Catulli Carmina
SCRIPTORUM CLASSICORUM
BIBLIOTHECA OXONIENSIS
[Imago (typographi signum): Dominus Illuminatio Mea]
OXONII E Typographeo Clarendoniano Londini et Noui Eboraci apud Humphredum Milford
CATVLLI CARMINA
Recognouit Breuique Adnotatione Critica Instruxit
ROBINSON ELLIS
Litterarum Latinarum Professor Publicus apud Oxonienses
Oxonii E Typographeo Clarendoniano
OXONII
Excudebat Joannes Johnson Architypographus academicus
First Published 1904 Reprinted 1910, 1919, 1923, 1928, 1937 Printed In Great Britain
PRAEFATIO
Catulli carminum, praeter unum LXII quod Epithalamion inscribitur incipitque Vesper adest, iuuenes consurgite, Vesper Olympo, seruatum est autem in Anthologia carminum Latinorum Thuanea (Bibl. Paris. 8071, saec. ix), perierat inter litteratos notitia donec ineunte demum saec. xiv inuentus est a Compatriota[1] quodam h.e. Veronensi, incertum quo anno, qua regione terrarum, codex qui fons uidetur esse eorum qui nunc extant omnium. Ex hoc codice non multo post creditur uersus aliquot intulisse in Compendium suum moralium notabilium Hieremias Iudex de Montagnone ciuis Patauinus; ex hoc is qui inter Flores Moralium Auctoritatum (quem libellum Detlefsen inuenit, scriptus est autem a. 1329 Veronae) haec habet Catulli De errore. Catullus ad Varum. Quem non in aliqua re (uidere om.) Suffenum possis suus cuique attributus est error. Sed non uidemus mantice quod in tergo est. Etiam Mussato, poetae Patauino, innotuisse credo eum codicem, qui in Elegia qua gratias egit Academiae Patauinorum quod se laurea coronasset scripserit Carmine sub nostro, cupidi lasciua Catulli Lesbia, dulce tibi nulla susurrat auis, ut taceam alia quae in Mussati carminibus ex Catullo trahi poterant. Obiit autem Mussatus a. 1329 mense Maio[2]. Deinde duobus locis Catulli corpus carminum respexit, duobus ipsos uersus (i. 1, 2; i. 5-7) citauit in libro de Originibus Rerum, Gulielmus Pastrengicus (1295-1360) amicus Petrarcae. Iam ipse Petrarca non solum Catullum in carminibus et nominauit et paene ad uerbum imitatus est, uelut lxxvi. 23-26 sic expressit Sonnetti 1.50 ed. Mestica Non prego già, né puote aver piú loco, Che mesuratamente il mio cor arda, Ma che sua parte abbia costei del foco (Schwabe, Testimon. p. xv, ed. 1886), sed duodecim fere locos attulit ex eius carminibus siue in opusculis post impressos, siue in Vergili codice quodam enotatos quem itinerum comitem secum habebat (De Nolhac Pétrarque et l’Humanisme, p. 139), nec dubium est Catulli eum codice usum esse qui et priuus esset et semper ad manum lecturo. Huius aequalis Boccatius (†1375) de amatoriis poetis loquens sui temporis Catulli et Properti eos uolumina euoluere autumat (Schwabe, Testimon. p. xv). Ac notum iam Catulli librum fuisse ex tribus constat epistulis Coluci Salutati (†1406) scriptis anno 1374, quorum in una Beneuenutum de Imola, in duabus Casparam de Broaspinis implorat ut Catulli exemplar ad se transmittendum curet.
[Adnotatio 1: Extat epigramma siue uersus domini Beneuenuti de Campexanis de Vicencia de resurrectione Catulli poetae Veronensis
Ad patriam uenio longis de finibus exul, causa mei reditus compatriota fuit. scilicet a calamis tribuit cui Francia nomen, quique notat turbae praetereuntis iter. quo licet ingenio uestrum celebrate Catullum, cuius sub modio clausa papyrus erat.
Mortuus uidetur Beneuenutus de Campesanis anno 1323 (Schulze, Prolegg. Catulli Baehrensiani, p. viii).]
[Adnotatio 2: A. Gloria, Documenti inediti intorno a Francesco Petrana e Albertino Mussato p. 18, Carducci p. 279 libri Ecerinide a Ludouico Padrin editi Bononiae a. 1900. Ecerinis titulus est tragoediae latinae a Mussato conscriptae, propter quam meruit lauro et hedera quodannis coronari.]
Haec ex editione maiore attuli ut demonstrarem ab ineunte fere saec. xiv poetae nostri carmina saltem in Italia lecta fuisse. Sed miro casu nec satis explorato factum est ut quaecumque horum exemplaria colligimus uel fuisse in manibus Mussati, Pastrengici, Petrarcae uel praesto fuisse ceteris quos intra annos 1323-1375 Catullum legisse ueri simile est, omnia deperdita et ex hominum memoria ac cognitione sublata sint.
Anno 1375 exaratus est codex Sangermanensis (G), nunc Parisinus 14137, quo non habemus ueteriorem. De eo scriba haec dicit ‘Tu lector quicunque ad cuius manus hic libellus obuenerit, scriptori da ueniam si tibi coruptus uidebitur. Quoniam a corruptissimo exemplari transcripsit, non enim quodpiam aliud extabat, unde posset libelli huius habere copiam exemplandi.’ Credidit igitur id quod non debebat credere, unum tunc extare exemplar Catullianorum carminum, id unum se transcribere. At iam ante annum 1329 Catullus innotuerat Mussato, breui post laudatus fuerat a Pastrengico; Petrarcae integrum exemplar praesto fuit, ex quo hauriret quae uel imitatus sit in carminibus suis uel in codicem suum Vergili tamquam hunc explicaturus rettulerit; nec potest dubitari quae ante annum 1374 adeo peruulgarentur ut inde Boccati aequales traherent suis usibus idonea, Petrarca modo uersus citaret in Latinis opusculis, modo Maronianos uersus illustraret similia ex Catullo in Vergili codicem enotans, modo amoris sui sensus Italico sermone exprimeret Catulli imitatus carmina ad Lesbiam, non uno tantum codice tum extare, sed fusius legi, postquam codex ille quem initio fere saec. xiv compatriota Veronensis inuenerat Catullum popularibus suis quasi ex mortuis rediuiuum restituisset. Quis enim credat, Petrarcae praesertim aetate, adeo incuriosos Veronenses fuisse ut poetam suum quasi rursus sepultum sinerent latere? Quid? non uniuersis Italis μέλημα futurus erat? Itaque Germanensi non ideo praecipua danda fides est quod ex uno tum superstite exemplari descriptus fuerit (uix enim sciri id quidem potuit), sed quod aetate propius accessit ad codicem quem Veronensis circa initium saeculi xiv inuenerat quam ceteri quos nunc habemus codices.
Germanensem proxime aetate attingens Oxoniensis est Canonicianus Lat. 30, qui quamuis annum quo scriptus est prae se non ferat, aut eiusdem est aeui cum Germanensi, aut certe anno 1400 non recentior.
Hi duo codices G et O nonnullis locis contra ceteros codices ita conspirant ut maiorem antiquitatem testentur. XI 3 ut GO, ubi plerique; XXXVIII 2 male si me GO, male est si me plerique; LXI 169 hac tibi GO, ac tibi plerique; LXVII 12 istius GO, isti plerique; LXXVI 11 qui tui animo offirmas GO, qui tu animo affirmas plerique; CII 1 ab antiquo GO, ab amico plerique.
Praeterea LXIV 136 crudeles mentes O et prius G, crudelis mentis plerique; LXIV 145 adipisci O, prius G, apisci plerique; LXIV 249 tamen prospectans O, tamen p̶r̶aspectans G, tamen aspectans plerique.
Sunt alii loci in quibus cum GO tertius codex R(omanus), Vat. Ottob. 1829, contra ceteros singularem lectionem praestat. LXVII 12 istius GOR, isti plerique; LXXVI 11 qui tui animo offirmas GOR, qui tu animo affirmas plerique; LXXVI 18 extremo GOR, extrema plerique; XXII 4 puto esse ego GOR, puto ego esse plerique; XXIII 2 nec cimex ał neque araneus O, nec cimex animal neque araneus GR; XLII 14 potes quid esse GOR, potest quid esse plerique; XLVI 3 aureis GO, aure̶is R; LV 18 tenens GO, teneṇs R; LXI 16 iunia GOR, uinia uel iu(l)lia reliqui; 146 ni GOR, ne plerique; LXIV 227 obscurata GO, obscuraṭạ R; 392 certatum GOR, certatim plerique; 393 lacti O, G m. pr., lacti al. leti R, l(a)eti plerique.
Sunt alii loci ubi ex R confirmatur lectio quam aut solus aut cum paucissimis praestat O; X 3 tunc O et R m. pr., tum G; LV 11 quedam OR, quendam plerique; LXIV 224 infulso O, infuḷso R, infuso plerique; 282 aurea OR, aura plerique.
Sunt alii ubi R singulares lectiones solus habet. IV 4, 5 siue... siue R, sine... sine ceteri; 20 uocare{t}ura R m. pr., uocare cura plerique; X 13 non al. nec facerent R, non al. nec faceret G, nec faceret O; XLVII 4 preposuit R solus, proposuit cett.; XLIX 7 omniums patronus (ex patronum) R, omnium patronus uel patronum cett.; LXI 159 homine R, omine cett.; LXVI 59 ne solum in mumine celi R, in numine plerique; 63 ad fḷạ̄ṃa marg. templa R, ad templa cett.; LXXIII 4 ọḅstetque magisque magis R, obestque magisque magis GO, stetque magisque magis plerique; LXVIII 115 terẹretur R, terreretur O, tr̲e̲erretur G.
In uniuersum uere mihi uidetur de R iudicasse qui eum anno 1896 primus in lucem protulit, Americanus, Gulielmus Gardner Hale. Censet enim huic codici siue propter aetatem (circa 1400) siue propter lectiones quae in eo reperiuntur optimae, primarium locum neque G neque O inferiorem attribuendum esse. Itaque in Catulli crisi praecipue semper considerandum erit quid hi tres (GOR), necdum correcti, praebeant. Sed in hac editione, quamquam, permittente ipso qui codicem R primus inuenit, non dubitaui quae potiora uisa sunt inter ceterorum codicum lectiones proferre, non sum ausus omnia uulgare, ne inuenti sui gloriam auctori uiderer praeripere; cuius integra collatio ab ipso demum exspectanda erit.
Ad R mira proximitate accedit Venetus Sancti Marci (cod. Lat. xii. 80), ita tamen ut aliquanto recentius scriptus fuerit. Hunc codicem, ut Germanensem Chatelainius anno 1890, heliotypica arte expressum edidit Constantinus Nigra anno 1893.
Post GOR, aetate qui proximus est, B(ononiensis), cum finitus sit anno secundo Iohannis XXIII, h.e. 1411-12 A.D., ceteris posset haberi praestabilior, nisi tot tantasque passus esset correctiones ut non raro uix dinoscatur quid uetus scriba exararit, quid emendator intulerit. Qua in re fortuna tamen nos aliqua ex parte adiuuit: duo enim codices Laurentianus I (Plut. xxxiii. 13) et Vaticanus 1630, tam arta cognatione cum B cohaerent, ut ex eis saepe colligatur quid in B fuerit. Et La¹ quidem non diu post B uidetur descriptus; Vat. 1630 recentior, neque a me in hoc libello exhibetur. Ceterum non parui sunt quae peculiaria in BLa¹ extant; quorum partem hic pono. LXV 14 Dauilas BLa¹, Bauilla O, Bauilas ex Bauila G, Daulias Catullus; LXVI 5 sublamia B, sublamina O, sublimia G et plerique, sub Latmia Catullus; LXIV 211 erectum La¹, errectum B m. pr., ereptum plerique, Erechtheum Catullus; LXVI 25 atque ego certe BLa¹, at ego certe GOR et plerique.
Quae quoniam ad ueritatem aut propius accedunt aut possunt accedere (uelut LXVI 25) quam GOR, ab alio fonte uidentur deriuata atque hi fuerunt. Hoc dico: codicis eius principalis siue archetypi quem Veronensis (siue carta ea siue papyrus fuit) ante 1323 inuenerat, nonaginta annis intercedentibus, ita uariasse apographa ut non semper in uetustissimis, sed interdum etiam in recentioribus, qualia sunt BLa¹, melius ac fidelius repraesentetur id quod in archetypo illo traditum fuerat. Hinc credo explicari tot alternantes lectiones quae in G et R reperiuntur; quae ut ab archetypon diuerse interpretantibus sine dubio ortae sunt, ita ex archetypo non ipso semper, sed apographis eius depromi poterant, qualia inter 1323 et 1375 quo anno descriptus est G, exarata esse credibile est. Non igitur mirum si et in C(olbertino) et in A(mbrosiano) atque adeo in D(atano), quamuis CA medio fere saec. xv, D non ante 1463 descriptus fuerit, interdum extant uestigia lectionum quae ceteris codicibus antiquiora et sinceriora sint. Duo exempla affero quae instar erunt omnium. LXXII 6 quod uulgo editur Multo mi tamen es uilior et leuior, codices sic tradiderunt, Multo ita me nec uilior et leuior. Solus C habet, multo “me” ita nec uilior et leuior, quo significatur transponendum esse me: uidelicet post ita rursus me repetendum erat, multo me ita me u. e. l. Itaque non multo mi tamen es sed multo mei tamen es reponendum erit; mei enim datiuus est LXXVII 3 sicine subrepsti mei, fortasse etiam XXXVII 11 puella nam mei, ubi codices habent me. Alterum exemplum est XXXIV 23 solitas es A, in quo latere antiquum morem scribendi solita’s intellexit Lucianus Mueller: a quo non longe abest unicum illud quod habet R XLIX 7 omniums quod non immerito ad ipsum archetypon redire existimauit is qui codicem inuenit, Gulielmus Gardner Hale. Atque utinam huiusmodi essent plura quae in eo extant codice; haberemus certiorem ad archetypon redintegrandum uiam: quamquam ne sic quidem ad ipsius Catulli manum iretur.
De Datano fusius dixi in ed. maiore Prolegg. pp. xxxi-xxxv. Is quia nonnulla habet quae ab Italis interpolata sint, uelut LXVIII 47 (qui uersus deest in sincerioribus), XCV 9 in fine uersus laboris, LXV 12 canam ubi ceteri tegam, a nonnullis editoribus hodie repudiatur. Est tamen ea species in uniuersum Datani, quae non modo peculiaris dicenda sit, sed praesertim si orthographiam spectes, incorruptam uetustatem prae se ferens; qua re Lachmanno hic potissimum dignus habitus est quem cum uno altero totum exhiberet in ed. sua anni 1829, neque ego, qui Lachmanni crisin semper habuerim plurimi, umquam a me impetrare potui ut, Baehrensio potius et Munroni obsecutus propter pauca quae codex is habet uitia, uniuersum neglegerem abiceremque. Huius compar consimilisque codex est Musei Britannici, Add. 11,915, quem in ed. maiore littera a signaui.
Ex his decem codicibus plerumque constabit quid in Veronensis archetypo scriptum fuerit, non ut hinc restitui putes ueram manum Catulli.
Fuerit enim diuersa carminum recensio, ut ex LXII patet, quod quemadmodum legitur in Thuaneo apographo saeculi ix, non semper consentit cum codicibus saec. xiv, xv.
His adiunxi alios quorum fides plerumque integra uisa est, in primis Laurentianum secundum (Plut. xxxiii cod. 12), Parisinum 7989, Harleianos duo, quorum alter 2574 (h) saepe consentit cum Oxoniensi (O), alter (4094) post Tibullum Propertiumque habet Catulli LXI, LXII, II, X, V-IX, XI-XVII 14, duo Phillippicos, alterum 9591, scriptum anno 1453 (nunc Bodl. Lat. Class. e. 17), alterum 3364 (nunc Bodl. Lat. Class. e. 15); praeterea, quamquam minoris aestimandos, Caesenatem saec. xv exeuntis, Carpentoractensem (Carpentras) 357, Brixianum A vii. 7, Riccardianum 2242, Parmensem 716, Perusinum (p) qui idem Cuiacianus fuerat Scaligeri, nunc est inter libros Samuelis Allen, Dublinensis; praeterea codicem quendam Gualteri Ashburner, olim inter socios collegii Mertonensis apud Oxonienses, continentem Catull. I-LXI 127 et quaedam Tibulli. Hos rarius tantum excerpsi, praeter Laur. xxxiii. 12, Harleianos, Perusinum (p), et Bodl. Lat. Class. e. 15, hunc utpote peculiaria nonnulla praestantem quibus ueri species inesset, p ut coniecturas, quae Catulli textum ex doctorum emendatione, praecipue Italorum, saec. xv occuparint. Ea quoniam ad Catullum explicandum non sunt sine pretio, ideo adieci, quamquam non diffiteor prolixiorem sic factam esse speciem apparatus critici quam aut libelli norma postulabat aut ipse susceperam uolueramque.
ADDENDA IN ADNOT. CRIT.
IV. 4, 5 Siue... siue R, non sine... sine LXI. 226 fort. bene mutuo ex
SIGLA
T = Thuaneus, Paris. 8071: habet Catulli c. lxii saec. ix G = Sangermanensis, Paris. 14137 anni 1375 O = Oxoniensis Bodl. Canon. Lat. 30 saec. xiv R = Romanus (Vat. Ottob. 1829) saec. xiv exeuntis Ven = Marcianus Class. xii. Cod. Lat. 80 saec. xv B = Bononiensis (Bologna) 2621, Bibliothecae Vniuersitatis anni 141½ La¹ = Laurentianus primus (Bibl. Laurentiano-Mediceae Plut. xxxiii Cod. 13) saec. xv A = Ambrosianus M. 38, Mediolani saec. xv C = Colbertinus, Paris. 8234 saec. xv Ω = consensus codicum GOR Ven BLa¹AC ubi omnes uel uno alteroue excepto conspirant D = Datanus Bibl. Berolinensis (Diez. B. Santen. 37) anni 1463 a = Brit. Mus. Add. 11,915 anni 1460 h = Harleianus 2574 saec. xv h² = Harleianus 4094 saec. xv Phill. = Phillippicus 9591, nunc Bodleianus Lat. Class. e. 17 saec. xv Bodl. Lat. Class. e. 15, olim Phillippicus 3364 saec. xv Paris. 7989 anni 1423 Laur. xxxiii. 12 saec. xv
Qui secuntur rarius tantum adhibiti sunt
Carpentoractensis (Carpentras) 357 saec. xv exeuntis Brixianus Bibl. Querinianae A vii. 7 saec. xv Parmensis 716 saec. xv Bononiensis (Bologna) 2744 saec. xv Perusinus = Cuiacianus Scaligeri (p) anni 1467 Ashburneri codex I-LXI 127 continens anni 1451
CATVLLI CARMINA
Catulli (-lis La²) Veronensis liber incipit ad Cornelium BGR Ven Laur. 33.12: Catulli Veronensis poetae liber incipit A et Santenianus: Catulli Veronensis ad Cornelium La¹: Catullus Veronensis poeta O: Catuli Veronensis poete cla liber incipit a: Q. Catuli Veronensis liber incipit ad Cornelium I D: Q. VALERI. CATVLLI. VERONENS. AD CORN. NEPOTEM. LIBER C
I
Qui dono lepidum nouum libellum arido modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas; iam tum cum ausus es unus Italorum 5 omne acuum tribus explicare cartis doctis, Iuppiter, et laboriosis. quare habe tibi quidquid hoc libelli qualecumque; quod, o patrona uirgo, plus uno maneat perenne saeclo. 10
1 Qui ADh Gulielmus Pastrengicus (1295-1360 A.D.) de originibus rerum p. 88b: cui GO[3] (non qui) RBCLa¹ 2 arido codd.: arida Pastrengicus, fortasse ex Serui adnotatione ad Aen. xii. 587 ubi tradit Catullum pumicem dixisse feminino 5 tum h: tamen Ω || es h: est Ω 8 tibi habe quicquid Ω || haec O || libelli al. mei G 9 quod] quidem D, Bodl. Lat. Class. e. 15, marg. R || o add. Perusinus (p): om. Ω || patroni ut ergo Bergk 10 perire O
[Adnotatio 3: Sic enim monstrantibus Elmero Merrill et E. B. Nicholson nunc lego quod in G et O scriptum est.]
II
Passer, deliciae meae puellae, quicum ludere, quem in sinu tenere, qui primum digitum dare atpetenti et acris solet incitare morsus, cum desiderio meo nitenti 5 carum nescio quid libet iocari, et solaciolum sui doloris, †credo ut cum grauis acquiescet ardor:† tecum ludere sicut ipsa possem et tristis animi leuare curas! 10 . . . . . . . . tam gratum est mihi quam ferunt puellae pernici aureolum fuisse malum, quod zonam soluit diu ligatam.
II Fletus passeris Lesbie Ω: spatium unius uersus in O titulo tamen carens
3 qui GODBLa¹ (m. pr.): [C/Q]ui R: cui ha, marg. O: quoi C [littera “Q” erasa, “C” supra scripta] at petenti O: at petenti al. patenti Ven. et sic G prius, quamuis post in parenti mutatum fuerit: appetenti Ra 6 karum GO || libet GO sed iubet marg. O: lubet Baehrens 8 sic Ω sed cum om. Ba || credo, ut tum g. acquiescat a. Baptista Guarinus: credo, et cum (quo Postgate) grauis acquiescit (-at Postgate) ardor ego olim: quaerit quo g. acquiescat a. E. M. Thompson. Omittendum esse credo ratus est Tartara tamquam additum ab eo qui dubitationem suam de scriptura sic declarauit 9 ludere (suprascr. al. luderem) G: luderem D Post 10 uidentur excidisse quaedam, uelut tecum ludere, sic ut ipsa ludit: sed interstitii uestigia non habent codices 11 est omittebat Conington 13 ligatam ACBLa¹Dah Priscianus: negatam al. ligatam G: negatam O: ligatam marg. negatam R, sed ut ante ligatam uideatur aliquid erasum: cf. Carm. Epigr. 1504.49 Buech. zonulam ut soluas diu ligatam
III
Lugete, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum uenustiorum. passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae. quem plus illa oculis suis amabat: 5 nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem. nec sese a gremio illius mouebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc ad solam dominam usque pipilabat. 10 qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quenquam. at uobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella deuoratis: tam bellum mihi passerem abstulistis. 15 uae factum male! uae miselle passer, tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli.
III cum II continuatum habent Ω, nullo titulo nec spatio tituli
4 om. ABCLa¹a 7 ipsa ABC 9 circum siliens GR: circum silens al. siliens O 10 pipilabat Da: piplabat Ω: pipiabat marg. h Voss 11 tenebricosum h²: tenebrosum Ω 12 illuc marg. O: illud Ω Carm. Epigr. 1504.11 Buech. Unde fata negant redire quemquam 14 Orciquae R m. pr.: Orcique al. quae G: Orcique COVen || bella al. pulcra G: bella i. pulcra O 16 uae... uae miselle scripsi ex eo quod habent Ω 16 Bonum factum male bonus ille passer: correxerunt ex Att. xv.1.1 o factum male, o miselle passer: cf. Carm. Epigr. 1512.4.7 Buech. _o factum male Myia quod peristi: proh miselle passer_ Bapt. Guarinus: pro f. m. pro pusille Froehlich: _io miselle p._ Lachmann 17 tua (suprascr. quia) O 18 turgidoli R m. pr.
IV
Phasellus ille, quem uidetis, hospites, ait fuisse nauium celerrimus, neque ullius natantis impetum trabis nequisse praeterire, siue palmulis opus foret uolare siue linteo. 5 et hoc negat minacis Adriatici negare litus insulasue Cycladas Rhodumque nobilem horridamque Thraciam, Propontida trucemue Ponticum sinum, ubi iste post phasellus antea fuit 10 comata silua: nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima ait phasellus: ultima ex origine 15 tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia freta herum tulisse, laeua siue dextera uocaret aura, siue utrumque Iuppiter 20 simul secundus incidisset in pedem. neque ulla uota litoralibus deis sibi esse facta, cum ueniret a marei nouissimo hunc ad usque limpidum lacum. sed haec prius fuere: nunc recondita 25 senet quiete seque dedicat tibi, gemelle Castor et gemelle Castoris.
IV DE PHASELLO (-ELO VenR) Ω: spatium unius uersus in O
1 Phaselus DaVen 2 aiunt Ω 2 celerrimum (celerimum O) Ω 3 illius Ω || tradis h²: tardis Ω 4 neque esse Ω || sine Ω: siue R 5 sine Ω: siue R 6 haec O || negant R || mina ei B m. pr., GOVenDah: _mina ci_ Cod. Vat. 1630: mina||| dein minacis R 7 insula uegeladas O 8 tractam Ω sed traciam corr. R et corr. La¹ 11 silua om. O, add. in marg. || cit(th C)eorio Ω sed citeono Oh² 13 citheri GO et R m. pr. 14 cognitissima ah²: cognotissima Ω 17 tuo O: tuas cett. 18 inte R 19 herum GOR 20 uocare cura ABCGOh: uocare{t} ura R m. pr.: _uocare{t} aura_ corr. R 22 litoralibus GR litt. OBAC || diis Ω sed e iam superscripta in La¹ 23 a marei Lachm.: amaret Ω et, ut videtur, R ante quam in amari mutatum erat: amare ah² 24 nouissimo a: nouissime Ω, Munro 25 hoc CGVen R m. pr. 27 Castor D, Diomedes p. 344 Keil: Castorum R m. pr. B et La¹ nondum mutati: Castrum al. Castorum G: Castrum O
V
Viuamus, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum seueriorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt: nobis cum semel occidit breuis lux, 5 nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum. dein, cum milia multa fecerimus, 10 conturbabimus illa, ne sciamus, aut ne quis malus inuidere possit, cum tantum sciat esse basiorum.
V AD LESBIAM Ω: in O spatium unius uersus sine titulo
3 extime(ne O)mus Ω 5 nobiscum Ω 8 deinde mi//// altera da//// secunda centum G, et sic R, nisi quod da post inlatum uidetur: deinde mille altera deinde secunda centum Oh² 10 deinde Ω 11 conturbauimus Ω || nesciamus Ω 13 tantum corr. R, corr. La¹: tantus CGOVen, R et La¹ nondum mutati || sciet Buecheler ex Priap. lii. 12
VI
Flaui, delicias tuas Catullo, nei sint illepidae atque inelegantes, uelles dicere, nec tacere posses. uerum nescio quid febriculosi scorti diligis: hoc pudet fateri. 5 nam te non uiduas iacere noctes nequiquam tacitum cubile clamat Sertisque ac Syrio fraglans oliuo, puluinusque peraeque et hic et ille attritus, tremulique quassa lecti 10 argutatio inambulatioque. nam nil uerpa ualet, nihil tacere. cur? non tam latera ecfututa pandas, nei tu quid facias ineptiarum. quare, quidquid habes boni malique, 15 dic nobis. uolo te ac tuos amores ad caelum lepido uocare uersu.
VI cum V continuatur in O: AD FLAVIVM cett.
2 nei Lachmann: ne Ω 3 uelis et possis Heinsius 5 hic O 7 nequiquam Haupt: nequicquam GVen et R, sed hi duo diuise: ne quid quam O 8 Sertisque Da: Sertis Ω nisi quod Sectis BLa¹ ac Syrio Auantius: a sirio R m. pr.: asirio GO || fraglans scripsi: flagrans GORVenBLa¹: fragrans D et Laur. 33.12 9 et haec et illo O: et hec (suprascr. hic) et illo (suprascr. al. ille) GRVen Correxerunt et hic et illic (illi), et heic et illei Fort. et hoc (= huc) et illo 10 cassa D, Froehner: casa a (m. pr.) 12 nil uerpa ualet scripsi: inista preualet O: _ni ista preualet_ GRVen: mi stupra ualet uir doctus in Ephem. Class. xxiv. p. 211 (stupra iam Scaliger) nil ista ualet Lachm.: nil stupra u. Haupt 13 sic Lachm.: cur non tam latera et futura panda Ω: _et fututa_ h² || pandas h 14 nei Marcilius: nec Ω: ne a 15 quid quid O: quicquid Ω || bonique malique O 17 uersum O: uersum̶ (sic) R
VII
Quaeris, quot mihi basiationes tuae, Lesbia, sint satis superque. quam magnus numerus Libyssae harenae lasarpiciferis iacet Cyrenis, oraclum Iouis inter aestuosi 5 et Batti ueteris sacrum sepulcrum; aut quam sidera multa, cum tacet nox, furtiuos hominum uident amores; tam te basia multa basiare uesano satis et super Catullo est, 10 quae nec pernumerare curiosi possint nec mala fascinare lingua.
VII Spatium unius uersus in O titulo carens: AD LESBIAM cett.
1 quod GORLa¹ 3 libisse ORVen: lybisse G 4 lasarpici feris al. fretis GRVen: lasarpici fecis Oh² || tyrenis al. cyrenis GRVen: tyrenis OLa¹, B m. pr. 5 oradum uel ora dum Ω 6 beati O; beati al. beari GRVen: brati a (m. pr.) 9 basiei O, et R m. pr.: basiei al. basia GVenC
VIII
Miser Catulle, desinas ineptire, et quod uides perisse perditum ducas. fulsere quondam candidi tibi soles, cum uentitabas quo puella ducebat amata nobis quantum amabitur nulla. 5 ibi illa multa tum iocosa fiebant, quae tu uolebas nec puella nolebat. fulsere uere candidi tibi soles. nunc iam illa non uolt: tu quoque inpotens noli, nec quae fugit sectare, nec miser uiue, 10 sed obstinata mente perfer, obdura. uale, puella. iam Catullus obdurat, nec te requiret nec rogabit inuitam. at te dolebis, cum rogaberis nulla. scelesta †ne te†. quae tibi manet uita! 15 quis nunc te adibit? cui uideberis bella? quem nunc amabis? cuius esse diceris? quem basiabis? cui labella mordebis? at tu, Catulle, destinatus obdura.
VIII Spatium unius uersus in O titulo carens: AD SE IPSVM Ω
6 cum O: tam Scaliger 9 impotens noli Auantius: impote (inpote O) Ω 12 om. La¹ 14 nulla Ω 15 ne ter tibi quae Bodl. Lat. Class. e. 15: nec te Phil.: nocte Statius || nullam... noctem Voss 18 cum labella O
IX
Verani, omnibus e meis amicis antistans mihi milibus trecentis, uenistine domum ad tuos Penates fratresque unanimos anumque matrem? uenisti. o mihi nuntii beati! 5 uisam te incolumem audiamque Hiberum narrantem loca, facta, nationes, ut mos est tuus, applicansque collum iucundum os oculosque suauiabor. o quantum est hominum beatiorum, 10 quid me laetius est beatiusue?
IX AD VERAN(N)IVM Ω: spatium unius uersus in O
1 Verani a: Veranni BDGLa¹Ohh²: Veramni AC || e om. O 2 antistans Auantius: antistas Ω || milibus O: millibus GRVen. 4 uno animo sanamque O: uno animo suamque al. sanam GVen || anumque Faernus: senemque Auantius 9 suauiabor D: suabior Ω
X
Varus me meus ad suos amores uisum duxerat e foro otiosum, scortillum, ut mihi tum repente uisum est, non sane illepidum neque inuenustum. huc ut uenimus, incidere nobis 5 sermones uarii, in quibus, quid esset iam Bithynia, quo modo se haberet, et quonam mihi profuisset aere. respondi id quod erat, nihil neque ipsis nec praetoribus esse nec cohorti, 10 cur quisquam caput unctius referret, praesertim quibus esset irrumator praetor, non faceret pili cohortem. ‘at certe tamen,’ inquiunt ‘quod illic natum dicitur esse, comparasti 15 ad lecticam hominis.’ Ego, ut puellae unum me facerem beatiorem, ‘non’ inquam ‘mihi tam fuit maligne, ut, prouincia quod mala incidisset, non possem octo homines parare rectos.’ 20 at mi nullus erat neque hic neque illic, fractum qui ueteris pedem grabati in collo sibi collocare posset. hic illa, ut decuit cinaediorem, ‘quaeso’ inquit ‘mihi, mi Catulle, paulum 25 istos †commoda: nam† uolo ad Sarapim deferri.’ ‘mane’ inquii puellae, ‘istud quod modo dixeram me habere, fugit me ratio: meus sodalis Cinna est Gaius, is sibi parauit. 30 uerum, utrum illius an mei, quid ad me? utor tam bene quam mihi pararim. sed tu insulsa male et molesta uiuis, per quam non licet esse neglegentem.’
X cum IX continuant Ω nullo spatio relicto
1 Varus C: Varius GOR Ven La¹: Verannius D 3 tunc ORVen Laur. 33.12 4 inlep. Lachm. 7 Iarbithinia O || quomodo posse haberet Ω: corr. ed. pr. 8 ecquonam Statius: et quoniam al quonam GRVen: et quoniam OACDah² || aere a: here GOLa¹ACD: hēre (= habere) Bh 9 neque in ipsis (suprascr. al. neque ipsis ñ) G: _neque nec in ipsis_ OBCLa¹: nec in ipsis al. neque ipsis R: _nihil in ipsis_ Conington: nihil neque ipsi Traube 10 prius nec om. RVenACa sed RVen addunt in marg. || hic Giri || hoc praetore fuisse Traube 11 Cur q. c. u. referret? Munro 13 non al. nec GRVen: nec Oa: ne h² || facerent Da 15 asse Statius 21 nec hic neque illic GORVen 22 fractumque Ω 24 docuit Ω, corr. a || sined. O 25 inquid O 26 com(m)oda nam codd. praeter Oh²: comodā nam O: _comenda nam_ h²: commodum enim Hand: Istos da modo: nam Munro: commoda; eram (heram) uel commoneam ego || sarapim D: sarapim (suprascr. al. e) G: serapim (ini O) RVenO 27 deferri ACD: deserti al. deferri GBRVen: deserti OLa¹ || mane inquii Statius: mane me inquit (-d O) Ω: minime Ald. I.: mi anime Bergk: meminei Munro 30 Cinna est Gaius Beroaldus: Cuma est grauis Ω 31 ad me Da et corr. R: a me Ω 32 paratis Statius 33 tu insulsa h: tu insula Ω: tulsa O || et] hac D: ac a 34 negligentem Ω
XI
Furi et Aureli, comites Catulli, siue in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, siue in Hyrcanos Arabesque molles, 5 seu Sacas sagittiferosue Parthos, siue quae septemgeminus colorat aequora Nilus, siue trans altas gradietur Alpes, Caesaris uisens monimenta magni, 10 Gallicum Rhenum †horribilesque ulti- mosque† Britannos, omnia haec, quaecunque feret uoluntas caelitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae 15 non bona dicta. cum suis uiuat ualeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans uere, sed identidem omnium ilia rumpens: 20 nec meum respectet, ut ante, amorem, qui illius culpa cecidit uelut prati ultimi flos, praetereunte postquam tactus aratro est.
