis, 217 a.

campestria Jericho magna, 195 A.

campus latissimus sepulchri Og, regis gigantis, 35 b.

campi Elysii, ad quos revocantur animae ab inferno per Mercurium, 35 b.

Campidunum, civitas, 229 a.

cancer magnus marinus, 206 b.

cancer quomodo sit factus signum coeleste, ibid.

candelis accensis visitantur loca sancta in Jerusalem, 110 B.

Candia sive Creta describitur 166 b; habet quinque detestabilia, 170 b. c; habet mulieres venenosas, 169 b.

canes grossi et rabidissimi, custodes lapidum pretiosorum, 154 A.

canum mira industria et fidelitas, 164 A, et quomodo laceraverint venatorem.

Canonici regulares fuerunt officiatores dominici sepulcri in Jerusalem, 274 A, et montis Sion ecclesiam inofficiabant.

cantum dulcissimum ibi simul personabant peregrini, 81 A.

cantica Sion sunt haec, 93 B.

cantus suavis specularis navis, quum habet ventum in puppi, 62 A.

capellae multae sunt in ecclesia dominici sepulcri et per ejus circuitum, 121 B.

capellae multae sunt in ecclesia S. Catharinae montis Sion, 56 a. b.

capellae montis Oreb, 44 a. b.

capellae multae in campo Parentino, 205 a. b.

Capadocia regio, 148 b.

Capha civitas sive Theodosia a Turcis capta, 170 a.

capta fuit Jerusalem a Christianis magnis laboribus, 274 A; capta est a Sarracenis, 280 A. B.

capta et perdita Damiata, 287 A. B.

captivi sic tenentur apud Sarracenos, 88 a.

captivi et venundati Christiani fuerunt, 127 a.

captivati fuerunt peregrini Alexandriae, 124 b.

carcer Christi in domo Caiphae, 102 B.

carcer Christi in loco Calvariae, 112 A.

carcer beatae Catharinae virginis, 128 a.

carceres reorum in Jerusalem, 124 B.

carceres reorum in Alemannia sunt inhumani, 219 b.

carina navis, 46 B.

Caria regio, 165 a.

carica, cibus Orientalium, talis est, 121 b.

Cariatharbe est Hebron, 9 b.

Carmelus mons, possessio Nabal, 249 B.

Carmelus mons sanctus Elizaei, 71 B.

Carmelitarum fratrum origo et habitus primus, 71 B.

carmen de S. Catharina compositum per peregrinos tertiae societatis, 69 a. b.

carnes morbidarum bestiarum coquuntur in navibus, 52 B.

Carolus M. fuit Theutonicus, 267 A; liberavit Jerusalem, ibid.; declaratus fuit rex Jerusalem, 288 A.

Carthaginem aedificavit Dido mulier, 275 B.

Carpatus insula, Carbasum, 164 a.

carta directiva nauclerorum in mari, 47 B.

Cartusiensium grande monasterium, 38 B.

Casanus Tartarorum imperator jocundo casu Christi fidem suscepit et Jerusalem cum terra sancta Christianis restituit, 288 A. B.

Casius mons spectabilis Aegypti, 97 a.

Cassa asinarius FFF dicebatur, 80 B.

castrum Soldani magnum valde, 96 a, 103 a.

castrum munitissimum prope Bethlehem Rama, 3 b.

castra metati sunt filii Israel multis annis in his vallibus, 58 a.

castrum Ruth, Petra deserti, tale est, 244 A.

castrum Firmianum dux Austriae munivit mirabiliter, 28 A.

castra multa Trojani in Alpibus aedificaverunt, 30 B.

castellum galeae sic est dispositum, 45 B.

castellum S. Petri Rhodianorum sic est, 164 a.

castitatis clarissima exempla, 230 B. C.

Cataloniorum fonticus est peregrinorum hospitium in Alexandria, 130 b.

Cathacrisia, locus, ubi foditur aurum Arabiae, 37 b.

cathena mundi montes, 148 b, 212 b. c.

Catus (Cacus) fur bestiarum Herculis, 225 b. c.

catti custodiunt hoc monasterium a serpentibus, 157 b.

cathalogus Latinorum regum in Jerusalem, 274 A.

Caucasus mons talis, 148 b. Caucasi montium claustra ruperunt Turci, 146 b.

Cavus lapis est hospitium tale, 225 b.

caverna, quaere antrum et specus.

cautelae plures navigantium mare, 155 A.

caecus est ibi a Christo illuminatus, 203 B.

caeci duo ibi a Christo illuminati, 210 B. C.

caecus Celidonius ibi illuminatus, 159 B.

caecavit Ulyxes Cyclopem, 190 b.

caedes gravissima Christianorum in Sarracenos, 273 A.

cedrina ligna, 181 B.

Cedron torrens, 150 B.

celebrandi modus in dominico sepulcro talis, 119 B.

Cella nova monasterium egregium, 27 B.

cellae antiquorum monachorum parvae erant, 60 a. b.

caelesti igne accendebantur lumina et lampades in ecclesia dominici sepulcri, 131 B.

caena dominica ibi fuit habita, 94 B.

caena mirabilis, in qua de multis ritibus et sectis sederunt simul homines, 229 B.

cereus pascalis divinitus accendebatur, 131 A.

cerimonias illas servant Sarraceni ingrediendo templum, 261 A; jejunando, 64 b; orando, 105 b; bibendo, 108 a; et manducando, 109 b.

Centaurus sic est genitus, 228 a; centauri sunt Thessali, 179 a.

Ceraunia montana, 148 a. b.

Caesarea civitas Palaestinae, 199 A.

Cethim olim, nunc Cyprus dicitur, 149 a.

Cija insula una Cycladum, 165 a.

cibus peregrinorum in galea talis est, 52 A.

cicatrices corporis Christi in hoc loco Thomas tetigit, 55 A.

Cycladum insulae cur sic vocentur, 161 b; earum multae nominantur, 164 et seq.

Cyclops coecatus ab Ulyxe, 190 b; Cyclopes, qui sint, 190 a.

Cilicia, S. Pauli patria, quare sic nominatur, 148 b.

Chimaera, 159, a. b.

cimiterium fratrum montes Sion, 106 B.; Sarracenorum, in quo mortui quadam anni die se erigunt, 93 a; nullus Christianus sinitur intrare, 82 B; cimiteria talia, in quibus corpora infra triduum resolvuntur in cineres, 163 B; Judaeorum in Jerusalem 229 B.

cyprus arbor balsami dicitur, 176 b.

