Read here

De Essentia Patris Et Filii Patrologiae Cursus Completus; Series Latini; Tomus X; Columns 887-888

Unknown author · Public domain text

397 words · about 2 min to read

About this edition

The text of De Essentia Patris Et Filii Patrologiae Cursus Completus; Series Latini; Tomus X; Columns 887-888 comes from Project Gutenberg e-text #34913. It is in Latin and public domain in the United States. Edited by J.-P. Migne. Project Gutenberg’s header and license text are removed, and RedLectern sets the text out for reading on screen; no words of the book are rewritten or summarized. More formats (EPUB, Kindle) · How RedLectern is built

 

Contents (1)

Continue:

De Essentia Patris Et Filii Patrologiae Cursus Completus; Series Latini; Tomus X; Columns 887-888

DE ESSENTIA PATRIS ET FILII

CONTRA HAERETICOS LIBER UNUS.

[Column 887] Hunc quoque librum a Ludovico Miraeo ex Victorina bibliotheca vulgatum, e libris de Trinitate conflatum esse primus observavit Gillotius: qui locis, e quibus centones quique distracti sunt, notatis, caetera suppressit. Et vero quis rivulos quaeritet faeculentos, cum purum fontem ad manum habeat?

Loquitur Evangelium, qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Conclusa sunt omnia adversus haeretici furoris ingenia, etc., ex lib. VII de Trin. a num. 21 post medium, ad haec ejusdem libri num. 31. Et quia calumnia dicti tamquam insolentis exsisteret, ut conscientiam (potentiam) potius naturae demonstraret. Quibus subnectit auctor haec num. 33. Et audiamus eum omnem fidei hujus cognitionem Apostolis revelantem: ait enim, Ego sum via et veritas et vita, nisi quod pro Et audiamus, ponit audi: ac prosequitur usque isthaec num. 39, ut hic Domini sermo sequeretur, Non creditis quoniam ego in Patre, et Pater in me? Hinc [Column 888] transit ad lib. VIII, unde primum praemissis vocabulis, Fratres mei, exscribit haec num. 14. Quae scripta sunt legamus, et quae legerimus intelligamus: et ubi pervenit ad verba num. 20. Omnia quae habet Pater, Filii sunt: et omnia quae Filii sunt, Patris sunt. Ipse enim ait, Et mea omnia tua sunt, et tua mea; omittit quae ab hinc ad medium num. 21 intercedunt: unde rursum exscribit: Vivificamur ergo propter inhabitantem in nobis Spiritum Christi, etc., ad haec usque num. 26. Habitat enim in nobis Christus: et habitante Christo habitat Deus. Demum reliquis hujus numeri verbis omissis, comparet initium numeri 27, quo toto ac subsequente fere toto descripto, clauditur liber his verbis: Si vero per adoptivum nomen hic dominus est, Spiritu sancto carens spiritu erroris animaris; quia nemo nisi in Spiritu sancto Dominum Jesum potest dicere: quibus auctor adjecit dumtaxat, quia ipse operatur omnia in omnibus.

* * * * *

MONITUM EDITORIS.

[Column 887] Hic in editione Veronensi, quam recudimus, mentione facta de duabus epistolis Hilarii ad Augustinum inscriptis, sequitur fragmentum titulum habens praefixum Fides Alcuini. Horum vero monumentorum neutrum eo loci recudere debuimus, quandoquidem nec supradictae epistolae ad Auctorem nostrum pertineant aut pertinere possint, ut cuique patebit [Column 888] sive chronologiam sive etiam illarum textum attendenti (Vid. Opp. Aug. t. II pp. 673 et 1007 nost. edit.); nec Fides Alcuini alii quam percelebri monacho cujus nomine insignitur, salvis criticae regulis, adjudicari queat, aut alias quam inter ipsius Opera convenienter collocari.

Spotted a typo or a problem in this chapter? Tell us