XI AD FVRIVM ET AVRELIVM Ω: in O spatium non est, sed primo uersui adscriptum est =
2 penetrabit ed. 1473: penetrauit Ω 3 ut GO Caesenas: et h²: ubi cett. || coa Oh² 5 arabasue Oh²: arabaesque G: arabesque R cum plerisque 6 siue sagas (-x CGORa) Ω || sagittiferosque D Lachm.: que om. a 7 qui B Phil. h: om. h² 8 Epra O 9 sui O || latas Bh || apes (suprascr. l) R 10 uidens ABCD: uissens h² 11 hor(r)ibilesque DGOh²: horribiles RVenACBLa¹: _horribile aequor_ Haupt: horribilem salum Munro: h. fretum Everett: horribilesque uitro (uel uultu) in- usque Palmer: horribilem sequi Housman, in quod ipse olim incideram, mutato uidens in nitens: fort. horribiles citroque ult|roque 12 mosque... britannos G. In Oh² uersus incipit ab ultimosque (Vitimosque O) 13 fere Ω 14 temptare OVen: tentare GR et plerique 22 qui BLa¹Da, sed in B prius fuit cui: cui GORVenChh² 23 posquam RVenD
XII
Marrucine Asini, manu sinistra non belle uteris in ioco atque uino: tollis lintea neglegentiorum. hoc salsum esse putas? fugit te, inepte: quamuis sordida res et inuenusta est. 5 non credis mihi? crede Pollioni fratri, qui tua furta uel talento mutari uelit: est enim leporum disertus puer ac facetiarum. quare aut hendecasyllabos trecentos 10 exspecta, aut mihi linteum remitte, quod me non mouet aestimatione, uerum est mnemosynum mei sodalis. nam sudaria Saetaba ex Hiberis miserunt mihi muneri Fabullus 15 et Veranius: haec amem necesse est ut Veraniolum meum et Fabullum.
XII AD MATRVCINVM ASIN[I]VM Ω: in G Asinium tantum est, in O spatium unius uersus titulo carens
1 Marrucine Parthenius: Matrucine Ω 2 ioco al. loco BGRVen: loco O 3 negleg. O: neglig. GR 4 salsum al. falsum G: falsum al. salsum ORVen: falsum ABCDLa¹hh² 6 polioni h²a 7 frat̅ (frater) O 8 uoluit O: uolit Baehrens 9 dissertus O: difertus Passeratius 10 endeca sillabos GORLa¹ 11 expecta Ω 12 extimatione Ω 13 nemo est sinum O: est nemo sinum (sinunt BLa¹hh²) cett. 14 settaba O: thessala D et Vat. 1630 || ex Hiberis ed. pr.: exhibere Ω: ex Hibereis Lachmann: ex Hibero Owen 15 numeri al. muneri GCRVen: numeri OALa¹ 16 hec al. hoc R || amem D: aḷmeni R: ameni GOCVen 17 ut h²: et Ω Ad hunc uersum respexit Plinius H. N. praef. I
XIII
Cenabis bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di fauent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella et uino et sale et omnibus cachinnis. 5 haec si, inquam, attuleris, uenuste noster, cenabis bene: nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum. sed contra accipies meros amores seu quid suauius elegantiusue est: 10 nam unguentum dabo, quod meae puellae donarunt Veneres Cupidinesque, quod tu cum olfacies, deos rogabis, totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
XIII AD FABVLLVM Ω: spatium unius versus in O titulo carens
2 dii Ω 6 inquam marg. unquam h²: unquam Ω 8 saculus GORBVen 9 meos OAa 10 seu quid Santenianus Lachmanni: seu qui OBCLa¹: _seu qui al. quod_ GRVen 14 Fabulle (non fab.) R
XIV
Nei te plus oculis meis amarem, iucundissime Calue, munere isto odissem te odio Vatiniano: nam quid feci ego quidue sum locutus, cur me tot male perderes poetis? 5 isti di mala multa dent clienti, qui tantum tibi misit impiorum. quod si, ut suspicor, hoc nouum ac repertum munus dat tibi Sulla litterator, non est mi male, sed bene ac beate, 10 quod non dispereunt tui labores. di magni, horribilem et sacrum libellum! quem tu scilicet ad tuum Catullum misti, continuo ut die periret, Saturnalibus, optimo dierum! 15 non non hoc tibi, salse, sic abibit. nam, si luxerit, ad librariorum curram scrinia, Caesios, Aquinos, Suffenum, omnia colligam uenena, ac te his suppliciis remunerabor. 20 uos hinc interea ualete abite illuc, unde malum pedem attulistis, saecli incommoda, pessimi poetae.
XIV{b}
Si qui forte mearum ineptiarum lectores eritis manusque uestras non horrebitis admouere nobis, * * *
XIV AD CALVVM POETAM Ω: in O spatium unius uersus titulo carens
1 nei Lachmann: ne Ω: nen h² 3 uaciniano GRLa¹ 5 malis Ω 6 dant Ω 9 sulla A et Santenianus m. pr.: si illa GORBCDLa¹: sylla D || literator GOR Versum attulit Martianus Capella § 229, et ex eo, ut creditur, Ioannes Saresberiensis Metal. I. 24 10 mihi Ω 14 misti ed. pr.: misisti Ω || continuo. ut GORVen || die] miser Halbertsma 15 opimo al. optimo GRVenBLa¹: oppinio O Versum attulit Macrobius Sat. ii. I. 8 16 hoc Dh²: hec Ω || salse al. false sit (uel fit) adhibit (uel adbibit) Ω 17 luserit (suprascr. al. x) G 18 curam O: curtam Ω || scrinea RVen 19 Suffenam Ω: Sufferam AD marg. h² 20 hac GORVenh² || tibi hiis supplit’ O || remunerabor R, idemque iterum in marg. 23 seculi Ω XIVb Hi uersus cum carminis XIV uersu ultimo coniuncti leguntur in codicibus: seiunxit Bapt. Guarinus 3 ammouere O
XV
Commendo tibi me ac meos amores, Aureli. ueniam peto pudentem, ut, si quicquam animo tuo cupisti, quod castum expeteres et integellum, conserues puerum mihi pudice, 5 non dico a populo: nihil ueremur istos, qui in platea modo huc modo illuc in re praetereunt, sua occupati: uerum a te metuo tuoque pene infesto pueris bonis malisque. 10 quem tu qua lubet, ut lubet, moueto quantum uis, ubi erit foris paratum: hunc unum excipio, ut puto, pudenter. quod si te mala mens furorque uecors in tantam impulerit, sceleste, culpam, 15 ut nostrum insidiis caput lacessas; a tum te miserum malique fati, quem attractis pedibus patente porta percurrent raphanique mugilesque.
XV AD AVRELIVM Ω: spatium unius uersus in O titulo carens
2[*] pudentem p[*]eto G: pudentem pecto h² 8 inre ex inte G: inte h² || occupari O 10 bonisque malisque Ω 11 qua lubet ut iubet GD: qualib’ ut al. iubet O: ut lubet om. ABCLa¹a, add. in marg. Ven 12 ubi] ut h² 13 huc G || excipias peto L. Weber Eisenacensis, quod puto semper fere correptum inueniatur, sed cf. Priap. xii. 2 _Cumaeae soror ut puto Sibyllae_ || pudenter al. prudenter GRVen 16 nostrum GDah²: nostrorum Ω 17 a tum te Statius: at tum te AC: ah (ha O) tamen te ORBLa¹h²: ah tamen al. tum te GVen 18 atractis O: atratis BLa¹h²
XVI
Pedicabo ego uos et irrumabo, Aureli pathice et cinaede Furi, qui me ex uersiculis meis putastis, quod sunt molliculi, parum pudicum. nam castum esse decet pium poetam 5 ipsum, uersiculos nihil necesse est, qui tum denique habent salem ac leporem, si sint molliculi ac parum pudici, et quod pruriat incitare possint, non dico pueris, sed his pilosis 10 qui duros nequeunt mouere lumbos. uos, quod milia multa basiorum legistis, male me marem putatis? pedicabo ego uos et irrumabo.
XVI cum XV continuant Ω
1 Pedic. ah²: Pedit. A: Dedicabo Ω 3 me ex mi G 4 quot ex quod G || sụ̇t (sic) R 5-8 extant ap. Plin. Epp. iv. 14. 5 et 5-6 ap. Apul. Apol. xi 7 tum Dh: tamen al. tum GRVenC: tamen OABLa¹h²: tunc codices Plini ac om. h² 8 sint Ω: sunt codices Plini 9 ut Froehlich || possint A: possunt (suprascr. i) C: possunt Ω et codices Plini 12 uos quod Laur. 33.12: uos qui AC: uosque (hosque O) Ω 14 dedicabo Ω
XVII
O Colonia, quae cupis ponte ludere longo, et salire paratum habes, sed uereris inepta crura ponticuli acsuleis stantis in rediuiuis, ne supinus eat cauaque in palude recumbat; sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, 5 in quo uel Salisubsali sacra suscipiantur: munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus. quendam municipem meum de tuo uolo ponte ire praecipitem in lutum per caputque pedesque, uerum totius ut lacus putidaeque paludis 10 liuidissima maximeque est profunda uorago. insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar bimuli tremula patris dormientis in ulna. quoi cum sit uiridissimo nupta flore puella et puella tenellulo delicatior haedo, 15 asseruanda nigerrimis diligentius uuis, ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni, nec se subleuat ex sua parte, sed uelut alnus in fossa Liguri iacet suppernata securi, tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam. 20 talis iste meus stupor nil uidet, nihil audit, ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit. nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum, si pote stolidum repente excitare ueternum; et supinum animum in graui derelinquere caeno, 25 ferream ut soleam tenaci in uoragine mula.
XVII In GO nec titulus est nec spatium tituli: ceteri aut spatium habent aut titulum
1 o culonia quae AC: o culo in aque Ω || ludere h: laedere Ω 3 acsuleis scripsi: ac sulcis Ω: assulis Statius: axuleis Schwabe: aesculeis Palmer: num hastuleis? || stantis Statius: tantis Ω 6 salisubsali Bergk: sali subsali VenD: sali subs(sc RB marg. Ven)ili GORACBLaurentiani: salisubsilis Statius || suscipiant Ω: sus recipiant h² 8 quedam Oh² || de tuo uolo ponte om. BLa¹ 10 pudiceque paludes Ω: puniceque A: pu iceque (sic): puiceque C sine uestigio rasurae 14 quoi cum Scaliger: cui iocum Ω 15 et ACh²: ut Ω 16 adseruanda O 18 nec se ed. 1473: nec me Ω 19 Ligari fragm. Festi p. 438 ed. von Ponor || suppernata Festus: superata Ω: separata BLa¹ 21 nihil uidet Ω 22 quid G sed d super rasuram 23 nunc] hunc ACa || eum AC et corr. D: cum GRVenBLa¹ || nunc uolo uolo O: hunc meum Froehlich 24 potest olidum Ω: corr. Victorius Var. Lect. xiii. 11 || exitare GORVen BLa¹, quod tamquam frequentatiuum uerbi exire retinebat Traube 25 derelinquere O cum Parisino 7989: delinquere cett. nisi quod a habet relinquere
XXI
Aureli, pater esuritionum, non harum modo, sed quot aut fuerunt aut sunt aut aliis erunt in annis, pedicare cupis meos amores. nec clam: nam simul es, iocaris una, 5 haerens ad latus omnia experiris. frustra: nam insidias mihi instruentem tangam te prior irrumatione. atqui si faceres satur, tacerem: nunc ipsum id doleo, quod esurire 10 mellitus puer et sitire discet. quare desine, dum licet pudico, ne finem facias, sed irrumatus.
XXI AD AVRELIVM Ω: spatium unius uersus in O titulo carens
1 exuritionum uel exuricionum Ω 4 pedicare AC: dedicare Ω 5 es iocaris D: exiocaris Ω: et iocaris ACah 6 haeres h Voss experibis uel experibus Ω 7 struentem Ribbeck 8 irruminatione Ω 9 atqui si scripsi ex eo quod Caesenas habet atque qui si: atque id si AC: atque ipsi Ω 10 id om. BLa¹ || esuriẹre O: exurire GRDBLa¹ 11 mellitus Hand: me me Ω: ieiunus Huschke: meus mei Schwabe 12 desinat Ω: desinas AC 13 ne ed. pr.: nec Ω: nei Baehrens irrumatus ed. pr.: irruminatus sum Ω
XXII
Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, homo est uenustus et dicax et urbanus, idemque longe plurimos facit uersus. puto esse ego illi milia aut decem aut plura perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto 5 relata: cartae regiae, noui libri, noui umbilici, lora rubra, membrana derecta plumbo, et pumice omnia aequata. haec cum legas tu, bellus ille et urbanus Suffenus unus caprimulgus aut fossor 10 rursus uidetur: tantum abhorret ac mutat. hoc quid putemus esse? qui modo scurra aut siquid hac re tersius uidebatur, idem infaceto est infacetior rure, simul poemata attigit, neque idem umquam 15 aeque est beatus ac poema cum scribit: tam gaudet in se tamque se ipse miratur. nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam quem non in aliqua re uidere Suffenum possis. suus cuique attributus est error: 20 sed non uidemus manticae quod in tergo est.
XXII cum XXI continuant GO sine interstitio, adiecto tamen quod nouum carmen indicet: AD VARVM marg. G, RVenABD: AD VARIVM C
3 idemque al. itemque G 4 puto esse ego GORVenLa¹: puto ego esse BCDh || milia O: millia G 5 sic] sit Ω || palmisepto (-seto BLa¹ Ω: _παλίμψηστον _ Marcilius 6 noue Ω: nouem Dah: nouei Lachm. 7 membrana Auantius: membran(a)e Ω, Munro 8 derecta Statius: detecta Ω 10 capri. mulgus GRVen 11 abhoret O: fortasse aberrat 13 ac re O: aut re cod. Ashburneri: fort. aure || tersius uel tertius Peiper, Munro: tristius Ω: tritius ed. Iunt. 1503: scitius L. Mueller: strictius uel crispius ego 14 in faceto est in faceto rure GOR: infacet rure A: infaceti’ C 15 neque idem G: uel neque nec idem Oh 16 ac h: ah ABDLa¹a: ha GORVen || cum] tum R 17 tamque] tamquam DGOh 18-20 omnes fallimur... error extant apud Hieremiam Iudicem de Montagnone, Part. II (I) 3. 8, ed. Ven. 1505; 19-21 in Flor. Moral. Auctorit. II. 3, qui liber scriptus est anno 1329 Veronae 18 neque est GRVen: nec est O 21 uidentur codex Monacensis Porphyrionis ad Hor. S. ii. 3. 299; legitne Porphyrion uidetur?
XXIII
Furei, cui neque seruos est neque arca nec cimex neque araneus neque ignis, uerum est et pater et nouerca, quorum dentes uel silicem comesse possunt, est pulcre tibi cum tuo parente 5 et cum coniuge lignea parentis. nec mirum: bene nam ualetis omnes, pulcre concoquitis, nihil timetis, non incendia, non graues ruinas, non facta impia, non dolos ueneni, 10 non casus alios periculorum. atqui corpora sicciora cornu aut siquid magis aridum est habetis sole et frigore et esuritione. quare non tibi sit bene ac beate? 15 a te sudor abest, abest saliua, mucusque et mala pituita nasi. hanc ad munditiem adde mundiorem, quod culus tibi purior salillo est, nec toto decies cacas in anno, 20 atque id durius est faba et lapillis, quod tu si manibus teras fricesque, non umquam digitum inquinare posses. haec tu commoda tam beata, Furi, noli spernere nec putare parui, 25 et sestertia quae soles precari centum desine: nam satis beatu’s.
XXIII AD FVRIVM Ω: spatium unius uersus in O
1 Furei (ẹ Ven) Ω quod non ausus sum immutare: Furi a || seruos Statius: seruo al. seruus GRVen: seruo OBCLa¹ 2 cimex animal neque GR: cimex al. neque O 5, 8 pulcre GORVen 6 linea B: num iuncea? cf. Goetz Thes. Gloss. p. 611 7 nẹc̣ (suprascr. i) G: ne al. nec RVen: ne OABCLa¹: ni Dh || ualetis .Ṛ. om̅s B 9 ruinas GD: minas ORVenABCh 10 fac̣ta G: fata D: furta Haupt 12 aut qui Ω: ut qui Statius 13 aridum magis est Ω 15 sit O: si Ω 16 abest O semel 17 mucusque a: muccusue (muc- B, muct- O) Ω || pic̣tuita G 19 culus al. cuius GVen: cuius al. culus RC: cuius O 21 lupillis Gulielmius 22 friesque Baehrens 23 posses Ω: possis Froehlich: posseis Baehrens 24 haec tua Ω || furi codd. 26 sesterciaque O 27 satis beatu’s Bergk: satis beatus Ω: sat es beatus ed. Calpurn. 1481
XXIV
O qui flosculus es Iuuentiorum, non horum modo, sed quot aut fuerunt aut posthac aliis erunt in annis, mallem diuitias Midae dedisses isti, qui neque seruos est neque arca, 5 quam sic te sineres ab illo amari. ‘qui? non est homo bellus?’ inquies. est: sed bello huic neque seruos est neque arca. hoc tu quam lubet abice eleuaque: nec seruom tamen ille habet neque arcam. 10
XXIV cum XXIII continuant codices, nullo spatio relicto
1 es] est Ω 2 quod GORVen 4 Midae dedisses Voss: mi dededisses O: mi ededisses Paris. 7989 m. pr.: mi dedisses Ω 5 qui OAC: qui al. cui GR || neque al. nec G: _nec al. neque_ R 5, 8 seruos] seruus Ω 7 quid O 9 hec G: nec D || qua lubet G: quamlubet al. qua Ven 10 seruom] seruum Ω
XXV
Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo uel anseris medullula uel imula oricilla uel pene languido senis situque araneoso, idemque, Thalle, turbida rapacior procella, cum diua †mulier aries† ostendit oscitantes, 5 remitte pallium mihi meum, quod inuolasti, sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos, inepte, quae palam soles habere tamquam auita. quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte, ne laneum latusculum manusque mollicellas 10 inusta turpiter tibi flagella conscribillent, et insolenter aestues, uelut minuta magno deprensa nauis in mari, uesaniente uento.
XXV AD TALL(TAL B)VM Ω: nullum interstitium in O
1 talle Ω: tale Par. 7989 2 medullula O: medulla cett. || oricilla (auricilla) Scaliger: moricilla GBDa: moricula OACLa¹: _moricula al. moricilla_ RVen 3 arancoroso al. araneoso GRVenB 5 cum (cuṁ G) diua mulier (ị O) Ω: conuiua Boehme || aries O: alios al. aues uel aries G: _aues al. aries uel alios_ R || munerarios Lachm.: mulierarios Haupt: mulicurios Clayton: manulearlos Phillimore: _conclaue cum uicarios_ Munro || ostendẹt (suprascr. i) G: ostendet ODh: fortasse cum laeua munerarios offendit oscitantes 7 saethabum G: sathabum OABCDLa¹a 8 inepteque O 10 natesque Scaliger 11 inusta ed. Calpurn. 1481: insula Ω: inlusa Scaliger conscribilent Ω: conscribilent flagella Turnebus: consigillent Muretus 12 minuta h et Caesenas, uterque saec. xv. exeuntis: inimica Ω 13 deprensa Oh: deprehensa Ω
XXVI
Furi, uillula nostra non ad Austri flatus opposita est neque ad Fauoni nec saeui Boreae aut Apheliotae, uerum ad milia quindecim et ducentos. o uentum horribilem atque pestilentem! 5
XXVI AD FVRIVM Ω: in O interstitium non est
1 Furi codd. || uestra O et Caesenas 2 om. O || fauonii Ω 3 apheliot(a)e Ω: apeliotae Lachm.
XXVII
Minister uetuli puer Falerni inger mi calices amariores, ut lex Postumiae iubet magistrae ebriosa acina ebriosioris. at uos quo lubet hinc abite, lymphae, 5 uini pernicies, et ad seueros migrate. hic merus est Thyonianus.
XXVII AD PINCERNAM SVVM Ω: in O interstitium non est
2 ingere codices praeter B: iungere B: inger tres codices Gelli vi. 20. 6: inger εἴσκρασον Thes. Gloss. p. 576 Goetz 3 postumie O: posthumie GRVen 4 ebriosa acina Parthenius: ebrios(a)e Ω et codices Gelli acino Ω nisi quod habent acine AC: ebrioso acino Munro, Schwabe, Giri 5 ad Oh || quo lubet Caesenas: quod iubet Ω 7 thi. GORVen
XXVIII
Pisonis comites, cohors inanis, aptis sarcinulis et expeditis, Verani optime tuque mi Fabulle, quid rerum geritis? satisne cum isto uappa frigoraque et famem tulistis? 5 ecquidnam in tabulis patet lucelli expensum, ut mihi, qui meum secutus praetorem refero datum lucello. o Memmi, bene me ac diu supinum tota ista trabe lentus irrumasti. 10 sed, quantum uideo, pari fuistis casu: nam nihilo minore uerpa farti estis. pete nobiles amicos. at uobis mala multa di deaeque dent, opprobria Romulei Remique. 15
XXVIII AD VERAN(N)IVM ET FABVLLVM Ω: nullum spatium in O
2 apti sarcinulis et expediti Wakefield 6 ecquidnam a: et quid nam Ω: ut quidnam A et Santenianus || Post lucelli signum interrogationis habent GRVenLa¹ Inter 6, 7 lacunam statuit B. Schmidt 7 sequtus R 9-10 a u. 8 pendere ratus est Alex. Guarinus, et sic Lachm. et complures recentiorum 9 o mem mi OB et codex Ashburneri: o m̅em mi R: omnem mi GVenLa¹Da 10 trahe BGRVen nondum mutati || tentus Voss 11 pari Oah: parum al. pari GRVenB || fuisti GODPhil. 12 uerpa Laur. 33.12: urpa O: uerba al. uerpa uel urpa RVen: uerba G cum plerisque 14 nobis al. uobis R: uobis al. nobis GVen: nobis OABLa¹ 15 oprobria O: obpr. GRVen et plerique || Romulei codd. quod immutare nolui
XXIX
Quis hoc potest uidere, quis potest pati, nisi impudicus et uorax et aleo, Mamurram habere quod Comata Gallia habebat uncti et ultima Britannia? cinaede Romule haec uidebis et feres? 5 et ille nunc superbus et superfluens perambulabit omnium cubilia, ut albulus columbus aut Adoneus? cinaede Romule haec uidebis et feres? es impudicus et uorax et aleo. 10 eone nomine, imperator unice, fuisti in ultima occidentis insula, ut ista uostra diffututa mentula ducenties comesset aut trecenties? quid est alid sinistra liberalitas? 15 parum expatrauit an parum elluatus est? paterna prima lancinata sunt bona; secunda praeda Pontica, inde tertia Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus. †hunc Gallie timet et Britannie.† 20 quid hunc malum fouetis? aut quid hic potest nisi uncta deuorare patrimonia? eone nomine †urbis opulentissime† socer generque, perdidistis omnia?
XXIX IN (AD A) ROMVLVM CATHAMITVM Ω: nullum spatium in O
1, 2 extant apud Quintil. ix. 4. 141 3 Plin. H. N. xxxvi. 48 hic namque est Mamurra Catulli Veronensis carminibus proscissus, quem, ut res est, domus ipsius clarius quam Catullus dixit habere quidquid habuisset Comata Gallia. || Mammurram C: nam murram Ω 4 uncti Faernus: cum te Ω || ante Statius 7 perambulauit Ω, corr. a 8 Adoneus Statius: ydoneus GOa: idoneus RVen et plerique: haut idoneus Sillig: haut idonius malim, pro comparatiuo accipiendum 13 uestra Da: nostra Ω || diffututa D Caesenas et corr. B: diffutura Ω: defututa Lachm. 14 comeset G: comeset (suprascr. s) R: comerset O 15 alid Statius: alit Ω: ait Da 16 expatr.] cf. expatrauit ἐπετέλεσεν Goetz Thes. Gloss. p. 416 17 prima ed. Trinc. Auantii: primum Ω 19 libera O || quem Paris. 7989 et Bodl. Lat. Class. e. 15 || scit O: sit Ω || amni (anni CLa¹) Ω: annis Bodl. Lat. Class. e. 15 20 sic Ω: timete Galliae, hunc time Britannia Haupt: _et huicne Gallia et metet Britannia?_ Munro: _sciuntque Galliae ultimam et Britanniae_ Birt: fort. _Ruina Galliae est, erit Britanniae_ 21-4 post 10 transponebat Mommsen 21 hic] hinc GORVenCD 23 uerbis D: urbes a et Bodl. Lat. Class. e. 15 || _urbis o piissime_ Lachm.: orbis o piissimei Haupt: urbis oppidissime Heyse: urbis ob luem ipsimae Munro: immo suae h.e. propter eum qui lues et belues (Goetz Thes. Gloss. p. 136) est urbis suae Formiaram: o bis improbissimi E. M. Thompson 24 gener socerque Verg. Catalept. iii. 6
XXX
Alfene immemor atque unanimis false sodalibus iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi? iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide? . . . . . . . . . . . . . . . . nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent. quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis. 5 eheu quid faciant, dice, homines cuiue habeant fidem? certe tute iubebas animam tradere, inique, me inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque uentos irrita ferre ac nebulas aereas sinis. 10 si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
XXX AD ALPHENVM (ALF. BLa¹) Ω: in C interstitium non est
Carmen κατὰ δύο decurrere, non ut Lachm. ed. 2 per strophas quaternorum, neque ut Bluemner ternorum, censeo. Bluemner uersus sic distribuebat 1. 2. 3. 6. 7. 8. 9. 10. 5. 4. 11. 12. 1 Alfene A: Alphene Ω || salse GOR: s/lse Ven 2 nihil (nichil G) Ω 3 iam me prodere iam non me dubitas f. p. Ω: _i. m. p. iam me non d. f. p._ AD Post hunc u. duos ego et Otto credimus excidisse 4, 5 post 12 transponebat Lachm. 4 haec a 5 quae] quos Froehlich, Giri: quis (abl.) Richards: quom Munro apodosin faciens u. 6; cf. Weber Quaest. Cat. p. 137 || negligis Ω 6 o heu Ω || dice scripsi: dico Ω: dic ed. Trinc. Auantii || cui ne Ω 7 tu te GRVen || me add. Auantius: om. Ω 8 sic h: quasi omnia (om. tuta) O: quasi omnia tuta cett. 9 idem Oah Laur. 33.12: inde GACDLa¹: inde al. idem RBVen 10 uentos ACah: uento GORBLa¹D 11 sic Ω nisi quod ut dii, non at di habent: _at dii meminerunt at meminit fides_ codex Add. 11,674 Musei Britannici: meminere, at Muretus
XXXI
Paene insularum, Sirmio, insularumque ocelle, quascumque in liquentibus stagnis marique uasto fert uterque Neptunus; quam te libenter quamque laetus inuiso, uix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos 5 liquisse campos et uidere te in tuto. o quid solutis est beatius curis? cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi uenimus larem ad nostrum, desideratoque acquiescimus lecto. 10 hoc est quod unum est pro laboribus tantis. salue o uenusta Sirmio atque hero gaude; gaudete uosque o Lydiae lacus undae; ridete quidquid est domi cachinnorum.
XXXI AD SIRMIVM INSVLAM Ω: in O primae litterae P caerulea nota adficta est
1 Sirinio GO 3 neptũnus GRDVen 4 libenter Dah: libente Ω 5 mihi Ω || crederis al. credens G: crederis D || Thuniam atque Bithunos scripsi: thi(y O)miam atque bithinios Ω 8 honus B et R m. pr. 12 hero al. bero RVen: bero Laurentianus 33.12: ero nullus codex ex meis 13 gaude O et Santenianus: gaudente Bergk || uos quoque lidi(a)e Ω: emendarunt uosque, uos o, uosque o || lucidae B. Guarinus: limpidae Auantius: Lydii Froehlich
XXXII
Amabo, mea dulcis Ipsithilla, meae deliciae, mei lepores, iube ad te ueniam meridiatum. et si iusseris, illud adiuuato, ne quis liminis obseret tabellam, 5 neu tibi lubeat foras abire, sed domi maneas paresque nobis nouem continuas fututiones. uerum si quid ages statim iubeto: nam pransus iaceo et satur supinus 10 pertundo tunicamque palliumque.
XXXII AD IPSICIL(L)AM uel IPSIT(H)ILAM Ω: spatium in O non est
1 ipsi thila GBLa¹: ipsi illa O: ipsi Thila (ipsi-chila Ven) al. ipsicilla RVen: Hypsithilla Scaliger: Ipsitilla Buecheler: Hypsiphylla Palmer: Ipsimilla Leo 4 illud, adiuuato Lachm.: adiubeto Turnebus 5 luminis O 6 lubeat GD et corr. R: lube O: libeat R m. pr., cum plerisque 7 meas (suprascr. an) R sed an pallidiore atramento 9 agis a 11 tunicam om. que a
XXXIII
O furum optime balneariorum Vibenni pater et cinaede fili, (nam dextra pater inquinatiore, culo filius est uoraciore) cur non exilium malasque in oras 5 itis? quandoquidem patris rapinae notae sunt populo, et natis pilosas, fili, non potes asse uenditare.
XXXIII cum XXXII continuant Ω nullo spatio relicto
3, 4 Carrio et Hand sic scribebant nam dextra pater est uoraciore, culo filius inquinatiore 4 uoratiore al. uolantiore GRVen: uolantiore AC: uoratiori al. uolant ori B 5 horas Ω 6 istis a 8 potest a se (uel ase) uendicare Ω
XXXIV
Dianae sumus in fide puellae et pueri integri: Dianam pueri integri puellaeque canamus. o Latonia, maximi 5 magna progenies Iouis, quam mater prope Deliam deposiuit oliuam, montium domina ut fores siluarumque uirentium 10 saltuumque reconditorum amniumque sonantum: tu Lucina dolentibus Iuno dicta puerperis, tu potens Triuia et notho’s 15 dicta lumine Luna. tu cursu, dea, menstruo metiens iter annuum, rustica agricolae bonis tecta frugibus exples. 20 sis quocumque tibi placet sancta nomine, Romulique antique ut solita’s bona sospites ope gentem.
XXXIV CARMEN DIANE (DYANE R, marg. Ven) Ω: spatium in O non est
3 om. Ω: uersum reposuit Palladius 1500 8 deposiuit Caesenas: deposuit Ω 11 saltumque recunditorum O 12 amniumque Calp. 1481: omniumque sonancium O: _omnium sonantiumque_ Par. 7989: omnium sonantium Ω 15 notho’s L. Mueller: nothoes al. noto es GRVen 16 diua Weber 17 menstrua Ω 18 menti(ci La¹)ens OLa¹ 21 scis quecumque tibi placent al. sis quocumque tibi placet GRBVen: scis quecumque tibi placet OD: _sis quecumque tibi placent_ ACLa¹ 23 antiqui B ubi seorsus habet, in folio quod ceteris praefixum est, xxxiv.15-xxxv.14: antique B suo loco: ancique h et sic ex coniectura Merula Scaliger Niebuhr || solita’s Lucian Mueller: solitas es (est Sant.) A et Santenianus: solita es Ω
XXXV
Poetae tenero, meo sodali, uelim Caecilio, papyre, dicas Veronam ueniat, Noui relinquens Comi moenia Lariumque litus. nam quasdam uolo cogitationes 5 amici accipiat sui meique. quare si sapiet uiam uorabit, quamuis candida milies puella euntem reuocet, manusque collo ambas iniciens roget morari. 10 quae nunc, si mihi uera nuntiantur, illum deperit impotente amore. nam quo tempore legit incohatam Dindymi dominam, ex eo misellae ignes interiorem edunt medullam. 15 ignosco tibi, Sapphica puella musa doctior; est enim uenuste magna Caecilio incohata mater.