Cyprus insula describitur, 149 a. b. etc., per regem Angliae destruitur, 151 b; Theutonicis insana regio judicatur, 153 a; tres habet episcopatus, 153 b; tria mala habet, 152 b. c; Veneris insula, quam sua luxuria infecit, 150 b.

circumierunt peregrini per gyrum civitatem Jerusalem, 225 B.

circumcisionis domini locus, 168 A. B.

circumcisionem Sarraceni recipiunt, 92 a.

circumspexerunt peregrini regiones mundi in his montibus, 209 B, 243 A, 49 a, 200 b, 148 A.

cisterna David ante portam Bethlehem, 167 B., coenae domini in monte Sion, de qua sumta fuit aqua ad immensam et ad lotionem pedum, 97 A; cisterna in via inter Jerusalem et Bethlehem, juxta quam tres reges viderunt stellam ducem eorum, 164 B. C; in quam dicitur cecidisse stella Magorum completo officio suo, 171 A; beatae Virginis in deserto, 29 a; Mosis in monte Oreb, 86 a; Mosis in monasterio S. Catharinae, 62 a; domini Soldani est hic, 72 b.

Citerea insula una Cycladum, 164 b. c.

civitas maxima totius mundi est illa Chayro-Babylonia, cujus multa ponuntur nomina, 92 et 93 a etc., nobilissima fuit quondam Alexandria, 134, b. c. d., Patera propter peccata sic luit poenam, 159 b; civitates duae benedictae et duae maledictae secundum Machometum sunt, 271 A; quinque Sodomorum et eorum vitia hic ponuntur, 239 B; quinque Philistaeorum sunt, 11 a.

clamor Sarracenicus in turribus talis est, 105 a. b.

classes, i. e. exercitus magnarum navium in mari convenientes sic se salutant, 172 b.

clavus unus crucifixionis Christi, 68 A; projectus in mari ad sedandam ejus tempestatem, 197 a.

Clemens papa et martyr huc fuit religatus, 170 b.

clenodia peregrinorum, quae secum portant eaque locis sanctis et reliquiis applicant, 36 A; thesaurorum Venetorum, 219 B.

Cleopatra regina Aegypti transtulit balsamum a Judaea in Aegyptum, 78 b.

cleri discordia in Jerusalem perdidit sepulcrum domini, 278 A.

Climax mons monstruosus, 52 a.

clipei Sarracenorum talem habent scripturam et picturam, 107 b.

cloaca regionis terrae sanctae est mare mortuum, 241 B.

Coas insula vel Choa, in qua optimi sunt equi et inventa aurea mensa in sabulo, 165 a. b.

Choas mansio XXIII peregrinorum in deserto, 62 b.

Cocodrillus bellua Nili describitur, 110 b; cocodrilli ita capiuntur, 113 a; cocodrillos colebant Aegyptii, 113 b. c.

collateralis socius quietus in navi est super aurum pretiosus, 54 A.

Colchos regio aurei velleris, 160 a. b.

Colos sive[TR238] Colossa est Rhodus, 160 a. b.

Colossus simulacrum solis, 129 b, 161 a.

Colossenses sunt Rhodienses, quibus S. Paulus scribit epistolam, 161 b.

Colonia venerabilis est et sancta reputata ab orientalibus Christianis propter tres reges, 254 A.

colores varios videtur mare habere, 43 B.

coloquintida sic crescit, 31 a.

columbae in Oriente sunt litterarum portatrices et nuntiae ad longinquas partes, 272 A, 95 b, 135 b.

columba super Christo apparens qualis fuerit, 95 b.

columbino lecto decumbens difficulter moritur, 175 a. b. c.

columna flagellationis Christi sic est divisa et ibi ejus sunt partes, 111 A; Pompejana est ibi, 129 b; Nectanabi, 97 b; characterizata, 129 b; columnae lacrymantes passionem Christi, 113 A; XII mensium XII festa continentes, 68 b; vitreae, monstruosae, 151 a; Herculis duae, 36 b; pretiosissimae ecclesiae Bethlehemitanae, 179 A; duae ingentes Venetiarum, 217 a.

comes galeae officialis est, 47 B.

comes Joannes de Solms, socius et dominus FFF in peregrinatione, 221 B, obiit in Alexandria, 142 b.

conchilia et ostreae marinae, 204 b.

concubitus incestuosus Loth hic factus fuit, 246 A.

conditionem suam, quis optime consideret in navi, 187 b.

conditiones VI requiruntur ad perfectionem virtutis, 3 B.

conditiones boni praedicatoris, 157 B.

conditiones hominum acute cognoscunt Sarraceni, 141 a. b.

concordia peregrinorum optima, 91 A.

conductio navium, 34 A. 171 b.

cognoscit se ipsum melius homo in navi, 187 B.

congregatio S. Justinae, ordinis S. Benedicti, ubi inceperit? 209 a. b.

commendatio terrae sanctae, 7 b., peregrinationis terrae sanctae, 8 A. militiae S. sepulchri, 184 B.

concubia, connubia, est pars tertia noctis, 116 b.

complexiones hominum Sarraceni ex facie perpendunt, 109 A. et 141 a. b.

Conradus Locher, imperatoris in Ulma officialis, 24 A.

Conradus Beck, FFF in peregrinatione socius, 32 B.

Conradus lutanista, FFF in peregrinatione socius, 221 B.

concilium Parisiense, 282 A. Lugdunense, 287 A. Lateranense, 289 A.

concilium primae ecclesiae ubi fuerit celebratum? 106 A.

consilii mali domus, ubi diffinita fuit mors Christi, 163 B. C.

consiliator mathematicus mirabilis, 200 b.

consul Alexandrinus, homo pretiosus, 85, exenteratus fuit, 175 a.

Constantinus et Helena liberaverunt Jerusalem, 265 A.

Constantinus III liberavit Jerusalem septies, 267 A.

Constantinus IV liberavit Jerusalem, 167 A.

Constantinopolis, urbs clarissima, 177 b. c., XII vicibus ab ecclesia Romana est lapsa, 177 b. c., justo Dei judicio a Turcis est capta, 178 a.

constipatus in mari quid faciat, ut habeat beneficium ventris, 53 B.

Conteri via, vulgariter Contersweg; olim pessima, nunc bona, 27 B.

contemplativi possunt legere hoc Evagatorium, 2 B.

conticinium est sexta pars noctis, 116 b.

continuatio trium marium mundi, 42 B.

conventus tres habent fratres minores in terra sancta, qui sunt quasi unus conventus ...

conventus duos habuerunt fratres Praedicatores ante Jerusalem sive in specu S. Jacobi, 157 B., et in agro Akeldemach, 162 B.

convivium jocundum, in quo fuerunt homines diversorum rituum, 229 B.

convivium FFF in monte Sinai, 47 a, grande totius classis in insula, 182 b.

coothepas, pessima est bestia, 137 a.

coquina, in qua ultima coena Christi fuit parata, 99 A.

coquinas communes habent Sarraceni et non singulares in singulis domibus, 223 B.

coquere mulieres Sarracenorum nesciunt, 109 b.

coquorum multitudo magna Cairi, 109 b.

chorea habuit initium diabolicum, quomodo? 64, Sarracenica turpissima, 143 b.