XXXV AD CECILIVM IVBET LIBELLVM (-LO GRVenD) LOQVI Ω: spatium nec in G nec in O
2 occilio O 4 moenia] ueniam O: meniam G m. pr., nunc erasum est ȝ h.e. m 8 millies GRVen: mill{i}es OC 10 iniciens B utroque loco: inities O 11 nunt. RVen: nunc. GO 12 impotente amore a et Charisius 133.25 Keil: _impotentem amorem_ (amore GVen amorem R) Ω 13 elegit Ω: eligit O || indotatam Ω 18 cecilia Ω || incohata OD Paris 7989: inchoata Ω
XXXVI
Annales Volusi, cacata carta, uotum soluite pro mea puella. nam sanctae Veneri Cupidinique uouit, si sibi restitutus essem desissemque truces uibrare iambos, 5 electissima pessimi poetae scripta tardipedi deo daturam infelicibus ustulanda lignis. et haec pessima se puella uidit iocose lepide uouere diuis. 10 nunc o caeruleo creata ponto, quae sanctum Idalium Vriosque apertos, quaeque Ancona Cnidumque harundinosam colis quaeque Amathunta, quaeque Golgos, quaeque Durrachium Hadriae tabernam; 15 acceptum face redditumque uotum, si non illepidum neque inuenustum est. at uos interea uenite in ignem, pleni ruris et inficetiarum annales Volusi, cacata carta. 20
XXXVI AD LVSICACATAM (Lusicatam C) Ω: cum XXXV cohaeret in O
1 Annuale (Anuale O) suo lusi Ω: Volusi ed. antiquissima saec. xv 5 desissemque Auantius: dedissemque Ω 7 datura D, Spengel 8 ustul. Buecheler: ustil. codices 9 haec O, ut uidit Merrill, idem praetulerunt Pontanus ad Macrob. S. I. 7, R. W. Raper, alii: học (suprascr. e) D: hoc Ω: om. a || uidit] fort. uicit 10 iocosis Riese || uouere se diuis Ω: _et haec p. sic p. u. ioco se l. u. d._ Postgate 11 o om. O 12 adalium al. ydalium GRVen: adalium O || uriosque Ω: utriosque (suprascr. uriosque G) GD: uiuosque cod. Ashburneri: Vriosque portus Heinsius: Surosque Voss: Chytrosque Bergk: Thronosque Unger 13 gnidumque (que om. BLa¹) Ω 14 sic Auantius colisque || amathunta (-tam O) _queque alcos_ Ω 15 dur. Ω 19 ruris Palladius: turis (turris BLa¹) Ω 20 annuale (anu. O) suo lusi (lusio O) cacata carta Ω
XXXVII
Salax taberna uosque contubernales, a pilleatis nona fratribus pila, solis putatis esse mentulas uobis, solis licere, quidquid est puellarum, confutuere et putare ceteros hircos? 5 an, continenter quod sedetis insulsi centum an ducenti, non putatis ausurum me una ducentos irrumare sessores? atqui putate: namque totius uobis frontem tabernae †sopionibus† scribam. 10 puella nam mei, quae meo sinu fugit, amata tantum quantum amabitur nulla, pro qua mihi sunt magna bella pugnata, consedit istic. hanc boni beatique omnes amatis, et quidem, quod indignum est, 15 omnes pusilli et semitarii moechi; tu praeter omnes une de capillatis, cuniculosae Celtiberiae fili, Egnati, opaca quem bonum facit barba et dens Hibera defricatus urina. 20
XXXVII AD CONTVBERNALES (SVOS add. AC) Ω: nullum spatium in O
2 pilleatis O et G m. pr.: pileatis RVen || non a Ω 4 quicquid Ω 5 confutuere a: confuture (suprascr. e) D: confutere Ω 10 scorpionibus marg. Paris. 7989, Lachm.: sopironibus Voss: sponsionibus Heyse: ropionibus Peiper. allato uersu ap. Mar. Plot. Sacerdotem de Tropis (Grammat. Lat. vi. 2. p. 461 Keil) Quem non pudet et rubet non est homo sed ropio: gobionibus Purues: num cocionibus? h.e. frontem tabernae inscribam uocabulo ‘cocionibus,’ utpote oppositam pignori et mox uenalem 11 mei (h.e. mi) Schwabe; cf. lxxii.6. lxxvii.3: me Ω || meos sinus Passeratius 12 quantum] quam O 15 et quid id dignum est Bodl. Lat. Class. e. 15 || num et quidem, id quod indignum est? Post u. 16 codices praeter GO interstitium habent unius uersus in quo scriptum est AD EGNATIVM_ (_-TVM B); idem in margine habent GO, sed abest interstitium 17 une Ω, Priscianus v. 77. vii. 22 Keil: une al. uno G: uno al. une Ven 18 cuniculosae Celtiberosae Prisciani codices excepto Darmstadiensi siue Coloniensi 202 saec. xi.: Celbiberie O: Celtiberi GRVenBLa¹: Celtiberi (suprascr. e) ạc̣ C 20 et] e O
XXXVIII
Malest, Cornifici, tuo Catullo, malest, me hercule †et† laboriose, et magis magis in dies et horas. quem tu, quod minimum facillimumque est, qua solatus es allocutione? 5 irascor tibi. sic meos amores? paulum quid lubet allocutionis, maestius lacrimis Simonideis.
XXXVIII cum XXXVII continuant Ω: spatium in O non est
1 Male est si carnifici Ω praeter R: R habet Male est si carnifici suprascriptum his Mạle est. Ạḷe ẹst sị carnifici cuius deformati uersus principio va-, fini cat adscriptum est: Cornifici Palladius 2 male si GO: male est... si R: male est si VenBLa¹ACa me hercule et l. Ω: me h. et est l. Sillig: me h. ei et l. Lachm.: num me h. mi et l.? 4 in Laurentiano 33.12 sic scriptus est quem tu quod minimum facilimumque est quo indicio mancum declaratur poema 5 aloc. OLa¹B 7 aloc. O 8 maius est Morgenstern, distractis scilicet litteris MA EST IVS Post 8 Froehlich subiungendos putauit ii. 11-13 ‘Tam gratum est mihi quam ferunt puellae Pernici aureolum fuisse malum, Quod zonam soluit diu ligatam.’
XXXIX
Egnatius, quod candidos habet dentes, renidet usque quaque: sei ad rei uentum est subsellium, cum orator excitat fletum, renidet ille: si ad pii rogum fili lugetur, orba cum flet unicum mater, 5 renidet ille: quidquid est, ubicumque est, quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum, neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. quare monendum test mihi, bone Egnati. si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs, 10 aut parcus Vmber aut obesus Etruscus, aut Lanuinus ater atque dentatus, aut Transpadanus, ut meos quoque attingam, aut qui lubet, qui puriter lauit dentes, tamen renidere usque quaque te nollem: 15 nam risu inepto res ineptior nulla est. nunc Celtiber es: Celtiberia in terra, quod quisque minxit, hoc sibi solet mane dentem atque russam defricare gingiuam, ut quo iste uester expolitior dens est, 20 hoc te amplius bibisse praedicet loti.
XXXIX cum XXXVIII continuant Ω
2 sei O et Laur. 33.12 quod non ausus sum immutare: _seu al. sei_ RVen: seu G et plerique 3 subs(sc O)ellum cum excitat (recitat AC) orator Ω 4, 5 om. Dh 4 pii BLa¹: pii al. impii GRVen: impii O || rogum BD et Santenianus: regum Ω || filii Ω 6 quicquid Ω 8 nec urbanum O 9 test] est codd. te add. Spengel, est te Baehrens || monendus es Calp. 1481 11 parcus Ω: parthus cod. Ashburneri: porcus h et Brixianus, Scaliger ex coniectura: pinguis Gloss. Vatic. in Maii Class. Auct. VII. 574 _Pinguis grassus. Nam obesus plus est quam pinguis. Catullus ait Aut pinguis ubera aut obesus et prossus_: fartus Balth. Venator: pastus Voss: crassus Loewe: num spurcus? 12 lanuinus D et fortasse R: lamiuinus GOB 13 ut Dah: aut Ω 14 pariter uel puriter RVen 16 Extat apud Hieremiam Iudicem de Montagnone Compend. Moral. Notabil. p. iiii. 4. 8 17 es add. Conr. de Allio: om. codices 18 quique mixit O: minṣit (suprascr. x) B: minsit D et cod. Ashburneri 19 russam a, Apuleius Apol. vi: rusam Ω: rufam cod. Ashb. || pumicare Apuleius 20 noster Oa || expolitor al. tior BRVen: expolitor OLa¹ 21 lotus Ω: lotum h et cod. Ashburneri
XL
Quaenam te mala mens, miselle Rauide, agit praecipitem in meos iambos? quis deus tibi non bene aduocatus uecordem parat excitare rixam? an ut peruenias in ora uulgi? 5 quid uis? qua lubet esse notus optas? eris, quandoquidem meos amores cum longa uoluisti amare poena.
XL AD RAVIDVM Ω: nullum spatium in O
1 Raude Faernus, L. Mueller 3 deus om. B: dens OA || auocatus (suprascr. d) G: auoc. ORBLa¹Ch 5 peruenias p: perueniamus Ω Versum adulterinum ratus est Schmidt; sed in ora uulgi uidetur imitatus Henricus Allocut. ad librum 29 Traube (Poet. Lat. aeui Carolini III, p. 437) _et ni proripias in ora uulgi_ 6 cuiuis Voss 8 pena Oa Laur. 33.12: poema al. pena(ę R) GRVen
XLI
Ameana puella defututa tota milia me decem poposcit, ista turpiculo puella naso, decoctoris amica Formiani. propinqui, quibus est puella curae, 5 amicos medicosque conuocate: non est sana puella, nec rogare qualis sit solet aes imaginosum.
XLI cum XL continuant codices
1 A mean a O: A me an a GRBVen || Id pro Ammiana rustice dictum putabat Froehner: Anne sana Conr. de Allio et K.P. Schulze: Ametina Haupt: Anniana Schwabe || defututa DOG: defutura cett. 5 puella AC: puelle Ω 6 conuocare Ω: conuacate C 7 rogate ACa Lachm. 8 olet AC aes Froehlich: et Ω: en imaginosam Doering || nec rogare qualis sit solet Ammiana nasum R. Y. Tyrrell: fort. nec rogate qualis: sic olet aes imaginosum
XLII
Adeste, hendecasyllabi, quot estis omnes undique, quotquot estis omnes. iocum me putat esse moecha turpis, et negat mihi uestra reddituram pugillaria, si pati potestis. 5 persequamur eam, et reflagitemus. quae sit, quaeritis. illa, quam uidetis turpe incedere, mimice ac moleste ridentem catuli ore Gallicani. circumsistite eam, et reflagitate, 10 ‘moecha putida, redde codicillos, redde, putida moecha, codicillos.’ non assis facis? o lutum, lupanar, aut si perditius potes quid esse. sed non est tamen hoc satis putandum. 15 quod si non aliud potest, ruborem ferreo canis exprimamus ore. conclamate iterum altiore uoce ‘moecha putida, redde codicillos, redde, putida moecha codicillos,’ 20 sed nil proficimus, nihil mouetur. mutanda est ratio modusque uobis, siquid proficere amplius potestis, ‘pudica et proba, redde codicillos.’
XLII cum XLI continuant codices
1 endecha sillabi GORVen quot estis omnes] Carm. Epigr. 1504.13 Buech. quot est[is om]nes 3 locum al. iocum GBRVen: locum OLa¹ 4 uestra Ω: nostra ed. Trinc. Auantii 5 Charis. 97.12 Keil ‘_Haec pugillaria saepius neutraliter dicit idem Catullus in hendecasyllabis._’ 7 illa OBah Laurentiani: illam GACD et R m. pr.: _illam al. illa_ Ven 8 mimice Turnebus: mirmice (mirinice O) Ω: mimicae Phil. (= Bod. Lat. Class. e. 17) Post moleste distinguit Giri 9 catulli Ω 12 om. Dh et R, sed in R postea sic additus est uersui 11 ut unam lineam ambo continuarent 13 facit Schmidt, Halbertsma 14 potes GORVen, Laur. 33.12. cod. Ashburneri, potest La¹CDa et plerique 15 tamen hoc satis GODh: tamen satis hoc (haec Ca) RVenBLa¹Ca: satis tamen hoc A 16 pote, ut uel potest, ruborem Ferreo ut canis e. o. Munro: pote ut iam coni. Pleitner 17 ferre/o/ Gr: ferre o OBLa¹ACa 21-24 om. a 21 nichil proficimus, nil mouetur GD, sed hic sine spatio: nihil pr. nihil m. Ω 22 uobis marg. p: nobis Ω
XLIII
Salue, nec minimo puella naso, nec bello pede nec nigris ocellis, nec longis digitis nec ore sicco, nec sane nimis elegante lingua, decoctoris amica Formiani. 5 ten prouincia narrat esse bellam? tecum Lesbia nostra comparatur? o saeclum insapiens et infacetum!
XLIII cum XLII continuant codices
1 nimio Scaliger ex cod. Cuiaciano (p) 5 ex XLI.4 inlatum ratus est Iacobus Mowat Cantabrigiensis 6 prouintia BRh 8 o sedum OB || insapiens Ω, Ernstius Var. Obseruat. i. 15: insipiens a, Muretus || atque GVen
XLIV
O funde noster seu Sabine seu Tiburs, (nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est cordi Catullum laedere: at quibus cordi est, quouis Sabinum pignore esse contendunt) sed seu Sabine siue uerius Tiburs, 5 fui libenter in tua suburbana uilla, malamque pectore exspui tussim, non inmerenti quam mihi meus uenter, dum sumptuosas appeto, dedit, cenas. nam, Sestianus dum uolo esse conuiua, 10 orationem in Antium petitorem plenam ueneni et pestilentiae legi. hic me grauedo frigida et frequens tussis quassauit usque dum in tuum sinum fugi, et me recuraui otioque et urtica. 15 quare refectus maximas tibi grates ago, meum quod non es ulta peccatum. nec deprecor iam, si nefaria scripta Sesti recepso, quin grauedinem et tussim non mihi, sed ipsi Sestio ferat frigus, 20 qui tunc uocat me, cum malum librum legi.
XLIV cum XLIII continuant Ω
2 cum erasum ante quibus G 4 pignore ACha: pignoris Ω 7 uilla] uilam cod. Ashburneri || malamque Ald. I: aliamque codd. || exspui scripsi: expui tussim Scaliger: expulsus sim Ω: expuli t. Auantius 8 meus uenter Faernus: mens uertur GORVenLa¹C: _uertitur mens al. uertur_ B: mens uertetur cod. Ashburneri 10 fest. O || conuiuịa R: conuiuia pr. Ven 11 orationem (-ne O) minantium petitorum (-rem O: petitorẹm (suprascr. u) R) Ω: correxit Faernus 13 hoc O || grauedo ACa: grauido GORVenBLa¹D 15 ocimoque Muretus 17 que BLa¹ 19 sesti recepso Palladius: sestire cepso Ω || quin a: qui Ω || grauedinem Ω 20 mi a, Auantius || Sectio GOLa¹: sectio al. sestio Ven: sextio Ba 21 legi Lachm.: legit Ω: legit librum Ald. I
XLV
Acmen Septimios suos amore tenens in gremio ‘mea’ inquit ‘Acme, ni te perdite amo atque amare porro omnes sum assidue paratus annos quantum qui pote plurimum perire, 5 solus in Libya Indiaque tosta caesio ueniam obuius leoni.’ hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante, dextram sternuit approbationem. at Acme leuiter caput reflectens, 10 et dulcis pueri ebrios ocellos illo purpureo ore suauiata, ‘sic,’ inquit ‘mea uita Septimille, huic uni domino usque seruiamus, ut multo mihi maior acriorque 15 ignis mollibus ardet in medullis.’ hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante, dextram sternuit approbationem. nunc ab auspicio bono profecti mutuis animis amant amantur. 20 unam Septimios misellus Acmen mauult quam Syrias Britanniasque: uno in Septimio fidelis Acme facit delicias libidinisque. quis ullos homines beatiores 25 uidit, quis Venerem auspicatiorem?
XLV cum XLIV continuant Ω
1 Ac men GRBVen: Agmen AC || Septimios O: Septimos GB (m. pr.) La¹RVen 3 perditi Ω 5 qui pote Calp. 1481: qui potest Ω: num quist pote? 7 cesio GORVen 8, 9 sinistra ut ante dextra st. approbatione Ω: _sinister ante_ Voss: sinister astans Munro: sinistra amanti Macnaghten 9 dextram ap 10 at Acme Calp. 1481: ad hanc (hac O) me Ω, nisi quod R habet at sed ut uidetur super rasuram 12 suauiata a: sauiata AC: saniata GOBLa¹ DVen 13 septimille BLa¹D: septinulle GO: _septimille al. septinuelle_ RVen 14 Post uni solito maius spatium est in G || uno Bhp 17 sinistrauit ante Ω: corr. ACDa 21 Septumius Ω || agmen Ω 22 sy(i O)riasque GORVenBLa¹ 24 libidinesque ex -nisque R
XLVI
Iam uer egelidos refert tepores, iam caeli furor aequinoctialis iucundis Zephyri silescit aureis. linquantur Phrygii, Catulle, campi Nicaeaeque ager uber aestuosae: 5 ad claras Asiae uolemus urbes. iam mens praetrepidans auet uagari, iam laeti studio pedes uigescunt. o dulces comitum ualete coetus, longe quos simul a domo profectos 10 diuersae uariae uiae reportant.
XLVI cum XLV continuant codices
1 uere gelidos Ω 3 ioc. Ω || aureis GOVen: aureis RBC 4 liquantur OD || catule OLa¹ 5 ager (acer BLa) ruber estuore Ω 6 claras] c super rasuram R 10 quos R (ex q{o}ȝ factum est q{o}ſ), D: quo GOBLa¹Ch: que Aa 11 sic Victorius || diuerse uarie GORVen: diuerse uariae B m. pr.: maria et Palmer
XLVII
Porci et Socration, duae sinistrae Pisonis, scabies famesque mundi, uos Veraniolo meo et Fabullo uerpus praeposuit Priapus ille? uos conuiuia lauta sumptuose 5 de die facitis? mei sodales quaerunt in triuio uocationes?
XLVII cum XLVI continuant codices
2 mondi B, Carpentoractensis, cod. Ashburneri: Mindi Statius: Muni nescio quis ap. Hugonem Magnus (Bericht über Catull 1887-1896) 4 p̅posuit (h.e. preposuit) R: proposuit cett. etiam Ven
XLVIII
Mellitos oculos tuos, Iuuenti, siquis me sinat usque basiare, usque ad milia basiem trecenta, nec mi umquam uidear satur futurus, non si densior aridis aristis 5 sit nostrae seges osculationis.
XLVIII cum XLVII continuant codices
1 iuuenti corr. R: uiuenti Bha: inuenti (in uenti G) Ω 3 basia (suprascr. e3) R 4 nec mi umquam Statius: nec numquam Ω: nec umquam ADahp || uidear Bapt. Guarinus: inde cor Ω 6 sint O: siṇt R In G post sit solito longius est spatium. ‘Le t (de sit) est sur un grattage qui s’étend un peu après’ Benoist
XLIX
Disertissime Romuli nepotum, quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, quotque post aliis erunt in annis, gratias tibi maximas Catullus agit pessimus omnium poeta, 5 tanto pessimus omnium poeta, quanto tu optimus omnium’s patronum.
XLIX Spatium unius uersus in Ω sed diuerse interscriptum AD CICERONEM G: AD M. T. CICERONEM B: AD M. TVLLIVM CICERONEM La¹: AD ROMVLVM RVen nondum mutati: AD TVLLIVM C
2 quot fuerunt AC: num quot fueruntque? || marce (suprascr. o) G: .M. O 7 omniums R solus sed s curuis lineis inclusa (s): omnium cett. || patronum GCLa¹: patronum, mox correctum in patronus RVen: patronus Oah, Paris. 7989, Carp. et cod. Ashburneri
L
Hesterno, Licini, die otiosi multum lusimus in meis tabellis, ut conuenerat esse delicatos. scribens uersiculos uterque nostrum ludebat numero modo hoc modo illoc, 5 reddens mutua per iocum atque uinum. atque illinc abii tuo lepore incensus, Licini, facetieisque, ut nec me miserum cibus iuuaret, nec somnus tegeret quiete ocellos, 10 sed toto indomitus furore lecto uersarer, cupiens uidere lucem, ut tecum loquerer, simulque ut essem. at defessa labore membra postquam semimortua lectulo iacebant, 15 hoc, iucunde, tibi poema feci, ex quo perspiceres meum dolorem. nunc audax caue sis, precesque nostras, oramus, caue despuas, ocelle, ne poenas Nemesis reposcat a te. 20 est uehemens dea: laedere hanc caueto.
L AD LVCINIVM GVen: AD LI(Y Laur. 33.12)CINIVM RBACa Laurentiani: spatium unius uersus in O
1 lucini D 2 inuicem Sabellicus 3 deḷlicatos R 5 ludebat (suprascr. al. le) RVen || illos O 7 abii R: abiit Ω 8 lacini GOCRVen: lucini D || facetiesque scripsi: taceti (que add. La¹) tuique Ω 10 somnos GOC: sonnos BLa¹ 12 uersaretur R ueisaretur Ω: uersare cod. Ashburneri 13 omnem al. essem GBRVen: omnem D 14 at BLa¹a: ad Ω 16 ioc. Ω 18 caue sis Ald. I: caueris codices praeter A: caneris A 19 ocelle Alex. Guarinus: ocello Ω 20 ne messis Ω || reposcat (resp. O) GOh: reponat cett. 21 uehemens Ω: uemens Statius
LI
Ille mi par esse deo uidetur, ille, si fas est, superare diuos, qui sedens aduersus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis 5 eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi . . . . . . . lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte 10 tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte. * otium, Catulle, tibi molestum est: otio exsultas nimiumque gestis: otium et reges prius et beatas 15 perdidit urbes.
LI AD LESBIAM Ω: spatium unius uersus in O
1 mi impar G: mihi impar Ω: corr. p 3 te hic scriptum habet G, sed in 4 ante spectat Ω 4 spe ctat G: tespectat Ω 5 misero quod G ex corr., ACa: miseroque ORB (m. pr.) La¹h: miseroque al. quod Ven 8 om. codd. quod loquar amens Parthenius: uocis in ore Doering: gutture uocis Westphal: uocis ut olim uel ut ante Schulhof Longini de Subl. codex Parisinus, in quo extat Sapphus carmen quod hic uertit Catullus habet ὡς|γὰρσἴδωβρόχεώςμεφωνὰςοὐδὲνἔτ᾽ εἴκει, sic enim ex codice transcripsit Rhys Roberts p. 70 ed. suae 10 flamina GORVen, B m. pr. 11 tintinant R: tintiant O: tintinnat GVenAC || geminae Schrader: gemina et Spengel 12 lumina ODah: limina Ω uu. 13-16 qui sine spatio secuntur u. 12. in codicibus nullo modo possunt cum eo cohaerere. Itaque indicaui lacunam 13 Catulli (Catuli OLa¹) Ω Versum uidetur respexisse Macrobius Sat. II. 7.6 ‘Ioculari deinde super cena exorta quaestione quodnam esset molestum otium, aliud alio opinante, “Podagrici pedes” inquit’ 14 exultas Ω || _fort. nimiusque 15, 16 extant apud Hieremiam Iudicem de Montagnone Compend. Moral. Notabilium, p. iii 4.8 ubi pro perdidit traditum est per odit uel _reddidit
LII
Quid est, Catulle? quid moraris emori? sella in curulei Struma Nonius sedet, per consulatum perierat Vatinius: quid est, Catulle? quid moraris emori?
LII IN NOVIVM Ω: spatium unius uersus in O
1, 4 emori p: mori Ω 2 curulu O: curuli cett. || struma Ω: scrofa Mar. Victorinus 174 Gaisford || Nonius Plin. H. N. xxxvii. 81, Boet. de Cons. Philosoph. iii. 4, Mar. Victorinus 174, Atil. Fortunatianus 314 Gaisf.: nouius (nouus Aa) codices Catulli 3 perierat GOVenBLa¹, Vsener: peṛierat R: peierat ACDa || Vatinius OD || uac. GRVen et plerique
LIII
Risi nescio quem modo e corona, qui, cum mirifice Vatiniana meus crimina Caluos explicasset, admirans ait haec manusque tollens, ‘di magni, salaputium disertum!’ 5
LIII cum LII continuant Ω: interstitium unius uersus in O
1 e ap, uulgo: et Ω: ec uel ex Baehrens 2 uac. GACVen Laurentiani et B m. pr. 3 meos Ω || crimina al. carmina G: carmina DaVen 4 amirans O || manusque al. inanius RVen 5 dii Ω || salapantium desertum Ω: salafantium cod Ashburneri: salap(pp Carp. et Bon. 2744) utium Phil., Carp., Bon. 2744 salaputtium codex Bruxellensis Senecae Controu. vii. 19 p. 211 Bursian || disertum Seneca et sic Da Ad marginem u. 5 adscriptum est in GRC de Othonis (Oct. G, ott. R) capite quod idem inter u. 4 et 5 habent ABLa¹Ven ah
LIV
Othonis caput oppido est pusillum, †et Heri† rustice, semilauta crura, subtile et leue peditum Libonis. * * * * * * * * * * at non effugies meos iambos * * * * * * * * * * si non omnia displicere uellem tibi et Fufficio seni recocto 5 * * * * * irascere iterum meis iambis inmerentibus, unice imperator.
1 Otonis GORVen: Octonis BLa¹D || apido O: opido AG || est suprascr. habet C recentiore atramento, om. Scaliger, Schwabe, Schulze, Schmidt || oppido est p. parenthesin faciebat Munro Post hunc u. secuntur in codd. duo uersus Hoc iocunde tibi poema feci Ex quo perspiceres meum dolorem ex L. 16 17 repetiti 2 et eri O: et eri (suprascr. h) G: et heri RVenACDa: et beri BLa¹: Heri Muretus: Vetti Voss: Neri L. Mueller: Thori Peiper: Hirri ego et F. Hermes, cf. Giri p. 188 || rustica Turnebus: et trirustice Munro || _Post 3 reuocaui uersum qui extat apud Porphynonem ad Hor. C. i. 16. 22 _Denique Catullus cum maledicta minaretur sic ait: At non effugies meos iambos 4 si non omnia. displicere uellem Munro 5 Fuff. Scaliger: sufficio uel suffitio Ω || seni recocto Calp. 1481: seniore cocto (cocto al. p G) OG: seniore copto Ω Inter 5 et 6 codices praeter O habent IN CAMERIVM, sed G tantum in margine; O adscriptum habet =, quo noui carminis initium plerumque significatur. Lacunam indicaui 7 signum interrogationis post imperator add. Riese
LV
Oramus, si forte non molestum est, demonstres ubi sint tuae tenebrae. te campo quaesiuimus minore, te in Circo, te in omnibus libellis, te in templo summi Iouis sacrato. 5 in Magni simul ambulatione femellas omnes, amice, prendi, quas uultu uidi tamen serenas. †a uelte†, sic ipse flagitabam, Camerium mihi pessimae puellae. 10 quaedam inquit, nudum reduc . . . ‘en hic in roseis latet papillis.’ sed te iam ferre Herculei labos est; tanto te in fastu negas, amice. non custos si fingar ille Cretum, (1a) non si Pegaseo ferar uolatu, non Ladas ego pinnipesue Perseus, non Rhesi niueae citaeque bigae; adde huc plumipedas uolatilesque, (5a) uentorumque simul require cursum, quos iunctos, Cameri, mihi dicares; defessus tamen omnibus medullis, et multis languoribus peresus, essem te mihi, amice, quaeritando. (10a) dic nobis ubi sis futurus, ede 15 audacter, committe, crede lucei. nunc te lacteolae tenent puellae? si linguam clauso tenes in ore, fructus proicies amoris omnes. uerbosa gaudet Venus loquella. 20 uel, si uis, licet obseres palatum, dum nostri sis particeps amoris.
1 molestus es Ω 2 demostres D et cod. Ashburn. 3 in minore Ω: in del. Scaliger: te in campo q. minore Sillig 4 te in C.] id al. in GRVen: id Oh || ligellis Bapt. Guarinus: Goetz Thes. Gloss. Emend. ligellum tuguriolum 7 prendi O: prehendi Ω 8 serenas AD: serena Ω: sereno h Phil., Munro 9 a uelte GOVenAC et sic R m. pr.: ue¯te R corr.: a uelite BLa¹ Phil. cod. Ashburn.: auli te Bodl. Lat. Class. e. 15: aullistis Doederlein: auens te Schwabe: puellae Birt: auelli tamquam infinitiuum exclamationis Owen: ain? te ego, quod probauit F. Plessis in libello Traité de Métrique Grecque et Latine p. 305 || ipse Ω: usque ego 11 quedam ORB: quendam cett. || reduc Ω: reduce Da: sinum reducens Auantius: s. recludens Riese: _reducta pectus_ ego et Rossberg 12 en Ra cod. Ashburn.: em OLa¹B m. pr., Ribbeck: hem GDVen hic RDa: hec Ω: fort. en ecce 14 ten Muretus 1a-10a codices habent post LVIII. 5. Huc reuocauit Froehlich; post 13 ed. antiquissima saec. xv 2a post 3a statuebat Muretus 3a primipesue al. pinnipes GRVen: primipesue OLa¹AC cod. Ashburn. 4a thesi O niuee GDah: uinee Ω. niueis citisque bigis Muretus 5a plomipedas cod. Ashburn.: plumipedes D Lachm. 7a uinctos BLa¹Aah et sic Benoist, Giri: uictos O 9a langoribus Ω || pressus cod. Ashburn.: fort. peressus 10a mi Scaliger Hos decem uersus 1a-10a Birt fragmentum putat carminis alterius ad Camerium scripti, quod magis rhetoricum esset et magno apparatu fabulari, Perseo Rheso similibus, ornatum et oneratum 16 audacter (-citer O) hoc Ω || crede al. crude GVen et sic R, in quo tamen crude recentius exaratum uidetur || lucei Scaliger: lucet Ω: licet AC 17 hunc a: num h 18 tenens GOD: tenens R: sic l. c. tenens in ore Birt 19 proicies CVen et cod. Ashburn.: prohicies O: proiic. G et plerique 20 loquelḷa G: loquela La Ven 21 signis Voss 22 uestri al. no GVen: uestri O: uestri sim Scaliger
LVI
O rem ridiculam, Cato, et iocosam, dignamque auribus et tuo cachinno. ride, quidquid amas, Cato, Catullum: res est ridicula et nimis iocosa. deprendi modo pupulum puellae 5 trusantem: hunc ego, si placet Dionae, protelo rigida mea cecidi.
LVI AD CATONEM Ω: spatium unius uersus in O
3 quicquid Ω 5 deprendi GORVenLa¹: deprehendi BACDah || pupulum Parthenius: populum codd.: publium marg. R sed uix ab eadem manu 6 truf(ff a)antem Da: crissantem marg. R: crusantem Baehrens: 7 rigida ex ridida G
LVII
Pulcre conuenit improbis cinaedis, Mamurrae pathicoque Caesarique. nec mirum: maculae paris utrisque, urbana altera et illa Formiana, impressae resident nec eluentur: 5 morbosi pariter, gemelli utrique, uno in lectulo, erudituli ambo, non hic quam ille magis uorax adulter, riuales sociei puellularum. pulcre conuenit improbis cinaedis. 10
LVII cum LVI continuant Ω
1 pulcre ORD: pulc[^]re (suprascr. h) G 2 mamure a, idemque credo uoluisse scribam R(omani), in quo ~ quod super -mu- fuerat consulto uidetur erasum 3 pares Lachm. 5 nec eluentur Calpurnius: nece luentur Ω 6 gemelli] tenelli Haupt 7 lecticulo O, Munro 9 sociei Scaliger: socii et Ω 10 pulcre GORD
LVIII
Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa, illa Lesbia, quam Catullus unam plus quam se atque suos amauit omnes, nunc in quadruuiis et angiportis glubit magnanimis Remi nepotes. 5
LVIII cum LVII continuant Ω
1 nostra RDah: uestra GOAC cod. Ashburn.: uestra ex nostra Ven 4 quadruuiis G: quadruiis R m. pr. post in quadriuis mutatum: quadriuiis O 5 magna ad(a O)miremini Ω: magnanimi Remi Voss: magnanimis (accus. plur.) scripsi Post LVIII. 5 secuntur in codicibus Non custos... quaeritando quos in locum suum carminis LV reuocaui
LIX
Bononiensis Rufa Rufulum fellat, uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis uidistis ipso rapere de rogo cenam, cum deuolutum ex igne prosequens panem ab semiraso tunderetur ustore. 5
LIX IN RVFVM Ω: nullum spatium in O
1 Rufulum Palladius: rufum Ω: Rufa rufum anus Munro: rufa rufulum Pleitner, Postgate rufa rufuli Palmer || fellat O: fallat al. fellat RVen: fallat cett.
LX
Num te leaena montibus Libystinis aut Scylla latrans infima inguinum parte tam mente dura procreauit ac taetra, ut supplicis uocem in nouissimo casu contemptam haberes, a nimis fero corde? 5
LX cum LIX continuant Ω
1 Libystinis Scaliger: libis(ss O)inis Ω 2 silla GORBLa¹: sylla Ven et cod. Ashburn. 4 supplic(t R)iis Ω: suplicus O 5 conteptam GR: conten{p}tam p admodum exigua O || animis Ω Post hunc u. spatium est in O quinque uersuum, tum in summa proxima pagina incipit LXI
LXI
Collis o Heliconiei cultor, Vraniae genus, qui rapis teneram ad uirum Virginem, o Hymenaee Hymen, Hymen o Hymenaee; 5
Cinge tempora floribus suaue olentis amaraci, flammeum cape laetus, huc Huc ueni, niueo gerens luteum pede soccum. 10
Excitusque hilari die, nuptialia concinens uoce carmina tinnula, Pelle humum pedibus, manu pineam quate taedam. 15
Namque Iunia Mallio, qualis Idalium colens uenit ad Phrygium Venus Iudicem, bona cum bona nubet alite uirgo, 20
Floridis uelut enitens myrtus Asia ramulis quos Amadryades deae Ludicrum sibi rosido nutriunt umore. 25
Quare age, huc aditum ferens, perge linquere Thespiae rupis Aonios specus, Nympha quos super irrigat frigerans Aganippe. 30
Ac domum dominam uoca coniugis cupidam noui, mentem amore reuinciens Vt tenax hedera huc et huc arborem implicat errans. 35
Vosque item simul integrae uirgines, quibus aduenit par dies, agite in modum Dicite, O Hymenaee Hymen, Hymen O Hymenaee. 40
Vt lubentius, audiens se citarier ad suum munus, huc aditum ferat Dux bonae Veneris, boni coniugator amoris. 45
Quis deus magis ancsiis est petendus amantibus? quem colent homines magis Caelitum, O Hymenaee Hymen, Hymen O Hymenaee? 50
Te suis tremulus parens inuocat, tibi uirgines zonula soluunt sinus. Te timens cupida nouos captat aure maritus. 55
Tu fero iuueni in manus floridam ipse puellulam dedis a gremio suae Matris, O Hymenaee Hymen, Hymen O Hymenaee. 60
Nil potest sine te Venus, fama quod bona comprobet, commodi capere, at potest Te uolente. quis huic deo compararier ausit? 65
Nulla quit sine te domus liberos dare, nec parens stirpe nitier; at potest Te uolente. quis huic deo compararier ausit? 70
Quae tuis careat sacris, non queat dare praesides terra finibus: at queat Te uolente. quis huic deo compararier ausit? 75
Claustra pandite ianuae. uirgo adest. uiden ut faces splendidas quatiunt comas? . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . tardet ingenuus pudor. Quem tamen magis audiens, 80 flet quod ire necesse est.
Flere desine. non tibi Au- runculeia periculum est, ne qua femina pulcrior Clarum ab Oceano diem 85 uiderit uenientem.
Talis in uario solet diuitis domini hortulo stare flos hyacinthinus. Sed moraris, abit dies. 90 prodeas noua nupta.
Prodeas noua nupta, si iam uidetur, et audias nostra uerba. uiden? faces Aureas quatiunt comas: 95 prodeas noua nupta.
Non tuus leuis in mala deditus uir adultera, probra turpia persequens, A tuis teneris uolet 100 secubare papillis.
Lenta qui uelut adsitas uitis implicat arbores, implicabitur in tuum Complexum. sed abit dies. 105 prodeas noua nupta.
O cubile, quod omnibus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . candido pede lecti,
Quae tuo ueniunt hero, quanta gaudia, quae uaga 110 nocte, quae medio die Gaudeat. sed abit dies. prodeas noua nupta.
Tollite, O pueri, faces. flammeum uideo uenire. 115 ite concinite in modum ‘Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.’
Ne diu taceat procax Fescennina iocatio. 120 nec nuces pueris neget Desertum domini audiens concubinus amorem.
Da nuces pueris, iners concubine: satis diu 125 lusisti nucibus. lubet Iam seruire Talasio. concubine, nuces da.
Sordebant tibi uillicae, concubine, hodie atque heri. 130 nunc tuum cinerarius Tondet os. miser a miser concubine, nuces da.
Diceris male te a tuis unguentate glabris marite 135 abstinere, sed abstine. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Scimus haec tibi quae licent sola cognita, sed marito 140 ista non eadem licent. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Nupta, tu quoque quae tuus uir petet caue ne neges, 145 ni petitum aliunde eat. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
En tibi domus ut potens et beata uiri tui. 150 quae tibi sine seruiat (Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee)
Vsque dum tremulum mouens cana tempus anilitas 155 omnia omnibus annuit. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Transfer omine cum bono limen aureolos pedes, 160 rasilemque subi forem. Io, Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Aspice unus ut accubans uir tuus Tyrio in toro, 165 totus immineat tibi. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Illi non minus ac tibi pectore uritur intimo 170 flamma, sed penite magis. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Mitte brachiolum teres, praetextate, puellulae. 175 iam cubile adeat uiri. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Vos bonae senibus uiris cognitae bene feminae, 180 collocate puellulam. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Iam licet uenias, marite. uxor in thalamo tibi est, 185 ore floridulo nitens Alba parthenice uelut luteumue papauer.
At, marite, ita me iuuent caelites, nihilo minus 190 pulcer es, neque te Venus Neglegit. sed abit dies. perge ne remorare.
Non diu remoratus es. iam uenis. bona te Venus 195 iuuerit, quoniam palam Quae cupis capis et bonum non abscondis amorem.
Ille pulueris Africei siderumque micantium 200 subducat numerum prius, Qui uostri numerare uolt multa milia ludei.
Ludite ut lubet et breui liberos date. non decet 205 tam uetus sine liberis Nomen esse, sed indidem semper ingenerari.
Torquatus uolo paruulus matris e gremio suae 210 porrigens teneras manus, Dulce rideat ad patrem semihiante labello.
Sit suo similis patri Mallio et facile inscieis 215 noscitetur ab omnibus, Et pudicitiam suo matris indicet ore.
Talis illius a bona matre laus genus approbet, 220 qualis unica ab optima Matre Telemacho manet fama Penelopeo.
Claudite ostia uirgines. lusimus satis. at bonei 225 coniuges, bene uiuite et Munere assidue ualentem exercete iuuentam.
LXI EPI(Y GRVen)_THALAMIVS (-MVS_ RVenB) IVNIE (VINIE A: IVLIE BLa¹) ET MAL(L)II Ω: spatium tituli in O
1 bellicon iei O 4 uirginem o hymenee 5 Hymen o hymenee hymen codd. nisi quod DG habent 4 V. o hymenee hymen 5 O hymenee hymen 5 O Hymen Hymenaee Lachm. secutus Ald. I, Giri 7 amarịci (suprascr. a) O: amarici GRVenACD 8 flameum Ω 12 concinens ACD: continens Ω 13 tinnuula O et R m. pr: tinnulla cod. Ashburn. 15 spineam Parthenius 16 iunia GORCVen: uinia DLachm.: iullia BLa¹ cod. Ashburn. || mal Dio Ω 24 Ludicrum RVenBa: Ludricum GOACh² 25 umore cod. Ashburn.: humore Ω Post nutriunt erasae sunt duae litterae in R: _nutriuntur honore_ Maehly: nutriere liquore Richards 32 cum sequente u. coniungebat Bonnet 33 reuinciens ah: reuincens Ω 34 edera Ω || hục (suprascr. a) et hục (suprascr. a) R 38 in nodum al. in modum RVen: in nodum Ω 40 om. ADh: O hymenee hymenee hymen Ω nisi quod in R mutatum est in Hymen o hymenee hymen: O Hymen Hymenaee Lachm. 42 citaries O: citarie h²: sed citarior cod. Ashburn.: num et citatior? 46 anxiis Haupt: amatis Ω: mage mutueis Pleitner: _mage saucieis_ Pohl Inter 49 et 50 in Ω est Compararier (-es O) ausit quod correctum est in hh² 50 om. B: O hymen hymenee hymen GOAC et sic R sed mox mutatum in Hymen o h. h. || O hymen o h. h. h² 51 suis tremulus ed. 1473: sui si rem(rom- Bh)ulus OBACh: sui si remulus al. remus G et Ven, sed Ven inuerso ordine: sui s//remulus R erasis duabus fere litteris 55 maritos Ω 56 fer o Ω 58-60 sic leguntur in codd. 58 dedis a gremio su(a)e matris 59 + 60 O hymenee hymen hymenee (o hymenee G) 61 nihil G m. pr. (nunc habet nil) BLa¹ACah: nichil ORh²: nil al. nihil Ven 66-75 om. a 66-70 om. h 68 nitier Par. 7989 et Bononiensis 2744: uicier GRVenLa¹C: uities O: uintier cod. Ashburn.: uincier AD Lachm.: iungier Scaliger 70 compararies O 77 adest Ω: ades Schrader, Lachm. Post 78 lacunam statui quattuor uersuum 79 tradet h² 82 Aurunculeia O et marg. h²: Arunculeia cett. nisi quod Acunculeia est in a, Aruncudia in h² 85 occeano Ω 90 abiit Ω 91 om. codices: additus est in Ald. I 94 uiden? faces p: uiden (uideri O) ut Ω 99 probra turpia Calp. 1481: procatur (procatur. GOR) pia Ω 102 lenta qui Ald. I: lentaque codd. praeter O: lenta sed O quod recepit Baehrens 105 abiit Ω Post 107 lacunam statui trium uersuum 110 gaudiaque Ω 111 nocteque Ω 112 abiit Ω 114 o om. codd.; additum est in ed. pr. 115 flam(mm O)ineum Ω 116-8 sic leguntur in Ω _Io hymen hymenee io Io hymen hymenee io Ite concinite in modum_ nisi quod O Io hymen hymenee io semel tantum habet 117 o pro io initio utriusque uersus scribendum esse, sicut est in Ald. I, ratus est Lachm. || io reuocauit Munro Elucid. p. 135 sqq. 118 io quod addunt in fine codices om. Ald. I 119 taceatis Ω sed iam correctum in RBh²a 120 fescennina GRVen: fosceninna O: fascen(nn BD)ina BDh² || locac(t O)io OR: lotatio al. locutio G: locutio uel loquutio ACBLa¹Dahh²: iocatio Heinsius 122 domino ed. Cantabrig. 1702 || uidens Schwabe: arguens Weber 125 diu] domini O: num domi? 126 iubet h² 127 talasio Ω 129 uilice Oh: malulae Pauckstadt 132 misera miser O: miser ah miser GDAVen et sic R sed prius er super rasuram || ha BC 134 diceris ed. Parm. 1473: diceres Ω || malle corr. G, OVen: malḷe R || tụ (suprascr. e) R 135 unguenta te Ω 138 om. Ω 139-43 om. h² 139 simus hec tibique O 143 io hymen hymenee io Ω et sic semper 144-8 om. in textu, add. in marg. R 144 tuis GDVen 145 deneges Owen 146 ni GORDah: ne marg. R, VenBLa¹ACh² 148 om. O, habet G ascriptum in marg. 149-53 om. BLa¹h² 151 sine seruiat Bern. Pisanus: sine seruit (se ruit A) Ω: sine fine seruit D: sine fine erit Auantius || _quo tibicina fert uiam_ ego et Chr. Alois. Ferrucci 153 om. O 155 anilitas codex Vicentinus scriptus anno 1460: _an(n)ilis etas_ Ω: annulis etas B Phil. 156 amnuit D quod uerum credebat T. H. Key et pro abnuit scriptum 158 om. O 159 homine R m. pr. 161 sibi Ω 163 om. O 164 intus Statius: imus Fruterius: unctus C. Barth: udus Heinsius 169 hac GO 170 uritur OD et corr. B: uritur al. urimur G: urimur RVenAC: urintur B m. pr. Post 173 unam stropham excidisse censeo 174-8 om. h 175 puelle Ω 176 adeat O Paris. 7989, Bentley: adeant Ω 179 uos om. Ω: add. Auantius: O Baehrens || uiris Statius: unis (unus Bh²: u[^]nis (suprascr. l) R) Ω: _Vos bonae senibus senes_ Passeratius 180 bene Turnebus: berue GORVenAC: breue BLa¹Dahh² 181 puellulam Parthenius: puellam Ω 185 om. Bh² || tibi est Bentley et sic Paris. 7989, sed additis notis quae inuertenda uerba esse declararent _tib̿i̿ es̿t̿_ (sic): ubi est A Santenianus: est tibi GORVenLa Dah 187 uelut h et Paris. 7989: uultu al. uult G: ul˙t O: uultu Ω 189-193. 194-198 inuerso ordine habent Ω, corr. Scaliger 189 Ad (At D) maritum tamen iuuenem Ω: corr. Scaliger 191 pulcre res Ω: corr. Robortellus 1548 || nec te Ω 192 Neglegit O: Negligit cett. || abiit Ω 193 remorare OADahh²: rememorare GRVenBLa¹ 194 remora(remo- O)ta es Ω 196 iuuerit Auantius: inuenerit Ω 197 Quod cupis cupis O. R m. pr., Heinsius. Giri 198 abscondas Ω 199 Africei Lachm. (-ci iam Heinsius): ericei GORVenBLa¹C: eritei h: eruti Quicherat 201 sublegat Landor 202 uostri Scaliger: nostri Ω: uostra qui Landor || uult Calp. 1481: uolunt Ω 203 ludei Scaliger: ludi ed. antiquissima saec. xv: ludere Ω 204 Et ludite et lubet Ω: corr. Parthenius 208 ingenerati OD 209 Torcu(quu h²)tus Oh² 210 e] et O: fortasse ex 213 semihiante Scaliger: sed mihi ante Ω: semhiante Lucian Mueller 215 mallio A: maulio O: manlio GRVen || inscieis Lachm.: insciis corr. R, a: insciens Ω 216 omnibus Ω: obuieis Pleitner: et omnibus n. ab inscieis Dawes, Haupt 217 Et Ω: Sic Hermann || suo a Baehrens, Postgate: suam Ω: suae Calp. 1481, uulgo 219, 220 sic leguntur in Ω Talis illius a bona matre 220 Laus (Zaus RVen) genus (egenus O) approbet, in Da sic _Talis illius a bona 220 Matrizans_ (-zando a) genus approbet 221 ab om. O 222 theleamaco Ω: thelamacho O 223 penolopeo GRVenBAD 224 hostia Ω 225 ad bonei D: ad bolnei (al. bonei Ven et marg. G, _ad bonlei_ O) Ω 226 bene uiuite a: bone uite Ω: Veneris bonae Froehlich, Halbertsma || fort. bene mutuo ex 227 assiduo a: Mutue assiduei Huleatt 228 exercere O Deinde Explicit epithalamium O
LXII
IVVENES
Vesper adest, iuuenes, consurgite: Vesper Olympo exspectata diu uix tandem lumina tollit. surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas, iam ueniet uirgo, iam dicetur hymenaeus. Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! 5
VIRGINES
Cernitis, innuptae, iuuenes? consurgite contra; nimirum Oetaeos ostendit noctifer ignes. sic certest; uiden ut perniciter exsiluere? non temere exsiluere, canent quod uisere par est. Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! 10
IVVENES
Non facilis nobis, aequalis, palma parata est, aspicite, innuptae secuta ut meditata requirunt. non frustra meditantur, habent memorabile quod sit, nec mirum, penitus quae tota mente laborant. nos alio mentes, alio diuisimus aures, 15 iure igitur uincemur, amat uictoria curam. quare nunc animos saltem committite uestros, dicere iam incipient, iam respondere decebit. Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee.
VIRGINES
Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis? 20 qui natam possis complexu auellere matris, complexu matris retinentem auellere natam, et iuueni ardenti castam donare puellam. quid faciunt hostes capta crudelius urbe? Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! 25
IVVENES
Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis? qui desponsa tua firmes conubia flamma, quae pepigere uiri, pepigerunt ante parentes, nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor. quid datur a diuis felici optatius hora? 30 Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
VIRGINES
Hesperus e nobis, aequalis, abstulit unam. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . [Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
IVVENES
. . . . . . . . . . . . . . . . Namque tuo aduentu uigilat custodia semper, nocte latent fures, quos idem saepe reuertens, Hespere, mutato comprendis nomine eosdem. 35 at libet innuptis ficto te carpere questu. quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt? Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
VIRGINES
Vt flos in saeptis secretus nascitur hortis, ignotus pecori, nullo contusus aratro, 40 quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber; multi illum pueri, multae optauere puellae: idem cum tenui carptus defloruit ungui, nulli illum pueri, nullae optauere puellae: sic uirgo, dum intacta manet, dum cara suis est; 45 cum castum amisit polluto corpore florem, nec pueris iucunda manet, nec cara puellis. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
IVVENES
Vt uidua in nudo uitis quae nascitur aruo, numquam se extollit, numquam mitem educat uuam, 50 sed tenerum prono deflectens pondere corpus, iam iam contingit summum radice flagellum, hanc nulli agricolae, nulli coluere iuuenci: at si forte eadem est ulmo coniuncta marito, multi illam agricolae, multi accoluere iuuenci: 55 sic uirgo dum intacta manet, dum inculta senescit; cum par conubium maturo tempore adepta est, cara uiro magis et minus est inuisa parenti.
et tu ne pugna cum tali coniuge uirgo, non aequom est pugnare, pater cui tradidit ipse. 60 ipse pater cum matre, quibus parere necesse est. . . . . . . . . uirginitas non tota tua est, ex parte parentum est, tertia pars patrist, pars est data tertia matri, tertia sola tua est: noli pugnare duobus, qui genero sua iura simul cum dote dederunt. 65 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
LXII Hoc unum carmen seruatum est in codice saeculi ix Thuaneo, nunc Parisino Lat. 8071 (T), in quo inscriptum est Epithalamium Catulli.
EXAMETRVM CARMEN NVPTIALE_ Ω_ 1 in marg. turba uirorum G: turba uirginum (suprascr. orum) R: t. uirum BVen || Vesper adest] _Varro L. L. vii. 50 Vesperugo stella quae uespere oritur, a quo eam Opilius scribit Vesperum, itaque dicitur alterum_ (alternum Riese) Vesper adest. 2 expect. TΩ 3 tempus iam (suprascr. est) G || pinguis TO: pingues GR et cett. 5 hymens̶ (sic) R 6 in marg. Puelle GRVen || consurgi eretera T: _consurgere contra_ Iac. Mowat Cantabrigiensis, quod ipsum in cod. Canon. Lat. 33 inueni 7 oeta eos T: haec eos O: hoc eos Ω || ignes Ald. I: imbres T: imber uel ymber Ω 8, 9 exsiluere scripsi: exil. codd. 8 sic certest Haupt: siccer tes .i. T: sic certe si O: sic certe GR sed ut in utroque post certe rasura sit: _sic certe_ cett. 9 canent quod uisere par est T Voss: canent (cauent La¹) quo uisere parent Ω: c. quos uincere par est Bapt. Guarinus: canent quo uincere par est Auantius: c. quod uincere par est Passeratius: c. quod uespere par est B. Venator 11 in marg. puelle GRBVen || nobilis T || aequales Lachm. 12 innupte secum ut meditata requi(ae D)runt TD: in(i Ba)nupte que (queṛụṇṭ O) secum ut meditare querunt Ω 13 memora psile T 14 habet T solus. Spurium putarunt Scal. Naeke Lachm. ed. 1 15 nos] non T || diuisimus (suprascr. diuidamus) G 17 nunc T: non Ω || co(m)mittite Ω: conuertite T 18 incipiaent T 20 in marg. Puelle GRBVen || quis T || fertur] potuit A: patuit Bergk 21 conplexua uel{l}ere T || amatris O 22 fort. conplexu a matris || auelle T 24 credelius T 25 Kymeno kymeneę kymenades o kymeneę T, prima littera per k, non per usitatiorem h, notata 26 in marg. Iuuenes GRBVen || quis T || iucundior T: ioc. Ω 27 fines T: signes Palmer || conubia T: conn. Ω 28 quae T: quod h²: quo Ω, etiam R, quamuis {d} post inlatum sit || uir T 29 uinxere O 30 a om. T 31 Kymeno kymeneae kymenades o kymeneę T 32 in marg. Puelle GRBVen || aequalis T: equales O: equaleṣ (suprascr. m) GR: aequalem en Giri Post 32 excidisse nonnulla iam uidit Auantius. Lacunam sex uersuum posui, quam secutus sit uersus intercalaris _Hymen o Hymenaee Hymen ades o Hymenaee_, quamuis nec in T nec in Ω legatur 35 comperendis T: conprendis O et nunc G || eosdem Ω: eospem T: Eous Schrader 36 at libet Ω: adlucet T 37 quittum T: quod al. quid tamen GVen: quem D: quema T: quam Ω 38 Kymeno kymeneae kymenales kymeno kymeneę T 39 in marg. Puelle GRVenB || saeptis T: septis Ω 40 conuolsus T: conclusus O: contusus Ω et sic R sed ut t super rasuram sit 41 quaemulcens aurefirma T Post hunc u. excidisse unum uersum censebant Spengel et Hermann: sed nullum lacunae uestigium praebent codices 42 obtauere T 43, 4 om. TO 45 Quintil. Inst. Orat. ix. 3.16 Catullus in Epithalamio ‘dum innupta manet, dum cara suis est,’ cum prius dum significat quoad, sequens usque eo || intacta Ω: innupta Quintilianus || dum cara Quintilianus, BLa¹: tum cara TGORVenADa || _suis est_ Quintilianus, T: sui sed BLa¹AC: sui. sed GOVen et R m. pr. 46 amisit R, s super rasuram 48 Kymeneo kymeneę kymenades kymeneę T 49 in marg. Iuuenes GRVenB 50 Numquam se extollit quam mun{i}team ducat uuam T 51 per flectens T 52 flacellum T 53 han{c} nulli agriġ.cul{l}ę multi acoluere T: _nulli coluere_ (accol. La¹) Ω 54-55 om. Da 54 apsi T || marita T, Ballin 55 agriculę T || accol. Ω: acol. T 56 dum innupta manet Weber: tum inculta senescit T 57 conubium TB 58 cura TGOD Pleitner || uiro TGOD: uirgo RVenC: _cara uiro magis est, minus est inuisa p._ Sonny Post hunc u. excidisse intercalarem duce Hermanno multi crediderunt 59 et tua nec T: et tu nec Ω: at tu ne Ald. I: at nec tu Postgate Post 59 unum u. Rossbach, post 65 Haupt et Pleitner putarunt excidisse ut quemadmodum amoebaeum carmen (20-58) nouem uersus iuuenum praecedebant, eodem modo nouem sequerentur. Ego post 61 potius lacunam indicaui 60 equom T: (a)equo Ω || cum B 61 ipse prius om., postea in marg. add. RVen 62 om. T 63 sic Muretus nisi quod praetulit patris est || _tertia patris pars est data tertia matri_ T: _tercia pars patri est data tercia matri_ O: tertia pars patri data pars data t. m. Ω: T. pars patris Schüler 64 solit tu est noli tuignare T 66 Kymeno kymeneę kymenades .o. kymeneae T
LXIII
Super alta uectus Attis celeri rate maria, Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit, adiitque opaca siluis redimita loca deae, stimulatus ibi furenti rabie, uagus animis, deuoluit ile acuto sibi pondere silicis. 5 itaque ut relicta sensit sibi membra sine uiro, etiam recente terrae sola sanguine maculans, niueis citata cepit manibus leue typanum, typanum, tubam Cybelles, tua, mater, initia, quatiensque terga taurei teneris caua digitis, 10 canere haec suis adorta est tremebunda comitibus. agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul, simul ite, Dindimenae dominae uaga pecora, aliena quae petentes uelut exules loca, sectam meam exsecutae duce me mihi comites, 15 rapidum salum tulistis truculentaque pelagi, et corpus euirastis Veneris nimio odio; hilarate aere citatis erroribus animum. mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini Phrygiam ad domum Cybelles, Phrygia ad nemora deae, 20 ubi cymbalum sonat uox, ubi tympana reboant, tibicen ubi canit Phryx curuo graue calamo, ubi capita Maenades ui iaciunt hederigerae, ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant, ubi sueuit illa diuae uolitare uaga cohors, 25 quo nos decet citatis celerare tripudiis. simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier, thiasus repente linguis trepidantibus ululat, leue tympanum remugit, caua cymbala recrepant, uiridem citus adit Idam properante pede chorus. 30 furibunda simul anhelans uaga uadit animam agens comitata tympano Attis per opaca nemora dux, ueluti iuuenca uitans onus indomita iugi: rapidae ducem secuntur Gallae properipedem. itaque, ut domum Cybelles tetigere lassulae, 35 nimio e labore somnum capiunt sine Cerere. piger his labante languore oculos sopor operit: abit in quiete molli rabidus furor animi. sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis lustrauit aethera album, sola dura, mare ferum, 40 pepulitque noctis umbras uegetis sonipedibus, ibi Somnus excitum Attin fugiens citus abiit: trepidante eum recepit dea Pasithea sinu. ita de quiete molli rapida sine rabie simul ipse pectore Attis sua facta recoluit, 45 liquidaque mente uidit sine queis ubique foret, animo aestuante rusum reditum ad uada tetulit. ibi maria uasta uisens lacrimantibus oculis, patriam allocuta maestast ita uoce miseriter. ‘patria o mei creatrix, patria o mea genetrix, 50 ego quam miser relinquens, dominos ut herifugae famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem, ut aput niuem et ferarum gelida stabula forem, et earum omnia adirem furibunda latibula, ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor? 55 cupit ipsa pupula ad te sibi dirigere aciem, rabie fera carens dum breue tempus animus est. egone a mea remota haec ferar in nemora domo? patria, bonis, amicis, genitoribus abero? abero foro, palaestra, stadio et gymnasiis? 60 miser a miser, querendum est etiam atque etiam, anime. quod enim genus figuraest, ego non quod obierim? ego mulier, ego adolescens, ego ephebus, ego puer, ego gymnasei fui flos, ego eram decus olei: mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida, 65 mihi floridis corollis redimita domus erat, linquendum ubi esset orto mihi Sole cubiculum. ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar? ego Maenas, ego mei pars, ego uir sterilis ero? ego uiridis algida Idae niue amicta loca colam? 70 ego uitam agam sub altis Phrygiae columinibus, ubi cerua siluicultrix, ubi aper nemoriuagus? iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet.’ roseis ut huic labellis sonitus citus abiit, geminas deorum ad auris noua nuntia referens, 75 ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus laeuumque pecoris hostem stimulans ita loquitur. ‘agedum’ inquit ‘age ferox i, face ut hunc furor agitet, face uti furoris ictu reditum in nemora ferat, mea libere nimis qui fugere imperia cupit. 80 age caede terga cauda, tua uerbera patere, face cuncta mugienti fremitu loca retonent, rutilam ferox torosa ceruice quate iubam.’ ait haec minax Cybelle religatque iuga manu. ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo, 85 uadit, fremit, refringit uirgulta pede uago. at ubi umida albicantis loca litoris adiit, tenerumque uidit Attin prope marmora pelagei, facit impetum: ille demens fugit in nemora fera: ibi semper omne uitae spatium famula fuit. 90 dea, magna dea, Cybelle, dea, domina Dindimei, procul a mea tuos sit furor omnis, hera, domo: alios age incitatos, alios age rabidos.