Coricus mons mirabilis, 148 b.

Corinthus, vetustissima civitas, 180 a.

corobona (caravana) est exercitus hominum cum camelis et asinis peregrinorum, 30 a.

corona spinea Christi, 112 B., coronae Domini spinae, quales? 28 b, coronam spineam portat rex Jerusalem, 112 B.

coronatus fuit Fridericus II. rex Jerusalem, 266 B.

Coronum, insilla et civitas, 276 b.

Cornerus maris pessimus districtus, 202 a.

corpus S. Simeonis Senis, 201 b., beatae Catharinae virginis, quo per angelos transportatum sit, post CCC annos inventum, 57 a b. S. Nicolai translatum est, 198 b. Machometi quale habeat sepulchrum, quod dicitur fulmine exustum, 70 a. et 74 A.

corpora multorum Sanctorum sunt Venetiis, 38 B. et 116 b.

corpora mortuorum se erigunt die quadam anni de sepulchris in Aegypto, 93 a; corpora mortuorum horribili aspectu alicubi stant, et quare non resolvantur? 224 b.

corporis Domini festum tali celebritate Venetiis peragitur, 40 B.

corradunt fatui aliqui peregrini lapides locorum Sanctorum, 217 B.

Corradirius Sarracenus Jerusalem destruxit, 284 B.

corvus, quo in loco Heliam prophetam paverit, 45 a; aptissima avis auguriis fortuitis, 101 a. et 164 b. nota, quod doctrinas vocum habeat.

Corzyra insula describitur, 194 a, 13 B.

Cosroës tyrannus in Christianos fuit, 266 A.

Costus rex, S. Catharinae pater, ubi habitaverit 130 a.

costa grandis cujusdam belluae marinae, 199 A.

crabro quidam in magnam angustiam posuit FFF, 243 A.

crepusculum est prima pars noctis, 116 a.

Creta insula, 18 A. B., describitur, 166 b. Quare etiam Candia?

Christus, vide sub littera X. Xistus.

Christi vestigia lapidibus impressa, 123 A. et 194 A. Christi fides quali miraculo probetur? ...

Christianus, an sine peccato possit ingredi moscheas Sarracenorum? 261 b. c.

Christiani captivi miseri, 127 a., multis expensis et laboribus sudaverunt pro terra sancta. Quaere Passagium, Passavium.

Christianorum subjectio Turcis est periculosior quam peremtio, 192 a.

crudelitas et persecutio periculosissima est in Christianos, dum Turci misericorditer cum iis agunt, 156 b. 192 a. b.

crux sancta ubi creverit? 182 B., ubi inventa sit? 114 A. B.

crux Christi in proelio capta, 28 A.

crux quando reperitur in libro praesenti signata, sic †, vel sic ††, denotat indulgentias, 75 A.

crucem bajulans Christi, ubi ceciderit? 123 B.

crucis sanctae reservaculum, 111 A.

crucis est inventa portio, 274.

crucifixus Dominus ubi sit? 115 A. B.

crux dextri latronis, Dismae, ubi sit? 66 B.

crux rubea, veste assuta, est insigne peregrinorum de Jerusalem, 25 A.

cumba in navi est locus assignatus homini, 35 B.

cumba FFF in Alexandrina navi, bona sed periculosissima, 147 b. c.

cumulos lapidum cur Sarraceni erigant et ubi? 182 A; Judaei, 229 A.

Cumarum oppidum in Pedemontio, 222 b.

curiae Soldani hic mos est, 88 a.

Cursula ponitur, 13 a., describitur, 196 b.

curtesia est pecunia data, quam nos bibales nominamus, et dicitur curtesia a curia, quia dominorum servi et curiales exigunt.

D.

Dabir, civitas litterarum, 10 a. b.

Daemogorgon, 69 b. et 167 a.

Dalila, Delila, Samsonis de Soreth, 14 a.

Dalmatia est Illyricum, 196 b.

Dalmanutha locus Megeda, 199 A.

Damascenus ager plasmationis Adae, 6 a. b.

Damiata, Aegypti civitas, capta a Christianis, sed non retenta diu, 284 B. C.

Dan et Jor, duo capita Jordanis, 199 A.

Danaus, primus fontium fossor, 52 a.

Dannhuser Suevus, in monte Veneris, 150 a.

Danubius fluvius est Hister, 202 b. Euxino ponto illabitur, 42 B.

Dagon, idolum, ubi templum habuerit? 11 a et 14 a.

Daphon tyrannus, 220 b.

David lusit cum leonibus et ursis, puer, sicut cum agnis, ubi? 174 A. Goliam ubi prostraverit? 91 A. Iterum coronam accepit, 244 B.; ubi maledictionem a Simei sustinuerit? 212 B. c; in quo specu poenitentiam egerit super Uriae occisionem, et VII poenitentiales psalmos composuerit? 110 B. Latitans Sauli vestem praecidit, ubi? 246 B. Duas civitates Bethlem et Sion nominari voluit, .... Ubi sepulchrum habuerit? 97 B. Davidis arx, 104.

Dathan cum suis seditiosis absorptus a terra, 53 b.

decem praecepta in hoc loco sunt data, 45 b., milliaria Teutonica sunt a Nazareth usque in Jerusalem, 164 B.

decimas et hostias obtulit Abraham Melchisedeco, ubi? 123. Totius insulae Cretae recipiunt monachi S. Catharinae in monte Sinai, 170 a.

Daedalus homo divinus, 211 a. et 226 b.

Daedali labyrinthus, 94 b, est in Creta, 159 a.

defuncti in navi quomodo in mari sepeliantur, 51 A.

defunctorum corpora per mare in navibus possunt duci, 156 b.

degradatio cujusdam, qui militiam in dominico sepulchro assumserat ineptus, 187 B.

Delos insula una de Cycladibus, Dianae et Apollinis generatione celeberrima, 164 b.

delphinorum natura et mira naturae industria, 204 a. b.

Delta est Nili pretiosissima insula, 113 a.

Demogorgon pater deorum, 69 b; causa mundi, 167 a.

denarii 30, pretium Christi venditi, 163 A. B.

desertum, jejunium et tentatio Christi, 207 B. c. Johannis Baptistae, 209 B. Idumeae, 254 B. Magnum, describitur, 21 b, pertransire volenti multa sunt necessaria, 17 a. Deserti XX conditiones, 22 a. b. Deserti triplex via, 26 a. b. Deserti incolae, quales? 25 a. Deserta duo Joannis baptistae, 31 A.

Desiderius martyr, ubi quiescat? 31 A.

desiderium videndi Jerusalem habet omnis bonus Christianus, 4, et aliqui fervens habent desiderium, 9 et 69 A.

deviatio periculosissima peregrinorum in deserto Madian; 66 b.

devotio magna est peregrinorum in locis sanctis, 92 A, tepescit ad loca sancta post primum impetum, 215 B.

Deuteronomium scripsit Moyses ubi, 37 a.

diabolus solutus facit signa et miracula stupenda inter Turcos, 91 a.

diabolum in omni locutione nominant Cretenses, ideo creduntur esse a diabolo nati, 168 a.

Diana in qua insula cum Apolline nata sit? 164 b.

Dianam colebant antiqui in Luna, 100 b.

Dianae fabula veritatem prodens, 40 a.

Diaconi VII ubi sint electi? 106 A.

Dictaeus mons semper nivosus, 169 a.

Diospolis, ubi S. Georius fuit martyrizatus, 84 B.

Dido, uxor Sichaei, quae Carthaginem construxit, 275 B.

dies Aegyptiaci, quomodo in calendario inveniantur? 138 a.

diaeta ultima peregrinationis maris laetissima, 206 a. b.

dii nati sunt paene omnes in Aegypto, 137 a.

dii florum et arborum, 99 b., silvarum nemorum, domorum, 99 a. b. c.

dii in diversis speciebus se honorandos praebuerunt antiquis, 55 a.

dii ducti Romam, et mater deorum, 223 b.

deorum cultus erat occultissimus a communi populo, 105 b. c.

diluculum est septima pars noctis, 116 b.

diluvium Deucalionis, 179 a. Diluvia tria fuerunt, 183 b.

Diocletianus et Maximianus, ubi orti et quomodo imperatores facti sint ex pauperibus rusticis? 202 b.

Diomedis et sociorum ejus insulae, 196 a.

Dys, civitas ferrea inferni, 124 b. et 178 b.

discordia debet vitari, 101 b.; in nostra galea orta, 192 b. c., adest nuptiis, etiam non vocata, 149 b. et 101 b; cleri in Jerusalem perdidit sepulchrum Domini, 178 A.

Dismas, latro, ejus crux ubi sit? 66 B.

Dissen, castrum comitum de Kirchberg, 26 A.

dives epulo ubi domum habuerit? 137 B.

diversorium quid sit? et quale hospitium? 177 B et 195.

divinationes horrendae ponuntur, 106 a.

divisio apostolum ubi facta sit? 104 B, peregrinorum facta, 219 B.

divisio fratrum Praedicatorum conventus Ulmensis, 104 B. Vestimentorum Christi ubi facta sit? 112 A. B.

doctos viros habet ordo S. Benedicti, 209 b. c.

doctissimi viri in Aegypto fuerunt, 140 a.

Dominicus, pater Praedicatorum, sui ordinis confirmationem obtinuit, 283 b; pater noster fuit ante suam existentiam pictura suae imaginis praefiguratus, 216 b. Dominici imago est in ecclesia Sion depicta in tabula majoris altaris, 98 B.

dominicam diem et alia festa male celebrant marinarii, 50 B.

dominium Orientis tenent quatuor reges, 89 b.

dominium Sarracenorum tres regunt, quinam illi? 121 a.

domus Jacobi Patriarchae, 165 B. Raab meretricis, 204 A. Loth, 239 A. Jesse patris David, 177 A. Joachim et Annae, in qua nata est Maria virgo, 190 B, beatae Mariae Virginis in Aegypto, 81 b. Domus, in qua fuit beata Virgo illis horis, quibus Dominus Jesus pependit in cruce et in sepulchro fuit, 110 B. Pausationis beatae Virginis in labore peregrinationum se agens, 154 B. Domus b. Virginis, in qua emigravit hinc, 105 B.[TR239] Zachariae, 189 B. Simeonis senis, 189 B. Simonis Pharisaei, 137. Simonis leprosi, 214 A. Ultimae coenae, 94 A. B. Annae pontificis, 101 A. Caiphae pontificis, 102 B. Pilati 138 B. Veronicae, 135 A. Marthae, hospitae Christi, 213 B. Mariae Magdalenae, 213 A. Divitis epulonis, 137 B. Judae Ischariothae, 194 A. Concubinarum Salomonis, 233 B. Mariae matris Johannis, qui cognominabatur Marcus, 227 A. Martharum in monte Sion, 100 A. Nympharum et Musarum, 89 a. Scholae beatae Mariae Virginis, 139 B. In qua excubantur arte ova gallinarum, 94 a. b. Domus et hospitium peregrinorum in Jerusalem, 221 A, in Roma, 82 A, in Gazara, 13 a. in Cairo, 80, in Alexandria, 126; domus ab incendio liberata per FFF, 187 b, domus bina vice a peregrinis incensa, 13 A; domus in Oriente quales sint? 86 A, in Aegypto quales sint, 103 b. In villis Aegypti quales sint? 112 b.

domorum dii, quales sint? 99 a. b. c.

domificator primus quis fuerit? 60 a.

Doridon, mansio XX peregrinorum in deserto, 55 b.

dormitio trium discipulorum in monte Oliveti, 145 B; suavis unde caussetur in navi, 62 A, dulcis, quomodo fiat? 206 B, dormitionem bonam facit labor praecedens, 212 A, inquieta in galea, 52 A.

draco custos aurei velleris, 161 a; custos horti Hesperidum, 76 a.

draconis fons ubi sit? 142 B, dracones ubi generentur? 137 a.

draconis cubile in quadam rupe fuit, 194 B.

Draconitidis regio quae sit? 143 A.

dromedus et dromedarius, 20 a.

duellum inter Christianum et Sarracenum, 269 A, duorum Sarracenorum puerile, 123 a.

dux I. Venetorum quis fuerit? 212 b.

duces Venetorum miserabiliter tractantur, quando non bene regunt, 213.

ducatus Venetianus ubi incipiat? eod.

duces nominantur, qui terram sanctam recuperaverunt, 188 B.

duces Burgundiae benefecerunt fratribus montis Sion, 139 A.

ducum Austriae magnificentia, 227 per totum.

duodecim articuli fidei ubi sint compositi? 152 B.

duodecim signa, quibus probatur, quod Dominus plus dilexit terram sanctam, quam aliquam mundi regionem.

E.

Eberhardus de Würtemberg, senior, dixit, tria nulli esse suadenda, 9 B.

ebrius Loth commisit incestum, quo in loco? 246 A; ebrius homo Machometus fuit, 109 a.

ebrii vino de facili efficiuntur Sarraceni, 73 B et 83 in 12° articulo, et 109 a, ebrii peregrini de vino Cretico, 18, de aqua, 17.

ebrietas Bacchi et suorum cultorum, 158 B, rusticorum periculosa, 109 a, duorum angelorum punita est, 108 b.

ebrietatem inducit aqua de quodam fonte potata, 78 a.