LXIII DE BERECINTHIA ET ATHI Ω: nullum spatium in O
1 Attis Marius Victorinus 212 Gaisford, 154 Keil: actis Ω: athis AD || celeri Terent. Maur. 2899 et Victorinus: celere Ω 2 ut om. Caesius Bassus 262 K. 3 loca dee i ed. antiquissima saec. xv: i, ut uidetur, a u. 78 tralata 4 ibi ed. Trinc.: ubi Ω || animis Lachm.: amnis Ω, nisi quod La¹ habet ãius: animi Scal. 5 deuoluit iletas (illectas Da) acuto sibi pondere silices codd.: ile Lachm.: icta Statius: illa Scal.: _pondere silicis_ Passeratius: pondera silice Auantius: _ilei a. s. pondera silice_ Bergk 7 maculas Ω 8, 9 ti(y)mpanum Ω: corr. Scaliger 9 tubam Ω: typum Munro: fort. tabal uel tablam: Hesych. τάβαλα ταβῆλα‧ ὑπὸ Πάρθων οὕτω καλεῖται ὄργανον κριβάνῳ ἐμφερές, ᾧ χρῶνται ἐν τοῖς πολέμοις ἀντὶ σάλπιγγος. || cibe(i La¹)les GORLa¹: cybel{l}es B: Cybebes Bentley || tua Calp. 1481: tu codd. 10 que] quod GORVenLaurentiani || taurei Lachm.: _tauri et_ Ω 12 Ci(y A)belles OA 13 dindimenee G (sed ut secunda e addita post uideatur), Ven || pecora Auantius: pectora Ω 14 alienaque Ω || post loca codd. addunt celeri quod uocabulum transferebat omissa i ad finem u. 74 Lachm. 15 execute GO: execute R: excute BLa¹Ven 16 pelage Victorius, Bentley: pellage̶i Bod. Lat. Class. e. 15 17 euirastis GD: eiurastis a: euitastis Ω 18 aere citatis Lachm.: erocitatis O: crocitatis GDAC: crocitatis al. ere citatis RVen: erae c. Auantius, Bentley || an animum Ω: an om. h et Bod. Lat. Class. e. 15 19 cedat al. cedit G 20 cibelles O: cibeles GR 23 menade sui Ω || ei derigere Ω 27 atris Ω: athis D || notha O: nota Ω 28 thiasiis RBLa¹: thy{a}siis G: thiasis O || strepitantibus Voss 31 animam agens Lachm.: animagens OCRVen: anima gens BLa¹AD et sic G sed hic altera a minore litteris ceteris: animo uel animi egens Auantius 32 actis Ω 33 iugi marg. Bodl. Lat. Class. e. 15: luci Ω 34 properipedem Balth. Venator: propere pedem Ω 35 ci(y B)belles OB 37 languore scripsi: langore codd. quod retinuit Lachm. 38 abit O et Bodl. Lat. Class. e. 15: abiit cett. || molli Festus p. 374 von Ponor: mollis Ω || rabidus Festus, GORVen ACD: rabidi BLa¹ Phil. 39 oris aurei p: horis aureis Ω 40 sola dura p, Bod. Lat. Class. e. 15: sol a dura G: _sol adura_ Ω 42 excitam Lachm. || attin GORVenC: athin BLa¹A 43 trepidantem R || eum La¹a et sic nunc R, quamquam potest ex cum correctum uideri: cum GOVenD et plerique: quem Bentley || pasitheo Ω 45 ipsa Al. Guarinus || attis G: actis RVenC: atris O 46 sineque is O: sineque his Ω 47 aestuante rusum Victorius: estuanter usum Ω || tetulit Calp. 1481: retulit Ω 49 patriam allocuta est ita uoce miseriter (miseritus ORBLa¹: miseritus al. miseriter G Ven) maiestas (magestates O) Ω Correxit Auantius in ed. Trinc. _Patriam a. uoce est ita maesta miseriter_ Calpurnius 1481 50 genetrix G: genitrix ORVen 52 tetuli O: retuli Ω 53 ut caput (d R) Ω || stabilia O, prius G 54 et earum ad omnia irem ed. Trinc.: ad inuia irem Starkie: ut ima ad. Postgate 56 pupula D: popula atte (áte D: acte BLa¹) Ω 58 hoc Carpentoractensis: an huc? 60 gūmasiis O: ginnasiis B m. pr., R: gimnasiis C || G quid habuerit a m. pr. non dispexi, nunc habet gymnasiis || stadioque gymnasi Santen: guminasiis ego ed. 1 || Nunc retinendum puto, sic ut fecit Lachm., stadio et gymnasiis mutata specie metri cum in hac quoque parte uersus (sic ut in priore, 54 et earum omnia adirem) admissus esset in primo pede ionicus a minore stădĭo ēt gȳm. nasiis 61 a C: ha OB: ah GRVenLa¹ 62 figuraest Lachm.: figura est Ω || non quod obierim Statius: non quid abierim Ω: non quod habuerim Scaliger: fort. adierim 64 gymnasei Phil.: gi(y AC)mnasti Ω 66 corolis Calp. 1481: circulis Ω 67 liquendum GORCVen || solo Ω 68 ego nec Ω: ego ne Bod. Lat. Class. e. 15: ego non a: ego nunc Santen: egone ut Bentley: fort. egon hic h.e. ego qui talis fui, sc. gymnasei flos, a multis adamatus || ferar] ferarum Ω 69 pars G sic scriptum habet ut rs super rasuram sit 70 niue Calp. 1481: nene Ω: ne a et Bod. Lat. Class. e. 15 71 columinibus Bod. Lat. Class. e. 15 et p: columnibus Ω: culminibus Bentley: cf. gymnasiis (61) 72 silui cultrix Ω || nemori uagus Ω 74 huic p: hinc Ω: hic Bentley || sonitus adiit Ω: sonitus citus adiit Bentley, Spengel: sonitus uagus abiit Ahlwardt: sonitus abiit celer Lachm.: s. celer ab. Heyse: sonus editus ab. Froehlich 75 adauris O: ad aures Ω: deorum post aures D || referre Phil. || gemitus Gul. Wagner: _geminas matris ad auris_ Lachm.: dominae matris ad a. Busche: _dominae deorum ad a._ Richards: fort. geminans 76 ubi Ω 77 saeuumque Schulze || pectoris Ω 78 agedum inquit(d Oet Rm. pr.) age ferox fac (om. BLa¹) ut hunc furor Ω || i add. Scaliger; cf. ad 3 || face Palladius, Lachm. || agitet add. ed. Cantabrig. anni 1702: num animet? Nam habet ed. omnium antiquissima _face furor animum ||_ an scribendum erat ferocem feriat furor animum? sic ferit pro facit habet codex Ashburneri xlv. 24 79 fac ut furoris ictum (ictum̶ R: ictu B) Ω: face ed. illa antiquissima || uti Lachm. 81 a cede al. age cede G, sed post a rasura est || terga Oh: tergo Ω || uerbera Calp. 1481: uerum uera Ω 82 fac Ω: face ed. antiquissima 84 cibelle O: cibele GRB 85 adhortans Ald. 1515: ad horta lis G: ad ortalis R: adortalis OAVen || animo Ω 87 bumida O: humida cett. 88 teneramque Lachm. || attin GO: actin (-m La¹) RBLa¹ || marmora pelagi p et Calp. ed. 1481: marm(n G)_orea pelago_ Ω 89 facit Calp. 1481: ficit O: fecit Ω || illa Lachm. 91 cibelle O: cibele GR || dindimenei G: dindimei ORBLa¹ 92 tuos scripsi: tuo Ω || era O 93 rabidos p: rapidos Ω
LXIV
Peliaco quondam prognatae uertice pinus dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos, cum lecti iuuenes, Argiuae robora pubis, auratam optantes Colchis auertere pellem 5 ausi sunt uada salsa cita decurrere puppi, caerula uerrentes abiegnis aequora palmis. diua quibus retinens in summis urbibus arces, ipsa leui fecit uolitantem flamine currum, pinea coniungens inflexae texta carinae. 10 illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten. quae simul ac rostro uentosum proscidit aequor, tortaque remigio spumis incanuit unda, emersere feri candenti e gurgite uultus aequoreae monstrum Nereides admirantes. 15 illa, atque haud alia, uiderunt luce marinas mortales oculi nudato corpore Nymphas nutricum tenus exstantes e gurgite cano. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore, tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, 20 tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit. o nimis optato saeclorum tempore nati heroes, saluete, deum genus! o bona mater! uos ego saepe meo uos carmine compellabo. teque adeo eximie taedis felicibus aucte, 25 Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse, ipse suos diuum genitor concessit amores. tene Thetis tenuit pulcerrima Neptunine? tene suam Tethys concessit ducere neptem, Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem? 30 quae simul optato finitae tempore luces aduenere, domum conuentu tota frequentat Thessalia, oppletur laetanti regia coetu: dona ferunt prae se, declarant gaudia uultu. deseritur Scyros, linquunt Phthiotica Tempe, 35 Crannonisque domos ac moenia Larisaea, Pharsaliam coeunt, Pharsalia tecta frequentant. rura colit nemo, mollescunt colla iuuencis, non humilis curuis purgatur uinea rastris, non glebam prono conuellit uomere taurus, 40 non falx attenuat frondatorum arboris umbram, squalida desertis rubigo infertur aratris. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit regia, fulgenti splendent auro atque argento. candet ebur soliis, collucent pocula mensae, 45 tota domus gaudet regali splendida gaza. puluinar uero diuae geniale locatur sedibus in mediis, Indo quod dente politum tincta tegit roseo conchyli purpura fuco. haec uestis priscis hominum uariata figuris 50 heroum mira uirtutes indicat arte. namque fluentisono prospectans litore Diae, Thesea cedentem celeri cum classe tuetur indomitos in corde gerens Ariadna furores, necdum etiam sese quae uisit uisere credit, 55 ut pote fallaci quae tum primum excita somno desertam in sola miseram se cernat harena. immemor at iuuenis fugiens pellit uada remis, irrita uentosae linquens promissa procellae. quem procul ex alga maestis Minois ocellis, 60 saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis, non flauo retinens subtilem uertice mitram, non contecta leui uelatum pectus amictu, non tereti strophio lactentis uincta papillas, 65 omnia quae toto delapsa e corpore passim ipsius ante pedes fluctus salis alludebant. sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus illa uicem curans toto ex te pectore, Theseu, toto animo, tota pendebat perdita mente. 70 a misera, assiduis quam luctibus externauit spinosas Erycina serens in pectore curas, illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus egressus curuis e litoribus Piraei attigit iniusti regis Cortinia tecta. 75 nam perhibent olim crudeli peste coactam Androgeoneae poenas exsoluere caedis electos iuuenes simul et decus innuptarum Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro. quis angusta malis cum moenia uexarentur, 80 ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis proicere optauit potius quam talia Cretam funera Cecropiae nec funera portarentur. atque ita naue leui nitens ac lenibus auris magnanimum ad Minoa uenit sedesque superbas. 85 hunc simul ac cupido conspexit lumine uirgo regia, quam suauis exspirans castus odores lectulus in molli complexu matris alebat, quales Eurotae progignunt flumina myrtus, auraue distinctos educit uerna colores, 90 non prius ex illo flagrantia declinauit lumina, quam cuncto concepit corpore flammam funditus atque imis exarsit tota medullis. heu misere exagitans immiti corde furores sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, 95 quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, qualibus incensam iactastis mente puellam fluctibus, in flauo saepe hospite suspirantem! quantos illa tulit languenti corde timores! quanto saepe magis fulgore expalluit auri! 100 cum saeuum cupiens contra contendere monstrum aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis. non ingrata tamen frustra munuscula diuis promittens tacito succendit uota labello. nam uelut in summo quatientem brachia Tauro 105 quercum, aut conigeram sudanti cortice pinum, indomitus turbo contorquens flamine robur, eruit (illa procul radicitus exturbata prona cadit, late quaeuiscumque obuia frangens), sic domito saeuum prostrauit corpore Theseus 110 nequiquam uanis iactantem cornua uentis. inde pedem sospes multa cum laude reflexit errabunda regens tenui uestigia filo, ne labyrintheis e flexibus egredientem tecti frustraretur inobseruabilis error. 115 sed quid ego a primo digressus carmine plura commemorem, ut linquens genitoris filia uultum, ut consanguineae complexum, ut denique matris, quae misera in nata deperdita lamentata est, omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem: 120 aut ut uecta ratis spumosa ad litora Diae, aut ut eam deuincta lumina somno liquerit immemori discedens pectore coniunx? saepe illam perhibent ardenti corde furentem clarisonas imo fudisse e pectore uoces, 125 ac tum praeruptos tristem conscendere montes, unde aciem in pelagi uastos protenderet aestus, tum tremuli salis aduersas procurrere in undas mollia nudatae tollentem tegmina surae, atque haec extremis maestam dixisse querellis, 130 frigidulos udo singultus ore cientem. ‘sicine me patriis auectam, perfide, ab aris, perfide, deserto liquisti in litore, Theseu? sicine discedens neglecto numine diuum, immemor a deuota domum periuria portas? 135 nullane res potuit crudelis flectere mentis consilium? tibi nulla fuit clementia praesto, immite ut nostri uellet miserescere pectus? at non haec quondam nobis promissa dedisti uoce: mihi non haec miserae sperare iubebas, 140 sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos, quae cuncta aerei discerpunt irrita uenti. tum iam nulla uiro iuranti femina credat, nulla uiri speret sermones esse fideles; quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, 145 nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt: sed simul ac cupidae mentis satiata libido est, dicta nihil metuere, nihil periuria curant. certe ego te in medio uersantem turbine leti eripui, et potius germanum amittere creui, 150 quam tibi fallaci supremo in tempore dessem. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque praeda, neque iniacta tumulabor mortua terra. quaenam te genuit sola sub rupe leaena, quod mare conceptum spumantibus exspuit undis, 155 quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae uasta Carybdis, talia qui reddis pro dulci praemia uita? si tibi non cordi fuerant conubia nostra, saeua quod horrebas prisci praecepta parentis, at tamen in uestras potuisti ducere sedes, 160 quae tibi iucundo famularer serua labore, candida permulcens liquidis uestigia lymphis, purpureaue tuum consternens ueste cubile. sed quid ego ignaris nequiquam conquerar aureis, externata malo, quae nullis sensibus auctae 165 nec missas audire queunt nec reddere uoces? ille autem prope iam mediis uersatur in undis, nec quisquam apparet uacua mortalis in alga. sic nimis insultans extremo tempore saeua fors etiam nostris inuidit questibus auris. 170 Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, indomito nec dira ferens stipendia tauro, perfidus in Creta religasset nauita funem, nec malus hic celans dulci crudelia forma 175 consilia, in nostris requiesset sedibus hospes! nam quo me referam? quali spe perdita nitor? Idomeneosne petam montes? a gurgite lato discernens ponti truculentum diuidit aequor. an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui 180 respersum iuuenem fraterna caede secuta? coniugis an fido consoler memet amore? quine fugit lentos incuruans gurgite remos? praeterea nullo litus, sola insula, tecto, nec patet egressus pelagi cingentibus undis: 185 nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta, omnia sunt deserta, ostentant omnia letum. non tamen ante mihi languescent lumina morte, nec prius a fesso secedent corpore sensus, quam iustam a diuis exposcam prodita multam, 190 caelestumque fidem postrema comprecer hora. quare facta uirum multantes uindice poena, Eumenides, quibus anguino redimita capillo frons exspirantis praeportat pectoris iras, huc huc aduentate, meas audite querellas, 195 quas ego, uae miserae, extremis proferre medullis cogor inops, ardens, amenti caeca furore. quae quoniam uerae nascuntur pectore ab imo, uos nolite pati nostrum uanescere luctum, sed quali solam Theseus me mente reliquit, 200 tali mente, deae, funestet seque suosque.’ has postquam maesto profudit pectore uoces, supplicium saeuis exposcens anxia factis, annuit inuicto caelestum numine rector. quo motu tellus atque horrida contremuerunt 205 aequora concussitque micantia sidera mundus. ipse autem caeca mentem caligine Theseus consitus oblito dimisit pectore cuncta, quae mandata prius constanti mente tenebat, dulcia nec maesto sustollens signa parenti 210 sospitem Erechtheum se ostendit uisere portum. namque ferunt olim, classi cum moenia diuae linquentem natum uentis concrederet Aegeus, talia complexum iuueni mandata dedisse. ‘nate mihi longa iucundior unice uita, 215 nate, ego quem in dubios cogor dimittere casus, reddite in extrema nuper mihi fine senectae, quandoquidem fortuna mea ac tua feruida uirtus eripit inuito mihi te, cui languida nondum lumina sunt nati cara saturata figura, 220 non ego te gaudens laetanti pectore mittam, nec te ferre sinam fortunae signa secundae, sed primum multas expromam mente querellas, canitiem terra atque infuso puluere foedans, inde infecta uago suspendam lintea malo, 225 nostros ut luctus nostraeque incendia mentis carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, quae nostrum genus, has sedes defendere Erechthi annuit, ut tauri respergas sanguine dextram, 230 tum uero facito ut memori tibi condita corde haec uigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas; ut simul ac nostros inuisent lumina collis, funestam antennae deponant undique uestem, candidaque intorti sustollant uela rudentes, 235 quam primum cernens ut laeta gaudia mente agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.’ haec mandata prius constanti mente tenentem Thesea ceu pulsae uentorum flamine nubes aereum niuei montis liquere cacumen. 240 at pater, ut summa prospectum ex arce petebat, anxia in assiduos absumens lumina fletus, cum primum inflati conspexit lintea ueli, praecipitem sese scopulorum e uertice iecit, amissum credens immiti Thesea fato. 245 sic funesta domus ingressus tecta paterna morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctum obtulerat mente immemori talem ipse recepit. quae tamen aspectans cedentem maesta carinam multiplices animo uoluebat saucia curas. 250 at parte ex alia florens uolitabat Iacchus cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis, te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore. qui tum alacres passim lymphata mente furebant euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes. 255 harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, pars e diuulso iactabant membra iuuenco, pars sese tortis serpentibus incingebant, pars obscura cauis celebrabant orgia cistis, orgia, quae frustra cupiunt audire profani, 260 plangebant aliae proceris tympana palmis, aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant, multis raucisonos efflabant cornua bombos barbaraque horribili stridebat tibia cantu. talibus amplifice uestis decorata figuris 265 puluinar complexa suo uelabat amictu. quae postquam cupide spectando Thessala pubes expleta est, sanctis coepit decedere diuis. hic, qualis flatu placidum mare matutino horrificans Zephyrus procliuas incitat undas, 270 aurora exoriente uagi sub limina Solis: quae tarde primum clementi flamine pulsae procedunt, leni et resonant plangore cachinni, post uento crescente magis magis increbescunt, purpureaque procul nantes ab luce refulgent: 275 sic tum uestibuli linquentis regia tecta ad se quisque uago passim pede discedebant. quorum post abitum princeps e uertice Pelei aduenit Chiron portans siluestria dona: nam quodcumque ferunt campi, quos Thessala magnis 280 montibus ora creat, quos propter fluminis undas aura parit flores tepidi fecunda Fauoni, hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, quo permulsa domus iucundo risit odore. confestim Penios adest, uiridantia Tempe, 285 Tempe, quae siluae cingunt super impendentes, †Minosim† linquens †doris† celebranda choreis, non uacuos: namque ille tulit radicitus altas fagos ac recto proceras stipite laurus, non sine nutanti platano lentaque sorore 290 flammati Phaethontis et aerea cupressu. haec circum sedes late contexta locauit, uestibulum ut molli uelatum fronde uireret. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus, extenuata gerens ueteris uestigia poenae, 295 quam quondam silici restrictus membra catena persoluit pendens e uerticibus praeruptis. inde pater diuum sancta cum coniuge natisque aduenit caelo, te solum, Phoebe, relinquens, unigenamque simul cultricem montibus Iri: 300 Pelea nam tecum pariter soror aspernata est, nec Thetidis taedas uoluit celebrare iugalis. qui postquam niueis flexerunt sedibus artus, large multiplici constructae sunt dape mensae, cum interea infirmo quatientes corpora motu 305 ueridicos Parcae coeperunt edere cantus. his corpus tremulum complectens undique uestis candida purpurea talos incinxerat ora, at roseo niueae residebant uertice uittae, aeternumque manus carpebant rite laborem. 310 laeua colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leuiter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti uersabat turbine fusum, atque ita decerpens aequabat semper opus dens, 315 laneaque aridulis haerebant morsa labellis, quae prius in leui fuerant exstantia filo: ante pedes autem candentis mollia lanae uellera uirgati custodibant calathisci. haec tum clarisona pellentes uellera uoce 320 talia diuino fuderunt carmine fata, carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas. O decus eximium magnis uirtutibus augens, Emathiae tutamen opis, clarissime nato, accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, 325 ueridicum oraclum: sed uos, quae fata secuntur, currite ducentes subtegmina, currite, fusi. adueniet tibi iam portans optata maritis Hesperus, adueniet fausto cum sidere coniunx, quae tibi flexanimo mentis perfundat amorem, 330 languidulosque paret tecum coniungere somnos, leuia substernens robusto brachia collo. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. nulla domus tales umquam contexit amores, nullus amor tali coniunxit foedere amantes, 335 qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. nascetur uobis expers terroris Achilles, hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, qui persaepe uago uictor certamine cursus 340 flammea praeuertet celeris uestigia ceruae. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. non illi quisquam bello se conferet heros, cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi, Troicaque obsidens longinquo moenia bello, 345 periuri Pelopis uastabit tertius heres. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. illius egregias uirtutes claraque facta saepe fatebuntur natorum in funere matres, cum incuruo canos soluent a uertice crines, 350 putridaque infirmis uariabunt pectora palmis. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. namque uelut densas praecerpens cultor aristas sole sub ardenti flauentia demetit arua, . . . . . . . . Troiugenum infesto prosternens corpora ferro. 355 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. testis erit magnis uirtutibus unda Scamandri, quae passim rapido diffunditur Hellesponto, cuius iter caesis angustans corporum aceruis alta tepefaciet permixta flumina caede. 360 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. denique testis erit morti quoque reddita praeda, cum teres excelso coaceruatum aggere bustum excipiet niueos perculsae uirginis artus. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. 365 nam simul ac fessis dederit fors copiam Achiuis urbis Dardaniae Neptunia soluere uincla, alta Polyxenia madefient caede sepulcra: quae, uelut ancipiti succumbens uictima ferro, proiciet truncum summisso poplite corpus. 370 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. quare agite optatos animi coniungite amores. accipiat coniunx felici foedere diuam, dedatur cupido iam dudum nupta marito. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. 375 non illam nutrix orienti luce reuisens hesterno collum poterit circumdare filo, currite ducentes subtegmina, currite, fusi. anxia nec mater discordis maesta puellae secubitu caros mittet sperare nepotes. 380 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. talia praefantes quondam felicia Pelei carmina diuino cecinerunt pectore Parcae. praesentes namque ante domos inuisere castas heroum, et sese mortali ostendere coetu, 385 caelicolae nondum spreta pietate solebant. saepe pater diuum templo in fulgente reuisens, annua cum festis uenissent sacra diebus, conspexit terra centum procumbere tauros. saepe uagus Liber Parnasi uertice summo 390 Thyadas effusis euantis crinibus egit, cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes acciperent laeti diuum fumantibus aris. saepe in letifero belli certamine Mauors aut rapidi Tritonis hera aut Ramnusia uirgo 395 armatas hominum est praesens hortata cateruas. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando, iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt, perfudere manus fraterno sanguine fratres, destitit extinctos natus lugere parentes, 400 optauit genitor primaeui funera nati, liber ut innuptae poteretur flore nouercae, ignaro mater substernens se impia nato impia non uerita est diuos scelerare parentes, omnia fanda nefanda malo permixta furore 405 iustificam nobis mentem auertere deorum. quare nec talis dignantur uisere coetus, nec se contingi patiuntur lumine claro.
LXIV ARGONAVTIA Ω: in O spatium est unius uersus, et adscriptum in marg. narrat hic ystoriam aurei uelleris
1 Peliaco La¹ Mar. Victorinus 182 Gaisford: Pelliaco (-to G) Ω 3 fascidicos al. phasidos GBVen: fasi(ci R)dicos OR || aeetaeos] oeticos GRVenAC: ceticos La¹ et O qui in marg. habet al. tetidicos: oeteos Bod. Lat. Class. e. 15 4 pupis OC: puppis Ω 6 ụạḷḍạ salsa suprascr. uada O 7 uerentes OBLa¹ et G m. pr. 10 texta Oh: testa Ω 11 prima Da: primam Ω: p’eā (?p’rā) marg. proram O || amphitritem GBA: a(am Ven)phitritem al. amphitrionem RVen: aphitrite O unde in ed. 1 conieci _proram i. Amphitrite_: prora i. Amphitriten Postgate: _illa rudi cursu proram i. Amphitrite_ Fleischer: _i. rudem c. primum i. Amphitriten_ Thomas 13 tortaque ed. Trinc.: totaque Ω || incanduit Ω 15 monstrum al. monstrorum O ammirantes O 16 illa atque haud alia Bergk: illa atque alia Ω: _illa alia_ O: illas atque a. a: illaque haud a. Auantius: _illa si qua a._ Lachm.: illa ut non alia Helm || uidere Ω 17 oculi Bod. Lat. Class. e. 15: oculis Ω 18 extantes Ω 19 cum OR 20 cum GOR 21 cum Ω || sensit Ω: sanxit Itali 22 seculorum GORB. secụlorum R 23 mater al. matre GRVen: matre a || Schol. Veronens. ad Verg. Aen. v. 80 _Catullus Saluete deum gens o bona matrum Progenies saluete iter--_dein spatium quinquaginta fere litterarum || tuum genus, o bona mater Badham: _o bona matrum Progenies saluete iterum_ primus huc reuocauit Franc. Orioli 1822 24 uos] post Bergk 25 tedis O: tethis A: thetis Ω 28 neptunnine corr. D, Riccardianus 2242: neptine BLa¹: nectine al. neptine G: nectine OAC: nectine marg. _neptine al neutūne al. neptimine_ (et hoc quidem recentius) R: Nereine Haupt: Nerinarum Sam. Allen 29 thetis Ω 31 optato finite O: optato (-ta D m. pr.: -tae a) finito cett. 32 aduenere ap: ad (at B, al AC) lenire Ω 34 prae se cum declarant iungebat Doering 35 sciros AC: schyros B: sy(si O)ros GORVenLa¹: Cieros Meineke || tempe non Tempe Meineke 36 Crannonisque Victorius: Graiunonisque G: Grauinonisque ORDAC || moenia L. p: nicenis (nit. BLa¹) alacris(ss O)ea Ω 37 Pharsalum Lachm. 43 at C: ad Ω 46 gazza B 48 aedibus Al. Guarinus 52 lit(t)ora RBLa¹: litora (suprascr. e)Ven || di(y)a Ω 54 adriana Ω 55 sese quae uisit uisere credit Voss: _seseque sui tui se credit_ GOBLa¹D: seseque sui qui (suprascr. t) se credidit C: seseque sui /// se credi /// //// R marg. _al. terni 56 tunc_ O 61 bachantis GOR || eheu Bergk: heue Ω: heie Bod. Lat. Class. e. 15: euhoe Lachm. 62 Inter et magnis rasura est in G || Pro et compendium est in O quo plerumque significatur con 64 contenta O et Phil., idemque coni. Balth. Venator || nudatum Schwabe: laniatum Owen: uiolatum Haverfield 65 lactentis Ω: lactantis cod. peruetustus Cauensi. Isidori Originum XIX. 33, a quo hic u. Cinnae tribuitur || citta Cauensis, h.e. cincta 66 delapsa e C: delapse O: delapso e RBVen: delapso GLa¹D 67 adl. O: allidebant Landor 68 si neque Ω || tamen (tñ) pro tum bis O 69 te om. O 71 a Can. Lat. 33 et codices Nonii p. 108: ah GRVen: ha O 72 ferens a, Bod. Lat. Class. e. 15 et Nonii codices 73 feroxque et tempore Ω: illa ex t. ferox quo tempore Baehrens 75 inusi ed. Trinc.: inuisi Heinsius || tecta Ricc. 2242, Ritschl: tempta GORVenBLa¹: tenta AD: templa ap, Scaliger: fort. septa 77 cum androgeanee (-genee B: -geane O) Ω || exsol. BO: exol. GRVen 80 menia CRVen: inoenia G: incenia O || uersarentur (suprascr. x) B: uersarentur La 82 proicere C Paris. 7989: prohic. OBLa¹: proiic. GRVenAa 83 nec funera Ω: ne funera edd. ante Lachm. 87 expirans Ω 88 cōpressu Ven 89 Eurot(a)e Bod. Lat. Class. e. 15 et ed. antiquissima saec. xv: europe Ω || pergignunt Ω || mirtos OB: _mirtus al. mirtos_ R 94 inmiti uel in miti Ω: corda furore Ramler 96 quaeque hp: quod neque O: quique Ω || Golgos Hermolaus Barbarus, alii Bembo uel Auantio imputant: c(ch O)olc(ch RVen)os Ω 100 fuluore Ritschl, quod uocabulum de auro usurpatum est a Tiberiano poeta saec. iv (Baehrens PLM III. p. 266): lurore Bochart 102 mõtem R || appeteret O sicut maluerat Marcilius: oppeteret Ω: opet. D 104 suspendit ed. antiquissima saec. xv: succepit Statius 106 cornigeram Ω || fundanti Oh, G m. pr. ut Bonneto uisum est: nutanti Mitscherlich 107 indomitum D || turbo Ω: turben Spengel, ut referretur ad indomitum, cum Seruius ad Aen. vii. 378 scripserit Catullus hoc turben dicit ut hoc carmen 108 radicibus BLa¹ha 109 late quaeuis cumque conieci in Philologo anni 1890 p. 170 et Class. Review eiusdem anni p. 311, post me anno 1895 Vahlen: lateque cum (tum G: tumi D: eum B) eius Ω: _lateque et cominus_ p, uulgo: late qua est impetus Lachm.: _lateque comeis obit_ Munro || Distracta uidentur fuisse _quae uis cum que_, dein locum mutasse quae cum que uis, mox in _quae cum//e uis_ abiisse obuia OBLa¹h: omnia al. obuia GRVen: omnia ACDa 111 ne quidquam nauis O 114 laberintheis GCD: laberiẹntheis R: laberinthis O 116 a primo a: cum primo Ω: in primo h et Carpentoractensis fortasse recte || degressus Baehrens 119 ingnata GO: ignata RVenBLa¹ACD || lamentata est Conington (-tur Buecheler): l(a)eta Ω: laetabatur Lachm.: luctabatur Rossbach: lentabatur h.e. morabatur ego: miseram gnatam d. lamentatast Fleischer 120 praeoptarit Statius: portaret Ω: praeoptaret marg. Santeniani 121 ut om. O || necta GO 122 deuincta Ω, etiam R antequam mutatus erat: deuicta Santenianus et p: fort. deuincta tenentem uel tenet dum; cf. Cul. 188. Supplerunt placito uel dulci uel tristi Itali, molli Baehrens, leni Palmer. In cod. Carpentoractensi deuicta lumina somno sic scriptum inueni 123 in memori al. nemori G 125 e Ω: ex O 126 actum RO et nunc G: quid prius fuerit non dispexi || tristem ap: tristes (-is A) Ω 127 in om. Ω: add. a || pret. GOD, non RVen 130 querellis a: querelis GORVen 132 et 134 siccine Ω || auertam al. auectam Ven: auertam O, Laur. 33.12, marg. R: num auersam h.e. abreptam? || aris Ω: oris hp, Lachm. 133 in om. O 134 discendens G 135 immemor ORVen: inm. G || a Luc. Mueller: ah GD et R corr.: ha O: ab BLa¹AC: aḍ al. ab Ven 136 nullane Dah: nullaue Ω || crudeles Oh || mentes Oh 138 miserescere Calp. 1481: mirescere O: mit(tt C)esc(isc BLa¹)ere Ω: mostri u. mitescere p. Scal. 139 nobis] blanda Oh 140 uoce mihi nec hec (hoc BLa¹A) misere (ultima e dubia R, -ser A, -serere La¹) sperare iubebas (iud. C, uid. La¹A) Ω || non ed. pr. || miserae uindicauit Vahlen: miseram ed. pr. || exspectare Froehlich 141 conub. BACh: connub. GOVen 142 discerpunt C: disserpunt GRVen: desserpunt O 143-148 nulla uiro... curant extant apud Hieremiam Iudicem de Montagnone p. iiii, 5.2 143 tum iam Ω: nunc iam B. Guarinus: hinc iam Froehlich 144 fidelis O 145 quis (suprascr. pro quibus) G || pregestit apisci G, sed rasura est sub litteris re, et spatium ante apisci: p’gestit adipisci O: apisci RVenBLa¹ACDh 148 meminere Czalina 151 falaci G m. pr., post addita est minutius scripta {I} || d/essem Ven: dassem (suprascr. e) p: deessem Ω 153 p’ea (? preea) O || intacta Ω || cumulabor D m. pr. 155 expuit Ω 156 scilla O: silla GRVenLa¹ 158 conub BAC: connub. GORVen 160 nostras O 163 sequitur 160 in O 164 sed] si O || nec quicquam GORBC || conquerar Ω: conqueror p || aureis Baehrens: aures O: auris G ex aures: auris Ω 165 extern. Oh: exten{r}uata D: extenuata Ω || _aucte al. to_ G 171 utinam non Macrob. vi. 1.42 174 in creta OD: in certam h et (suprascr. re) C: _in cretam_ cett. 175 haec O 176 consilia in ed. Parm. 1473: cons(-sci R)ilium Ω || nostris om. O || requiesset ed. Parm.: requisisset (suprascr. r) G: requisisset Ω 177 nitar ap 178 Idomeneosne Conr. de Allio: y(i Ven)_doneos ne al. idmoneos_ GRVen: idoneos ne OBLa¹: Idomeneusne Lachm. ex Il. xiii. 424 Ιδομενεῦς δ᾽ οὐ λῆγε μένος μέγα: Idaeos Vahlen tamquam Ideos (suprascr. mons) in archetypo fuerit || a Ω: at Muretus: fort. an 179 ponti O: pontum Ω || ubi diuidit Ω Lachm. 180 impatris O: an patris cett. sed in G fuerat in, ut Bonneto uisum est || quem ne GORVen: quem ue BLa¹AC 182 consoles me manet O 183 qui ne O: qui me Ah: quiue GRVenBLa¹D || lentos Oh Carp.: uentos cett.: num uentoso? 184 litus] colitur Palmer 185 patet GOD: pater RVenBLa¹AC 186 fort. nullast 190 multam L. Mueller: muletam O: mulctam Ω 191 comprecer ap: comprecor Ω 193 anguino Ω 194 exp. Ω 195 post aduentate rasura est duarum litterarum in G || fueratne pias? || querellas OBAa: querelas GRVen 196 miserae D: misera Ω, Bentley 198 uere GOVen 200 qualis sola Ω: corr. ap 201 fimestet G m. pr. ut uidetur 204 inuicto B, Auantius: inuito Ω: in uoto D 205 quõ tunc OR: qnõ tunc G ut uisum est Claudio D. Cobham: quo tunc BLa¹: quomodo tunc ACVen: quo motu Heyse: _quo moto_ Fleischer: quo nutu et Fea || contrumuere D: contremuere Rossbach 207 mente Ω: num mentis? 211 sospitem erectum (err. B nondum correctus) B, Laurentiani, Carp.: s. ereptum cett.: Erectheum Voss 212 classi codices praeter A et Santenianum: classem A Sant. || moenico Ω 213 gnatum Ω || concred. Auantius: cum cred. Ω || egens GO 214 complexo AD Sant. 215 gnat. Ω || ioc. Ω 216 gnat. Ω 218 ac] fort. haec 219 cui R super rasuram: quem al. cui G 220 gnat. Ω 223 querellas ORBa 224 infulso O: infuḷso R || fedẹns (suprascr. a) R 227 obscurata GODh, et sic R sed -ṭạ punctis notata: obscura AC Laurentiani, ap || dicet Ω: duget D: _obscurata decet_ Lachm.: obscura signet Conington 228 Itoni Al. Guarinus: ythomi uel ithomi Ω 229 has Ω, Statius: ac ap uulg. || Erechthi Buecheler: freti Ω 230 annuit etiam R, sed i super rasuram 231 tum O: tu Ω 232 oblif/eret (obliferet Ven) al. obliteret GVen 233 ac ap: hec Ω 234 antenne // (sic) G: antēnene ne O 235 sus(subs G)tolant O, prius G, post addita est l Post 235 Faernus inserebat ex Nonio p. 546 uersum _Lucida qua splendent [summi] carchesia mali_ Vide ad Fragm. V 237 (a)etas Ω: aera D: sors Al. Guarinus: fors ed. Trinc.: freta Froehlich: aestas Palmer || sistet O et plerique: sistens̶t (sic) G: sistạ̄t (suprascripta {e}) R: sistent DVen 239 seu Oah et fortasse G m. pr. Post 240 spatium unius uersus est in RBVen, non item in G, qui tamen primam litteram uersus 241 sic habet scriptam √At. In AC Laur. 33.12, et Santeniano Fletus Egei 247 Minoidi corr. R: Minoi(y BLa¹D)da Ω: fort. _in Minoida_ 249 quem̸ G || tamen p̸r̸aspectans (prosp. O: _prosp. al. asp._ RVen) GORVen: tum prospectans h 251 parte AC: pater Ω 252 cum] tum O 253 te G, sed fuerat et: et O || adriana Ω 254 quae tum Bergk, cui post 253 uersus excidisse uisus est 255 euhoe... euhoe BLa¹: euche... euche GOVenACD sed in G euche in euohe transiit 256 harum Ω: horum a uulgo 258 om. in textu, habet in marg. D 261 ali(a)e Ω: aliei Lachm. 262 tenais O: tenụis R || tintinitus R m. pr.: tint̶i̶nitus (sic) G: tinṭịṇnitus Ven 263 multis ed. Trinc.: multi Ω || efflabant ah: efflebant Ω 270 procliuiṭ (suprascr. s) O h.e. procliuit in procliuis mutatum, ut H. O. Coxe iudicabat; sed nisi punctum accederet (ṭ) suprascr. {s} potius procliuiter poterat esse: procliuas Ω 271 sublimina ah: sublimia Ω: sub lumina uulgo 273 leni et resonant scripsi: leuiter sonant Ω nisi quod O habet leuiterque sonant: lenique sonant Lennep: _leni resonant_ Lachm. || clangore AC || Excerpta ex ueteribus glossis Pithoeana p. 71 Gothofr. _Placor tranquillitas. At Catullus plangor_ 274 increbrescunt hap 275 ab GORVenACah: a D || refulgent ap: refulgens Ω 276 tum hap, Lachm.: tn̅ (tamen) O: tamen al. tibi GR, sed in R n super rasuram est: tibi ACDVen: sic ibi Haupt: sic tum ibi Rossbach 277 at se Ω: a se Da 278 abitum ODa: habitum Ω 280 quodcumque Ω sed quidc. C: quotc. Riccardianus 2242 Lachm. || campi Dp: campis Ω 281 quod D 282 aurea OR || parit Laur. 33.12, corr. G, hap: perit uel p̲it cett.: aperit Housman sed cf. Ov. A. A. iii. 185 _Quot noua terra parit flores, cum uere tepenti Vitis agit gemmas_ 283 interstinctis Heinsius || curulis al. corollis (-rollos (suprascr. i) B) GRBVen: corulis O 284 quo D: quod Oa: quot Ω || ioc. Ω: iucundum adnotato? ed. Muret. Bodleianae (2 R. 6.30) 285 penios Laur. 33.12, Lachm.: penies al. os (-ies suprascr. o RB) GRBVen: penies OACLa¹ || adest ut Ω: ut om. Dah 287 Minos(ss C)im Ω: Minosium (suprascr. im) Caesenas: Minosmi Carp.: Amosim D: Mnemonisin uel Aemonisin Heinsius: Naiasin Haupt: Meliasin Peiper, Madvig || doris Ω: cloris marg. Caesenatis. Emendarunt claris Itali: doctis Statius: hilaris Unger: floris Peiper. Fort. Aemonisin l. Chlori c. choreis. Steph. Byz. _Αἱμονία ἡ Θετταλία, ἀπὸ Αἵμονος· Αἵμων δὲ υἱὸς μὲν Χλώρου τοῦ Πελασγοῦ, πατὴρ δὲ Θεσσαλοῦ, ὡς Ῥιανὸς καὶ ἄλλοι +Haimonia hê Thettalia, apo Haimonos· Haimôn de huios men Chlôrou tou Pelasgou, patêr de Thessalou, hôs Rhianos kai alloi+_ 288 non acuos al. nonacrias (os Ven) GRVen: non ac(acc O)uos ACO: non uacuus Bapt. Guarinus 290 nutanti RCVen: mutanti O, prius G || fletaque Scaliger || sororum Ω: corr. a 291 flamati O: flam(mm Ven)anti Ω 293 uellatum pr. G, OLa¹a: uallatum Baehrens 296 quam Da: qua Ω 298 diuum Ven pr. m., Da: diui GORBC et corr. Ven: diu A natisque Da: gnatisque al. gratis G: gnatisque ORLa¹ACh 299 aduenit, caelo Muretus 300 Iri scripsi, quae fuit urbs Maliensium apud quos Apollo et Diana praecipuo honore colebantur: ydri (idri AC) Ω 301 Pelea G: Palea Ω: Pallada Da 307 his al. hic G: hic Ven et Laur. 33.12 m. pr. || uestis Parthenius: questus Ω: cestus Orelli 308 talos ed. Iuntina 1503 || tuos Ω || incinxerat GD: inexcinxerat Bod. Lat. Class. e. 15: intinxerat Ω 309 at roseo niue(a)e (uinee O) Ω: at roseae niueo Al. Guarinus: ambrosio Vulpius 311 collum pr. G, Oa 319 custodibant ODa: custodiebant Ω calath(t Aa)isti Ω 320 h(a)ec Ω, quod reuocauit Usener: hae uulgo || pendentes (suprascr. ll) Canon. Lat. 33: pectentes Statius: plectentes Hertzberg: pauientes Owen 322 arguit malebat Lachm. Post 322 unius uersus spatium est in RVenBLa¹Aah, quo scriptum est Epit(h)alamium (-iom B, -ion La¹, -um RVenAC) thetidis (tethidis Ba) et pelei (pellei a) || In GO spatium abest, sed rubris litteris adscriptum est in marg. G Epythalamium thetidis et pelei 324 tutum marg. tu tamen GRBVen: tutum OLa¹: tu tamen ACh || opus GORVen, sed GRVen in marg. habent _opis clarissime_ Dap: carissime Ω 326 oraclum Dap et Laurentianus 33.12: oraculum Ω 327 Macrob. S. vi. 1. 41 Catullus: Currite ducenti sub tegmine currite fusi || subtegmina (a ex e) O 330 om. O: flexo animo mentis p. amorem Ω: _flexanimum mentis p. amorem_ Al. Guarinus: flexanimo mentem p. amore Muretus: quae te flexanimo mentis p amore Lachm. 331 sonos Ω 334-337 om. BLa¹Dap Phil. Eos Lachm. in paginarum ordine non numerauit, Haupt in marg. adscriptos putauit, esse tamen Catulli 334 umquam tales contexit Ω: corr. Ald. I: conexit Lachm. 339 delebat Landor 341 preuertet p: preuertit GRAC Laurentiani: peruertet (-tit BVen) OahBVen 344 post sanguine nihil habent Da || teuen O: tenen GAC: tenen al. teuen RVen || campi corr. D, marg. Santeniani, uulg.: cliuei Haupt || Phrygiae T. m. s. Thebae uel Phrygiei T. maculabunt s. Theben Froehlich || Mihi tenen superesse uidetur ex eo quod fuerat tenentem, quod omissum in loco suo uersus 122 et in marg. adscriptum postea huc migrauit 347 sub tegmine R 349 gnatorum Ω 350 cum in (om. A) ciuium Ω: cum in curium Ambros. H. 46, nisi fallor. Scriba O quid uoluerit, dubito: post cum primae quinque litterae inciu, sexta ō cui prefixum est {s}, septima ṣ, h.e. me quidem iudice inciueronṣ; aliis sexta uisa est o in v mutata: cum in cinerem Dah: soleunt... crimen O: soluent... crines Ω: cum incultum... crinem Baehrens: _cum incuruo_ conieci in ed. 1, cum in Ciero ed. 2 352 subtegmine Laur. 33.12 et R pr. m. 353-356 om. R (non Ven), in ima pagina add. manus recentior 353 praecerpens Statius: precern(-terri G m. pr., -tern O)ens Ω: presternens Phil. || cultor Ω; id ex glossemate cultro ortum ratus est Morgenstern: messor Oh et marg. Santeniani Post 354 uersum excidisse credidit Voss 355 prosternens Ω, etiam G sed hic ex prosternet: prosternet Ohp 357, 8 om. in textu, add. in marg. Ven 357 quamandri Carp.: Camandri Peiper 359 cessis O: num caecis? cf. Ov. M. i. 24. languet certe caede post caesis 360 lumina marg. al. flumine G: _flumine al. lumina uel flumina_ Ven 361 sub tegmine (suprascr. a) R 362, 3 om. D, sed habet adscriptos in marg. 362 dedita Muretus 364 percussae Lachm. 365 sub tegmine (suprascr. a) R 366 simulac a: simulạḥac D: simul hanc uel hāc Ω 368 madefient marg. D: madescent Ω: mitescent Da Lachm. 370 proiciet OBVen: proiiciet GR 371 sub tegmine (suprascr. a) R 372 agit{e} R 375 sub tegmine (suprascr. a.) R 377 esterno O: externo GRVenBLa¹A 378 spurium habuit Bergk, uncis inclusit L. Mueller 379-381 om. O 380 se cubitu BRVena || mutet uel mictet prius R 381 sub tegmina R 383 cecinerunt Dahp: cecinere Ω: cernere O: _cecinere e pectore_ Baehrens 384 domu̇ B: num domus? 385 heroum et Io. Bapt. Sigicellus Bononiensis (1492-1560): Nereus Ω: Merens Bod. Lat. Class. e. 15 || _Post 386 sequitur in codd. lxvii. 21 languidior tenera cui (com Da) pendens (pedens GOC) _sicula beta 388 cum h: dum Ω || uenissent Dhp: uenisset Ω 389 prospexit Da || procumbere GORVenACDa: procurrere La¹hp: prorumpere Wakefield || tauros Ald. I: currus Ω Lachm. 391 Thyadas G m. pr., RBLa¹: Thiadas OACVen et corr. G || esit O: hesit marg. egit h 392 certatum GORVenCh || ruentes ap: tuentes Ω 393 acciperent Par. 7989: acciperet Ω || lacti Oh Phil., G m. pr.: lacti (suprascr. leti) R: _lacti d. spumantibus aris_ Voss 395 ran(rān. G)usia Ω: ramunsia O: Amarunsia Baehrens, Peiper 399 fratres] mạṇụṣ fratres R 400 natos GBVen Laurentiani h 402 uti nuptae Maehly || poteretur ed. Trinc.: potiretur Ω 404 p̶e̶n̶a̶t̶e̶s̶ parentes (sic) Can. Lat. 33: penates Al. Guarinus
LXV
Etsi me assiduo confectum cura dolore seuocat a doctis, Ortale, uirginibus, nec potis est dulcis Musarum expromere fetus mens animi, tantis fluctuat ipsa malis: namque mei nuper Lethaeo in gurgite fratris 5 pallidulum manans alluit unda pedem, Troia Rhoeteo quem subter litore tellus ereptum nostris obterit ex oculis. alloquar, audiero numquam loquentem, numquam ego te, uita frater amabilior, 10 aspiciam posthac? at certe semper amabo, semper maesta tua carmina morte tegam, qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias, absumptei fata gemens Itylei. sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto 15 haec expressa tibi carmina Battiadae, ne tua dicta uagis nequiquam credita uentis effluxisse meo forte putes animo. ut missum sponsi furtiuo munere malum procurrit casto uirginis e gremio, 20 quod miserae oblitae molli sub ueste locatum, dum aduentu matris prosilit, excutitur: atque illud prono praeceps agitur decursu, huic manat tristi conscius ore rubor.