Ebron, vallis fertilis, 5 a.; civitas describitur, 9 b.

eburnea foemina vivificata genuit, 139 a.

ecclesia prima Christianorum fuit in monte Sion, 264 A.

ecclesia Sion, 98 B; ejus ornatus, 93 A. B. Golgathana, Anastasis, S. sepulchri et dominicae resurrectionis unum sunt, 131 B. Qualis ecclesia sit, prout ibidem habetur cum maximis reliquiis, 130 B.

ecclesia templi Salomonis, 140 A; nativitatis beatae Virginis, 140 B. Visitationis beatae Virginis, 190 B. Nativitatis Domini in Bethlehem, 177 A. B. Pastorum: Gloria in excelsis, 174 B, beatae Virginis in Aegypto, ubi mansionem habuit VII annis cum puero Jesu, 91 b. Flagellationis Domini, 139 A. Angelorum, quae est domus Annae Pontificis, 101. S. Michaelis in Alexandria, 130 a. S. Salvatoris, quae est domus Caiphae, 102. S. Salvatoris in monte Oreb, 47 b. c. Ascensionis Domini, 148 B. c. Assumtionis beatae Virginis, 143 B. beatae virginis de rubo Moysis, 58 a. Ecclesia in loco, ubi crevit S. crux, 192 A. B.

ecclesia nativitatis S. Johannis baptistae, 191, B. S. Johannis baptistae supra Jordanem, 202 A. S. Jacobi in Jerusalem, 103. Apostolorum Joannis et Jacobi, 227. S. Lazari in Bethania, 213 b. S. Mariae Magdalenae in Bethania, 213 A. S. Marci in Alexandria, 130 A. S. Marci in Venetiis, 216 b. S. Sabbae abbatis, 237 A. B. C. S. Georii, ubi captus fuit, 250 A, ubi occisus fuit, 84 B. S. Georii in Babylonia nova, 92 A. Sanctae Catharinae virginis cum multis capellis et indulgentiis in Sinai, 57 a. b. Ecclesia XL martyrum in Sinai, 51 a. b. S. Sophiae in Nicosia, 153 b. S. Sophiae in Constantinopoli maxima, 177 b.

ecclesiarum multitudo in campo Parentino, 205 a. b; in Venetiis, 216 a.

ecclesiis orientalibus male provisum est, 157 b.

ecclipsis lunae fuit quadam nocte, in qua Sarraceni superstitionibus vacabant, 90 b.

aedificia parva habuerunt sancti et antiqui, 60 a, aedificia sumtuosa Christianorum scandalizant infideles plurimum, 222 a.

Aedificator primus domorum ubi fuerit? 60 a.

Aedituus, Edituus, ecclesiae beatae Virginis, Sarracenus, qualis? 143 A.

Efesus s. Ephesus civitas, 165 a.

Effraim, mons, 90 A.

Effkair, mansio XVIII peregrinorum in deserto, 53 a.

Effrem, civitas, ad quam confugit Dominus, 144.

Effrata, civitas, quae est Bethlehem, 176 A. B.

Ege, maris insula Egeontis gigantis, 166 b.

Egaeum mare, nomen hoc unde sortitum sit? 195 a.

Egyptus, regio celeberrima, describitur, 136 a, ab antiquis excessivis laudibus effertur, et nimis antiqua, sapiens et populosa praedicatur, 136 a. b. c. duplex, 136 b, numquam habet pluvias vel nives, 118 a. Et tamen est terra fertilissima, 121 b. Nec coelum nec Deum attendit, sed solum Nilum, 109 b. Aegyptus et terra sancta olim condependebant, quomodo? 122 a. Olim deorum nutrix, 137 a. b. Olim sanctorum alitrix, 139 b. c, humani generis genetrix, 136 a. b. Olim philosophorum doctrix, 110 b. c. d.

Egypti aspectus qualis sit? 74 a. Status tres excellentissimi, 141 b. Doctores illuminatissimi, 140 a. b et 138 a. b. Monachi perfectissimi, 130 b, equi optimi, 84 a. Rex Calipha iniquissimus destruxit sepulchrum Domini in Jerusalem, 168 A.

Egyptii ab Ape et Iside docti fuerunt in multis, 74 b et 90 a. Super omnes gentes stolidi fuerunt in deorum cultu, 69 a. b et 137 a. b. c. d.

Egyptus refugium deorum, 137 b.

Egyptii, homines sunt effoeminati, 111 a, etiam moderni a nullo sacerdote telonia exigunt, 145 a.

Egyptiaci dies, quomodo quaerantur? 138 a.

Ego sum resurrectio et vita, dixit Jesus, ubi? 213 A.

eleemosynae sunt cottidie transmittendae in Hierosolymam fidelibus ibi morantibus, ... non sunt schismaticis et haereticis communicandae, 61 a. b. Ex indignatione datae prosunt, 144 A.

eleemosynarii largissimi sunt monachi ordinis S. Benedicti, 209 a. b.

elephas, bestia magna, 38 A.

Elysii campi horribiles, 35 b.

Elizabeth Zachariae, ubi salutata sit? 189 B. C.

Ellespontus, maris districtus, 42 A et 160 b.

Elchingense monasterium per omnia tale est, qualiter describitur, 209 a. b.

Elchingensibus monachis hoc confectum evagatorium FFF, 2 B.

Elphat, mansio XVII peregrinorum in deserto, 52 a.

Elphogoya mansio X peregrinorum in deserto, 38 b.

Elphahallo, Calinus minor, ductor peregrinorum per desertum, probissimusque Sarracenus, 222 A. B, a peregrinis tristis recessit, 85 a.

emanatio omnium aquarum mundi ex oceano, 42 A. Jordanis ex duobus fontibus, 199 A, aquarum Siloë dissimilis, 160 A. B. Nili 117 a.

Emanuel, orator eminentissimus, 178 a.

Emaus, quae dicitur Nicopolis, castellum olim, nunc villa est, 90 B.

Emauntis visitatio, 152 A.

Emdros, lapidis species, 113 B.

Emea suscitatur per b. Petrum 85 A.

emere aquam omnem saepe coacti fuerunt peregrini, 228 a.

emere volebat quidam Sarracenus aliquos peregrinos, 87 a.

emuntur ligna et omnia alia Cairi ad librae mensuram, 81 b.

emtio et venditio detestabilis fuit in ecclesia S. sepulchri, 216 A.

emta fuerunt fratribus Minoribus loca, quae possident in terra S. 290 B.

emtitii homines miserrimi, 132 a. b. Emtitii servi multi sunt in Venetiis, 220 a.

Engaddi, mons latibulorum David, 246 B, mons quidam Cypri, 150 a.

enorme crimen commissum fuit in ecclesia Bethlehemitana, propter quod terra sancta fuit perdita, 18 A. B.

Ennon, vallis maledica, cujus omnia nomina horrorem important, 150 et 233 A.

Eolus, ventorum deus, et ejus insulae Eoliae dicuntur, 190 b.

Epidaurus, civitas, 13 A et 195 b.

Epimenides, poeta Cretensium, 168 a

Epimetheus, pater simiarum, 137 a.

epistola FFF, ad fratres conventus Ulmensis, 1.

epistolarum bajulatrices sunt columbae in oriente, 172, A. 95 et 135 b.

epitaphium Machometi Turci magni, quale sit? 196 a.

epulonis divitis domus, 127 B.

equus Machometi Albaroth, 35 b. Nili, pessima bestia est, 121 a.

equus Alexandri Magni, Bucephalus, 220 a.

equi Sarracenorum Mamaluccorum per clivos et praecipitia cursim descendere assuefiunt, 97 b. Aegyptii, optimi, 84 a, ex Choa insula sunt valde boni, 165 a.

equi, ubi primo frenis domati sint? 179 a.

equos alatos, Pegasos, antiqui habuerunt, 78 A et 176 b, et naves dicuntur equi alati ibidem.

equos quatuor grandes, aere fusos, deauratos, habent Veneti stare super porticum templi S. Marci, quare? 217 a. Equos tres miro ingenio factos vidimus, 36 B.

Erket, quid sit? 105 a.

erravit singulariter in deserto FFF, 33 a. b.

erraverunt quidam peregrini periculosissime in deserto, 56 b. c.

errores antiquorum de diis, 99 a. b. c et 150 a. b. 168 b. c. d.

Erihallus fuit gigas maximus, 93 a.

Erythraeum dicitur mare rubrum, 59 a.

Esaias, vide Ysaias.

Esau in quibus silvis venatus sit? 10 b.

Eslingensis civitatis pons quomodo factus sit?[TR240]

estas et hiems Orientis, quales sint? 174 B.

Esculapius, maximus medicus, 167 a. b et 197 b.

estuarium valde pretiosum, ubi? 15 A. B.

esuriem gravem habuerunt peregrini, ubi? 124 b. c.

Ethyopia ubi sit? habet mirabiles bestias, 49 b.

Etna evomens flammas igneas, 189 b. c.

Etsch, vel latine Athesis, quomodo decurrat? 43 A.

Eva, ubi primum fuerit ab Adamo cognita carnaliter? 7 b.

Evagatorium dicitur liber hic, 2 A, quando sit legendum? 2 A, quibus sit fastidiosum illud legere? 3 A.

Euboea, est insula, quae et Nigropontus, 177 a.

eucharistia non debet in navibus consecrari, 49 A.

eucharistiae institutio et effectus, 94 A.

eucharistiam cum truffa Sarracenus comedit, 252 A.

Euphemia virgo ubi passa sit? 173 a, miraculose fuit translata, 203 a.

eunuchus Candacis reginae ubi baptizatus fuerit? 150.

Europa foemina, nostrae regioni nomen dedit, 168 a, tertia mundi pars ponitur, 167 b.

Eusebii sancti specus, 168 A.

exacta justitia servatur in galea, 48 B et 199 a.

examinatio hujus Evagatorii spectat ad priorem Ulmensem, reverendum patrem magistrum L. Fuchs, 3.

exclamatio contra quendam sacrilegum furem, 175 B, contra nostra infelicia tempora, 189 B, contra malitiam foeminarum, 14 b, contra inobedientiam Adae, 7 a, contra FFF solitariam evagationem, 33 a. b. contra infidelitates noctis, 68 a. b. contra malam viam, 226 a. b.

excelsum immolationis antiquorum ubi fuerit? 116 A.

excelsa antiquorum etiam erant in vallibus, 233 A.

excrescentia Nili et decrescentia quomodo fiat? 119 a, maris olim erat altissima ...

exsequiae morientium in navi, quomodo fiant? 51 A, peregrini morientis inter Sarracenos, quales? 142 b. d.

excommunicant Graeci Latinos Catholicos cottidie.

excomunicantur sine papae licentia ingredientes terram sanctam, 82 B, participantes haereticis, 13 a, balneantes cum Sarracenis, 16 a.

excommunicatus est religiosus suum deponens habitum, 196 B. C.

excubantur ova in fornacibus, 94 b.

exempla plus movent, quam verba, et bona verba plus quam loca sancta, 209 A. B.

exenteratio hominis cujusdam, quomodo fuerit facta? 175 a.

exercitia mare navigantium in navibus, 51 B. Mamaluccorum ad res bellicas, 17 a.

exhortatio ad obedientiam exemplo Abrahae, 123 A, ad gaudendum in dominico sepulchro, 118 B, militum S. sepulchri ad terrae sanctae succursum, 188 A.

exta foeminarum gravidarum perquirebant antiqui turpissime, 106 a.

extremam unctionem Maria Virgo suscepit, 105 A.

extremum judicium, quomodo et ubi sit futurum? 151 A.

Exsultatio peregrinorum in primo ascensu maris, 31 B, in inchoatione navigationis maris, 57 A. B, in aspectu terrae sanctae, 7 B. C. D, in primo aspectu Jerusalem, 91 B et post semper, ut 147 A, 232 B, 215 A, 247 A, et semper, quando vidimus Jerusalem. In ingressu dominici sepulchri, 118 B, in aspectu civitatis Bethlehem, 166 A, in specu nativitatis Christi, 169 A. B, in aspectu montis Sinai, 38 b, in monte Sinai, 53 b, in aspectu terrae Aegypti, 74 a, in aspectu maris magni, 122 a, in regressione ad mare, 145 a, in aspectu terrae primae Christianorum, 148 b, in aspectu Alpium Juliarum, 201 a, in ultima maris diaeta, in aspectu urbis Venetianae, 206 b, singularis FFF in fontico Teutonicorum, 207 b, in ultima maris derelictione, 221 a. b. c., FFF in aspectu civitatis Ulmensis, 230 a. b.

Exsultabunda receptio FFF in conventu Praedicatorum in Ulma post suam reversionem a peregrinatione, 221 in fine.

F.

F. haec littera talimodo triplicata fff vel FFF denotat compositoris Evagatorii statum, proprium nomen, et cognomen. Primum F significat, eum esse fratrem status religionis, ordinis Praedicatorum. Secundum F indicat nomen, quod est Felix. Tertium F cognomen ex progenitoribus, quod est Fabri.