LXV Vnius uersus spatium in O AD ORTALEM GRVenC Laur. 33.12: AD ORIENTALVM a
1 defectu O: confec(t R)tum al. defectum RVen 2 seuocat Dap: sed uacat Ω 3 dulcis musarum D: dulcissimus har(u O)um Ω 5 Lethaeo in scripsi: loethi O: lethei Ω 7 Troya B Laurentiani: Tidia O: Tydia al. troya (-ia G) VenG: Lydia al. troia R: Ilia Palmer 9 deficit marg. RVen: uersum om. sine interstitio GORVenBCh Laurentiani, habent ADa Bodl. Lat. Class. e. 15, spurium rati sunt Statius Scaliger L. Mueller Baehrens Munro Schmidt Palmer, receperunt tamquam Catulli Lachmann Haupt Owen Schulze, uncis incluserunt Schwabe Postgate. Ex eo retinuerunt Numquam ego te Munro Palmer, ceteris mutatis || tua loquentem D || uerba supplent Aa Bod. Lat. Class. e. 15, fata Ambros. D 24, facta Voss, Lachm. te uoce loquentem Owen. Mihi ex Plin. Epist. II.1 Virginium saudio adloquor teneo scribendum uidetur teneamue 11 at Da Bod. Lat. Class. e. 15: aut Ω 12 carmina Dah Bod. Lat. Class. e. 15: carmine Ω || tegam Ω: canam D: num seram? 14 Dauilas B Laurentiani: Bauila mox -las G: Bauilla O: Baiula al. Dauilas R || absumptei scripsi: assumpta O: assumpti Ω || ithilei uel ythilei Ω in marg. defecit RVen 16 bactiade BLa¹: act(c G)iade GORVenAC sed in R addita est super ac minutius exarata b 17 ne quicquam Ω 19-24 a praegressis seiungebat Rossbach
LXVI
Omnia qui magni dispexit lumina mundi, qui stellarum ortus comperit atque obitus, flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, ut cedant certis sidera temporibus, ut Triuiam furtim sub Latmia saxa relegans 5 dulcis amor giro deuocet aereo: idem me ille Conon caelesti numine uidit e Beroniceo uertice caesariem fulgentem clare, quam multis illa dearum leuia protendens brachia pollicita est, 10 qua rex tempestate nouo auctus hymenaeo uastatum finis iuerat Assyrios, dulcia nocturnae portans uestigia rixae, quam de uirgineis gesserat exuuiis. estne nouis nuptis odio Venus? idque parentum 15 frustratur falsis gaudia lacrimulis, ubertim thalami quas intra limina fundunt? non, ita me diui, uera gemunt, iuerint. id mea me multis docuit regina querellis inuisente nouo proelia torua uiro. 20 et tu non orbum luxti deserta cubile, sed fratris cari flebile discidium? cum penitus maestas exedit cura medullas! ut tibi tunc toto pectore sollicitae sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe 25 cognoram a parua uirgine magnanimam. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es coniugium, quod non fortior ausit alis? sed tum maesta uirum mittens quae uerba locuta es! Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu! 30 quis te mutauit tantus deus? an quod amantes non longe a caro corpore abesse uolunt? atque ibi me cunctis pro dulci coniuge diuis non sine taurino sanguine pollicita es, si reditum tetulisset. is haut in tempore longo 35 captam Asiam Aegypti finibus addiderat. quis ego pro factis caelesti reddita coetu pristina uota nouo munere dissoluo. inuita, o regina, tuo de uertice cessi, inuita: adiuro teque tuumque caput, 40 digna ferat quod siquis inaniter adiurarit: sed qui se ferro postulet esse parem? ille quoque euersus mons est, quem maximum in oris progenies Thiae clara superuehitur, cum Medi peperere nouum mare, cumque iuuentus 45 per medium classi barbara nauit Athon. quid facient crines, cum ferro talia cedant? Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat, et qui principio sub terra quaerere uenas institit ac ferri stringere duritiem! 50 abiunctae paulo ante comae mea fata sorores lugebant, cum se Memnonis Aethiopis unigena impellens nutantibus aera pennis obtulit Arsinoes Locridos ales equos, isque per aetherias me tollens abuolat umbras 55 et Veneris casto collocat in gremio. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat, Graia Canopieis incola litoribus. hic iuueni Ismario ne solum in limine caeli ex Ariadneis aurea temporibus 60 fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus deuotae flaui uerticis exuuiae, uuidulum a fluctu cedentem ad templa deum me sidus in antiquis diua nouum posuit. Virginis et saeui contingens namque Leonis 65 lumina, Callisto iuxta Lycaoniam, uertor in occasum, tardum dux ante Booten, qui uix sero alto mergitur Oceano. sed quamquam me nocte premunt uestigia diuum, lux autem canae Tethyi restituit, 70 (pace tua fari hic liceat, Ramnusia uirgo, namque ego non ullo uera timore tegam, nec si me infestis discerpent sidera dictis, condita quin ueri pectoris euoluam): non his tam laetor rebus, quam me afore semper, 75 afore me a dominae uertice discrucior, quicum ego, dum uirgo quondam fuit, omnibus expers unguentis, una milia multa bibi. nunc uos, optato quas iunxit lumine taeda, non post unanimis corpora coniugibus 80 tradite nudantes reiecta ueste papillas, quin iucunda mihi munera libet onyx, uester onyx, casto petitis quae iura cubili. sed quae se impuro dedit adulterio, illius a mala dona leuis bibat irrita puluis: 85 namque ego ab indignis praemia nulla peto. sed magis, o nuptae, semper concordia uestras semper amor sedes incolat assiduus. tu uero, regina, tuens cum sidera diuam placabis festis luminibus Venerem, 90 sanguinis expertem non †uestris† esse tuum me, sed potius largis affice muneribus. sidera corruerint utinam! coma regia fiam, proximus Hydrochoi fulgeret Oarion!
LXVI Inter LXV, LXVI interstitium non est in codicibus
1 dispexit Calp. 1481: despexit codd. 2 obitus Da || Apul. de deo Socratis 120 _qui signorum ortus et obitus comperit_: bitus B m. pr.: habitus Ω 5 sub Latmia Calp. 1481: sublamia Bh et Paris. 7989: sublamina O: sublimia al. sublamia al. sublimina (suprascr. a) RVen: sublimia G et plerique || religans Ω 6 giro ed. antiquissima saec. xv: guioclero GORAC: guiodero Ven: spatium uacuum in D cliuo h fortasse guro: circo Froehlich 7 sqq. Schol. Arati Phaen. 146 _Κόνων δ᾽ ὁ μαθηματικὸς Πτολεμαίῳ χαριζόμενος Βερονίκης πλόκαμον ἐξ αὐτοῦ κατηστέρισε‧ τοῦτο γὰρ Καλλίμαχός που φησὶν Ἠδὲ (f. Τῇδε) _Κόνων μ᾽ ἔβλεψεν ἐν ἠέρι τὸν Βερονίκης Βόστρυχον ὅν τ᾽ ἄρα κείνη πᾶσιν ἔθηκε θεοῖσιν_ 7 caelesti numine Ω: lumine Canter: in lumine Voss: _in culmine_ Maehly 8 ebore niceo Ω || cesariem GOBLa¹Ven 11 quare ex Ω: corr. ed. Parm. 1473 12 sic Da: uastum finis ierat Assirios Ω: deficit marg. RVen 15, 16 extant apud Hieremiam Iudicem de Montagnone Part iiii. 6. 3 ed. Ven. 1505 15 atque parentum Frustrantur falsis codd. et Montagnone || anne p, uulgo Emendarunt an quod auentum Munro, an quod amantum Owen, atque maritum Schmidt, Postgate, Palmer 16 frustratur cod. unus (Bodl. Misc. 186) Hieremiae Iudicis de Montagnone, unde scripsi idque parentum frustratur || salsis Heyse 17 limina Da Lachm.: lumina Ω 18 diui Dah: diu Ω || iuerint ed. antiquissima saec. xv: iuuerint Ω 19 querellis Aa: querelis GORVen 21 et al. at GRVen: et OBLa¹h 22 discid. O: dissid. Ω 23 cum] quam Bentley: tum Lachm. 24 ut ibi G || tunc OC Laur. 33.12: nunc al. tunc GRVen || sol(l)icitet Ω 25 at te ego ed. Trinc.: at ego GORVenACDa: atque ego BLa¹h 26 magnanimam Da: -ma Ω || Hygin. P. A. ii. 24 _Alii dicunt hoc amplius, Ptolemaeum Beronices patrem multitudine hostium perterritum, fuga salutem petiisse, filiam autem saepe consuetam insiliisse in equum et reliquam exercitus copiam constituisse et complures hostium interfecisse: pro quo etiam Callimachus eam magnanimam dixit_ 27 atne BLa¹ || quo Muretus: quam Ω: quom Faernus || adepta es Lachm. ed. 1: adeptos O: adeptus Ω: adepta’s Lachm. ed. 2 28 quod non fortior aut sit alis Ω: quo Dah Muretus || fortius Muretus || ausit P. Nicetti Lucensis aequalis Politiani, quod mihi demonstrauit Bywater: assit uidetur legisse scriptor Achillis tragoediae in sapphicis p. 30 ed. Pignorianae Mussati operum _Nemo tam fortis ualet esse quo non fortior assit_ 31 tantum a, Schrader 32 adesse G: num abisse? adnotator Seruii Bodleiani saec. xv ad Aen. ix. 427 _Segregari a me noluit dum abipso abirem. Vnde est illud Catulli. Amantes non longe a caro corpore ab esse uolunt_ (F. Madan) 33 me nescio quis Italorum saec. xv, Bentley || pro codd.: fort. prae, quod habet ed. Trinc. 34 taurino om. O 35 si] sed O: sed al. si GRBVen || te tulisset Ω || haut Conrad. de Allio: aut Ω || in] ita Froehlich 40 Etym. Magn. s. u. Θηλαμών· Εἴρηται γὰρ καὶ θηλυκῶς κάρη ὡς παρὰ Καλλιμάχῳ, Σήν (codd. ἥν) τε κάρην ὤμοσα σόν τε βίον 41 adiurarit h: adiuraret Ω 43 quem] quae Oap || maxima Ω: maximum Guarino tribuitur || horis Ven, non R: in auris Weber 44 Thiae Voss, Bentley: Phitie (Phyt. GRVena Laur. 33.12)Ω: Thyiae Conr. de Allio: Phthiae Ald. I 45 tum O et G m. pr. ut uidetur || peperere (uel rupere) Itali: propere Ω nisi quod in C est propṭẹṛ (suprascr. ere): prupere ed. ant. saec. xv: pepulere Statius || cumque ODah: atque al. cumque BRVen: atque GLa¹AC 48 _Schol. Ap. Rhod. ii. 373 μέμνηται αὐτῶν καὶ Καλλίμαχος· Χαλύβων ὡς ἀπόλοιτο γένος Γειόθεν ἀντέλλοντα, κακὸν φυτόν, οἵ μιν ἔφηναν._ Idem ad I. 1323 || Chalybon Politianus: c(sc h)elerum Oh: celitum al. celorum R et sic sed addito al. celtum Ven: celitum GLa¹ACD 50 ferri stringere Heyse: ferris frin(fin. O)gere Ω: ferri frangere Dap et Paris. 7989 52 mēnonis O: menonis Ω 54 arsinoes OLa¹ Par. 7989: asineos al. arsinoes GRVen || Locridos Bentley: elocridi(ḍị G)cos Ω: da(cla a)ridos Da: gloridos (suprascr. c) Caesenas: Chloridos Auantius: Locricos Statius, Nigra: ales equos (equis Caes.) D et Caesenas: alis equos Ω: alisecus Statius, Nigra 55 abuolat scripsi: auolat O: aduolat Ω 56 collocat OD: aduolat al. collocat GRVen: aduolat BLa¹AC 57 z(c O)yphiritis Ω: zeph. Da 58 Graia Lachm. || Canopieis Auantius: gratia ca(co O)nopicis Ω 59 hic iuueni (h)ismario scripsi: hi (hii CA Laurentiani) dii uen ibi (id C) uario Ω: hi dii ibi Dp, Ambros. H. 46, Bonon. 2744: arduei ibi Haupt: inde sibi Pleitner: numen ibi Ritschl: aduena ibi Conington: hic lumen Mowat: inuida enim Vahlen: inuida ibi Nigra: inde Venus Postgate, quod et ipse olim conieceram: hic Veneri Owen: hic autem Kakridis: limine p: numine Ω, nisi quod mumine habet R: culmine Peiper 60 adrianeis Ω 62 Huc refero Suid. s. u. _Φόβη κόμη, θρίξ. [Βόστρυχον] ὅστε (ὅστις codd.) φόβῃς ξανθοτάταις ἐκόμα 63 uuidulum Paris. 8233: uiridulum GVenACD: uindulum ORBh Laurentiani: fort. umidulum uel, quod malebat Woelfflin, umidulam fḷạ̄ma marg. templa R: num fana? || deum me Da: decumm(a)e Ω 66 calixto GORVen: Lycaoniam Rossbach: li(y)caonia Ω: Lycaonida Scal.: iuncta Lycaoniae Parthenius: _iuncta Lycaonia_ Simpson 70 marg. deficit RVen || autem Dp: aut Ω || Tethyi Ald. I || restituit Lachm.: theti restituem Ω: fort. _lux aufert c. Tethyi restituens_ 71 parce GO || hic omittebat Palmer 72 ullo Oah: nullo Ω 73 si me p: sine Ω || discerpent D: diserpent Ω || dictis] doctis O: dextris Bentley 74 quin ACDa Laur. 33.12: qui al. quin RVen: qui GOBLa¹h || ueri D: uere Ω nisi quod uere ex uero mutatum est in C || euoluam ed. Parm. 1473: euolue Ω || _Condita qui uere pectoris euoluo_ Conr. de Allio 75, 6 afore Statius: affore Ω: abfore Dap 77 exspersa Heinsius, Conington: expressa Statius || omnibus ex pars Vnguentis Munro (1867) 78 unguentis Ω: unguenti Canon. Lat. 33: unguenti si Lachm. apodosin in u. 79 nunc uos faciens || una Ω: uini D || surii Auratus || fort. omnibus una Exspersa unguentis h.e. una ante alias exspersa omnigenus unguentis 79 quas Calp. 1481: quem Ω: quem al. quam RVen: quae p Scal.: quom Haupt: quis Harberton, Selections from Greek Anthology, p. 512 80 non post cum unanimis iungebat Harberton, tamquam de maritis dictum qui uxores amare desierunt et sic iam Scal.: _non prius_ Palladius: uno animus Ω: uno animos Da 81 reiecta p: ret(rect. B)ecta Ω: detecta Dh 82 quin Lachm.: quam Ω: qua Bod. Lat. Class. e. 15: quae Harberton. Huc refero quod est in Achillis Tatii Isagoge ad Arati Phaenom. 14 _ὁ Καλλίμαχος πρὶν ἀστέρι τῷ Βερενίκης ἐπὶ τοῦ πλοκάμου φησιν ὃς ἐξ ἑπτὰ καταφανῶν σύγκειται_ 83 colitis GOh, marg. Santeniani: petitis Da, Nettleship: queritis RVen CB Laurentiani || iure h et Brix. || _colitis quae iure cubile_ Bosscha 84 seque se D: sed quae si h Brix. || num _sed si quae i. se det adulterio_? 85 sic Statius: illius amala leuis bibat dona i. p. codd. 86 indignis La¹Dah: indignatis O: indigetis GAC Laur. 33.12: indigetis al. indignis al. indignatis. RVen 87 uestras p: nostras Ω 91 sanguinis Ω: unguinis Bentley || _non uestris esse tuum me_ Ω: uestri non esse Bod. Lat. Class. e. 15: fort. _unguinis expertem uestri noli esse tuum me_ || non siris Lachm. (siueris Scal.): non iusseris ego in ed. maiore || tuam me Auantius: tuei me Fleischer 92 largẹ is Ven: fort. largeis || affice p, Scal.: effice Ω 93 corruerint Lachm.: cur iterent Ω: cur uerent cod. Landauianus Nigrae: corruerent ego in editione maiore: _cur retinent? iterum_ Markland: sidera cur haerent? utinam Nigra 94 Hydrochoi ed. Pr.: idrochoi uel id rochoi Ω || fulgoret Baehrens
LXVII
CATVLLVS
O dulci iucunda uiro, iucunda parenti, salue, teque bona Iuppiter auctet ope, ianua, quam Balbo dicunt seruisse benigne olim, cum sedes ipse senex tenuit, quamque ferunt rursus uoto seruisse maligno, 5 postquam es porrecto facta marita sene. dic age dum nobis, quare mutata feraris in dominum ueterem deseruisse fidem.
IANVA
Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum) culpa mea est, quamquam dicitur esse mea, 10 nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam: †uerum istius populi ianua qui te facit†, qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum, ad me omnes clamant: ianua, culpa tua est.
CATVLLVS
Non istuc satis est uno te dicere uerbo, 15 sed facere ut quiuis sentiat et uideat.
IANVA
Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.
CATVLLVS
Nos uolumus: nobis dicere ne dubita.
IANVA
Primum igitur, uirgo quod fertur tradita nobis, falsum est. non illam uir prior attigerit, 20 languidior tenera cui pendens sicula beta numquam se mediam sustulit ad tunicam: sed pater illius nati uiolasse cubile dicitur, et miseram conscelerasse domum, siue quod impia mens caeco flagrabat amore, 25 seu quod iners sterili semine natus erat, ut quaerendum unde unde foret neruosius illud, quod posset zonam soluere uirgineam.
CATVLLVS
Egregium narras mira pietate parentem, qui ipse sui nati minxerit in gremium. 30 IANVA
Atqui non solum hoc se dicit cognitum habere Brixia Chinea supposita specula, flauus quam molli percurrit flumine Mella, Brixia Veronae mater amata meae, sed de Postumio et Corneli narrat amore, 35 cum quibus illa malum fecit adulterium. dixerit hic aliquis: quid? tu istaec, ianua, nosti? cui numquam domini limine abesse licet, nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo tantum operire soles aut aperire domum? 40 saepe illam audiui furtiua uoce loquentem solam cum ancillis haec sua flagitia, nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi speraret nec linguam esse nec auriculam. praeterea addebat quendam, quem dicere nolo 45 nomine, ne tollat rubra supercilia. longus homo est, magnas cui lites intulit olim falsum mendaci uentre puerperium.
LXVII Inter LXVI, LXVII interstitium non est in codicibus
1 ioc. Ω 5 maligne Oh, Munro: nato s. maligne Froehlich 6 es Ald. I: est Ω || marita Da: marite Ω 7 agedum nobis Calp. 1481: age de nobis Ω: age da Balthazar Venator 8 ueterem Oh Santenianus: uenerem Ω 9 plateam BRVen 11 quidq. O 12 istius GORVen (sed -ụṣ RVen) Bod. Lat. Class. e. 15: isti BCAh Laurentiani: istis Da || qui te Ω: qui re Bod. Lat. Class. e. 15 || isti populo ianua quidque facit Doering (quidque iam Statius et nuper Vahlen): qui te Scal. mutabat in Quinte, quod recepit Lachm. || uerumst ius populi Munro: uerum est os populi ‘ianua,’ Quinte, ‘facit,’ ego in ed. maiore, cf. Herond. iii. 47, 8 _ἓν γὰρ στόμ᾽ ἐστὶ τῆς συνοικίης πάσης τοῦ Μητροτίμης ἔργα Κοττάλου ταῦτα_ 17 quid possum Ω: possim Da 18 nobis Muretus: uobis Ω 20 attigerat h 21 om. O || Vide ad LXIV. 386 22 ad Calpurnius || hanc Ω: fort. _numquam se in mediam sustulerat tunicam_ 23 gnate Da 27 sic Bergk et ante eum Statius, nisi quod hic et pro ut maluit || et qu(a)erendus unde Ω: et qu(a)erendus (-dum Bod.) ut unde Da Bod. Lat. Class. e. 15: _et quaerendus is unde_ Lachm. 31-48 in codicibus continuantur sine omni nota distributionis: eos uarie dispertiunt Froehlich, Rossbach, Schwabe, L. Mueller, Baehrens 30 minxerat BLa¹Da Phil. 31 sic Da: se dicit om. hoc G: hoc dicit se Oh: _se dicit hoc_ BCA Laurentiani || Verus ordo elucet ex Bod. Lat. Class. e. 15 non solum hosce dicit hoc: nam hoc se corrupto in hosce, alterum hoc inlatum est 32 Chinea suppositum specula Ω: Cycnea Zanchius de Orig. Orobiorum Lib. II. p. 47{b}: cyaneae s. speculae Cranstoun || supposita Capriolius Chron. de rebus Brixianorum fol. iiii{a} 33, 34 interpolatos credidit Scipio Maffei, a Brixiano confictos Palmer 33 praecurrit ed. Trinc. et sic Cluuerius || Mella] melo O: mello cett. 34 meae] uice a 35 posth. GORVen 37 hiṣ (suprascr. c) R quid (quod La¹) tu istec (iste GO) Ω: qui Ald. I 39 hic Dap: hec Ω: hoc h et Laur. 33.12 41 audiui GOD: audiuit RVenACB Laurentiani 42 sola cum (om. Da) conciliis (concillis O) codd.: _sola cum aliis al. conciliis_ Ven: cum ancillis Robortellus ut mihi indicauit Bywater 44 speraret Calpurnius: sperent Oh: spereṇt GR: speret CDVen 45 addebant O 46 ne] te GORVenA Laur. 33.12 47 est om. a et D m. pr. || cui] qui codd. 48 mendaci Da: mendacii (-tii BRh) Ω
LXVIII
Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis subleuem et a mortis limine restituam, quem neque sancta Venus molli requiescere somno 5 desertum in lecto caelibe perpetitur, nec ueterum dulci scriptorum carmine Musae oblectant, cum mens anxia peruigilat: id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum, muneraque et Musarum hinc petis et Veneris: 10 sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Malli, neu me odisse putes hospitis officium, accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse, ne amplius a misero dona beata petas. tempore quo primum uestis mihi tradita pura est, 15 iucundum cum aetas florida uer ageret, multa satis lusi: non est dea nescia nostri, quae dulcem curis miscet amaritiem: sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors abstulit. o misero frater adempte mihi, 20 tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in uita dulcis alebat amor. cuius ego interitu tota de mente fugaui 25 haec studia atque omnis delicias animi. quare, quod scribis Veronae turpe Catullo esse, quod hic quisquis de meliore nota frigida deserto tepefacsit membra cubili, id, Malli, non est turpe, magis miserum est. 30 ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit, haec tibi non tribuo munera, cum nequeo. nam, quod scriptorum non magna est copia apud me, hoc fit, quod Romae uiuimus: illa domus, illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas: 35 huc una ex multis capsula me sequitur. quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna id facere aut animo non satis ingenuo, quod tibi non utriusque petenti copia posta est: ultro ego deferrem, copia siqua foret. 40 * Non possum reticere, deae, qua me Allius in re iuuerit aut quantis iuuerit officiis, ne fugiens saeclis obliuiscentibus aetas illius hoc caeca nocte tegat studium: sed dicam uobis, uos porro dicite multis 45 milibus et facite haec carta loquatur anus. . . . . . . . . notescatque magis mortuus atque magis, nec tenuem texens sublimis aranea telam in deserto Alli nomine opus faciat. 50 nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam, scitis, et in quo me corruerit genere, cum tantum arderem quantum Trinacria rupes lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, maesta neque assiduo tabescere pupula fletu 55 cessaret tristique imbre madere genae. qualis in aerei perlucens uertice montis riuus muscoso prosilit e lapide, qui cum de prona praeceps est ualle uolutus, per medium densi transit iter populi, 60 dulce uiatori lasso in sudore leuamen, cum grauis exustos aestus hiulcat agros: hic, uelut in nigro iactatis turbine nautis lenius aspirans aura secunda uenit iam prece Pollucis, iam Castoris implorata, 65 tale fuit nobis Allius auxilium. is clausum lato patefecit limite campum, isque domum nobis isque dedit dominam, ad quam communes exerceremus amores. quo mea se molli candida diua pede 70 intulit et trito fulgentem in limine plantam innixsa arguta constituit solea. coniugis ut quondam flagrans aduenit amore Protesilaeam Laudamia domum inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro 75 hostia caelestis pacificasset heros. nil mihi tam ualde placeat, Ramnusia uirgo, quod temere inuitis suscipiatur heris. quam ieiuna pium desideret ara cruorem, docta est amisso Laudamia uiro, 80 coniugis ante coacta noui dimittere collum, quam ueniens una atque altera rursus hiems noctibus in longis auidum saturasset amorem, posset ut abrupto uiuere coniugio, quod scibant Parcae non longo tempore abisse, 85 si miles muros isset ad Iliacos. nam tum Helenae raptu primores Argiuorum coeperat ad sese Troia ciere uiros, Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque, Troia uirum et uirtutum omnium acerba cinis, 90 qualiter et nostro letum miserabile fratri attulit. ei misero frater adempte mihi, ei misero fratri iucundum lumen ademptum, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, 95 quae tuus in uita dulcis alebat amor. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra nec prope cognatos compositum cineris, sed Troia obscena, Troia infelice sepultum detinet extremo terra aliena solo. 100 ad quam tum properans fertur simul undique pubes Graeca penetralis deseruisse focos, ne Paris abducta gauisus libera moecha otia pacato degeret in thalamo. quo tibi tum casu, pulcerrima Laudamia, 105 ereptum est uita dulcius atque anima coniugium: tanto te absorbens uertice amoris aestus in abruptum detulerat barathrum, quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum siccare emulsa pingue palude solum, 110 quod quondam caesis montis fodisse medullis audit falsiparens Amphitryoniades, tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta perculit imperio deterioris heri, pluribus ut caeli tereretur ianua diuis, 115 Hebe nec longa uirginitate foret. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo, qui actutum domitum ferre iugum docuit. nam neque tam carum confecto aetate parenti una caput seri nata nepotis alit, 120 qui cum diuitiis uix tandem inuentus auitis nomen testatas intulit in tabulas, impia derisi gentilis gaudia tollens, suscitat a cano uolturium capiti: nec tantum niueo gauisa est ulla columbo 125 compar, quae multo dicitur improbius oscula mordenti semper decerpere rostro, quam cum praecipue multiuola est mulier. sed tu horum magnos uicisti sola furores, ut semel es flauo conciliata uiro. 130 aut nihil aut paulo cui tum concedere digna lux mea se nostrum contulit in gremium, quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido fulgebat crocina candidus in tunica. quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, 135 rara uerecundae furta feremus herae, ne nimium simus stultorum more molesti. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum, coniugis in culpa flagrantem contudit iram, noscens omniuoli plurima facta Iouis. 140 at, quia nec diuis homines componier aequum est, . . . . . . . . . . . . . . . . ingratum tremuli tolle parentis onus. nec tamen illa mihi dexstra deducta paterna fraglantem Assyrio uenit odore domum, sed furtiua dedit mira munuscula nocte, 145 ipsius ex ipso dempta uiri gremio. quare illud satis est, si nobis is datur unis quem lapide illa diem candidiore notat. hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus pro multis, Alli, redditur officiis, 150 ne uestrum scabra tangat rubigine nomen haec atque illa dies atque alia atque alia. huc addent diui quam plurima, quae Themis olim antiquis solita est munera ferre piis. seitis felices et tu simul et tua uita, 155 et domus in qua olim lusimus et domina, et qui principio nobis †terram dedit aufert†, a quo sunt primo omnia nata bona, et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est, lux mea, qua uiua uiuere dulce mihi est. 160
LXVIII De hoc carmine disserui in ed. maiore pp. 168, 9, idemque nunc etiam sentio de ea re quae praecipue uenit in controuersiam, num unum carmen omnes uersus efficiant, an 1-40 alterum, alterum 41-160. Videntur 1-40 non posse sic disiungi a ceteris ut per se integrum carmen faciant: sunt potius quasi prooemium quoddam quod et arte cohaereat cum 41-160 et iniuria ab his diuellatur.