Fr. Fel. Fabri, quantum aestuaverit ad terram sanctam a juventute et videre Jerusalem desideraverit, 9 B, 23 A et 69 A. B. Peregrinos reverti volentes a mari timore Turcorum constanter retinuit, 14 A. B. Capellanus quorum dominorum fuit per mare, 32 B. Gravi tentatione revertendi domum affectus fuit, 11 A. Dominos suos pro licentia quomodo exoraverit? 72 B, a suis dominis tristis separatus fuit, 219 B. Valde turbatus fuit, sed inaniter, 243 A. B. Fortuna in utraque peregrinatione, 80 B et sequenti. Quo anno ordinem Praedicatorum intraverit? 47 a. A Basileensi conventu Ulmensi appodiatus fuit, 2. Cum domino Georio de Lapide primam peregrinationem terrae sanctae fecit, 10 B. C. In una ecclesia Lombardica Teutonicum sermonem fecit, 30 A. Diebus celebribus in navi praedicavit, 72 A. Quos peregrinos ad crucem latronis duxerit? 66 A. B, in Rama terrae sanctae interpres fuit, 82 B. In Jerusalem cum Minoribus semper mansit, 93 A. Irreverentiam magnam inscius fecit, 109 B. In templo sancti sepulchri confessionem audivit peregrinorum in loco illo sancto, 119 A. Missam in dominico sepulchro cantavit, 254 B, in sancto sepulchro aliquos milites communicavit, 119 b. In ecclesia Sion, in loco ultimae coenae Missam cantavit et conventum communicavit eucharistia, 223 B. Exhortationem ad milites fecit, 188 A. B. C. Singularem peregrinationem ad Bethlehem fecit, 248 B. De locis terrae sanctae lapides collegit, 253 A. B. Quos socios ad S. Catharinam habuerit? 221 B. Asinarium, quem in sua prima peregrinatione habuerat, in secunda iterum reperit, 80. Casu optimum elegit asinum per desertum, 2 b. Ubi periculose erraverit in deserto? 56 b. c. Militibus convivium fecit laetum, 47 a. Ubi in mortis periculo fuerit singulariter, 126 b. In Alexandria ramos palmarum emit, 134 a. A teloneis se defendit, 144 b. c. Egere coepit consumtis omnibus pecuniis, 433 b. c. Exstinxit domum incensam, 177 b. Ubi cecinerit antiphonam: O Sapientia etc. 191 b. Ubi navem suam neglexerit? 191 b. c. Quomodo Ulmam revenerit, et qualiter receptus fuerit? 231 a. Tam in mari quam in continenti saepe infirmus fuit, et aliquoties in mortis periculis, ut patet in multis locis hujus Evagatorii.

Faber ferrarius simplex virtute fidei transtulit montem, 96 a.

Fabula fatua de equo Machometi, 35 b. Fabulae stultae Machometi de non-bibendo vinum, 108 a. b. Fabulae plures pulchrae recitantur, 92 b et communiter. Fabulae poeticae includunt veritates naturales et morales, 206 a et 159 a.

Facinus grande in Bethlehemitana ecclesia commissum, 180 A. B.

Facundissimi sunt Teutonici, quare? 225 a. b.

famem passi peregrini sunt quasi extremam, 224 b. c.

fame non pereunt justi, 169 B. Fame et peste multi Sarraceni perierunt, 185 A.

Famagusta, Cypri episcopatus et civitas, 155 b.

fantasiae mirabiles de diis antiquorum, 89 a. b et 147 a. b. c.

fantasmata et fantastici, 99 a. b. c. d.

Fareglon, turris Julii 135 a.

farinam multam combusserunt Veneti tempore famis, 210 a.

Fauni, Satyri, desertorum dii, 24 a.

fax est pars secunda noctis, 116 a.

foecunditatem inducit potus et irrigatio cujusdam aquae, 207 A.

foecundissimam humum reddit perfusio Nili, 118 a et 121 b.

foedant Sarraceni loca sancta, 104 A et 145 B.

Felix, hoc nomen non possunt exprimere[TR241] Sarraceni, etiam Italicam scientes linguam, 75 A.

Felix et Regula, cum Exsuperantio ex Thebea quomodo martyrizati? 139 b.

Felix Arabia, regio, ubi sit? 50 a.

Felcha, bellua marina, cute pilosa, de qua fiunt cingula et lumbaria contra arenam, 173 b.

Feltrum, oppidum vetustissimum est, 30 A.

foeminae Sarracenorum sunt lascivae, 87 A, et custoditae, 110 b.

foeminae viriles et fortes, 211 B, 196 b. c, barbatae, 52 a.

foeminarum malitia proclamatur, 14 b.

foenix, phoenix, avis nobilissima, 138 b. c.

fercula peregrinorum in galea, 72 A. B.

Fericius mons in Julianis Alpibus, 228 b.

festum ascensionis Domini olim miraculo decorabatur in monte Oliveti, 149 A.

festum celeberrimum[TR242] est Venetiis illud adscensionis, 37 B et 220 a.

festum S. Johannis Baptistae quomodo celebretur in navi? 65 B. Martini, 154 b.

festum natalis Domini quomodo colant in navibus? 195 b.

festa sic colebantur olim in terra sancta, 119 B, pessime servantur in navibus, 50 B et 194 a et saepe. Machometi et Sarracenorum cogebamur cum eis celebrare, 225 A. Floralia[TR243] sunt turpia, 149 b.

foetor intolerabilis caussatur in galea, 54 A.

ficus beatae Mariae Virginis in Aegypto, 75 a, infructuosa, quam Christus maledixit, 194 A. Venenatum edit peregrinus quidam et male habuit, 12 b.

fici magni, in quibus crescunt fici Pharaonis dicti, 28 b. c.

fides Sarracenorum est major perfidia, quam idololatrarum, 107 a.

fidem Christi difficillime recipiunt Sarraceni et Turci, 91 b, 104, 108 a.

fides Christi probatur montis translatione, 96 a. b.

fidei articuli ubi sint compositi? 151 B.

figmenta poetica sunt veritatibus divinis, naturalibus et moralibus plena, 206 a et 159 a.

filii Israel magnas causas murmurationis habuerunt in deserto, 35 a.

filii Israel in luto et latere servierunt, 88 b. Ubi de mari rubro exierint? 69 a. Ubi vitulo immolaverint? 54 a. Ubi Jordanem transiverint? 199 B.

filios multos genuit Eva in specu, 7 b.

Firmianum castrum Athesis fortissimum, 28 A.

flagellationis Domini locus, 138 B et 231 B.

flammeus gladius quid sit? 22 b. c.

flentem puerum Jesum quomodo mater allocuta sit? 1 A.

fletus Christi super civitatem Jerusalem ubi fuerit? 141 A.

flentium specus ubi sit? 8 a.

Floralia festa quaenam sint? 149 b.

fluvius an sit in torrente Cedron, 232 B. Numicius qualis sit? 232 B.

flumina quatuor paradisi quae sint? 117 a.

flumina quatuor paradisi quomodo coeant in Nilo, 122 a.

fluvius mirabilem habens cursum, 187 a.

focae, phocae, boves marini, 175 b.

fons paradisi, 117 b, singularissimus, et multa de fontibus, 53 a. Helizei 206 B. C. Siloae, 160 A. B. Rogel, 163 et 232 B. Draconis, 143 A. B. Mariae Virginis, 159 B. c. 189 B. B. Mariae Virginis in Aegypto, 76 B. c. Solis, 211 B, ita dicitur multis rationibus, 77 a, fons miraculose erumpens, 83 b. c. Urina Nymphae de mari saliens mirabiliter, 183 a. Criminosis mortiferus, 55 a, ad cantum in altum saltans, 78 a, in quo ignis Graecus accenditur, 77 a. b.

fontes plurimi nobiles, ibidem spectabiles, 52 b. c et 77 a. b.

fontes et palmae in deserto, 55 b.

fontium primus fossor, 52 a.

fonticus generalis domus mercantium, 120 b. Teutonicorum Venetiis, 220 a. Fontici multi sunt Alexandriae, 130 b.

foramen petrae, in quo Moyses contemplabatur posteriora Dei, 45 a.

fores cum postibus portae deportavit Samson, 14 a.

forum, in quo multi homines venales habentur, 88 a et 131 B.

fornax, in quo excubantur ova gallinarum, 94 b.

fortunae maris dicuntur tempestates. Quaere Tempestas.

fortunatae maris insulae, 58 B.