Inter LXVII, LXVIII unius uersus uacuum spatium est in O, in ceteris inscriptum est Ad Mallium (Malium a).
2 hec OBLa¹: huc Halbertsma || mittis ODah: mittit Ω 3 naufragum Da: naufragium Ω 6 disertum G 10 petit G 11 incommoda Dap: com(m)oda Ω || malli BA: mali GOCLa¹a: mali al. mauli RVen: Mani Lachm. 12 seu G 16 om. O 23 uuna Paris. 7989: an urna? 27-30 delebat Landor 27 Catullo (-ulo a) Da: Catulle Ω, quod reuocabat Munro 28 quiuis Lachm. 29 tepefaxit Lachm. tepefacit Ω: tepefacit al. -factat RVen 30 mali Ω, nisi quod B habet māli: manli hp: Mani Lachm. 32 tum O 37 nolim codices praeter O: noli O 38 ingenuo Ahap et B nondum mutatus: ingenio GORVen et plerique 39 petiti Parthenius || posta Ω: facta Dp: praesto Froehlich: parta Schwabe 40 differem Ga: differrem Ω 41 qua me Allius Scaliger: quam fal(l)ius Ω 42 inuenit... uiuerit O: fouerit potest uideri legisse Agius in Epicedio Hathumodae 73, 4 (Poet. Lat. aeui Carolini iii. p. 373 Traube) _Vos melius nostis quanto me semper amore, Quantis incolumis fouerit officiis_ 43 ne Calp. 1481: nec codd. praeter Bp: hec Bp || sedis Ω 44 teget Marcilius 46 carta Laur. 33.12: certa al. carta RVen: cerata O: certa GBLa¹CADp: cera Statius || _Post 46 spatium est unius uersus in GRVenBLa¹ChPhil. cui spatio adscriptum est in marg. GBVen _deficit. In O et Laur. 33.12 post 46 sequitur sine interuallo notescatque magis mortuus atque magis, in ADa _omnibus et triuiis uulgetur fabula passim_, uersus sine dubio interpolatus et spurius 48 notescamque G || _Post 49 sequitur in codd. Io(Iu- D)cundum cometas (cum aetas a) florida ut (aut BPhil., uer a) ageret (_LXVIII. 16) 50 alli O, sicut Scaliger coniecerat: alii Ven, Paris. 7989: ali GRCA Phil. Laurentiani 51 nam] non G || anatunsia D 52 torruerit Turnebus: corpuerit Markland 54 eetheis G: oethis BLa¹RVen: cetheis O || malia a: maulia GORVen: manlia Dp 55 pupula scripsi, cf. Calui fr. 11, Lachm. _Cum grauis urgenti coniuere pupula somno_: num(m)ula Ω: lumina p, uulgo 56 cessaret Da: cessare ne (ue C) Ω 58 rius Bod. Lat. Class. e. 15 59 quị R || ualde Ω: Alpe Rossbach 60 densi Ω: dens Bod. Lat. Class. e. 15: sensim Haupt: ludens Palmer 61 duce Ω || uiatorum O Laur. 33.12: uiatori al. rum RVen || basso... leuamus Ω: corr. ed. Parm. 1473: crasso uel salso Baehrens 63 hec O et Paris. 7989 || ueluti Reeck 64 lenius hap: leuius Ω 65 implorata hp: implorate Ω: impl(ph Bod.)orante a et Bod. Lat. Class. e. 15: imploratu Lachm.: implorati Heyse: fort. iam uice Pollucis iam Castoris implorata 66 allius (marg. uel manllius) O: malius La¹: manlius Ω: Manius Lachm. 67 clausum O et Paris. 7989: clasum C: classum GRVenAB Laurentiani: clussum Schwabe 68 dominae Froehlich 69 ad quam Ω: ut clam Schoell 72 inixsa La¹: innixṩa B: inixa O Paris. 7989 || _in solea_ D: constitit in s. Ald. I. edd. ante Lachm. 73 amorem Ω: amoreṃ R: corr. Da 74 Prothes(tes- O)ileam laudomia Ω: laod. ap 75 inceptam Turnebus: incepta Ω 76 conciliasset Da 77 rāmusia O: ranusia Ω 78 eris D 79 desideret p: deficeret Ω 80 laudomia Ω: laod. ap || uirgo G (marg. uiro) ORVen (sed hi duo deleta g) h 81 noui ed. Trinc.: nouit GOAVen: uouit B Laurentiani: uẹṇịt nouit R, super nouit alia manu scriptum al. uo: nouum Dap 84 abrẹpto (suprascr. u) Paris. 7989: abinnupto Oh 85 scirant L. Mueller: scibat Lachm. abesse ap Munro: adesse Santen: obisse Baehrens 86 esset D solus 87 cum O 90 Nonius 198 Cinis feminino apud Caesarem et Catullum et Caluum lectum est, quorum uacillat auctoritas 91 qualiter et scripsi (et Cornish): que uetet (uectet La¹ et B, sed hic altera t producta in speciem r) id Ω: quae ueter id ed. Parm. 1473: quae ueterum id Heyse: _quae uelut_ (id Con., his Palm.) Conington, Eduinus Palmer: quaene etiam Heinsius, G. Hermann: quae uel idem Macnaghten || frater GOLa¹h: frater al. fratri BRVen 92 ei OD: hei cett. praeter a: heu a || frat̲e̲ter G, quod et in R fuerat 93-6 tamquam iniuria repetitos ablegarunt Froehlich, Hoerschelmann, Birt 93 ei D, non O || adeptum GORVen 98 cineris Ω 99 troya... troya BLa¹D 101 fertur undique Ω || simul additum est in ed. antiq. saec. xv || circum malebat Peiper || lecta Eldik, Skutsch 102 deos Da 103 ne GD: nec Ω 105 quo D: quod Ω || tum] cum G || laudomia Ω: laodamia a 109 fuerunt C: fu̲erunt G || pheneum Auantius: peneum Ω 110 siccare Schrader: siccari Ω 112 audit Palmerius: aldit D: aut a: audet Ω: gaudet Weise amphit(yt GR Laur. 33.12)rioniadis Ω 114 perculit ahp: pertul(ll G)it Ω 115 tr̲e̲rretur G: terẹretur R: terreretur OLa¹ 116 Heb’r O quod interpretari uereor: Hebe et ne Fleischer 118 actutum domitum scripsi: tuum domitum Ω: diuum domitum Da: tantum indomitam Statius: tunc indomitam Conr. de Allio: durum domitam Lachm.: tamen indomitam Heyse, Munro: _tum te indomitam_ Riese: tandem indomitum Owen 119 neque Laur. 33.12, a: nec Ω || tam ODhap marg. R || causa Ω 124 scuscitata cano uoltarium (uolunt. B) capiti Ω || suscitat et Da 126 qui Phil. et Canon. Lat. 33 128 quam cum scripsi: quamquam Ω: quamcumque Carpentoractensis: quam quae ed. Trinc., Voss, uulg. 129 tuorum Ω nisi quod tuo est in A et fuerat in Santeniano: horum om. tu D 130 es (est D) flauo Da: efflauo O: eflauo Ω 131 tum Muretus: tu Ω 133 huc illuc Da 137 extat in Compendio Moralium Notabilium Hieremiae Iudicis de Montagnone Part. II. Lib. 1, Rubric. 5 ed. Ven. 1505 139 contudit iram Hertzberg: cot(quot. GR, cott. La¹)idiana Ω: continet iram Santen: concoquit i. Lachm.: condidit i. Pohl Post 139 duos uersus excidisse censebat Statius 140 facta Ω: furta Da Lachm. Munr. 141 at quia CAD: atque GORVenBh Laurentiani: atqui p || componier Calp. 1481: componere codd. Post 141 Marcilius censebat non pauca excidisse, idemque Lachm. iudicauit: refragatus est Munro p. 191. In codicibus nullum interstitium est. 142 tremuli tolle codd.: tremulist illa Lachm. 143 dexstra Schwabe: deastra Ω: de astra (suprascr. dex) a 144 fraglantem scripsi: fla(flan. B)grantem Ω: fragrantem D 145 rara Haupt 147 is D: his G, Laur. 33.12, RVen sed hic puncto addito (ḥis): hiis O || unis Ω: unus Dap || fort. _si nobis is datur unus Quo lapide illa dies c. notat_, h.e. _is unus lapis quo candidiore illa notat dies_ 148 diem ed. Parm. 1473: dies codd. 149 cf. Carm. Epigraph. Buecheler 270.2 et tibi, quod potui; 1040.5 quo possum munere paruo || quo potui Muretus || confectum codd. fort. confictum 150 Alli Scaliger: aliis codd. 151 nostrum Dah Ven 155 seitis Baehrens: sitis Da: satis Ω 156 et domus in qua lusimus Ω || ipsa post domus add. Da || _fort. _olim 157 sic Ω quod defenderunt Vahlen scripto dum qui, Schmidt _et qui quam primo_, Owen et q. p. n. quae tradidit aufert || terram dedit] te transdedit Scaliger: rem condidit ego ed. 1: dextram dedit hospes ed. 2: taedam dedit Baehrens || aufert] auspex Lipsius: Anser Heyse: Afer Munro 158 nota D: nota (suprascr. a) R || bona ap: bono Ω: semina nata boni Peiper 160 mihi dulce est Ω: dulce mihi om. est D
LXIX
Noli admirari, quare tibi femina nulla, Rufe, uelit tenerum supposuisse femur, non si illam rarae labefactes munere uestis aut perluciduli deliciis lapidis. laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur 5 ualle sub alarum trux habitare caper. hunc metuunt omnes: neque mirum: nam mala ualde est bestia, nec quicum bella puella cubet. quare aut crudelem nasorum interfice pestem, aut admirari desine cur fugiunt. 10
LXIX IN RVF(F)VM Ω: spatium unius uersus in O: totum carmen om. D
2 rufe Ven: ruffe GORCAha 3 nos illa mare Ω: corr. Ald. I || _Orientius Common. I. 557, 8 ed. Bellanger _Quo tibi perlucens habitus qui tegmine raro Offerat ignotis membra tegenda oculis?_ 4 pro luciduli (-oli Laur. 33.12) RVenB Laurentiani 5 qua ADG: quae uel que ORVenCha 8 nec qui cum Ba: nec cui cum GORVen h: nec cum qua (qua om. C) AC et Santenianus 10 fugiant a
LXX
Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, in uento et rapida scribere oportet aqua.
LXX cum LXIX continuatur in codicibus, nullo spatio relicto
1 male OLa¹ 2 iuppiter R: iupiter GOVenCAha 4 in uino Blaydes
LXXI
Si quoi, Virro, bono sacer introsum obstitit hircus, aut si quam merito tarda podagra secat, aemulus iste tuus, qui uestrum exercet amorem, mirifice est a te nactus utrumque malum. nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos: 5 illam affligit odore, ipse perit podagra.
LXXI cum LXX continuant codices, nullo spatio relicto
1 Si qua (quo Laur. 33.12, qua al. quo R) uiro bono sacrorum (sacratorum O) obstitit (obstit D ei R m. pr.) hircus codd.: si quoi Virro Parthenius: si quoi iure Palladius || sacer introsum scripsi: sacer alarum Calp. 1481 || Si quoi iure Bonae sacratorum o. h. Froehlich: Si quoi, Vare, bonae sectatorum o. h. Palmer 2 quam Ω: quem p, uulgo: qua Munro || secat (serat a) Dap: secunt O: secum Ω 4 a te] fato Hermann
LXXII
Dicebas quondam solum te nosse Catullum, Lesbia, nec prae me uelle tenere Iouem. dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam, sed pater ut natos diligit et generos. nunc te cognoui: quare etsi impensius uror, 5 multo mei tamen es uilior et leuior. qui potis est? inquis. Quod amantem iniuria talis cogit amare magis, sed bene uelle minus.
LXXII AD LESBIAM Ω: spatium unius uersus in OD
2 prime O: per me G 3 tunc D 6 multo” me “ita nec C unde scripsi multo mei (datiuus est) tamen es || m. ita me nec Ω 7 quod D et Santenianus: quam Ω 8 Donatus ad Andr. iv. 3. 3 item Catullus ‘cogit... minus.’
LXXIII
Desine de quoquam quisquam bene uelle mereri, aut aliquem fieri posse putare pium. omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne prodest, immo etiam taedet obestque magis; ut mihi, quem nemo grauius nec acerbius urget, 5 quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
LXXIII cum LXXII continuant Ω, nullo spatio relicto
1 quisquam Ω: quicquam Da 3 Post benigne additum fuerat est ante Lachm. qui ad Lucret. v. 533 docuit est pro licet usurpatum uerae et germanae latinitatis non esse 4 immo etiam tedet obestque (sic GOh, ọḅstetque R, stetque cett.) magisque magis codd. || prodest ed. Trinc. Guiet Buecheler; cf. quae de figura etymologica scripsit Reid ad Cic. Sull. 12 || immo etiam taedet, si fit, obestque magis Lachm.: Caelei, taedet Schwabe: immo taedet obestque et magis atque magis Postgate 5 quem a: quae uel que Ω 6 sic O || amicum habet GACD: a. habet marg. habuit RVen
LXXIV
Gellius audierat patruum obiurgare solere, siquis delicias diceret aut faceret. hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam uxorem et patruum reddidit Harpocratem. quod uoluit fecit: nam, quamuis irrumet ipsum 5 nunc patruum, uerbum non faciet patruus.
LXXIV cum LXXIII continuant Ω, nullo spatio relicto
1 Gellius (Gelius h) Laur. 33.12 hp: Lelius al. Gellius RVen: Selius (suprascr. l) O sed Madano Ge(l)lius potius uisum est: Lelius GCDB Laurentiani || solere Parthenius: flere Ω 3 perdepsuit Scal.: perdespuit Ω
LXXV
Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa, atque ita se officio perdidit ipsa suo, ut iam nec bene uelle queat tibi, si optima fias, nec desistere amare, omnia si facias.
LXXV cum LXXIV continuant Ω, nullo spatio relicto
1 Huc Ω: hunc Phil.: nunc p unde Scal. hoc tetrastichon a c. LXXXVII per errorem abscissum et cum eo coniungendum putauit hoc modo: Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Vere, quantum a me Lesbia amata mea es. Nulla fides nullo fuit umquam foedere tanta, Quanta in amore meo ex parte reperta mea est. Nunc est mens adducta || tua, mea Lesbia, culpa, Atque ita se officio perdidit ipsa suo, Vt iam nec bene uelle queam tibi, si optima fias, Nec desistere amare, omnia si facias. Scaligerum plerique secuti sunt et Lachm., qui errorem ad transpositas paginas archetypi referebat || deducta Ω: diducta Lachm.: adducta p 3 uelle queat tibi Lachm.: uelleque tot tibi Ω: uelle queam tibi p ex corr. Itali ignoti
LXXVI
Siqua recordanti benefacta priora uoluptas est homini, cum se cogitat esse pium, nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere in ullo diuum ad fallendos numine abusum homines, multa parata manent in longa aetate, Catulle, 5 ex hoc ingrato gaudia amore tibi. nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt aut facere, haec a te dictaque factaque sunt. omnia quae ingratae perierunt credita menti. quare iam te cur amplius excrucies? 10 quin tu animo offirmas atque istinc te ipse reducis, et dis inuitis desinis esse miser? difficile est longum subito deponere amorem. difficile est, uerum hoc qua lubet efficias: una salus haec est, hoc est tibi peruincendum, 15 hoc facias, siue id non pote siue pote. o di, si uestrum est misereri, aut si quibus umquam extremam iam ipsa in morte tulistis opem, me miserum aspicite et, si uitam puriter egi, eripite hanc pestem perniciemque mihi, 20 sei mihi surrepens imos ut torpor in artus expulit ex omni pectore laetitias. non iam illud quaero, contra ut me diligat illa, aut, quod non potis est, esse pudica uelit: ipse ualere opto et taetram hunc deponere morbum. 25 o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
LXXVI cum LXXV continuant Ω, nullo spatio relicto
3 in ullo p: nullo Ω 4 numine Ω: fort. nomine || _Cic. Font. xiv. 30 _Iuppiter cuius nomine maiores nostri uinctam testimoniorum fidem esse uoluerunt 5 manent Laur. 33.12 Dap: manenti Ω: manentum O: _manent tum_ Schulze 9 omniaque Ω 10 iam te cur Da: cur te iam Ω: cur curis te amplius Busche: cur te iam pluribus e. Peiper: cur iam tete a. e. Housman 11 qui tu (tui GO, tuị R) animo affirmas (offirmas GO) atque instinctoque (-teque O) reducis Ω: quin Laur. 33.12, ap: atque istinc teque Heinsius: itaque (Scal.) istinc teque r. Lachm.: tuaque istinc teque r. Froehlich: teque istinc tute r. Heyse: atque istinc te ipse r. scripsi, Ov. Trist. v. 7. 65, Met. ix. 746 12 des Ω: deis h Lachm. 13 Extat in Compend. Moral. Notab. Hieremiae Iudicis de Montagnone P. iiii. 5. 11 || amic̣ụṃ (suprascr. orem) R, non Ven 14 hec O: om. B || quam lubet Ω || officias Oh 15 hec est hec GO 16 hec G || fac(t R)ies RVenBCAap 18 extrema (extremo GO, prius R, extreme̸a Ven) _iam ipsam_ Ω: extremam Dp: extremo uindicauit Schmidt ex Nep. Hamilc. ii. 3 || ipsa in Ald. I 21 sei scripsi: seu Ω: se Bod. Lat. Class. e. 15: quae Calp. 1481 || torpor ed. 1473: corpore Ω 22 ḍeḷiṭiạs letitias R 23 contra ut me Da: contra me ut me Ω: contra me ut Heyse 26 dei GO: dii RVen || mi] mi(c)hi GO, prius R || _pro pietate_ Ven: proprietate Ω || _Carm. Epigraph. Buecheler 1141.24 _hunc titulum scripsit pro pietate sua
LXXVII
Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice (frustra? immo magno cum pretio atque malo), sicine subrepsti mei, atque intestina perurens ei misero eripuisti omnia nostra bona? eripuisti, heu heu nostrae crudele uenenum 5 uitae, heu heu nostrae pestis amicitiae. sed nunc id doleo, quod purae pura puellae suauia comminxit spurca saliua tua. uerum id non impune feres: nam te omnia saecla noscent, et qui sis fama loquetur anus. 10
LXXVII AD RVF(F)VM Ω: spatium unius uersus in OD
1 Ruffe Ω || nequiquam Ven m. pr.: ne quicquam GOR et plerique amice Oh: amico Ω Lachm. 3 siccine subrec(rep OVen Laur. 33.12)ti mei Ω: subrepsti Calpurnius || mei datiuum reuocauit Lachm. 4 ei Lachm.: si GOCAh: sic Da: si al. mi RVen: mi B Laurentiani 5 heripuisti GA 5, 6 heu heu CDaVen: he heu G: heu {heu} R: heu OBLa¹h 6 nostre Oh: nostro Ω || pestis Ald. I.: pectus Ω || heu non uerae pectus a. Palmer 7-10 qui in codicibus post LXXVIII.6 leguntur huc reuocauit Scaliger, post XCI.10 ponebant Conr. de Allio et Bergk 8 conminxit Scal.: connuxit O: coniunxit Ω nisi quod conuinxit est in La¹ 9 uerum id non Oh: uerum non id G: id uerum non cett. 10 quis GRCA Laurentiani || fama loquetur anus Calp. 1481: famuloque tanus (tanus al. tenus RVen, canus G, tenus B) codd.
LXXVIII
Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx alterius, lepidus filius alterius. Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores, cum puero ut bello bella puella cubet. Gallus homo est stultus, nec se uidet esse maritum, 5 qui patruus patrui monstret adulterium.
LXXVIII cum LXXVII continuant Ω, nullo spatio relicto
6 patruum a Post 6 secuntur in codicibus LXXVII.7-10 sed nunc... loquetur anus, dein LXXIX nullo spatio
LXXIX
Lesbius est pulcer. quid ni? quem Lesbia malit quam te cum tota gente, Catulle, tua. sed tamen hic pulcer uendat cum gente Catullum, si tria natorum suauia reppererit.
1 quid ni quem h et marg. Santeniani: quid inquam Ω mallit GRVen a 2 Catule R 4 notorum O: not. (suprascr. a) Brixianus: amatorum Heinsius: aratorum Peiper: nostrorum Schoell || reppererit O: repererit GRAC Laurentiani
LXXX
Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella hiberna fiant candidiora niue, mane domo cum exis et cum te octaua quiete e molli longo suscitat hora die? nescio quid certe est: an uere fama susurrat 5 grandia te medii tenta uorare uiri? sic certe est: clamant Victoris rupta miselli ilia, et emulso labra notata sero.
LXXX AD GELLIVM Ω: spatium unius uersus in O
3 domum Dh || cum exisset cum Ω: corr. Da 4 e] te D: num de? 6 tenta Dh Laur. 33.12 Paris. 7989: tanta al. tenta R Ven: tanta Ω 7 Victoris] num fictoris? cf. Non. 308 8 ilia Palladius: ilia et emulso Pierius Valerianus et Gabriel Faernus, teste Statio: ille (illạ (suprascr. e) Ven) te mulso Ω
LXXXI
Nemone in tanto potuit populo esse, Iuuenti, bellus homo, quem tu diligere inciperes, praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri hospes inaurata pallidior statua, qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis 5 audes, et nescis quod facinus facias?
LXXXI cum LXXX continuant Ω, nullo spatio relicto
1 iuuenti La¹: uiuenti Ω: diuuenti uisus sum legere in Paris. 7989 3 ab GOhap: a VenCD 5 qui Calp. 1481: quid Ω 6 quod p: quid Ω || _Num _Quid tibi nunc cordi est? quem tu praeponere nobis audes, et nescis quod facinus facias?
LXXXII
Quinti, si tibi uis oculos debere Catullum aut aliud si quid carius est oculis, eripere ei noli, multo quod carius illi est oculis seu quid carius est oculis.
LXXXII cum LXXXI continuant Ω, nullo spatio relicto
3, 4 om. BLa¹a
LXXXIII
Lesbia mi praesente uiro mala plurima dicit: haec illi fatuo maxima laetitia est. mule, nihil sentis: si nostri oblita taceret, sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, 5 irata est: hoc est, uritur et loquitur.
LXXXIII cum LXXXII continuant Ω, nullo spatio relicto
2 h(a)ec GOR Laur. 33.12 D m. pr.: hoc (suprascr. e) Ven: hoc BLa¹C Bodl. Lat. Class. e. 15 3 mule O: mulle Ω Hoc uindicabat Vmpfenbach ex prouerbio Μυλλος παντ᾽ ἀκούει ἐπὶ τῶν κωφοτητα προσποιουμενων καὶ παντα ἀκουόντων. Cf. etiam quae in libello Quaestiones de nominibus quae Graecis in prouerbio fuerunt scripsit Wiesenthal p. 42 4 sanna O: samia al. sana RVen: samia GACB: salua Palmer || quod] num quom? 5 quae] quam C: num qua m. a. e. re h.e. quae res multo maiorem stimulum ei admouet? 6 hec ORVen a || coquitur Dousa filius, Lipsius, Heinsius
LXXXIV
Chommoda dicebat, si quando commoda uellet dicere, et insidias Arrius hinsidias, et tum mirifice sperabat se esse locutum, cum quantum poterat dixerat hinsidias. credo, sic mater, sic Liber auunculus eius, 5 sic maternus auus dixerat atque auia. hoc misso in Syriam requierant omnibus aures: audibant eadem haec leniter et leuiter, nec sibi postilla metuebant talia uerba, cum subito affertur nuntius horribilis, 10 Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, iam non Ionios esse, sed Hionios.
LXXXIV cum LXXXIII continuant Ω, nullo spatio relicto
Quintil. Inst. Orat. I. 5. 20 H litterae ratio mutata cum temporibus est saepius. Parcissime ea ueteres usi etiam in uocalibus, cum oedos ircosque dicebant, diu deinde seruatum ne consonantibus aspirarent, ut in Graccis et in triumpis: erupit breui tempore nimius usus ut choronae chenturiones praechones adhuc quibusdam inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est 1 Chommoda Calp. 1481: Com(m)oda Ω 2 arrius O Laur. 33.12 idemque credo significasse scribam RB: acrius p || insidias he (hee O) GOR, sed R ita ut he post deletum sit: hinsidias Politianus || an potius hinsidias... insidias? || Arrius] fort. Atrius, cf. Caes. B. G. v. 9 3, 4 post 10 habent Ω, huc reuocauit Politianus 4 insidias Ω 5 eius p: eius est Ω: ei est Da || fort. Liber (auonculus ēīst) sicut apud Lucretium; uide Cartault La Flexion dans Lucrèce p. 63 7 hoc Dah: hic uel hec Ω || Syriam Parthenius: Syria (Siria OBLa¹) Ω, nisi quod in G super Syria linea est solito tenuior 8 audiebant Ω: corr. Dp || leniter] leuiter Bod. Lat. Class. e. 15 || fort. lēuiter et lĕuiter quod ante me coni. Santen 11 artius GRVen a Laur. 33.12: arcius O: arctius BLa¹ACDh et Bod. Lat. Class. e. 15 12 hionios p Politianus: ionios... ionios Ω
LXXXV
Odi et amo: quare id faciam, fortasse requiris. nescio, sed fieri sentio et excrucior.
LXXXV cum LXXXIV continuant Ω, nullo spatio relicto
1 amạ (suprascr. o) RVen 2 sed] si Oh
LXXXVI
Quintia formosa est multis, mihi candida, longa, recta est: haec ego sic singula confiteor. totum illud formosa nego: nam nulla uenustas, nulla in tam magno est corpore mica salis. Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima tota est, 5 tum omnibus una omnis surripuit Veneres.
LXXXVI cum LXXXV continuant Ω, nullo spatio relicto
2 haec ego, si singula, confiteor Markland || si Carpentoractensis omisso ego 6 omnis O: omnes G et plerique || subrip. ODh Quintil. Inst. Orat. VI. 3. 18 Nam et Cicero omne quod salsum sit ait esse Atticorum, non quia sunt maxime ad risum compositi, et Catullus cum dicit ‘Nulla est in corpore mica salis’ non hoc dicit nihil in corpore eius esse ridiculum
LXXXVII
Nulla potest mulier tantum se dicere amatam uere, quantum a me Lesbia amata mea es. nulla fides nullo fuit umquam in foedere tanta, quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
LXXXVII cum LXXXVI continuant Ω, nullo spatio relicto
1 potest] pone G 2 es Scaliger: est Ω 3 nulla] nullo (suprascr. a) R || nullo] D Lachm.: ullo Ω || in add. Doering: om. Ω || tanta Da: tanto Ω Post 4 Scal. ponebat LXXV nunc est mens... omnia si facias: quem plerique secuti sunt
LXXXVIII
Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore prurit et abiectis peruigilat tunicis? quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum? ecquid scis quantum suscipiat sceleris? suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys 5 nec genitor Nympharum abluit Oceanus: nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra, non si demisso se ipse uoret capite.
LXXXVIII cum LXXXVII continuant Ω, nullo spatio relicto
1 faciṣ (suprascr. t) R || furore in sorore correctum R 2 prorurit O: prorui t C: proruit cett.: num prourit? 3 facis O et D m. pr 4 et qui Da: ecqui Lachm. || quantum GO et corr. R: tantum Ven R m. pr., AB Laurentiani et Bod. Lat. Class. e. 15 5 tethis La¹Ven: thetis GORC 6 lympharum L. Mueller || occ. Ω
LXXXIX
Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater tamque ualens uiuat tamque uenusta soror tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis cognatis, quare is desinat esse macer? qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, 5 quantumuis quare sit macer inuenies.
LXXXIX IN GELLIVM Ω: spatium unius uersus in O
1 Tellius O: Bellius D: Mellius Laur. 33.12 4 macer ACVen Paris. 7989: mater GO, R nondum mutatus, D, Laur. 33.12, Bod. Lat. Class. e. 15 6 fit GORVenC Bod. Lat. Class. e. 15
XC
Nascatur Magus ex Gelli matrisque nefando coniugio et discat Persicum aruspicium: nam magus ex matre et nato gignatur oportet, si uera est Persarum impia religio, natus ut accepto ueneretur carmine diuos 5 omentum in flamma pingue liquefaciens.
XC cum LXXXIX continuant Ω, nullo spatio relicto
1, 3 magus Dap: magnus Ω 1, 2 nascetur... discet Richards 3 gnato Ω 4 religio Ω 5 gnatus Ω: gratus L. Mueller 6 omentum D Phil.: quintum O: omne tum Ω: num fomentum?
XCI
Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore, quod te cognossem bene constantemue putarem aut posse a turpi mentem inhibere probro; sed neque quod matrem nec germanam esse uidebam 5 hanc tibi, cuius me magnus edebat amor. et quamuis tecum multo coniungerer usu, non satis id causae credideram esse tibi. tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni culpa est, in quacumque est aliquid sceleris. 10
XCI cum XC continuant Ω, nullo spatio relicto
3 constantemue GOh: constanterue RVenC Laur. 33.12: constanterque BLa¹Da Phil. 4 aut posse aut Ω: haud posse a Dap || mentem Da: mente Ω 9 id duxti Ald. I: induxti GORVen
XCII
Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam de me: Lesbia me dispeream nisi amat. quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam assidue, uerum dispeream nisi amo.
XCII Huic carmini IN C(A)ESAREM, qui titulus ex loco suo ante XCIII per errorem huc tralatus est, praefigunt Ω: spatium nec in G nec O, sed in O omissa est prima littera uocabuli Lesbia
1 Esbia O mala B 2 amat OD Laur. 33.12 et codices Gellii: amo al. amat BRVen: amo GACLa¹h 3, 4 habent Oh Ambrosianus I. 67, Carpentoractensis et codices Gellii: om. Ω et Bod. Lat. Class. e. 15 || Lachm. eos ab Italis ex Gellio additos fuisse ratus est: alii fuisse in archetypo, sed in plerisque apographis uitio praetermissos, cum archetypon describentis oculi ab amat in u. 2 ad amo in 4 errassent, cuius rei testimonium esse amo in GACLa¹h scriptum. Impressi sunt in ed. 1473 hoc modo cui ego quasi eadem totidem mox deprecor illi κ.τ.λ. 3 quia sunt totidem ea Oh Ambros. I. 67 Carp.: quia sin totidem ea cod. Vaticanus 3452 Gellii: quas in totidem ea plerique codices Gellii: quia sentio idem: nam deprecor illam Froehlich: quia sunt itidem mea Schmidt 4 uero O Carp. || De hoc epigrammate disseruit Gellius N. A. VII. 16 cum esset uerbum deprecor doctiuscule positum in Catulli carmine κ.τ.λ.
XCIII
Nil nimium studeo, Caesar, tibi uelle placere, nec scire utrum sis albus an ater homo.
XCIII cum XCII continuant Ω, nullo spatio relicto
2 nec si ore utrum si saluus an alter homo Ω: Ne (om. a) nisi orem Da || fort. ne scierim. Quintil. Instit. Orat. XI. I. 38 Negat se magni facere aliquis poetarum utrum Caesar ater an albus homo sit, insania; uerte ut idem Caesar de illo dixerit, arrogantia est. Hinc, et quod Phaedrus III. 15. 10 posuit niger an albus, licet suspicari Quintilianum Catulli uerba inuerso ordine ater an albus legisse
XCIV
Mentula moechatur. moechatur mentula certe. hoc est quod dicunt, ipsa olera olla legit.
XCIV cum XCIII continuant Ω, nullo spatio relicto
1 metula O: M. m., m. mentula? certe Postgate. Plenam interpunctionem ante et post certe statuerunt Scal. Lachm. Haupt 2 olera ola Carp.
XCV
Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem quam coepta est nonamque edita post hiemem, milia cum interea quingenta Hortensius uno . . . . . . . . Zmyrna cauas Satrachi penitus mittetur ad undas, 5 Zmyrnam cana diu saecula peruoluent. at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam et laxas scombris saepe dabunt tunicas. parua mei mihi sint cordi monimenta..., at populus tumido gaudeat Antimacho. 10
XCV cum XCIV continuant Ω, nullo spatio relicto
1 _Quintil. Inst. Orat. X. 4. 4 Cinnae Zmyrnam nouem annis accepimus scriptam Zmirna_ RVenAC: Zinirna GOB Laurentiani 2 cepta Ω || est post hiemem add. Owen 3 Hortensius codd.: Hatrianus in Munro 4 anno suppleuit Munro, mense Heyse, stans pede Owen Inter 3 et 5 spatium est in Dp non in Ω 5, 6 Zinirn. GOR m. pr., B Laurentiani: Zmirn. ACVen || canas Ω: corr. ha 6 peruoluit Ω 7 Padoam Rob. Titius, Froehlich: num Patinam? cf. Schol. Veron. ad Aen. I. 247 9 monimenta scripsi: monum. Ω: post monumenta in marg. RVen deest || laboris Dap: sodalis Ald. I: poetae Bapt. Guarinus: Philetae Bergk: Phanoclis Rossbach: Phalaeci Munro: Catonis Leo 10 populus ul’ tu timido O: timido a: eut (GORVen) uel ent(h)ima c(h)o Ω
XCVI
Si quicquam mutis gratum acceptumue sepulcris accidere a nostro, Calue, dolore potest, quo desiderio ueteres renouamus amores atque olim missas flemus amicitias, certe non tanto mors immatura dolorei’st 5 Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
XCVI cum XCV continuant Ω, nullo spatio relicto
1 et gratum Ω unde muteis scribebat Schwabe: et om. Da 3 que O: quom H. A. Koch, Munro: quei Baehrens: quod Gul. Meyer || renouamur O si recte interpretor renouam̃: reuocamus Busche 4 orco mersas Haupt 5 imm. OVen || doloreist scripsi: dolor est GORVenB Laurentiani: dolore est ACa: dolori est Dh 6 Quintile O: Quintil{{l}e G
XCVII
Non (ita me di ament) quicquam referre putaui, utrumne os an culum olfacerem Aemilio. nilo mundius hoc, niloque immundius illud, uerum etiam culus mundior et melior: nam sine dentibus hic: dentis os sesquipedalis, 5 gingiuas uero ploxeni habet ueteris, praeterea rictum qualem diffissus in aestu meientis mulae cunnus habere solet. hic futuit multas et se facit esse uenustum, et non pistrino traditur atque asino? 10 quem siqua attingit, non illam posse putemus aegroti culum lingere carnificis?