Francia regio unde nomen hoc sibi vindicaverit? 156 a.

Franconia, Sueviae pars, unde dicatur, ibidem.

Franciscus, pater noster, fuit ante suam exsistentiam pictura suae imaginis praesignatus, 216 b.

Francigenae sunt homines passionati, 14 B.

fragor navis in tempestatibus formidabilis, ...

fragrantia dulcis aliquorum locorum sanctorum, 169 A. B.

fragrantia dulcis balsami, 76 b.

fratres majores in Jerusalem sunt charitativi, ...

fraternitates magnae sunt Venetiis, 218 b.

fregit Moyses ibi tabulas, 55 b.

fremitus maris formidabilis, ...

Fricus cum sorore noverca fugit, 160 b. Phryxus.

frigoribus afflicti peregrini in deserto, 34 a. 38 b.

Frigia, Phrygia, Asiae minoris provincia, ...

Fridericus primus contra infideles ad terram sanctam processit, sed in via obiit, 282 A.

Fridericus secundus Jerosolymam cepit et in ea rex coronatus sedit, sed papa ejus terras invasit, 286 A. B.

Fridericus III Jerosolymam intravit adhuc existens Romanorum rex, sed eam Sarracenis dimisit, ...

fuga discipulorum X ad quaenam loca? 161 A. B. Beatae Virginis et Josephi cum puero Jesu in alium specum, 171 B. Pueri Jesu in Aegyptum, 173 B. et 260 b; deorum in forma animalium in Aegyptum per VII Nili ostia, 137 b.

fugitivi servi emtitii capti inhumaniter affliguntur, 132 a.

fugitivi fratres et monachi currunt ad Alpium regiones, 28 B. c.

fugientem virginem tenuit cancer, 206 b.

Fulco IV rex Jerusalem, 277 A.

fullonis ager, 164 A. et 225 B.

fulgura horribilia in mari, 19 B, 188 a. b.

fulmine duae galeae percussae, 188 a. b; dicitur consumtum corpus Machometi, 74 A. et 72 b.

fumi maximi absque igne, 30 b.

fundatio Venetianae civitatis mirabilis, 212 a. b. Romanae urbis nescitur pro vero, 256 B. Trojae, 257 A. Sanctae civitatis Jerusalem vetustissima, 257 B. Thebeae urbis per lyram Orphei facta, 162 a.

funerum officium quomodo in mari peragatur? 51 A.

funera quomodo tradant Sarraceni sepulturae? 18 A. B, horribilia, 224 B.

funestum proelium, 280 A.

fur maximus est mare, 59 A, magnus fuit Cacus, 65 a. et 217 b. Achan lapidatur a populo Israel, 203 B. Fures in fundo maris currunt, tollentes, quae casu ruunt aut diffortunio pereunt in mari, 185 b, artificiosissimi sunt orientales, 32 b.

fur ignis coelestis, 47 b.

furari in galea est commune et parum imputatur, nisi ei, qui rem suam non custodit, 56 A.

furtum sacrilegum in Bethlehem commissum, 175 B. c.

futurum judicium Sarraceni credunt futurum, 229 B.

futura contingentia auguriis antiqui quaerebant, 100 et 164 et 106 a.

G.

Gabaan in pede montis Silo, 90 B.

Gabatha sive Lithostratus ubi sit? 138 B.

Gabrielis salutatio Mariae erat gaudiosissima, 199 A. B.

Gabriel beatae Mariae Virgini palmam dedit ante obitum, 174 B. Qualem equum Machometo adduxerit? 35 b. c.

Gabaath mons, et terra Galaad ibi videtur, 210 A.

Gayan, peregrinorum IV mansio in deserto, 30 b.

galea, qualis navis sit? 45 A; claustro assimilatur in multis, 46 B; velocissimum habet cursum in tempestatibus prosperis, 62 A. Galeae quinque absorbentur, 13 B; quomodo ornentur? 57 B. A; quomodo, se salutent et conveniant? 182 a. Onerariae quomodo recipiantur Venetiis cum solennitate magna, 207 a.

galeotarum ordo, labor et miseria, 48 A, cursus mirabilis in tempestatibus, 182 b, rapacitas, 57 b.

galeota quidam in lecto agonizans in eo mori non poterat, 175 b. c; quidam malus, quomodo castigatus sit? 199 b.

Galgala, locus sanctus, 202 B.

Galilaea villa et Galilaea provincia, 147 B. C.

Galmoab Moysis sepultura, 243 B.

gallum pro horologio habuimus per desertum, 17 a; in summitatibus ecclesiarum Christi mutavit Machometus in lunam cornutam, cur? 100 b.

gallicinium, pars quinta noctis, 116 b.

Gamundiam prope est locus similis specui Jacobi in monte Oliveti, 157 A. B.

Garganus mons S. Michaelis, 169 a.

Garizim et Ebal, montes benedictionum et maledictionum populi Israel, 205 A.

Gasmaha, I peregrinorum mansio in deserto, sub civitate Gaza, 27 b.

gaudium spirituale, quale sit? 91 B. C, beatae Virginis in nativitate Christi ex se, ... ex salutatione Elisabeth, 190 B.

gaudium, quaere exsultatio.

Gaza, sive Gazara, describitur, 11 A. et 18 B.

Gazam peregrini ingressi, quomodo hospitati sint? 12 b; civitas commendatur a duobus, 19 a.

Gebelhelel, regio deserti, 32 b.

Gerbertus thesaurum invenit, 93 b.

Gehenna vallis horribilis, 150 et 232 A. B. C.

Gelboae montes vidimus, ubi? 210 A.

Gelforum et Gibellinorum[TR244] divisio, 211 a.

genealogia deorum gentilium, 137 a. b.

generatio Christi ex Maria Virgine quomodo facta sit? 169 B.

gemini mirabiliter nati, 164 b.

gentes diversae et diversorum rituum sunt in Jerusalem, 135 B.

gentium innumera multitudo est Cairi, 109 a. et 110 a. b.

gentium maxima multitudo ubi conveniat? 27 B.

gentilium templa ingredi an licitum sit Christiano? 261 B. C.

Spotted a typo or a problem in this chapter? Tell us