XCVII cum XCVI continuant Ω, nullo spatio relicto
1 quicquam Dap Laur. 33.12: quicquid al. quicquam BRVen: quicquid GOACh 2 utrumne ed. Trinc.: num utrum os an culumne? 3 nilommundius G: nihil omundius O || nobisque inmundius illud Ω, nisi quod pro nobisque a habet nihloque, D nihilo, O compendium scripturae quod aut nihiloque aut nobisque significare potuit, praeterea inmundior illo est in D. Scripseram in ed. 1 nilo mundius hoc, niloque inmundius illud, h.e. os nihilo mundior res est culo, culus nihilo inmundior res est ore: post intellexi Gul. S. Walker idem occupasse in Corpore Poet. Latinorum. 5 sic Rossbach: nam sine dentibus est hic (hin̤ suprascr. c R) dentis seseque dedalis Ω: nam sine dentibus est hic dentis hos (os a) sexquipedalis (esque p. a) Da: est. hic Lachm.: Est. os Froehlich 6 ploxint Festus p. 290 Ponor: ploxnio O: ploxonio GRAC Laur. 33.12: ploximo Bod. Lat. Class. e. 15 || _Quintil. I. 5. 8 _Catullus ploxenum circa Padum inuenit 7 diffissus Statius: def(f)essus in (a)estum Ω || aestu a 8 meientis R: megentis GO 9 facit O Dah: fecit Ω 10 pristrino O 11 si quae O
XCVIII
In te, si in quemquam, dici pote, putide Victi, id quod uerbosis dicitur et fatuis. ista cum lingua, si usus ueniat tibi, possis culos et crepidas lingere carpatinas. si nos omnino uis omnes perdere, Victi, 5 hiscas: omnino quod cupis efficies.
XCVIII cum XCVII continuant Ω, nullo spatio relicto
1 inquam quam Ω || pote om. O || Vetti Statius: Vitti Haupt 2-5 om. D 4 carpatians (pant O) GO: carpatians al. carpatinas RB 6 hiscas Voss: discas Ω: dicas p: deiscas pro dehiscas Hendrickson
XCIX
Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuuenti, suauiolum dulci dulcius ambrosia. uerum id non impune tuli: namque amplius horam suffixum in summa me memini esse cruce, dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis 5 tantillum uestrae demere saeuitiae. nam simul id factum est, multis diluta labella guttis abstersisti omnibus articulis, ne quicquam nostro contractum ex ore maneret, tamquam commictae spurca saliua lupae. 10 praeterea infestum misero me tradere amori non cessasti omnique excruciare modo, ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud suauiolum tristi tristius elleboro. quam quoniam poenam misero proponis amori, 15 numquam iam posthac basia surripiam.
XCIX cum XCVIII continuant Ω, nullo spatio relicto: in Da spatium, in quo AD IVVENTIVM
1 Surripui Da: Surmpuit O fortasse pro surrupuit: Surripuit Ω || iuuenti R: uiuenti Paris. 7989 m. pr. || In GOCVen uix dinoscas iu- an ui- exaratum sit 2 suauiolum GORVen et plerique || amb(am G)rosio Ω, quod defensum ibat Näke ad Diras p. 238 7 ad pro id G: num ac? 8 abstersisti ed. Trinc., Schmidt: astersiṣ B: abstersti O, Auantius: a(b)stersi Ω 9 ne Dh: nec Ω 10 cõmicte G: conmincte RVen 11 infestum misero B Phil. Carp.: infesto miserum Ω: num infausto? 13 mihi ex ambros(x R)io Ω: corr. Da 14 suau. Da: sau. Ω 15, 16 del. Landor 15 amoris Postgate
C
Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam flos Veronensum depereunt iuuenum, hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud fraternum uere dulce sodalicium. qui faueam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis 5 perfecta †exigitur† unica amicitia, cum uesana meas torreret flamma medullas. sis felix, Caeli, sis in amore potens.
C IN CELIVM ET QVINTIVM marg. G, Ω: spatium unius uersus in D, non item in O, ubi tamen prima littera uocabuli Celius omissa est
1 Ellius O || Melius D: E elius C 2 ueron. GVenDa: treron. al. ueron. RB: treron. OCLa¹ || depereunt ed. Parm. 1473: depereret GOACLa¹: _depereret al. ant_ RBVen 5 qui a: cui Ω 6 perspecta a || †exigitur†] est exigitur est G: est (ē R) igitur est ORVenA Laur. 33.12: est igitur CLa¹a || per facta exhibita est Lachm.: perspecta est signis Froehlich: perspecta eximie est H. A. Koch: _perspecta egregie est_ Baehrens: perspecta est igni tum Palmer
CI
Multas per gentes et multa per aequora uectus aduenio has miseras, frater, ad inferias, ut te postremo donarem munere mortis et mutam nequiquam alloquerer cinerem. quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, 5 heu miser indigne frater adempte mihi, nunc tamen interea haec prisco quae more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias, accipe fraterno multum manantia fletu. atque in perpetuum, frater, aue atque uale. 10
CI FLETVS DE MORTE (AMORE D) FRATRIS marg. G, RVenADB Laurentiani: spatium in O non est, sed prima littera uocabuli Multas omissa est
1 Vltas O 2 seras Markland 4 mutam Ω: mutum D || ne quicquam Ω 7 hec Oh: hoc Ω || priscoque Ω 8 tristi Ω: om. D spatio relicto || munere Ω: munera Dh: tristis munera Lachm.
CII
Si quicquam tacito commissum est fido ab amico, cuius sit penitus nota fides animi, meque esse inuenies illorum iure sacratum, Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.
CII cum CI continuant Ω: spatium in D, non item in O, ubi tamen prima littera uocabuli Si omissa est
1 I O || taciti Heinsius: tacite Munro || ab antiquo GO, non R 3 Post illorum distinguebat Munro 4 arpocratem Ω
CIII
Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo, deinde esto quamuis saeuus et indomitus: aut, si te numi delectant, desine quaeso leno esse atque idem saeuus et indomitus.
CIII cum CII continuant Ω, nullo spatio relicto
1 sext. Ω 2 est o Ω: est O: es o D 3 numi al. mimi B: mimi al. numi RVen: mīmi O
CIV
Credis me potuisse meae maledicere uitae, ambobus mihi quae carior est oculis? non potui, nec, si possem, tam perdite amarem: sed tu cum Tappone omnia monstra facis.
CIV cum CIII continuant Ω, nullo spatio relicto
1 uitae] Victi uel Vetti Starkie 3 non] nec Doering || si om. O || perdita O || amare Ω: corr. Da 4 caupone Bodl. Lat. Class. e. 15 || mostra Ven, D nondum correctus || sed tua, Coponi, crimina nostra facis Wilkes secutus Vossium
CV
Mentula conatur Pipleium scandere montem: Musae furcillis praecipitem eiciunt.
CV cum CIV continuant Ω, nullo spatio relicto
1 pipleium RC Laurentiani: pipileium GO || scandere Da: scindere Ω 2 furcilis GOBLa¹
CVI
Cum puero bello praeconem qui uidet isse, quid credat, nisi se uendere discupere?
CVI cum CV continuant Ω, nullo spatio relicto
1 bello Ald. I: obel(l)io Ω: fort. Obelli || isse Balth. Venator: esse GOh Lachm.: ipse RVen et plerique: ire Schwabe || qui uidet, esse quid credat Thomas
CVII
Si quoi quid cupido optantique optigit umquam insperanti, hoc est gratum animo proprie. quare hoc est gratum †nobis quoque† carius auro quod te restituis, Lesbia, mi cupido. restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te 5 nobis. o lucem candidiore nota! quis me uno uiuit felicior, aut magis ab dis optandum in uita dicere quis poterit?
CVII cum CVI continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corr. D sic suppleuit AD LESBIAM
1 quoi quid Ribbeck: quic(d O)-quid Ω: vquicquam Dah 2 insperati Heinsius 3 nobis quoque codd. quod ita retinebat Blaydes ut post quoque interpungendum censeret, non post gratum: _nobisque hoc_ Statius: nobisque est Haupt: Lido quoque ego ed. 1: quouis quoque Baehrens || carior auro Gul. S. Walker, quod cum sequentibus coniungebat 5 inspiranti O: inspirati Bod. Lat. Class. e. 15: num inopinanti? 6 o luce codd. nisi quod aluce est in Bod. Lat. Class. e. 15 7 quis me uiuit uno uno felicior D || post magis spatium in D || ab dis] me est Ω: hac est Oh 8 optandus uita dicere codd.: magis hac quid Optandum uita Al. Guarinus: m. hac res Optandas uita Lachm.: _magis hac rem Optandam in uita_ Postgate: num istac Optandam uita?
CVIII
Si, Comini, arbitrio populi tua cana senectus spurcata impuris moribus intereat, non equidem dubito quin primum inimica bonorum lingua excerpta auido sit data uulturio, effossos oculos uoret atro gutture coruus, 5 intestina canes, cetera membra lupi.
CVIII cum CVII continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corrector D sic suppleuit IN QVENDAM
1 sic Al. Guarinus: Sic homini populari arbitrio tua cana Ω: Sic homini arbitrio || tua cana D: Sic homini arbitrio populari cana s. ed. antiq. saec. xv: Si, Comini, populi arbitrio tua c. Statius 4 excerpta scripsi: exercta O: exerta Ω: excepta D: execta a, Lachm.
CIX
Iucundum, mea uita, mihi proponis amorem hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. di magni, facite ut uere promittere possit, atque id sincere dicat et ex animo, ut liceat nobis tota perducere uita 5 aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.
CIX cum CVIII continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corr. D sic suppleuit AD LESBIAM
1 amorem D: amore Ω 5 perducere codd.: producere ed. Trinc. 6 eterne O: aternum D m pr. alternum Bod. Lat. Class. e. 15, Turnebus, cf. Carm. Epigr. 1296, Buecheler
CX
Aufilena, bonae semper laudantur amicae: accipiunt pretium, quae facere instituunt. tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica es, quod nec das nec fers, saepe facis facinus. aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae, 5 Aufilena, fuit: sed data corripere fraudando effectis, plus quam meretricis auarae, quae sese toto corpore prostituit.
CX cum CIX continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corr. D sic suppleuit AD AVFILFNAM
1 et 6 Auffilena GORVen: aut fillena O 3 promisti Bod. Lat. Class. e. 15: promisisti Ω || _tu, promisisti mihi quod mentita, inimica es_ Munro 4 nec fers codd.: et fers B. Guarinus, Munro. Post saepe distinguebat Munro 5 promisse Parthenius: promissa codd. 7 effectis scripsi: efficit Ω: effecit C, Paris. 7989, Carpentoractensis et Bodl. Lat. Class. e. 15: officiis Bergk 8 toto Da: tota Ω: totam Westphal
CXI
Aufilena, uiro contentam uiuere solo, nuptarum laus ex laudibus eximiis: sed cuiuis quamuis potius succumbere par est, quam matrem fratres ex patruo...
CXI cum CX continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in D, quod corr. D sic suppleuit AD AVFILENAM
1 Auffilenam GVen Laurentiani: Aut fillenam O || contentas Scal., Lachm. 2 sic Passeratius: laus est laudibus eximiis codd.: laus est laudibus ex nimiis Baehrens 3 par Dap: pars Ω 4 parere add. Doering et Schmidt (cf. Carm. Epigr. 980.6). || _Post fratres Bod. Lat. Class. e. 15 et ed. Pr. supplerunt efficere, Heyse suscipere, Rossbach _concipere
CXII
Multus homo es, Naso, neque tecum multus homo qui descendit: Naso, multus es et pathicus.
CXII cum CXI continuant Ω, nullo spatio relicto
1 es Ald. I: est codd. || neque Ω: nec D: nam p Scal. || homõ qui scripsi, cf. LXXXI.2: homoque RVenAC Laurentiani: homo GO: homo sed D Bod. Lat. Class. e. 15: homo est qui Scal.: homost quin Schwabe: est cum Palmer || fort. homost cui Descendis 2 descendit Ω: descendat a: te scindit Haupt: descendis Parthenius || es] est G || Munro scribebat _Mutus homo es, Naso, neque tecum mutus homost qui descendit; Naso, mutus es et pathicus_, E. B. Birks mulus, Baehrens mundus, ego nullus
CXIII
Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant Maeciliam: facto consule nunc iterum manserunt duo, sed creuerunt milia in unum singula. fecundum semen adulterio.
CXIII cum CXII continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in D, quod corr. sic suppleuit AD CINNAM
1 cina a || molebant Maehly 2 Meciliam G: Mecilia Ω: Mucillam Pleitner, Schwabe 3 milia GO in imum Carpentoractensis, fortasse recte, ut sit idem quod ad minimum 4 singula ed. antiquissima saec. xv, uulgo: singulum Ω
CXIV
Firmanus saltu non falso Mentula diues fertur, qui tot res in se habet egregias, aucupium omne genus, piscis prata arua ferasque. nequiquam: fructus sumptibus exsuperat. quare concedo sit diues, dum omnia desint. 5 saltum laudemus, dum †modo† ipse egeat.
CXIV cum CXIII continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corr. D sic suppleuit DE SALIO
1 Formianus Scal.: Firmano Munro || saltu Palladius, Lachm.: saluis GOha Laurentiani: salius CABD: salius an saluis sit in R non dispexi: saltus Auantius, quo scripto Mentula uocatiuus erit || mensula Ω: corr. hp 2 qui quot BLa¹p 3 aucupium Woelfflin: aucupiam Ω: an cupiam Oh: aucupia p, Munro 4 ne (nec O) quicquam Ω || exsuperat C: exuperat Ω 5 quare, concedo, sit diues Morgenstern || domnia Baehrens 6 saltum O: saltem Ω, quod retinebat Pleitner || modo codd. quod Munro ablatiuum faciebat: domo Lachm.: bono Riese: modulo Schmidt || saltus l. commoda, dum ipse egeat Postgate || _fort. _dum domi ipse egeat
CXV
Mentula habet instar triginta iugera prati, quadraginta arui: cetera sunt maria. cur non diuitiis Croesum superare potis sit, uno qui in saltu totmoda possideat, prata arua ingentes siluas saltusque paludesque 5 usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro, non homo, sed uero mentula magna minax.
CXV cum CXIV continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, sed sine titulo
1 habes Lachm. || instar (istar O) Ω: noster Muretus: iusti Statius: iusta h.e. iuxta Scaliger: bostar i. e. boum stationem siue βοοστασιν (Callim. Del. 102) ego 3 potis sit Da: potuisset Ω 4 tot moda (monda A) Ω: tot modi al. da Ven: tot bona Auantius 5 iugentis O || saltusque (saltus AC) paludesque (plaudesque O) Ω: altasque paludes D: latasque p. Rossbach: salsasque p. Bergk 7 ipsest Froehlich: ipse si Ω: ipse est a || ultro ed. 1473: ultor Ω: lustro Scaliger: multo Bruner: mutto ego
CXVI
Saepe tibi studioso animo uenante requirens carmina uti possem mittere Battiadae, qui te lenirem nobis, neu conarere telis infestum mittere in usque caput, hunc uideo mihi nunc frustra sumptum esse laborem, 5 Gelli, nec nostras hic ualuisse preces. contra nos tela ista tua euitamus amictei: at fixus nostris tu dabi supplicium.
CXVI cum CXV continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corr. D sic suppleuit AD GELIVM
1 studiose a (m. pr.) || requires codd. || _ueniam ante requirens_ Hermes 2 batriade Ω 3 leniret al. rem Ven: leniret a 4 sic Lachm.: telis (celis O) infesta mitteremusque Ω || infestum D: inusque Parmensis 716 || _telis infestans icere mi usque caput_ Birt: num telis infestatum icere in usque c.? 6 hic Dap Lachm.: hinc Ω: huc Muretus || inualuisse Birt 7 euitamus Dh: euitabimus Ω || amicta Ω, nisi quod O habet amitha: amictu hp Lachm.: Scripsi amictei, cf. basiei VII.9 || Olim conieceram at hic iam uel ἀθικτοι uel ἀμικτι 8 affixus Ω: afflixus Ven || noḅịṣstris Ven || dabis Ω
Finito libro referamus gracia Christo Amen O: _Explicit Catulli Veronensis libellus_ G: Deo gratias amen RVen: Catulli Veronensis liber finit (explicit La¹) BLa¹
FRAGMENTA
I
At non effugies meos iambos
Porphyrion et Comm. Cruquii ad Hor. C. i. 16.24
II
Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape, qua domus tua Lampsaci est quaque Priape. nam te praecipue in suis urbibus colit ora Hellespontia, ceteris ostriosior oris.
Terentianus Maurus 2755-2758, Atil. Fortunatianus p. 317 Gaisf. et p. 349, Marius Victorinus p. 163 Gaisf. et p. 207, Censorinus p. 97 Iahn. 1 locum quattuor codices Censorini 2 silua suppleuerunt Itali: fort. cella
III
de meo ligurrire libido est
Non. 134 || de mero L. Mueller
IV
Animula miserula properiter abiit.
Non. 517, Diomedes 496 G., 513 Keil abit codices Nonii: obiit codices Diomedis: abiit Lachm.
V
Lucida qua splendent carchesia mali.
Non. 546, a quo uersus tamquam Catulli Veronensis allatus est. Cinnae ascribunt Isidorus Orig. xix. 2. 10 et Schol. Lucani v. 418, quorum ille scribit Lucida confulgent alti carchesia mali, hic L. cum fulgent summi c. m.
VI
_Schol. Veronensia in Verg. Aen. viii. 34 in Hageni Appendice Seruiana p. 439 _Carbasus et masculino et feminino genere dictus est. Catullus cannubiae------carbasus-- | ros
VII
Seruius ad Verg. G. ii. 95 Hanc uuam (Rhaeticam) Cato praecipue laudat in libris quos scripsit ad filium: contra Catullus eam uituperat et dicit nulli rei esse aptam miraturque cur eam laudauerit Cato. Cf. Mart. xiv. 100 et E. Ω. B. Nicholson, Keltic Researches, p. 152.
VIII
Plinius Hist. Nat. xxviii. 19 Hinc Theocriti apud Graecos, Catulli apud nos proximeque Vergili incantamentorum amatoria imitatio.
IX
Seruius ad Verg. Aen. iv. 409 Sic etiam Horatius ‘Vade, uale; caue ne titubes mandataque frangas,’ nam caue ue longa est, nec uocalis sequitur ut in bucolico ‘uale, uale, inquit, Iolla.’ Sed dicimus a tertia esse coniugatione imperatiuum, ut ‘cauo, cauis.’ Hinc etiam Catullus cauere dixit. Cf. Cat. L. 18, 19, LXI. 152.
X
Seruius ad Verg. Aen. v. 610 Notandum sane etiam de Iride arcum genere masculino dicere Vergilium: Catullus et alii genere feminino ponunt, referentes ad originem, sicut haec Attis et haec Gallus legimus. haec Cattis plerique codices Seruii, unde Sittl scribendum credidit cattis, Thilo et Hagen cattus ediderunt. Lachm. Attis dedit, quem sequor. et sic scriptum est in codice Seruiano F et a correctore codicis L. Vide Catull. LXIII.
XI
Seruius ad Verg. Aen. vii. 378 Catullus hoc turben dicit ut hoc carmen. Ad LXIV. 107 referebat Spengel. Tibullus pro Catullo scribebant Nansius, Nicolaus Loensis, R. Vnger.
XII
Varro de L. L. vii. 50 _Vesperugo stella quae uespere oritur, a quo eam Opilius scribit Vesperum; itaque dicitur †alterum† ‘Vesper adest,’ quem dicunt Graeci διεσπεριον._ alternum Riese h.e. ἀμοιβαῖον, fortasse alternatim. Ad Catull. LXII.1 primus referebat Vulpius, dein Baehrens et Riese.
XIII
Varro de L. L. vi. 6 Nox quod, ut Catulus (Catullus aliquot codices) ait, omnia nisi interueniat sol pruina obriguerint, quod nocet, nox. Hunc locum Varronis primus Baehrens ad Catullum, sed in opere deperdito neque inter carmina reuocabat: ego ad Catulli LXII. 32 sqq. ubi uersus nonnulli exciderunt.
XIV
[et Lario imminens Comum]
_Codex Vibii Sequestris Mus. Brit. Add. 16986 post In athamatia lacus lune tenuia ligna accendit ex quo bibens aut insanit aut sopitur haec habet minoribus litteris tanquam perscripta pagina addita _Lacus comi Catullus et Lario iminens Comum. Fragmentum dubium et fortasse ad Petrarcham referendum, qui in Itinere Syriaco p. 559 ed. Basil. haec habet Nam hoc Mediolano proximum, Latio (l. Lario) imminens, Alpibus adiacens, Comum est, non Cume. Fuit inter libros quos legit Petrarcha Vibius Sequester, teste de Nolhac, Pétrarque et l’Humanisme pp. 133, 302.
INDEX NOMINVM
Achilles LXIV 338. Achiui LXIV 366. Acme XLV. Adoneus XXIX 8. Aeetaeus LXIV 3. Aegeus LXIV 213. Aegyptus LXVI 36. Aemilius XCVII 2. Aethiops LXVI 52. Africus LXI 199. Aganippe LXI 30. Alfenus XXX 1. Allius LXVIII 41, 50, 150. Alpes XI 9. Amadryades LXI 23. Amastris IV 13. Amathus XXXVI 14. Amathusia LXVIII 51. Ameana XLI 1. Amphitrite LXIV 11. Amphitryoniades LXVIII 112. Ancon XXXVI 13. Androgeoneus LXIV 77. Antimachus XCV 10. Antius XLIV 11. Aonius LXI 28. Apheliotes XXVI 3. Aquinus XIV 18. Arabes XI 5. Argiuus LXIV 4. Argiui LXVIII 87. Ariadna LXIV 54, 253. Ariadneus LXVI 60. Arrius LXXXIV 2, 11. Arsinoe LXVI 54. Asius LXI 22. Asia XLVI 6. LXVI 36. LXVIII 89. Assyrius LXVI 12. LXVIII 144. Athenae LXIV 81. Athos LXVI 46. Attis LXIII. Aufilena C, CX, CXI. Aufilenus C. Aurora LXIV 271. Aurunculeia LXI 82. Auster XXVI 1.
Balbus LXVII 3. Battus VII 6. Battiades LXV 16. CXVI 2. Beroniceus LXVI 8. Bithynia X 7. Bithynus XXXI 5. Bootes LXVI 67. Britannia XXIX 4, 20. XLV 22. Britanni XI 11. Brixia LXVII 34.
Caecilius XXXV 2, 18. LXVII 9. Caelius C 1. Caesar XI 10. LVII 2. XCIII 1. Caesius XIV 18. Callisto LXVI 66. Caluus XIV 2. LIII 3. XCVI 2. Camerius LV. Campus minor LV 3. Canopius LXVI 58. Carybdis LXIV 156. Castor IV 26. LXVIII 65. Cato LVI 1. Cecropia LXIV 79, 83, 172. Celtiber XXXIX 17. Celtiberia XXXVII 18. XXXIX 17. Ceres LXIII 36. Chalybes LXVI 48. Chineus LXVII 32. Chiron LXIV 279. Cinna X 30. XCV 1. CXIII 1. Circus LV 4. Cnidus XXXVI 13. Colonia XVII 1. Cominius CVIII 1. Comum XXXV 4. Fragm. XIV. Conon LXVI 7. Cornelius I 3. LXVII 35. CII 4. Cornificius XXXVIII 1. Crannon LXIV 36. Creta LXIV 82, 174. Cretes LV 15. Croesus CXV 3. Cupidines III 1. XIII 12. Cupido XXXVI 3. Cybele LXIII. Cybelle LXIII. Cyclades IV 7. Cylleneus LXVIII 109. Cyrenae VII 4. Cytorius IV 11. Cytorus IV 13.
Dardanius LXIV 367. Delius XXXIV 7. Delphi LXIV 392. Dia LXIV 52, 121. Diana XXXIV 3. Dindymene LXIII 13. Dindymus XXXV 14. LXIII 91. Dione LVI 6. Dorus LXIV 287. Durrachium XXXVI 15.
Emathia LXIV 324. Erechtheus LXIV 229. Erechthēus LXIV 211. Erycina LXIV 72. Eumenides LXIV 193. Europa LXVIII 89. Eurotas LXIV 89.
Fabullus XII, XIII, XXVIII, XLVII. Falernum XXVII 1. Fauonius XXVI 2. LXIV 282. Firmanus CXIV 1. Formianus XLI 4. XLIII 5. LVII 4. Fufficius LIV 5. Furius XI, XVI, XXIII, XXVI.
Gaius X 30. Gallia XXIX 3, 20. Gallicanus XLII 9. Gallicus XI 11. Gallus LXXVIII. Gellius LXXIV, LXXXVIII, LXXXIX, XC, XCI, CXVI. Gnosius LXIV 172. Golgi XXXVI 14. LXIV 96. Gortynius LXIV 75. Graecus LXVIII 102. Grai LXVIII 109. Graius LXVI 58.
Harpocrates LXXIV 4. Hebe LXVIII 116. Helena LXVIII 87. Heliconius LXI 1. Hellespontius Fr. II 4. Hellespontus LXIV 358. Hesperus LXII 20, 32. LXIV 329. Hiberus XII 14. XXIX 19. XXXVII 20. LXIV 227. Hymenaeus LXI, LXII, LXVI 11. Hyrcani XI 5.
Iacchus LXIV 251. Ida LXIII 30. Idalium XXXVI 12. LXIV 96. Idomeneus LXIV 178. Iliacus LXVIII 86. Ionius LXXXIV 11, 12. Ipsithilla XXXII 1. Irus LXIV 300. Ismarius LXVI 59. Italus I 5. Itonus LXIV 228. Itylus LXV 14. Iuuentius XXIV 1. XLVIII 1. LXXXI 1. XCIX 1.
Labyrintheus LXIV 114. Lampsacus Fragm. II 2. Lanuinus XXXIX 12. Larius Fragm. XIV. Larius (adiect.) XXXV 4. Latmius LXVI 5. Latonius XXXIV 5. Laudamia LXVIII 74, 80, 105. Leo LXVI 65. Lesbia passim. Lesbius LXXIX 1. Lethaeus LXV 5. Liber LXIV 390, 402. LXXXIV 5. Libo LIV 3. Libya XLV 6. Libyssa VII 3. Libystinus LX 1. Licinius L 1, 8. Ligur XVII 19. Locris LXVI 54. Lucina XXXIV 13. Luna XXXIV 16. Lycaonius LXVI 66. Lydius XXXI 13.
Maecilia CXIII 2. Maenades LXIII 23. Maenas LXIII 69. Magus XC 1, 3. Malius (adiect.) LXVIII 54. Mallius LXI 16, 215. LXVIII 11, 30, 66. Mamurra XXIX 3. LVII 2. Marcus XLIX 2. Mauors LXIV 394. Medi LXVI 45. Memmius XXVIII 9. Memnon LXVI 52. Menenius LIX 2. Mentula XCIV 1. CV 1. CXIV 1. CXV 1, 8. Midas XXIV 4. Minois LXIV 60, 247. Minos LXIV 85. Minotaurus LXIV 79. Musae LXV 3. LXVIII 7, 10. CV 2.
Naso CXII. Neptunine LXIV 28. Neptunius LXIV 367. Neptunus XXXI 3. LXIV 2, 367. Nicaea XLVI 5. Noctifer LXII 7. Nonius LII 2. Nympha LXI 29. Nymphae LXIV 17.
Oarion LXVI 94. Occidens XXIX 12. Oceanus LXI 85. LXIV 30. LXXXVIII 6. Oceanus (adiect.) CXV 6. Oetaeus LXII 7. LXVIII 54. Olympus LXII 1. Orcus III 14. Ortalus LXV 2, 15. Otho LIV 1.
Padua XCV 7. Paris LXVIII 103. Parnasus LXIV 390. Parthi XI 6. Pasithea LXIII 43. Pegaseus LV 16. Peleus LXIV 19, 21, 26, 301, 336, 382. Peliacus LXIV 1. Pelops LXIV 346. Penates IX 3. Penelopeus LXI 223. Perseus LV 17. Persicus XC 2. Phaethon LXIV 291. Pharsalia LXIV 37. Pharsalius LXIV 37. Phasis LXIV 3. Pheneus LXVIII 109. Phoebus LXIV 299. Phrygia LXIII 71. Phrygius XLVI 4. LXI 18. LXIII 2, 20. Phryx LXIII 22. Phthioticus LXIV 35. Pipleius CV 1. Piraeus LXIV 74. Pisaurum LXXXI 3. Piso XXVIII 1. XLVII 2. Pollio XII 6. Pollux LXVIII 65. Polyxenius LXIV 368. Pompeius CXIII 1. Ponticus IV 13. XXIX 18. Porcius XLVII 1. Postumia XXVII 3. Postumius LXVII 35. Priapus Fragm. II 1, 2. Prometheus LXIV 294. Propontis IV 9. Protesilaeus LXVIII 74. Prouincia XLIII 6.
Quintia LXXXVI 1. Quintilia XCVI 6. Quintius LXXXII 1. C 1.
Ramnusius LXIV 395. LXVI 71. LXVIII 77. Rauidus XL 1. Remus XXVIII 15. LVIII 5. Rhenus XI 11. Rhesus LV 18. Rhodus IV 8. Rhoeteus LXV 7. Romulus XXVIII, 15. XXIX 5, 9. XXXIV 22. XLIX 1. Rufa LIX 1. Rufulus LIX 1. Rufus LXIX 2.
Sabinus XLIV 1, 4, 5. Salisubsalus XVII 6. Sapphicus XXXV 16. Sarapis X 26. Satrachus XCV 5. Saturnalia XIV 15. Satyri LXIV 252. Scamander LXIV 357. Scylla LX 2. LXIV 156. Scyros LXIV 35. Septimillus XLV 13. Septimios XLV 1, 21, 23. Sestianus XLIV 10. Sestius XLIV 19, 20. Sileni LXIV 252. Silo CIII 1. Simonideus XXXVIII 8. Sirmio XXXI 1, 12. Socration XLVII 1. Stymphalius LXVIII 113. Suffenus XIV 19. XXII 1, 10, 19. Sulla XIV 9. Syria XLV 22. LXXXIV 7. Syrius VI 8. Syrtis LXIV 156.
Tagus XXIX 19. Talasius LXI 127. Taurus LXIV 105. Telemachus LXI 222. Tempe LXIV 35, 285, 286. Tethys LXIV 29. LXVI 70. LXXXVIII 5. Teucrus LXIV 344. Thallus XXV 1, 4. Themis LXVIII 153. Thermopylae LXVIII 54. Theseus LXIV 53, 81, 102, 110, 120, 133, 200, 207, 245, 247. Thessalia LXIV 26, 33. Thessalus LXIV 267, 280. Thetis LXIV 19, 20, 21, 28, 302, 336. Thia LXVI 44. Thracia IV 8. Thyades LXIV 391. Thyni XXV 7. Thynia XXXI 5. Thyonianus XXVII 7. Tiburs XXXIX 10. XLIV 1, 2, 5. Torquatus LXI 209. Trinacrius LXVIII 53. Trito LXIV 395. Triuia XXXIV 15. LXVI 5. Troia LXVIII 88, 89, 90, 99. Troicus LXIV 345. Troiugenae LXIV 355. Troius LXV 7. Tyrius LXI 165.
Varus X 1. XXV 1. Vatinianus XIV 3. LIII 2. Vatinius LII 3. Veneres III 1. XIII 12. Veraniolus XII 17. XLVIII 3. Veranius IX 1. XII 16. XXVIII 3. Verona XXXV 3. LXVII 34. LXVIII 27. Veronensis C 2. Vesper LXII 1. Victius XCVIII 1, 5. Virro LXXI 1. Vmber XXXIX 11. Volusius XXXVI 1, 20. XCV 7. Vrania LXI 2. Vrii XXXVI 12.
Zephyritis LXVI 57. Zephyrus XLVI 3. LXIV 270. Zmyrna XC 1, 4, 6.
* * * * * * * * * * * * * *
Errata
Raris locis littera “v” pro “u” scripta tacite mutata est. Nota {sic} significat littera suprascripta.
Sigla B = Bononiensis ... anni 141½ [sic scriptum: lege 1411/2]
Carmina XVIII, XIX, XX absunt
IV.4, 5: siue R [vide Addenda in Adnot. Crit.] XI.6: siue sagas (-x CGORa) Ω [(-x) CGORa)] XIV.17: luserit (suprascr. al. x) G XV.2: [*] pudentem p[*]eto_ G [inserendum? Vide Praefatio] XXXII.1: ... ipsicilla RVen [“i” tertius haud legitur] XL.5: ... in ora uulgi uidetur imitatus Henricus [“n” non uidetur] XLVIII.3: basia (suprascr. e3) R [e3: symbolum “-m”?] LV.1a-10a: ... Birt fragmentum putat carminis alterius ... [“c” de “carminis” non uidetur] LXI.34: hục (suprascr. a) [) deest] LXI.226: fort. bene mutuo ex [uide Addenda in Adnot. Crit.] LXIII.15: execute GO: execute R [sic: alter “exsecute”?] LXVI.15: Emendarunt an quod auentum Munro, an quod amantum Owen, atque maritum Schmidt, Postgate, Palmer [paragraphum post u. 16 adnotationem positum]
Index Fabullus XII, XIII, XXVIII, XLVII. [XXVIII 47] Fufficius LIV 5 [Sufficius LIV 11: uide carmen LIV]